NB: Greek words may not display properly on your browser (Sgreek Greek font installation required; see http://www.silvermnt.com/fonts.htm).
CVM Sanctissimus D.N.Vrbanus Papa VIII. die 13. Martij anno 1625. in Sacra Congregatione S.R. et Vniuersalis Inquisitionis Decretum ediderit, idemque confirmauerit die 5. Iulij anno 1634. quo in hibuit im primi libros hominum, qui Sanctitate, seu Martyrij fama celebres e vita migrauerunt, gesta, miracula, vel reuelationes, seu quaecunque beneficia, tanquam eorum intercessionibus a Deo accepta continentes, sine recognitione, atque approbatione Ordinarij, et quae hactenus sine ea impressa sunt, nullo modo vult censeri approbata [transcriber, in the print: aperobata] . Idem autem Sanctissimus die 5. Iunij 1631. ita explicauerit, vt nimirum non admittantur elogia Sancti, vel Beati absolute, et quae cadunt super personam; bene tamen ea, quae cadunt supra mores, et opinionem; cum protestatione in principio, quod ijs nulla adsit auctoritas ab Ecclesia Romana, sed fides tantum sit penes auctorem. Huic Decreto, eiusque confirmationi, et declarationi, obseruantia, et reuerentia; qua par est, insistendo; profiteor me haud alio sensu quicquid in hoc Libro refero, accipere, aut accipi ab vllo velle, quam quo ea solent, quae humana duntaxat authoritate, non autem diuina Catholicae Romanae Ecclesiae, aut Sanctae Sedis Apostolicae nituntur. Ijs tantummodo exceptis, quos eadem sancta Sedes Sanctorum, Beatorum, aut Martyrum catalogo adscripsit.
Imprimatur si videbitur Reuerendiss. Sac. Apost. Palatij Magistro.
Alex. Vistricius Episc. Alatr. Vicesg.
Imprimatur
Fr. Raymundus Capisuccus Mag. et Socius Reuerendiss. P. Fr. Vincentij Candidi Sac. Pal. Apost. Mag. Ord. Praed.
ANACHORETARVM virtutes eximias Anachoreta et ipse nobilis dum narraret Copres, ab auditore visus est ea, quae diceret e codice pulcherrimo aureis scripto literis recitare. Idem mihi quoque euenire (Venerandi Patres, Fratresque) nostrorum Patrum res memoranti, haud pro dubio equidem habeo. Etenim quae pro Dei gloria, et salute mortalium gesta per eos sunt, quaeque generosa indole quotidie geruntur a vobis, in libro vitae non auro scribi modo, sed insculpi etiam manu caelesti dubitare non licet, scientibus vel gelidae pocillum pie praebitum in diuina ratione imputari. Ceterum illud dolendum est mihi, quae monumentis aeternis, et Superum scriptura cohonestantur, vsque adeo male excribi a me, ac propemodum deformari. Et profecto si qua pars Historiae nostrae aureo digna stylo est, vti plane sunt omnes, id certe haec, quam in praesentia edimus, tertia, praecipuo quodam iure postulat. Quam enim dignitatem orationis, quam styli venustatem, quod pretium literarum non mereantur sanctissimi adolescentes (vt ceteros interim sileam) beati, inquam, illi in corporibus humanis Angeli, Rodulfus Aquauiua inclytus postea mortis ab Ethnicis obitae triumphator, et Stanislaus Kostka Confessor egregius: quorum alterius praeclarissima initia, alterius etiam felicissimus exitus proditur? Qui deinde colores eorum ex merito laudes exornent, quorum sanguine christiana sacra decorata sunt? Nullam enim habuit Societas nostra aetatem virorum religiose fortium faecundiorem. Hic Florida Orbis noui Prouincia quam maligna frugum, tam benigna heroum, qui sanguinem ab Ethnicis in odium fidei exhaustum generose dederunt, continuo illum, cuius nimis est pressa vestigijs, tum alios, atque alios in flores commutat IESV nomen inscriptos. Hic inter Oceani prope inobseruabilem vastitatem illustris signatur limes, per quem ignotis antiquitati terris, et gentibus Euangelium inferatur. Ignatij enim Azebedij, cumque eo, et Petro Diazio egregiarum tot victimarum gloriam, quam deceret non atramento oblini, sed pretiosissimis quibusque commendari succis, omnibusque non colorum, sed et odorum suauitatibus dedicari? Praetereo inter Sarmatas tanto religionis subsidio propagatam familiam: penetrata Orbis noui ditissima Regna Peruuium, Mexicumque, per totum Septentrionem depugnata cum Haereticis mira animi excelsitate bella. Haec, et alia de genere hoc
praestantissima vt transeantur, age Franciscus Borgia ordinis ductor, idemque princeps huius voluminis argumentum, illa viri tanta pro Christo nuditas, illa sui tanta contemptio, obscuritatis illa inexplebilis ambitio, quod praeconij lumen, quas notitiae publicae quasi opes non exigunt? Atque vt nihil hoc tempore sanctum, ac caeleste non esset, accessit ipsa summi quoque Pontificis veneranda sanctitas Pij Quinti: si tamen fas est dicere accessisse eam, cum potius inde aequum sit existimare in membra velut ex capite permanasse. Iure igitur et materiae, et aetatis aureae scriptori optandum esset perinde ingenium, et os aureum: vt quae in celestibus illis vitae codicibus tantopere fulgent, quamleuissime tenebris humanis obscurarentur. Ceterum illud habeo solatij, quod quicquid in hac nostra quantulacumque molitione deest, cum pro dignitate sit ibi iam consignatum, extra aleam periculi est: ac serius, ocyus, aliquando tandem Beatorum honoribus, cumulatum foenore adiungetur. Denique materia sancta, et vestro potius ingenio, eloquioque digna, etsi meis sermonibus [Note: Ep. 9. ad Seu. in fine.] (vt cum Sancto Paulino loquar) velut atro habitu vestiatur, speciem tamen diuini luminis, et interni decoris, quanquam in egenae supellectilis vtilitate custodit. Et vos, quorum pietati labores nostri potissimum seruiunt, sic eruditos habetis, perfectosque oculos, sic attemperatam caelestibus aciem; vt per has quamlibet atras notas, aureas dispicere illas possitis: prorsus digni, qui, et legatis aurea, [Note: L. 3. ep 3. in f.] cum faciatis. Vos enim estis, qui, vt Sanctus Cyprianus ait, quod nos verbis conscripsimus, factis impletis. Bene in aeternum valete. Romae Anno Domini M. D. C. XXII.
[Note: 1 Diuina prouidentia in Societate gubernanda.] AVCTAM multis modis Societatem Iesu Iacobus Lainius decedens e vita reliquit, cum domiciliorum, atque hominum numero, tum celebritate nominis. Florebat studijs literarum: simul industriam regendis hominum moribus, et defendenda Christiana Religione, restituendaque, ac propaganda versabat conatu omni, laeto successu. Verum in eo statu rerum, tanquam ad lubricum, et anceps adolescentiae ventum erat; periculum vt esset, ne tanta agendarum occupatione rerum, ac tractatione literarum, quo longius ab ortu, atque impetu primo recedebat; interioris cuique sui hominis cura paulatim laxior fieret: suauisque erga res diuinas affectio, earumque gustus, qui solidarum virtutum custos idem, ac fructus est, exaresceret. Id, vti cuncta, prouidens Sapientissimus Deus, rerum tempestiuitates non sciens modo, sed pro suo nutu faciens; modicam hanc suam familiam, veluti procreauerat, conseruare pergens, ac promouere, qualem maxime desiderabant tempora, Moderatorem ei praeposuit. Is fuit Franciscus Borgia, vir et ab alijs, ad clauum recte tenendum, humanis, diuinisque instructus donis, tum summa in primis summissione, ac modestia ornatus, postremo omni deditus piorum studiorum generi: in quibus, collectis subinde ab externa actione viribus, vni sibi, Deoque vacat animus: ac beato [Note: 2 Generalium Societatis primorum inter se comparatio.] Mariae otio negotia Marthae faecundat. Itaque, si fas est mortali homini in abdita summae illius, ac sempiternae mentis consilia cogitationem intendere; videntur tres primi familiae huius Generales Praepositi admirabili prouidentia, et ordine contigisse. Quippe in Beato Ignatio, quamquam, vt in parente, cuncta fuere summa; mens tamen alta illa, et capax excellere visa est ad comprehendendam cogitatione formam, et explicandam vsu tam miri operis fabricam. Quoniam vero eum virorum coetum, quem Deus ad subsidium proferebat laborantis Ecclesiae ea tempestate, cum grauissime mores procubuerant, et rerum bonarum gliscente in vulgus inscitia, opiniones grassabantur pestiserae, sinceri cultus, et castae sapientiae corruptrices, abundare oportebat virtute, ac literis; opportune Ignatio nobile Praepositorum par Lainius, ac Borgia successere. Qui cum ambo vtraque laude florerent, nec Francisci sanctitas eruditionem desideraret, nec Lainij doctrina, quamuis eximia, eiusdem superaret virtutem; tamen (si comparentur inuicem) ita euenit, vt scientia rerum conspectior in altero esset, in altero vitae sanctimonia emineret. Nimirum vt sibi aptos vnaquaeque Societatis quasi aetas nancisceretur praesides, ac singularum perfectae sapientiae partium absolutissima exempla extarent ad posteros: ac demum in vno cum disciplinarum cognitione exacta, in altero cum maximo sanctae contemplationis studio, negotiosam bene [Note: 3 Summa decorum Generalatus Borgiae.] coniungi salutis publicae curam posse appareret. Fuit Generalatus Borgiae multis sane rebus praeclare gestis, itemque Societate cum per Regnum Poloniae sparsa, tum ad Hispanicas, quas vocant, Indias, propagata: nec conuersis modo ad fidem nationibus, sed relatis etiam, illata in odium fidei nece, fortium virorum palmis: ad haec priuata, multorum Sanctitate, nobilis. Quamquam nec domi, nec foris graues defuerunt tempestates, quibus et Diaboli, et hominum opera, siue per impietatem, siue per falsam speciem pietatis obstantium, concussa est haec Christi Iesu nauicula: ipso tamen tegente, et gubernante seruata, atque prouecta est.
Postridie quam Lainius decesserat, quatuor Votorum Professis, qui aderant Romae, in vnum coactis; idem Borgia rite substituitur Generalis Vicarius, qui vnus erat Assistentium: et ad quem Lainius aegrotans quasi praerogatiuam detulerat, [Note: 4 Borgia Vicarius Congregationem edicit.] iussum consultationibus inter collegas praeesse. Franciscus die postero generalem conuentum edixit, post quinque menses, ad duodecimum Kalendas Iulias habendum Romae: breuiore ad conueniendum spatio, quod designant Constitutiones, praefixo: quo maturius Generalem Praepositum haberet Societas, ipseque imposito sibi, vti sperabat, liberaretur onere: denique itinera ne in summos calores, eamque tempestatem inciderent, qua periculosus Romam accessus est. Iam Generalis Praepositi obitu, e conuentus primi decretis, Commissariorum potestas exierat, cum tamen Araozio Franciscus, siue vt tanta se curarum leuaret parte, siue vt quantum homini tribueret, palam faceret, prorogare Magistratum haberet in animo, Assistentes [Note: 5 Cura Societatis perficiendae.] prohibuerunt, negantes id vel oportere fieri a Vicario, vel licere. Prouinciales inter cetera curare iussi, vti prudentes, ac periti inter suos viri, adnotarent vias, et rationes, quas suo cuique in ministerio maxime aptas, et efficaces cum diuino lumine monstrasset vsus, siue ad iuuandos morientes, siue ad confitentes regendos, siue ad agendum cum populo e loco superiore: item ad priuatos congressus, et familiarem consuetudinem cum pietatis profectu instituendam, ad literas quoque in gymnasijs, doctrinamque Christianam in templis, atque locis quibusuis tradendam. Simul vt qui collegiorum Rectores, quique Ministri fuissent, conferrent in medium, si quid obseruassent ad optimam administrationem opportunum. Haec ab expertis, praestantibusque viris e cuncta Societate collata in vnum, et redacta in normam praecepta, fore ceteris socijs pro magistro, et duce: vt apposite, interque se congruenter ea tractarent munia vbique terrarum. Quoniam vero amplius trecenti Romae sociorum versabantur in summis rei familiaris angustijs, totoque aestiuo tempore calores, ac deliberationes de rebus oppido quam multis, congregatos ad conuentum Patres retentura erant; id quoque Prouincialibus, vt, si quid ex extraneorum liberalitate, rebus Collegiorum intactis, suppeteret, Romanae inopiae meminissent, indicatum est. Quippe amanti sat est indicare, inquit Borgia. Qui hac quoque exercendae paupertatis, summissionisque laetus materia, haud sibi graue duxit ab Principum multis aliquid, mendicorum more, stipis per literas supplices postulare. Iam Societas multo erat robustior, et Professorum auctior numero, quam fuerat in primo conuentu. Itaque ad hunc laturi suffragium duplo conuenere plures, et Prouincialia fere vbique, e Constitutionum praescripto, [Note: 6 Auxilia praebita proximis.] concilia praecesserunt. Quae cunctis in Prouincijs, praeterquam in Lusitania, fuere prima. Curatum interim est, vt domesticis dum rebus studetur, operae in commune bonum conferri solitae quam minimum demeretur. Et quidem cum alibi, tum praecipue in plurimis circa Romam Oppidis, Pagisque, praeclaro cum diuinae gloriae prouentu, sub vernum tempus, elaboratum est. In Vrbe autem, non ipsis modo Romanis, sed aduenis quoque, qui cunctis e gentibus confluunt, vel alienis a fide, eorum praecipue sociorum consultum opera, qui eiusdem erant nationis. Hebraeorum haud paucos, et vniuersas quasdam eorum familias Ioannes Baptista Romanus ab pertinaci superstitione ad Christum conuertit. At Guilielmus Crittonius, haud sine aliorum ope Sociorum, praenobilem iuuenem, ex Hamiltonia Scotorum gente, ab haeresi deduxit, maximam sane in spem si propria fuisset. Is Ducis Castri Eraldi (hoc Vrbi in Gallia prope Pictauos ab Eraldo conditore nomen) erat filius: ad quem, si qui casus Reginam non relicta stirpe abstulisset; Regnum Scotiae pertinere dicebatur. Dissimulato habitu visendi, vt fit, studio Romam profectum, dum pererrat Vrbem, forte obuius Guilielmus, qui nonnussa hominem necessitudine etiam sanguinis contingebat, agnouit. Continuo indicium tanta cura, quantam spem haec, si fieret, accessio rei Catholicae, promittebat, ad Cardinalem Borromeum, dein Cardinalis ductu ad Pontificem perfertur. Pontifex rei totius administrationem Societati permisit. Iuuenis nescio quid suspicatus, fugam dissimulanter captabat: sed deprehensus comiter, et honorifice apud vnum e Cardinalibus habetur. Hic Guilielmus, alijque sociorum tractare hospitem aggressi,
adeo humanitate, et officijs, et disputationibus permouerunt; vt damnatis erroribus, generali confessione expiarit. Tum demum ad Pontificem deductus, ab eoque perbenigne acceptus, pijsque, ac pretiosis cohonestatus donis, valde tum quidem, vt praeseferebat, nostro nomini, Sedique Apostolicae obnoxius ab Vrbe discessit. Idem sub tempus, Lusitani Regis rogatu Pontifex institit, graui praecepto obedientiae adurgens, vti Borgia Patres designaret duos, quorum alter Sinarum, alter Iaponiae Episcopus crearetur: atque aegre impetratum est, vt hanc rem sineret Generali Praeposito integram reseruari. At e Prouincijs eodem tractu temporis [Note: 7 Societas in Poloniam recepta.] varia nuntiata: maxime secunda e Poloniae Regno, maximeque aduersa Parisijs. Sigismundus secundus hoc nomine Poloniae Rex, qui se alieniorem ante ab Societate visus erat ferre, non consenserat modo Polocensi Episcopo, Collegium deducere Pultouiam meditanti; sed ipsemet diploma ediderat, quo cunctis beneficijs, quibus in Poloniae Regno ceteri Religiosorum fruebantur ordines, Societatem impertiebat. Ante alios permouerat Regem auctoritate, ac studio Ioannes Franciscus Commendonus: qui cum apud eum Internuntius Pontificius ageret, hoc ipso vere Cardinalis factus, Legatus Apostolicus mansit. Ab eodem haec Patribus nuntiata Romam, [Note: 8 Parisiense Collegium vexatur.] et regium diploma transmissum.
Haec in Polonia cum gererentur, Parisijs Martio, Aprilique toto, quam cum maxime, Collegium diuexatum. Academici, quod nuper incaeptarant, enixe adurgentes, vt Societatis gymnasio silentium imponerent; cum edictis adhuc suis parum profecissent, rem ad Senatum regium deferunt, et ad causam ibi dicendam Patres accersunt. Erat tum nostrarum status rerum Parisijs, qualis est nascentis diei, cum lux exoriens haud dum plane e tenebris explicata vmbras iacit longissimas. Obscuritate adhuc, vt in principio, et inter haereticorum mendacia inuoluta Lutetiae Societas, non nullum iam incipiebat, doctrina praesertim, fulgorem spargere. Is in homines vel prauos, vel rerum ignaros incidens, quam maximas inanium suspicionum, formidinum, inuidiae creabat vmbras. Inde factum, nullum prope vt hominum genus fuerit, quod non contra modicam illam noui Collegij albescentem lucem cooriretur. Nec mihi dubium est, quin multi errore, studioque ducerentur. Adde quod praecipui inter aduersarios Hugonotti, Castellionio duce, alijque vel dubiae fidei mortales, vel ad sua, publicorum incuriosi, plus aequo attenti compendia, id agebant, vt quos, quaque ratione possent, alios alia simulatione, ac specie, ad intendendam simul litem solicitarent, quod ex aequitate desperabant, factionibus extorturi. Petrus Ramus, et Galandius, ille apertus haereticus, hic suspectus, principes habebantur.
Fauebant etiam tempora per absentiam Regis, Reginaeque Matris: cumque ijs, Procerum quoque illorum, qui patrocinium commodare causae nostrae solebant. [Note: 9 Paschafij contra Parisiense Collegium oratio.] Itaque ad quartum Kalendas Aprilis, quo die primum agitata est in Senatu causa; contra, disceptantium et opibus, et lingua pollentium ingens stetit agmen. Non Paschasius modo aderat, qui velut agminis ductor, Academiae depugnauit nomine; sed et alius, qui partes Episcopi tuebatur. Ad haec Magistratus Ciuium, quem et Praepositum mercatorum, seu tribunum plebis appellant, munus in ea vrbe, peramplum, oratorem suum addiderat. Denique Pastorum alius, et Curionum patronus: alius pro Mendicantium Ordinibus impleuerant curiam.
Aduersus hanc numerosam, et potentem aciem vnus pro Societate stabat Petrus Versoris, vt facultate, fideque, et cura nulli aduersariorum impar (nam inter doctissimos religiosissimus habebatur) ita bonitate causae facile cunctis superior. Aduersarij omnes eodem die acriter declamauerunt: sed vehementissime omnium, vberrimeque Paschasius, cui velut subscriptores ceteri accesserunt: Qui se Iesuitas vocant, nouam aiebat esse, atque damnatam sectam: quae nil ageret, nil spectaret aliud, nisi vt funditus Parisiensem Academiam euerteret. Collegium Claramontanum contra ius sasque ab ea obtineri: Quippe quod Guilielmus a Prato Claramontanus Antistes Religiosis quibusdam nominis Iesu legasset: Iesuitas autem palam pro secularibus ferre se. Multos enim esse Parisijs Religiosos in ditione, ac potestate Rectoris: illos vero nullis obstrictos legibus, ritibusue, Protestantium
more, contra omnes omnia dicere, ac facere: nec quicquam eorum religionem, praeter admirabilem hypocrisim, habere, per quam callide in improuidorum se gratiam insinuent, non secus ac Donatistae olim, aut Ariani, aut Fraticelli soliti essent Exagitauit nomen Iesuitarum, quod dicebat commune omnium esse Christum Iesum colentium. Reprehendit, quod gratis profiterentur se docere, cum tamen dona non illibenter acciperent: addens Parisiensibus Collegijs frequentiam, et magistris stipendia ad vitam tuendam desutura, iuuentute ad Iesuitas auersa. Vbi, post celebratas Academiae ab Carolo Magno constitutae laudes, imminens ei ab Iesuitis exitium inuidiose deplorauit: causam his annexuit pauperum, quibus fraudi esset ciuium liberalitatem in peregrina, atque ignota capita deriuari. Protulit deinde, mireque exaggerauit decretum, quo Societatem Sorbona pronunciauerat, sectam tranquillitatis publicae perturbatricem, in negotijs fidei suspectam, et dubiam, et Academiae perniciosam fore. Addidit Poissiaco in conuentu omnium consensu, et conuicio reiectam fuisse, aperte mentiens: quia in eo conuentu, tametsi non tanquam Religiosorum ordo; tamen vti Societas doctorum hominum, quibus habendi collegia ius esset, quemadmodum suo loco est demonstratum, recepta fuerat. Postremo eo psalmi versiculo, Tu es, qui restitues hereditatem meam mihi, Senatum appellans, ad vetera iura, decora, subsidia simul Academiae, simul Episcopo, et Pastoribus conseruanda, miserabili peroratione hortatus est. Ad haec Nonis Aprilis Senatu iterum conuocato Versoris, cum se humillime inclinasset, quasi humi repens, respondere exorsus, longam, disertamque orationem habuit in [Note: 10 Oratio Versoris pro Collegio.] hanc sententiam. Haud nouum, Viri Amplissimi, Societatis Iesu Patribus, neque ab vitae genere, quod profitentur, alienum est, maledicta hominum de Ordine suo minus recte opinantium tacite, ac patienter ferre. Quod si maxime vellent in respondendo esse turbulenti; cohibet eos, et coercet Sacrosanctum illud eorum Ordini ab Sede Apostolica inditum nomen. Quod cum in memoriam assidue reuocet auctorem, ac principem humanae salutis Dei Filium, multis contumelijs, et probris appetitum, in his, quae humanam solum, non etiam diuinam attingebant naturam, mirum adamasse silentium; nequaquam sinit eos de sua solicitos ignominia esse, nisi cum diuinae gloriae defensione coniuncta sit. Quare eodem animo in hac controuersia sunt. Quicquid ad suam contumeliam declamatum est amice condonant: si qua in re diuina laus violata est, in hac vestram, Senatores, implorant fidem. Tametsi enim tandem seipsa defendit veritas; tamen cuiusuis Christiani est arcere ab innocente iniuriam, nec obmutescere, cum id in discrimen vocatur, quo ius, fasque continetur: palamque et publice confusis, ac permutatis recti, prauique vocabulis totius honesti natura corrumpitur. Igitur neque ego de mira illa hypocrisi, quae obiecta est, quicquam dicam. Criminatio haec est, quae sola cadit in [Note: 11 Quae habetur hypocrisis, si diuturna est hypocrisis non est.] bonum virum: vltima obtrectatori materia, vbi et vitia, et vitiorum species defecerunt. Quae cum iamdiu sola obijciatur, nihilque magis pugnet, quam cum simulatione constantia; satis videri potest ipsa met ea diuturnitas refutasse: et non adumbratas, quas incessebat, sed solidas probasse virtutes. Quod autem Societas haec damnata, ac nefaria secta, quod Protestantium, quod Donatistarum, Arianorum, et Fraticellorum similis dicitur; ad id necessario, sed paucis est respondendum. [Note: 12 Societatis cunabula Parisijs] Ignatium Loiolam perhonesto genere Cantabrum, sunt multi in hac Vrbe, in Academia, in consessu opinor vestro, Patres, qui de facie nouerunt, cum inter nos; in hac regia sapientiae, ingenti cum fama sanctitatis, iam grandis natu, et militaribus factis inclytus transtulit se ad studia literarum, vt ad salutem hominum procurandam, ad quod militiae genus diuino quodam incitabatur classico, necessaria sibi doctrinae compararet arma. Is ex hac ipsa Academia lectissimos iuuenes, cunctisque notae, ac probatae virtutis iuxta, atque doctrinae, ijsdemque praeditos animis aggregauit sibi: cum quibus inita praeclari societate operis, cum Christianam Rempublicam, et corruptis passim moribus, et suborientibus erroribus laborare cerneret; ad eam pro virili iuuandam, conatum omnem, et impetum vertit. Nec modo notas nobis amplitudine animi complexus prouincias est; sed parte sociorum ad vltimas Orientis nuper aperti oras missa, plurimos mortales, nationesque integras
ad signa compulit Saluatoris. Itaque non obscuro in angulo, sed in huius clarissimae vrbis luce, in ipso Academiae sinu exorta primum haec Societas est: nec ad serendos, sed ad extirpandos errores. Quam ad rem cum intelligerent in tenerae institutione aetatis momentum inesse maximum, quamuis arduam, inuidiosamque prouinciam, summo consilio cunctis viribus susceperunt: vt sinceras adolescentium [Note: 13 Societatis aprobatio.] mentes contra haereticorum praemunirent virus, ac nouis existentibus errorum magistris, nequaquam deessent in Ecclesia Dei noui veritatis doctores. Haec instituta Paulus Tertius Pontisex Maximus cum primum nouit, ab doctissimis, et clarissimis viris inspici, expendiq. iussa, de eorum sententia ornatissime comprobauit. Idem fecere, qui deinceps consequuti sunt summi sacrorum Antistites, ac modo Synodus Tridentina. Iesuitarum nomen quid cuipiam negotij facessat, equidem nescio, praesertim cum aduersarij fateantur idem esse, ac Christianorum. Quid enim modestius facere poterant, cum propriam certorum hominum Societatem, non communem omnibus conderent, eamque nomine distingui aliquo oporteret; quid, inquam, modestius facere poterant, quam vt id ei nomen imponerent, quod re commune, vocis duntaxat sono proprium esset? Neque vt nouum criminari possunt: quia fuisse olim quendam eiusmodi ordinem constat, eiusque meminit multis in locis Panormitanus. Quamobrem per vestram fidem, Senatores, quae nam est vel inscitia rerum, vel peruersitas animi, hunc ordinem reiectum, ac nefarium dicere, cum eum primum quidem Christi Vicarius Paulus Tertius, deinde Iulius Tertius, post hunc Paulus Quartus, post Paulum Pius, qui nunc superest Quartus, ac proxime ipsummet Tridentinum Concilium (in quo et Legati, et Episcopi, et doctores multi ex Gallia interfuerunt) receperint, comprobarint, ornarint? Haec qui nescit, audet de rebus publicis, de iure, deque iniuria hoc in consessu verba facere? Qui autem perspecta habet, et tamen criminatur; is permittitur impune inter Christianos loqui? Quid? quod multi in Italia Reguli, in Germania, et Vngaria Episcopi, liberae Ciuitates, ac Ferdinandus Imperator: in Hispania, Flandria, Brabantia Philippus Rex: in Lusitania, et in Indijs Lusitani Reges: in Gallia multis locis Rex ipse Christianissimus hos viros, quasi in stationibus, collocarunt ad propugnandam religionem, et propagandam? Tamenne erit, qui hoc in Conuentu, tanquam nouum, et perniciosum genus hominum audeat deformare, et propulsare, quod Christianarum gentium cuncti Principes firmissimum a Deo praesidium, miseris hisce temporibus oppositum contra Haereticos, et Ethnicos arbitrantur, et complectuntur? At enim verendum est ne peruetustam, atque clarissimam huius Vrbis, atque adeo totius terrarum Orbis Academiam noua [Note: 14 Vtilis est Academijs publicis.] haec natio euertat. Equidem semper sacrum hoc Athenaeum pro parente colui, colamq. dum viuam, ex quo quicquid sum, quanquam agnosco tenuitatem meam, profectus sum: neque vllo modo eius commoda mihi oppugnare animus est, sed tueri, et augere vel vita, et sanguine. Sed tamen hoc velim persuaderi sibi Domini mei sinant, Iesuitas eodem, quo nos omnes sumus, animo esse, et Academiam venerari quasi parentem: neque conari irrumpere ad euertendam, sed dignam existimare, ad quam stabiliendam, atque (si fieri queat) illustrandam, suos ipsi quoque qualescumque conatus conferant: ac demum rogare suppliciter, vt, quod naturae iure permissum est omnibus, vt lumen de suo accendant lumine, et comiter erranti viam monstrent; id sibi interdictum ne velint. Nam, quod aiunt aduersarij, nullis deuinctos esse legibus; perinde vt alia, apertius est falsum crimen, quam vt debeat, vel a mediocriter callido calumniatore obijci. Habent enim moderatores suos, habent instituta, quibus regantur: verentur pro summo capite Romanum Pontificem: et in hac Vrbe Episcopum Parisiensem, et Rectorem Academiae perofficiose obseruant, et quibus in rebus aequum est, libenter vtrisque parent. Doctrina vero non alia est, quam quae ab integerrimis Academiae huius manauit fontibus, illimis, ac salutaris. Euolue, Paschasi, euolue Catechismos ab his magistris editos, tum tu ab in [Note: 15 Non est onerosa populo.] famibus illis haereticis, quorum ad contumeliam abste coaceruata sunt nomina, quantum distent intelliges. Si docent gratuito; id profecto faciunt, quod Euangelium monet, Gratis accepistis, gratis date. Si dona accipiunt; an quisquam
adeo sit inhumanus, qui quae liberaliter deferuntur, accipi vetet ab ijs, quibus minus suppetat, vnde vitam sustentent? Oro vos, Viri clarissimi, reputate hoc cum animis vestris. Si alijs honestum est cum auditoribus suis de mercede pacisci, vnde locupletes, et opulenti fiant; quamobrem his nesas erit vel Euangelicum sequi consilium, vel id accipere, quod nequissimis mendiculis non negatur? Nam quod additum de causa est pauperum; pudet me (meam fidem testor) pudet, pigetque attingere, adeo vanum est. Aliquot iam annis Claromontanum Collegium habent Iesuitae: quaero ecquod incommodum quisquam inde senserit? Ecquod sensurus vnquam sit, si clarissimi Antistitis permit tantur benignitate vti? Quid deinde? Eo ne redactae Parisiensium fortunae sunt, vt paucorum hominum Collegium penuriam, inopiam, famem allaturum sit terrarum principi Ciuitati? Fac quadraginta caeci e vagis mendicabulorum quisquilijs, vel alia eiusmodi ignaua corpora huc ad nos immigrent, hi tua sententia, capient propemodum, vastabuntque hanc vrbem, adeoque exhaurient, conficientque rem, ac pietatem ciuium; vt religiosissimis Mendicantium Ordinibus pereundum fame sit. O praeclara regendarum consilia Ciuitatum! Nunquam Senatores, nunquam bonorum, atque doctorum hominum vlla in Vrbe abunde est: neque vlla melior est annona Reipublicae, quam horum copia. Haec Versoris cum libere, accurateque hactenus ad repellendas dixisset contumelias; ingressus exinde laudes Societatis, de eius scientia, docendique via, de boni publici studio, de laboribus pro re communi susceptis, et allatis in publicum emolumentis: ad haec de Apostolicae auctoritate Sedis, deque labentibus Academiae [Note: 16 Aduocatus Regius in Societateminuehitur.] moribus, ad quos restituendos conferre Societas aliquantum posset, non pauca disputauit. Vbi ille finem loquendi fecit, Aduocatus regius, homo ancipiti religione, cum ab exordio speciem praebuisset Societatis causae fauentis, collaudato vtriusque disceptatorum ingenio, et dicendi genere; tandem ad criminandum erupit: quod Versorium, et ceteros Aduocatos magnopere perculit, existimantes in ea dictione verti rei summam. Quippe ea est regij Aduocati in Senatu Parisiensi auctoritas; vt, quamuis iudex ipse non sit, tamen iudicum sententiae fere semper in eam ferantur partem, in quam sententia eius inclinat. Exagitato nomine Societatis (quod cuique contradicentium solemne erat) adiecit haud negligendum illud in ea causa videri sibi, quod peregrini inducerentur, qui exortis bellis, in ipso Reipublicae insidentes gremio, literis suis Regem prodere, ac Regnum possent. Super haec, cum Gallicana Respublica non admodum abundet pecunia; si cui veniat in mentem infinitam auri vma (nam pietati hominum modus statui nequit) Iesuitis largiri; verendum esse, ne alienas in oras Regni neruos transferrent. Inde conuersus ad pauperes Parisienses, (quanquam perinde vt Iudae Iscarioti, dicebant boni, pauperes ei curae esse) cum tanta sit multitudo eorum in hospitijs, et religiosis tectis; iure metuendum aiebat, ne aduenis exsaturatis, ciues destituti perirent. Videre se praeterea imminentem Academiae pestem, peruerti statum Reipublicae, docendi nouas rationes iniri, veteres negligi, vt sumus omnes appetentissimi nouitatis. Nihil autem periculosius in bene moratis Ciuitatibus mutatione legum, ac morum veterum esse. Haec vociferabatur, cui nihil pensi erat veterem Christi disciplinam, legesque sanctissimas peruerti nouis deliramentis: scilicet de Academia Parisiensi solicitus, de Ecclesia Dei securus. Addebat eo certiora se haec mala prospicere; quod penes Academiam potestas non esset Iesuitarum conatus interrumpendi, cum ab Papa ipso regantur, qui Academicis legibus constringi nequeat. Obseruantiam se profiteri, ac deferre Pontifici: sed eam liberalem, vt filium, non seruilem, vti mancipium, quominus pro Reipublicae suae commodis constanter liceat, libereque decertare. Minime negare se Iesuitis esse literarum varietatem, et scientiam; nequaquam tamen Sorbonam, quasi iam senio effoetam, abijci, aut deprimi oportere. Si redintegranda sit Academiae disciplina; reuocandam esse ad pristinos mores per viros prudentes, et graues, qui vetera norint instituta, non accersendos, nescio vnde, homines nouos. Haec Aduocatus Regius cum dixisset, et causa, quam ita impugnasset, pro auctoritate, qua is pollet, deplorata haberetur (vt sunt diuinae prouidentiae prorsus admirabiles viae) inde plane salus, vnde
[Note: 17 Catholici Senatores fauent] exitium timebatur, affulsit. Qui aderant in Curia Religion integrae Senatores, ijs tam desperati capitis visa illa oratio est, argumenta tam vana, ac futilia, sed malitiose collecta, ac turbulenter ad inuidiam detorta; vt non obscure animaduerterint, quo ex fonte tam acerba insectatio oriretur. Profecto non de vno Parisiensi Collegio, sed de Societate e toto Galliae Regno exturbanda agi: deque auctoritate Summi Pontificis, et Religione Catholica penitus proculcanda, per speciosum illum Regni tuendi titulum, per quem olim Christum Dominum Iudaei crucifixissent. Haec itaque Senatores Catholici attentari cum intelligerent, eo sibi patrocinium Collegij suscipiendum enixius statuerunt: nec permittendum, vt nomine, vmbraque Academiae, ab Catholicae Religionis hostibus vexaretur. Verum cum adeo turbulento rerum statu non auderent decidere causam; ad declinandam inuidiae molem, atque Haereticorum, qui supra quam credi possit Iesuitas optabant perditos; furorem ab se auertendum, ex tempore ipso sperantes affore medicinam; pronuntiant: Claromontani Collegae docere pergunt, ad regium paucorum Consilium causam reijci. Quae formula non solum eo adiudicabat Collegio causam, quod nihil mutabat, sed etiam, quod raro aliud in consilio illo decernitur. Ceterum hac lata sententia, propius aditum discrimen est. Aduersariorum importunissimi, quos haereticae exagitabant furiae, spe deiecti causae vnquam per aliquam iuris speciem obtinendae; demoliri funditus Claromontanum Collegium, Iesuitasque in eo ad vnum contrucidare omnes constituunt. Quod Consilium, quanquam ad finem non venit; quae tamen interea passi sint Dei famuli, longum, et miserandum esset enarrare. Conati sunt homines facinorosi saepius domum irrumpere, vitreas fenestras lapidibus, et sclopetis perfregerunt: quanquam illud nequiuere consequi, vt depictam in ijs Crucifixi imaginem, ad quam maxime collimabant, vnquam attingerent. Incedentes per Vrbem Sodales, vel e fenestris sordibus deiectis operuerunt, vel appetierunt lapidibus. In declamationibus, fabulisque, reuocata veteris comaediae licentia, introductis etiam eorum personis, habuere ludibrio. Quae, et id genus alia constantes illi imitatores, et asseclae Christi Iesu, ea pertulerunt modestia; vt cunctae Ciuitati exemplo essent: neque Claromontanorum vlla ex parte minueretur, sed potius augeretur auditorum frequentia. Tanto plerunque plus innocentia constans ad conciliandum fauorem, quam iniqua vis ad creandum contemptum valet. Ceterum quia tot inter fluctus maxime opus erat perito gubernatore; in Prouinciali conuentu, communi vtriusque Prouinciae Galliae consensu, decretum est, vt Oliuerius, cuius in Prouincia Parisij erant, solatium socijs, atque praesidium in Regno permaneret: quod is haud grauate, Romam ad Comitia vicario pro se misso Guidone Roiletto, praestitit. Placuit simul, hortatu maxime Apostolici Nuntij, et Hispanorum nobilium, cum hac aestate ad Aquas Augustas (ita Baionam veteris studiosi nomenclaturae vocant) cum Carolo Rege suo fratre, Reginaque Catharina parente, ventura in colloquium Hispaniarum Regina esset, quempiam eo destinari, qui causam apud Carolum, atque parentem, interposita apud vtrumque Reginae Hispanae commendatione, ageret: visusque ad id negotij idoneus Posseuinus, qui Auenione diuinam rem multiplici opere, ingentique animo procurabat. At Romae, vexationibus hisce cognitis, Franciscus exiguam illam adeo exercitam suorum familiam paterno miserans animo, et Parisiensi populo consultum cupiens; ad Pontificis maximi, tanquam ad communis Christianorum parentis, opem confugit: quam sane paratam, vti semper, inuenit. Pontifex cum Societatem vniuersam, tum nominatim Parisiense Collegium proprijs literis Senatui, et Cardinali Borbonio, et Regi impense commendauit: quod satis ostendit earum, quae sunt ad Regem, infrasciptum exemplum.
[Note: 19 Literae Pontificis ad Carolum Regem.] CArissime in Christo fili noster salutem. Ad aures nostras peruenit Collegium Parisiense Societatis Iesu magnis affici coepisse molestijs, et varijs vexationibus impediri, quominus, sicut coeperat, inseruire saluti animarum, et vacare iuuentuti doctrina Catholica, et pietate, ac bonis literis, atque artibus imbuendae, atque erudiendae possit. Id accidit nimirum humani generis hostis instinctu, qui consueuit illis aduersari, seque opponere, quos bonis operibus videt esse intentos: et Dei seruos, quo fidelius officio suo funguntur, eo acrius insectari. Sed id non laturam Maiestatem tuam esse scimus, vbi edocta fuerit de eius Societatis meritis. Nihil enim aeque Christianissimum Regem decet, ac religiosos viros, et Dei honori inseruientes tueri, et ab iniurijs defendere. Eam igitur Societatem, sciat Maiestas tua, propter pia, et laudabilia sua instituta, et ab Apostolica Sede confirmatam, et nuper a Sacro Oecumenico Tridentino Concilio approbatam fuisse. Cuius Societatis, propter vberes fructus, quos Dei Ecclesiae his tam turbulentis temporibus attulit, non in Italia modo, et in Hispaniae, ac Lusitaniae Regnis; sed in ipsius etiam Germaniae multis locis, et in Vrbe Regia Boemiae Praga, eiusdem Societatis Catholicorum cura, et studio Collegia instituta fuerunt: quae, constat Deo iuuante multum in reprimendis haeresibus, haereticisque ipsis ad vnitatem Ecclesiae reducendis profecisse. In hac quidem alma Vrbe nos praecipue Collegij, quod hic est, opera vtimur, quam et fidelem, et vtilem admodum experimur, quascumque in partes Orbis terrarum euenit, vt eius Collegij Presbyteros diuini obsequij causa mittamus: atque etiam eiusdem Collegij fidei, regiminique, de Fratrum nostrorum consilio, nuper commisimus Seminarium, quod ex sacri Concilij decreto instituendum curauimus. Hoc eo Maiestati tuae referimus, vt ipsa quoque, pro suo in Catholicam Religionem, piosque viros studio, Collegia Societatis in Regno suo sibi diligenter tuenda, et fouenda esse intelligat. Sed cum reliqua pietati tuae studiose commendamus; tum praecipue ipsum Parisiense Collegium: eam vehementer hortantes, vt prouideat, curetque, vt id ab Haereticorum, obtrectatorumque iniurijs, vexationibusque diligenter defendatur. Qua in re et Dei honori, et suae, et regiae illius Ciuitatis existimationi consulet: experieturque in dies magis, sicut confidimus, quantopere expedierit id in ea Ciuitate Collegium institui. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris die vigesima nona Maij, Millesimo quingentesimoquinto, Pontificatus nostri Anno sexto.
Quo tempore aduersariorum ita studia feruebant Lutetiae, ad dextruendam Societatem; [Note: 20 Lugdunensis Collegij exordia.] nihilo Catholicorum prope cunctorum feruebant Lugduni minus, ad introducendam. Fessa multiplici malo Ciuitas, iamque ex Hugonottorum clade, et pestilentiae lue aliquantum respirans, non adiumenta modo, quibus sese reficeret, sed et munimenta, quibus in posterum tueretur, circumspectabat. Euinci nondum potuerat, vt Senatus esset omnis catholicus: in quatuor e duodecim locis etiamnum haeserant Hugonotti. Ceterum capita rerum Antonius Albonius Sacrarum, Franciscus Mandelotius Humanarum egregia erant: suosque duces, siue Praetorem orthodoxi Scabini, siue Archiepiscopum Comites, Equitesque S. Ioannis (ea primarij templi sacra militia est, iustisque Canonicis Comitum, inferiori ordini Equitum indidere nomen) praeclare sequebantur. Et Archiepiscopus eo vigilantius dies, ac noctes in sua specula consistebat, quod persuasum habebat, pro situ regionis, pro claritudine vrbis, pro celebritate Emporij, haud facile vrbem aliam, plusquam Lugdunum, ad Religionis summam momenti habere. Omnibus quoque dum Societatis institutum ex vna parte, acceptaque laborum eius in Augerio, Posseuinoque pignora, ex altera rerum, ac temporum statum comparant; sine dubitatione conueniebat, opportunius nihil eius ope instantibus malis inueniri. Praecipuum auxilium in iuuentutis educatione ponebant. Qua de causa Collegium ei suum tradere
auebant ciues, eo magis, quod et multis iam annis, per Magistrorum nomen, corruptoribus illapsis, propinatum improuidis animis, pro lacte doctrinae, venenum impietatis erat: tumque vacuum gymnasium illud erat gymnasiarcha haeretico ab Catholicis inter tumultum perempto. Archiepiscopus autem Seminarium ex Concilio Tridentino moliens, doctrinam ei Patrum destinabat animo. Itaque multum in hanc sententiam literarum dedere Romam ad Societatis Moderatores, ad Praesulum quosdam, et Cardinalium, et ad summum ipsum Pontificem. His communibus votis vni obstabant Haeretici. Pernegare primo Collegium publicum, quod commune esse oporteret ciuium, nouaeque iuxta, ac veteri religioni patere, sine alterius partis iniuria tradi posse Iesuitis, quos constaret religionis nouae, reformataeque (ita suam ipsi deformatissimam vocant) adeo acerbos hostes, et oppugnatores esse. Quae cum parum audirentur, illud contendunt, vt suum ipsis quoque, pro liberis suis, Collegium habere ius sit. Hoc quoque conatu deiecti, ad extremum eo confugiunt: si deliberatum sit tradere, tradant vtique, non perdant Iesuitas: qui quamuis in literarijs exercitationibus, dum recens ordo est, et emergere ad samam, atque fortunas volunt, industriam fortasse probent; tamen nulli hominum generi tandem non somnum, non senectutem obrepere. Ecquis post centum annos, quales nunc sunt, tales praestet futuros? Ergo integrum reseruandum Senatui ius identidem cognoscendi, susceptum munus quanta cum fide, curaque gerant. Tam haec prouidenter in speciem, iusteque visu suggeri; vt Concilium frequens comprobarit: cum auctores illud intuerentur, vt negotium vel disturbarent, si conditiones illae minime acciperentur: vel si acciperentur, vt ad vexandam, eijciendamque Societatem, quandocumque incessisset libido, fenestram apertam haberent. Verumtamen sic boni omnes institerunt, meliora tempora, et liberaliora propediem pacta (vt demum euenit) pollicentes; vt Augerius integram rem Praeposito, qui crearetur, relinquens, Collegij possessionem adierit: in [Note: 21 Pragae, et Hispali res gestae.] eoque Annibalem Codrettum cum socijs duobus collocarit, interim mansuros, dum certiora ipse ex generali Congregatione afferret. Idem sub tempus et Pragae in Prouincia Austria, et Hispali in Baetica res quamoptime gestae. Pragae praeter cetera, Haeretici ad centum triginta ad fidem Catholicam reuocati. Hispali ad centum viginti mulierculae impudicae, vel in fornice prostitutae, vel per angulos tantae Vrbis sparsae, alijs, atque alijs concionibus, ab infami mercatu ad claustra resipiscentium, vel castum matrimonium abductae sunt: amplius mille nummum in eum vsum ex pijs corrogato. Vigebat nimirum aduersus impura monstra caeleste bellum. Nec socij duntaxat conserebant fortiter manus; sed et e populo, commoti praeceptis, et exemplis eorum, auxilio veniebant. Fuit ex his, qui cognito quendam direxisse ad lupanar gradum; occurrit homini, instititque orare, ne se perditum iret: saltem sacri diei, qui tunc agebatur, verecundia cohiberet: cumque nequam libidine, et ira flagrans, stricto pugione, in salutarem monitorem irrueret; is complicato vtroque genu, palmis ante pectus coniunctis, lumina in caelum tollit, et vulnus expectat. Quae magni animi caritas furentem ita mitigauit, ita percussurum salutifero ictu praeoccupauit, ac perculit; vt et ipse prouolutus in genua meliorem frugem promittens, veniam suppliciter precaretur, et dexteram eius exosculari voluerit. Ibidem, praeter septem in Societatem receptos, amplius triginta ex disciplina Collegij attentiorem religionis suscepere cultum: atque ex vna tantum classe decem ad Franciscanorum Caenobium transiere, laeto eius Caenobij Praefecto, vt numero Tyronum, ita virtute, peritiaque interioris sapientiae, qua praeformatos animos afferebant. Eadem in vrbe, dum Patres vltimo supplicio afficiendis praesto sunt, ingentis rem vsus incaeptauere. Inualuerat enim (qui hodieque multis locis tenet) mos sane non laudabilis, administrorum, reorum, incogitantia magis, tantulique negotij taedio, quam religionis vllo respectu, vt morte multanidi diuinissimo Christi corpore fraudarentur: quasi vero tam grandis via, quanta est ex hac vita ad alteram, ex imo rerum ad montem Dei, sine diuino Viatico iniri a quopiam debeat, nedum ab ijs, quibus minus virium, minusque commeatus ex ante praeparato adest. Impetratum ergo Hispali est priori huius anni parte, vt quibus
[Note: 22 Mos inductus diuinae Eucharistiae praebendae supplicio afficiendis.] vita mortalis adimebatur, ijs pignus ante praeberetur aeternae. Sed vt salutaris consuetudo cunctas Hispaniae peruagaretur oras, duobus post annis, occasio talis Granatae fecit. Iuuenem haud infima sorte ad furandi insaniam adegerat vita luxuriosa: mox furta adegerunt ad restim. Consolantem, cohortantemque quendam Patrum obsequenter audiebat, professusque apud eum peccata, constanter animum ad luenda ea quouis cruciatu componebat. Sed vbi forte accepit sanctissimae experti communionis sibi esse moriendum; in lacrymas, gemitusque erupit insolabiliter, orans, ob testansque, qui aderant, sinerent vt Christianum mori: quid enim se commisisse, quamobrem vt putidum, desectumque membrum abijceretur? cur prohiberent vltimum spiritum in eius, a quo acceperit, exhalare sinum? Ne nudum, inermemque in sauces mortis proijcerent, quem possent immortalitatis pharmaco praemunire. Intererat Sacerdoti comes laicus Ioannes Hispalensis nomine, qui lacrymabili, iustaque obtestatione commotus, extemplo pergit ad Iudices: cumque in vnum coactos reperisset, enixe precatur, vt pia iuuenis morituri vota benigne respiciant. Illi nec moris id esse respondent, nec vero decere Christi Domini Corpus in carcerem deportari: perinde quasi clementissimo Domino graue sit per se visere, quos inuisentium officia imputat sibi, quasique horreat vincula nostra, qui pro nobis sua non horruit: et iam ex toto beatus reformidet hominum causa pedorem carceris, pro quibus adhuc doloris capax supplicium appetijt Crucis: denique non eo libenter ad mancipandas animas eat, vbi sanguine emit. Itaque talia reputans Ioannes, velut diuino in purum pectus illapso spiritu, tam multa, tantoque ardore subiecit; vt Archiepiscopo rem Iudices omnem permiserint. At vero Sanctus Antistes Petrus Guerrerus non eum modo iuuenem sanctissimi voti compotem fecit; sed etiam cum Pio Quinto, qui iam Pontificatum gerebat, egit, vt idem vniuerse, sublato quocumque impedimento, ediceret: vt edixit octauo et sexagesimo huius saeculi ineunte anno Idem proximo anno etiam Philippus Secundus Rex sanxit, adiecto, quo res maiore cultu administraretur, vt suum in quoque carcere conderetur Sacellum, vbi damnati, ad Sacrificium admissi, sacrosanctis mysterijs donarentur: ac supplicium non nisi postero die exigeretur. Quae omnia hunc in locum, vbi primum memoria incidit, conferri placuit.
Aderat iam dicta conuentui dies: frequentes interfuturi Patres aduenerant: [Note: 23 Congregatio Generalis inchoatur.] tantum ex Baetica, et Germania inferiore desiderabantur. Igitur duodecimo Kalendas Iulias primum itum est in consilium: decretumque legitimum videri comitiatum: vtque Vicarius, et Salmeron bonam a Summo Pontifice precationem ad creandum Praepositum, et cetera quaecumque tractanda forent, peterent: quam Pontifex perbenigne largitus est. Ceteris deinceps diebus, actis primi conuentus ad comitiorum spectantibus modum, ac formam accurate recognitis: atque ex ijs horum quoque comitiorum ratione maximam partem temperata, posteriore concione Palmio, comitij custodia Emmanueli Sa, cum quatuor prouinciarum Procuratoribus, ex nationibus diuersis, quos Vicarius nominasset, delegata; idem Vicarius quarto Kalendas Iulias, ex quo die placuerat, quatriduum antegrediens, comitialem diem inchoari, congregatos Patres pro suo munere ita est allocutus.
[Note: 24 Oratio Borgiae Vicarij ad Patres lecturos Praepositum.] Quanquam vester mihi animus, Venerandi Patres, ac pia solicitudo in his, quae ad Societatem pertinent, cognita omnino, atque perspecta erat, videbamque incensos omnes, ac paratissimos ad id praeficiendum ei caput, quod non modo diuinae gratiae perfusum odore esset, sed vnde in oram vsque vltimam vestimenti benignitas caelestis descenderet: nec audebam adhortari, a quibus doceri me, et admoneri aequius sit: et prope pudebat imperitiam meam prodere, ac balbutire ad eos, quorum sermones, et opera, Domino confirmante, per diuersas terrarum oras adeo praeclara sunt: tamen, quoniam obedientia cogebat, aperiendum os fuit. Impleat illud verbis suis Deus Verbum. Conabor certe adhortari meipsum: quidque super hac deliberatione grauissima, in octaua Constitutionum parte sancitum sit, proponam simpliciter: vt, si minus hic vobis labor, qui minime indigetis, sit fructuosus; mihi certe, cui vae si tacuero, obedientia ipsa fructus sit.
Primum ergo sancitum est, vt Vicarius alloquatur Patres, et ad eam Praepositi
lectionem hortetur, quae ad maius Dei obsequium, et bonam Societatis gubernationem [Note: 25 Optimus in Praepositum legendus.] conueniat. Non enim, qui nihil incommodet, nec qui parum quid commodet, satisfuerit legisse; sed qui virtute, ac sanctitate, qui doctrina, prudentiaque praestans, idem ad res gerendas aptissimus, ad pascendum, tuendumque gregem maxime benignus, ac fortis, ad augendum accuratissimus, denique in omnes partes opportunissimus fore videatur. Quae prouisio si adhibetur in bellis humanis, vt exercitus quam optimo Duci committatur; quanto in hac sacra cohorte adhiben. da impensius erit, qua populi Dei tanta res agitur? praesertim cum fere eueniat, non modo vt sicut populus, sic Sacerdos; sed etiam vicissim, vt qualis Sacerdos est, tatis sit [Note: 26 Precatio ad Deum adhibenda.] populus. Praeterea Constitutiones hunc nobis, et proximos tres dies decernunt, quibus agamus cum Deo. Nimirum si orare semper oportet, et nunquam deficere; dubitari non potest quid faciendam sit nobis hoc tempore, quibus Redemptorem ipsum lecturum Apostolos pernoctasse constat in oratione Dei. Orat misericordia, orat, qui corda intuetur: et miseria, et coecitas non orabit? Interim etiam considerare iubemur, quis ad magistratum gerendum maxime idoneus futurus sit. Nempe Deus [Note: 27 Et consideratio ad cognoscendos homines.] vult operam nostram adiungi operi suo. Iubemur autem ex vuiueria Societate delectum habere, ita scilicet, Professos vt nobis ob oculos omnes, nec modo praesentes, sed etiam absentes ponamus. Interdum enim quem minime mortales destnant, ei (vt Dauid exemplo est) Dominus suffragatur. Nunquam igitur permittat summa bonitas, vt Societas nostra cooptet eum, quem tantum humana ratio commendat; sed vt eum, quem et Deus commendat: ille enim vere probatus est. Eodem arbitror pertinere (quanquam intimas Constitutionum, propriasque rationes, cum [Note: 28 Sustinenda sententia in horam orationis ante electionem.] aeterna in eis sapientia, bonitasque tantopere eluceant, quis indagare, nedum explicare queat?) tamen eodem pertinere ego decretum arbitror, ne quis apud se statuat, quem electurus sit, antequam in comitium includatur: scilicet, vt electio non ab nomine fiat, neque per hominem; sed praecipue per Spiritas Sancti gratiam. Ad quam consequendam, si imitari eos oportet, vt pane oportet, quibus eam perfectius, et vberius idem Spiritus elargitus est; intueamur Apostolos, qui non apud se decreuerunt, quem in Apostolatum sufficerent, sed propositis duobus dixerunt: Tu Domine, qui nosti corda hominum, ostende quem elegeris. Quid autem attineret Dominum consulere, si apud quemque iam fixum esset, quid ageret? Locus etiam in omnium conuentu, et comprecatione Patrum aptissimus est: quia saepenumero quod negatur singulis, tribuitur vniuersis. Denique qui sunt in vno, eodemque spiritu congregati, haud dubie paratiores ad accipiendum id fiunt, quod vno ore, vnaque mente, tempore eodem, ac loco deposcunt. Enim vero si olim ille attrita fronte populus, cum Regem vellet, nequaquam sibi ausus est assumere, sed de manu praeberi voluit Dei; an Societas suis nixa viribus Rectorem sibi adscisceret, ac non potius a Patre luminum, ex quo descendit omne datum optimum, [Note: 29 Anathema in ambitiosos, et non indicantes.] precaretur? Additur ad extremum anathema, qui hoc munus ambierit, qui conscius non indicarit. O altitudo sapientiae, et scientiae Dei! Tali morbo remedium tale debebatur. Angelos e caelo, Capita gentis humanae e Paradiso deiecit superbia. Abscindatur ergo, et tollatur de medio fratrum, et eijciatur, qui simili peste contactus sit. Quis autem coecum faciat ducem? An rogo non coecus ambitiosus, qui cum nihil sit, existimat se aliquid esse? Non plane sensu omni captus, qui cum se agere ipsum nequeat, grauia sibi affectet, et conquirat onera? Illum de Hierico descendentem, postquam plagis impositis latrones semiuiuum reliquissent, quo reponeremus in numero, si a praetereuntibus peteret, non vt humeris leuarent se, sed vt graui sarcina onerarent? O puluis, et cinis! Non sentis ab imo vestigio te ad verticem coopertum plagis? Vulnera tua fomentis vini, et olei, alligaturaque opus habent: humeris aliepis in stabulum ipse portandus es, et assumere, quos portes, audes? Vide manus tuas, si nec dum vereris opera tua: vide pedes viae pacis ignaros, vias ambulantes difficiles: infer et in duritiam cordis tui digitum tuum, considerans quid inde exeat, quid ex ore procedat, quid ex mente pullulet. Nam dissipatae cogitationes nil nisi cor hominis torquent. Id si feceris, tum tu, instar publicani, oculos in caelum leuare non audebis. Sed leua oculos tuos,
leua ad Christum. Contemplare quid medicus fecerit, vt mortifero ambitionis vulneri, quo mundus laborat, faceret medicinam. Non habuit locum in diuersorio, ne tu locum ambitiose quaeras. Ne Rex constitueretur, fugit: ne tu appetas Rector constitui. Venit ministrare, ne tu tibi ministrari velis. Sed vbi non exempla humilitatis in Christo? Exaltationem semel admisit; sed in Crucem: vt doceat titulum Regis, siue Rectoris, non nisi pendenti in Cruce deberi. Proinde qui in Cruce non est, quid titulum Regis quaerit? et si quaerit, certe in Cruce non est, nec crucem nouit. Cruci enim affixo honores pro clauis sunt, deliciae pro spinis, hominum laudes pro contumelijs, ac probris. Age, qui excelsa appetis, num ignoras idcirco sublimem elatum in Crucem Filium Dei, elationis vt tuae poenas luat? Stulte, quem te ipsum facis? Qui Christi est, longe est ab ijs, qui nomina sua vocauerunt in terra: cum ille, cuius nomen est super omne nomen, illo titulo glorietur, Ego sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abiectio plebis. Qua igitur non dignus poena ambitiosus? Quid mirum si legibus nostris ita percellatur? Ergo cum ad creandum Praepositum includemur, exeludatur procul ambitio, vt accessum, ne ad fores quidem, inuemat. Quod si forte accesserit, et pulsauerit; obsurdescant aures: excitetur Domini Dei zelus: meminerimus vocationem nostram. Nam electi sumus, per viscera misericordiae Dei nostri, ad concul candam pedibus mundi ambitionem, ad erigendum supra caput improperium Crucis. Sin autem ambitionem, quam per Religionis ingressum destruxi, iterum reaedifico; praeuaricatorem me constituo. Non ne haec, Societas Iesu Christi est? nonne gloriatur, hoc nomine? non ne hoc signo munitur? Erit igitur, qui quaerat, quae sua sunt, oblitus, quae sunt Iesu Christi, cum de Societate sit Iesu Christi? O Patres carissimi, iterum, atque iterum hortor, Videamus vocationem nostram: audiamus praeceptorem, eundemque Dominum nostrum clamantem, Reges gentium dominantur eorum: et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur: vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior: et qui praecessor est, sicut ministrator. Vnum iam illud monuerim, omnium intentos huc oculos esse, vt videant, num Societas, vti docet legendum esse optimum, item et faciat. Quod si secus fecerit; proh dolor, quis iam feret linguas mendaces, cum et veraces tam pauci ferant? Vocem igitur, quam dixi, Christi sequamur. Nemoque, [Note: 30 Humani respectus in id trahunt, quod per ipsos declinatur.] vt filius Adae, metuat, ne quem carum sibi contristet. Nam qui sibi ad suum sensum Rectorem imponit, quod amicus est, quod ingenio, ac sententia conuenit; frustra est. Eueniet illi, vt Iudaeis praedixit Samuel euenturum ab Rege, quem petebant, vt tolleret, quae eorum erant. Iusta Dei vindicis poena est, vt pro sperata laetitia moeror subeat. Non raro ita fieri videmus, vt quibus e fontibus hauriebatur modo dulcedo; inde post paulo bibatur amarities. Malum itaque, malum homini, qui gaudia petit ab homine. Sed quid ego haec apud vos? Non ne vobis, Patres carissimi, haec omnia sunt notiora, magisque curae, quam mihi? An inter vos non ego quosdam intueor, per quos Constitutiones ipsae sunt conditae? Num mihi est dubium, quin Christum indueritis omnes? et in eo permaneatis spiritu, in quo et congregati sumus? Solum igitur superest, suppliciter vt Deum precemur, eam cordibus nostris lucem immittat, vt quem ipse vult huius gregis pastorem, huius corporis caput; eum nos quoque et velimus, et declaremus: idque cum operatus fuerit in nobis, etiam gratia sua confirmet: vt dicere liceat, Praepositus natus est nobis: Pater datus est nobis a Domino factum est mirabile in oculis nostris. Exultemus in eo, qui fecit, et illum dedit nobis in pastorem, nos autem in populum eius, et oues pascuae eius: Sicque, quasi modo geniti infantes, renouemur spiritu Societatis nostrae. Nouum fides robur, nouum spes, et caritas vigorem assumat: sit obedientia promptior, sit castimonia, paupertasque perfectior. Crescat in aduersis, et aerumnis alacritas: inexternis rebus, et secularibus circumspectio, et prudentia: in amore proximi, et salute feruor, ac sedulitas. Nam haec est vocatio nostra, haec sors, et haereditas nostra. Hanc persequi sanctum est, hanc consequi sanctissimum erit.
Si enim hoc Societas praestiterit; in sanctitate, et iustitia erimus coram Deo, omnibus diebus nostris: illuminabimusque eos, qui in tenebris ambulant, et pedes
eorum dirigentur in viam pacis. Ille, qui est pax vera, pacisque largitor, hoc ipsum nobis largiatur, benedicatque nos ad hanc electionem faciendam: nobiscumque maneat seruans, ac dirigens nos Patris potentia, Filij sapientia, Spiritus Sancti bonitas, et amor. Amen.
Vbi Borgia dixit, lecti demore, qui comitijs cum Vicario praeessent Ioannes Polancus Secretarius, Salmeron Assistens. Denique ceremonia, ordineque eodem, simulque eodem die Visitationi Deiparae sacro, quo anno ante octauo declaratus [Note: 31 Borgia renuntiatur Praepositus generalis.] erat Lainius, renuntiatur Praepositus Generalis Franciscus Borgia prima suffiagiorum latione, vno et triginta suffragijs, haud plus octo ex omnium numero desideratis. Renunciationis decretum Professorum antiquissimus rite concepit Salmeron. Comitiorum euentum non tam praesagiens, quam formidans ante Franciscus, diu secum luctatus, an praeueniret deprecando Patres, Salmerone, et Ribadeneria, quos consulerat, Auctoribus, ne forte rei, quae nulli in mentem venisset, cogitationem excitare videretur velle; ipsum opperiens exitum, tumque si opus foret, contra iturus, aegre quieuerat. At vbi ventum ad rem, atque in eum onus incubuit, perturbatus (quod clarissime prodebat vultus) et stupore correptus sic est, tanquam diuinitus ei lingua vincta esset, mensque et corporis membra obtorpuissent, ne cuncta reluctando misceret. Et sane non paucis visa lectio diuini potius, quam humani consilij: cum vulgatum inter omnes esset quantopere et sancto contemplationis otio teneretur, et ab administrationis publicae curis Franciscus abhorreret: atque adeo increbuisset suspicio, moribus illum quibusdam ab Societatis disciplina alienis imbutum. At proximis inde diebus ea conspectus est animi fiducia, eaque ad res gerendas alacritate; non obscure vt additum viro cum prouincia nouum a coelo stipendium, et vires multiplicatas appareret. Atque ipsemet agnoscens in hac sua creatione diuinae mentis consilium, ea se cogitatione consolabatur, quod Societas cum Iesu sit, idem esset eam recturus Iesus per ea molimenta, quaecumque ei placuisset assumere: vt cui pronum esset quicquid vellet, adminiculis quibus vellet, effectum dare. Dicebat tamen se quidem semper optasse in cruce mori: ceterum nunquam suspicatum, tam grauem sibi crucem esse repolitam, quam quae ab Societate imposita esset. Prouincialium in his comitijs haud vllus desideratus est, praeter Oliuerium Manareum, quem, vt diximus, difficultates temporum in prouincia tenuerunt: et Ioannem Plazam, qui post creatum Praepositum serus venit: nam Euerardus ex inferiore Germania primo quatridui ante comitia die Romam attigerat. Tres adhuc ea tempestate supererant e decem primis Salmeron, Bobadilla, Rodericius: is postremus cum ageret in Hispania, quo superiore an no reditum impetrarat, excusans iam minus aptam longinquae peregrinationi aetatem, non interfuit. Borgia quo primum die renuntiatus est Generalis, eo vna cum ceteris Patribus Pontificem adijt, forte eodem die in [Note: 32 Pontifex laudat Borgiae lectionem.] coenobio Franciscauorum ad Arae Coeli pransum. Clementissime Patres excepit Sanctissimus Dominus: estque palam professus comitiorum exitum non potuisse neque ad communes Ecclesiae, neque ad Societatis priuatas rationes, neque adsuam voluntatem magis aptum, et conuenientem accidere. Nec secus alij acceperunt. Dux Methymnae Caeli Ioannes Zerda, qui ab Siciliae procuratione in Hispaniam remearat, Madriti re cognita, illico ad Collegium cursu tetendit, literasque [Note: 33 Gratulationes de ea.] eius rei nuntias habens in manibus, nil nisi gratulabundus iterabat, Franciscus Dux sanctus, Generalis. Ad eundem nuntium Cardinalis Augustanus Dilingae, in templo solemni ritu, musicoque concentu Deo grates egit. Hosius vero Cardinalis Varmiensis ipsi Francisco gratulatus est his verbis. Etsi pridem allatum huc fuerat R. D. Vestram, cuius insignis pietas toto celebratur in Orbe, summa cum voluntate omnium, et incredibili quodam consensu fanctae Societatis Iesu Generalem esse designatum; quoniam tamen ex Vrbe nullas ante mensem Decembrem ea de re literas acceperim, differendam esse duxi meam gratulationem in id vsque tempus, quo certius aliquid hac de re cognoscere licuisset. Deo gratias ago, cuius beneficio factum est, vt non solum huic sanctae Societati, verum etiam Ecclesiae vniuersae de viro tanta vitae integritate, grauitate, prudentia praedito prospiceret:
cuius cura, et diligentia prouideri possit Ecclesijs omnibus, vt ne careant verbi ministris, qui non magis doctrina, quam exemplo ceteris praeeant. Quibus qud magis haec mea dioecesis indigere videtur; hoc impensius munus hoc R. P. V. delatum, illi gratulor, mihi vero gaudeo. Nam illius opera futurum confido, vt nec alijs Ecclesijs, nec meae desinit fideles operarij, qui laborent in vinea Domini. Sed inter officiosas absentium gratulationes non inuenuste Ioannes quidam Tapia Hispanus ex Vrbe Valentia literas tales dedit. Gratulentur cuncti mortales e terra, cui grates agunt, immortales e Caelo, ac nominatim singularem eius erga te indulgentiam collaudent, dum pro populis, qui tantum corporibus tibi parebant, eos dedit, qui etiam subiecti sunt animis ad imaginem vnius trinique Dei procreatis: vt ipse e dominatu terreno euehereris ad principatum caelestem: curandosque, et regendos acciperes homines quosdam diuinos, nationem eiusmodi, qualem nemo Regum sortitus est. Ita distant imperia, quae humanis consilijs, et quae mandantur diuinis: et ex his, qui ad imperandum leguntur, lector apparet. Bonum sit, felix, saustumque Paternitati tuae onus, per quod muncio peccatorum leuantur onera, munus simillimum muneri Redemptoris: Societas, cui nunquam Iesu soc etas abest. Qui Franciscum interius norant miscebant gratulationi consolationem. Quidam veniam precabantur, quod laetati ad eum nuntium essent: alij magnum quid solatij aiebant esse, vbi si conqueri vellet, non nisi de Deo posset. Patres salutato Pontifice, continuo ad consultationes negotiorum, quae multa, et grauia restabant, [Note: 34 Assistentium creatio.] adiecere curam. Quinto Kalendas Augusti ad plura dimidia parte suffiagia renuntiati Assistentes: data opera, vt, quantum fieri posset, e varijs nationibus caperentur Quadripartita nationum haec facta destributio: Italia, Siciliaque coniunctae: Gallia item atque Germania: Lusitania quoque, Brasilia, et India: denique Hispaniae prouinciae Castella, Toletana, Baetica, Aragonia: proque his Assistens primo loco Antonius Araozius absens nominatus est, tanto consensu, vt duo tantum ex omnibus desiderarit suffragia: Secundo loco pro Italia, ac Sicilia Benedictus Palmius: Tertio pro Germania, et Gallia Euerardus Mercurianus: Quarto [Note: 35 Admonitor, et Secretarius Polancus.] pro Lusitania, India, Brasilia Iacobus Miro decreti. Eodemque die, quem Praepositus Generalis sibi a secretis cooptauerat, eiusdem Admonitor declaratus est Ioannes Polancus, vtroque munere perfunctus nuper apud Lainium, et altero scribendarum epistolarum olim etiam apud Ignatium. Sub haec, ad caelestis agricolae instar, qui palmitem quamuis frugiserum purgat, quo fructum plus afferat, circumlatis per commissam sibi Domini vineam oculis, totaque diligenter lustrata, [Note: 36 Societatis perficiendae studium.] operam dederunt, vt et perpurgarent, si quid succreuisset recidendum: et si qua, re possent, perficerent, et quodammodo opimarent. Duabus maxime rebus laborare tum Societatem multi querebantur. Primum quod nimis multa exigua, et male fundata inchoarentur Collegia. Deinde quod rei familiaris causa offerretur populo materia sermonum. Vtrobique sane diuina gloria, et salus proposita mortalium erat. Verum, vt inter homines non sola rerum honestate contentos, sed singularum honestatum expendentes momenta, quantumque cum Christi ope licet, perfectum vbique consectantes, permulti gemina illa in re satius censebant fore, si adhiberetur modus: praesertim cum vtrobique rimulas, per quas sensim [Note: 37 Incommoda ex minutis Collegijs.] se insinuaret tartareus anguis inueniret. Ex minutis, inopibusque collegijs plurima ostendebantur incommoda. Carptis in tot exiles domunculas socijs, eneruari totius Ordinis vires, nec vspiam dininam rem tractari pro dignitate: occupatisque vbi operae non sit, sodalibus, ibi deesse, vbi enixius vires contendi celebritas locorum, spes fructus amplioris, fundatorum benignitas postulet. Conteri in edocendis pueris iuuenum aetates: magna ingenia, praeclarasque naturas debilitari, et acerbas consenescere: ex quibus: si maturitatem adipiscerentur, vtilitates olim Christiana res incomparabiles caperet. Praeterea in tanta idoneorum Rectorum penuria, necessario id munus ijs imponi, quos regi ipsos oporteret, eodemque modo minus idoneos alijs muneribus praefici. Ad haec paucitate ipsa hominum vilescere quodammodo maiestatem rerum sacrarum, et laxari seueritatem oeconomiae religiosae, vbi nec praescriptus ex disciplina coommuni munerum ordo seruari, nec
suum exigi a quoque pensum queat. Frequenti etiam inter se vsu obsolescere inuicem obseruantiam: et familiaritates nunc immodicas contrahi, nunc offensiun culas concipi perindignas. Raros etiam inueniri, qui non propemodum ijs locis teneantur inuiti: vnde fiat, vt commissa sibi obsequij diuini munera nec illi, qua voluntate, quaque diligentia opus est, tractent, nec inde (quod consequens est) animarum optata lucra proueniant. Postremo incredibilem esse molestiam, mentisque occupationem in conquirendis alimentis: et tamen nec sermones hominum, inuidiamque declinari, nec angustijs domesticis occurri: nec licere vnquam tollere caput, sed cum inuidia publica, cum aere alieno, cum inopia assidue esse conflictandum. Haec, atque id genus multa eo vehementius, fusiusque cum ab alijs, tum maxime a Benedicto Palmio commemorabantur, quod metuebant, ne sancto illo suo cunctos iuuandi, exercendaeque paupertatis studio (vti documenta in Hispania dederat) abripi se Franciscus permitteret. Quamobrem rogarunt eum quam plurimum vniuersi Patres, decreto in eam rem condito, vt ad roboranda, [Note: 38 Qualia recipienda Collegia.] quae iam suscepta erant Collegia verso animo, si quae post hac admittenda censeret; ea eiusmodi essent, ijsque locis, et conditionibus eiusmodi offerrentur; vt ad commune bonum Ecclesiae Dei ingens habitura momentum viderentur: tum etiam ab rebus vitae necessarijs ita essent instructa, non modo vt ij sustentari possent, quos opera postularent; sed is etiam Scholasticorum numerus, qui ad idem perpetuandum Collegium satisforet. Denique quamuis haec suppeterent vniuersa; nequaquam tamen acciperet, nisi haberet Societas Rectores, Magistros, et Operarios idoneos, vt sine veterum detrimento, sustineri posse nouum Collegium, Pater Generalis, auditis Assistentium sententijs, iudicaret. Neque id sanxit Congregatio seuerius, quam seruauit. Eodem die recitatis aliquot Praesulum, et Ciuitatum literis, quinque Collegiorum, quae deferebantur, admittendum nullum censuit: susceptorum quin etiam quaedam soluendi potestatem Generali permisit. Id priori incommodo prouisum leuamentum est: nec difficile inuentu, et omnino efficax, si perinde, vt prima facie videtur, habile esset. Operosius erat, alteri amoliendo malo, remedij viam inuenire, quod Collegium praecipue Romanum [Note: 39 Ex Collegio Romano in omnem Societatem commoditates.] haud dubie petebatur, iacturamque maximam faciebat. Quae res, vt a prima origine palam fiat, altius repetenda narratio est. Sanctus Ignatius, mente illa magna collustrata diuinitus, e re Societatis totius plurimum existimauit fore, si Collegium Romae condidisset, quod omnibus commune nationibus, ac prope cunctae familiae Seminarium esset. Id ipsiun, cum praecipuis Patrum, sentiebat Lainius. Ideoque Romanum Collegium tutatus omni ope est, ac promouit. Id consilij, qui recte animaduertat, cum plane necessarium deprehendet fuisse, tum maxime opportunum. Nam in primis, cum esset necesse, vt victura familia sobolem sibi idoneam iuuenibus, quos reciplebat, formandis sufficeret; in plerisque Prouinciarum nec idonei magistri, nec illa discentium aderat multitudo, quae necessarium studijs impetum, et ardorem inijceret. Quippe in numeroso condiscipulatu non solum quaedam accedit studijs maiestas, quo fiat, vt tractentur enixius, veriorque, et acrior inter disputandum concertatio sit; sed etiam, quasi collatis vnum in locum multis facibus, singulorum lux ex aliorum communione multiplicatur. Huiusmodi autem multis Prouincijs, Nationibusque commune Collegium, nusquam satius poterat, quam Romae institui. Quo enim libentius diuersae nationes commearent, quam Romam communem quodammodo patriam? Vnde digredi expeditius foret, quam ex ea Ciuitate, quae non modo aegre non fert e sinu mit ti suo ad alienas prouincias religionis adiumenta, sed nullas omnino ab se in eo genere alienas ducit? Cumque Societas vsque eo Apostolicae Sedi, Fideique propagandae sit dedita, profecto ibi maximum Sociorum educari oportebat numerum, vbi religionis caput, et summum esset oraculum: atque vbi Romanae maiestatis, ac pietatis forma mente comprehensa, ad suas digressi terras, quae ipsimet suis spectassent oculis memorantes, facilius populorum animos ad Christi Vicarij, contra quem tum maxime debacchabatur impietas, venerationem adducerent. Nec solum ad commune id pertinebat Reipublicae Christianae bonum
sed etiam ad priuatum Ordinis, vt in oculis Praepositi Generalis, eoque loco, vbi primum genita mater erat, progenies educaretur, veroque, ac solido parentum spiritu imbueretur. Ad consensionem quoque cum sciendi, tum agendi spectabat, vt ijsdem eruditi magistris, in varias nationes eundem morum habitum, eundem sententiarum colorem, eandem operum, ac scientiae normam ferrent. Quid? illud, quantum commodi est? vt dum vna iuuenes in domo, ex gentibus cunctis instituuntur, vniuersus terrarum Orbis vna quodammodo familia fieret, sanctoque quodam germanitatis affectu colligati, externorum ita non refugerent consuetudinem, vt potius, quemadmodum domestica ipsa instituta iubent, singulari studio diligerent, terrasque omnes complexi animo, adire eas, pro Christi causa, parati essent? Quantum vero prudentiae, peritiaeque compendium, multorum hominum mores, vrbesque, vno quasi sub tecto, spectare? vt, cum ad longinquas tendendum prouincias sit; non peregrinus, sed sciens morum, ac notus, et quodammodo ciuis aduenias? Quantum ad res gerendas momenti, omnibus in prouincijs viros notos inter se, amicosque, et vna educatos esse? Adde quod si maxime floreret Romae Societas; res omnium agebatur, ac dignitas prouinciarum. Quae enim gens respueret, quod probasset Roma? Deinde cum ab Vrbe Nuntij Apostolici, Antistitesque rerum Sacrarum, et alij quamplurimi summae auctoritatis viri in varias terrarum partes digrediantur; haud dubie permultum ad Dei gloriam intererat, hos Romae praeclara de Societate imbutos existimatione esse: vt suis deinde quisque in prouincijs, eam studiosius protegerent, et ad opera libentius admouerent. Postremo ipsemet Christus Dominus, cum se Ignatio Romae propitium fore promisit, haud leui significatu, Romam Societati praecipuam designarat sedem: et tanquam praeceperat, vt hanc pro parente, hanc pro arce haberet, nihilque tam benignae sponsionis pignore desperaret. Haec omnia plane peruincebant peramplum Romae Collegium collocari oportere. Sed cum certi vectigalis suppeditaret omnino nihil; enimuero tam multis commodis aduersaria grauius obstabat rerum inopia. At Ignatius, Lainius, caeterique familiae duces pneclarissimum opus nequaquam idcirco praetermittendum rati, diuinaque in primis clementia, ac sponsione freti, parsimonia sancta, curaque peruigili, vtcumque necessitati succurrere nitebantur. Inter quae quam multa praestantes illi magistri, egregijque discipuli, ac ceteri omnes eius Collegij fundatores, in angustijs domicilij, in victu, vestituque, in librorum, et omnium rerum penuria, quam excelso, laetoque tolerarint animo reputanti mihi; subit interdum vereri, ne posteriores (quod nunquam fore confido) minus aut Deo, aut Gregorio Pontifici, alijsque de sancta illa, grandique sapientiae, ac virtutis officina optime meritis, grati sint, atque in minore aerumnarum copia voluntatem quoque [Note: 40 Commodis vitae quomodo vtenaum.] patiendi relaxent. Quod contra decet. Nam quo benigniorem Dominum, parentemque indulgentiorem experimur; eo nos fideliores seruos par est, amantioresque fifios praebeamus. Ceterum, vt ex omnibus prouincijs Romae iuuenes alebantur; ita tum Patres subsidiorum partem ex ijsdem, tantas inter difficultates, peti (vt sane erat) aequum censebant. Quid enim conuenientius, quam vt quae in communes terrarum omnium vtilitates educabatur iuuentus, earundem communi benignitate subleuaretur, et terrenis iuuaretur eorum fructibus, quibus semina diuina comparabat? Itaque qui Societati dabant nomina, si quid erogare in pauperes, Euangelij iussu vellent, idque Praepositi Generalis voluntati permitterent; is nonnullam partem, vt qui totius corporis studebat bono, Romam saepe deriuabat. Hinc interdum existebant lites cum ijs, ex quibus erant exigendae res: vt est ferme mortalibus aretior nulla, quam cum pecunia necessitudo, nec ab his aegre distrahuntur, quorum spolia legunt. Hinc cupiditatis, atque adeo auaritiae ad vulgus, etsi falsus rumor, tamen aduersus religioso caetui, eique maxime, qui bellum cum auaritia, vti cum vitijs ceteris, suscepisset. Qui rumor vel feruebat, vel ferebatur certe feruere in Hispania maxime. Primum quod illae prouinciae non aeque vti ceterae indigebant Collegij Romani ope: cum plures illic adiungerent sese, cum aetate robusti, tum disciplinis exculti, vt protinus in publicum
produci liceret: nec docendi ipsi essent, sed docere alios possent. Deinde quod multa inde exportabantur, quamquam pleraque e quibusdam iuribus, quae primo Carolus Imperator, posteaque Philippus Rex Borgiae ipsi attribuerat. Postremo, quod vehementer Collegia ibi quoque ab vitae subsidijs laborabant. Ante omnia celebrabatur offensio Dynastarum quorundam, quasi edicta regia violarentur, quae, vetabant, extra regnum pecunias exportari, quae edicta in conuentu Patrum recitata [Note: 41 Offensiones quatenus vitandae.] sunt. Benedictus Palmius ante alios clamabat fidendum Deo: ex Christi, Apostolique Pauli praecepto, volenti auferre tunicam, dimittendum et pallium: denique accipiendam magis iniuriam, patiendam magis fraudem, quam iudicio contendendum Id si Patres serio inducerent in animum, et nihil bono nomine, nihil caritate aduersus omnes, et scilicet Euangelica iustitia prius haberent; additamenta non desideraturos humanae opis. Non vinci benignitate fontem boni. Immissurum Vicarijs suis Deum Romanis Pontificibus mentem, vt Romani Collegij tutelam susciperent. Alij contra disserebant. Nequaquam, propter iniquissimos sermones, opus omni, et Christiano, et nec dum Christiano Orbi saluberrimum destitui oportere. Vtrum tandem aequius esse donatas, sacratasque Deo res, in alimenta Euangelij praeconum, in escam tantae sanctitatis, in pabulum pereuntium fame verbi Dei Nationum, et quodammodo in lac infantium in Indijs Ecclesiarum redimi: an auaritiae tradi hominum tantum non per sacrilegia retinentium, quibus mox in superbiam, et luxum, et libidines, et maleficia alia abutantur? Non ignorare se suum Christi, Apostolique praeceptis locum, ac tempus esse. Scire etiam Sanctum Paulinum Nolanum, mirificum illud omnium virtutum, maximeque benignitatis exemplar, cum ingentia sua vendidisset praedia, et pauperibus erogasset, vbi factus Ep scopus est, nequaquam Ecclesiae facultates neglexisse. Idem Sanctum Hilarium, idem alios fecisse Sanctissimos viros. [Note: l. 2. de vit. con. templat. cap. 9] Hoc enim esse (vt ait Sanctus Prosper) possidendo contemnere, non sibi, sed alijs possidere: nec habendi cupiditate facultates ambire, sed eas pietate subueniendi suscipere. Qui cum subijciat, nihil e facultatibus Ecclesiae eis, qui sibi de suo sufficiunt, debere erogari, quando nihil aliud sit habentibus dare, quam perdere; quid porro esse ijs, qui non habent, vt habent bus detur, adimere? Nec enim dubie eripi indigentibus Christi famulis, quod non indigentibus seculi mancipijs per socordiam exigendi donetur. Quid ergo? Vtrum ne potius non tam per veram humilitatem, quam per timidam ignauiam alendam cupidissimorum hominum rapacitatem; an fortissimum, laudatissimumque virum Mathathiam imitandum, qui cum vidisset malitiose hostes Sabbata obseruare, quibus populum feriatum inuaderent, ac cessantem impune trucidarent; censuit, etiam illo sacrae quietis tempore, iustis armis reliquias dilectae Deo gentis conseruari debere? Talia cum dicerentur, acriter inter Patres certatum est. Nam occurrendum offensioni censebant omnes. Sed cum viderent Collegium Romanum, subtractis auxilijs externis stare non posse; vtra causa praeponderaret, qui nam essent limites caritatis, qui rectus ordo, ambigebatur. Ad extremum, donec pro sua benignitate Deus, si placeret, suorum prospiceret seruorum difficultatibus, quam nonnulli exaggerabant offensionem, quibusuis siue Romani Collegij, siue cunctae Societatis, et Ecclesiae emolumentis visum est praeferri oportere. Igitur ad minuendas Collegij [Note: 42 Constituta ad perfectionem paupertatis conseruandam.] eius impensas commendatum quo pauciores Romam aduocarentur, vt in singulis prouincijs, vbi primum fieri posset, generales Academiae instituerentur: praesertim cum iam nonnulla ad manum esset et discentium, et docentium copia. Decretum etiam, vt edicta regia sine tergiuersatione in transmittendis pecunijs seruarentur: adhaec vt forensibus litibus abstineretur, ac ne vltro quidem intentatis responderetur, nisi prius consulto Generali Praeposito. Praeterea vt in colendis agris, fructibusque in foro vendendis, mercaturae abesset species. Denique si quid in Societatem conscripti ei donarent; id cuiusque prouinciae addiceretur, explicatis in eam sententiam varijs Constitutionum locis. Super haec, quoniam non solum offensionibus amouendis, sed religiosae etiam perficiendae paupertati erant intenti Patres; decreuere simul, vt aedes nobilis Sanctae Mariae Virginum Maceratae,
vnde ducenos aureos nummos annui reditus Maceratense capiebat Collegium, peropportunum inopiae leuamentum, tamen quia Sodales eius aedis arculam prostare volebant, ad stipem aedificationis causa colligendam, omnino relinqueretur: nec vspiam in templis Societatis neque ad proprios, neque ad alienos vsus, quantumuis pios, arculas id genus proponi fas esset. Perusiae cum vnus adhuc Sociorum in publico gymnasio humaniorum literarum scholam habuisset, et quanquam nomine eleemosynae, tamen id, quod solebat professoris earum literarum stipendium esse, Collegio tribueretur; renuntiari simul docendi muneri, simul ei dono iusserunt. Vetuerunt quoque Socios extrariorum cuipiam suadere, vt Societati potius, quam alijs pauperum quidpiam legaret, donaretue: nec stipem nisi plane, ac simpliciter per Dei amorem rogari voluerunt. Postremo quoniam nuper Concilium Tridentinum Religiosis omnibus, praeter Capuccinos, ac Minores Obseruantes, habere perpetua, soloque contenta bona permiserat; quicquid iuris ex eo Concilij beneficio pertinere ad Societatem professam posset; magno consensu id omne abdicari, ac penitus eo cedi (vt continuo rite factum est) placuit. Per haec maxime [Note: 43 Decreta ad remouenda, si quae in Societatem irreperent emendan. da] decreta gemino illi, quod molestissime videbatur premere, quoad humana conditio tulit, occursum incommodo est. Ac ne quid vnquam noxium posset radices agere; adiectum est salubre consultum, vt, congregatis posthac ad creandum Praepositum Generalem Patribus, aliquot designentur, qui vni cum Vicario, et Assistentibus ecqua in re passa detrimentum Societas sit, vel periculum sit ne patiatur, inspiciant: atque in Praeposito, qui maxime idoneus videatur, ex omnibus deligendo, earum rerum habeant rationem: eum scilicet virum praeferentes, quem vel prohibiturum, vel resarturum damna spes sit. Super haec, ad abigenda dissidiorum semina, confirmatum primae Congregationis decretum, ne Commissariorum ordinaria potestas haberetur. Superintendentes quoque sublati. [Note: 44 Supetintendentes sublati.] Versabatur horum munus in eo, vt quamquam Rectori praeessent, in administrationem sese palam non inferrent, neque locum apud se de Rectore forte conquerentibus, cum eius auctoritatis imminutione, darent; sed velut in specula, et in medio constituti, caritatis, et obseruantiae, et obsequij Auctores, si quid in Rectoris desiderarent officio, seu minus probarent gestis; id per ipsum met secreto admonitum exequerentur: ita vt administrationem omnem non nisi ab Rectore proficisci constaret. Inde fiebat, vt pollentes consilio viri, vel ad agendum cum populo, Ecclesiaeque publicas curandas vtilitates valde idonei, vel certe viribus, ac valetudine corporis destituti, quo minus possent difficultates administrationis sustinere; Superintendentes, quasi custodes, ac duces Rectori appositi, haud magno labore multum prodessent. Verum cum, quae inter Prouinciales, et Commissarios, eae Rectores inter, ac Superintendentes angustiae essent; tantumque sibi quidam inania relinqui vocabula conquererentur, et interdum inter se (vt sua cuique consilia blandiuntur) dissentirent; denique adultae iam regendae familiae abunde Prouinciales, Rectoresque sufficerent; visum est Patribus, nisi si quando Praepositi Generalis arbitrio necessitas, vel magnitudo Collegij aliter postularet; Superintendentium posthac appellatione, ac munere abstinendum. Qui tamen, ad eam diem (vt alibi significatum est) sapienter, ac necessario adiecti fuerant, vti primordiorum infirmitatem multiplicata adminicula sulcirent: quodque deerat vni homini vel a peritia, vel a legibus non satis dum explicatis, vel ab auctoritate, vel aliunde adiumenti, id coniuncta multorum cura suppleret. Porro locus postulat, vt notemus consequens huic decreto suisse, vt posterioribus annis Collegiorum procuratio crebrius Professis demandaretur. Quippe auctoritatis pondus, adiumenta literarum, ceteraque praesidia necesse fuit vt iam Rector ex sese haberet, quae ab Superintendente, qui ferme de Professorum ordine imponebatur, mutuari prius solebat. His ad conseruandam Societatem statutis, vias quoque peruestigarunt, [Note: 45 Domus probationis in vnaquaque prouincia.] quibus etiam magis, magisque promouerent, atque perficerent. Eam ob rem sancitum est, vt sua in quaque prouincia domus probationis, cum primum facultas adesset, institueretur, in qua Nouitij biennio exercerentur, non literarum, sed pietatis studijs. Nam ad eam diem dubitauerant quidam, vtrum
toto eo tempore cessandum esset a perceptione doctrinae. Dein per aliquot dies disputatum, amplius nec ne orationi, meditationique, quam finitum Constitutionibus est, decerni spatium oporteret. Et placuit tandem Congregationi, [Note: 46 Tempus orandi amplificatur.] vt Praeposito Generali, si videretur, decernendi potestas esset. Ille in primis amplificandum censuerat. Itaque facta potestate vsus, amplificauit, addita semihora: isque deinceps viguit, et a quarta etiam Congregatione comprobatus salubriter viget vsus. Vbi admirandam se Sancti Ignatij mens offert, qui in Societate condenda, [Note: 47 S. Ignatij saplentia in Societatis temperamento.] non calentia Ordinum initia, sed quan tumuis seras, fessasque aetates spectans, instituta sic temperauit, non modo vt ea ad communes hominum accomodaret vires, perseuerantiae, et aequalitati tuendae; sed inclinauit in eam partem potius, vt profectui locum relinqueret, quam vt quicquam relaxari e prima seueritate vnquam oporteret. Nam summae rei laxamentum, vel modicum, pestilens est, vitio facto, vnde cetera sensim labent, ac ruant. Praeter Collegia, quae supra, vt praefestinatis incrementis occurreretur, repudiata narrauimus; offerebantur alia bene ab facultatibus constituta, interque cetera Valentiae vrbis, quae in Hispania [Note: 48 Repudiata Collegia propter adiectas conditiones.] est, Academia cum vectigalibus annuis ternum millium aureorum: tamen omnia, quod vel conditiones, vel munia cum institutis Sancti Ignatij haud satis congruentia haberent implicita, gratijs vehementer actis ijs, qui deterebant, Patres remiserunt: sperantes non moleste laturos illos, quandoquidem perbeneuoli erant, si nihil admissum esset, vnde ab sua degenerare disciplina viderentur, et Societas aliquid detrimenti caperet. Adeo se constantes, amantesque veterum institutorum probarunt. Ac ne illud quidem leue, ac negligendum sibi putarunt ad aliquod submissionis, ac simplicitatis religiosae ornamentum, vt decernerent praefationem illam, Don, seu Domini, quae apud quasdam nationes index nobilitatis est, vsurpandam inter Socios non videri. Itaque Ignatius Azebedius, cui adhuc id insigne adhaeserat, atque aderat in Congregatione, Brasiliae, atque Indiae procurator, ibidem illud reliquit, eoque leuatus onere in Lusitaniam redijt. In has praeclaras intenti curas dum agunt primarij Societatis ex tota Europa congregati viri, vt simul auxilia tanto maiora pro sua virili publicis rebus pararent, quanto priuatim haec sacra cohors munitior, atque instructior esset; Melita insula [Note: 49 In Classe contra Turcas Patres profecti.] vehementer ab Solimani Turcarum tyranni classe oppugnari coepta est. Quo in discrimine cum maius, quam pro vnius paruae Insulae modo, ageretur rei Christians momentum; ne sibi quidem Patres cessandum putarunt. Itaque cum Hispanus Rex auxilia compararet, suam qualemcumque operam ad incitandos milites, diuinsque mysterijs armandos, et curandos aegros Summo Pontifici deferunt. Accidit id officium Sanctissimo Domino mire gratum, ingentibusque beneficijs ex Apostolica, potestate, et indulgentia eos, qui missi sunt, ornauit. Hieronymus Natalis inter ceteros eam sibi deposcebat prouinciam: sed hunc Congregatio ad consultationes Rom pernecessarium ex viri meritis rata, ire non siuit Hieronymus Domeneccus Siciliae Prouincialis, Bartholomaeus Fernandius, Ioannes Gurrea, Iacobus Suarius, Ioannes Baptista, Vitalis, et Angelus Hyparchus Sacerdotes, cum laicis duobus profecti. Per idem tempus Edmundus Augerius Aquitaniae Prouincialis dimittendus in Galliam, grauibus suae prouinciae ad uocantibus causis, fuit: qui Petrum Perpinianum, et Guilielmum Crittonium secum ducens, abscessit. Alijs subinde facta potestas abeundi: et quamuis multae multos in suas prouincias propere necessitates accerserent; Congregatio tamen ad tertium vsque nonas Septembris producta est.
[Note: 50 Borglae humilitas in supremo Conuentu.] Eo die P. Franciscus memorabilem exhortationem habuit. Quatuor verba, quae vltima speraret fore, cum aetas, valetudo, labores, et alia eiusmodi instare tempus resolutionis suae clamarent, suggesturum praefatus, de Deo primum, de proximis alterum, tertium de Patribus ipsis, postremum de se. Vbi cetera breui peregit, atque omnes ad religiosam humilitatem, caritatem, patientiam, et obedientiam praecipue mentis, atque iudicij, ac demum ad omnem perfectionem incendit; de me, inquit, hoc tantum adijciam, Oro, quaesoque vos, Patres, concedite, vt mecum saltem id, fiat, quod facere solent cum suis iumentis, qui ea onerant.
Nam hi non solum onus imponunt, sed etiam sedulo curant, vt suum perficiant iter. Quod si forte claudicent, subleuant: si lentius incedant, extimulant: si cadant, erigunt: denique si nimium fatigentur, exonerant. Vestrum ego iumentum sum: vos me onerastrs: fiat saltem mecum, quod cum iumento fit: vt dicere possim, iumentum sum apud vos, et ego semper vobiscum. Erigite ergo iumentum vestrum precibus vestris: subleuate etiam illud vos, qui in partem solicitudinis Societatis huius vocati estis: segnius gradienti vestris exemplis, ac monitionibus instate: fatigatum exonerate. Denique si subleuatum vultis; videam ego vos, Patres carissimi, eundem habere sensum, vt omnes vnum dicatis, idemque sentiatis. Sit cor vnum, vnusque spiritus, alterque alterius onera portate, vt ego vestra onera portare valeam. Implete ergo gaudium meum, et gaudium nostrum sit plenum, nemoque tollat a nobis. Vt autem haec deprecatio mea apud vos in cordibus vestris semper maneat, meique memores sitis, ac sermonis, quem locutus sum vobis, vtque ostendam dilectionem meam erga vos; vestros osculabor humiliter pedes, Deum Optimum Maximum deprecans, vt sint pedes vestri tanquam Ceruorum, pedes beati ad euangel zandum pacem, ad euangelizandum bona: ac demum super excelsa statuti quiescant sine labore, ac sine fine laetentur. Amen. Sub haec prolapsus in genua humi repens, ad singulosque circumiens, cuiusque pedes exosculatur: pariterque de genibus singillatim omnes item in genua proruentes, summo caritatis sensu, complecttur. Quod vbi peregit, magno cum omnium motu, inter se ceteri quoque Patres amplexibus mutuis, alijsque caritatis prosequuti argumentis, tandem sancta cumulati laetitia recessere. Protinus ad [Note: 51 Prouinciales vel noui, vel confirmati.] ordinandam Societatem curam Franciscus vertit. Deugnauit in primis nouos Prouinciales, qui Kalendis Ianuarij insequentis anni inirent munus. Leo Henricius Lusitaniae, Iacobus Auellaneda Baeticae, Consaluus Consaluius Toleti, Iacobus Carrillus Castellae, Alfonsus Romanus Aragoniae designati. Ceterarum prouinciarum pleraeque ijs, qui administrabant, quorum multi nuper occoeperant, relictae. Ita Edmundo Augerio Aquitania, Oliuerio Manaraeo Francia, Antonio Vinkio Rhenus, Petro Canisio superior Germania, Nicolao Lanoio Austria, Alfonso Salmeroni Neapolis, Hieronymo Domenecco Sicilia, Christophoro Roderico Thuscia, Ludouico Granae Brasilia, Antonio Quadrio India prorogata. In Germaniam inferiorem loco Euerardi, qui manebat Romae Assistens, Franciscus Costerus Proprouincialis est missus: Longobardiam Benedictus Palmius, quandoquidem ab Cardinali Borromaeo Mediolanum ad habendam Synodum proficiscente ducebatur, interim obtinere iussus: et loco Petri Canisij, quem iubebat Pontifex Antistites Germanos adire, et cum alia Pontificis nomine curare, tum adhortari, vt Tridentinam Synodum promulgarent, atque ad vsum referrent, prouinciae Theodoricus Canisius frater eius, dum ille abesset, praepositus. Collegia Romae, circaque, et quae erant in Sardinia, vti iam caeptum erat Lainij tempore, a Prouincia Aragoniae secreta, ob faciliorem, vti experti erant, communicationem, Generali Praeposito reseruata. Cum Commissarij nomine, sicut conuentui [Note: 52 Superintendentes quidam decreti.] Patrum visum erat, Ordinaria potestas relicta nulla est. Superintendentes, quanquam hos quoque (vti demonstratum est) Congregatio sustulerat, tamen nonnullos visa est quorumdam magnitudo Collegiorum, vel rerum status postulare. Iam caeptum erat sub initium anni Seminarium Romanum, tresque et sexa ginta in eo Clerici, Conuictores nonnulli educabantur. Ei praepositus est Superintendens Pater Vsmarus Goissonius: Polancus autem Collegio Germanico, vbi supra ducentos agebant, maximam partem egregiae nobilitatis Conuictores. Collegio Romano Petrus Ribadeneria, qui suum munus die omnium Sanctorum initurus, cum vniuersos simul alloquutus esset, et adhortatus magno sensu ad digne ambulandum in vocatione, qua vocati erant, et prandentibus etiam ministrasset; vesperi publice se accusans, quod parum vocationi suae respondisset tot annis, quibus fuerat sub religioso vexillo, primum omnium siue sedentium ad mensam, siue manistrantium singillatim pedes exosculatus, ad extremum grauiter sese, nec sine ingenti omnium motu, flagello caecidit. Collegio Conimbricensi Antonius Cordesiss, Granatensi
Ioannes Plaza titulo eodem praesecti. Romana Professorum domus Christophoro Madridio Ministri nomine demandata: nam Praepositum eius eundem debere esse, [Note: 53 Feruor cum Praeposito nouo instauratur] qui toti praesit Societati Congregatio statuerat. Suaui quidem spiritu, sed tamen qui ad quandam renouationem, perfectionemque Societatis tenderet, gubernatio coepta, Generali, non salutaribus modo praeceptis, sed multo etiam magis exemplis, [Note: 54 Domus probationis institutae in Italia.] praegrediente: quae vis, et acerrima, et blandissima est imperandi. Instituta Romae in primis, et formata praeceptis domus probationis: ac duodecimo Kalendas Octobris Alsonso Ruitio erudiendis Tyronibus praeposito, initium doctrinae factum. In Collegio quoque, qui non dum biennium religiosae militium impleuerant, [Note: 55 Nouitij in Collegio segregati.] vnum in locum segregati, et Ioannis Xauerij disciplinae commissi. Destinata in Prouincia Longobardiae domus probationis Venetijs, sic vt e Collegio illo translatis rite in Patauinum vectigalibus, Professorum domus fieret, cui Tyrones adiungerentur. In Neapoli tana Nolae: in Tuscia Laureti. Ad triginta Romae Tyrones, [Note: 56 Nouitiorum ardor] Lauretum aliquot missis, reliqui facti. Vt calebant omnia, inui gilandum erat Magistro in adducendis habenis. Nam siue in atterendo corpore, siue in proculcanda existimationis, et honoris cupidine nullum habebant modum. Eminebat erga diuinissimum Christi Corpus (haud dubie Praepositum Generalem Borgiam agnouisses) pietatis, atque amoris sensus: vt non solum in templis, et sacrificijs; sed etiam in Sacerdotis occursu, ad venerationem sacrosancti Mysterij, vitalisque panis cagitationem, ac famem excitarentur, Illud tamen praecipue dabat operairu Institutor, vt precationi, diuinarumque rerum contemplationi ita dederent sese, vt nequaquam sancti eius otij dulcedo illigaret, et ab caritatis erga proximos auocaret opere: sed ad voluntates suas, velut in aequata lance constituendas eniterentur, alendamque, et roborandam persecte obtemperandi alacritatem: quicquid vnquam moderatores iniungerent cupide suscepturi, exhausturi fortiter. Mira simplicitate, animique candore sua omnia, seque totos Magistro apertos habebant. Vnde cum alij alias praesentem fructum, tum vnus praecipue coepit: qui cum grauiter, diuque solicitaretur, vt missa ad aratrum manu, per soedam ignauiam retro respiceret; importunum solicitatorem, simul ac Magistro indicauit, prorsus infregit, abegitque: atque omni deinceps vexatione liber, sorti prapositum, tranquilloque animo tenuit. In his, qui Lauretum missi sunt Alexander Nuntius fuit, Romanus [Note: 57 Alexandri Nuntij constantia.] patria iuuenis, vereque Romanus animo, vt vel ipsa ostendit propositi religiosi constantia. Namque vidua mater, qua consentiente Dei famulatum susceperat, propinquorumpostea vocibus immutata, vbi cognouit ab Vrbe mittendum; institit a Patribus, vt semel ante discessum darent sibi conuiuam, dolo structo, vt, si voluntate non posset, vi retineret. Alexandrum non fefellere fraudes, et conuiuium declinare modeste conatus, suspicionem suam Patribus patefecit: sed his mhilominus. Indulgendum matri censentibus, obsequenter abijt. Conuiuium, aduocata propinquorum caterua, hilariter instituitur: quo vix peracto, propinquorum alij, moxque alij prope omnes secedunt: et auia Alexandrum in superioris contignationis conclaue ad secretum colloquium vocat. Organtinus, Collegij tum Romani Minister, additus erat tyroni custos: is, vt erat iam animus suspicione perstrictus, et assidue cuncta obseruans, clariora vsque deprehenderat insidiarum argumenta: Quin ipsa, ad nos descende, inquit, et colloquio (quando nihil nisi pie dictura es) ambo fruamur. Tum anus, et ingenio iracunda, ad haec coercito diu dolore tumens, cum contumelia exclamat: teneri ambos: ostia domus occlusa. Ac repente vndique coorti propinqui, per vim Alexandrum correptum, et nequicquam obluctantem, ore (quia opem inclamahat) oppositu sudarij oppresso, in conclaue carceri destinatum supportant. Inde fores. Organtino reserant. Qui spoliatum se vbi per tantam contumeliam vidit; ad Cardihalem Sabellum Pontificis inVrbe Vicarium, cum Iosepho Cortesono Collegij Germanici Rectore Cardinali noto, contendit. Dumque factam iuueni, Religionique iniuriam queritur, vicinorum quidam, quorum Alexander, repagulis fenestrae reuulsis, pietatem commouerat, idem adnuntiantes superuenere. Sabellus continuo de suis viros nobiles mittit, qui Alexandrum ad se addueant. Responderunt propinqui, adituros
se Cardinalem, et edocturos: postea, si iusserit iuuenem tradituros. Quae cum persensisset Alexander, se quoque velle suam Cardinali causam coram exponere e fenestra vociferatur: peruicitque vt pariter duceretur. Iussa mater dicere, cum eiulatu, et lacrymis, vnicum sibi orbitatis, aiebat, etegestatis, et senectu tis solatium, atque praesidium a Patribus per fallacias interceptum: nihil se alieni attigisse: sed vbi filium in potestate habuerit; quod suum erat, quod inique, et crudeliter ereptum, per ius, fasque recepisse. Alexander ad ea: Nullas a Patribus insidias sibi, sed a matre positas: ab illis, quamuis rogarentur, et iure possent, non ante se domum receptum, quam matris accessisset voluntas: hanc filium, in quem nihil iam iuris obtineret, ab ipsa met traditum Deo, ac dedicatum; per proditionem, per vim, per iuiuriam Patrum, contra suam met fidem sacrilege rapuisse. Vbi satis vtrinque declamatum; Cardinalis, quo partis vtriusque habita ratio videretur, ad Alexandrum versus, ita pronuntiat: Fili, rem omnino integram tibi esse puta: en mater, en Patres: tuum consilium, tua optio est, vtrum manere cum hac, an abire cum his malis. Ille vero sine cunctatione: Malo, inquit, apud Patres mortuus, quam vinus apud Matrem esse. Quod tanto dixit ardore, vt in constantiae suae approbationem omnes, qui aderant, et admirationem adduxerit. Ergo addicente Cardinali victor sequitur Patres. Subinde Lauretum missus, dum congruentem exordijs fanctitatem attexit; quinto tyrocinij mense vita pie perfungitur: id celeriter consequutus; vt quam tantopere adamarat Societatem, ea neque viuo eripi, neque mortuo posset. [Note: 58 Recognita in Romano Collegio literarum studia.] At Pater Generalis dum ita tyronum institutioni insiatit, simul operam dedit, vt in Romano Collegio literarnm studia viserentur, ac regerentur: prouiditque vt Philosophiae, ac Theologiae Magistri ab sententijs, quae nouam, vel minus solidam afferre viderentur doctrinam, omnino abstinerent: consil odoctorum habito, cui ipse intersuit, et nominatim quibusdam opinionibus interdictis. Nec solum in doctrinae genere, sed in vitae quoque religiosae diseiplina nouo ardore coeperunt Magistri (in quo inaestimabile momentum est) praeferre facem discipulis, praesertim [Note: 59 Professi per Vrbem Christranam doctrinam tradunt.] in absoluta communium legum custodia, suique contemptione. In Professis etiam tradendae vulgo Christianae doctrinae, feruor est renouatus, quam initio Sacri Aduentus in multis per Vrbem tempus aggressi tradere. Nihilo segnius in reliqua extra Vrbem Societate nouus, quasi de integro, ad perfectionem impetus captus est. [Note: 60 Rhetorica Philosephia ac Theologia Neapoli inchoata.] Non nihil de Philosophia ab hinc biennio tradi coeptum erat Neapoli, hoc autumno, scholis inferioribus ex parte intermissis, adiecta Rhetorica est, et noua Philoso phiae, itemque Theologiae curricula inchoata. Theologiae Iacobus Acosta, Ludouicus Masellus Philosophiam auspicari. In Sicilia quoque primum Panormi ccepta erat in Collegio Dialectica explicari: dein a proximo vere Messanae. Sed [Note: 61 Mamertinae Academiae Phi losophia Collegio tradita.] dum Mamertini enixe id petunt, traditas in certum tempus ex Academia scholas, vt iam Lainius paulo ante finem consenserat, tres Magistri suscepere, Georgius Mercatus Dialecticas, Michael Garzia Physicas, Petrus Regius de Anima, et Metaphysicas. Haec valuere non ad firmamenta solum, et ornamenta Prouinciarum, sed ad Collegij quoque Romani leuamen, scholasticorum, qui in illud, quasi in mare vndique omnes ibant, parte alio deriuata. Rector Messanam Ioannes Victoria Roma missus, domum quoque probationis ad Romanae formam ibidem composuit, [Note: 62 Christophorus Rodericius haereses in Calabria extirpat] cui Iacobus Suarius datus Magister. Idem sub tempus Christophorus Rodericius ab Cardinalibus Sanctae Fidei Quaesitoribus missus est in Calabriam ad oppida Guardiae, et Sancti Sixti, vbi fama erat reliquias adhuc haereticorum esse. Rem gessit nihilo minus felici exitu, quam proximis gessisset annis. Inquisitis per singulas domos noxijs, cum id concionibus, vitae exemplo, suis ad Deum nunquam in termissis precibus, publicisque supplicationibus effecisset, vt parentes ipsi filios proderent, hortarenturquead detestandos errores, vicissimque ipsos filij parentes, alij cognati inter se indicarent, atque pellicerent; quadringenti quinquaginta ad catholicae complexum Ecclesiae reuocati sunt: orthodoxisque "catechistis adhibitis, curatum est sedulo, vt in agnita veritate permanerent. Sed maioris illud dexteritatis, Deique gratiae fuit. Viuebat inter multos occulta pestis, qui errores simulate execrati, sub catholica persona abditos gerebant sensus haereticos. Horum
numerus, qui simulationem, vanitatemque dogmatum ex animo posuero, nongentos excessit. Haec, Deo bene iuuante, Rodericius post Generalem absolutam Congregationem, in Calabria gessit. At ij, qui ad Melitensem expeditionem abierant, vbi attigere Messanam, cognito Garziam Toletum, qui classi, prouinciaeque Siciliae pro Rege praeerat, Syracusas abijsse, auxilia in Melitem, inde transportaturum; eo sequuti sunt. Hic Angelus Hipparchus continuo graui febri corripitur: ceteri cum inde quoque iam soluisset classis, quanquam per Pontificem Summum abunde licebat, tamen Praesidis, Episcopi, eiusque Vicarij voluntatem, [Note: 63 Res cuw militibus gestae Melitae obsessae succurrentibus.] modestiae, atque obseruantiae ergo sciscitati, recta ad Nosocomium pergunt. Ingentem ibi iacentium. turbam inueniunt humanis adeo, diuinisque indigos adiumentis; vt ad opem omni ope ferendam haud se magis voluntariae suasu pietatis impelli, quam supremae iure necessitatis, vique cogi existimarent. Dum autem eo fanctissimo funguntur opere, nec seruile vllum, sordidumque subterfugiunt, horrentue ministerium, et animos iuxta iuuant, et corpora. Ad haec et vexilla quaedam militum Hispanorum, quos Bartholomaeus Fernandius adhortatione permouerat, per sacras omologeies expiant. Garzia nouem armatorum millia auxilio obsessis in Melitem, exposuit, adeo prospere, vt ipsemet admirans agnoacere se vim precum, quae, et ab obsessis, et tota Sicilia, asibique perstudiose fiebant, profiteretur. Iamque alia quaruor millia traiectutrus, in Siciliam redierat, cum illo cognito apparatu classis Turcica, desperatoque successu, obsidione omissia, Constantinopolim versus vela fecit. Eius cursum obseruans aliquot dies Garzia insequutus est, assumptis in classem sex de Societate, quorum aduentu valde est laetatus, eo praesertim [Note: 64 Angelus Hipparchus moritur.] nomine, quod Roma missi a Pontifice essent. Interim Angelus Hipparchus idibus Septembris pie, vti vixerat, laetusque quod in tau caufa, inque parendi conatu contingeret vita defungi, casibus humanis eximitur. Ancona ei patria fuit, non longa, sed strenua in Societate militia, haud vltra quinque annos. Qui cum classe abierant, dum discordias, dum foedam linguae petulantiam, et insanam impietatem, pariterque temerariam inrandi scabiem cohibent; dum consolantnr, et continent in officio, inter summas, aerumnas, socios nauales, cum rerum omnium, atque aquae in primis laboraretur inopia; non quantum animo praeceperant, sed magnum tamen pietatis lucrum fecere. Tulerant leges, in quas classiarrj, remigesque vltro conuenerant: qui temere iurasset militum; figurato manu intriremi signo Crucis, id procumbens oscularetur: qui remigum; ternis multaretur verberibus. Quod cum seuere, ac ferme hilariter praestarent omnes, praeibat tamen in triremi praetoria Guilielmus, Rocafolius, is, qui maioris olim Balearis Prorex erat, cum primum illuc inductum Collegium est. Hunc (si forte iusiurandum imprudenti excideret) dicto citius in corona saepe nobilium sterni humi ac subire vltro poenam. vidisses. Denique post quatuor, ac viginti diprum nauigationem, Messanam octauo idus Octobris classis reducta est. Ob liberatam insulam ingens toto sere Christiano Orbe gratulatio fuit. Eam Romae secit aliquanto illustriorem vox ipsa Praepositi Generalis Borgiae. Nam in Sancti Iacobi Hispanorum (vbi multi Patrum, Conuentus Generalis tempore, auditi cupide erant) cum grates Deo magna ceremonia agerentur; ipse delectus orator, praeter ingentem nobilitatem, magno Cardinalium audiente nunaero, piam admodum, et efficacis exempli concionem habuit. Sub idem tempus cum Ferrariensis Dux, et Franciscus Mediceus [Note: 65 Reginis duabus Imperatoris Ferdinandi filijs confessarij, et concionatores ex Societate conceduntur.] Cosmi Florentiae Ducis filius, vxores duxissent, duas Imperatoris Ferdinandi filias; ita illae institerunt, vt e Societate, sub cuius adhuc disciplina vixerant, concionatores sibi, et confessarij adiungerentur; vt quamuis genus id negotiorum, haud multumprobarent Patres, denegari tamen nequiuerit. Itaquecum Regina Barbara Ferrariam Laurentius Germanus, cum Regina Ioanna Florentiam Guilielmus Elderenus missi. Nec diu, quae Patres veriti erant, abstitere prorsus incommoda. Namque sponsae, cum instar Sacrarum Virginum educatae, quibus in Germania insueuerant, pietatis studia in Italia obtinerent; querimoniae breui exortae, quasi Iesuitae miserum in eas dominatum exercerent. Haec Ferrariae praesertim fabula increbuit, ea gratia, quod Regina Barbara serijs magis, quam ludicris, conscientiaque
periculosis innutrita, renuebat per vrbem incedere cum persona. Quod cum alios mordebat, tum feminae quaedam e primis, ei ludicro supra bonum, atque aequum deditae, ad contumeliam interpretabantur suam. Ergo inuidiosae procurationis cum haec sc darent initia; libenter Praepositus Generalis occasione, ad remouendos confessarios, vsus esset: verum cum id frustra vellet, quod eos fere solos in aliena terra, et lingua, habere se Reginae, patriae, carorumque omnium loco, ferebant; monita ad eos, quae in suo tenerent munere, talia praescripsit. [Note: 66 Praeclara monita foeminarum principum Consessarijs tradita.] Primum omnium cunctis in rebus iussit Rectorum potestati subesse: cumque nominatim pecuniam penes se, et quicquam clausum, obseratumque habere, item dare, accipereue iniussu literas vetuisset; subiecit in vniuersum, nullam denique ijs vacationem domesticorum munerum, nullam legum exceptionem fieri. Ad ea vetuit negotij quicquam suscipere ab munere suo alienum. Quod si qui vel supplices libellos, vel alias quascumque causas obtruderent; ipsi, modesta cum libertate, impositam sibi religiosae obedientiae necessitatem excusarent. Praeterea ad Principum limina adirent nunquam, nisi vocati. Quod si vel Reginae saepius, quam placeret viris, accerserent; persuadendum eis, vt ipsaemet eniterentur virorum ita praeparare animos, et afficere; non modo vt probarent eam rem, sed insuper dabherent gratam. In summa, viris haud probantibus, nequaquam adeundum. Super haec, in consilio vxoribus dando, omnium primam, et antiquissimam haberi rationem oportere domesticae inter coniuges pacis: adhortandamque vxorem, vt vbi sine culpa fas est, ad mariti se accommodet, fingatque sensum. Quod si consequi id nequeat, nisi a quibusdam temperet, quae alioqui per se perfectiora essent; plane suadendum, vt temperet. Quippe potiorem eo loci existimandam coniugalem pacem, atque concordiam, vbi aliter obtineri nequit. Quin adeo, si vxor prudenter obseruet ingenium viri, eique obsecundet in loco, ac morigeretur; ex facili eum ita permulceri, et capi posse, vt ad meliora sensim perducatur. quod Sanctam Elisabetham Hungarorum Regis filiam, et Sanctam Margaretam Scotorum Reginam fecisso, proditum memoriae est Vnde postremo fiat, vt perfectiora virtutis studia, quae retenta animo vxor, tantisper extrinsecus coniugis gratiae posthabuerit; coniunctis mox anim, vna cum illo repetat, proque suo arbitratu, atque vberiore curru frugetractet. [Note: 67 Parmensi etiam Principi Confessarius et concionator datur] Ceterum neque Mariae Eduardi Infantis Portugalliae filiae, quam sub idem tempus Alexander Octauij Ducis Parmensis filius natu maximus duxit, ad eadem confessionum, et concionum auxilia, denegari potuit Sebastianus Morales, is, qui longo post tempore virtutibus inclytus, creatus Iaponiae Episcopus, obijt.
[Note: 67 Collegij Genuensis primae difficultates.] Haud facile vsquam magis, quam Genuae Collegij laborarunt initia, vt idonea rei gerendae sedes inueniretur. Id factum partim frequentia vrbis, locisque praeoccupatis, partim quadam infelicitate. Nescio enim quo pacto, cum multa multi tentarent, quamuis studia Ciuium nec publice, nec priuatim deessent, tamen omnia effluebant e manibus. Itaque ad id loci conductitia domo plus decem annis vtens Collegium, in propinqua aede Beatae Mariae a Gratijs precario sacra curarat. Inter primos aduocandi Collegij Auctores Antonius Nouius fuerat, nec vnquam deponebat perficiendi cogitationem. Omnia versanti subijt ad aedem Beatae Mariae Annuntiatae, quam veterem vocant, tametsi in reducta ad moenia, Orientem versus, parte vrbis sitam, tamen stationem non incommodam fore. Ea in maximi Xenodochij potestate, ipse Xenodochij Rector, ac Praeses erat. Incolebatur annum iam decimum ab Sacerdotum pia Sodalitate, quam presbyter Franciscus a Tortona ibidem, atque Tortonae instituerat: conatusque in Religionem redigere, nullo effectu, paulo ante e vita concesserat, nomine sanctitatis relicto. Sed Nouius ita cum Xenodochi Patronis egit; vt ad Societatem templum illud, tectumque vltro detulerint. Res ad Conuentum Patrum Generalem relata, magno consensu reiecta est duabus de causis. Primum quod subiniquum videretur veteres inquilinos, industriosq. et vtiles Sacerdotes extrudi: deinde quod, quae illi Parochosum instar, in Xenodochio curabant munera, ab Societatis moribus abhorrerent. Hac repulsa Nouius nequaquam deterritus, cumque eo coniuncti Nicolaus Saulius, et parens Collegij
Paulus Auria, Ianottus Lumellinus, alijque incoeptum alacriter vrgent: vtendum rati Ciuium animis eo tum magis calentibus, quod et Gabriel Flamma Canonicus Regularis, idemque famae ingentis Orator, eos incenderat. In suprema enim Quadragenarum dictione frequentissimae, vt habuerat semper, concioni, cum multa e pietatis republica commendaret, nihil impensius, ac pluribus egit, quam vt Societatis (quam tamen nullo priuatim vsu, sed tantum praeclaris eius factis notam sibi aiebat) Collegium apud se firmandum susciperent. Ergo quod ad ministeria pertineret, via excogitata, per quam Societatis instituta nihil mouerentur; solum restabat videndum, vt pia illa Sacerdotum manus aequi rem, bonique consulerent. Illi autem, vt primum appellati sunt, enimuero non modo tectum cedere Societati, sed attribuere semet ipsos, ni dedignetur accipere, magnopere paratos affirmant. Denique singulorum cognita mente, explorataque facultate, partim recepti ibidem continuo sunt, partim acciti Romam, et in Collegio Germanico, [Note: 69 Migrat ad aedem Annuntiatae veterem.] experimentiplioris gratia, collocati. Ita Genuensi Collegio, quanquam non prorsus mancipio, tamen gratuito vsui tectum, ac templum hoc anno, quae multis deinceps annis magno accessu pietatis coluit, attributa sunt: ad quae [Note: 70 Io Petrus Maffaeus in Societatem recipitur.] vltimo huius anni die migrarunt. Ceterum, praeter Sacerdotes iam dictos, item Genuae Ioannes Petrus Maffaeus Bergomas, iam tum literarum Larinarum, et Graecarum scientia clarus, receptus est.
Collegium Mediolanense natum anno superiore, cum sua (vt ferme quaecumque [Note: 71 Collegij Mediolanensis labores.] oriuntur, solent) luctabatur infantia, in alieno habitans, itemque sacra curans, nec loco satis frequenti, nec vicinia satis honesta, in Carrobio. Socij numero erant pauciores triginta in Collegij, et Seminarij munera bipertiti. Scholae iacebant, quod nec angustiae praeter Seminarianos capiebant, nisi per paucos, et Ca. roli Sancti procuratores operam impendi Clericis omnem volebant. Amabat tamen Ciuitas expositam ad vniuersos caritatis labores Patrum alacritatem, et praecipuam commendationem referebant per Nosocomia, perque custodias impensa animis, et corporibus miserorum obsequia, vtanteeam diem in Religioiis viris Mediolani parum conspecta. In Custodijs etiam salutaria monita ad aliquam communis disciplinae formam tradita, et volentibus animis accepta. Robur, et lumen recentis Coloniae Palmius erat. Magna illa dicendi, magnaque agendi sua vi, probabile vix dictu est, quam multa ex Dei laude, quamque ardua essiceret. Apud [Note: 72 Palmij res Mediolani.] rerum diuinarum, humanarumque Moderatores, apud Ciuium primos, medios, infimos vnus plurimum auctoritate poterat. Itaque illa viri virtus effecit, vt Nicolaus Ormanettus, quem loco suo Sanctus Borromaeus miserat, Dicecesanam Synodum pacate, salubriterque haberet. Ille soedum dissidium (cum Ormanetti ingenium, ad seueritatem paulo propensius quidam e Clero ferre non possent) tum hos ad patiendam curationem confirmando, tum Vicarij austeritatem mitigando, oppressit. Idem Coenobia Sacrarum Virginum multa ad perfectionem exeoluit. Laicorum quoque Sodalitates vel instaurauit, vel nouas instituit. Idem cum alia vitia e moribus publicis sustulit, tum illud magna omnium approbatione. Mediolanensis Vrbs in regiones sex, quas a portis nominant, distribuitur. Hae primis post Pentecostem diebus Dominicis, suo quaeque die, deserre ad Templum princeps solebant, quam contulerant stipem, in Templi eius siue aedificationem, siue sarta tecta. Supplicatio ad id frequens post meridiem instituebatur, cetera omni Vrbe spectatum affusa. In eas supplicationes licentia prope bacchanalis irrepserat, adeo personarum laruis, et petulantia dictorum, factorumque profanabantur. Quam foeditatem vbi Palmius pro concione demonstrauit; ita subito pia Ciuitas cognouit, et amolita est; vt pigeret, puderetque non ante animaduersam. Quo procliuius Sanctus postea Carolus in religiosam plane ceremoniam oblationes eas conuertit. Nec minus erat vsui Benedictus Gabrieli Cueuano Gubernatori, tum ad conscientiae suae causas componendas, tum ad omnem domus, familiaeque disciplinam. Nihil grauius ad religionem pertinens incidebat, in quo non exquireret Benedicti sententiam, et sequeretur: quem et publice concionantem assidue audiebat, vel si quid ab concione publica distineret, in suo Sacello de integro apud
se volebat dicere. Hoc rerum secundissimo cursu cum repente Palmius e conspectu abijsset, ad Generalem Conuentum in Vrbem profectus; certatim omnium votis, vocibusque repetebatur. Inde Sanctus Cardinalis, cum priuatim hominis bonitatem amaret, magnique faceret sapientiam, tametsi Assistentes ab Praepositi latere (ne falsum nomen gerant) quam minimum abesse oportet; tamen cum Mediolanum ad prouincialem habendam Synodum, et Tridentinum promulgandum Concilium iret; postulatu principali impetrauit, primarium in rebus omnibus [Note: 73 S. Carolum iuuat in prouinciali Concilio.] habiturus administrum, vti habuit. Colligere eum adeo peritum iam morum iussit, quae praecipue ad Synodum referenda censeret: decreta condendi, recognoscendique illi maxime negotium dedit: eundem hortatorem adhibuit. Ter dixit, semel, iterumque latine in prima, mediaque Synodo, femel populari sermone in postrema. Disputauit, potissimum ad cleri, populique tollenda vitia, non tam legibus, quam exacta custodia legum opus esse. Quare anteomnia curandum, non tam vt nouae conderentur, quam vt et quae conderentur, et iam conditae valerent, vigerentque leges: sed tum esse earum quam maximam vim, cumleges loquentes mutis, viuae scriptis concinerent. Nihil enim potentius ijs legibus, quas in Principum, ac Praesulum vita expressas intueantur, et legant subiecti. Quippe vt pestis eit Ciuitatis corrupta moderatorum vita; sic eandem emendatam, castamque morum esse priuatorum iuxta, ac publicorum sanitatem. Ostendit praeterea plurimum in eo situm, si quammaxime inter se Moderatores Sacrarum rerum, atque Ciuilium consentirent. Et quoniam in prima oratione, praeter honestissimum consessum Ecclesiastici Ordinis, Cueuanus quoque Praetor Mediolanensis, cunctusque Senatus intersuit; magna cum sententiarum, tum verborum grauitate de vtriusque discrimine potestatis disseruit. Inter cetera docuit, seueritatem, atque clementiam, quamuis vtrobique consociari oporteat, tamen si res distincte consideretur, ita comparari posse, vt in ciuili dominatione, seueritati clementia comitari debeat, in administratione sacra, dementia comitem habere seueritatem. Quippe cum illa, corpora magis, haec animos regat: illa quocumque stare obsequio possit, haec plane voluntarium postulet, vt quae ingenerare virtutes debet, ad quarum excipiendos satus, beneuolentia necessaria est, quam clementia mire conciliat. Porro admininistrationem humanam temperari sic oportere, vt ministra, et quasi pedissequa diuinae sit. Quae omnia cum praeclaris rationum momentis, et grauissimis Sanctorum Patrum Testimonijs firmarentur; non modo magna cum assensione audita sunt, sed etiam referri in acta Concilij Sanctus Cardinalis volebat: sed id Oratoris modestia non permisit. Misso Concilio (vt sunt mortales vulgo seueritatis parum amantes) ad Senatum et [Note: 74 Magnaeperturbationi occurrit.] Gubernatorem continuo perferri coeptae querelae de nimia decretorum Concili seuerhate. Iamque in dies aliorum super alios comquerentium voces percrebescebant: adeo vt decreta sibi Concilij inspicienda regij procuratores, prius quam promulgarentur, putarent: ne quid forte in potestatis regiae noxam inesset. Quae dum periculose mouentur; Canonici S. Mariae, cui a Scala cognomen, sub patrocinio regio suam esse aedem contendentes, volenti eam inuisere Cardinali, non modo omni alia restiterunt ope, sed etiam iam aduentanti arma opposuerunt. Inde grauior opinione, tota Vrbe, commota tem pestas. Tum Benedictus tempus id ratus quicquid industria, quicquid gratia, et auctoritate posset experiundi; apud Praetorem, atque Senatus Praesidem pro concordia acerrime, atque fortissime egit. Coramque eo cum amice in colloquium saepius Cardinalis Sanctus, et Gubernator, ac Praeses venissent; ita impendentibus malis occursum est; vt neque in hominum sermonem, ac vituperationem vllam ipsi venirent, et quae summo consilio, et labore decreta in Concilio erant, manerent immota: denique nec ferrent impune, qui arma adeo sinistre mouerant. Palmius autem cum priuatim, tum publice pro suggestu, eo semper magna prudentia orationem dirigebat, vt inter se Reipublicae Ordines, et Capita ipsa iungeret, modeste suis quemque laudibus in loco afficiens, caritatem ijs popularem concilians, demum vbique commemorans, quae serendae concordiae, alendaeque essent. Haec experimenta mirum in modum Cardinalem
[Note: 75 S. Caroli in suam Ecclesiam caritas.] cepere. Itaque cum Romam ipse reuocaretui, non solum Mediolani subsistere Palmium iussit, sed etiam vbi non multo post, iam mortuo Pio Quarto Pontisice, ad Ecclesiam suam redijt, quam potuit mutissime, in vltimum vsque aestatis insequentis anni, diem ex die trahens, tenuit. Ac ne tum quidem dimisisset, nisi reli gione obiecta, ne obedientiam professo viro, contra suorum iussa Praepositorum, moram faceret. Haec vnica apud Sanctissimum Praesulem valebat causa, vt quos Ecclesiae suae salutares aliquando nactus esset homines, ab se vnquam diuelli, transferrique alio pateretur. Qua causa non semel Patribus nostris vtendum fuit. Nam, vt immensa quadam caritate suae commoditates Ecclesiae conquirebat; quicquid [Note: 76 Vtitur plurimum Societatis opera.] extra necessitatem, et diuinae offensae periculum (euius speciem exhorrebat) afferres, sua causa leuius ducebat. Nostris vero Patibus cum plurimum semper vsus est, tum initio, nihil ferme magnum, aut paruum non agebat per eos. Ad consilia adhibebat sacrarum quaestionum, ad diudicandas conscientiae obscuriores causas, ad pacificandos dissidentes, ad distrahendos pellicatus, ad coniugum distractorum redintegranda commercia, et caritatem: quae munera eis nominatim [Note: 77 Nominatim Io. Baptistae Ve lati, et Leonetti Clauonij.] imposuit: mittebat in suburbanos vicos, alioque per Dicecesim. Quin anno proximo ad eam lustrandam exiturus, non modo secum Patrem Ioannem Baptistam Velatum duxit; sed etiam partem haud modicam, quam peragrare ipse nequibat, Rectori Gollegij Leonetto Clauonio visendam attribuit. Huius industriae nihil Sanctus Cardinalis non optime credi putabat. Nec deerat viro prudentia, modestia, studium publicae salutis, virtutesque aliae, quae dignum Sancti Caroli approbatione, et caritate facerent. Commendatam sibi lustrandae Dioe ceseos partem, quae ferme ducenta numero aut oppida, aut pagos, in decem deseripta [Note: 78 Leonetto decem Plebes visendae attributae.] maiores curias (Plebes appellant) amplectebatur, ita obiuit; vt quod inuidiosum folet munus esse, non gratum modo, sed etiam iucundum acciderit populis vniuersis. Amabant quippe paternum Visitatoris animum: quantoque is moderatius, ac benignius gerebat sese; tanto vicissim tractabiles se ipsi magis, facilesquo praebebant. In tanto Sacerdotum numero tres duntaxat inuenti asperiores, quos [Note: 79 Poena Sacerdotum trium peruicaeium.] et continuo visa est vindicta caelestis ad ceterorum admonitionem corripuisse. Primus paupertatem excusans, ne vnam quidem noctem cum ad se recipere Visitatorem vellet, ac demum (quod hospitij nihil praeterea suppetebat) receptum misere plane, et inhumaniter habuisset; paucis post diebus apud Vicarium a populo postulatus, summa pecuniae multatus est eo loco minime leui: sed poena fuit auaro grauissima. Alter ternos exigebat denarios, qui vellet lugubri sono, vt mos est, suorum funera honestari. Iussus ex prouinciali Concilio abstinere illo mercatu, peruicaciter abnuit. Sed qui sonum vendebat, is, et campanas, et turrim campanariam perdidit, fulmine mox vtrisque, et quidem praeter tempestatem, hyeme adulta, perculsis. Ita noxae conueniens hic quoque piaculum fuit. Postremus plenam armis domum, et suos in singulis conclauibus selopetos, ad haec et famulam nimium obsequentem habebat. Quae iussus amoliri, negauit custode domus, et armorum paratu inimicis circumseptum carere posse. Sed Deus non irridetur: quem sibi vecordissimus homo, qui hominum timebat iras, non timebat iratum vix decem interiectis diebus, suffodisse cuniculum, et ignem subdidisse tecto cuidam insimulatur: datur in vineula cum omnibus suis: ibi miserrime mortuus inuenitur. Ita misericordia Dei, et iustitia inuicem conseruntur: offerturq. primo ab indulgente patre dementia: tum, vbi ea respuitur, vindictam arbiter aequus repraesentat.
[Note: 80 Lugdunense Collegium inchoatur.] Res interim Societatis in Gallia secundiore vsae cursu. Edmundus Augerius cum Lugdunum attigisset, cuius Vrbis Collegium periclitans maturare Roma discessum coegerat, omnes dissicultates haud magno negotio expediuit. Collegio constituto Guilielmus Crittonius primus Rector praefectus est. Tres expositae [Note: 81 Petrus Perpinianus Lugduni docet.] Grammaticae, et Humanitatis classes. Petrus Perpinianus modico cum auditorio, sed fama ingenti, ter in hebdomada sextum Euangelij Sancti Ioannis caput explicare aggressus. Cui doctrinae honestissimo in consessu (Antistes, Praetorque, cum Senatu, et Clero, flosque omnis nobilitatis, et sapientiae Lugdunensis conuenerat) oratione, quae extat de retinenda veteri Religione, prolusit. Camberium eodem
[Note: 82 Camberiensis Collegij initia.] tempore sodales missi, curaeque Ludouici Codretti subiuncti, ac primarum literarum ibi. quoque trisariam publicata doctrina. Pars Franciscani Ccenobij, quam Cinitas, dum receptaculum aliud curaret, impetrarat, instruxeratque, sex deinceps annis pro domicilio, et gymnasio fuit inter difficultates eiusmodi, vt Religiosis vtrisque non nisi Christiana caritas tandiu tolerabiles facere posset. Auenione iam erat priore semestri apertus ludus. Ibi sub aunum extremum praepositus est Rector Antonius Posseuinus, iniuncta, sibi peregrinatione frugisera cum appendice [Note: 83 Posseuini res Baionae gestae.] bene perfunctus. Quippe Baionam profectus, non id modo cuius causa venerat, strenue, ac sapienter egit; sed Gallia, atque adeo Hispaniae quoque, salutarem nauauit operam. Caluiniani apertum sibi locum rati, suum per Hispaniam spargendi virus latronum more, qui confinia maxime regnorum insident, in eo portu venenatos disposuerant dolos. Librorum pestiserorum, tanquam ad nundinas, Geneua comportauerant immensamvim: quorum Posseunius magnifice expositorum, vbi late completas videt mensas (et forte prostabant inter ceteros, quos Viretus et Spifamius, et Nicolaus Balbanus haeretici, et alius quidam sub scholastici nomine scripserant contra ipsum) institit sedulo, datis ad Cardinalem Armeniacum literis vt ab Tolosa celerrime quot quot liceret Gallica lingua aduersus haereses scriptos libros, et quamplurimum Catechismorum mitteret, praesens veneno remedium Quod cum factum ab Cardinali liberaliter esset, ingenti missa Sarcina, illico Posseuinus per aulas Principum, totamque viciniam sparsit. Dum intem nec voci de suggestu parcit, nec vllo cessat loco, casus incidit, vnde multiplex lucrum fecit. Nocens erat, fractis cruribus, exemplo terrifico, agendus in rotam viuus. Suggestum ad id media in platea constructum erat: turba specta torum ex Gallis, Hispanisque mista circum ingens constiterat. Cum videt Posseuinus sontem duci, assixumque lateri concionatorem laudato Religiosorum ex ordine, sed fama ipsum religionis sinistra; proxime accedit, et percunctatus ab eo, expiarit ne confessione peccata; vbi is negauit verbum sibi de ea re factum; ad Monachum versus: Quin tu, bone vir, sacesse hinc, inquit: non ita Regis, Regnique Christianissuni pietas auita doeuit, vt qui bono publico exiguntur e terra, etianu arceantur ab caelo, et dirius, quam corpora mactentur animi: sed potius vt per interitum carnis spiritus saluus fiat. Cumque se homo furtim eripuisset; Posseuinus noxium suscipit, deque regno Dei apta tempori memorans, per medias turbas in suggestum prosequitur. Hic in oculis omnium consedit: reusque in genua prouolutus de tota vita confessionem instituit: qua peracta per sanctam absolutionem visus ingenti quadam ex alto virtute indui, cum bona spe, christianaque plane constantia cruciatum acerbissimum tulit. Et circumfusam multitudinem tum illa satis longa consessio, tum spectaculi totus ordo, ad animarum respectum suarum valde commouit. Nec nihil id specimen communi Societatis nomini profecit. De eius causa cum Consilium Rex haberet, introductus Posseuinus postulata breul peregit. Necesse non esse iam proferre Apostolicae Sedis, nec nouissimum Tridentini Concilij de ea iudiciuro, vel exequi quo numero apud christiana omnia imperia, atque adeo non christiana in Indijs habeatur. In Gallia iamdiu obuersari oculis omnium dicta, facta, mores eius: vnicoque Haereticorum testimonio contentum esse. Ergo solum precari, vt sub patrocinio Christianissimi Regis, liceat Christianissimo eius Regno ad morum culturam, et Religionis custodiam deseruire. His dictis e Consilio dimittitur. Literae ad Senatum Parifiensem decernuntur (quas Hospitalius Cancellarius, quanquam minime volens, tamen commodas scripsit) vt Societatis quieti, tranquillitatique consuleret. Suas Regina mater, et Principum alij ad Senatum eundem, ad Episcopum, et Gubernatorem Parisiensem adiecere. Quibus literis, simulque ijs, quas Pius Quartus Pontifex seripserat, tametsi nequaquam [Note: 84 Parisiensis Col legij incremen ta.] transacta causa, quies tamen Parisiensibus Socijs est parta, et Collegio non modicum additum incrementum. Coepti Conuictores in disciplinam admitti. Maldonatus Theologicam scholam exorsus, vt aequis pariter, et iniquis satis, quoad posset, fieret. Nam tametsi postea doluerunt successu, tamen obtrectatores inde capiebant oblatrandi materiam, quod religiosi homines, cum alienas tractarent
disciplinas, diuinam, quae maxime pertineret ad eos, negligerent. At beneuoli homines nihil ardentius, quam eam doctrinam serio expetebant: itaque frequentissimi accurrerunt. Principio triclinium pro gymnasio fuit. Ibi consertissimi ad trecentos audiebant, plures duplo futuri (haec erat opinio) si locus abunde pateret. Postremo rudimentorum quoque grammaticae adiuncta classis. Inde cum celebrius in dies euaderet Collegij Claromontani nomen; vtilis aemulatio, aliorum quoque Collegiorum studia exacuit: maioribus quam ante stipendijs primos quos que magistros conducere, et cuncta tractare solertius. Iam et aduenis Iesuitarum Collegium unter prima monstrari. Patres quoque, comperto haud raro doctos homines, et quidem mutato saepe habitu, auditorum inserere sese turbae notantes, scriptoque diligenter excipientes quicquid ad oculos, quicquid ad aures accideret; contendere industriam, cautiusque cuncta administrare. Ita semper in commodum cedit habere bonarum rerum vel aemulos, vel inuidos, qui sint pro fraeno ne ruas in vitia, pro calcari, quo cursum in virtute contendas. Posseuinus re bene gesta Baionae, inter ceteros Altisiodorensem Episcopum ab nostro alienum nomine conciliauit. Borbonium vero Cardinalem solertia caritatis ita demeruit, vt ad [Note: 85 Rothomagenses a Posseuino excoluntur.] Rothomagenses eius Dioecesanos excurrere iussus sit. Nec spem boni Pastoris fesellit. Vir acer, ac strenuus binas die Dominico, singulas quarta, sextaque Feria conciones instituit. Cumque magnum numerum Catechismorum Canisij, atque Edmundi Parisijs aduexisset, die Martis, Iouis, et Sabbati fidei capita explicabat. Quibus conatibus cum mire confirmasset vniuersum populum, praesentemque vtilitatem peperisset; etiam ad perennis emolumenti semina Ludimagistros, et Parochos viam docuit, qua inposterum nunquam satis iaudatam Catechismi illam explicationem continuarent. Inde Cardinalis, ac Ciuitas ad Societatis Collegium aedificandum, de quo ante agitabatur, vehementius accensi: sed neque his, neque Strotio Cardinali Collegium Albis expetenti, neque Apamiensi Antistiti, omnia Apamijs iam, laxiora, quam suissent ante e ectos inde Socios, promittenti, operarum [Note: 86 Virdunense Collegium inchoatur.] angustiae obsequi permiserunt. At Nicolaus Psalmaeus Episcopus, et Comes Virdunensis eo impatientius flagitabat, quod specimen fructus iam manibus tenebat e scholis, quas accitos Colonia Sociorum quosdam, in condito ab se paucis ante annis Collegio, habere iusserat. Cognouerat rationem Ordinis nostri, et dilexerat in Concilio Tridentino: perspexerat postea inter viam, Ingolstadij praesertim, obseruaratque instituendae iuuentutis formam, atque felicitatem. Itaque domum reuerso nulla prior, ac potior cura inerat, quam vt tale munimentum gregi suo, tum maxime ob temporum iniquitatem periclitanti, lupisque vallato, circumdaret. Dum autem speculatur, vnde auxilia promptius se offerrent; cognouit ex alumno suo, quem Coloniae in literarum studijs habebat, esse ita florens in ea vrbe Colle gium, vt inde, si poscat, facile sit aliquot, velut stirpes, impetraturus. Petijt ille continuo: tandemque cum impetrasset, ita probauit initia, vt iam resisti non posset absolutionem, velut iure suo, petenti. Receptum igitur hoc autumno Collegium, et missis Andrea Auantiano, qui Rector, et Petro Vela, qui concionator esset, aliisque; incolarum numero frequentatum est. Dum status hic Societatis erat in Gallia satis commodus, in vtriusque Germaniae Prouincijs inter aduersa, ac [Note: 87 Louaniense Collegium a Ciuitate receptum.] prospera medius fuit. Collegio Louaniensi proprium tandem domicilium, de quo tandiu, tamque vehementer certatum est, ad manum, vt aiunt, emortuam iure translatum hoc anno. Senatus nuila prorsus adiecta conditione addixit. Idquo ea voluntate praestitum est, vt senum suorum, quod in eo haesissent negotio, negligentiam in procurandis Reipublicae commodis accusarent. Theologorum ad id magistrorum plurimum valuit commendatio. Hi non solum testimonio rite consignato professi sunt Societatem, cum a Pontificibus, et Tridentino Concilio comprobata esset, reijci non debere; sed tres praecipuos e suo legerunt corpore, qui proprie susciperent causam, et apud Senatum vrgerent. Summae vhi auctoritatis, Iibris etiam editis nobiles Ioannes Hesselius, Michael Baius, et Cornelius Iansenius paulo ante designatus Gandauensis Episcopus, lecti sunt: causamque fideliter, et accurate peregerunt. Hoc in Collegio Franciscus Costerus Proprouincialis partem
[Note: 88 Nicolai Gaudani vita, et obitus.] domus ad instituendos Nouitios, assignato eis praefecto, secreuit. Ibidem quarto idus Nouembris Nicolaus Gaudanus doctrina, sanctitate, multisque rebus pro Societate, ac Dei Ecclesia gestis clarus pie, sed pene immature decessit nec dum quinquagenarius. Natus est in Hollandia Goudae Florentio patre, vnde Nicolaus Florentij Goudanus diu vocitatus, seque Goudanum scribebat. Doctrinas humanas, diuinasque Louanij percepit, semper inter condiscipulos ingenio, curaque primus. Creatus inde Sacerdos, cum praeclara ex aequo documenta scientiae, ac virtutis daret, ac forma ipsa, totiusque oris habitus ad modestiam, atque exemplum composita, miram bonis animi gratiam geminarent, et propterea ad regendos populos certatim peteretur; Burgenses (quibus ad Zomam cognomen est) in [Note: 89 Bergis Reli. gionem ac mo res instaurat.] triennium impetrarunt. Illis dum praeest, consummandae virtutis studio, Societati sese vouit anno saeculi eius quadragesimo sexto. Biennio post Romam accitumu, vbi disciplinae caput, purusque fons erat, aegre non modo Bergenses, sed et Louanienses Doctores abstrahi ab se permiserunt: et Bergensis Marchio Iacoba Croia semel, iterumque literas: item Bergensium Sacerdotum Collegium ad S. Geltrudis, vbi conciones Gaudanus habebat, ad Sanctum Ignatium dedêre, ne spoliare tali pastore gregem illum vellet. Multum enim, diuque laboratum, vt ita temporibus aptum Sacerdotem haberent, qui se murum aduersus haereses opponeret. Non tantum simplicem populum ab errore vigilantia eius, et labore detensum, et haereses extirpatas; sed etiam correctos mores, conuiuiorum luxum, et vestimentorum coercitum, arctiorem sanctimoniae cultum in virginibus, viduisque, atque etiam in coniugibus introductum. Denique Sacramentorum frequentia, concordia inter ciues, et mutua caritate reuocatam Bergis Ecclesiae pristinam faciem, ipsis admiran tibus, ac prope obstupescentibus Religionis Catholicae inimicis. Quae omnia, si auctor, conseruatorque remoueretur, haud dubie occasura. Quibus literis Sanctus Pater commotus ad Cancellarium Louaniensem scripsit, vt successorem Gaudano idoneum prouideret, eique ad perfectionem tendenti ad impedimenta superanda patrocinium commodaret. Ita abstractus e Belgio Romam Gaudanus venit: nec post multo rursus in lucem productus: adeoque probatus Ignatio est, vt anno seculi quinquagesimo quatuor vota Professis adnumerarit. Praefuit initijs Collegij Veneti: tum Ingolstadij Societatem inter primos scholis publicis, nec multo post [Note: 90 Viennae pau. peres Cateche si, et stipe subleuat.] Viennae illustrauit. Hic super ceteram pietatis industriam inopis turbae gaudebat gregem colligere: omnesque accommodata catechesi, et paterna exhortationo ad paternam frugem instituens, singulis autem, prout cuiusque maxime postulabat necessitas, corrogata ex locupletibus huic calceatum, illi vestitum, aljs cibaria, plerisque pecuniolas diuidens, corporibus miserorum pariter, et animis, geminata [Note: 91 Vormatiensi Colloquio adest missu Impe ratoris,] misericordia, succurrebat. Inde Vormatiensi Colloquio, missu Ferdinandi Imperatoris, cum Canisio interfuit. Ex quo cum in Belgium redijsset, in Scotiam Nuntius Apostolicus ad Reginam Mariam, et ad Episcopos nauigauit, et magno animo per ingentia vitae pericula legationem obiuit. Ad extremum dum laboreu [Note: 92 In Scotiam mittitur Nuntius Apostolicus.] muitiplici (quod in tenuissima valetudine, sensimque tabescente corpusculo, miraculi instar erat) catechismum Louanij in Collegijs varijs, maximeque Porcensi, ac Liliensi, audientibus disciplinarum omnium studiosis exponit: et aliquoties inter hebdomadam in Collegio nostro scholas de officio boni pastoris habet: priuatim quoque Theologos nostros ad Gallicas, Theutonicasque conciones exercet, Prius nauum operarium vita, quam voluntas laborum desecit. Quin etiam, vt [Note: 93 Moribundi ad Socios exhortatio.] quodammodo in opere expiraret, pridie quam decederet, fratres ad se vocatos praeclara cohortatione ad omnem virtutem instituit incitare. Ante omnia monuit, status sui felicitatem diligenter perpenderent, magnique facerent: Deo, qui in eum locum vocarat, grati essent: perfectae obedientiae sedulo darent sese: denique vere, atque ex animo caelestem philosophiam capesserent. Quae ab tali viro id loci, magnoque sensu dicta, et lacrymas omnibus exeusserunt, et animis velut stimuli [Note: 94 Timor, et fi ducia eius inmorte.] acuti, clauique alte infixa inhaesere. Illum subinde seuerum Dei iudicium considerantem, timor ingens, ac tremor inuasit: sed cum Costerus, qui forte interfuit, alijque Patres confirmarent, in haec verba erupit: Traiectus quidem nobis restat
terribili s: sed vos, o Apostoli Domini, vos, o Martyrum agmina, vos Consessorum, ac Virginum candidatorum turmae, poteritis vestris precibus imbecillam animam ex mari tam turbulento in caelestem portum transuehere: poteritis sane Dei clementia. Ita recreatus, mysteriorumque supremis munimentis corroboratus, adeo placide animam exhalauit, vt subridere in ipso abitu visus sit, eaque blanda species in cadauere ipso mansit. Omnes vulgo, sed praecipui quique Louaniensium Doctorum maxime acerbum casum doluere. Doctores vero Ingolstadienses theologica [Note: 95 Elogium ei po situm Ingolsta dij.] sua in aula, inscripto hoc elogio, eiusdem memoriam honestarunt. Doctor theologus Reuerendae Societatis Iesu Nicolaus Gaudanus vir fuit summae moderationis, et qui ceteris viuendi norma rectissima praeluxit. Hic, vt consuleret profectui iuuen um, ethica theologicis iunxit: et fontes actionum moralium, atque politicarum ex sacris literis deprompsit. In quibus omnibus cum fructus auditoribus permaximos attulisset, et innumeros humanitate, et dexteritate docendi inuitasset, sub debito obedientiae concessit: atque inde legatus Imperatoris Vormatiam ad Comitia cum se contulisset, ibi precibus theologorum Louaniensium victus, consensu Superiorum Louanium abijt. Vbi postea quam annos aliquot auitam Religionem strenue propugnasset; e viuis, omnibus Sacramentis Ecclesiae rite susceptis, excessit anno millesimo quingentesimo sexagesimo quinto.
[Note: 96 Tornaci terror inanis obturbat.] Tornaci rerum florentium cursum leuis pestilentiae metus aestate extrema interrupit, postobitum quatuor conuictorum, reliquis, qui amplius centum triginta numerabantur, alio super alio triduo ad vnum dilapsis. Sed breui reuersis, solemnibusque studijs repetitis, nihil ille turbo, nisi nuntius fuisse visus est insanae tempestatis, quae totum proximo anno Collegium funditus dissipauit. In superiore Germania (vt cunctarum ferme rerum inclinationes nutibus Principum fiunt) cum Maximiliani aduersus non Societatem modo, sed Catholicam etiam Religionem animum pro ancipiti haberent, non exiguos improbi capiebant spiritus. Et quidem nec pauca, nec parua edebat Princeps recte sentientis, ac bene volentis argumenta: valdeque inter alia celebratum est quod in Comitijs Austriacorum [Note: 97 In Austria Societatis res laborant.] nobilium responsum dedit. Cum enim conuocati illi ad agitandum de Turcico bello, quo premebatur Vngaria, negarent quicquam facturos, nisi praeter cetera Maximilian us etiam eiecturum se Iesuitas reciperet; respondisse serunt, ea negotia spectare ad Pontificem, suarum vero partium esse, non Iesuitas, sed Turcas expellere: tamen ea alienioris animi fama plurimum ad vulgus, quod perinde falsis, ac veris impellitur, oberat. Ergo passim vel eijciendos canebant Iesuitas, vel suspendendos: nec pauci ad ludibrium addebant, in restes se, vnde suspenderentur, vel magnam impensam facturos. Super haec Collegium Viennense non nihil detrimenti accepit sublata domo, in qua conuictores nobiles habitabant, et contubernio dissipato. Erat ea domus Collegij templo propinqua: extruxerat Ferdinandus, Patribusque anno miliesimo quingentesimo sexagesimo primo tradiderat, ibi vt nobiles Austriaci, annuo assignato prouentu, sub eorum disciplina instituerentur. Sed Austriacis non venientibus, conuictores externi repleuerant, praesertim e nobilitate Polona: in quibus etiam Beatus Stanislaus Kostka fuit. Multo [Note: 98 Collegium pauperum vexatur.] autem indignius non multis post mensibus scholasticorum pauperum contubernio erepta domus. Post non nullam ex iure disceptationem, quia nequaquam satis erat aduersarijs, si deberetur, quocumque modo redhiberi, sed ad Iesuitarum ignominiam, et obterendam auctoritatem, oblata videbatur occasio. Dum pius ille, Christoque carus puerorum coetus ad mensam considet, adsunt, tanquam arcem expugnaturi, milites, domoque circumsessa, iubent illico omnes exire. Patres obuiam facti demulcere feroces, summisse rogare breuissimae dilationis gratiam, dum inopes, destitutique adolescentuli aliquid cibi sumant: nihil inde cunctationis fore: nec opus armata manu. Ad quae surdus praeclari Dux agminis, imperioso ad gregales vultu conuersus, protinus irrumpere, quicquid repererint eijcere, domum vacuam facere iubet. Tum vero cum clamore, ac strepitu repente homines, quibus neque hominum, neque Dei verecundia erat, ingressi; adolescentulis metu, ac terrore diffugientibus alijs alio, parte maxinu (quoniam id miseris vnum
supererat receptaculum) ad Collegium Societatis, perinde atque in direptione hostili, vt quidque primum ad manus accidit, absque discrimine foras deuoluere, protrudere, proijcere in medium forum, quod ludaeorum appellant. Intererant ei stragi aliquot Sociorum, qui quamquam intimis sensibu s angebantur, perque dolebant, quae magnis molestijs ex piorum liberalitate corrogata fuerant in Christi Iesu gratiam, ita proculcari, ac perdi, vixque eam speciem siccis hauriebant oculis; nullum tamen nec gestu, nec verbo commotioris animi edidere signum. At vicinarum mulierum, et incurrentium forte ciuium, qui optime norant quantae opus caritatis disturbaretur; cum ingens multitudo constitisset, lacrymae cernebantur, vocesque audiebantur indignantium, et auxilium vltro deferentium ad vim vi repellendam. Displicuit Imperatori barbara feritas: indigni facinoris ducem ab ministerio summouit: iussitque adolescentibus domicilium reddi. Sed Patres, ad nouas vitandas lites, contenti pretium restitui, quo emptum fuerat, redigentes vltro se in angustias, partem Collegij, congregatis ex suga pauperibus, vbi ab initio fuerant, tribuerunt: quo Sanctum illud opus, vsque dum meliora effulgerent tempora, quamuis summo cum suo incommodo substentarent. Quod, iuuante Deo, ita successit, vt paulo post adiunctis opulentis, et nobilious conuictoribus, pauperum quoque numerus auctus sit. Atque ad talia exorbenda, ac perferenda [Note: 99 Constantia ne. cessaria boni publici procu. ratoribus.] temporibus aduersis christiana necesse pectora obfirment, qui publicum sincera mente bonum, Deique laudem spectant. Temporum vices mutantur: ipsa magnum negotium, et lucrum patientia est: postremo cum aurae tantum secundae aspirant, voluptuariorum magis, quam mercatorum est nauigare. Inter has turbas rati opportuna calumnijs tempora auctores nouarum rerum, etiam Archiducem Ferdinandum paternarum virtutum, et patrocinij Societatis heredem conantur auertere: finguntque cum tres reliquae eius sorores, quae rectores animarum suarum ex Collegio Oenipontano habebant, statuissent innuptae agere, ad id suasu Iesuitarum inductas. Quod commentum facile ipsae diluerunt Virgines: et Archidux nihilo remissa beneuolentia, quos habebat seruidioris ingenij milites, eos ad Socios Pragenses mitigandos, expiandosque consessione mittebat. Verum non multo post persimili in genere exoritur in Bauaria magno cum murmure infestus rumor, et latissime Septentrione toto, impressis quoque libellis, vulgatur: [Note: 100 Insignis infa. mia aduersus Societatem per Septentrionem spargitur.] Iesuitas, vt pueros ad castitatem sanctam compellant, eos eunuchos facere. Foediorem alij commentabantur causam. Res merito videbatur omnibus pro indigna, bonis, atque sapientibus incredibilis: sedenim certum, compertumque facinus non affirmabatur modo, sed et palam demonstrabatur. Ipse met ad fidem faciendam cum obsignatis chirurgorum, qui inspexerant, testimonijs circumducebatur puer. Libet totius fabulae seriem redordiri. Puer annorum quatuordecim Ioannes Kesselius nomine, qui Monachiensis Collegij scholas aliquandiu frequentarat, et ob mores haud bonos fuerat eiectus, ea erat natura, vt quoties liberet, introrsum testes reuocatos apparere non sineret. Inde nequam procaci ioco, vt famulos haeretici Comitis falleret, excisos sibi a Godefrido Hanatz, quem Collegij Monachiensis Oeconomum vocabat, affirmauit. Religiosus erat ex adiutorum ordine modestus, ac pius, qui Collegio opsonia, et quae alia quotidianus postulat vsus, emptitabat. Vbi decepti illi, reque prodita irrisi sunt, visum Haereticis fundamentum est ad superstrueudam infamiam mire factum: donis, ac promissis puerum implent, idem adfirmare vt pergat, edocentque quemadmodum pertentatus in iudicio quam proxime, ad veri speciem, constanterque respondeat. Tum ad chirurgos sistitur Volfangi Palatini haeretici Principis. Sine cunctatione illi pronuntiant euiratum puerum. Concinnatur, et scribitur fabula, praelo mandatur, circum omnes Dynastas Germaniae sacros, popularesque disseminatur. Albertum Bauariae Ducem, qui Societatem vsque eo complectebatur, ea fama commouit, praesertim quod ab suo Monachiensi Collegio prodijsse flagitium ferebatur. Ergo inquirendum sedulo: sique fraus deprehendatur, grauiter vindicandam, sin minus abolendam ignominiam statuit. Quo testatior foret res, dat operam, vt puer vna cum parentibus ad se perducatur: qui cum sedulo ab
[Note: 101 Fraus Haereticorum comprehen ditur.] Haereticis custodiretur; tamen callide ab conquisitoribus ab Duce missis in currum abre ptus Monachium deportatur. Tum Albertus ingentem Medicorum numerum indidem Monachio, Augusta, Salisburgo, Ratisbona conuocat: eosque ipsos Chirurgos, qui factam puero iniuriam contestati erant. In veteri aula Principum, spectante simul Principis, simul Ciuitatis Senatu, permultisque primarijs viris, statuitur puer in medio nudus. Nulla apparebat cicatrix, vestigium nullum iniuriae. At nec virilitas cernebatur. Verum haud multis interrogationibus versatus, quanquam callidus adolescens, iam veritatis prodebat indicia, cum ab Ducis Chirurgo, sagacis ingenij homine, continere spiritum, ac ventrem inflare iussus, id, quod calumniatores querebantur exemptum, palam in conspectum dedit. Pueri quoque parentes dederunt gloriam Deo, fassique rite sunt, et suum illum esse gnatum, ac re vera integrum: interrogatique qui contra ea testimonium tulerant Chirurgi, idem ne ille esset puer, quem ante pronunciauerant castratum, itemque num profiterentur in uiolatum postea compertum; quanquam non sine rubore, notaque leuitatis, vtrumque contestati sunt. Conficiuntur eius rei quam accuratissime testes literae, Medicorumque, et Chirurgorum subscriptae manu: quocumque praecesserant mendaces libelli, dimittuntur. Addidit, et literas suas Bauarus Princeps, quae et typis excusae sunt. Cumulatior in auctores redit in famia. Quippe quae tanto cum strepitu, peruagabantur vrbes, prouinciasque fabulae, vbi paulo post adeo illustres in eadem loca res ipsae peruenirent; is, qui praeiuerat strepitus audientiam videbatur veritati fecisse, proque tuba esse admonente mortales, vt oculos hinc ad Iesuitarum, inde ad Haereticorum mores, quasi in vna, eademque [Note: 102 Haereticorum arrogantia intoleranda.] tabula descriptos, interque se comparatos, aduerterent. Nec solum innocentiam Soctetatis illustrabant fraudes Haereticorum; sed firmitatem quoque, ac modestiam catholicae doctrinae corroborabat, decorabatque iactatio eorum arrogantissima. In Academia Viennensi cum theologicas disputationes pro more Patres haberent celeberrimo in conuentu, accessere ad disputandum nouitiorum errorum patroni quidam: postque alios in medium quidam processit, vt sibi videbatur, ceteris longesapientior: qui, conserta pugua, breui coepit acriter premi. Locus inciderat diuinae Scripturae, quo catholicum dogma confirmabatur. Inde Haereticus quemadmodum se expediret non inueniebat. Ergo cum diu circumisset, seque versasset, nullo vsquam patente exitu; nullius homo frontis, nouam diuini testimonij inter pretationem comminiscitur, quam nec ipse intelligeret, nec adstanrtium quisquam videret quid ad rem faceret. Vrautem appareret ex empore ad effugium fictam, neque vlli Doctorum, Sanctorumque interpretum in mentem venisse; interrogatur ex quo tandem scrinio tam aptum sensum, tamque inauditum interpretamentum protulerit: denique ex quo magistro doctrinae felix adeo genus acceperit. Cum ille vocem haeretica maiestate contendens, ac supercilium altissime tollens: e promptuario, inquit, Sanctissimae Trinitatis deprompsi: Magistro didici Patre, et Filio, et Spiritu Sancto. Age vero (tum inquit Iesuita) quae fuit magisterij tam beati schola? At Haereticus, Christus, inquit, per Matthaeum dixit, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummationem seculi. Quas ad voces pauci risum, nemo ex corona indignationem tenuit; scilicet eo redactas res, vt dum de religionis dogmatibus, hoc est non de quacumque re, sed de aeternitate agitur, existat homulus nescio quis, qui velit sibi fidem haberi, cum egressus [Note: 103 Reuelationes, quas priuatim iactant Haeretici, quam insa. nae.] e gurgustio ebrius clamat, Me Sanctissima Trinitas docuit. Errarunt Pontifices, Concilia viderunt, Patres, antiqui, Doctores recentes coeci omnes fuerunt: Vni mihi Scripturarum tradita clauis est: me Pater, me Filius, me Spiritus Sanctus post tot secula idoneum inuenere vnum quem suorum facerent, sine fuco, et fallacijs, arcanorum participem. Id ita esse, si vult saluus esse, credat mundus necesse est, vno auctore, eodemque teste, et iudiceme. Ergo tibi, homo sanatice, potius quam Leoni magno, quam magno Gregorio, quam ceteris sanctitate, et sapientia Pontificibus admirandis? Tibi magis quam luminibus illis Hieronymo, Augustino, Ambrosio, et vniuersae Graecae, Latinaeque Ecclesiae Patribus? Tibi demum verius, fideliusque, quam gentium flori, et apici coelestis, humanaeque doctrinae, lectissimis,
inquam, Sancti Spiritus oraculis in vnum congregatis adsuit Deus? Idque postulas, vt credatur dicenti tibi, cum tu non credas Ecclesiae? cum seculis omnibus, cum coelo, terraeque abroges fidem? Ergo cum tu in hoc angulo, in illo non dissimilis tui, contraria inter se eructetis somnia, diuisum est regnum Christi, et peius quam regnum Diaboli constitutum? Ergo mentitur Sanctissima Trinitas, miserisque mortalibus non modo ad caelum viam non monstrat, sed eos huc, atque illuc distrahens, et incertis ambagibus inuoluens, dirum sibi ludum facit? Si nulla est certa fidei norma, sed quod cuique siue sano, siue insano visum est, id Sanctissima demonstrauit Trinitas, quid reliquum est, nisi vt iam terrarum Orbis non Orthodoxorum domicilium, sed furiosorum inter se temere digladiantium carcer sit? Similia multa his cum omnibus, qui disputationi intererant, venirent in mentem, explosa, atque exibilata est Haeretici vecors iactantia: eiusque comparatione [Note: 104 Catholicorum quam fundata doctrina.] clarius perspecta verae doctrinae soliditas: dum Catholici magistri ad explicandas diuinas literas non sua figmenta, et inania cogitationum ludibria per nomen reuelationum, quas impudentissimo cuique facillimum est architectari; sed Pontificum responsa, Conciliorum decreta, Patrum, Doctorumque sententias simplices, apertas, consentientes modeste, et grauiter proferunt. Hac igitur via doctrinae Societatis in dies clarior vulgo fiebat, et gratior. Atque hoc anno Viennensis Collegij auditores theologi, Rectore Academiae postulante, saluis instituti religiosi, et obedientiae legibus, in Academiae corpus sunt cooptati. Doctor Adalbertus Bausek Decanus facultatis creatus est. Dux quoque Bauarus, vt homines Societatis in ordinarios Professores, et consilia Academiae Ingolstadiensis liceret admitti; diploma edidit, neque aliam voluit, quam Societatis approbationem requiri. Valde in publicum salutaris fuit, quanquam non adscripto nomine, liber editus a Paulo [Note: 105 Pauli Hoffaei liber de Com. munione catholica.] Hoffaeo. Cum enim Smidelinus, et Cyriacus Spangenbergius haeretici de communione sub vtraque specie noxios emisissent libros, contra libellum, quem idem Hoffaeus de Catholico ritu ante vulgauerat; is copioso, et sane opportuno volumine Haereticos germanice consutauit. Hac fama doctrinae commotus Gnesnensis Archiepiscopus Polonici Regni Primas, non semel ad Rectorem Viennensem, ac [Note: 106 Inuitantur Austriaci Patres ad scribendum contra Arfanos.] Prouincialem Austriae datis literis hortatus est, vt stylum aduersus impietatem Arianam passim in Polonia reuiuiscentem stringerent, his praeter cetera magnificis ad literam verbis. Nos sane a Societate vestra, quae hactenus non pauca praeclare scripsit, tanquam bellatoribus strenuis, et ad certamen hoc decertandum diuinitus in Ecclesia catholica excitatis, furorem, ac rabiem insanorum hominum rectius, quam a quoquam alio retundi, ac reprimi posse existimauimus. Itaque prouinciam illam Ordini vestro, nostro iudicio, maxime propriam ad vos deferendam nobis esse statuimus. Verum aduersus id monstrum, haud obscuro indicio, pugnauit [Note: 107 Palatini Vilnenfis Ariani exitus horrendus.] e caelo sub idem tempus ipsa diuinissima Trinitas. Palatinus Vilnensis Nicolaus Radiuillus optimae stirpis teterrimus parens, qui hanc maxime excitabat, ac protegebat pestem, cum ab Rege quoque occupata Viluensi arce defecisset, morbo correptus, proque dolorum acerbitate diro omnia vlulatu complens, euomuit infelicem animam, haud dissimilis vitae exitu Ario, cuius fuerat aemulator insaniae. Hinc renouata Regi de Collegio Vilnae statuendo cura, vbi plurimos nouus ille inuaserat furor. Memorabilis hic Sarmatiae habendus annus, quod et ad summum [Note: 108 Ex hoc anno Haeresum in Polonia retroactus Orbis.] euectus est, et simul in clinari coeptus Haeresum Orbis. Nam eo vsque Haereticorum impotentia excesserat, vt in Petrocouiensibus Comitijs, frustra reclamantibus Orthodoxis, inuito Rege, in oculis Apostolici Nuntij, moxque Legati Cardinalis Commendoni, nequicquam contra tendente tota illa sanctitate, ac sapientia sua Cardinali Hosio, decretum conditum sit, quo sacrarum decimarum causae, per summam iniuriam Ecclesiasticae libertatis, tribunali politico subdebantur. At ex altera parte eodem tempore, et Ariani Palatini obitu, tam veliem enti, potentique patrocinio remoto, debilitata est haeresis, et Collegiorum inducta praesidia, praesentissimi [Note: 109 Quo pacto in eam inuafissent.] vsus, vt vel inde apparet. Quippe inualuerant per eas oras non tam ibidem prognati, quam reportati, et inuecti errores. Nam praestantium desiderio magistrorum homines nobiles (vt est Sarmatica gens humanitatis omnis, et capax
in primis, et cultrix, vltroque etiam prudentiae peregrinando quaesitae appetens) in celeberrimas Germaniae Academias serme liberos dimittebant. Quarum plerasque professores haeretici venditatione magis, et scriptitandi audacia, quam vlla solide fundata doctrina claritatem adepti, cum haberent in hos veluti Circaeos Ministros, vbi simplices adolescentes inciderant, nimirum adumbrata eruditionis species, et fucata loquacitas, tanquam litum melle poculum, aetatem improuidam ludificabatur. Inde referebant domum literas infelices, insanamque sapientiam damno religionis emptam. Tum vero cum in ipsum quoque regnum intrusisseut se Doctores impietatis, et apud nobiles vel iam omnino corruptos, vel emollitos, non modo procliues aures, sed et patrocinium inuenissent, et multitudo (si vsquam) ibi maxime vultus intueatur nobilitatis, ac procerum, rara vsquam tota Sarmatia Ciuitas, [Note: 110 Auxilium ab Societate Poloniae allatum.] atque adeo domus incorrupta reliqua erat. Porta igitur haec adeo patens inuehendae pesti, nunc primum obstrui coepta, cum Societatis Collegia inducta sunt. Neque ea solum re inclinatio haeresis facta, quod ad religiosa gymnasia iuuentus nobilis ab corruptricibus Academijs traducta; verum etiam, quod in Pastorum officia, virtutum, ac literarum instructu, idonea sensim Clericorum educta soboles: quod concionibus publicis, et disputationibus, item lucubrationibus, et stylo, praeter quotidianos, priuatosque congressus, catholicarum rerum vindicata maiestas, antiquitatis propugnata veritas, et profligata vanitas nouitatis: quod cultu pietatis paulatim restaurato, emendata vitia, quae in pijs opinionibus viam praecipitem pandunt: denique quod multitudini per se ad religionem auitam propensae excitati, confirmatique sunt animi. In quo momentum inaestimabile fuit. Probabile quippe vix est, vbi simplices animae magistros, ducesque nactae sunt, demonstrata ab ijs parentum suorum vestigia, cum quanta et voluptate agnouerint, et voluntate institerint. Secundum Deum primus gloriae huius flos Hosio Cardinali debetur, conditoque ab eo Collegio Bransbergensi, vt merito eius regni prouinciae inter sua decora numerent sapientia, virtuteque tanta parentem. Vendicant et suam sibi Varmienses Canonici partem laudis, qui in Collegij conditionem, cum studiose ad Cardinalis accessere vota, tum impensarum trientem contulere. Vendicant postremo non alij modo Collegiorum parentes, sed cuncti ordines, et nobilissimi [Note: 111 Polonorum in Societatem in. signis pietas.] quique virorum, ac foeminarum, atque in primis siue diuina, siue humana potestate eminentes Proceres. Nam simulac nosci penitus, et propagari ccepta Societas, ita omnes (paucis exceptis, qui tanquam ad illustrandam fauentium caritatem aduersari maluere) complexi sunt; ita simul eius, et prosecerunt industria, et vsibus succurrerunt, certamen vt amabile inter eam, ac regnum tenuerit teneatque, pendente adhuc victoria. Collegij Bransbergensis ad perpetuitatem hoc anno transacta institutio in Dioecesana Synodo Heilsbergae, Cardinalibus duobus Hosio, et Commendono praesentibus. Iam enim Commendonus ex Hosij manu insignia purpurati Patris sacro Apostolorum Petri, et Pauli die susceperat. Duodecimum ante Kal. Septembris diem Collegij natalem censeri placuit, quo die decretum factum in [Note: 112 Bransbergensis Collegij incrementa.] Synodo, quamuis iam ab anni principio Collegij munera inchoata essent. Peruenerant anni superioris extremo incolae primi futuri: quos cum Heilsbergae paterno cepisset animo Cardinalis, et omni indulgentia recreasset, velletque diutius habere, dum pestilentia, quae adhuc saeuierat, omnino extingueretur, instante maxime Petro Phae, qui ad sacras conciones Treuiri missus venerat, nec metuendum operarijs Dei quicquam asserente, postridie Epiphaniae humanissime cohortatus, sperareque se ex virtute eorum, industriaque testatus omnia, et restitutionem religionis, et morum: demum suam in omni re quam benignissime opem pollicitus, et ad se iussos, tanquam ad parentem in omni vsu confugere, praebita ad osculum sacra dextera, et Episcopali benedictione munitos dimisit. Attributum est Collegio, Francis anorum Patrum Coenobium, quod iam diu temporum illa tempestas desolarat. Templum abunde capax, sed ruinosum, et incultum cum esset, certatim conferentibus Cardinali, Canonicis, Ciuibus quoque Bransbergensibus, reparatum est, et excultum. Domus vero non modo amplitudine, sed etiam distinctione membrorum opportuna suit et Collegis, et Conuictoribus excipiendis. Continuo enim Cardinalis
operam dedit, vt quamplurimos ex nobilitate acciret, sumptibus quoque suppeditandis inuitans. Misit etiam octo Gnesnensis Archiepiscopus. Accurrere non ex Prussia modo, sed longe ex Lituania, Polonia vtraque, alijsque prouincijs. Itaque breui supra quadraginta nobiles in conuictu numerati: supra ducentos triginta in toto gymnasio, quod classibus quinque Rhetoricam, et disciplinas inferiores tractabat: vtroque sane mirifico tum gaudio Catholicorum, tum Haereticorum dolore. Nam Catholici parentes pietatem suam tam studiose committendis in eam disciplinam liberis plane nudarunt, gestientes inuentum sibi gymnasium, cui tuto eos crederent. Sacri autem viri, ac nominatim Canonici, Clerusque Posnaniensis haud semel amantissime gratulati aduentum Societatis in eas terras, simul adiumentum idem expeti a se, expectarique denuntiarunt. Accessere magni etiam viri spectatum, cum gymnasij disciplinam, tum religiosae vitae rationem, et eiusdem amore vitae incensi non pauci: quorum clarissimus suit stanislaus Varseuitius toti [Note: 113 Stanislaus Varseuitius animum ad Societatem applicat.] Regno et literis Graecis, Latinisque, et obitis etiam ad Turcam legationibus, et apud Regem gratia, apud quem scribendis epistolis praesuerat, tum Sacerdotijs notus: qui seculi res hinc adorsus componere, biennio post Romam ad Societatis Tyrocinium venit. At ex nobilibus Haereticis, quamuis omni officio, et liberalitate ab Cardin ali Hosio inuitatis, nemo vnus pellici potuit, vt suorum quemquam eo mitteret. Vulgus vero Haereticorum, Satanicique Ministri hic quoque tenuere suum institutum, Sociorum famae insidiantes, vt oppressa illa, simul tam secunda coepta [Note: 114 Haereticorum fallaciae.] debilitarent. Flagitiosos duos, simulato Societatis habitu, misere ad prostibulum. Sed nequiuit sub vestitu religiosae simplicitatis haereticae malitiae fraus tegi. Dolo prodito, cognitum est non Iesuitas, sed eos adire lustra, qui vel ipsam adulterant pietatem, et fornicantur in adinuentionibus suis. Finitimi vero inter haec ministri non cessabant in suorum conciliabulis denuntiare, et clamare precandum Deum pro Bransbergensibus, vt eos a tyrannide Principis (Hosium designabant) et ab Iesuitarum hyprocrisi liberaret. Postremo cum nec oratio, quae fiebat ipsis in peccatum, nec doli, qui redibant eorundem in caput, prodessent quicquam; conati sunt auertere a Bransberga commeatus, qui ex circumiecta ora comportabantur, vt Iesuitae, atque adolescentes, qui ex proximis, remotisque prouincijs confluebant, fame pellerentur. Sed nihil aduersus Dominum, et seruos eius, quibus cuncta proficiunt in salutem, Hosij vigilantia fecit, vt, si quid alicunde interciperetur annonae, [Note: 115 Pultouiensis Collegij exordia.] affatim aliunde suggereretur: Florente iam Bransbergensi Collegio, Pultouiense adornabatur. Vrbs ea modica est, sed loco sita amoeno, et salubri, in Masouia prouincia, Plocensi Episcopo et humanis rebus, et diuinis parens. Andreas Noscouius hac tempestate Praesul, ac Dominus erat, qui cum Pultouiae Collegium condidisset, Commendoni suasu, in id Societatem vocare decreuit. Commendono sedes videbatur opportunior, tum alijs causis, tum celebritate vrbis Plocia ipsa: verum cum aedificium ibi deesset, Pultouiense Collegium receptum est, Kalendisque insequentis anni possessio rite adita, ac subinde Magistri tres constituti. Stanislaus Rosdrazouius natione Polonus e gente nobili Rector ei primus ab Vrbe missus praefuit. Vtrique autem Collegio Bransbergensi, et Pultouiensi Superintendens praefectus est Balthassar Hostouinus, et Franciscus Sunerius Roma Visitator missus.
In Hispania e Concilij Tridentini decretis multae hoc anno habitae Synodi, in [Note: 116 Res Hispanicae] quibus non parum Societatis opera vsi Praesules sunt, sed in Barcinonensi maxime, ac Toletana. In ea vero, quae Salamanticae ab Gaspare Zuniga, et Auellaneda Archiepiscopo Compostellano, cui Franciscus Hurtadus Mendoza tum Comes Montis Acuti loco Philippi Regis intersuit, est habita; non exiguum Societatis res adierunt discrimen. Erant inter Episeopos (tredecim conuenerant) qui olim Ioannis Silicaei alumni imbiberant altoris sensum: cumque alia Societatis ministeria, tum libellum, et vsum Exercitiorum ante omnia suspectum reddebant. Verum [Note: 117 Ioannis Ramirij virtus et eloquentia.] Deo nunquam suorum famulorum causam deserente, Ioannis Ramirij, qui pro Bartholomaeo Fernandio ad Comitia Romam profecto Rectoris locum obtinebat, virtus, et eloquentia, simulque Antonij Araozij auctoritas imminentem
procellam discussêre. Vltro postulata, impetrataque in conuentu copia dicendi Ramirius, ac rogatis initio Episcopis, vt, si quid ipse praeteriret, si cui dubitationis quicquam resideret, interpellarent, ac quaererent; de fine Societatis, deque vijs, per quas ad eum graditur, inter quas Exercitia spiritus praecipuam ostendit esse, multa magno omnium assensu disseruit. Sed illud probatum est maxime. Voluntaria experimenta humilitatis, et abiestionis, quae mortificationes publicas vocamus, quidam vt immodica, et interdum absurda, et iocularia carpebant. Ramirius postquam docuisset auctoritate, exemplisque Sanctorum quam laudabils exercitatio talis sit, quamque potens ad virtutem ingenerandam: Non vsque eo tamen, inquit, laeua mente sumus, vt existimemus in rerum talium vsu, pro loci cuiusque, ac temporis ratione, neminem vnquam vnum nostrorum Rectorum extra prudentiae fines egredi posse, aut egressum esse. Ceterum ego quidem et vos, opinor, Sapientissimi Antistites, nihilo secius errare eos crediderim, qui carere nos omni errore velint. Hominis est imbecillitatem humanam obliti, parumque prudentis ab homine mortali nunquam deerrantem, nunquam lapsantem, nusquam offendentem prudentiam postulare. Satis nos nobis diuini muneris duc mus, voluntatem recta semper, et inoffenso (quod aiunt) pede procedendi, quodque errore potius, quam voluntate labamur. Nec vero, quod humanae curae est, Societas nostra praetermittit: Consiliarios Rectori apponit, praeficit Prouinciales, alia praesidia comparata habet, per quae tum arceat errata, tum vindicet. Habebimus quoque gratias Praesulibus, qui nobis, vt quaeque viderint in nostris ab recta ratione aliena, plane, ac nominatim demonstrent. Cetera committamus Deo necesse est. Duas horas disceptatio tenuit: tamque multae, atque absurdae ex maleuolorum haustae sermonibus opiniones ex animis Episcoporum abstersae sunt; vt emenda fuerit occasio ad tales viros dedocendos. Illi non benignitate modo orationis factum sibi satis, sed omni alia humanitate: Sociorum quoque, praecipueque Petri [Note: 118 Hispalensis Antistes amicum se praebet.] Sancij opera in disceptandis Concilij rebus, et componendis vtendo, praeclare docuerunt. At H spalensis Antistes Ferdinandus Valdesius, qui antea alienior habebatur, luculenta hoc tempore edidit beneuolentiae argumenta. Duo millia aureorum nummum ad aedificationem templi Collegij Hispalensis, quae hoc anno coepta est, contulit. De Collegio in Ouetensi Vrbe Soc etati attribuendo coepit agere, et Consaluo Rectori Madritano, quem eam ob rem accersierat, libellum Exercitiorum, in quo Cani manu erant ad marginem notae, vt eas recognosceret, [Note: 119 Franciscanorum Patrum in Societatem caritas,] castigaretque dedit, libello deinde ipse vsura. Idem sub tempus Venerandi Patres Franciscani suum aduersus Societatem plenum caritate animum ostenderunt Pintiae in Gomitijs generalibus decreto in haec verba edito. Cum noster Ordo Fratrum Minorum existat, atque in humilitate praecipue, et caritate fundatus; nouerint Fratres omnes vbique terrarum dispersi, Religiosos cuiusuis Religionis humiliter, et humane tractare, tum maxime eos qui de Societate Iesu fuerint: quos diligere, et honorare debent, eosque ad actus literarios, sestorum celebritatem, aliosque publicos actus, ad quos Religiosi conuenire solent, cum caritate inuitare, et suscipere. Nec [Note: 120 Occasio decre ti eorum.] nostrorum quisquam audeat ijs publice, vel occulte detrahere. Huius decreti nouissima ea causa fuit. Cum in publico Haereticorum supplicio P. Petrus Sancius, post confirmatos ad pie obeundum noxios, conuersus ad populum inter exhortandum ad poenitentiam dixisset, fieri posse vt ex ipsis spectatoribus adesset non nemo magis nocens, quam fuissent ij, quorum viderant poenam; Religiosus e Franciscanis haec audiens obstrepere coepit, et voces etiam non exiguas mittere, ita vt omnium ad se oculos, auresque conuerteret. Dicta arguebat Sancij, et censura notabat, quasi affirmasset grauius haeresi crimen inueniri. Simplicius haud dubie, quam eo praesertim loco deceret, videri poterat locutus Sancius: nil tamen absurdi pronuntiarat, cum inter eos ipsos, quos appellabat, possent homines non modo sceleribus alijs, sed et ipsa haeresi contaminatiores esse. At libera Fratris reprehensio, eiusdemque auctoritas haud parum sermonum, et offensionis exciuit; vt rumor iam ferret ab Sanctae Fidei Quaesitoribus iniectas in Sancium manus: idemque Religiosus haud multo post inc onsiderato se abreptum zelo prosessus, modestia
summa (vt erat re vera vir ponus) veniam facti rogauit. Ceterum cum Alexander Cardinalis Cribellius Fratrum Comitijs Apostolicus Legatus praeesset, idem et eius Ordinis Patronus, et Societatis amantissimus, dedit operam, vt in posterum non offensionum causae tantum remoueremur, sed sancta etiam consensio inter vtrumque Ordinem, nouo addito nexu firmaretur. Inde pro sua caritate sacer ille Conuentus decretum, quod recitatum est, condidit. De qua optima vol untate Pater Borgia gratias Ministro Generali summas egit. Licet hic animaduertere quam sit Dei famulis mos contrarius seculi corruptelae. Quemadmodum enim improbi ad peccata cumulanda occasiones ex honestis quoque factis assumunt; ita imitatores Christi prolapsiones, et imbecillitates humanas materiam sibi faciunt [Note: 121 Marcenense Collegium susceptum.] exaggerandae virtutis. Hoc anno prouinciae Boeticae Marcenense additum est Collegium. Aliquot ante annis in hanc toto animo intenta curam caeperat aedes opportunas extruere Maria Toletana filia Catharinae Ferdinandiae a Corduba Marchionis Plegi coniux Ludouici Pontij Leonjj Ducis Arcos: cumque aliquantum processisset aedificium, atque e dotalibus optimae Ducis bonis (vti moriens legauerat) eoque quod vir supplebat, census. annuus millenum fere nummum conficeretur, addita Collegij possessio est, quamquam non nisi duobus post annis iusto incolarum numero frequentatum. Madritanum Collegium initio Septembris [Note: 122 Petri Sancticrucij mors, et virtus insignis.] suorum incolarum primitias transmisit in caelum. Petrus Sancticrucius Sacerdos, qui diu Patris Araozij adiutor fuerat, ex graui febre iam quinquagenarius occubuit. Corpus delatum Complutum est, quod Madriti non dum nisi Sacellum minime sepulcris idoneum haberemus. Compluti autem dum sepelitur, viderunt circumfusi omnes indicem, alterius manuum demortui, acsi viueret: ad haec totum corpus, ac membra singula ita mollia, ac tractabilia, vt Valesius, et Caluus Medici nobilissim, cum inspexissent curiose, multumque tractassent, affirmarint id naturale non videri. Quare cum Antonius Araoznis, praeter ceteras eximias virtutes, compertum sibi testaretur integerrimum pudicitia; florem ab eo ad finem vsque conseruatum; virginitati omnes insolitum illum, vigorem sine dubitatione attribuerunt. Quae quos artus corrumpi viuos foeda voluptate non siuerat, eos iam vita perfunctos etiam a potestate mortis aliqua ex parte tutaretur, et ipsa met quodammodo [Note: 123 In pestilentibus iuuandis mortui.] vice animae animaret. Burgis in morbosorum obsequio Gaspar Azebedius Collegij Rector, P. Aluarus Orisius concionator, duoque Laici Petrus, et Monserratus vitam finiere. Cubitum se ad modicam quietem receperat Gaspar, cum [Note: 124 Gasparis Azebedi caritas.] accitus ad excipiendam moribundi ex plebe hominis confessionem (vti adnotauit in commentariolo, quem eo tempore confecit Ioannes Polancus) consestim surgens accurrit. Nec dilata est tam promptae caritatis merces. Inde morbum retulit domum, qui ei ad caelum iter aperuit: et alioqui solebat non expectare dum, vocaretur, sed quaeritare ipse destitutos per vrbem morbidos, quorum animos expiaret. Burgensi Collegio decennium ferme praefuerat, domi, forisque probatus. Patriam Vallisoletum habuit. Aetate iam grandior ad Societatem accessit. Cunctis [Note: 125 Summa vitae asperitas eiusdem.] virtutibus, sed orandi praesertim, et macerandi corporis studio suit insignis. Multas quotidie horas in precibus consumebat. Somni, cibique parcissimus. Cubile ferme erant nudi asseres, nempe qui non inuitarent somnum, sed et ipsum cruciarent. Nunquam vinum gustauit, nec quicquam sexta Feria, praeter aquam, et panem, extra alia crebra ieiunia. Ad haec flagello se quotidie acriter concidebat, serreaque catena corpori applicata assidue cingebatur, cui perfrequens, et prope continuum adijciebat cilicium. Ex quo gonere vnum inuentum est in eius cubiculo postquam obierat, ad corpus totum ab collo ad talos obtegendum factum, adeo hirsutum, et horrens, vt species, ipsa terreret. Hunc sibi duntaxat apparatum quaesierat destinatus ad Iudos, quamquam postea missus non est. His alijsque praeparatus Jaboribus Gaspar ad caritatis palmam euectus est: vt, qui vitam inter frequentiam egerat Sanctis proximam Anachoretis, mortem in pace affinem Martyribus [Note: 126 Ioannes Lopius miraculo sanatur.] sortiretur. Dissimili sorte vsus, qui Bellimarense regebat Collegium Ioannes Lopius Suarius. Cum pestilentia non vrbem modo, et suburbana, sed totum ferme agrum Burgensem vastaret, ille autem, ne dies sibi, nec noctes parceret, diuinis,
humanisque subsidijs conquisitos vndique consolans aegros, augerentque labores additi ad agrestes egressi in Villas Burgenses ciues, breui communi malo percellitur. Quartum iam diem febribus teterrimis, assidueque inualescentibus iactabatur, nec spes vlla vitae reliqua erat. Ergo Sanctae Crucis reliquias, quae in eius Collegij templo asseruantur, ac diuinissimum Viaticum ad se iubet afferri. Adfuit cum Saluatore, lignoque vitali salus, ac vita. Crucem adorat aeger, Eucharistiam suscipit, febris abscedit. Neque (vti fit in maligno illo febrium genere) imbecillitas, et languor resedit; set vigor mansit, et robur eiusmodi, vt protinus exilire lecto, et munia consueta repetere plane se posse sentiret: quo nihil ambigeret, nequaquam imbecillae, tardaeque naturae victum ope malum, sed eius dono, cuius [Note: 127 Michaelis Barrij finis.] paret nutui cuncta natura. In Collegio Bracharensi Michael Barrius e primis, qui inter Lusitanos dederunt Societati nomen, septimo idus Augusti necessitati concessit. Vir suit et doctrina, et pietate conspicuus: et tamen supremo tempore grauissima diffidentiae tentatione, de qua, Deo iuuante, triumphauit, vexatus est: Vt admoneantur degeneres, vbi in illum cardinem venerint, quid se sperent animi habituros. Conimbricae huius anni autumno Collegij, quodin domicilia duo diuisum adhuc perincommode erat, mollissimam prouidentia diuina, in vnum redigendi, [Note: 128 Collegium Conimbricense in vnum te ctu redactum.] viam obtulit. Cardinalis Henricus de Sacris Quaesitoribus Conimbricae statuendis agebat. Ne ingens impensa fieret in extruendas nouas aedes, Patres vltro Collegium inferius, quod Regium, vel Artium appellabant, in eam rem cesserunt. Eaque voluntas pro dono ingenti est habita, atque ex aerario regio pecunia deprompta, vnde Superiori Collegio, quae in inferiori suerant, disciplinarum philosophicarum exedrae adijcerentur. Illud quoque ab Cardinali impetratum est, vt omissa cura nouos creandi Episcopos Iaponiae, et Sinarum, de qua re supra cum Pontifice actum retulimus, transferendos in ea regna ab Aethiopia, et ab India Ouiedum, et Camerium, quando Aethiopica expeditio exitum non habebat, curaret. Atque ita in Societatem, quam minimum fieri posset honorum inueheretur. Repugnabat initio Cardinalis, veritus ne per eam rem obsequium Dei, et salus animarum impediretur. Sed vbi P. Ludouicus Consaluius explicauit ita decretum in Patrum conuentu, in quo tam multi adfuissent ex christiana omni gente adeo diuinae gloriae, et animarum cupidi Patres, ac proinde id existimandum malle Deum, quod eis visum esset; vt erat ipse maximo, sed moderatissimo zelo, [Note: 129 Diploma Pontificium contra Societatis desertores benficium siugulare Lufitani Regis] placide acquieuit. Postremo ingens in Lusitaniam Prouinc iam, cunctamque Societatem meritum extitit Lusitani Regis, vt eius rogatu, et insigni studio Aluari Castrij, regij ad Pontificem Legati, Pius Quartus declararet, decerneretque qui de Societate ne dum solennibus, sed et simplicibus vsitatis illi votis illigati ab ea deficerent, vel ad alios Ordines, excepto Carthusiano, transirent; vt in eos, tanquam Apostatas, liceret animaduerti: omnique eo quam optimo iure, et cunctis Apostolicis beneficijs vti, quibus in eiusmodi negotio Religiosi quicumque Ordines siue mendicantium, siue non medicantium vterentur. Quo concesso, cum ante confectas rite literas ex humanis Pontifex abijsset; qui successit ei Pius Quintus non solum ratum habuit, et diploma statim confecit, ediditque; sed etiam ex die sexto ante Kalendas Decembris huius anni, quo die Pius Quartus concesserat, vim obtinere, et censeri editum voluit. Vtile munimentum id suit aduersus leuitatem humanam simul Religiosorum nostrorum, ne spes immunitatis ad faedam defectionem solicitaret: simul alienorum, qui interdum eis, vel auctores erant transeundi ad ipsos, vel vltro adeuntibus receptum dabant. Vnde lites, et contentiones, et multa noxij in publicum exempli oriebantur.
[Note: 130 Res Indicae.] Ad Indos hoc anno sex profecti Sacerdotes Ioannes Baptista Ribera, Petrus Bonauentura, P. Valentianus, Perdinandus Alcarazius, Gabriel Oliuerius, et Alexander Valla ex Regio Lepidi, vnde cognomen ei Vallaregius postea adhaesit. Terni duabus vecti nauibus. Nauigatio obtigit maxime infesta morbis. Patresque omnes, post exercitam egregie cum vectoribus caritatem, quorum vltra centenos in vtraque extincti naui, et vix quispiam vnus mali vim intactus effugit, morbo ipsi correpti exercuere patientiam. Alexandrum Vallam iam prope depositum
ab sancta Confessione, et suprema Vnctione ita continuo sebris reliquit, vt pro singulari Dei munere tam repentina mutatio habita sit. Ab Lainio Praeposito, qui talibus viris fidendum crediderat, praeferebant ex Vrbe literas, per quas fiebat potestas pro suo arbitratu siue ad Sinas, siue mallent ad Iaponios nauigandi, pro vt [Note: 131 In Indiam serendus animus ad munera om nia, et loca paratus.] spes rei bene gerendae maior alliceret. Quod, vbi venerunt in Indiam, eius Prouinciae Moderatoribus periculosum visum est beneficium, verentibus, ne ea venia ad laxamentum obedientiae in ceteris pertineret. Deinde in tanta regionum distantia, morumque diuersitate, et mortalium rerum, atque hominum incerto, ac mutabili statu succurrebat, quo quemque maxime expediret mitti, certiorem sibi ex re praesenti existimationem sore. Quare, et Generalem ipsi, ne post haec huiusmodi parum tuta edere exempla vellet, submisse rogarunt, et Borgia ijs Patribus, qui priuilegium ex Lainio ostendebant, auctor suit, vt holocaustum sui ad gentium conuersionem vndecumque absolutum Deo immolantes, in Prouin cialis Indiae potestate essent. Ac nescio quomodo postea euenit, vt nouissimorum hominum flagrantissima caritas, vnde summa omnia expectabantur, aliorum alio exitu frustra fuerit. Iam diu Antonius Quadrius Prouincialis Socios in Molucis, et Iaponia laborantes inuisere, solarique coram optarat. Huius rei gratia Malacam hoc anno discessit, procuratione Indiae Melchiori Nunnio delegata, relicto domesticis, [Note: 132 Antonij Quadrij auctoritas.] Goanisque omnibus maximo desiderio sui. Mirum enim quantum consilio, ac virtute, collectaque inde auctoritate apud omnes, praecipueque apud Archiepiscopum, et Proregem valebat. Interim Goae, vicinisque circa locis accessio non poenitenda Ecclesiae facta est, capitum supra bis mille ducentorum. In Ciorano Insula [Note: 133 Necessaria linguae cognitio catechistis.] Seminarium institutum est Sociorum duodecim, qui curam praecipuam in ediscendam conferrent Canarinam linguam, satis comperto nihil magnopere profici ad gentes, quarum linguam euangelista ignoret. Ad ceteras Sedes Collegio Goano subiectas vna addita ad S. Laurentij leuca ferme ab vrbe Goa. Sacerdos ibi Ioannes Diatius cum Benedicto Fernandio comite, conuertendis Ethnicorum reliquijs, [Note: 134 Salsettarum ad Goam operosa conuersio.] confirmandisque Neophytis collocatus. Accessit et Templum, ac Sedes ad Marganum pagum in Salsettaria continenti. Templum Sancto Spiritui dedicatum, situ delecto multos inter Ethnicorum pagos, et Idolorum sana, vt velut arca Dei prope admota, Dagonem, et alia interna monstra euerteret. Die Sabbato, cui in Albis est nomen, primum celebri pompa nouo in templo diuina fieri coepta. Hanc (secundum Raicolanam) Societas habuitin Salsettis primam Sedem. Bini in vtraque Socij tetrum coepere illud dumetum excidere, pericidosas inter aerumnas. Adeo fera Ethnicorum ingenia erant, praecipueque Brachmanum. Petrus Alcaceua Sociorum vnus cum in Ethnicorum pagum forte Christianorum numerum initurus venisset, subito in eum coortis barbaris, aegre suga in proximum Christiani hominis tectum elapsus, vitam seruauit: at comitem, quem ducebat e gente catechumenum, adepti crudeliter occidere. Ceterum caro id facinus sanguinarijs Daemonibus, eorumque cultoribus stetit. Quaestione habita, compertaque noxa; Prorex cuncta pagi fana incendi iussit, addito edicto, ne restituere fas vllum vnquam in tempus esset. Ergo consestim fana septem igni corrupta, quot numero erant in pago, ipso met Alcaceua regios inter administros subijciente faces. Cum classe, quae ab Goa mitti quotannis Mecanum in fretum solet, Petrus Ferdinandus Mercatus, Prorege postulante, qui virtutem viri in profectione ab Europa cognouerat, cum socio missus. Praeter operam nauatam militibus, praesertim quos morbi oppresserant, cum ad omnes necessitates nauigia per cuncta transcenderet, multum etiam [Note: 135 Bazaini, et circa copiosa Ethnicotum eo. uersio.] nauales socios iuuit, compluribus eorum ad Christiana sacra conuersis. Copiosus Bazaini, et in sedibus ei Collegio subiunctis, Damanensi, Tanaensi, et Sauctae Trinitatis hoc anno fuit Neophytorum prouentus, mille ac sexcenti numero, quorum Bazaini septingenti solenniter abluti sunt. Peperit hanc vberem messem Brachmanorum quorumdam, qui multitudinem auctoritate sustentabant, baptismus. [Note: 136 Nobilissimi Brachmanae conuersio.] Longe clarissimus habebatur Brachmanes Porquioci nomine. Is peritia suae sectae, astrologiae cognitione, ceteraeque naturae, ad haec vmbra sanctimoniae late inclytus, tanquam oraculum ab Ethnicis responsa petentibus adibatur, opima
conferentibus dona. Demum venerationis eo venerat, vt perbeatos se ducerent, quibus licuisset lauare illi pedes, et eam dein, qua lauissent aquam exorbere. Hoc impiae superstitionis euertendum rati propugnaculum Socij, tandiu diuinis, humanisque machinis concussere, vt nutare tandem inciperet. Iamque. nihil magis sustinebat, quam malus pudor dictitantem, auctoritatis summae magistro dedecori fore, si sponte, non vi defecisse videretur ab eo, quod tanto nomine docuisset. Hac oblata spe in custodiam datur, quod contra iussa regia palam ritus Ethnicos exerceret. Hic hominem diuina lux benigne respexit. Ita caelestem disciplinam Christi probauit, vt repente idem et auditor, et doctor effectus sit. Adeuntibus enim ad se Brachmanis, et ceterae multitudini, quae multa admirabunda concurrebat, cognitura vera ne fama esset, quidque ea existimatione, ac celebritate virum ab suis opinionibus in aetate vltima abstulisset; magna vi orationis, magnoque animi sensu aperte profitebatur, nihil in Brachmanica superstitione solidum, nihil religione dignum inesse: vnicamque Christi Dei sapientiam veram sibi, salubremque compertam. Denique ingenti cum agmine, nobilique pompa competentibus ordine cum palmis, sertisque, inter tibias, fistulasque, et varios de gentis more concentus, ad Collegij templum prodeuntibus, vir grandaeuus Christo renatus est, atque Henricus Acunia nuncupatus: idemque paulo post valetudinarius ad Collegium, vt potuit, egit se, aquam lustralem postulans, cum diceret visam sibi per quietem Matronam nobilem cum sancta aqua, eiusque vsum plurimum commendasse. Decebat haec Christum Iesum victoria, vt iam consecratae per nomen eius aquae subijceretur, qui quam lotura pedum foedasset, consecrare paulo ante putabatur. Prope Bazainum ad colonorum opportunitatem aedes Beatae Virgini Adiutrici posita est, quam primam extra Vrbem illa in ora Deipara aedem habuit. Nec procul inde [Note: 137 Damanum ob. sessorum pietas obsidione liberat.] Crux ingens ingenti populi gratulatione constituta. Damanum cum obsidione cinxisset hostis filius eius, qui Constantino olim Proregi dedidit, vehementerque premeret, Patres ante omnia apud Lusitanos milites institere, vt expiarent animos, et sceleribus abstinerent, quae solent potentia, et formidanda Christianis arma Barbarorum efficere. Paruere necessitatis etiam impulsu milites. Atque ijs ad poenitentiam, precesque conuersis, breui sua sponte dispersis hostibus, ille omnis sine damno, et labore Christianorum barbaricus terror euanuit. De inferiore Indiae tractu ad promontorium vsque commorinum nihil magnopere relatu nouum offertur. Tota in hac ora, Malacaeque ad auream Chersonesum, et in Molucis res cedebant prospere cum firmamento religionis, et incremento, cum Amboinum [Note: 138 Amboini Ecclesiae vastatae a Barbaris.] calamitas miseranda oppressit. Multae sunt Amboini paruae insulae nulli vni subiectae domino, sed in potestate suorum quaeque populorum: ex quibus pars iam, Sociorum laboribus, ad Christum venerant: impium alij Mahometum, vel superstitiones patrias sequebantur. Mahometani dudum Christianos oppugnabant Ternatini Regis instinctu, et occultis auxilijs, qui stipendiarius Lusitanorum cum esset, omni spe conabatur Lusitanas opes infringere: eoque totus erat in Mahometismo propagando, et Christianae religionis coercendis auctibus, ratus quantum ad Christum accederet, tantum detrahi sibi virium, Lusitanorum fieri. Hanc ob causam Amboinios populos Mahometi asseclas conciebat aduersus Christianos, multorumque iam annorum bella furtim alebat. Hoc autem anno duobus Lusitanorum Praefectis morte raptis Mahometani populi, quos ad id loci Praefectorum illorum continuerat metus, in occasionem intenti, ad exitium Christianae religionis, et Lusitanorum vniuersi coniurant. Praecipuum Christianorum oppidum Attiuam obsident, quo Pater Emmanuel Lopius, et Lusitani ferme triginta sese receperant. Interuenere his mercatorum naues tres ex Molucis, quae militum haud exiguam manum vehebant: a quibus obsessi, cum auxilium peterent, expectare classem Ternate mox affuturam iussi. Sed mercatores, dum aliena tueri negligunt, amiserunt sua, malo edocti in salute publica contineri priuatam. Iaui a Mauris acciti vnam ex Onerarijs eorum refertam mercibus capiunt. Qua iactura, metuque damni grauioris excitati, coactis aliquot Caracoris, capessiuere bellum: verum segniter, nec ausi confligere, quod au sit hostibus animos: eoque premi coepta acrius
Attiua. Adfuit tandem Lusitania classis e Maluco: cumque ea Pater Marcus Prancudus hominum Societatis tota illa regione Rector, solaturus simul Neophytos, milites, simul incitaturus. Ad classis conspectum Christiani omnes, tanquam ad ortum lucis, respirarunt, sed irrita spe. Illa quoque ad Iauos vbi profecta est certamine abstinendum putauit, causata Ternatini Regis, quae Iaui haberent, nauigia esse: nec eo temporum articulo Ternatinum irritandum videri. Quod cum ad Mauros consilium emanasset, tum demum formidine, curaque omni soluti, inque audaciam intolerandam elati, Christianos vastant pagos: Attiua potiuntur: sacras aedes incendunt: Cruces frangunt: ferro, et flamma grassantur: ferunt, aguntque omnia. Ad vltimum insuils in suam potestatem redactis, tota Amboini ditione Lusitanos eijciunt. Patesecit haec clades insignem Neophytorum in fide constantiam, non bonorum modo rapina, sed ipsa nece perferenda. Sexcenti vno in pago, barbara plane crudelitate, contrucidati sunt, quintum decimum annum egressi. Hi sacram Crucem ab impiorum ludibrijs vt arcerent, atra veste, ad moeroris argumentum obuolutam in specu abstruserant. Quod vbi Mahometanis suboluit; interpretati hostiles retinere animos, qui Crucem tam diligenter asseruarent, simulque obiectantes Lusitanorum quendam ab eis receptum, et antequam dederent se, auxilium a Patribus petitum; tibiarum suras, et brachiorum toros secuêre viuis: et ante miserorum oculos igne tosta deuorarunt, quod habent vltionis praestantissimum genus. Ergo rebus in Amboino ita perditis, demi grandum etiam Patribus fuit, qui summo animi dolore ad septuaginta Christianorum millia in luporum saucibus destitui lacrymantes, cum paucis pueris, quos tanquam ex naufragio furtim, raptimque collegerant, ad Malucensem fugerunt arcem: misso in Indiam [Note: 139 Prouincialis Quadrius in Indiam reuertit.] Ludouico Goe, qui rerum statum Prouinciali Quadrio explicaret. Malacam iam venerat Quadrius per vltima illa Insularum diuortia, vti nuper exponebamus, segregatos in Euangelium Socios visum perrecturus. At vbi calamitatem Amboini cognouit, angore animi, quo dignum erat, intime; tactus, retro cursum in Indiam retorquendum existimauit, a Prorege liberandis tot Christianorum millibus vt opem exposceret, arcemque in Amboino condendam curaret, quae aduersus fraudolentos Ternatini Regis impetus Lusitanorum commercia, ac Neophytorum corpora tutaretur.
[Note: 140 Sinica legatio.] Inter haec Sinarum in Regnum aditus omni studio captabatur. Instituta ad eum Regem, Lusitani Regis nomine, legatio in eo erat, vt conciliatis, nouo Lusitanorum beneficio, ob sublatos praedones, Mandarinis, accipienda videretur. Facta est potestas Patri Francisco Petrio Cantoniam adeundi, et sua exponendi postulata. Vndecimo Kalendas Decembris die Praesentationi Virginis sacro conuenerunt praecipui ciuium Cantoniensium in aedes Puciancij (id Magistratus est nomen) de Lusitanorum, deque Patris Petrij postulatis cognituri. Ornatissimus erat, plenusque Maiestate Principum virorum consessus. Vbi Lusitani protulêre, quae negotiationum suarum causa habebant in mandatis, benigneque ab Sinis responsum est, amplius ea super re consultaturos; Pater Franciscus processit in medium: quem Mandarini singularem vultu, gestuque benignitatem significantes, propius ad se [Note: 141 Postulatio Patris Petrij ex Sinis.] accitum, expromere quid vellet, iusserunt. Summam ille postulati porrexit comprehensam duobus libellis eodem exemplo. Sententia erat talis: Ego sum magigister, literarum sciens, Orbem terrarum peragro legem Dei docens. Et quia noui peramplum, ac florentissimum esse Regnum Sinarum, permultosque in eo esse magistros, et sapientes; precor vt fiat mihi copia colloquendi cum ijs, et communicandi, quae doceo: simul vt aliquid mihi tecti, tum ob eam rem ad tempus, quod videatur Regi, praebeatur in continenti, tum quia aetas mea, et valetudo affecta ferre aerumnas nequit maris: et maxime, vt pro Sinarum Rege, Regno, eiusque Moderatoribus, acceptissima faciam Deo Optimo Maximo Sacrificia, quae in mari facere moris non est. Hos libellos Mandarini vbi legêre, quaerunt ex Patre, cuius [Note: 142 Christianae religionis Maiestas.] tandem se disciplinae profiteatur magistrum, quid porro doceat. Quibus ille per interpretem respondit, se caelestis eiusdem, diuinaeque disciplinae magistrum esse, ac docere quemadmodum homines aeterno tempore salui, beatique esse possint.
Tum illi: Egregia enim vero professio. Sed quid istud est, vnde doces aeternum saluos, beatosque fieri mortales? Doceo, inquit, vnum Deum venerari caeli, terraeque molitorem: fidem, ac pietatem inter se colere: ne corpori cuiusquam, ne rei per iniuriam manus afferant, ne thorum alienum violent, atque huius generis alia. Quibus Mandarini auditis, se inuicem admirabundi inspectantes, continuo vestem purpuream damasceno textu iubent afferri: eamque super humeros Patris explicatam inijci, tanquam meritum insigne praestantis magistri, hominisque diuini. Sed non vltra processum est. Non deerant e Consilio, quibus videretur permitti illi posse, vt in Regno maneret. Aitanus, qui semper alienissimum se praebuerat, non esse moris Sinarum respondit potestatem fieri peregrinis intra regni limites habitandi. Ad vltimum etiam negotium legationis totum reiectum est. Epistola Rex Sinensis cum Lusitano valde officiosa, cur eam legationem minus admitteret, sese purgauit. Vera causa ferebatur, quod ab Lusitanis male sibi timebant, nonnullorum annis superioribus importunitatem experti. Adeo priuata hominum peccata in publicae rei perniciem vertunt. Pater Franciscus Macaum, demum recessit, dolens quidem frustra tamdiu laboratum, sed tamen magnopere sperans fore, quod et Mandarinorum quidam familiariter affirmarunt, vt si quis ita linguam posset Sinensem consequi, vt interpretis ope non indigeret; is tandem locum vnde irreperet, inueniret.
[Note: 143 Iaponicae res.] Pater Ludouicus Froes in Iaponia subsidio Villelae Meacum missus, et Ludouicus Almeida ei comes additus, vt Meacensium rerum statu cognito, explorata coram omnia Cosmo Turriano referret, Sacaium initio anni venerunt: quos Sancius primarius vir, et christianus excepit singulari humanitate. Hic Almeidam cum Sacaianas cognoscendi res cura, tum morbus aliquandiu tenuit. Froes postero die iter persequutus, pridie Kalendas Februarias Meacum intrauit: cuius aduentus Gasparem Villelam, qui neminem Europaeum toto ferme sexennio viderat, voluptate summa compleuit. Erat Villela frigorum vi vehementer afflicto, consumptoque corpusculo. Nondum annum quadragesimum aetatis egressum properata aerumnis canities septuagenarium indicabat. Iapanicam linguam callebat optime, non modo vt sua promentes delicta intelligere, riteque expiare, tum concionari commode; sed etiam, quod accurate faciebat, libellos scriptitare eleganter posset. Incidit Frois aduentus in Iaponici caput anni: quo tempore veteri mare regni Proceres, ac Bonziorum Antistites ad suum quisque salutandum Regem accedunt haud sine donis. Quo circa ratus Villela ad muniendam Euangelio viam, et colligendam ad rudem populum existimationem pertinere, si per id tempus christianis quoque sacerdotibus aditus ad Regem pateret; operam dedit, vt ipse vna cum Ludouico introduceretur. Igitur Quonquenindonum Cubosam primum, deinde eius vxorem, postremo etiam matrem inuisunt, exceptique sunt clementer ab omnibus, sed a matre humanissime. Quae non modo potionem ijs misceri iussit a famulis; verum etiam Zacanam (quod salsamenti genus est praelibari poculis solitum, tanquam conditae in Europa oliuae) paxillis gentis more eomprehensam, sua ipsa manu honoris causa porrexit. His functi Patres officijs, ad promouenda Religionis caepta coniunctis animis versi. Villelae excurrendum Imorim fuit ad nobiles Neophytos e Mioxindoni familia confirmandos, et Sacramento poenitentiae expiandos. Eodem iam paulisper morbo leuatus Sacaio venit Almeida: sex enim haud amplius leucis Sacaio abest Imoris. Verum cum rursus e frigore penitus recepto in viscera torminibus angeretur intolerandis, [Note: 144 Meaci prima Sanctioris hebdomadae solemnia.] ferendus ad curandum Meacum fuit: quo subinde, vt per sacros Quad ragesimae dies Meacensi Ecclesiae nauaret operam, etiam Villela se retulit. Sanctioris hebdomadae officia in primis curata diligenter: ad quae vicinis ex oppidis inter assiduam pluuiam frequentes Neophyti conuenerunt. Almeida sepulcrum Domini ornatissimum concinnauit, quod primum Meaci summa cum voluptate, et admiratione spectatum est. In eo Feria quinta Corpus Domini reconditum, armatique custodes de more adhibiti. Tum Iaponij christiani, vt est gens excelsi animi, vexandoque corpori in primis dedita, vltro se inuicem adhortati atras induunt
vestes, spinea capitibus serta imponunt, flagella dentatis exasperata rotulis [Note: 145 Christianorum Iaponiorum feruor.] arripiunt, et ad sepulcrum ordine progressi, ibi abiecti in genua, inter singultus, ac gemitus, et horrificum plagarum strepitum, vim magnam profundunt lacrymarum, et sanguinis. Ter id supplicij genus instauratum. Eodem die sub vesperam Officio, quod tenebrarum dicitur, persoluto, quod item primum videre Meacenses, puer indigena historiam sacrorum Christi cruciatuum e quatuor collectam Euangelistis pia, claraque voce horarum circiter duarum spatio enarrauit. Vbi ille siluit, Villela hinc, inde locos quosdam retractauit apposite ad sensum Christi dolorum, et poenitentiam excitandam, motu sane concionis maximo, nec minore Patrum ipsorum cum immenso quodam diuinae suauitatis fructu cernentium in vltimis iam terrae finibus, tot inter Daemonum monstra, Christi Domini gloriosissima probra, et triumphalem necem, si non paribus (quoniam id supra vires humanas est) at non nulla, studiosaque vicissitudine pietaris coli. Paschales deinceps feriae nihilo minore sanctae laetitiae copia, ac religione exactae.
Hic Almeida confirmatis viribus, ad visendos circa Meacum Christianos egressus [Note: 146 Almeidae peregrinatio circa Meacum.] Naram venit, Oppidum Daniodono subiectum. Nara Tocin perrexit leucarum quinque interuallo. Christiani aliquot Toci erant per suum Popularem religionem edocti, et baptismate consignati. Ergo eo letius Almeidam excepêre, quod haud dum de Societate quenquam, cum omnes fama notos animo venerarentur, conspexerant. Triduo hic exacto Sauam abijt sex a Toci discretam leucis. Toparcha christianus erat nomine Franciscus, vir inter suos corpore simul, et animo eminentissimus: qui vix anno ante christiana sacra complexus, quot quot nanciscebatur, ad eadem traducere, et vitae suae forma, et plenis pietate sermonibus, et Iaponicis sectis, quarum apprime erat peritus, confutandis assidue conabatur, successu plane secundo. Is Almeidae non stratos modo equos, et sagittarios quindecim obuiam misit, sed etiam, quo lautius pro sua pietate exciperet hospitem, ipse met venatum exijt, vesperique adfuit ingenti cum apro. Paucis Sauae diebus Almeida publicis, priuatisque sermonibus egregie consolatus Neophytos, nouem praeterea baptismum Catechumenis impertitus, omnibus valde moerentibus Sacaium repetijt. Inde reditum ad Cosmum paranti comes accessit Sacaianus medicus, qui eximia eruditione, atque existimatione vir, probato Euangelio, curisque ad coelum vere directis, nequaquam communis officij laude contentus, ad Societatem animum applicuerat. Hoc auctus comite circa Idus Maias naui conscensa in Bungum tertio decimo die secunda nauigatione peruenit. Interim secundum [Note: 147 Meacensis Ecclesiae turbatio.] Meacensis Ecclesiae cursum facinus atrox turbauit, ipsosque Christi praecones in extremum vitae discrimen adduxit. Mioxindonus, et Daniodonus dominandi abrepti libidine aduersus Quonquenindonum Cubosamam, idest summum Iaponiae Imperatorem coniurant. Praeerat rei bellicae Cubosamae loco Mioxindonus: fueratque nuper ab eo nouis quibusdam auctus honoribus. Igirur homo praeposterus, ex beneficio gradum sibi ad maleficium faciens, per speciem gratias agendi, cum delectis duodecim ferme millium armatorum copijs Imori Meacum versus incedit. Mouit suspicionem, vt debuit, Imperatori insolitus apparatus officij. At Mioxindonus rem tumultu quam minimo transacturus, elicere ad conuiuium Cubosamam in suburbanum Bonziorum coenobium studet. Quod vbi parum procedit, ad vim manifestam accingitur. Libellum ad eundem mittit, in quem intimos familiares, ipsamque coniugem eius retulerat. Horum se impotentiam diutius negat ferre posse: ijs de medio sublatis cum pace abiturum. Ad tam indigna postulata acti in desperationem quidam aulicorum, praecepto iam animis exitu talium exordiorum, necem sibi vltro consciscunt. Nec diutius dissimulauit proditor. Signum dat satellitibus suis, momentoque temporis Regia multis [Note: 148 Cubosama mactatur.] locis incenditur: et vbi deest flamma, perduelles armati complent. Quonquenindonus eo loci deprehensus, medios per ignes ad arma praesenti animo prosilit, acerrimeque dimicans, ventrem hastili, caput sagitta confixus, duobus praeterea vulneribus acceptis in facie, concidit. Nec tamen ita confectus est: sed mox ipse sibi, vsitata gentis impia constantia, ventrem secuit. Vir, vt inter Ethnicos neutiquam
malus, qui viginti annos imperium moderate, bonisque artibus rexerat, et Patribus nostris habitandi ius Meaci concesserat, et Euangelij impune promulgandi fecerat potestatem. In aulicos inde, fratremque eius Quincacusim Bonzium, [Note: 149 Patrum in tumultu pericula.] et matrem acerbissime desoeuitum: regia gaza direpta: cuncta ferro, flammaque permixta. Hoc in tumultu, Ciuitate ad monstrum adeo foedum pauore perculsa, Neophytorum copiolae ad Patres confugiunt. Patres ad Deum, ac Caelites omnes se se illos vertunt: pacique diuinae, et opi exposcendae intenti expectabant in singula momenta supremum casum. Non enim neque Bonziorum in se ignorabant odia, neque quantum hi apud Daniodonum, hominem crudelem, et Euangelij acerbissimum hostem gratia, et auctoritate pollerent. Praeterea ipsorum met Meacensium perditissimum quemque sciebant in illam tum domus, tum Ecclesiae modicam quidem, sed ijs locis non contemnendam supellectilem oculos adiecisse. Et sane in tanta impunitate, atque armorum licentia, et praedatorum [Note: 150 Dei tutela liberantur.] auaritia insigne fuit prouidentiae diuinae documentum, homines externos, tamquam multis inuisos vitam remque obtinuisse: quamquam Imorenses christiani e Mioxindoni familia magno animo aliquot dies armati Ecclesiam tutati sunt. At Daniodonus vbi coepit pro libidine dominari, primum vetuit quempiam cum Tenchicusinis (sic homines nostros appellant) disputare, aut conferre sermonem. Deinde etiam iussit eos occidi. Quo dissito rumore christiana soemina, quae decumbebat, vt vna occideretur, ferri se ad Ecclesiam iussit. Alij communi precatu institêre, vt Patres maturo secessu vitae suae tantisper, ad multorum salutem, parcerent. Idque consilium eo necessarium visum, quod bene quidem cum ipsis ageretur, qui fortium virorum gloria dignarentur, si forte in odium fidei enecari contingeret: sed tamen illa pariter Meacensis Ecclesiae scintilsa extingueretur. [Note: 151 Meaco excedunt.] Quamobrem Sacro Ecclesiae instrumento Sacaium misso, prior Villela Imorim, dein etiam Froes in vicinam Imori modicam insulam, Sangam nomine, fugiunt, vnde Sacaium tandem ambo concessere, in ipso illo summo discrimine Bonzio vno, et laicis duobus de Mioxindoni familia ex Daemonum praeda ereptis. Sub medium Augustum Meaco Froes discessit, dieque postero, eius, et Villelae exilium promulgatum in vrbe est. Neophyti vbi altare disiectum, spoliatam Aedem sacram, orbos se relictos viderunt, nimirum dolore animi grauissimo hausto, vnicum in lacrymis, et lamentis solatium habuerunt. Non tamen generosis pectoribus quicquam aut constantia vacillauit, aut feruor intepuit. Condixere sibi certam domum, in quam statis conuenirent diebus. Ibi pius, prudensque vir olim Bonzius christiana rudimenta, et praecepta, et Ecclesiasticos rite fastos fideli coetui sedulo explicabat, et desiderium leuabat Patrum. Verum in Sacaianae profectum Ecclesiae procella haec erat. Nouella enim illa vinea, quae adhuc rudis iacuerat, non modo exculta diuino verbo, sed etiam duos nacta Sacerdotes sacrosanctis rigata est, et [Note: 152 Vexationes Ecclesiae Firandensis.] foecundata mysterijs. In reliquis Iaponiae Ecclesijs haud pacatius multo anni tempus exactum. Regulus Firandensis anno superiori lucri spe reconciliatus, vt erat amicitiae causa, et nexus anceps, ita fidem semper infide coluit. Quatuor Christianos, qui literas a Bartholomaeo Omurano Regulo ad Antonium Dynastam Firandum tulerant, in frusta concidi iussit, quod eas ab hoste suo, tanquam proditionis internuntij pertulissent. Ad haec vehebatur ex portu Fucunda Socijs Firandensibus in Christianorum parone aliquantulum commeatus, atque etiam Assumptae in Caelum Virginis Imago in sacra Aede locanda. In hunc paronem regij satellites cum aliquot inuecti nauigijs, et vectoribus gladios (quae summa est ignominia. apud Iaponios) per vim eripuere, et quicquid erat rerum, praedati sunt. In sacram Deiparae effigiem Catondonus pietatis hostis infestissimus, manus iniecit. Cum sua illam in aula fixisset, super alias, contumelias oculos Virgini per summam impietatem atramento confudit. Post haec quo petulantius insultaret, homine christiano accersito, ei tabulam impie turpificatam ostendit. Christianus ad rei conspectum graui dolore confossus, verum se ipse coercens, ne ferum vehementius efferaret, id modo praefatus: grande in te piaculum admisisti, ignarus imago ista cuius sit: statim in genua procidit, sacramque effigiem adorans, pacem ab
Deipara supplex exposcit. Nec multo post rei fama ad Antonium, atque Ioannem perlata, nisi Pater Balthasar Acosta obstitisset, certum erat fortibus, ac pijs fratribus, vel vita effundenda, tantam contumeliam vindicare. Sed Acosta quanquam venire in contemptum christianas res summe dolebat, tamen morum innocentiam, non dum firmis praesertim Christianorum viribus, potius quam ferro tuendam religionis auctoritatem intelligebat, ne maiorum semina motuum iacerentur. Ceterum Christianos quis ita cohiberet omnes, quin aliquis impar irae aliquo interdum erumperet bellatrice in gente, et quam, quae maxime, auida praestantiae, et dignitatis? Itaque idem sub tempus Antonij popularis a Catondoni populari ereptum sibi ensem non ferens, nactus opportunitatem, contumeliam eidem, par pari referens, item ablato ferro, reposuit. Quam rem Catondonus ad ignominiam suam interpretatus, coniuratione cum Proceribus Idololatris facta, silentio ex pagis homines accersit, ex improuiso facturus impetum in Ecclesiam, postque eam euersam contra Antonium porro iturus. Procedebant insidiae, nisi per ethnicum indicem res ad Christianum ei propinquum, perque hunc ad Antonium, et Ioannem permanasset. Hi celeriter fidam suorum manum ad Ecclesiam tutandam mittunt. Nocte intempesta inuasuri dicebantur hostes. Patres prostrati ante Dominum suas in holocaustum animas offerentes perseuerabant, vt, quandocumque accederet, paratas mactator victimas inueniret. Non latuit Catondonum, nec Regem apparatus Christianorum, quamque obstinassent animis ab Domo Dei vel iniuriam arcere, vel mori. Itaque nihil ausi mouere, ne sua quoque in casum darent, militem, vnde acciuerant, remiserunt in pagos. Hoc sedato terrore, nuntiatur Crucem, quae in coemeterio vrbano collocata fuerat, non apparere: quae res Patribus cum graui solicitudine acerbum incussit dolorem, reputantibus nequaquam cuiusquam Ethnicorum priuatim facinus esse, Crucem auellere; sed aut Reguli, aut Catondoni. Sed et hic impiorum audaciam Antonij pietas, visque deterruit. Crux extemplo restituta eodem loco conspecta est. Nec dum finis turbarum. Tantae molis, tanti negotij est, fuitque semper, et erit caelestem Rempublicam inter Daemonum, ac vitiorum regna fundare. Reguli filius natu maximus in Christianum, e vulgo forte ad fluuium pannos lauantem, cum in cidisset, siue per insolentiam, ferociamque aetatis, siue religionis odio, stipatores in eum suos immisit: qui innocentem Christi famulum male alapis, pugnisque vbi multarunt, iniquissimae iniuriae infandum sacrilegium accumulant. Effigiem Christi Seruatoris e vili illam quidem stanno, sed religione sacrosanctam, quam pius Neophytus suspensam e collo gestabat, vi abstractam tandiu contudere saxis, quoad figuram penitus abolerent. Indignum enim vero visum id facinus Christianis vniuersis, haud iniuria suspicantibus minime inuito parente (quanquam ille pernegabat) ausum rem tantam filium: sed Christi patientia, quanquam mortalium scelera clementer in poenitentiam saepe dissimulat; noluit tamen dirum nefas vindicandum omnino reseruari alteri vitae. Sub id tempus oneraria [Note: 153 Lusitanorum cum Firanden sibus praelium.] Lusitanorum, nauarcho Ioanne Pereria, ad Iaponiam appropinquauit, qui ea re cognita, et cunctante Regulo Firandensi satisfacere, Fucundam in ditione Bartholomaei Christiani Principis applicuit, magno et gaudio, et emolumento Christianorum, in primisque Bartholomaei. At Firandensis nec ignominiae, vt rebatur, nec damni patiens, vbi iam discessuri in altum secesserant Lusitani, coactis raptim plus quinquaginta nauigijs, ac diligenter armatis, opprimere eos nil tale suspicantes statuit. Subodorati rem Patres iterum, iterumque Lusitanos praemonuere: verum nequaquam habita videbatur fides: adeo agitabant securi. Christianos Firandenses cura, et solicitudo ingens incessit, ne quid tam amicae, de seque meritae nationi ex improuiso eueniret. Nec modo inuentus est nemo, qui contra eos duci se pateretur, sed etiam quandiu belli exitum ignorarunt, nunquam intermisere supplicibus votis diuinum fauorem exposcere. Auditae sunt iustae preces: perniciesque ab innoxijs in impios vertit. Lusitani acriter in pugnam coorti, Firandensium ad sexaginta interfectis, circiter ducentis vulneratis, totam dissipant classem. Itaque Firandum, qui gloriam, praedamque putabant se relaturos, nil
nisi lacera nauigia saucios homines, cladem denique, et ignominiam reuexerunt. Caesorum in numero magni quidam fuere nominis, propugnaculum superstitionis, [Note: 154 Ad Christum duo pagi con. uersi.] et capitales Religionis Christianae hostes. Hos inter tumultus haud modica tamen regno Christi, cui solenne est per iniuriam crescere, facta accessio est, duos in pagos foeminae Principi subiectos propagata fide. Haec, filia vnica, quam Ioannes Antonij frater in matrimonio habebat, ex morbo periclitante, nullum sacrificij, nullum peregrinationis, largitionisque genus omisit, quo Deorum suorum, quibus apprime obnoxia erat, speraret gratiam posse conciliari. Verum, vt Dij gentium aures habent, et non audiunt, aegra e vita decessit. Eo casu afflicta mater quicquid obseruantiae, in Camos, ac Fotoquios ad id loci contulerat, in odium commutauit, assidue clamitans, si qua vis Iaponicis inesset Dijs, haud dubie tot suis officijs, meritisque commotos, a filia sua propulsaturos mortem fuisse. Quem aditum bonus gener Ioannes nactus, christianam ei religionem offerre ac praedicare non destitit. Illa nouum cultum, quando pigebat veteris, ita non aspernari visa est, vt continuo superstitem ex filia neptem ferme quadrimulam, cum vniuersa domo sua baptismo obtulerit. Ipso ineunte anno lustricum solenne celebratum. Inde Pater Balthasar Acosta cum Ioanne Fernandio in duos, quos dixi, pagos eidem matronae subiectos egressi, paucis diebus quingentos quinquaginta sacro fonte donarunt, vna cum duobus Bonzijs, qui ante, suo quisque in pago praeerant Idolorum fanis: et fana ipsa ex Daemonum stabulis in domicilia Dei conuersa. Bonzius, qui Nexico (id alteri pagorum est nomen) praeerat, Thomas vocatus est. In Antonij insulis, alijsque locis iam superioribus annis ad religionem traductis floruit de more pietas. Tacuximam delegêre Patres, quod nullus in ea supererat profanorum, maioris hebdomadae solennibus peragendis, quo tutius ibi Corpus Domini conderetur. Conuenere, Antonius, et Ioannes germani, alijque praecipui ex nobilitate christiana, qui et voluntaria sui verberatione, et religionis cetero omni cultu [Note: 155 Misericordiae Sodalitas constituta inter Tacuximanos.] popularium nemini cesserunt. Ibidem Misericordiae constituta Sodalitas: quo die Sanctissimo Christi Corpori anniuersaria veneratio fuit, magistratus creati. Sodalium munus decretum aegros inuisere inopes: collecta in eum vsum stipe iuuare: praecipuam curam egentissimi cuiusque gerere. Ad haec adhortari ad pure, integreque viuendum quoscumque fidelium nossent graui noxa contactos, vel patrem admonere, vt ijs opem ferre ipse conetur. Praeterea adesse morientibus, et curare mortuis quae necessaria ad christianam sepulturam essent. In Regno Burgensi, itemque Arimanis, Omuranisque terris quietiores fuere res. Ludouicus Almeida e Meaco reuersus, Bartholomaeum ab eo accitus inuisit, qui prope biennio neminem de Societate viderat. Quippe cauebant Patres, ne suo congressu inuidiam illi ad populares [Note: 156 Bartholomaei Reguli pietas.] religionis taedio alieniores augerent. At pium Principem illa vrebat solicitudo, ne quibusdam suorum familiarium assiduae belli terrestris occupationes diuinae militiae rudimenta obliterarent. Ea re accersendum putauit Almeidam: eiusque aduentu mire laetatus est Duxerat comitem Iaponium Almeida, cui Princeps a caena sententiam ad dicendum, quam statui suorum, ingenijsque aptissimam ratus erat, proposuit: idemque. vbi primum dicendi factum initium est, cum familiariter ante inter Almeidam, et Iaponium fratrem consedisset, in inferiorem locum descendit: ac demisse in famulorum turbam sese recepit, ostensurus exemplo quantus honor Euangelio, quantus Euangelij praeconibus debeatur. Vbi Bartholomaeo, eiusque familiae satis est factum; Almeida ad Cosmum regrediens, ac Ximabara transiens, locum idoneum [Note: 157 Leonis Ximabarani pietas.] condendis Christianorum corporibus, nouoque templo extruendo ab Ximabarano Tono impetrauit. Magnum Ximabarae Ecclesia damnum fecit, amisso Leone ipsius Toni propinquo. Hunc quod aere suo templum additis hortis extruxerat, et christianam religionem non modo contra ceteros Deorum asseclas, sed etiam contra ipsum Tonum, vbi opus foret, egregie tuebatur; suspicio fuit Bonziorum scelere veneno sublatum: quem Neophyti et mutuam inter se caritatem Ethnicorum subijciendam oculis, et ad grati animi memoriam aduersus tam bene de se meritum virum, ad sepulcrum magnificentia, quanta potuere maxima, extulere. Feretrum cum sacris carminibus, ac precibus, magnoque cereorum ardentium numero septingenti
ferme Neophyti sequebantur. Arca conditus est circumsuta serico. Postridie lapideum additum monumentum, et lignei circum quaque cancelli, crucibus duabus, altera ad ostium septi, altera ad monumenti caput imposita, eo cultu operis, vt visendi causa locus vulgo celebraretur.
[Note: 158 Brasiliae res.] In Brasilia mitescentibus paulatim per Christi mansuetudinem populis, vna cum Religione Societas quoque capiebat (etsi non sine magnis aerumnis) incrementa non parua. In vrbis S. Saluatoris Collegio de virtutum, vitiorumque momentis tractari coeptae quaestiones, et addita latinarum literarum noua classis. Hic Ludouicus Grana Prouincialis simultates inter Lusitanorum primores, quae iam in factiones partium erumpebant, magno publico bono sustulit. In vicinis circa pagis vehementer Christianos indigenas excitauit promulgatum e Pontificia indulgentia Iobeloeum, et sanctioris hebdomadae, aliorumque clariorum dierum celebrata solennia apparatu decoro. Quae res Ethnicorum quoque multos ad fidem allexit, et desertis ante [Note: 159 P. Iacobi lacobaei patientissi. ma caritas.] pagis frequentia reddi coepta. In Oppido S. Spiritus Iacobus Iacobaeus pius, impigerque Sacerdos post exantlatas in cultura Ecclesiae sibi commissae aerumnas maximas, ad gaudia aeterna decessit. Pago viri Brasilos inter primarij (Gatum vocabant) propter oppidum Sancti Spiritus erudiendo praefectus, cum coepisset saeuire in populo contagiosarum pustu arum foeda lues; sacobus suam in medium operam caritatemque exponens, viritim singulos adiens, tum absoluendis initiatorum, quae confiterentur delictis, tum praeparandis ad sacrum lauacrum profanis, tum promiscue corporum quoque necessitatibus seruiens, commune omnium perfugium erat. Quippe nationem, et ingenio parum humanam, et longa Diaboli seruitute supramodum efferatam, nulla erat tanta necessitudo, quae officiorum inter se vicissitudine sociaret. Sed cum semper suos quisque seu morbo, seu quauis calamitate conflictatos belluarum ritu destituerent, hoc in morbo (vt erat propter intolerandum odorem, et putidae carnis foeditatum horrendus) multo magis vel proximi inter se, liberique parentes, hi liberos patiebantur omni spoliatos ope miserrime animam exhalare. Itaque strati passim casas implerant aegri, nulla tuguris nisi deformis Nosocomij restabat facies. Alij super alios absumi, putrescere. Tum vero Iacobi caritas vsque eo vberem nacta messem omnes aduocare vires, vndique se se totam effundere, idem medici, idem famuli, idem Sacerdotis munere fungi: dies, noctesque praesto omnibus esse. Accedebat ad curas, quas suscipiebat viuorum causa, procurandorum mortuorum haud leue negotium. Terni, quaterniue quotidie humo infodiendi erant. Nec facile inuenisses, qui ad sepulcrum eruendum conferre manum vellet: nec, si quem pelliceres, coepto ab opere licebat abesse, ne forte cadauere semisepulto in fugam se daret. Tanta leuitas bipedum illorum, et immanitas erat. Iam desaeuierat pestilentiae atrocitas, cum oritur ex labore labor: subit populum vniuersum libido nouas quaerendi sedes, tum prae insita mobilitate, tum memoria recentis mali, exosum priores. Qua in re haud facile concipiat animus, quid Iacobo fuerit exsudandum laboris, quid molestiae exorbendum. Ipsum necesse erat, ne dilaberentur, vagamque ad vitam redirent, adesse singulis, et instare, vt caperent locum tecto, vt casulam concinnarent, vt vrgerent coepta, nec interrupta desererent opera: ad haec vt sacram aedem struendam curaret: omnia denique assiduus, affixusque singillatim praescriberet, tanquam non aetatis robustae corpora, sed leuissimos pueros, aut stolidas pecudes regeret. Quae omnia necesse erat subire, ne anima rum Christi emptarum sanguine iactum fieret. Nec videri grauia poterant cum illis Domini amantissimi aerumnis tantis, tamque acerbis collata tormentis. Quin potius, cuius cordi scintilla verae caritatis insedit: qui amori erga se amantis Iesu vicem cupit nonnullam rependere, talibus in negotijs delicias suas, opesque, et honestamenta reposita habet. P. Iacobus his in laboribus, vt fidelem, ac strenuum adiutorem habuit Petrum Consaluium; ita illum ex fatigatione contracto morbo praegressum ad caeliigaudia, subsequutus est: vt, quemadmodum Socij in tristitia sementis fuerant; ita essent in messis hilaritate consortes.
[Note: 1 Pontificis Pij Quatti obitus.] SED nouus iam annus, nouus Pontifex, cumque eo noua rerum materia stylum in Europam vocat. Pius Quartus quinto Idus Decembris, quo fine Vicarium Christi decebat, naturae concessit. Narrauit Polanco Marcus Antonius Columna, qui rei praesens interfuit, cum Ioannes Moronus Cardinalis quaedam ei statuenda suggereret, eaque Pontifex differret in crastinum, Cardinalem aperte denunciasse, medicorum sententia ei non vltra quartam vitae horam superesse: ad eamque vocem nihil conterritum Pium id modo dixisse: fiat voluntas Domini. Supremam dein vnctionem adhibente. Borromaeo Cardinali, ita praesenti suscepit animo; vt Ritualem ante se librum statui iuberet, recturus ipsemet Cardinalem, ne quid forte solennium ad Summos Pontifices id loci ceremoniarum omitteret. Nec multo post, cum ad excipiendam Crucem, quam idem Borromaeus porrigebat, studio se, conatuque ingenti commouisset, ac pignus illud vitale arcte strinxisset, in eius complexu spiritum supremum emisit. Multis per omnem Societatem (vt aequum erat pro Summo, atque optime [Note: 2 Pontifex creatur Pius Quintus.] merito Antistite) precibus, et sacrificijs supplicatum. Noui creatio Pontificis eo Diuinae curae impensius commendata, quod externa rerum facies minabatur Comitia nec quieta, nec ita breuia fore. Verum, vti semper, ita tum maxime in Comitijs illis Dei praesentia, et Numen apparuit. Non omnium solum opinione celerius, sed is, quem prope nemo sperasset, octauo Idus Ianuarias Anni, quem exordimur, creatus est Summus Pontifex Michael Gislerius, cui vulgo Cardinalis Alexandrinus, ex vrbe Insubrum Alexandria Oppido Bosco patriae eius proxima nomen erat, nobile germen Praedicatoriae stirpis, vir in omnes partes optimus, et eo dignus fastigio. Is ille est sanctimonia, ac rebus gestis clarus Pontifex Pius Quintus. Anima duerterunt Socij Romani, quod et comperi (vtcunque euenerit) non semel postea contigisse (nihil enim praecipui nobis adscribimus) cum primum circumactus est orbis poenarum, ac precum ad eam rem domi institutarum, quae per cunctos vicissim ibant domesticos, Pontificem statim creatum esse, qui ea continuo edidit summae erga Societatem benignitatis documenta, vt dicerent Patres secundum Marcellum, quem terris Deus tantum ostendit neminem, fuisse studio erga eam maiore. Pignus illustre fuit, non tam re, quam nouitate memorandum, quod inter solennem pompam, qua noui Pontifices ad Lateranensem Basilicam [Note: 3 Benignum se Borgiae, ac Societati praebet.] peruehuntur, cum inter spectantes pro foribus domus Professorum Praepositum Borgiam vidisset; ad lecticam accitum, arcto primum complexu aliquandiu, tum longo sermone ad dimidiatum horae quadrantem tenuit, toto interim consistente, et expectante agmine, nec sine varia Procerum, circumfusaeque multitudinis admurmuratione. Dum vero idem Praepositus Borgia de more ei Societatem tradit, et dicat, memoratque quarto eam solenni voto in quaslibet religionis causa peregrinationes Sedi Apostolicae obligatam: atque totam, seque in primis adesse paratum, quocunque eius Sanctitas nutu designaret, siue ad Haereticos, siue ad Turcas, siue ad Ethnicos, aliasque cuiusuis modi a fide alienas, ac barbaras gentes capessere extemplo viam; vt vere, atque ex animo Franciscus loquebatur, eratque Sanctissimus Pater integer, ac rectus; ad eam pietatem illacrymauit. Itaque peramanter [Note: 4 Multumque Societate vtitur.] interpellat, idque, quod egregie praestitit, profitetur, plurimum se, et consilio, et auxilio Societatis vsurum. Nec mora: eodem tempore, cum Maximilianus Imperator, imminente Turca Pannoniae, conuentum Augustae Vindelicorum de ratione belli gerendi edixisset; deque Religionis rebus simul agitandum
in eo conuentu rumor ferret, quod tanto curam incutiebat bonis maiorem, quanto Caesaris animum idem rumor incertiorem ferebat; iubet Pontifex edi sibi nomina eorum, qui cum ad alias, tum ad hanc nominatim expeditionem idonei forent. Tum quicquid beneficiorum, atque immunitatum vel ante eum Pontifices, vel ipse met modo Summus Inquisitor Societati concessisset, ratum voluit esse, [Note: 5 Confirmat eius priuilegia.] confirmauitque, iusso Cardinali Amulio, qui praesens aderat, viuae vocis oraculum rite testificari. Nec multis post diebus ex triginta ferme, qui nominati fuerant affatim instructi, paratique ad pergendum, quocunque Pontifici videretur, ad Augustanum conuentum Hieronymum Natalem, et Iacobum Ledesmam selegit: [Note: 6 Missiones ex ea instituit.] atque Petrum Canisium post finem Comitiorum, quibus ipsequoque erat interfuturus, iubet demandatam a Pio Quarto legationem persequi. Ad haec, quod cum Pio Quarte tractatum fuerat, Andream Ouiedum Aethiopiae Patriarcham, et Melchiorem Camerium Nicaemum Episcopum, missis ad vtrunque diplomatibus (quando Aethiopica expeditio, cuius gratia consecrati erant, vota fefellerat) transferre se ad Iapones, ac Sinas iussit, ne satius per Societatem honores spargi oporteret. His anni principio gestis, post haec Vincentio Laureo, quem in Montis, Regalis Episcopatu successorem sibi crearat, cum A postolicum Nuntium in Scotiam mitteret, Edmundum Haium Scotum Parisiensis Collegij Rectorem, et Thomam Darbishirum Anglum, qui Dilingae versabatur, adiunxit comites. Cum Thoma Orfino Strongulanorum Episcopo, quem ad visendas Regni Neapolitani Ecclesias mittebat, Christophorum Rodericium ire iussit. Catechismum ad Parochos ex Concilij Tridentini sententia, et commendatione conditum varijs linguis editurus, Gallice vertendum, Germaniceque, et Polonice Societati dedit. Qui ex Oriente ad ipsum Pontificem venirent eorum interpretandas literas, ipsosque tractandos Patribus nostris attribuit: ijsdem commendatos voluit Heluetios Pontificiae custodiae. Eiusdem iussu consultationibus de corrigenda Sacerdotiorum assignatione (Datariam vocant) Ioannes Polancus interfuit. Coactis in regionem vnam meretriculis, vetit isque alia, praeter duo, adire templa, iussisque ad statas conciones conuenire; concionatores in ijs templis de Societate apposuit: quorum vocibus haud paucae ab infami coeno abstractae. Denique [Note: 7 Carechumenorum procurationem Societati tradit.] Catechumenorum quoque domus suscipi procurationem voluit. Praecipuus auctor huius imponendi muneris neophytus nobilissimus Michael Gislerius fuit: qui Elias olim Carcossius nomine, cum ipter Hebraeos Italiae re, dignitateque, ac paternarum scientia superstitionum facile princeps, et Synagogae quoque, tum Romae praepositus esset, nec vir extra perfidiam malus, ipsiusmet hortatu Pontincis, a quo Cardinali familiariter dilectus erat, conuersus, et ab eodem supremo die Pentecostes magna cum ceremonia, vna cum tribus liberis, ac nepote baptizatus: denique et in Michaelis nomen, et Gisleriam gentem adscitus, magno statim ardere studio coepit inuentum ab se thesaurum cum Hebraeis fratribus communicandi. Nec studium nequicquam fuit. Coniuncta cum Patre Ioanne Baptista Eliano, a quo ipse quoque institutus fuerat, industria, breui tam multos Christianae legis amore incenderunt; vt iam et domicilium amplius Catechumenis capiendis, et diligentior cura edocendis, regendisque requireretur. Quibus rebus de Michaele suo cognitis, Beatissimus Pater laetitia exultans, et aedes laxiores coemit, et totam contubernij administrationem ad Societatem detulit: quanquam, nummariae procurationis molestias deprecante Borgia, satis habuit catechesim, et disciplinae domesticae rectionem assumi, et hanc etiam per extraneos procurari. Ineunte Iulio suscepta procuratio est. Nec diu bono Michaeli dilata merces. Qui cum in solida virtute plurimum breui interuallo profecisset, ac nominatim per Diuinissimum Eucharistiae Sacramentum ita roboraretur, et inardesceret, vt, nisi matrimonij renerent vincula, confestim ab seculo in religiosa claustra se abdere decretum haberet; a Deo in tutiora, et sanctiora coeli claustra quam optimo fine translatus est. Tot inter summae documenta beneuolentiae Sanctus Pontifex, cum vbique etiam paterne omnem protegeret, ornaretque familiam, et Romanum Collegium quinquagenis in singulos menses aureis subleuaret, et annuis
fundaturum vectigalibus recepisset; sub autumnum terrorem ingentem, neque eum vanum iniecit, ne quid in ipsa Societatis regula, et constitutione noui moliretur. Interim naui coloni fruges tanto educabant vberlores; quanto summus agricola eorum benignius operam exer cebat. Et quanquam opus pro sua quisque virili faciebat; omnium tamen selicissime proueniebant Eliano labores: qui non modo complures Hebraeos; sed et soeminas duas Saracenas domi suae nobiles iam dudum captiuas ad Christum tandem hoc anno conuerit. Iam multa de alijs quoque priuatim, ac pubice commoditatibus partis memorari possent: sed vnam, quae ad seruatam prope Vrbem pertinuit, satis suerit explicuisse. Extremam sub aestatem in ea regione, quae [Note: 8 Aegrotis in Vrbe insigni cura succursum.] ab Columna Antonini ad Portam Flaminiam (Populi vocant) pertinet, pestilentiae instar coorta est lues, vitio, vt creditum est, aquae in lacunis adiacentium hortorum corruptae, quae et aerem, et sensim permanans puteorum aquas infecerit. Paroecia Sancti Andreae cognomento a Rhrachthis, proxima ijs hortis calamitatem prima sensit. Ac principio Pauli Buba li domus, viri in ea vicinia nobilitate, et pietate praestan tis, inopi turbae, quae potissimum sternebatur, perfugium fuit. Is, increscente malo, Cardinalem Amulium Paroeciae eiusdem patronum admonet. Cardinalis, atque ipsemet Paulus, quod Parochus suppeditandis occidentium multitudini Sacramentis haud sufficeret, a Borgia auxilium petunt. Haec fuit prima Sodalibus ei calamitati succurrendi occasio. Continuo igitur Franciscus expertorum par Sacerdotum, qui rem totam cognoscant, designat. Hi, dum ostiatim, vna cum familiari Cardinalis Amulij, domos inuisunt, reperiunt miserabiliorem opinione rerum faciem: totas alicubi familias, in summa omnium rerum inopia, stratas humi agentes animam: adeo, vt cum fores interdum pulsantibus nemo aperiret, nemo responsum daret, et videretur solitudo inesse; tamen introgressi hic virum, ibi vxorem, alibi filios miserandum in modum humi tota domo abiectos viderent. Haec Pater Generalis vbi cognouit, non auxilio animis duntaxat, sed corporibus etiam curandis opus esse intelligens; coepit e Romano Collegio, simulque Germanico cibos ex aegrorum vsu praeparatos, ad eos, qui maxime laborabant, submittere. Verum maior erat mali moles, quam vt posset priuata tenuitate sustineri. Admonetur Pontisex, qui pro paterna sua caritate vehementer casu indoluit. Admonentur item, incitanturque ad opem ferendam Vrbis Conseruatores. Poritifex Cardinalem Ioannem Franciscum Gambaram designat, qui toti negotio praesit. Conseruatores duodecim nominant viros, ad quos quicquid opus sit referatur. Praeterea pecuniam in aegros distribuendam, medicos, et pharmaca Pontifex attribuit: Populus Romanus panem, vinum, carnes: ad haec Cardinalium quidam, ac priuatorum Ciuium non pauca contulere. Rei totius administratio Societati ab ipso Pontifice demandatur. Tum Pater Generalis alios assignat, qui corporibus, alios, qui animis aegrorum nauarent operam. Instituitur commune diuersorium, in quod egentissimi quique, quibus omnino domi nihil esset, separatim viri, soeminaeque in ueherentur. Cetera multitudo, praeterquamquod singulis in domibus constitutae sunt pretio conductae probatae mulieres, quae assiduae essent, in quindecim vicos distributa [Note: 9 Sociorum, alio rumque ardor in subleuandis aegrotis.] est. Singulis vicis duo de Societate praepositi: his duodeni attributi extranei adiutores: Socij cum medicis bis quotidie singulas obibant domos: cumque scripto excepissent, quod vel ad medicamenta, vel ad cibos praescribebatur, id omne cum studio, fideque elaborandum curabant: dein deferebant ad aegros in tempore. Dignum erat pietate Christiana spectaculum, vbi Socij cum manipulis illis duodenum adiutorum, et eo amplius (nam multi se adiungebant voluntarij) e suis prodibant hospitijs, inque diuersa digressi circum suos quique yicos, potiones, vel cibos in concinnatis ad id gestabant ferculis: quod cuique aptum erat summo ordine, et hilari caritate tribuentes. Demum ita res processit, vt ordo, et alacritas, et constans laborum tolerantia toti Vrbi mire probaretur: omniumque opinione, et affirmatione medentium, ingens mortalium vis ab euidenti exitio conseruaretur, eo maiore Dei munere, quod tali et tempore, et ministerio nullius Sociorum tentata est valetudo. Eximia etiam spectata hisce in officijs est Sodalitij
[Note: 10 Pauli Bubali caritas.] Sancti Hieronymi caritas, et Pauli Bubali: cui tametsi filium principem stirpis id malum abstulerat, et ceteros liberos, atque vna vxorem lecto affixerat; tamen prae publici boni studio decessise omnis cura domesticae calamitatis, sensusque omnis videbatur. Retulere suam quoque laudis partem Romani Seminarij, [Note: 11 Seminarij Romani et Collegij Germanici pietas.] et Collegij Germanici adolescentes. Ex hoc Collegio nobiles Conuictores, super cetera officia, procurandorum mortuis funerum prouinciam sibi adsciuerant. Quamuis autem nemo ex impenso aegrotis seruitio Sociorum decubuerit; suum tamen alioqui Romana Societas, quinque hoc anno desideratis, coelo tributum pependit. Decimo quinto Kalendas Septembris, praedicto haud semel sui obitus [Note: 12 Mors et virtus Martini Cornozij.] die, Martinus Cornozius Cantaber decessit: qui cum genere nobilis, ac Diaconus Societatem inijsset, recusato constanter Sacerdotio, famularia opera multos annos tractarat insigni cum integritate animi, et caritate. Hic est, qui voluentis feculi anno quinquagesimo comes Lainij in Africanam expeditionem profectus, in aegrorum curatione militum, partem laboris virilem tulit. Hunc extremo eodem [Note: 13 Et Hieronymi Lucensis.] mense Hieronymus Lucensis Coadiutor Nouitius sequutus est morte memorabili: non solum quia sancta, sed etiam quod Deus in eo vberibus gratiae suae thesauris locupletando, transferendoque, in tutum sestinare visus est. Nam non nisi tertio ante mense, et insigni vocatione ad Societatem accesserat: cumque iam grauiter aegrotans indicasset Confirmationis Sacramentum haud dum sibi adhibitum, ipsum Confirmationis, Poenitentiae, Eucharistiae, et supremae Vnctionis, Sacramenta quatuor eodem die suscepit, atque obijt. Hi, alijque in Coelum: amplius octoginta in varias terrae, oras Roma profecti. quorum praeclaram man um quinque et triginta numero ad se Pontusex simul deductam, et exhortatione, et rosariorum consecratione, et donatis cereis agnis, laetus laetam dimisit. Inter haec [Note: 14 Romanarum Societatis domorum status.] domus Professorum, et cetera Romana domicilia augebantur omnia, praeter Collegium, in quo iam triginta duntaxat supra centum degebant: intento scilicet Francisco minuendis impensis, quo sermonum, atque offen onum causas, de quibus annali priore dictum est, amoueret. In Germanico amplius ducenti viginti educabantur adolescentes insigni plerique nobilitate: quorum tres et octoginta, pars Theologi, pars Philosophi. Ibi sub Ferias ante Gineres cum habitum magna celebritate drama esset, in quo Sanctae Catharinae Virginis nobile edebatur certamen, praeque confluentium multitudine non nihil turbatum esset; vetuit in posterum [Note: 15 Dramata tumultuosa vetat Borgia.] Franciscus tanto apparatu, ea spectacula exhiberi. Adeo viro optimo ne lucra quidem cum aliqua iactura placebant. Seminarium non solum augebatur, et ipsum Conuictorum numero, sed etiam celebritate famae, vt exortas initio turbas, et obtrectationes abunde iam per se quisque refutaret ex ijs, quae experta re, oculis, et manu teneret. Hisce quatuor Societatis Romae domicilijs hoc anno quintum accessit. Sacellum erat S. Andreae in Monte Quirinali animarum cura obligatum [Note: 16 Tyrocinij ad Sancti Andreae origo.] in potestate Ioannis Andreae Crucij Episcopi Tyburtini, adiunctamque habebat domum, et hortorum aliquantum, quae item erant in potestate Cruciorum, quae Tyburi est familia nobilis. Haec anno ante hunc proximo, adhuc Vicario Borgia, suasu maxime Lucij Crucij de Societate Episcopi fratris, quia locus habetur salubris, translata alio animarum procuratione, domui Professorum adiuncta fuerant, vt Socijs in Vrbe valetudinarijs perfugium essent. Ceterum hoc anno cum domus Professorum haud caperet Nouitios, quorum numerus in dies augebatur, Franciscus eam sedem probationis domui dedicauit. Adsuitque opportune ad maturandam rem diuina benignitas. Ioanna Aragonia Ascanij Columnae olim vxor, Marci Antonij mater, hahebat propter id Sacellum domum cum hortis. Ergo pia Princeps, cognito Francisci consilio, domum eam, hortorumque partem, et aliquid pecuniae donat, atque expleturam se dotem recipit. Ex ea pecunia cum fabri murarij de Societate domum concinnassent, sacellumque propere instaurassent, initio Augusti sub Iulio Mancinello Praesecto, nouum in domicilium pars Nouitiorum migrarunt. Eaque vocata tum est secundaria, ac minor probationis domus: cum apud Profesos maior, ac prima restaret Alsonsi Ruitij institutioni commissa. Verum quam tenue id exordium suerit, qui addita paulatim aedificia, et Nouitiorum gregem,
qui cum haec in eadem domo scribebamus, praeter veteranos, amplius centum numerabantur, spectat, non facile animo finget. Tuguriolum potius, quam domum dixisses. Cum angustissime, et quod consentaneum est, perincommode habitarent; tamen principio haud plures viginti vniuersa numerauit familia. Patres tamen nescio quid magnum adeptos sese rebantur. Nimirum magna illa paruo sub tecto pietas, illa fidelis in modico grati animi memoria amplitudinem hanc nobis aedium, et cetera seuit, et educauit commoda. Quos aequum est quantum ad exteriorem patientiae, et humilitatis desideramus materiam, tan tum ad interiorem conatum adijcere: vt, quam maroribus nostris exercendae virtutis opportunitatem offerebat necessitas, eam nobis conquirat industria: illud reputantibus, vti plus accepimus, ita plus repetendum a nobis. Ipsis dein Sancti Andreae folennibus, cum ad sacrum, et concionem Ioanna Aragonia in Sacello instaurato, [Note: 17 Ioanna Aragonia eius domicilij parens.] vna cum Marco Antonio filio, et aliquot Cardinalibus, virisque Principibus adesset, cereus ei, tanquam fundatrici, de more Societatis est traditus: quae acceptum Marco Antonio tradidit, veluti successori. Et exinde preces, et consueta sundatorum insignia foeminae optimae, et familiae Columnae, cui multum se debere Societas profitetur, conseruata sunt. Haec Romae dum fiunt, instaurando cuncta in Societate, amplificandoque perfectae virtutis studio intentus Borga, complures [Note: 18 Visitatores per Societatem a Borgia missi.] in Prouincias Visitatores destinat. Natalem cum summa potestate, quanta praesens ipse Praepositus Generalis polleret, vbi explicitus Augustano Conuentu esset, sitas ad Septentrionem Prouincias superiorem Germaniam, Austriam, Rhenum, Belgium, dein duas Gallicanas Franciam, et Aquitaniam iubet visere. In Sardiniam Ioannem Victoriam Visitatorem mittit: duobus eius Insulae Collegijs Prouinciae Aragoniae iterum contributis, quo forensia eorum negotia in Hispaniensi Curia commodius tractarentur, et inde mitterentur, qui hispanice nossent. Lusitaniam Michaeli Turriano: Baeticam, et Toletum Bartholomaeo Bustamantio: Aragoniam Aegidio Consaluio: Castellam Antonio Cordubae: Ignatio Azebedio [Note: 19 Prouinciales praefecti] Brasiliam inspectandam tradit. In Prouincia Austriae nouum praefecit Prouincialem Laurentium Magium, qui Viennensi Collegio praeerat: Germaniae superiori Petrum Canisium restituit: et Longobardiae, post reditum inde Benedicti Palmij, Franciscum Adurnium praeposuit, potestate quidem Prouincialis, sed Vicarijnomine. Denique Indicas res perstudiose complexus, dum omni ope ad sustentandum per vltimas terras coeptum propagandi Euangelij opus, ac promouendum connititur, cum alios insignes viros, tum Organtinum Gneccum Lauretani Collegij Rectorem in eam expeditionem destinat, nominatis etiam, qui in orbis noui Prouincias Catholico Regi subiectas, quae hoc primum anno patere Societati coepere, transmitterentur. [Note: 20 Natalis. et Ledefma ad comitia Augustana Pontificis missu contendunt.] Hieronymus Natalis, ac Ledesma ad Augustanum Conuentum septimo Idus Februarias Iacobo Ximenio, et alio, qui valetudinis causa mittebatur, comitibus Roma prosecti, quas longum iter, et hyberna tempestas, tum inter Italiae, ac Germaniae fines, loca foeditate viarum, caelique iniuris insesta serunt, pertulerunt aerumnas, Natalis ante omnes, cuius iam et aetas proclinata erat, et valetudo. Et tamen cum claudicantibus subinde caballis per interualla vicissim vnus e comitatu pedes pergeret, nullo pacto eximi volebat Natalis: verum per quantumuis niue, lutoue obrutas, vel concretas glacie vias aegrum corpus robore agebat animi suam vicem: nec vnquam tot inter aduersa ipse, ac Ledesma consultare inter se, disserere, legere etiam in hospitijs, quos ad hanc rem gerebant libros, ac demum praeparare opportuna conuentui destiterunt. Hac sedulitate, consensioneque, et constantia, Christo adiuuante, factum est, vt postridie Nonarum Martiarum Augustam tenerent simul a via sospites, et ad quamuis dimicationem parati. Haud aerumnosa minus via Canisius ab Rheni tractu accurrit. [Note: 21 Canisij legatio missu Pontificis.] Hunc Pontifex Pius Quartus, post creatum Generalem Borgiam, ad Germaniae Ecclesias Tridentinum Concilium, quod iam passim promulgabatur, circumferre iussit, additis rerum mandatis, quas apud quosque Catholicorum Dynastarum proprie ageret. Quod imperium obsequentissimus vir vt exhauriret, vno duntaxat viae comite, hybernos quatuor menses per Boreales errauit niues: nec
grauiora aliunde pericula defuerunt. Adijt Coloniam, Neomagum, Osnaburgum, Moguntiam, Treuiros, Herbipolim. Principem Iuliacensem Guilielmum coram, alios Dynastarum per siteras conuenit: rem catholicam vbique confirmauit: Antistitum animos Pontifici Summo adiunxit: defendendarum Ecclesiarum viam monstrauit: Orthodoxae doctrinae semina ad Populos sparsit: multos Haereticorum reuicit: obuijs quoque Societatis, Collegijs pietate facundi oris, magisque religiosissimorum luce factorum ardoris plurimum, et alacritatis adiecit: ea quoque modest a spectandus, quod cum potestatis Visitatoris ornatus a Borgia esset; nullam vsquam, nisi forte suggerendo interdum consilio, partem administrationis attigit. Iuuat cognoscere inter Neomagenses, suos, quam Apostolico dignam viro rationem excogitarit, per quam numerosae propinquitatis certatim inuitantis sanctissime indulgeret votis. Xenodochium legit conuiuio locum. Eo iussit certo die, quod quisque epularum appararet, deferre. Dicto die, locoque cum omnes ipse, elutis confessione animis, caelesti mensa accepisset; modice libatas ibidem dapes, pauperibus, quos etiam diuini Verbi pane refecerat, solatia in multos dies reliquit. Ciuitatum maxime aduersus se benignam, et in religione constantem [Note: 22 Coloniae res a Canisio gestae.] Coloniam admiratus est: quae diu quanquam prope orba Archiepiscopo, et vndique circumsessa, et oppugnata ab Haereticis, nec valde purgato munita Clero perstaret tamen immobilis, suoque retineret iure nobilem titulum, vt foelix Colonia Sanctae Romanae Ecclesiae fidelis filia et diceretur, et esset. Quicquid Canisius pro religione auctor suit, volentibus animis praestiterunt. Vti ille rogauerat, decretum est in Senatu, vt pestilens ludimagister, qui complures opulentos, ac nobiles adolescentes priuatim instituebat, protinus ex eo deijceretur alea pleno munere: vt libri, qui catholicam integritatem vitiarent interdicerentur: vt nullus omnino Concionatoribus locus, nullus daretur Magistris, quorum religio suspicioni esset. Academici oblatum sibi Pontificio signo communitum Concilij Tridentini exemplar, magna cum reuerentia exceperunt: simulque spoponderunt ad normam illius, ac nominatim ad ea praescripta, quae de Academ js generalibus agunt, cuncta composituros. Ad haec Theologorum, ac Philosophorum Collegia, ex recenti lege sanxerunt, ne literarios gradus, et honores cum quoquam, nisi prius Religionem ex Romana regula professo communicari liceret. Ex hac igitur laboriosa peregrinatione ad Augustana Comitia profecto Canisio, ita se multiplices labores obtulere, ita in eos se vir operosus dedit; vt Natalis, quem alij ob efficacem, actuosamque. industriam mirabantur, miraretur Canisium: [Note: 23 Multiplices Canisij labores Augustae.] nec solum ferreas in eo mentis vires, sed et corporis affecti patientiam in tantum durantis suspiceret. Ordnarias habebat in principe templo couciones: semel quaque hebdomada ad Imperatricis, dicebat aulam: aderat frequens Pontificio Legato Ioanni Francisco Commendono, a quo etiam ad animi sui expiationem adhibebatur. Aderat Cardinali Othoni, Praesulibus Moguntino, ac Treuirensi, et ceteris ferme Magistratibus sacris. Nec Natalis, et Ledesma quicquam cessabant: eo impensius in procurationem animarum se conferentes; quod principio, quoniam Caesar sapientem se se probans, constantemque Principem; de Religione non sinebat agi, modicus Theologorum vsus in Conuentu erat. Sanctiore hebdomada, cum tempore, tum Iobelaeo, quod ad Comitiorum felicem exitum promulgatum erat, multî plicante messem, increbuit vsque eo piarum aestus occupationum; vt duo praeterea Patres accersendi ad eam, legendam fuerint. Dumque non Germanis modo, sed et Hispanis, et Italis certatim se offerentibus opera nauatur, ita Paschale actum solenne est; vt haberent Haeretici, vnde sanctitatem [Note: 24 Haereticorum conatus in Comitijs Augustanis.] catholicam, et monumentis viuis, et rerum testimonijs edocerentur. Comitia inter haec ex bono satis exordio, haud felicitate pari progressa, ingentem pijs formidinem, et curam iniecere. Coniunctis opibus Protestantes, et tanquam communi quodam furore perciti contendebant, vt Ecclesiasticis, quicunque Lutheraui fieri vellent, vectigalibus catholicae Ecclesiae, quae ante possidebant, frui ius esset. Id nimirum consentaneum putabant, vt Ecclesiae, quam prodidissent, spolia legerent, et praemio stimularetur impietas. Erant, qui liberam inter Principes
institui collationem de toto Religionis negotio peroptarent: freti, si res ab ijs, quos minime fas esset, ageretur; item nihil ex aequo, bonoque actum iri: et vnde plus staret audaciae, plusque violentiae; inde victoriam fore. Ad Conalium ex vna tantum gente, ac natione Germanica multorum animi propendebant, vt de communibus toti Christiano orbi dogmatibus illa nimirum decerneret natio, quae controuersiam mouisset: et arbitrium de fide non penes in corruptam illam, laudatamque seculis cunctis, ac gentibus a fide Germaniam, sed penes rebelles esset. Alij denique subdolam, insidiosamque de conciliandis partibus tractationem suscipi volebant: tanquam concordia luci cum tenebris, Christoque cum Luthero possit esse consensio. Haec, quanquam indignissima, machinis omnibus multi moliebantur. Ex altera parte Legatus Apostolicus summa ope tendebat, vt Concilium Tridentinum sa ltem Orthodoxi reciperent. Quibus in curis, tum vt aduersarijs obsisterent, tum vt Concilij causam proueherent, erat Patribus immensum negotium, consultando, disputando, scribendo, huc, illucque accurrendo dies, noctesque. Iam tandem memorabili, et Caesaris, et Commendoni constantia, recteque sent entium Praesulum consensu, reiecta Religionis, intactaque causa, conuenerant cuncti ordines, vt in Turcicum bellum (quamobrem coactus maxime Conuentus erat) subsidia pecuniae conferrentur: agebaturque de finiendis Comitijs, confirmata pace, quae Catholicos inter, ac Protestantes anno salutis humanae millesimo quingentesimo quinquagesimo quinto Caroli Caesaris voluntate sub Ferdinando Rege itidem Augustae conuenerat. Cui formulae quanquam conditiones intolerandas Haeretici adiunctas vellent; tamen obfirmarant animos Orthodoxi, confidebantque expugnaturos, vt ne apex quidem commutaretur. Cum ecce tibi graues a Pontifice ad Commendonum literae: siquid, quod cum Concilij Tridentini pugnet decretis, decernendum viderit, ac prohibere nequeat; rite contestatus [Note: 25 Pontificiae Literae ad Commendonum.] id Pontifici nullo modo probari, vetitisque Catholicis subsidia in bellum conferre, ex Comitijs auferat se se. Sua ingens pietas, et catholici altitudo pectoris, ad haec mali grauitas, superque omnia Christi fiducia Sanctissimum Patrem incitabant, vt nec agendum lente, nec acribus abstinendum remedijs putaret. Ceterum tales literae incommodissimo allatae tempore impleuerunt omnes solicitudine, ac metu. Non enim defuere, qui confirmationem pacis illius vndecimo ante anno compositae, posteaque semel, atque iterum constabilitiae, quam pro conditione optabili amplexabantur modo Catholici, aduersus Tridentinas sanctiones esse contenderent: ac proinde fortiter agendum Legato, obtinendumque ne quid ratum fieret, vnde hostes Apostolicae Ecclesiae, perturbatoresque antiquarum Religionum non pacatam modo aduersus communem fidelium matrem contumaciam lucrarentur, sed et ad proseminandos errores perniciales roborarentur. Quod si tenere non posset; tum ille constanter, exprompta Christi Vicarij, denuntiataque sententia, ex Conuentu facesseret. Imminebat haud dubie, grande dissidium, eo si ventum esset. Nam summa erat rei pecuniariae difficultas Imperatori: summus serebatur esse in Hungariam, ac porro in Germaniam ducentium Turcarum apparatus: vt, qui tali tempore subsidia ei detraheret; prodere Barbaris, et ipsum Maximilia num, et Imperium videretur. Hoc rerum in cardine Patres; post multas et habitas per sese, et postulatas ab Socijs ad Deum preces, collato praesenti tempore cum eo, quo primum pax, de qua agebatur conuenta erat: quod sine controuersia constabat longe esse illo deterius: circum spectisque imminentibus periculis, et quaecunque in causa essent accurate perpensis; negotium suscipiunt [Note: 26 Natalis. Canisius, Ledesma ex maxima difficultare Comitia Augustana expediunt.] demonstrandi, si pax ea, quae adeo necessaria sit, rata habeatur, et confirmetur, nihil committi, quod cum Tridentini Concilij, pugnet decretis. Quod cum perstudiose, perque docte fecissent, et persuasissent Legato, atque ex eorum sententia rem ille administrasset; cum pace demum Conuentus peractus est Lucubrationes eas inVrbem missas sa pientes probarunt, nec improbare Pontifex visus est. Quin et auctorem habeo, gratias egisse Commendono, quod sapienter tempori paruisset. Porro quanquam minime id agebatur, sed publica dumtaxat causa; tamen additamentum hoc ad commune bonum fecit proprie Deus Societati,
[Note: 27 Maximilianus Caesar meliorem de Societate opinionem suscipit.] vt opinionem de ea Caesar longe clementiorem indueret. Persuasum enim habebat, dura, ac seuera consilia ab ea proficisci: dictitabatque Iesuitas sane viros esse bonos, ac doctos; parum tamen intelligere quid praesentia tempora in terris Germaniae postularent. Quod cum Apostolico Nuntio aperuisset, is contra edocuit, demonstrauitque auctores ipsos fuisse eius sententiae, quae Conuentui exitum pacatum dedisset. Descendit in Caesaris pectus id meritum, totique Societati, quod permagni ad communem religionis causam intererat, conciliauit: nec modice ipsi reconciliauit Canisio, quem aduersari rationibus suis iampridem persuasum habebat. Nec equidem ambigam Canisij potissimum, pro auctortate, qua apud maximos quosque Antistitum sacrorum pollebat, studio, et labore perfectum, vt de Tridentino quoque Concilio, quod satis visum est in praesentia, in Catholicorum Consessu probaretur, atque reciperetur. Praeterea cum probrosum Commentarium, valdeque perniciosum Haeretici per Comitem Palatinum proposuissent Catholicis, cuius summa eo redigebatur, nullam pacandae Germaniae viam relictam, nisi vt penitus inde Papae potestas, et Iesuitarum natio tolleretur: quandiu enim haec manerent, nunquam fore tranquillitatem; graui id, solidaque disputatione, de ceterorum Patrum sententia, idem refutauit Canisius, eo facilius, quo promptius erat demonstrare, non religionem Catholicam, sed haeereses fontem turbarum esse: nec posse pacem melius reuocari, quam si id, quod expulerat eam, expelleretur. Quod quidem et Caesar libere professus est. Cum enim Palatinum eundem Caluinismi primo damnassent, et resarcire illata templis damna iussissent, deinde negantem sibi Caluinum vnquam lectum, et Confessionis Augustanae doctrinam profiten tem absoluissent Principes Protestantes, perosus inconstantiam eorum Caesar, Confessionem Augustanam dixit sacco esse persimilem, in quem Sectas quasuis conijcerent: et, vbi sacci os obstruxissent; tum foram na fieri, per quae et nouae rursum Sectae insererentur, et noua erumperent dissidia, Imperium tandem, nisi obuiam iretnir, funditus perditura. Quam ob causam ipse eo magnopere vergebat, vt se cernerentur Sectae ab Augustana diuersae, et exeluderentur. Comitrjs exactis, Ledesma in Italiam reuocatus quaedam [Note: 28 Multa per Ger maniam Collegia offeruntur.] Longobardiae Prouinciae Collegia iussus est inspectare. Natalis ad Collegia cognoscenda Germanica, et ordinanda intentus, multum habuit negotij in Praesulibus, qui noua Collegia postulabant, ita pacandis, vt amice re pulsam, ac bene ferrent. Tametsi enim Germanicarum necessitas rerum legibus omnino regi nequibat; tamen recentis Couentus decretum faciebat, vt ibi quoque quoad eius liceret, ab propagandis Colonijs temperaretur. Vehemeritissime omnium Ecclesiae vrgebant tres, Spirensis, Herbipolitana, atque Olomuciensis. Spirae et ante biennium Lambertus Auerus Moguntinus Rector plurbrium rem Catholicam suarum grauitate concionum iuuerat: ibidemque per huius anni totum orbem, quamuis. peraegre abesse eum permitteret Moguntinus Antistes, diuinum praeconem egit. [Note: 29 De Spirensi Collegio agitur.] Eximia viri virtus, et pererudita facundia Canonicos Collegij cupiditate incendit: praesertim quod concionatorum suorum duos morte raptos desiderabant. Et vero nequaquam id stationis negligi oportebat. Quippe cum inde Haidelberga, Comitis Palatini, quem paulo ante nominauimus, qui tum erat deterrimus haereticus, sedes, et Academia horarum tantum circiter quatuor distaret via; spes erat multos ad catholicas scholas adolescentes auerti posse. Ad haec cum Spirae (ea Nemetum Ciuitas olim fuit) Septemuiri Caesarum Electores suos quisque lectos viros prudentia insignes habeant, quos Assessores Camerae Imperialis nominant, Ducum praeterea, et Comitum adsint Procuratores, ad quos grauissima quaeque totius Imperij negotia transigenda mittuntur, quod cum his operae poneretur, frugem multiplicem promittebat, ipsaque videbatur messis pro copiosa fore sementi; idcirco Natalis rerum statum cogniturus Spiram vsque processit: vt, si paratas res inueniret, occasioni manum inijceret. Ceterum transactum nihil est. Incesserat metus Antistitem, et quosdam Canonicorum ne quando Senatus Spirensis, accolaeque ex corrupta religione Principes, ob aduocatos Iesuitas, causam turbarim accerserent: eamque ob rem in ceteris conditionibus hanc vo
lebant suscipi, vti Patres, simul ac Senatum Spirensem, vel Dynastas finitimos Iesuitici poeniteret Collegij, Spira migrarent. Qua conditione non ad domicilium, sed ad exilium, ludibriumque Religiosi vocabantur. Nihil enim propius factu erat, quam vt, si quando Senatorum quis paulo impotentior, siue iure, siue iniuria offensus esset, is totum concitaret ordinem, et Collegium exturbaretur. Multo magis id molituros apparebat confines Haereticos: cum per id ipsum, in quo maximus Collegij reponebatur vsus, Haydelbergensis Academia minus desideraretur. Has igitur ob causas Natalis eam consolatus Canonicorum partem, qui vehementer pro Collegio laborabant, vijsque varijs demonstratis, quibus vitarent vicinorum inuidiam, vel aduersus eam se praem unirent, rem in praesentia distulit. Herbipoli, quae praecipua est Franconiae, siue Orientalis Franciae vrbs, multo omnia explicatiora erant. Fridericus Vviespergius eius vrbis Episcopus, [Note: 30 De Herbipolitano Societatis Collegio.] idemque Orientalis Franciae Dux iam pridem ante Treuirensem, ac Moguntinum Antistitites, Societate Romae cognita, de eadem accersenda Herbipolim cogitarat: sed improbitas temporum obstiterat salutari consilio. Iam vero cum amplam satis, accom modatamque Collegio sedem idem adornaret, impetrato ad eam rem ab Summo Pontifice Pio Quarto deserto, vacuoque Virginibus Sanctae Agnetis Monasterio; pariterque fore in promptu cetera affirmaret; Collegium Natalis ita recipit, vt sodales anno insequenti mitterentur. At Guilielmus Prisienouius [Note: 31 Olomuciense inchoatur Collegium insigni studio Episcopi.] Olomuciensis Episcopus nullas pati moras potuit: dolo bono, amicaque vi grassatur, compos vt voti quam primum fiat. Olomucium (quam olim Iulimontem dictam ferunt (vrbs est Morauiae princeps, trans Danubium ad Septentrionem millia passuum viginti: sermo mixtus Theutonico, et Boemico: neque vllus, praeter Olomuciensem, in tota prouincia Episcopatus est. Quocirca late diocesis patet. Vrbanus populus ferme innocens, et bonitatis antiquae, illam in ceteris habere laudem dicitur, vt ab suorum nutibus Parochorum obedientia singulari pendeat. Inde scilicet factum, vt ad ea pene tempora, quamuis compluri um Sectarum receptaculum alioqui Morauia videretur; auita sacra Olomuciensis multitudo minime immutasset. Ceterum iam variorum generum corruptores sese insinuabant, et vltimum distabat discrimen. Porro Guilielmus priuatis, publicisque virtutibus sane et vir erat, et pastor bonus in paucis. Olim dum in Italia doctrinarum causa agtaret, Ordinis nostri homines, atque instituta nouerat simul, et adamauerat. Ergo saeuis vndique fremen tibus bestijs, gregi suo custodes vigil appositurus, cum impetrare ab Nicolao Lanoio tum Prouinciali frequentem coloniam nequiuisset; saltem vt duos sibi Sodalium commodaret, qui per Paschalis ieiunij quadraginta dies Canonicis subsidio essent, expressit. Missi Vienna sunt Ioannes Aschermannus, et Stephanus Ramirius. Cremsirij (frequens ea Episcopis, statio, nec procul Olomucio est oppidum) Guilielmum conuenerunt. Is eorum conspectu vix laetitiae potens, non quasi commodatos, sed tanquam ad fundamenta Collegij donatos accepit, ac pergere Olomucium iussit. Hic laxa domus, cum peramoenis hortis, supellectile, omnique apparatu adeo affluenter, alacriterque a Canonicis attribuitur; vt in hospitibus bene accipiendis inter se ipsi, et cum Pastore certarent. Patres et sua sponte, ac tanta insuper incitati caritate, continuo manus ad opus strenue applicant. Iamque instabat praestitutum a Prouinciali tempus, quo se recipere Viennam iusserat, cum bonam missionem petentibus, Praesul: Nequaquam sic erit, inquit: Vos ego non modo non amittam, sed alios vobis. aduocabo socios. Interim vos accingimini ad ludum aperiendum. Cum tergiuersarentur, et iussum interponerent Prouincialis; rei totius curam praecise, deliberateque iubet sibi permitti, literariamque palaestram, quod Deo gloriosum, Populo salutare foret, alacriter auspicari. Itaque dum nulla valet detrectatio, parendum fuit. Interim solers Episcopus dat Romam ad Pontificem literas, insistitque a Sanctissimo Domino, vt, quandoquidem tanta caritate totum amplecteretur orbem terrarum, Morauiam, quoque respiceret, iuberetque ad se de Societate manipulum destinari. Neque hac sedulitate contentus ab ipso Imperatore Maximiliano super eadem re ad Pontificem eundem literas impetrat: per quas, commemorato fructu, quem praecipue
iam docendo Socij Olomucij ferebant, rogabat, vt opus illud perficiendum curaret. At Lanoij Prouincialis literas, quibus omnino duos illos auocabat, quod Aschermannus in Poloniam erat mittendus, intercipit: proque Socijs nuntium cum literis ad Lanoium remittit, significans rem ita feliciter coeptam; vt sibi, salua Religione, nequaquam fas arbitretur populo suo id adiumenti, quod submissum a Deo sit, temporibus adeo duris subtrahere. In summa patienter expectaret, dum ex Patre Generali, quid fieri placeret afferretur. Instabat necessaria omnino Aschermanni profectio in Poloniam. Quare Lanoius sanctum Episcopi studium demirans potius, quam vllo modo reprehendens, Alexandrum Hellerum Olomucium mittit, cum mandatis ad Aschermannum, vt protinus ad se reuertatur, et Alexander eius loco tantisper subsistat, dum quas dicebat Episcopus, literae ab Vrbe perferantur. Guilielmus Alexandri aduentu laetus, Aschermanno ita potestatem abeundi non facit, vt ijs procurationem Seminarij, quod ordiebatur, adiungat. Nec multo post literae ad Natalem Roma perferuntur, quibus Praepositus Generalis nomine Pontificis admonebat, vt videret, si quomodo optimo Antistiti fieri satis posset. Adijt Olomucium Natalis. Quid ad Collegiorum dotes, quid ad instrumenta requiratur, praesertim post secundum Generalem Conuentum, fidenter exponit praemeditatus, vt rerum singularum probaret causas, paratusque disceptare, et concertare, vti sit, ad tollendas, quae negotiorum in eo genere offerri solent, difficultates. Verum et scuta eo loci, et tela nequicquam fuerunt. Benignus Antistes rem omnem, tanquam de Caelo oblatam capiens, ne vnum quidem contra verbum fecit. Omnia probauit, omnia in beneficio numerauit. Ita victoriam sibi pulcherrimam benignitate patrauit. Collegium susceptum, missi coloni, quibus Rector praesectus Pater Hurtadus Petrius: discentium classes ordnatae quatuor. Res omnis, Deo aspirante, ingenti cum populi profectu, ad Episcopi spem, ac studia cumulate respondit. Atque homines quidem vulgo ad eam diem Societatis morum ignari, dum actiones Patrum obseruant, inter cetera carcere clausis, noxijsque dum ad patibulum deducuntur, et paulo post reuersis ex Hungarico bello aegrotis militibus in genere omni, etiam seruilis officij, ad summae necessitatis leuamen, impensam operam, sic admirati sunt; vt velut prouerbio ferrent: Praeclare Iesuitas et docere, quod faciunt, et facere, quod docent. Id vnum Collegium hoc anno, et in Poloniae Regno Pultouiense colonis inhabitatum: [Note: 32 Pultoulense Collegium per ficitur.] vtrumque Austriae contributum Prouinciae. Kalendis ipsis Ianuarijs huius anni, cum iam Pultouiam Franciscus Sunerius Visitator venisset (is paulo post Bransbergensi, et Pultouiensi Collegio Superintendens, cum Hostouinus in Austriam redijsset, impositus) confectae rite sunt instituti Collegij tabulae. Mense dein Iulio cum Sociorum amplificatus esset numerus, in gymnasio publico, quod erat Collegio contiguum, quinque in Auditorijs literas profiteri coeperunt. Tandem etiam Ioannes Aschermannus Olomucio expeditus venit: qui magna cum Plocensis Episcopi voluptate, frequentiaque nobilium Epistolam ad Romanos aliquoties in [Note: 33 Pragensis Collegij fructus.] hebdomada explicauit. E veteribus Collegijs, cum bene cursum tenerent omnia, nullum Pragensi felicius hoc anno in Germaniae Prouincijs, tenuit. Et cetera disciplina, et quibusdam dramatibus partum nomen Scholis, non modo Catholicos e longinquis regionibus, sed Haereticos quoque mouit, vt liberos suos instituendos mitterent Pragam. Hussitas tamen, aliosque Haereticorum id pungebat, quod pueri catholicum Catechismum vna condiscerent. Quare rogabant Socios, vt liberos suos in disciplinam ita susciperent, vt neque Sacrificijs, neque coelitum inuocationibus cogerent interesse, neque cum eis verba de religione [Note: 34 Pij Quinti sapiens responium.] miscerent. Qua de re cum Romae Polancus Sanctissimum Pontificem Pium Quintum consuluisset; is, vt erat integer, et animo excelso, breue respondit verbum. Nostra, inquit, lingua talis est, idest catholica. Significans ingenue profitendum, vti nos Catholici sumus; item disciplinam, et institutioniem, et consuetudinem nostram catholicam, non politicam solum esse. Hoc responso nuntiato Pragam, editoque palam, quod mirum sit, nullo pacto deterriti sunt Haereticorum animi, vt vel reuocarent filios a Gymnasio Societatis, vel minus de nouo mitterent. Imo,
cum iam de sanctimonia Pontificis secundus increbuisset rumor; eam ingenuitatem, et constantiam adamarunt. Adeo vel ad alienos, inimicosque conciliandos plus constans recti fama pollet, quam mollis indulgentia. Interim et pueris, et per eorum occasionem non raro parentibus salutare id commercij erat. Homo inter ceteros opulentus, ac nobilis, cum ingressus Collegium, quo filium Patribus commendaret, ad religionis dogmata producto paulatim sermone, acerrime pernegaret in Sanctissima Eucharistia Christi Domini verum inesse corpus: neque vllis rationibus dura mens cederet; euenitt, vt interim celebrari cum cantu (forte dies Dominicus erat) sacrum in templo inciperet. Audiendi captus dulcedine templum subit. Hic vero non solum pio, ac iucundo concentu affici, sed etiam curiose circumspectans munditiem templi totius, arae principis ornatum, et sacrarum Missae ceremoniarum maiestatem, incipit admirari. Multo autem magis capiebatur populi, ac puerorum modestia, silentio, pietate. Denique sensim sancto illabente in animum spiritu emollitus, conuersusque in virum alterum, genua posuit, et Christum [Note: 35 Vis recti exem pli.] Dominum, quem ante pernegarat inesse in Sanctissima Hostia, supplex adorau it Adeo verum est, passimque vsus affirmat, validiora ad perdocendum exempla esse, quam verba. Ferdinandi Archiducis, simulme Burgrauij, qui Ferdinando ipsi in Regni Boemici administratione successit, item Archiepiscopi, aliorumque Dynastarum fauori magna ex parte laetus hic Pragensium rerum euentus debebatur. Et cum alij Dynastae certabant, vt ad suas Terras aliquot Patrum accirent, tum Guilielmus Rosenbergius ex antiqua, vt ferunt, Vrsinorum gente omnibus adnitebatur opibus, vt Trebonae, suae ditionis oppido, in Dioecesi Pragensi sito Collegium impetraret. Eo, dum negotium tractatur, subinde aliquot Sociorum profecti praeclaras Trebonensibus peperere commoditates.
[Note: 36 Grauissimi in Belgio tumultus.] Miseranda inter haec Belgicarum rerum facies. Foeda quaedam, ac dira tempestas cum diu tumuisset, repente tandem erupit: pagosque, et oppida, et nobilissimas vrbes corripuit, afflixit, obruit. Quod Hugonotti in Gallia, hoc ausi in Belgio abominando nomine Geusij. Cuius nominis, itemque coniurationis originem talem produnt. Manarat in vulgus fama, Quaestiones ad morem Hispaniarum de rebus fidei in Belgium introducendas. Eam famam nouarum rerum cupidi fouent, vbique clamitantes per sacri Tribunalis nomen libertatem, patria instituta, fortunas, capita omnium peti. Concitatis multis, quidam nobilium inter se soedus ineunt ad custodiam libertatis. Tum libellum Margaretae Austriacae, quae pro Rege Philippo suo fratre publicas res administrabat, offerunt: per quem nequaquam iam solum ne inducantur quaestiones nouae, sed vt quaedam Philippi Regis, et Caroli Quinti eius Parentis vel aboleantur, vel mitigentur latae contra Haereticos leges, postulant: aliter sedari non posse concitatam plebem. Ad haec postulata Principi haud parum commotae vir catholicus, et praecipuus Carolus [Note: 37 Geusiorum origo.] Barlamontius, qui forte interfuit, animum facturus: Bono, inquit, securoque, Princeps, animo esto: qui isthaec petunt, scito Geusios esse. Quo vocabulo homines ibi nequam, atque degeneres, et serme ad mendicitatem, quod rem obligurierint, aut aliter foede dissipauerint, redactos significant. Pupugit velut oestro turbulentos ea vox. Protinus inde sibi cognomento facto proclamant, Viuant [Note: 38 Eorundem habitus.] Geusij, et habitum nomini parem assumunt. Cum cinerea tunica, conuenientique mantello procedunt in publicum, lagenula lignea, itemque scutella e zona pendentibus. Hactenus vmbras Cynicorum diceres, cetero habitu Saracenis se similes maluerunt. Nimirum vt animos proderent, non ad philosophandum, sed ad latrocinandum factos. Barba abrasa, vultum efferant Turcicum in morem, in superiore labro crinibus vtrinque relictis, quos ad horrorem barbarico intorquebant ritu. Hanc in eius tempestatis literis Geusiorum reperi originem: quorum tamen latius multo nomen, ac factio, quam figura illa desperatorum, per initia tantum, vt opinor, vsurpata, fusa est: Ijdem fere, atque Hugonotti sunt, nom ne diuersi, Setta Genuini, imbuti homines furore Caluini. Haec ineunte Aprili gesta. Inde clandestini coetus passim in vrbibus, conciones turbulentae
per agros, et prata. Sedenim Antuerpiae, Tornaci, Valencenis, vbi plurimi Haereticorum, seruere seditio: quam non magno negotio comprimi potuisse postea creditum est, si obuiam itum esset in tempore. Ceterum, dum Gubernatrix, tametsi optima, tamen foemina est, et Procerum quidam, praesertim Guilielmus Nassouius princeps Auriacus per simulationem eludunt; et Catholici plerique omnes, velut stupentes haerent, atque ne ad caedes veniatur formidant; multis, ac praeclaris in vrbibus, lateque per pagos, et monasteria peiora caedibus passi sunt. Tornacense Collegium nobis funditus perijt: Antuerpiensis domicilij aegre [Note: 39 Strages sacrorum Antuerpiae.] semen relictum. Antuerpiae decimo tertio Kalendas Septembris, vesperascente die, in templum Beatissimae Dei Genitricis, quod primarium est vrbis, inuadunt amentes mendiculi: indeque initio facto, in cetera porro templa omnia, aedes sacras, et monasteria tota ea nocte, posteroque, ac tertio die saeuiunt: atque insanda, et incredibilia memoratu committunt. Confractae Cruces, dissi pata altaria, laceratae religrosae imagines, libri concerpti, exustique Sanctorum Patrum: aurea, argenteaque vasa comminuta, direptae sacrae vestes, musica organa disiecta: non lychnis, non candelabris, non sedilibus pepercerunt: fontes diruti baptismales, effusum Oleum Sanctum, perque sacrilegum contemptum ad soedidos vsus adhibitum: ipsum (horrendum cogitatu) Diuinissimum Christi Corpus proculcatum, habitumque ludibrio. Ad haec in Monasterijs, cum se mero ingurgitauissent, da pibusque infersissent, Harpyarum poenticarum instar, conspurcarunt Reliquias, vin um, et ceruisiam effuderunt, nullum reliquum fecere furialis amentiae documentum. Iam plane dominari impietas (iustitium lamentabile) intermittuntur catholica Sacrificia, Diuinarum laudum carmina obmutescunt, silent conciones, latitant Sacerdotes, ad aegros, ac moribundos, vel nulla, vel furtim christianae in vrbe deferuntur Sacramenta. Contra ea seditiosissimus inconoclasta Hermanus furiali voce templum Deiparae polluere, saepiusque in die asseclarum sponte furentium penitus percellere impiam manum: nec segnius ceteri impietatis antistites [Note: 40 Tornaci continuatae strages.] luce palam nouarum obire superstitionum ritus. Conuolat talium fama rerum ad Geusios Tornacenses, pudetque vel scelere, vel audacia vinci. Ergo cum vndecimo Kalendas Septembres, sub diei serum, Tornaci cognitum esset, quid Antuerpiae fieret, vix eam noctem cohibiti sunt. Ast vbi primum illuxit, vidisses veluti lymphatos, ac rabie percitos agi huc, atque huc, et discursare per vias, tanquam incertos in quodnam primum templorum sacrilegum furorem effunderent. Tandem in cuncta, prope tempore eodem, parique importunitate, principe duntaxat relicto, impetus factus. Quibus foede direptis, cum profanata, et conspurcata omnia, et cumulis dissipatarum imaginum, et Crucium fragminibus, et librorum sacrorum, totiusque religiosi instrumenti frustis, miserando spectaculo, constrata sola reliquissent; ipsam aedem principem ornatissimam, ac splendidissimam Deiparae sacram aggrediuntur. Placuit enim hic ordo Antuerpianae stragi contrarius. Nil ausi contra adhuc mutire attoniti, ac stupore defixi Catholici, velut insonantem horrifico flagello irati Dei manum intuebantur: tamen vbi ad aedem primam, eamque Reginae Caeli nomine, ac tutela inclytam, tum adeo pulcram, ornatamque tendi viderunt; imperare sibi non potuerunt, quin ad Praefectum adirent militum stationem in foro habentem, ac summisse precarentur, meminisset iurisiurandi, quo in custodiam receperat ciuitatem, et saltem illud Catholicis vnicum solatium conseruaret. At is turbido vultu respondet, dictum sibi sacramentum tecta tuendi ciuitatis, non templa. Ad quam vocem boni illi Ciuium, submissa primum ceruice, recesserunt: dein oculis, manibusque in caelum erectis, cum graui gemitu, pleni lacrymarum rem Diuinae iustitiae permittunt, [Note: 41 In res sacras impietas.] seque abdunt. Ceterum impiorum conscelerata manus in templum ornatissimum facto impetu, non cetera modo diripuit, corrupitque; sed totum molita pauimentum, et parietes multis perfossos locis ferutata est: vt, quos latere crediderat, thesauros crueret, Nihil iam memorem dierum, qui proxime consequuti sunt faciem. Quam afflicti Catholici, quibus non Sacerdotes, non templa, non Sacramenta, non Cruces, aliaque monumenta fanctitatis, vestigia demum
nulla pietatis publicae reliqua erant. Imago solum Tartari mentibus obuersabatur, et oculis. Partim muti, atque vix sui compotes tenebris se abdiderant: partim leuantes cum oculis ad caelum manus, toto vultu, sinuque vberi consperso fletu, Diuinam im plorabant ad vindictam manum: partim sortem, aetatem que damnabant suam, quod ad haec spectanda vel geniti, vel reseruati essent. Nostri Patres, Numine scilicet (ne omnia quasi Sodoma, et Gomorra fierent) relinquente suis semen, minora multo pertulere, quam vel parati ipsi essent, vel Haeretici [Note: 42 Status Colle gij Tornacenfis.] auderent. Tornaci sat florens Collegium erat: quatuor et triginta Sodales, quorum multi Nouitij: tum Conuictores ad octoginta. Multum Sacramentis, multum conatanti praeconio verbi Diuini in vrbe, proximisque pagis proficiebatur. Quae cum intoleranda putarent Haeretici, ea disturbare modis omnibus conabantur. Qui ab extremo Iunio, cum haud procul vrbis moenibus furiales declamationes, [Note: 43 Vexatur ab Haereticis.] concurrente vi maxima populi, inchoassent, quo factio nefaria validior in dies fiebat, eo famulos Dei acerbius diuexabant. Euangelizan tibus circum pagos, non probra modo, et conuicia ingerebant; sed et cateruatim singulis circum extrema omnia minitabantur. In vrbem cum se ab insana concione referrent, proxima Collegio loca insidebant, et sclopetorum frequenti explosione, insestisque vocibus in sultabant, vt adolescentes ab scholis auerterent, et Collegas in fugam com pellerent. Nocte vero intempesta, globi furentium ita pro foribus tumultuose bacchabantur; vt irruptionem Patres, seque in horas mactandos expectarent, aliquot designatis, qui peruigiles, cum preces ad Deum facerent, tum, si vis ingrueret, quiescentes in tempore ad mortem fortiter obeun dam excitarent. Alterum iam annum Pater Iacobus Dogius in principe templo haud monitor magis im pendentium malorum, quam vates, patrocinium veritatis neruose agebat, et fortiter. Hoc vt nudarent praesidio plebem, digno Geusijs astu, submittunt de suo grege impudentem puerum, qui multitudini immistus vesicas inter se duas bene inflatas pulsans signum daret: quo sonitu, cum ex com posito ipsi, velut exciti classico, tumultum, terrorem que fecissent, et Catholici, quos adeo tur bulen to rerum in statu tym panorum ille similis fragor consternarat, aduer sarios rati ramatos irrum pere, momento diffugissent, et concinato rem tum eluserunt; nec postea quieuerunt, donec Magistratus, et Canonici Patres rogarunt, vt, vitandae seditionis cause, suggestu Dogius abstineret. Haud vno id loco obtinuere, vt inten danda seditione per Magistratus ipsos tran quillitatis cupidine paulo acriores Euangelistas deijcerent: tanquam lupi (de quibus est in fabula) pacem ouibus pollicentes, vbi canes remouissent. Iam vero apparere in publico liberum non erat: ita contumelijs, et scommatibus, tum ad ludibrium, exprobran damque formidinem vesicarum pulsatarum strepitu, ad haec admotis ad tempora sclopetis, passim ab nequissimis scurris diuexabantur. Maximilianus Capella Rector talia cum videret, in diesque vires coniuratorum, [Note: 44 Diuina erga Patres prouidentia.] et audaciam roborari; indictis ad Deum precibus, Patrum sententiam exquisiuit, quid consilij capiendum censerent. Quibus cum visum esset cladem haud dubie aliquam imminere, ac proinde Conuictores mature cum rebus suis remittendos domum, itemque Socios, qui nihil commodare in praesens possent, aliquo summouendos; tam id opportune consilium cecidit; vt vno, alteroue die ante direptionem dimissi vtrique sint. Plerique Sociorum Louanium, et inde Tyrones Coloniam missi: aliquot propinquum in Oppidum ad tertium ab vrbe lapidem, cui nomen Antoniae, cum praecipua sacrae supeliectilis parte: alij alio secessere: duo etiam ad amicum in vrbe ipsa, quo concionem in proximam Domini feriam tranquillius compararent. Bibliotheca in Arcem deportata: sed cum arcis Praefectus luce palam, apertoque in plaustro, ne malignum vulgus thesaurum esse suspicaretur, deferri iussisset, aegre peruecta est: adeo procaciter ingens perditorum caterua plaustro circundata obturbabat, insuper clamitans, veneficiorum illud Iesuiticorum instrumentum esse, per quod mortale plurimos in fatuassent. Interim ad Collegium subinde nebolunum alij super alios volitabant coetus, et partim in conditis, ineptisque cantiunculis, partim proterue precantes, vt quoniam sibi manu victum quaerere ipsi nequirent, et fame perirent, aliquid praeberetur; quicquid erat
libitum Geusio mendicatu extorquebant. Noctem proximam, cum iam ex Antuer piensis fama cladis appareret Tornacensium Geusiorum in tolerantiam ita furiatam, vt eruptura iam iam esset; cuncta Ciuitas, dispositis ad domorum senestras luminibus, peruigilem egit. Sacerdotes in Collegio quatuor reliqui erant. [Note: 45 Tornacensium Patrum constantia.] Hi, habito inter se consilio, haec decernunt. Primum iam ad Sacramentis publice administrandis, ne manifestis porcorum iniurijs margaritae obijcerentur, abstinendum videri: nec concionibus iam locum relictum esse: non tamen veritatis causam deferendam, sed precandam cuique a Deo constantiam, atque fiduciam, per quam in vicis, et compitis, ad in firmiorum solamen, ac robur, religionem catholicam profiterentur. His decretis, et ipsi luminibus circum tecta propositis, noctem suspensam prope omnem in precibus ducunt. Sub auroram, Sacrificio peracto, cum se quisque cum sacrosancta Christi victima Deo victimam dedicasset, integrant preces, et Coelitum opem per litaniarum carmen, exposcere nixi genibus insistunt, eo impensius, quod iam discurrentium strepitus, et latrocinantium infesti clamores accidebant ad aures, cum agmen bacchantium inuadit ferme quadringentorum. Mallei in manibus, dolabraeque, et secures, praeter sclopetos, et cetera arma. Dei seruos in medio comprehensos minaciter ac torue despectare, onerare probris: simulatores, animarum in tersectores, ido lolatriae satores, praecipuos Euangelij euersores, per contumeliam sane gloriosam, ingeminare. Mille haud satis fore neces ad luenda, quae auctoribus ipsis innocui pertulissent Euangelici: aggerunt eptulanter pro se quisque pro libidine, ac surore contumelias, minasque. Famuli Dei et modeste contumelias serre, et fidenter negare se fraude, aut falsa religione vti: sed auitam tenere, ac veram: et quam ipsi teneant, hanc docere: proque ea paratos in quamuis carnificinam. Quin etiam impio insultanti, obiectantique: Si vestra Religio vera est, quid ita vos Deus ab nostra vi non defendit? audacter responderunt: Prodit stultitiam tuae mentis os tuum: Nunquid Euangelium, num id, quod Christus Dominus, quodque Apostoli docuere, ideo minus verum est quod ille, et hi ab impijs tam dira perpessi sunt? Tandem cum ita, vt deprehensi erant, beati Consessores nixi perstarent geni bus mortem opperientes; iubent eos contem pti praedones assurgere: non enim se perinde, vt illos sanguinarios esse. Illi nihil prope de se soliciti (profite bantur enim peiora se ob suas noxas commeritos) inde intimis sensibus exeruciabantur, ante suos oculos sanctissimas res immanibus sacrilegijs pollui: Christum Dominum vitae, ac salutis nostrae auctorem, et eius regiae beatos Proceres ab ne quissimis homuncionibus violari: domum Dei spurcius, quam speluncam latronum foedari. [Note: 46 Tornacense Collegium dis. sipatur.] Haec acerbiora morte spectacula erant. Iconoclastae vbi satis debacchati sunt inter sacra; ad ex haurien dam domum, et voranda, si quae inuenirent, vertuntur, et Sacerdotes foras emittunt. Qui ad vrbis portas grauiter verbis vexati (nam manu neminem vn quam Deus violari permisit) Antonias concesserunt. Nec multo post tribus quoque laicis, qui velut ad custodiam domus remanserant, ac duobus Sacerdotibus, qui ad amicum secesserant, cum nec his tem plum vllum ad conciones, nec illis, quod custodirent, quicquam esset reliquum, ex hostili iam sede [Note: 47 Et Antuerpiense domicilium.] digressis, totum Collegium Tornacense dissipatum est. Antuerpiae in miseranda illa clade sex aderant de Societate Franciscus Costerus Proprouincialis, et Robertus Caissonius exiguo corpore concionator in gens, et Rogerius Bolbetus Anglus Sacerdotes, tum pari numero Fratres. Costerum, vbi iam quae consequuta sunt, in stare Canonici mala senserant, aduocarant in vrbem, vt auctoritate, vique dicendi ad popul um continen dum auxilio esset. Et ille institutis ad Diuae Vvalpurgis (quod frequentes circa Haeretici in colebant) concionibus, et in primario templo catechesibus, magno sane fuerat leuamento: sero tamen ad hibebatur remedium, factioque im pietatis haud concionatorum duntaxat vocibus grassabatur. Ergo simul stragem funestam vidit; reputans, si talia Antuerpiae fierent, idem alijs metuendum in vrbibus; Sociorum cogniturus statum, neue tali tempore suae curae concreditos solatio, et consilio fraudaret; maturauit Louanium proficisci, Claissonio subsistere cupienti potestate vna cum comite manendi facta. Forti,
[Note: 48 Claissonius Antuerpiae occultus subsistit] atque excelso animo Claissonius, quae Edmundus Augerius (vt ips emet scribit) in gemino casu Viennae pertulerat, memoria repetens, ad omne se offerebat discrimen. Quindecim circiter diebus, dum maxime ferueret tumultus, mutatis vestibus, ementitaque barba, adeo scite suam im mutans figuram, vt et notissimos falleret; nunquam destitit dies, noctesque consolari, et confirmare Catholicos: singulis diebus in priuata aede, admissis tantum magno delectu certis hominibus, sacrum fecit, et tempori accommodatam ad hortationem habuit. Inter quae, Deo dante cum tentatione prouentum, in maximis laboribus, et aerumnis, valetudine alioqui homo perimbecilla, non constanti solum pectore, sed validis quoque viribus, sanoque praeter morem corpore vsus est. Nec ita post multo discussis aliquantum tetris tenebris, ac luce suboriri coepta, praeconium diuini verbi palam bis in hebdomada, et sacra quaque luce repetijt. Hospitio vsus est apud Doctorem Aialam Medicum, quod tutus non esset in domicilio ante conducto natione Hispanica ad impensam benigne suppeditante. At qui Tornaco excesserant, vt [Note: 49 Res gestae ab dispersis Socijs.] qui non segni fuga, sed redintegraturi pugnam abierant, in varia oppida, tanquam in praesidia distributi, praeclare catholicam rem tutati sunt. Ioannes Mortagna, qui iam inde ab anno quinqua gesimo septimo Tornaci egerat, et Ioannes Gapanus substitere Antoniano in Oppido, vt inde tum ad pagos excurrerent, tum ciues consolarentur, qui ad eos haud exiguo numero Sacramentorum causa Tornaco exibant. Inde Mortagna ad Monachos Aquicintenses accersitus est. Maximilianus Rector Duacum aduocatus, vna cum socio Florentio Bouchorstio, verba facere ad concionem vt erque, docere catechismum, et literas exorsi. Henricus Somalius, item cum socio, oppidum Huum in sancta fide conseruauit. Nec illud mediocre pretium operae fuit: quod cum in Cruciferorum Monasterio versaretur, tam se Religiosi illi non benignos modo, sed et dociles praebuere; vt per Sancti Ignatij exercita tiones exculti, ipse totius Ordinis Generalis Praepositus, et Monachorum ceterorum plerique, multa ad seueritatem disciplinae veterem reuocauerint: et Generalis paulatim cum reliquos Monachos, tum Virginum eiusdem disciplinae Coenobium; per exercitationes easdem, aggressus sit repolire. Arnoldus Honzius Tongris populum valde deprauatum exeoluit. Per vicinos circa Leodium pagos Christianus Dalmensis excurrit, Heruiaeque concionatus, in signe rei catholicae propugnaculum fuit. Porro Insulis Iacobus Dogius ad concionem frequen tissimam verba faciebat. Neque alij interim per segnitiem, ac formidinem cessabant. Costerus, quae domesticae res poscebant Louanij curatis, ab Leodiensi Episcopo Hasseletum euocatus, explicando catechismo, et confirmando grauibus disputationibus populo, salutarem nauauit operam, vna cum Patre Godefrido Lunensi, quem post quartum mensem, Leodium ipse discedens, Hasseleti reliquit. Cameraci quoque eius Collegij sodales in arcenda ab populo amentia strenue dimicarunt: quorum assidue terni, quaternique per circumiectos populos pagatim conciona bundi vagabantur. Dionatense maxime omnium floruit [Note: 50 Louanium aegregie ab im pijs defensum] Collegium, et Oppidum in tantis tumultibus mira tranquillitate vsum. Louanium ab im piorum furore egregie Ciues tutati sunt, habitis assidue excubijs, distributisque in singula capita: in quibus ad quatuor studiosorum millia dedere vltro nomen. Neque curae, aut laboris bellici expertes, siue commune periculum, siue mos patriae, seu denique talis causa Religiosos viros siuit esse. Itaque e Collegio quoque nostro suam vicem, vigiliarum causa, alligati gladio, oneratique hasta prodibant Patres ad moenia. Nec tacuerim, quam postea Bellarminus, qui per id tempus Louanium venit, Academiae laudem attribuebat. Constanter asseuerabat salutem Oppidi totam ipsi acceptam Academiae referendam. Quippe mira consensione, et alacritate Doctores Ducum, Auditores Militum personam, animos, facta assumpsisse, ac gessisse. Ita Haereticos et intestinos compressos, et circum frementes absterritos. Vnde intelligi prudentes volunt, si idem ad hibitum alibi curae foret, praeci pueque si prohibendis coetibus, qui per vrbes clanculum, in agris, ac pratis palam fiebant, vigilatum principio foret; tantum flagitium haud aegre potuisse tota prouincia prohiberi: sed dum scintillae contemnuntur, pacique
non recte consulitur; pacem funditus amissam, religionem proditam, idque inflam matum incendium, cums hodieque vastae fumant reliquiae. Sed nimirum pronum est post euenta vaticinari, et quae damnauit ex tus consilia reprehen dere. Per Prouincias Belgicas tam late debacchantibus im pijs, Coloniae quoque Agrippinae vehementer est trepidatum, didito rumore illuc demum venturam tem pestatem. Sed Magistratuum, ac Senatus ex perrecta cura aditum facinorosis vndique [Note: 51 Henricus Dionysius Traiecti religionem su stinet.] obsepsit. Henricus Di ouysius ab Dilinga valetu dinis causa reuocatus. Deo patrocinante, vnus prope omnium, Traiecti ad Mosam religionem orthodoxam sustinuit. Cum enim Leodiensis Episcopus sua Traiecti conuenticula Haereticos agere cognouisset; ab Colonien sibus Patribus, quod eorum conatibus opponeret, auxilio im plorato, Henricum im petrauit. Is ita impigre, fortiterque, et apposite tum in priuatis congressibus, tum in publicis conuentibus depugnauit; vt conseruatae palmam Ciuitatis ad eum omnes consensu detulerint. Declama bant Haeretici palam in foro: verum auditorium ad se totum Henricus auerterat. Ex edito loco, vnde Sanctae Reliquiae ostendi consueuerant, tubam Euangelicae veritatis in fla bat, vt ad circumfusam vn dique innumeram multitudinem, quae Templum, [Note: 52 Francosordiae ludus apertus.] et Coemeterium fenestras, plateasque compleuerat, salutaris vox aspiraret. Francosordiae Pater Paulus Saurius, et Antonius Hagensis a Canonicis Sancti Bartholomaei acciti, ludumque aperire iussi, non nullum posuere restituen dorum sacrorum sun damentum. Collegerunt aliquantum discentium numerum non ab Catholicis modo, sed etiam ab Haereticis prognatorum. Facilitas mira integris, et in nocentibus puerorum animis inerat ad audienda catholico ritu sacra, et verae formam pietatis excipiendam. Inde fremere, ac vociferari Satanici administri: et fuit qui publice in eos, qui liberos Iesuitis, in disciplinam traderent, anathema dirum in torserit. Sed vt erant inanes minae, ita in irritum ceciderunt. Nemo vnus [Note: 53 Quales Haereticorum plebi desuribantur lesuitae.] ea gratia filios ab catholica institutione amouit. Ceterum in cauto, creduloque vulgo vanissimi fabulatores ita, describebant Iesuitas; vt eos non homines, sed monstra hominum, et portenta iudicarent: neque oculos auderent in occursantium vultus intendere. Fuitque inter ceteros, nequaquam infimae sortis, qui eiu smodi ludibrio illusus vehementer institit ab Ioanne Latomo Sancti Bartholomaei Decano, apud quem agebant duo illi de Societate, sibi vt per ocium vellet ostendere vnum Iesuitarum: quo plane cognosceret, quid nam id animalium esset. Decanus ambos, quantum vellet, contemplandos praebiturum respondet, atque hominem inuitat. Iniere simul omnes conuiuium. Haereticus primo tacitis lustrare oculis totos, dein motus, ac verba singula obseruare: postremo sen sim comitate hospitum, modestiaque comperta, admiratus errorem suum, pronun tiauit id sibi specimen placere. Si modo illi, cum quibus accubuerat, re vera Iesuitae essent; sententia sua nihil obstare, quo minus Francofordiae esse permitterentur. Illud vero mirabatur maxime Decanum, ac Iesuitas eiusdem fidei, ac religionis esse: vt, qui Iesuitas abominandam quandam sequi Sectam (vti acceperat a Ministris) pro minime dubio haberet. Ita miserae plebi illuditur.
[Note: 54 Hugonottorum erudelitas Apamijs.] Nihilo inter haec quietius Hugonotti egerunt in Gallia, quam in Belgio Geusij: sed Catholicorum diligentia Magistratuum, cum alibi eorum anteuertisset conatus; ad Pyrenae orum radices in Aquitaniae finibus tempestas, aestate ineunte, exonerata est. Apamijs occupatis, super expromptam in diuinas res sacrilegam rabiem, multosque piorum mortalium trucidatos, etiam in mortuos, atque, in non dum natos detestanda barbaries desaeuijt. E sepulchris quiescentium in Domino Catholicorum eruisse, et concremasse corpora traditum est memoriae. Foeminis, quae paruulos lacte enutrirent filios, abscidisse mammas, vt lento dolore matres, filios dira fame conficerent. At praegnantibus, vtero exsecto, acerbos extraxisse foetus, vt misellis animulis, per diabolicam immanitatem baptismo fraudatis, sempiternam gloriam, tenellisque corpusculis etiam sepulchra maternorum cadauerum inuiderent. Apamijs haec patrata: quies alibi inuitis fuit. Rebus Societatis non modica Parisijs accessio, maxima vero Tolosae facta. Hic totam ciuitatem, summos aeque, et infimos, ad se concionibus vertit Augerius Prouincialis.
[Note: 55 Augerij res Tolsae gestase.] Quamuls minus opportuno frequentiae loco diceret; tamen in verno ieiunio ad eum nobilissimi quique confluebant, ac promiscuae multitudinis plus diebus singulis, quam sena millia, nec minus mille iuuenum Academicorum. Multi in his Haeretici, quorum plerique praesertim adolescentes, fidei se orthodoxae reddiderunt. Et quoniam bonae sementi felix adeo incrementum dabat e caelo Deus; easdem ad mediam vsque aestatem, Senatu, et bonis optantibus, ter in hebdomada continuauit disputationes, in teriecta binis quoque diebus post meridiem explicatione catechismi, haud minore auditorum conuentu. Hic vero, postquam doctrinae sincerae proposuerat ipse, et ex planarat, confirmaratque summam; puerorum aliquot in conspectu statuebat, qui dialogorum in morem de capitibus ijsdem interrogarent vicissim, ac responderent. Quae res tum primum vsurpata Tolosae est: excitatique Pastores, idem vt in suis quique paroecijs factitarent. Haec maxime studia dum feruent, Apamijs occupatis, eaque, quae modo dicta est, strage edita, fama erat Tolosam quoque perduelles attentaturos: sed ita excubabat Augerius, ita Magistratus, nobilitas, populus vniuersus, classici diuini cantu succensi ad patriorum tutelam rituum erexerant animos: tumque intendere curam, vt aditum, [Note: 56 Tolosatum caritas in Augerium.] qua aspiraret, nullum impius furor inuenerit. Hinc aduersus Edmundum studia ciuium ex omni ordine nullum habere modum. Academici, coacto super ea re concilio, communi illum consensu in suum cooptant numerum: duosque de Regentibus primarijs (ita professores doctrinarum vocant) deligunt, qui solemnia Doctorum insignia ad hominem nil tale cogitantem afferrent. Hi cum Doctorum, grauiumque personarum splendido comitatu profecti; secundum verba alia singularis humanitatis, et obseruantiae: Haec, inquiunt, in potestate nostrae Academiae fuit iudicij de te sui documenta edere: quae rogamus, volens, ac bonus accipias. Et quanquam te non latet neque vulgari haec passim, satisque nosti, quod huius Academiae non in iure modo ciuili sed in Pontificio etiam, atque in Theologia nomen sit; tamen sic habeto, non tua magis, quam nostra causa haec ad te deferri: quod ingens, te adiuncto, additum Academiae Tolosanae decus existimamus. Edmundus ad eam rem nec opinatam non nihil commotus, raptim ad Deum erecta mente, vbi se collegit, paucis officiose redditis, adiectoque Praepositi Generalis iniussu nulla licere honoris insignia in Societate ad mitti, ne inter viros humilitatis professores aperiretur ambitioni aditus; vehementer eos, et vniuersos Academicos rogauit, vt tam promptam voluntatem ab se in totam Societatem, in qua postremus ipseesset, transferrent. Quae ea ingenuitate, sensuque animi tam vero, ac vehementi protulit; vt nec vltra eius modestiam contristare perrexerint: ac beneficij remissionem; vniuersa Academia pro beneficio duxerit. Nihilo in eum minora erant Canonicorum studia, enixeque certabant, vt in annum proximum [Note: 57 Eorundem benignitas in Collegium.] Ecclesiastem principi templo im petrarent. At Senatus, ac Ciuitas omnis rebus ipsis testata est beneuolentiam. Angusto tum, in commodoque domicilio Tolosae Patres vt ebantur. Collata ergo pecunia sane grandi, Senatus, ac reliqui Ciuium domum illius perutilem, et magnificam, tota, vt aiebant, Gallia celebrem, a Bernoio (cuius nomen retinebat) pecunioso homine ante annos quadraginta extructam coemerunt: nec quicquam se optare dixerunt aliud, quam vt frequens Tolosae habitaret Edmundus. Fremere inter haec Haeretici, atque iactare a Patribus Capitolinis (qui Magistratus est eius vrbis) dilapidari communia bona: suaque, se inuitis, ad alienos auerti. Haec, aliaque strepentes cum haud quicquam Tolosae proficerent; apud Regem in stant, ne in eam rem consentiat. Haec fuit causa cur Augerius Parisios vsque se ferret, Haereticorum vt apud Regem conatibus obstaret. Ad haec Tolosates. Oratoribus, quos mittebant in Regiam, impense Collegij negotium commendarunt. Iam Societatis Parisiense Collegium eo celebritatis venerat; vt Academia, quam intenderat litem, vltro consenescere pateretur: eo magis, quod iam Theologorum ordo, cum recu sasset quibusdam contra Societatem literis sub seribere; aperte significarat, tandem se in eam venisse sententiam, vt expedire censeret Reipublicae Iesuitas et esse, et docere Parisijs. Non tamen desistebant aduersarij, dum ab aperta oppugnatione cessant, quasi furtim cuniculos
[Note: 58 Comestabilis. et Anuillanus Societatem defendunt.] agere, falsis eriminibus apud Principes viros serendis. Anna Momorantius Comestabilis, seu magnus Equitum Magister, et eius filius secundo loco genitus Princeps Anuillanus sub Ferias Paschales Lutetiam cum venissent, continuo ad Comestabilem Gallaudius Academiae Rector accessit, opem rogans ad Iesuitas exterminandos, quos longa oratione conabatur Academiae pestem ostendere. Deinde cum Praetor quaestionum inter Sicarios (causas criminales vocant) cognito e quibusdam gymnasijs prodire noctu, et turbulenter per vrbem vagari iuuenes; Rectorem ea de re admoneret; Rector, ac Petrus Ramus haud cunctanter responderunt, fontem mali Iesuitas esse. Quippe cum ad eos, licentiae causa, plurimi aocurrerent, neminem Regentium posse continere in officio suos. Quicquid enim feueritatis adh beretur, statim se migraturos ad Iesuitas interminari. Verum hae quoque criminationes, patrocinante Prouidentia, ad illustrandam magis in nocentium in dustriam, quam ad obscurandam famam valuerunt. Namque Anuillanus, qui forte praesens in tererat, post egregie Societatem apud parentem desenfam, et Quaesitor ipse obtrectatores graui oratione increpitos silere iusserunt, nec criminari, sed imitari Iesuitarum institutionem. Et Comestabilis, cum ad eum Patres, Anuillani monitu, purgaturi calumnias adiuissent, in hunc eos modum affatus est: Nequaquam me fugit quam multa Societas: vestra in Gallia [Note: 59 Verba Come stabilis ad Socios Parisienses.] perpefsa sit, postquam praesertim dissidium in religione publice factum est. Ceterum vos ae quiore haec animo ferre debetis, quod sunt vobis cum optimis quibusque communia. Ac recordamini qui cumque in Ecclesia Dei magnum aliquid moliti sunt magnas etiam vti vos, difficultates expertos esse. Quod fi qua simplicitate, quaque pietate coepistis Ecclesiae Dei prodesse, reique publicae pergatis; nihil est, quod vobis magnopere timendum sit: istis en in praesidijs tuti eritis. Quod attinet ad me, operam meam nullo vn quam loco desiderabitis. [Note: 60 Perpintanicla ritas Parinjs.] Accessit idem sub tempus ad Societatis res Lutetiae decoranda christia na Perpiniani mens ore poteus Tulliano. Huc denique, tanquam in campo digno se, maiore manum momento collaturus Lugduno misus, et orationes, quae editae extant, de retinenda veteri religione exorsus, magnum Catholicis nomen peperit. Auditus est cum primum dixit, haud sine Hugo nottorum insigni dolore: qui cum ex composito obturbaturi in auditorio stetissont; vbi suam sectam impietatis disciplinam appellari au diuerunt, in furias acti, primum sibilis, deinde etiam grauiore in iuria perturbare dicentem conati sunt. Sed superante eorum petulantiam tum modestia, et eloquentia christiani oratoris, tum Catholicorum iusta ira, qui districtos in terposuerunt gladios, nil deinde atten tare ausi. Sedenim dum maxime floret Perpiniani nomen, perque eius claritatem quantum Maldonato doctore theologia, tantum latinae literae Clarom ontani Collegij celebrantur; magna sane iactura, laeuque tempore (quantum humana vident consilia) [Note: 61 Eiusdem noerba mors, atas, virtus.] canora illa tuba infracta est. Quinto Kalen das Nouembris obijt vir religiofissimus, nec sui modo temporis eloquen tissimus, verum etiam quo ad Tullianam facultatem haud facite quisquam vlla propius aetate accesserit. Quod si diutius vi ta suppeditasset, tum proesertim, cum iam vna cum aetate viri ma turescebat oratio, nec vm bratiles, sed veras, adeoque illustres, et graues tractabat caufas; enimnero ex pressam posteris christiani oratoris sormam reliquisset, haud multum ab perfecta distantem. In ceteris summi oratoris dotibus actio Perpiniano fuit excellens. Species erat decora, et tanquam flori iuuentae senilem inspergere maiestatem natura festinasset, barba, et capilhas, prae eanus. Annugn sextum, et trige simum agebat aetatis cum raptus est, modica femper vsus valetudine. In Societatem anno voluentis seculi primo et quinqua gesimo Septembri memse de derat momen. Multos annos in Lusitania Latinas, et Graecas literas docuit: aliquot dein Romae. Idque aiebat sibi Dei concessum munere, vt perin de libenter, atque accurate paucos doceret, ac multos: nec tam auditorum spectaret numerum, quam quid ipsa res ab se, et muneris sui persectio postularet. Quod quidem prae clarum est: sed diuina iuuante gratia religiosis vsitatum Magistris. Nam, quem admodum lucri mortalis, aut gloriae causa docentes, est cur de auditorum infrequentia
[Note: 62 Magistrorum Religiosorum quae propria virtus.] doleant: quod ea re fit, vt minus id assequantur, quod destinarunt; ita doctoribus sacris, quibus destinatum illud est vnum, vt se totos ad. Dei voluntatem, ex Moderatorum inter pretatione, conforment; cum id in exigua, ac numerosa classe iuxta consequantur; causa vtrobique par est, cur in dustriae vires intendant: atque adeo, sicut nobilis auditorij, numerosique laboribus non vincuntur; ita nec exigua, et ignobilis schola fastidio est. Perpiniano tamen iucun dum fuit in propugnatione fidei, tanquam in acie occumbere, qui profitebatur, si vel vnum a lapsu sustinuisset; luculentum se profectionis in Galliam suae pretium habiturum. Sub ipsum excessum, cum lectulo circum fusi omnes domestici adessent, precatus primo a Moderatoribus, dein a cetera corona veniam, si quem prudens, im prudensue offendisset, eosdem modo ad hortans ad perfecte Deo seruiendum, modo suauissime Deum, et Christum Dominum alloquens; vberem omnibus fletum exeiuit, miserantibus inter cetera tantam virtutem, atque indolem pulcherrimo in flore decerpi. Sed manus Dei non errat. Nec minus commiserati sunt Catholici Parisienses pariter demortui, et superstitum Sociorum quasi orbatorum vicem. Ad haec et multis per vrbem sparsis graece, latineque carminibus, Oratoris memoria decorata est. At Haeretici nec dissimu lauerunt ex publico moerore laetitiam cumque ferre non possent, tam celebrem defensori catholico superesse famam quam non nisi ex ipsorum refutatione collegisset; contrarios laudationibus bonorum euulgarunt libellos. Perculsis acerbo casu Parisiensibus, in tempore ad fuit ab Tolosa Augerius. Is, dum Collegio Tolosano em ptarum a ciuitate aedium negotium apud Regem transacturus al quot dies Parisijs egit, volente Episcopo, dicere [Note: 63 Augerij celebritas Parisijs.] ad concionem instituit. In clytum iam pridem erat maxima illa in vrbe Augerij nomen. Quare ad eum audiendum, quanta vnquam ad paucissimos, confluebat ingentibus studijs multitudo: cumque eum certatim variorum ad se templorum Rectores accerserent, multa peruagatus, populi totius Parisiensis studia commouit. In Custodijs quoque, in Nosocomijs, ipsa demum in Regia dicere iussus [Note: 64 Princrpum studia in Tolo sanum Collegium] est. In Tolosana causa multum habuit dimicationum: sed prospere consecta est, insigni Regis, Reginaeque Matris fauore. Cardinalis autem Borbonius ita sauit; vt Haereticorum quendam in Senatu ipso, coram Rege, ac parente, grauissimis castigarit verbis: adijciens inde constare Iesuitarum causae aequitatem, quod eam Haeretici im pugnarent. Gesta igitur e sententia re Parisijs, auctoque totius Societatis nomine, Edmundus, exeunte anno, Tolosam abscessit in summo templo, ex Canonicorum voto, per sacrum ver oraturus.
In Hispania Toleti, pro Collegio, quod in choatum erat, domus Prosessorum [Note: 65 Toletanae domus praeclarum exordium.] instituta hoc anno. Placuerat Generali Conuentui in vna quaque Prouincia vnam institui. Toletum que iam diu Franciscus destinarat sedem Professis. Ineunte Iunio factum initium Ioanne Valderauano praeposito. Adfuit rebus ordinandis Consaluus Prouin cialis: eodemque complures euocauit Sacerdotes, qui de more Societatis tertiam, post consum mata doctrinarum studia, conficerent probationis annum. Professorum initio adfuere Simon Rodericius vnus e decem, Franciscus Strada, qui Prouinciam Aragoniam, Emmanuel Lopius, qui Complutense Collegium, Paulus Hernandius, qui Murcianum rexerant, Antonius Corduba, [Note: 66 Ratio disciplinae in ea domo degentium Sociorum.] alijque rebus gestis, acvirtute viri praestantes. Principium factum est ita, tanquam non Vetera norum, sed Tyronum formaretur domus. Distributis in horas singulas cuiufque diei religio sis exercita tionibus, gaudebant viri grauissimi se, polt longa Magisteria, rursus quasi rudes informari, manuque duci: alternis diebus ex hortationes de perfectae virtutis studijs atque collationes habebant. Die Iunae Prouin cialis de constitutionibus Societatis loquebatur: die Mercurij Antonius Corduba de Confessariorum officio: die Veneris Emmanuel Lopius de ratione spiritum exercendi ex Sancti Ignatij libello. Ita se ad suam, et alienam vtilitatem excitabant vicissim, et excolebant. Intermedijs diebus item conueniebatur in vnum: quodem quisque super pridiano sermone cuperet audire, liberum erat percunctari, distributis, vt vnicuique commodius fieret satis, in quatuor partes Patribus, Fratribusque: quarum partium tribus tres prae erant ij, quibus disserendi
[Note: 67 Eorundem ardor perfectae virtutis.] datum negotium diximus: quartae ipsemet Praepositus Valderauanus. Insignis erat ad orandum seu mente, seu voce: ad conscientiae labes cum vniuersas inqui rendas, tum praecipuam quampiam nominatim obseruandam, delendamque: ad omnes explendas domesticae disciplinae partes conatus, et cura. Et, quia priores auctoritate, ac loco, ijdem et virtute praeibant; blandum ceteris erat sequi per semitam decoris tritam, mollitamque vestigijs. Tantum in vnoquoque ad abijciendum se, et cupiditates edomandas emicabat ardoris; vt, cum incitatissime omnes currerent; singulos tamen sui puderet, tanquam nouissimi irent, praecurrentesque longo nimis interuallo Socios in tuerentur. Collocutiones de Deo, rebusque diuinis, deque rationibus, per quas profici, tractarique religiosa munia quam absolutissime queant, vt inter, tyrones fit cum primitiae spiritus calent, assiduae potius, quam frequentes. Illud maxime in sacris commenta tionibus agitabant, eo peculiarem conscientiae obseruationem intendebant, id denique et in consuetis inter se a mensa congressibus pertractabant; quemadmodum magis, ac magis cum Deo, cumque moderatoribus, itemque cum fratribus caritate, obsequio, beneuolentia iungerentur: quem ad modum suas quisque appetitiones infringerent, propriam que exuti sententiam, et induti Antistitis, im perata quae cumque fortiter, et libenter exhaurirent. Inter haec deriuabat ad proximos cura. Am plius duodecim per Paroecias alij alias, per Nosocomia, perque Custodias verba faciebant. Quo Euangelij sonitu, et cetera Euangelistarum sedulitate, magnopere aucta Sacramentorum frequentia. Toletani commoti, nunc demum incipere sibi oboriri lucem aiebant, et palam fieri quid Societas esset, fortunatam appellantes vrbem suam, cui contigisset Professorum habere domum. Itaque de maiore, et [Note: 68 Toletanorum erga Patres be nignitas.] aptiore situ, deque templo aedificando permulti agebant: vtque feruebat in Patribus pietas; ita in populo (quod vbique fit) ad conferendam stipem exuberabat benignitas. His orta natalibus Prosessorum Toletana domus. Quae instituta, quanquam perpetuari neque nauanda proximis opera, neque domorum aliarum communis disciplina permisit; in telligimus tamen, Deo benigne hanc suam familiam respiciente, ita fere sanctum feruorem viguisse, vt froenanda potius, quam [Note: 69 Turbarum aliquid in Hispania.] stimulanda fuerint studia Sociorum. At sem piternus bonorum hostis Diabolus, quo videbat inter infesta Hareticorum tela magis roborari, et crescere eandem Domini aciem, atque in pacatis terris Nouitiorum, ac Professorum domicilijs ad perfectionem acrius eniti, contraque ipsum copiosius in strui; furebat scilicet dolore, et vias scrutabatur omnes, si qua irrum pere ad euertendam, vel irrepere ad insigni aliqua deformandam nota posset: vt vel deleretur, vel frustra esset. Inde cuncta dum pessimus circuit, recte factis ad maleficia suo ritu abutens; eo arietem admouet, vbi iam labis aliquid videbatur fecisse. Antonius Araozius, quamuis a Vicario Borgia Romam ad creandum Generalem compluribus literis, et incredibili studio vocatus esset, rogatusque, vt, si forte Prouinciali Conuentu non designaretur, tameu extra ordinem adesset, cuncta Societate non modo probatura, sed et in benefico positura tanti viri praesentiam; tamen et apud Patres Prouin ciae ne se designarent, et apud Vicarium, ne Romam extra ordinem veniret, valetudinem, et negotia excusauit. Ceterum supra memoratum est, quanto Patres consensu Assistentem eum, quamuis absentem, crearint. Hic locus maxime opportunus [Note: 70 Vnde consensus tantas increando Assistente Araolio.] ruinae Diabolo visus est. Porro cur tanto consensu Assistentis munus ad Araozium deferrent Patres; duas praecipue (quantum coniecturae satis firmae ostendunt) habuerunt causas. Primum norant virum illum permagni esse consilij, eiusque sententiae, vt ad firmanda potius suscepta Collegia, quam ad propaganda contendi vellet. Quae cum videretur sententia accom modatissima tempori, in eamque Patres decretum edidissent; tem perando Patris Francisci studio, et pene prodigae caritati, perappositum existima bant. Certi de reliquo eam Francisci modestiam esse, eamque Societatis quam optime administrandae voluntatem, denique eam vtriusque virtutem; vt inter se haud difficile consentirent. Deinde verissima eadem erat occasio graues multorum sistendi querelas. Nam, tametsi multa ad Dei obsequium in aula, Principumque virorum familiaritate moliebatur,
[Note: 71 Publica negotia Religiosis non attingenda.] et efficiebat Araozius; tamen negotiorum tractatio publicorum, atque adeo profanorum, cum per se in uidiae multum habet ad vulgus, tum maxime si a viris religiosis, quorum longe alia prosessio est, attin gantur, eaque in Ordinem vniuersum ferme redundat inuidia. Ergo cum plurimum apud potentes posse Araozium fama ferret, nec pauca eius consilio geri; frequentes aliae ex alijs existebant querelae, et latius quam querelae, damnum patebat. Namque indignati Procerum plerique, ac Praesulum suam bonam, malamue conditionem ab homine Iesuita suspensam, quod in ipsum met stomachus suggerebat, et offensae timor premebat; in cetera effundebant membra in nocentis Sodalitatis. Comparatum autem sic est isto rerum in genere, vt, cum nequat vni commodari, quin doleant multi com petitores; grauius tamen vnius noceat dolor, quam multorum prosit voluptas: quin et his ipsis quam voluptati res est, tam est oneri gratia. Haec ita cum essent, Patres Hispanos angustiae vrgebant vndique: nec probare Araozij facta, nec damnare sine offensione poterant. Inde abalienari animos, et distrahi, cooriri suspiciones, et quasi factiones necesse erat. Prostabatque ceteris Prouincijs, ac futuris aetatibus haud rectum exemplum. Quae mala omnia vno quasi recide bantur ictu, si Araozius ex Hispania auocaretur. Talia nimirum considerantes in conuentu Patres, perlibenter occasionem amplexi, per quam tantam viri auctoritatem, ac rerum agendarum prudentiam ad negotia diuinae gloriae, cum lucro ab iactura vacuo, traducerent; [Note: 72 Vitari offenfio nes non possunt.] consensu maximo Assistentem fecerunt. Ceterum ad hoc consue faciendus cum diuina gratia animus est, vt, posteaquam pie, prudenterque consulueris, euentum praestoleris e caelo, vt cumque cadat, recte paratus ferre. Etenim haec ab religiosissimis viris tam mature, et consentienter, tanque integre, nec nisi: ad gloriam Dei maiorem gesta, simulatque cognita in Hispania sunt, longe aliter sunt a [Note: 73 Malignae interpretationes muneris Araozio impositi.] multis accepta. Id Araozio muneris non ad honorem, sed ad poenam impositum: non vt Societatis curet commoda, sed vt regia ne curet: non ab recto consilio eam suffra gationem, sed ex occaecato perturbatione animo, atque in sectatione natam: ad vlciscendum dolorem, quod vir integer Regno prospiciens, numquam cenfuerit pecuniam, aut Socios auehi ex Hispania oportere. Itaque homini optime de sua familia, de Ecclesia Dei, et regnis Hispaniae merito, id vnum fraudi esso, quod reg a diplomata libere propugnarit, fideliterque obseruanda semper censuerit. Haec Rodericus Gomius a Sylua non modo sentiebat, et disseminabat, sed [Note: 74 Quanta inde exorta procella.] etiam ad Borgiam scripsit. Inde gliscere vsque eo in festa per aulam suspicio, tantum ardere inuidiae, vt fuerint e Dynastis, qui tanquam in complorata re dicerent, hinc profecto cognitum iri familiam hanc Deo cordi esse, si tanto in cendio non conflagraret. Euasit, benigno Numine, ex hoc, alijsque in cendijs haud paulo grauioribus: et spes est etiam in posterum euasuram. Nam vt non incidant, neque expectandum, neque (dummodo absit Dei iniuria) exoptandum est. Araozius inter haec, quanquam et valetudinem exeusabat interdum, dicebatque sat sibi Romam itionum esse, quo septies, et quidem quater adijsset pedes, et quaedam a Pontifice iniuncta sibi concordiae inter ipsum, ac Regem curandae causa memorabat; tamen ad iter accingebatur, Patresque rogarat, ne ante suum aduentum finire Conuentum vellent. Cum post alias, atque alias procrastinationes, tandem Rodericij Gomij haud dubie consilio, Rex a Borgia petit, primo, vt ad aliquod tempus, [Note: 75 Satis sit Hispaniae Proceribus de Araozij in Assistentem electione.] deinde vt prorsus ab omni profectionis Romanae cura liberum Araozium in Hispania iubeat permanere. Quod Pater Franciscus, cum quidem, quantum ad se spectaret, quoniam totius Societatis arbitrium esset Assistenti abrogare munus, vel absentiam diuturnam permittere (quia post consultationes, et fusas ad Deum preces, nulla succurrebat ad detractandum via) concessisset in super Roderico Gomio, et Ordinis, de cetero nostri, et virtutis studioso principi, modeste, grauiterque respondit. Abigeret procul ab animo falsas illas suspiciones: neque, si quis obtruderet, ad aures admitteret. Quod enim in Generali Conuentu tot, talesque viri tanto consilio, prudentiaque gessissent, male condemnari. Exploraret, cognosceretque Congregationis adta: intellecturum se, et ceteros Patres eiusdem, atque Araozium, sententiae esse: obseruanda diplomata regia, idque decreto sancitum,
ne dum fraudi ea res illi fuerit. In summo illum post Generalem locatum gradu: quodque maxime fiduciae documentum sit, appositum Generali ipsi custodem. Praeterea Franciscus, domesticis cunctis silentio ijs de rebus indicto, Bustamantium, quem Visitatorem (vti supra dixi) mittebat, ante omnia iussit in cumbere ad sedandas tum domesticorum aduersus Araozium, tum Procerum aduersus SocietatemS suspiciones. Ita demum, Deo propitio, si non persanata, saltem obligata est, et coërcita plaga: vt, quantumuis fremeret pacis, ac pietatis osor aeternus; nec ad integra malum serperet, nec foeditas appareret foris. Sed Araozium, quanquam ille forsitan mansionem magis e diuina opinatus est gloria; tame quod non sua sententia post iudicium totius Conuentus habita, qua qua liceret, iter Romam extricasset; pij, prudentesque viri haud satis probarunt. Murciae Iacobus [Note: 76 Iacobi Suarij sancta migratio.] Suarius, qui Paulo Hernandio Rectori paulo ante successerat, Kalendis Iulijs ad im mortalem migrauit vitam, relicto domi, forisque celebri sanctitatis nomine: adeo vt eius ea put honorifice asseruetur, et colatur, tanquam viri sancti monumentum. Hoc inter cetera mirum narrant diuinae pignus erga eum benignitatis. Sanctimoniales Sanctae Clarae, quarum Murciae sat procul ab Collegio Societatis Coenobium est, cum in tempesta nocte ad consuetam surrexissent psalmodiam, quandam supra Collegij tectum videre lucentem flammam. Incendium arbitratae, extemplo qui admoneret Patres, ad Collegium mittunt. Porro ad eam denuntiationem, dum singula Antonius Aluarius Collegij Minister, et Ludouicus Ruitius ianitor trepide scrutantur, neque vllum publicis locis incendij vestigium reperiunt; aggressi singillatim aperire cubicula, ad Patris Suarij conclaue perueniunt. Eo patefacto, rem conspicantur miram, ipsum Suarium extra lectulum ad parietem facie versa orantem, tribus ferme palmis a pauimento sublatum: cumque perstaret immotus, et diuinae immersus dulcedini nihil sentiret; quo res testatior esset, propere excitant, accersuntque Paulum Hernandium Rectorem, qui accurrens idem miraculum oculis suis perspexit, nihil vnquam sentiente Suario. Hinc gratiae ijs, qui de igne admonuerant actae, iussique securi esse, quod Patres, re deprehensa, vidissent nihil ex eo metuendum igne. Non tamen Rector passim vulgari prodigium passus est. Et sane nihil a vita Suarij haec documenta ab horrent. Magna constantia parentis, a quo omni ope reuocabatur, refutatis conatibus, diuinum ea persectione auspicatus est famulatum; vt adhuc Nouitius Nouitijs praefuerit. Duodecim dein annis, quibus in Societate vixit, intentiore semper cura, ad religionis culmen contendit. Magnam huius temporis partem egit Murciae: quo tempore nunquam defatigatus laboribus, imo nunquam exsaturatus, peragrandis magna cum paupertate pagis, edocendisque agrestibus, Apostoli acquisierat nomen, haud ex vano, cum et facta haberet. Insignis erat viri modestia virtutum decus, et facies ceterarum: vultus semper idem, verecunda quadam, summeque amabili hilaritate conspicuus. Diceres non tam hahere in potestate, quam non habere perturbationes. Hisce virtutibus, et coniunctione cum Deo arctissima, id quod summe optandum est, consequebatur, vt aedificationi intentus, nihilque vlla ex parte destruens, in crementis opus diuinum maximis, cum omnium approbatione, et gratia promoueret. Reliqua de Apostolico [Note: 77 Doctoris Vergarae sanctus exitus.] viro anni sexagesimi volumine prodita sunt. Eiusdem Collegij patronus insignis Conchae decessit Alfonsus Ramirius Vergara, vitae integerrimae sortitus exitum parem. Iussit corpus suum in Collegij Complutensis templo condi: sed ab ijs, apud quos depositum est, veluti sacrum pignus asseruantibus, nunquam potuit impetrari. Vir fuit, et doctrina clarus, et sanctimonia venerandus, et auctoritate potens. Quinquies delatas Episcopatuum recusauit insulas: atque in suae argumen tis salutis haec duo numerabat, vt alibi etiam indicatum a nobis est. Primum, quod cultorem animae suae habuisset Patrem Franciscum Villanouam, a quo praescriptam vitae rationem, ad extremum vsque spiritum, accurate seruauit. Deinde, quod non passus Deus esset ipsum muneribus Praesulum, et peccatis alienis onerari. Societas illi et pro sub sidijs, quae Complutensi, et Conchensi Collegij dedit; et pro summo studio, quo semper tutatus eam est, velutique suam rem amplificare
et ornare studuit, primis praesertim temporibus, cum et amicorum, [Note: 78 Naualcarnerensis sedes.] et rerum peuuria erat maior, sane plurimum debet. Hoc eodem anno Naualcarnerensis coepta est sedes, et Collegio Complutensi tanquam membrum subnexa. Est Naualcarnerum in Archiepiscopatu Toletano pagus frequens: pagi eius diues pro loco Sacerdotium habebat Doctor Baptista Madridius. Is cum ageret Romae, ab hinc biennio, impetrato a Pontifice Pio Quarto, vt domicilium Societatis Naualcarneri fieret, in eamque rem illud Sacerdotium conferretur; se ipsum insuper Societati dedit. Sed, subortis difficultatibus, in hunc annum extracta domicilij res. Quibus demum a Pio Quinto expeditis, Martinus Hernandius praepositus ei sedi est: eique sex deinceps annos praefuit, ingenti paganorum bono: non vna tantum, vti erat in conditionibus, sed tribus discentium inductis classibus, vt accurrenti [Note: 79 Vita insignis Ioannis Leonij.] multitudini fieret satis. Decessit Trigueri sexto Idus Februarias Ioannes Leonius, quem ab lenitate vocitabant Agnum. Quinquennium tantum in Societate vixit, sed secundum Societatis mores vitam omnem. Quippe Xerij natus, et institutus, pueritiam, itemque adolescentiam extra omnes aetatum illarum non modo errores, ac vitia, sed et leuitates egit. Cumque ad insignem doctrinam humanarum, ac diuinarum rerum, atque ad omnem virtutis laudem profecisset; id laborauit vnum; vt sua haec bona cum quamplurimis communicaret. Philosophicae orbem scientiae bis docendo permensus, inter cetera emolumenta, tres Societati viros egregios peperit, Ioannem Leonium cognominem sibi, eundemque fratris filium, Franciscum Dionysium, et Ludouicum Franciscum Quirium. Quorum postremus in Florida fidei odio extinctus occubuit: primus in Prouincia Rhenana complures annos, alter in India Goae Theologiam professi. Inter quos labores et ad populum pro suggestu agebat, et confitentium regendis animis praecrat, et alia omni ope serere honestatem, et educare conabatur: sua habens interualla, per quae multum cum Deo solus esset. Itaque et propter doctrinae, et eloquentiae ornamenta, ac multo magis propter singularem innocentiam, modestiam, caritatem, pietatem, summo apud Xerenses in pretio erat. Ille tamen easdem animaduertens curari vtilitates publicas posse maiore compendio, si ad ceteras virtutes obedientiae lucra adiunxisset; consummandi Holocausti amore, Societati dedit se, annum iam tertium ac trigesimum agens. Maxime valuit praeconio verbi diuini: Hispalique, vbi primum susceptus, ac plurimum diuersatus est; conuersiones morum eximias, easque apprime constantes fecit. Mire idem lenis, ac vehemens, dulcis, et acer: diuinaque oracula tam apte proferens; vt nata ijs locis, nec alio consilio ab Sancto Spiritu edita viderentur. Quam rem meditatione assequebatur: non enim ad cogitata sua accommodare sacra verba (quod quidam putide faciunt) enitebatur, sed ex meditatione eorum quicquid dicturus esset eliciebat. Medico, vt instantem sibi mortem nuntiauit, gratias magno gaudio egit, et osulari dexteram voluit. Xerenses vbi mortuum acceperunt; apparatis exequijs honestarunt extructo coenotaphio, cui pileum superposuere theologorum insigne Doctorum, et palmam: hanc in documentum perpetuae virginitatis, quam conseruasse illum non dubitabant: illud in testimonium caelestis sapientiae, simulque, vt opinor, modestiae: reddituri mortuo, quod viuus respuerat. Nam quamuis a propinquis, amicisque compelleretur; nunquam tamen perpelli potuerat, vt e [Note: 80 Lucae Zampelli vita laudatiffima.] literarijs honoribus, praeter philosophicam lauream quicquam acciperet. Hic iam inter Hispanas res subiungam Lucae Zampelli excessum, quoniam Aragoniae restitutam Sardiniam hoc anno dixi. Is Sassaritanus origine Calari morte iustorum sexto Kalendas Augustas occubuit: aetate non multo tricenario maior: in Societate ferme non nisi erudiens pueros, et audiens eorum confessiones haud vltra vicesimum meusem versatus: sed eo breui spatio virtutis stadium emensus oppido quam longissimum. Itaque simul e conspectu sublatus est (vt fit in iustorum desiderio, quorum memoria in benedictione est) domi, forisque misti laetitia, ac moerore fermones diu tenuerunt varias viri celebrantium laudes. Ille aiebat: saepe mecum egit hic Pater, et nunquam vox ex ore eius insonuit, nisi de Deo: neque id vnquam nisi cum animi mei summa iucunditate: et mirabar nunquam deesse,
quod sancte grateque diceret: adeo vena cordis abundabat. Dicebat alius: Ex quo die hunc Dei hominem vidi; nihil magnum, aut paruum animaduerti in eo, quod leuissimae culpae affine, ves a perfectione alienum videri posset. Ego vero, alius subijciebat, mirabar indefatigabile corpus pariter, et animum laboribus caritatis. Alius excipiebat: Quid illa tranquillitatis amabilitas, vt rapiebat! Alij alia praedicabant. Sed libet testimonium afferre Petri Spigae optimi viri de optimo. Eum, inquit, nos omnes pro speculo habebamus obedientiae, grauitatis, humilitatis. Vrebatur corpus supremo tempore morbi atrocitate, et os illud sanctissimum ab laudibus Dei nunquam cessabat. Ambo nos in eodem pariter cubiculo decumbebamus: atque ille nunc solus dulcissimis colloquijs cum Christo Domino agebat, nunc cum infirmorum curatoribus vltro sermones de patientia conferebat. Ex quo die in hoc Collegium pedem intulit, nunquam eum vidi tristem, nunquam quicquam desiderantem aut anxium, aut perturbatum: sed ore semper vultuque Angelico, cum summa, quae latebat in animo pax, et tranquillitas clarissime in oris specie emicaret. Eodem vultu ad faciendam rem sacram, eodem ad excipiendas confessiones adibat: eodem docebat prima elementa literarum pueros: eodem claues sumebat ostij, et ianitoris explebat partes: palam vt appareret in rebus eum omnibus quaerere Deum, et inuenire. Minime durus, aut austerus: nunquam ab se amariorem quempiam dimittebat. Quicumque in consuetudinem eius inciderent, pietate rapiebantur: semper enim in ea caelesti lingua verba, ac sententiae insidebant prudentes, et copiosae, quae suauiter iuxta, atque efficaciter influebant in animos audientium, vinciebantque magno cum eorum bono, qui nunc illi quam possunt vberibus lacrymis, precibus, ac praeconijs grati vicissitudinem officij rependunt. Quoties inter nos agebamus, sentiebam ego in me nouum ardorem, et accessionem diuini amoris, et aliquem gustum diuinitatis. Itaque cum placuit Deo illum euocare, optimam mei partem amisi. Haec, atque alia Petrus ad Ioannem Victoriam Visitatorem Sardiniae scripsit. Cuius in epistolae, quam conseruauit fronte Visitator adscripsit, suo iudicio multo plura de sanctimonia eius viri affirmari posse. Quae quidem ego, quia explicatiora non reperi, nequeo referre. Sed Deus haud dubie fideliter in monumentis vitae custodit, in magna olim Iosaphatae Vallis panegyri promulganda. Illud addiderim fuisse eam virtutem haud exitu magis, quam principio memorabilem. Sub primam iuuentam initiatus Sacerdos, et in sacrorum ordinem senum adscriptus, nihil moribus, nec mente, nec lingua de iuuenum profana leuitate mutarat. Pangendis delectabatur patrio sermone versiculis, tam facultate non malis, quam argumento non bonis. Amabant sodales opuscula, et interdiu, noctuque eantitabant. Viros graues cum poeseos genus, tum poetae persona magnopere contristabat. [Note: 81 Zampellus per P. Spigae verba in alium mutatus.] Haec Zampelli Presbyteri cum essent studia; forte Nosocomium intrauit, dum Pater Spiga aegrotis omni officio ministraret, coniectisque oculis in sacrum administrum, dum attentus contemplatur nunc grabatos sternentem, nunc pauimentum verrentem, nunc consolantem aegros, tacitusque secum miratur praeclari seruitij sedulitatem; Spiga ita compellat: Quin Domine, et ipse his minimis Christi aliquid nauas laboris, et adiuuas me? Age, expedi manus: Christus sibi, quod his impenderis, imputabit, et mercede bene grandi rependet. Mirum Deus famuli voci pondus adiecit. Totum repente hominem immutauit. Itaque non flatim modo adiutorem se Spigae Zampellus adiunxit; sed delectatus opere, saepiusque repetito captus, cum eo et poeticam, et omnem suam mutauit curam. Procurationem [Note: 82 Nosocomij procurationem suscipit.] Nosocomij suscepit: eamque non imperio nugis, quam famulatu, aeque mente solers, ac manu impiger administrans, et ex locupletum benignitate domicilij inopiam leuans, omnia breui ita composuit; vt munditiem, ordinemque ministerij, et caritatem obsequij spectatum accurreretur: nec interim minor spectaculi pars ipse procurator esset. Iamque, velut ad omnium virtutum patronum, qui Christianam vitam ex animo vellent capessere, quique ab seculo fugam meditarentur, apud Lucam perfugium, latebras, auxilium, institutionem inueniebant: eum ille, quamuis posset familiam ducere, et suarum gloria virtutum
frui, non sine aegrorum immenso dolore, sub obedientiae iugum, et sanctae obscuritatis vmbram contuht sese. Receptus in Sassaritanum Collegium, et inde ad Calaritanum fundandum missus, dignus fuit, qui nouae illius coloniae egregium specimen non modo ciuitati praeberet, sed etiam caelo primus inferret. Vtrique Sardiniae [Note: 83 In Sardinia aegris militibus succursum.] Collegio Sassaritano aeque, et Calaritano locupletem caritatis promendae materiam praebuere milites, socijque nauales ex Hispana classe in Melitae propugnationem parata, qui vel ad reficiendas vires, vel ad hyberna in Insulam appulsi sunt. Multum operae pacandis ipsis inter se, conseruandaque cum ciuibus pace, magno publico bono, multum erudiendis, expiandisque impensum est: longe vero plurimum subleuandis aegrotis, quorum et numerus in gens, et calamitas summa fuit. Itaque quam vrbano populo adhibitam Romae curam supra est proditum; eam ferme omnem Sardi Socij contulerunt in milites peregrinos. Quin adeo et hortatibus eorum, et exemplis omni Ciuitate permota, id certamen exarsit in medicamentis suggerendis, et vestimentis, et cibarijs etiam exquisita cura conditis; vt milites confusi nunquam mirari desinerent, consensuque clamarent, satis apparere Deum in ea Ciuitate esse, vbi tantum caritatis vigeret. Ita deliniti nullo negotio animarum quoque medicinam suscipiebant. Nec defuerunt qui ad militiam nostram ab terrena illa transirent. Ceterum pius labor haud paruo Dei famulis stetit. Quippe Calari inde non pauci, et Sassari tredecim eodem tempore per duos ferme menses decubuere. Tum vero benigna Ciuitas, quae classiarios alienos, et corporum defensores ita studiose curarat, quales erga praesidiarios suos, nec modo corporum, sed praecipue animorum propugnatores, gereret animos patefecit. Non secus ac de filijs parentes, deque parentibus filij promiscue omnes, primi, medij, nouissimi soliciti, nunquam defessi, nunquam sibi facientes satis, omni officio, et ope iuuerunt. Cerneres clementissimum e Caelo Dominum suis vicem seruis rependere eius benignitatis, quam in alios ipsi prompsissent. Per ea ciuium auxilîa recreatis ceteris, vnum sibi de praeclaro manipulo, quasi decimam, [Note: 84 Obitus. et virtus Ioannis Olmedae.] decerpsere Superi Ioannem Olmedam. Tametsi Patres cum reliqua, tum receptacula aegris quam potuerant optima, curarant; tamen copia languentium exuberans fecerat, vt in Nosocomio lectis humi stratis quaterni, quiniue iacerent. Olmeda miserorum vt confessiones exciperet, nec proximi exaudirent; prouoluebat humi se, vel sternebat medium inter iacentes, et ad eorum os applicabat aures. Ita multas quotidie dum perseuerat horas, vitamque suam oblitus, animas tantum miserabilis turbae cogitat; ex loci pedore, situque, ac vitiato morbosorum anhelitu, virus in venas recepit: vnde sublatus terris, et genitus caelo est. Inter ceteras laudes (nullam enim religiosi viri desiderabat) eam modestiam, eamque obedientiam constat fuisse, vt Balthasar Pinna, qui complures annos ei praefuerat, ita profiteretur. Quicquid Olmedae vnquam iniunxisset, cum sane multa, et ardua in summa Sociorum penuria, et laborum copia plurium annorum vsus postulasset iniungi; eum nunquam vultum mutasse: ad iussa quaelibet et promptam exhibuisse, et simplicem, et hilarem obsequelam. Castellanus erat natione, sex et triginta aetatis, sex circiter Societatis annos numerabat. Ante eam initam iuuandis proximis dedicarat operam, praesertim confessionibus audiendis. Sassari, praeter Sacerdotales labores, etiam Humanitatis, et Rhetoricae iam inde ab scholarum initio diligenter, satisque docte tradebat. Inter haec Visitator Victoria praeclare [Note: 85 Res a Patre Victoria Visitatore in Sardinia gestae.] multa conatituit, et ad communem Societatis normam redegit. Disputationibus multis, et grauibus instituta Ordinis, legesque, et Congregationum decreta exposuit. Tyrocinium ex mente Borgiae (vt cunctis in Prouincijs passim fiebat) ordinauit, Tyronibus Calari collocatis. Explicationem catechismi sexta quaque Feria in templis Collegiorum, itemque sacris diebus diuinae Scripturae popularem explanationem, quam ipsemet auspicatus est, in morem induxit. Tyronibus Franciscum Antonium praefecit: quo Romam accito, vt in Germaniam mitteretur, Balthasarem Pinnam substituit. Magna auctoritate apud primos quosque erat, magno domesticis exemplo, magno vsui populo vniuerso, tum priuatis congressibus, tum laboriosa tractatione verbi diuiui. A Praetoribus, ac Prorege quicquid e re Collegiorum fuit liberaliter
impetrauit. Antiochus Bellitus, qui Sassaritanam praefecturam gerebat (in hanc enim, et Calaritanam Insula omnis diuisa erat) ingressus Collegium sub prandij tempus, cum ministrantem mensae reperisset Victoriam; et ipse succinctus de more linteolo, insuperque aperto capite euicit, vt Dei samulis recumbentibus ministraret: [Note: 86 Quam operosum omnibus facere satis.] aegre coercitus, ne postea lances quoque purgaret. Ceterum dum ad exactam cuncta normam redigere statim vir efficax Victoria studet; euitare non potuit, quin plus nimio multa nouare videretur. Apud Sassaritanos quoque non nihil offendit, ob missum Calarim Pinnam. Ex quo Societas in Sardiniam venerat, in vtraque principe Ciuitate principes suggestus totum per annum sola habuerat. Victoria, delecta sibi apud Turritanos sede, vbi maior Collegij tum erat moles, et philosophia quoque tradi incipiebat; ad Calaritanos Pinnam miserat, simul Tyrones vt praeceptorem, simul Ciues vt concionatorem praestantem haberent, et vtrique Collegio sua robora, et quasi columnae essent. Adde quod et Sassari Pinna in tantum iam nominis, et caritatis, atque adeo auctoritatis creuerat; vt concoquere quidam non possent: nec deessent, qui malignis oculis, et auribus assidue attenti occasionem specularentur hominis deformandi. Quod fecerat, vt libentius eum Victoria Calarim summoueret. Ceterum arduum dictu, quam aegre sui (vt vocabant) parentis, magistrique, ac prope Apostoli absentiam vulgo Sassaritani tulerint, quam publica quasi comploratione sint prosequuti: nec interpretationibus sinistris, pro suo quisque ingenio studioque, parcebant. Hi dicere maxime carum, ac venerabuem Sacerdotem amandatum per ambitionem malam, vt sine consorte regnum Victoria obtineret. Alij suscepisse eum fouendos Calaritanos: idcirco, spoliatis ipsis, optima quaeque eo conferre. Quidam, praesertim ex obtrectatoribus Pinnae, suspiciones serere, inuenisse aliquid Visitatorem, quare relegandum censuerit. Seculi mores vbique tales sunt in deteriorem partem aliena trahentis facta, etiam quorum clarae rationes sunt: quo tum venia dignior adeo amica Ciuitas erat, quod Societatis morem, absolutamque obedientiam, et liberas, prout vsus poposcerit, in alia, atque alia loca suorum traductiones, nunquam ante spectarat. Interim magno studio cum alij perseuerabant populi Collegia postulantes, tum cupi dissime Oristanenses. Ceterum idem ardor in Prouincijs prope omnibus, pulcro quodam certamine, gliscebat. Et quidem in Lusitania simul Dominus Antonius Ludouici Regij fratris nothus, vt in Cratensem [Note: 87 Ardor Lusitanorum in petendis Collegijs Societatis.] Prioratum suum, simul Cardinalis Henricus, vt Scalabim (Sanctarenum hodie vocant) simul Dux Brigantinus, vt Villauicosam, et Archiepiscopus Bracarensis, vt in quaedam Dioeceseos suae oppida; Episcopi tres Algarbiensis, et Insularum in Oceano Tertiarum, atque Materiae, vt in suos Episcopatus denique et Ciuitas Eluana, vt ad sese colonias Sociorum ducerent, contendebant: quibus tamen haud aliter in praesens, quam commodatis in breue tempus aliquot operis, gerj mos potuit. Insularum Oceani causam Henricus quoque Cardinalis agebat, negans quicquam eas India minus magistris animorum egere. Nec satis profecto videbatur conueniens, vt Societas, quae totam Lusitani Imperij continentem tam [Note: 88 Nuncprimum aditae Oceani Insulae.] sedulo cursabat, excolebatque, et in extremas vsque Orientis incognitas ante famae terras penetrarat, illas haud longius quam octidui ferme nauigatione positas insulas nec dum adijsset. Itaque duo Sacerdotes Franciscus Varea, et Franciscus Consaluius, vna cum laico Simone Trauacio lecti, qui opus ab Tertijs incoeptarent. Sed cum, repetita bis nauigatione, cursum tenere non potuissent; apparuit has laborum primitias alij Insulae reseruatas. Pyratae interim Galli Materiam occupant: et, vt pleriqtie omnes Haeretici erant Iconomachi, e dira Caluini secta; praeter alia crudeliter, auareque, et impie gesta, per infanda sacrilegia, stragem sacrorum fecerunt. Ad hos igitur ita vexatos, afflictosque populos recreandos, erigendosque tres illi, quos nominaui, peruecti, plurimum subierunt operae, complures menses in extir pandis vitijs, et quae indigenae habebant sua, et quae alienigenae [Note: 89 Eborae templum Societatis inchoatum.] importarant. Porro Lusitana Callegia florebant omnia: iamque Conimbricense in vnam redactum sedem, tum ad alia, tum ad disciplinam opportunitates multas adeptum erat. Eborae templum inchoatum die, quem Sancti Francisci
memoria sanctum fecit. Primanum lapidem magna ceremonia consecrauit et in funda mentis locauit Archiepiscopus. Ex numero euocatorum in caeli beatas domos, haud immemoratum transierim seniculum plane bonum Petrum Annium: Pedreannem Lusitani vocabant. In Visensi Dioecesi natus manuum mercede vitam [Note: 90 Petri Annij vita simplicitate spectabi lis.] diu tolerauit innocenter, ac pie. Semper Dei memor, et animae suae. Nec minus in auditione rerum diuinarum, spectandoque Sacrificio, et salutanda Deipara, precibusque alijs faciendis, quam in quaerendo victu sedulus erat. Demum ab seculo secessit, et septem circiter annos, in vnius pietatis cura, eremiticam vitam coluit. Deinde proficiendi studio Patri Simoni adiunxit se se: domumque receptus in Dei famulatu ea simplicitate versabatur; nihil vt de votis rite concipiendis cogitans, nec a quoquam admonitus, annos ita quinque traduxerit, ita reliquos traducturus, nisi admoneretur. Nam, vt primum admonitus est, nihil morae interposuit, et quindecim fere superuixit annos. Multa, prout iniuncta sunt, ministeria pari semper animi aequitate obiuit; postremos annos in aede Sancti Rocchiaedituus egst, ob singularem modestiam, submissionem, ac pietatem eximie et Ciuitati carus, et Patribus. Ibi decessit septimo Kalendas Aprilis: et loco est conditus, quem animo sibi iam pridem designarat, vt appositum ad excitandam precantibus memoriam sui.
[Note: 91 Indicaeres.] Hoc anno status Indiae talis fuit. Sub anni initium Antonius Quadrius Malaca Goam reuectus non Christianorum modo Amboiniensium calamitates, sed et Lusitanorum nomen iam passim apud hostem contemptu laborans exposuit Proregi, et Archiepiscopo. Hinc statuit Prorex idoneam classem in Amboinum mittere: cui Consaluum Pereriam quingentis Lusitanis bellatoribus attributis praefecit. Coasaluus ipsum met Quadrium secum ire cupiebat: quo, et precibus ope concilianda diuina, et salutari consilio rebus gerendis praesto esset. Verum graues in India cum eum causae retinerent; duos illi Sacerdotes Vincentium Tondam, Armuzia propter valetudinem reuocatum, et Ludouicum Goem, qui ex Maluco venerat calamitatis internuntius, dedit. Classis Kalendis Maij discessit. Eodem tempore Petrus Ramirius, qui nuper Goanum Collegium rexerat conscendit, in Iaponiam transiturus; vt Societati per ea regna praeesset, Cosmi Turriani loco: cuius aetas annis, et aerumnis attrira iam bonam missionem ab regendi solicitudine postulabat: quanquam etiamnum Superintendens erat futurus. Paucis ante diebus Ferdinandus Alcarazius vela fecerat aditum exploraturus ad Sinas. Nam postquam Prouincialis Quadrius cognouerat regiam legationem plane non recipi, nec tamen procul ab spe esse alicui e Societate domicilium in Vrbe Cantonia impetrari posse; loco Francisci Petrij Alcarazium et ab aetate, et ab eruditione, et virium firmitudine magis idoneum immensis Sinicae ediscendae linguae laboribus mittendum putauit: praesertim cum id ipse met expeteret, missusque, vti supra [Note: 92 Ferdinandi Alcarazij virtus.] diximus, eo consilio ex Europa esset, vt vel ad Sinas, vel ad Iaponios nauigaret. Vir erat Alcarazius magna virtute, nec inferiore doctrina, studio vero dura perpetiendi pro Christo, et alienas ad eum adducendi gentes plane mirabili. Itaque ad Praepositum Lainium profectionem ab eo dum Indicam postulat, inter cetera infinita Salmantica haec scripsit: Ad negocia mea quod pertinet, quae vertuntur [Note: 93 Eiusdemardot in postulanda profectione indica.] in vno omnia, nolo, Pater venerande, molestus videri. Audaciae tamen idcirco mihi tantum assumo, quod confidam flagitationes huiusmodi non molestas tibi, sed potius iucundas accidere. Praeter quam quod certus nunquam sum satis, ne tibi explicatus sit ardor, quo me (ipsi gratia) Dominus vrit, eius causa aerumnarum quamplurimum tolerandi. Cuius rei copiam, quia persuasum habeo affuturam mihi pro votis in India; inde est, vt prae cupiditate eius peregrinationis, illic fere dies, ac noctes mea mens habitet. Mi pater (simpliciter ago, planeque, quippe animae meae rectorem alloquor) tantus interdum est ignis, quo exaestuo, tam vehemens quo incitor impetus; vt saepenumero inter orandum, inter sacrificandum, et inter alias quoque occupationes adigar ad suspiria, ad gemitus, ad lacrymas instando a Domino, ac flagitando, vt audiat me, perinde vt puer improbe pertinax super gremium matris abiectus. Angit, voratque me cum audio gentium
necessitatem in Sinis, alijsque Prouincijs, ac Regnis: exoptoque seruus adiungi ad earum auxilium profecturis. Aueo pro Christi causa, et in Societatis obsequio (quod beato Consaluo Sylueriae ob tigit) vitam, et sanguinem fundere. Ista Rachel est, cuius ita me coepit amor, vt quanquam theologiam docere laboriosissimum mihi et maxime alienum ab natura mea sit; tamen id non alacer modo, sed etiam gestiens exequar per has aerumnas, reputans Dominum mihi Rachelem meam concessurum: [Note: 94 Cupiditate Indiarum incitatur ad virtutes] laboresque, diesque videantur pauci, prae multitudine amoris. Atque adeo obfirmaui animum, si minus vno detur anno; expectare, ac flagitare duos, tres, decem, viginti, quantum denique cumque mihi dierum erit. Haec mea consolatio est: actiones huc referuntur meae minimae, maximaeque: huc vota, et preces: omnia denique ad hanc metam dirigo. Atque haec me cogitatio excitat, stimulatque ad omnia ardentius obeunda, et ad virtutes perfectas studiosius consectandas: cum sperem fore, si conatum adhibeam, vt benignitas me diuina respiciat. Quin ita interdum afficior animo, atque commoueor; vt existimem fieri non posse, vt Deus optimus, qui leniter omnia administrat, id nolit mihi concedi, ad quod ita me rapit. Quid enim illi praepotenti [Note: 95 Indicia vocationis diuinae.] bonitati negotij esset sanctas alias animo meo immittere voluntates? Et tamen cum ego, in aequata velut lance constitutus, saepe nil nisi perfectionem praecsie meam exposcam; non solum vocatio Indica non sedatur, sed augetur indies. Eo fit, non modo vt operam ego meam ad id voti reseram; sed quicquid ex meis Fratribus, alijsque Dei famulis elicere, et corrogare vnquam possum; eodem conferam: affirmare vt liceat vltra quingentas diuinas Hostias (nec fortasse mendacio mille, aut bismille dixerim) hanc ob rem immolatas: oblatae autem precationes, et alia ad exorandum officia prorsus numero carent. Oqui meum cor, Pater, in tuis manibus collocaret? Scio certe, miserereris. Ergo tanta flamma frustrabitur? tot sacrificia? quodque per vile hoc adniniculum posset Dominus frugis afferre, id bene commutabitur in explicationem theologicae scholae perpaucis auditoribus, quorum id multi melius, quam ego, praestarent? Audio quosdam aduersari mihi, propterea quod tantum literarum in India frustra futurum sit. Iesu bone, quid est hoc? Ego, qui me noui, scio mihi deesse memoriam, latinitatem, tum vires necessarias ad scribendum. Quid deinde? Si quid essem, nonne India bene doctos requirit, ad quos alij confugiant? Valetudinem alij in me desiderant firmiorem. Atqui, Pater (testes plurimi sunt) eam summa bonitas dedit [Note: 96 Roboratur laboribus.] mihi habitudinem corporis, quae laboribus confirmetur: tumque optime valeam, cum pedes peregrinor, cum male vescor, alijsque id genus incommodis fruor. Meae sunt illae deliciae, pallio in humerum reuocato, Breuiario e zona pendulo, peragrare terras Apostolico ritu, tradere rudimenta christiana, audire confitentes, et similia his. Ad haec aetas opportunissima est, annorum triginta: vt plane nihil desit, nisi quod tanto sum bono indignus. Verum quis dignus, nisi Deus efficiat? Ad extremum si quid est, quod obsistere mihi possit; per Christi Iesu vulnera, Pater, perque eos Coelites, quibus tua Paternitas super alios obstricta est, quaeso, et obtestor id saltem mihi indulge, vt pedes veniam ad te. Via valetudinem explorabit: et documentum scientiae coram capietur. Scito tamen ita me paratum ad omnia, quicquid de me statueris, ac si mollem inter digitos ceram [Note: 97 Eiusortus.] haberes. Genitus ego ex parentibus iam longem aetate prouectis (et credidere orationibus impetratum) septimestri partu editus, multas inter calamitates, et corporis morbos enutritus, ante decimum annum vtroque parente orbatus, nunquam purae stillam voluptatis degustaui, quoad pio Dei oculo respectus ad Societatem accessi. Illa mihi pater fuit, illa mater: in ea suauiter habitus, et curatus [Note: 98 Quantum Societatem amet, eique debeat.] sum: in ea largitus est mihi Dominus perfectam salutem: illa totum meum genus est, meum omne bonum secundum Deum: si mancipij seruitutem, sicut debeo, ei seruirem; non assequerer meritorum eius in me partem vllam. Et quoniam intelligo quam parum re illi seruiam; voluntate tamen optima sum, auensque per aspera omnia illi vitam impendere. Quod eo dixerim, Pater, vt intelligas quicquid mihi praeceperis, nullis me, ne humani quidem legibus officij satisfacturum, si exequar: quandoquidem pro filio habeor, vbi beneficium summum esset pro
famulo, et mancipio esse. Proinde quicquid e re duxeris, liberrime edicito: certus hoc meo Indiarum incendio, quamuis non nisi morte finiendum putem, nullo pacto voluntatem ad amplectenda quaecumque alia imperaueris, imminutum iri. His, alijsque precibus, atque obtestationibus, nullum faciens literarum longissimarum [Note: 99 Impettat Indlcam expedi. tionem.] finem, aerumnis hic bonus Dei famulus Indicis inhiabat. Quae ab Sancto Spiritu haud dubie profecta ratus Lainius, in occasu anni millesimi quingentesimi sexa gesimi tertij, die, qui Sancto Thomae Apostolo sacer erat, voti demum computem fecit. Quod illi eo gratius accidit; quod Sanctum Thomam iam multos annos praecipua religione colebat, vt per eum id, tanquam per Indiarum Apostolum, impetraret. Ergo post flagitatum eiusmodi auditus, post superatas immensae nauigationis molestias, Guineae malaciam, Promontorij bonae spei procellas, denique post cursum ex India in vlteriora repetitum, prope votorum suorum finem venerat. Sed docuit euentus omnia studia moderata esse debere: vel certe Deum ex eo non fructum praedicationis, et catechismi, sed bonae duntaxat studium voluntatis, et patientiae expetisse. Cum enim Goae conscendisset, dum Cocinum vehitur, grauissima post Indorum memoriam exorta tempestas nauim, vectoresque in vltimum discrimen adduxit: ex qua tamen incolumis Malacam peruenit. Hiuc cursum, vnacum Petro Ramirio, qui iam et ipse aduenerat, in laponiam, vt dixi, perrecturus, repetijt. Ecce autem in Sinico mari Thypho (ille per eas oras naufragijs [Note: 110 Ipse, et Petrus Ramirius in Sinico mari pereunt.] ventus infamis) coortus, Iuncum, in quo vehebantur, in conspectu alterius Iunci prope euntis, ita gurgitibus circumacti aequoris inuoluit; vt nec rerum, nec hominum quicquam postea apparuerit. Hunc exitum habuisse eos Patres diu creditum est: postea fama succreuit, non haustum a Typhone nauigium, sed male vexatum, longeque abreptum in Pyratas Sinenses incidisse, et ab eis Patres, vna cum reliquis Epibatis dire necatos. Vtcumque res habuerit, tam eximio Sacerdotum pari amisso, damnum ingens acceptum est. In Goana Insula, et proximo tractu iam rarescebat, in Salsettanis terris adhuc dominabatur impietas. Huc [Note: 101 In Goanis Salsettis progressio Religionis.] ergo Socij praecipue iam incumbendum existimabant. Atque vt paulatim superstitionum collabentibus officinis, ipsae pariter superstitiones euanescerent; Proregem Pater Franciscus Rodericius impulit, vt vetaret sana vlla vel de nouo extrui, vel extructa reparari. Quod vbi Raciolanam ad arcem promulgatum edictum est; pupugit nim rum Ethnicos, maximeque Antistites eorum Brachmanes. Aduolant continuo magnus grex Goam: postque ambitiose salutatos iudices, et consiliarios, vehementerque rogatos, ad Proregem adeunt. Duos Prorex admisit. Ex his senior statim prouolutus humi cuncta gem tibus complet, quiritans, clamitansque: Ergo ne suis Dijs sub dio manendum, solesque, et imbres perferendi essent? Haec species, et consternatio, quanquam postulatum iniquissimum erat; tamen misericordiam spectantium conciebat. Nec longe aberat, vt aliquid exprimerent. Ea est hominum in capiendis Dominorum voluntatibus assentatio, atque profusio. Sed non cessauit Rodericius. Eius acri postulatu Prorex causam ad consilium retulit. Conuenere Gaspar Archiepiscopus, Georgius Episcopus Cocinensis, qui forte tum Goae intererat, multique theologi religiosarum familiarum, praeter regios administros. Horum sententijs obtentum est, vt promulgatum in fana edictum valeret. Inde desperatio de sua re Brachmanes incessit. Quibus christiana sanctitas persuaderi nequibat; hi sensim in mediterranea se cum Idolis abdebant. At Patres hac etiam vsi occasione, vacuum fanum, annuente Prorege, [Note: 102 Piscatorum ducentorum baptismus.] in Dei templum verterunt. Ad ducentos etiam piscatores eiusdem Rodericij industria piscata est. Nouerat hos ita se ambitiose versare, et callide; vt quoties regia quaepiam instrueretur classis, immunes ipsi ab opere saciendo, suis in tectis, et negocijs permanerent. Ergo Proregem admonet hanc pulcherrimam esse piscatores capiendi viam, certamque nassam: cum classe, quae mittebatur ad Molucas, iubeat proficisci: fore vt, si spes eluceret in patria remanendi, mallent fieri Christiani. Haud vana fuit opinio. Statim vt iussi sunt Remiges ire cum classe; applicuerunt animum ad legem Dei, institutisque diligenter, et ablutis sacro fonte, potestas manendi facta est. Ad persequendas in Goanis suburbijs profanorum
reliquias idem Pater Franciscus quaternos Sacerdotes, cum suo quemque comite, diuersos misit. Initio anni coepta lustratio est, ac Dom nico quoque die continuata: adeoque processit, vt interdum vno die plus centum nomina ad catechesim profiterentur, qui paulatim instructi suo tempore baptismo consignabantur. Hac demum via quibusdam in paroecijs sentina imp etatis, nullo Ethnicorum reliquo facto, penitus exhausta est: totoque anno per Soc os ad Ecclesiam adiuncti supra mille quingentos. Haud leuius in Indiae boreali plaga religioni excolendae pariter, [Note: 103 Resgestae in Boreali Indiae tractu.] ac propagandae interim insudatum. Quinque prope Bazainum leucis, in via, quae Damanum fert, pagus est Main nomine. Incolae destituti pastore, Bazainum confugere ad Patres. Missus est appetente Deiparae Assumptae luce, quo ibi nomine dedicatum est templum, Sacerdos cum laico. Excepti Campanarum festo tinnitu, Primoribus obuiam effusis, nec minore habiti humanitate. Non multis diebus substitere: verum maximo fructu, confirmatis in fide Neophytis, interque se, et cum Deo reconciliatis, bono etiam numero Christiano gregi recens adiuncto. Postquam abierunt, desiderium populus haud quamquam tulit. Misere legatos Goam, qui domum, et sumptus ad alendos perpetuo Sodales duos polliciti, eos sibi concedi per Proregem, atque Archiepiscopum postularent. His petitionem aequissimam ducentibus, enixeque instantibus, tergiuersandi locus Quadrio visus non est. Quare ad tempus dum aliunde prouideretur concessit. Bazaini circiter quadringenti ad Christianos adscripti. In Pago Sanctissimae Trinitatis ducenti: apud Tanaam ducenti quatuordecim: in his Latomi, quot quot erant huius artificij in ea vicinia professores. Nouellus hic grex, quod paululum secretas a frequentia ceterorum Christianorum haberet casulas, erigi apud se Crucem exoptabat. Hinc incidit inter Lusitanos, indigenasque certamen, vtri humeros augustissimo trophaeo, destinatum ad locum ferendo, supponerent: sed indigenis, quanquam perinuitis, cedendum Dominorum voluntati fuit. Magna gratulatione, et pompa inter festas voces, sonosque multiplices vitalis arbor, primis Lusitanorum succollantibus, deportatur Sancti Hieronymi die natali. Vbi praeparatam ad aream ventum est; egressae cum filijs paruulis foeminae sanctissimum signum pijs excepere carminibus: dumque statueretur, perseuerarunt magnis vocibus christianae legis initia concinentes. Qui iuxta colebant Ethnici, tremendi signi metu, longius domicilia transtulere. At Christiani tum saepe salutandi, orandique, tum octauo quoque die ad Christiana recolenda dogmata conuenire loeti coeperunt. Nunquam ante audita tempestas Bazainiam oram hoc anno vastauit. [Note: 104 Tempestas Immanis Bazaini primum visa.] Foeda aquarum proluuies: mare praeterea sic intumuit; vt non solum per vrbem stagnaret, sed etiam in terras, ad mille, et quingentos passus, effunderetur, strage maxima rerum omnlum. Successit inde siccitas haud minus insolita, vt populus vniuersus, aeque de Christi militia, atque Pagani, Deum plane iratum clamitantes, ad exposcendam pacem supplicationibus, alijsque pie factis verterentur. Audijt piorum voces auris diuina: et errantium tanquam eblandiri vellet pietatem; opportuno imbre tempestatis damna, et siccitatis, magna ex parte restaurauit. Haec in boreali Indiae tractu. In australi clementior annus, pietati quoque propitius fuit. Cocini segnis ad id loci propagatio erat regni Christi. Duo ante [Note: 105 Cocini coepta fidei propagatio.] alia obstabant: primum metus ab Rege auitae Idololatriae assecla, ac tutore: deinde domicilij inopia, quo imbuendi catechismo reciperentur. Vtrique incommode Pater Melchior Nunnius magna ex parte subuenit. Episcopo, et Magistratibus persuasit, vt ab Ethnico Rege diploma elicerent, quo potestatem popularibus faceret impune Christum sequendi: quod impetratum est. Deinde etiam corrogata stipe, quantum maximum potuit Catechumenorum numerum in Collegio ipso aluit. In vna pene cultura Lusitanorum ad eam diem occupatos Patres excitauit principio ad haec molienda ipsorum erga Sanctam Fidem prompta Indorum voluntas. Cum enim Socij duo, tentandae rei causa, proximos in vicos, et palmeta egressi incidissent in Ethnicorum manum, quaesissentque. quare Christiani non fierent? Quia nemo, inquiunt, est, qui nos doceat: responso haud absimili Euangelico illi in foro cessantium: Quia nemo nos conduxit. Par pene facilitas in vicinae
Insulae cultoribus inuenta: ad quos bini Socij Dominicis missi diebus prae cetera tuba, vnum e primis Insulanorum ab cultu Daemonum auocarunt. Adeo moliendum semper, agendumque, ac tentandum est Christi ministris: ne prompte alioqui secutura turba, expers caelestis conuiuij inuitantium segnitie fiat. Plerumque enim fit, vt paratiora, quam speraras, hominum pectora ad res diuinas comperias. Sic ergo circa Cocinum propagari Euangelium coeptum. At Pater Melchior Nunnius Cocinensi Episcopo Dioecesim inuisenti, quae prima omnium lustratio Episcopalis fuit, concessus a Prouinciali est comes, vt simul Antistiti praesto esset, simul [Note: 106 Melchioris Nunnij peregrinatio cum Episcopo Cocinensi.] etiam Socios per eam dioecesim sedibus sparsos viseret. Februario mense profecti Coulanum primum venerunt. Hic binos Patres, ac Fratres Melchior inuenit, non cum Lusitanis modo, sed cum indigenis quoque Christianis Regni Trauancoridis, quod viginti quinque leucis secundum mare porrigitur, salubriter occupatos. Inde ad Ecclesias progressi Commorinenses; ad praecipuam, quae Punicali erat, descenderunt. Patet ea ora amplios quadraginta leucis. Quatuor e Societate Sacerdotes, totidemque laici discursantes eam colebant, ea industria, laborumque tolerantia; vt omnes egregie imbutos cum christiana doctrîna, tum moribus doctrinae consentaneis, magno cum sui animi gaudio Antistes inuenerit. [Note: 107 Destinatur in Manaria Collegium.] Ad Manarinam inde insulam processit. Neque hic minus Sociorum labores probauit, nisi quod pauciores erant, quam vellet. Sacerdotes duo haud plures, alter Lusitanos praesidiarios, alter Christianos indigenas nauiter excolebat. Verum Antistes vehementer optabat, vt Collegium hic iusto numero expleretur, immissis, qui Malabaricam linguam, quae circa latissime pertinet, praecipua discerent cura: quemadmodum in Ciorano insula, magno cum emolumento rei Christimae, qui discerent Canarinam fuerant constituti. Georgio Mello Manariae arcis Praefecto, itemque Proregi consilium arrisit. Atque Episcopus pecuniae aliquantum, priusquam inde abiret, aedificio inchoando assignauit. Maio extremo ad insulam, quae Vaccarum dicitur, breui freto, sed maxima iactati tempestate traiecerunt. Hic Episopus Sacramentum Confirmationis, vt vbique faciebat, nec dum consignatis, Melchior poenitentiae omnibus impertiuit. Quippe eo anno Sacerdotis inopia diuinorum expertes fecerat. Post haec Negapatanum venere: vnde celeriter metu insidiarum ab Dynasta, qui ethnicus erat, dolisque, ac malis artibus assuetus, Ciromandelium, siue (vt Lufitanis vocatur) ad Sancti Thomae coloniam quinquaginta leucis Negapatano profecti. Hic Beati Thomae [Note: 107 Mons Sancti Thomae Apostoli memoria inclytus.] reliquijs religiosissime salutatis, ad aedem Deiparae, cui nomen a Monte, cantendunt. Sita est aedes rotunda in monte odoratis referto graminibus. Prospectus vndique pulcherrimos, et amoenissimos habet in agros optime cultos, arboribus venuste consitos, inter labentia flumina liquidissima. Multum per eos pecus maius, minusque: ouium passim, et caprarum greges, itemque bouum armenta pascuntur. Hinc flumine, inde cingitur mari. Quibus rebus, et maxime quod gens in eo monte sedem habuisse Apostolum Thomam, atque inclyta Martyrij palma donatum tradit; mire excitatur ad pietatem animus, et erigitur ad diuina. Iampridem ante aduentum in eas oras Lusitanorum, per syluas proceris arboribus densas, egregie laboratae Cruces visebantur: vnde coniectura fiebat, Apostoli comites, per montis amoena sparsos, in precibus, et contemplandis Crucis thesauris aetatem egisse. Sacris hisce locis religiose aditis, Antistes, praeter folennia vbique [Note: 109 Resgestae in Saucti Thomae Colonia.] munia Chrismatis adhibendi, Tridentinam Synodum promulgandi; ad inspiciendos populi mores eo impensius curam applicuit; quod non leuiter lapsi erant, vt frequenti in populo, interque copiam rerum, et impunitatem, superque haec in terra non ditioni Lusitanae, sed Regno Bisnagae subiecta. Quo circa publica ex multis sumenda fuerunt exempla. Alij aliter, quidam pecunia multati: quam omnem plane intactam, ad extruendum publicum aegris receptaculum Misericordiae sodalibus Antistes attribuit. Eaque abstinentia, et liberalitas poenarum fere comitem leuauit inuidiam: fide populo facta non nisi noxas vindicari, dum nocentum damna nihil commodant vindicanti: vereque rem publicam curae esse, dum eius in lucra etiam delicta vertuntur. Ciromandelij duo de Societare Pater
[Note: 110 Franciscus Pinna et Hieronymus Vazius Ciromandelium exco. lunt.] Franciscus Pinna, et Hieronymus Vazius sedulo in colonorum excubabant vtilitates. Qui cum adhuc proprio destituti tecto, nuper tandem aliquid aedificassent, ei domicilio proximam Sancti Ioannis aedem ab Episcopo impetrarunt. Kalendas Octobribus Ciromandelio Antistes, et Melchior discessere, intento in Ceilanum insulam cursu. Ibi nulli de Societate, sed Franciscanorum coenobium erat, apud [Note: 111 Melchioris Nunnij Ceilani gesta.] quos, ad ortum vsque noui anni, omni semper humanitate habiti, diuersati sunt. Melchior, praeter operam populo nauiter impensam; religiosorum hospitum postulatu, aliquid de Theologia exposuit: iusque omne de alieni restitutione, doctrinam cum primis in ea insula cognitu necessariam, pertractauit. Inde tandem per summa pericula, ineunte anno, frugiferorum diuites laborum rediere Cocinum.
[Note: 112 Villela ex Meaco in Ximum reuocatus.] In praecipuo Iaponiae Regno Meacensi interim omnia turbabantur. Inde Ludouico Froe Sacaij relicto. Gaspar Villela accitu Cosmi in Ximum regressus est. Optabat Cosmus communicare cum eo domesticam disciplinam, institutionemque Ecclesiarum, quo domi, forisque omnia conuenirent. Ad haec donec bellorum Meacensium detumesceret feruor, plus videbatur habitura pretij Villelae industria in Bungo, praesertim audiendis Christ anorum confessionibus, cum ipsum Cosmum aetas iam grauior multum peregrinari non sineret. Interim Froes et Sacaianis Neophytis, et ex vrbe Meaco, et ex arcibus circumiectis affluentibus: itemque Ethnicis, quorum ex longinquo nonnulli catechesis studio peruenere, multiplici cura suffecit, haud sine profectu. Ceterum amplius profectum in Ximo. Propagata est fides ad insulam Xiqui, et eas, quae Goti dicuntur. Hae Cocinoco ad Septuaginta leucas absunt, Occidentem versus. Quinque sunt numero [Note: 113 Insularum Go ti nomen, et natura.] discretae inter se millenis ferme passibus. Nomen Goto ab numero habent: nam prior syllaba quinque, posterior Insulam Iaponice sonat. Gens satis humana est, superstitioni dedita, quam quae maxime. Regio omnis venatu non eget, piscatu abundat: cetera non admodum felix. Ferarum vna est memorabilis ante alias, [Note: 114 Terrestiis bellua in marinam vertitur.] magnitudine ferme canis vulgaris, nisi quod breuiores aliquanto sunt pedes: mollissimus pilus, pretiosa pellis est. Vbi consenuit, ad mare descendit: altumque ingressa; paulatim demutatur in piscem Thunno parem. Nec dubia res est. Capiuntur nondum ex toto conuersae, permista terrenae, et marinae belluae figura. Vnam is, qui haec in Europam ser psit, oculis inspectauit suis Almeida, quae non dum plane degenerauerat in piscem: pedesque cernebantur iam abire in pinnas, nondum exutis vnguibus: quos recisos, miraculi specimen, Cocinocum misit. Huc ergo Reguli postulatu, missu Cosmi, Ludouicus Almeida, et Laurentius Iaponius, [Note: 115 Initium laponici anni.] inter densas cadentes e caelo niues, naui delati, sub Iaponici anni initium (quod ex noua luna, quae in septimum Februarij diem incidat, vel proxima ei sit, auspicantur) Ociquam vrbem ditionis caput peruenere. Id tempus districto excipiendis nobiliorum salutationibus Regulo, inchoandae catechesi aptum non erat: nec aliquot deinceps proximi dies septem aut nouem, quod eos, moestae cuiusquam rei comme moratione, nefas ducebant pollui: atque adeo nec licebat de salute animae loqui, quod sermones eiusmodi, vt quibus mortis memoria excitetur, funestos habent. Haud sane prorsus immerito, vt quibus mors non sicuti pijs in meliorem vitam natalis, sed in deteriorem mortem sit transitus. Sed interim Ludouico dum parum adest, quod agat; quod pateretur, superfuit. Praeparatus est doloribus ad labores, grauissime cruciatus e stomacho, tandiu prorsus, quoad [Note: 116 Prima Euange lij praedicatio in Insulis Coti] conc onum tempestiuitas appulit. Ergo quinta decima luna recentis anni, cum iam sermones de salute animae permittebantur (quasi vero aliud vnquam negotium debeat esse mortalibus) Regulo supplicat Ludouicus, vt, quoniam primores Insularum per occasionem salutandi eius in vnum congregati adessent; vellet eos inuitare ad conciones audiendas diebus continuis septem (est enim dierum hic numerus valde vsitatus in Iaponia, ac prope sanctus) cognituros quid ita in eas terras tam e longinquo venissent Patres: vtique nouas res audituros: vnde et commoditatis plurimum, et iucunditatis nihilo minus haurirent. Audientiam vero ipsum vehementius facturum Principem, si praesentiam commodare suam, benignasque
aures non grauaretur. Placuit Gotondono consilium: suarum aedium optimas concioni destinat: postri die sub noctem initium fit. Quadringenti circiter audiebant e prima nobilitate viri, magna in aula, foeminaeque complures in proxima, mollissimarum interpositu storearum discreta, vt auribus nihil officerent. Almeida pauca praefatus, quare merito attendere ad ea quae dicerentur, deberent; nequaquam se, sed ipsorum e gente hominem, quo iucundius, expeditiusque res tractaretur, locuturum subiecit: iussitque, Christo auspice, Laurentium exordiri. [Note: 117 Laurentij Iaponici de Chri stiana fide discursus.] Ille tanta animi fiducia, venustate verborum, sententiarum optimarum affluentia orationem instituit, vnum Deum rerum omnium molitorem ostendens esse, Iaponicosque consutans Deos; vt cum horas perpetuas tres dixisset, attoniti omnes haererent, vehementerque commoti. Vbi Laurentius perorauit; inuitat coronam Almeida, si cui quid dubitatianis resideat, si quid habeant contra ea [Note: 118 Almeidae adhortatio et confirmatio.] dicere, in medio proponant. Nemo cum hisceret, institit adhortari, vt pergerent deinceps audire: consequentia enim initijs responsura: ac demum intellecturos nil nisi ipsorum de salute agi. Ita dimissa concio est, Regulo palam profitente, plane haud aliter habere posse rem, quam vt (quemadmodum fuerat demonstratum) vnus vniuersitatis rerum procreator, et parens esset. Omnes auide diem [Note: 119 Per Reguli Go tondoni morbum Diabolus fidei progressus obturbat.] posterum audituri reliqua expectabant: cum repente Regulum robusto vigore hominem, nec vnquam ante morbo tentatum importuna febris, accerrimique capitis, et corporis totius dolores arripiunt. Non potuit quicquam gratius Bonziorum votis euenire. Vociferari pastim, Gotondonum habere quod nolit, quoniam egerit, quod non debuerit: sentire numen Deorum, quorum attentare honores ausus sit. Multitudo rei nouitate perculsa, facile Bonziorum vocibus consentire. Almeida grauis esse, infestisque omnium obtutibus configi. Et mirum fuit abstinuisse ab viro manus, eo magis, quod Regulum, qui humane imperium, paterneque habebat, pro se quisque plus quam oculos suos amabant. Non truces obtutus, minacesque vultus, nec sua quicquam pericula commouebant Dei praeconem. Illud quam vehementisime angebat, cum animo reputabat, quantum Christianis Iaponiae cunctis futurum esset probum: quantum Bonzijs ad proteruiam: quantum ceteris, Idolorum mancipijs ad pertinaciam in patrijs superstitionibus accessurum, si forte is Regulum casus eripuisset. Itaque ad salutis fontem Iesum versus, coram eo cor suum effundens, ex intimo sensu precatur, ne per Satanae liuorem, et homiuum scelera, disturbari tantarum orsa rerum patiatur, neu malorum tantam segetem nasci. Inter has preces, aliquid consolationis animum subijt: denique spe plenus bona surrexit. Regulus tamen doloribus torquebatur asperrimis. Quare visum Primarijs confugiendum ad Bonzios, agendumque, vt placandos susciperent Deos, Deique Xacae legerent libros. Nec mora, [Note: 120 Superstitio Iaponum in morbis Primorum.] intempesta nocte tatam per Vrbem monitores discurrunt, magnis passim vocibus denuntiantes: Vetitis omnes abstinerent: postridie sanctos libros de vita, et prodigijs Dei Xacae ob Domini salutem legendos. Vix dies illuxerat (qui Christianis Dominicus erat) cum amictu ad eam ceremoniam, ornatuque solemni Bonzij ad Fanum Cami Fachimae, quem Deum bellorum norninant, conuenere. Ibi Sancti Codices Dei Xacae (insanae molis volumnia sunt) coepti lectitari. Paginas strenue voluebant, carptim e singulis paucula delibantes: nam infinitum esset cuncta perlegere. Multum spei Iapones in ea superstitione repositum habent: nec nisi viris Principibus, id placamenti genus (tant a est dignitas) adhibetur. Interim qui de nobilitate coeperant Dei verbum audire, Reguli iussu ad sua oppida remigrarunt. Eius salus die proximo (Lunae erat) grauiter inclinabat: quem Almeida cum salutatum misisset, admissa salutatio non est. Verum hoc Dei famulum haud perinde solicitum hahebat, quam quod certo iam sperans Gotondonum prospere morbo defuncturum, verebatur, ne valetudo eius non accepta bonorum Auctori vero, sed Daemoni Xacae, superstitiosisque voluminibus, ac Bonzijs referretur. Eam ob rem aggrauatum malum post Bonziana incantamenta non inuitus serebat: tumque cum supremum vrgebat discrimen, interiore quodam instinctu impulsus, nuntiari Regulo iubet, sibi multa esse medicamentorum genera, per
quae speraret, si vellet curationem admittere, secundante rerum genitore Deo, salutem ei refectum iri. Aeger, qui nequicquam cetera expertus erat, perpetuamque [Note: 121 Mirae Almeidae curationes.] insomniam, et dolorum asperitatem ferre vltra non poterat, auram spei libenter accepit. Saepe antea memoratum est, et a peritia medendi facultatem nonnullam Almeidae, et haud obscuram ab caelesti munere vim ad fuisse abigendorum morborum. Frgo admissus ad decumbentem, si Conditori caeli, terraeque confidat, a quo productus ad vitam, atque adhuc seruatus sit; spem facit propediem sanum fore. Continuoque curationem aggressus, intermiscens in loco medicamentis corporis efficaces animo sanando sermones; paucis diebus in pristinam virium firmitatem restituit. Ingens inde fit gratulatio: et ad restitutorem salutis grati animi documenta quaedam Regulus, itemque vxor, ac filius (spurius erat) mittunt. Quibus ille muneribus apparato conuiuio, intimos Reguli inuitat: iure gaudendum omnibus dicens, quando mundi opifex, rectorque Deus salutem Principi reddidisset. Et pergrata ipsi etiam Principi haec erga se voluntatis significatio accidit. Itaque rogatus, vt repeti conciones de diuina lege iuberet; minime [Note: 122 Diabolus noua impedimenta Euangelio obijcit.] grauate iussit. Dominica Quin quagesimae repetitae quanta cum audientium approbatione, tanto cum Diaboli (quod non obscure cernere erat) dolore. Nam subinde incendium excitatum in vrbe multas domos absumpsit, Reguloque digitus enormiter intumuit magno cum dolore. Quae omnibus ita visa sunt dira prodigia; vt primo inde die pauci, altero pauciores, perendie nemo auditum salutis nuntios venerit. Ad haec tametsi dolorem suis Regulo auxilijs leuauit Almeida; sic tamen in religionis causa et ille refrixerit, vt post haec non vltra communia quaedam humanitatis officia se se daret. Itaque haud dum maturam segetem rati caelestes coloni discessum meditabantur, cum interuenere Mercatores duo Facatenses: quos, vt Iaponicarum sectarum apprime guaros, collationis studio, cupido incessit [Note: 123 Primi Christiani in Insulis Gori.] christianas res cognoscendi. Audiuere quinde cim ex ordine dies, probauere, complexi sunt: eosque primos Gotianis in insulis sacer latex aspersit. Parta hinc talium auctoritate virorum auctoritas religioni ad id tempus in ijs terris ignotae: sed multo maximam addidere complures Almeidae prosperrimae curationes. Quippe et amitae Reguli, pauloque post ipsi Regulo tertium, dein filio eiusdem, ac Fratri, et alijs ex aula valetudinem reuocauit: fatentibus cunctis salubritatem naturali efficaciorem medicaminibus illis inesse. Ob ea christianus catechista magnus iam esse vulgo, obseruari, coli: adeo vt cum reditum ad Cosmum pararet, quod a Bungensi Rege, cuius ipsammet in suis libris epistolam Cosinus incluserat, nominatim accerseretur; commeatum Gotondonus negarit, pollicens ad extruendum templum, itemque domicilium et aream, et pecuniam praebiturum, facta popularibus potestate pro arbitrio transeundi ad Christum. Hac spe repetitae conciones: quibus interesse Regulus non recusauit. Et his quidem veritatem tametsi amplexus non est, tamen cognitamsibi confitebatur. At quinque et viginti de primis, etiam suscepto baptismo vita, et moribus profiteri coeperunt: inter quos, qui totam sub Principe administrationem Goti gerebat (cui nomen Ioannes est inditum) et praeterea vir ex consilio Reguli, quinquagenario maior praestabant. Enimuero cernentem haec Satanam haud pro dubio est, furijs actum, in omnia se se vertisse, quo nascentis Ecclesiae tenera fundamenta ne coalescerent. Nouae continuo turbae. Pacatissime habebantur ad eam diem insulae Gotiae, cum [Note: 124 Nouae in Goto turbae excitatae.] repente praedones ab Firando, in vnam earum irruptione facta, mortalium multos occidunt, multos inter reliquam praedam captiuos abducunt. Ad quem casum Gotij, armis raptim sumptis, conscensisque nauigijs, quod praedones non inuenere, Firandensi pago subijciunt ignem. Firandenses non repositam iniuriam, sed impositam interpretati; contra ius gentium Gotondoni legatos duos Firandi necant. Quibus malis perinde ingemiscere populus, vt exultare Bonzij, et insultare, cantilenamque suam veterem passim cantare. En demum constare se diuinos, ac vates. Quocumque Tengicusini inuadant, stragem, atque exitium inuehere. Ea tamen cantilena nihil obfuit Tyronibus Christi. Praemuniuerat iam ante eos amuleto salutis Almeida, cauteque praeparauerat ad quaeuis perferenda, praemonitos
haud quaquam (Daemonibus nimirum prae dolore furentibus) defuturas ab [Note: 125 Christianae legis Sanctitas.] ipso Regulo, ac Bonzijs, atque alijs insectationes. Illud proprie foeminarum plerisque de caelestibus probatum est institutis, quod nemo expiatus baptilmo est, quin statuisset ex Euangelij legibus vna duntaxat vxore contentus esse. Quippe cum gentis more ternas viri singuli, aut quaternas haberent coniuges; vbi in mentem venisset, modo hanc, modo aliam amandabant omni subsidio destitutas. Itaque gaudebant et expertia iurglorum a concubinis, et tuta a virorum inconstantia matrimonia introduci. Haec Ociquae dum fiunt, propinquum ad Oppidum, Ocuram nomine, fama permanat perlatae in vrbem principem legis caelestis. [Note: 126 Ocurae primi Christiani.] Optant sibi quoque afferri. Accersitur Almeida. Non secus atque imber ab terra sitiente, diuinum verbum auidis auribus, animisque bibitur: continuoque diuina pullulat seges. Natali Sancti Ioannis Baptistae centum viginti tres honestos homines mystica vnda Sanctae Ecclesiae genuit. Extructa est sacra aedes in leni cliuo, vbi terra cunei modo in mare procurrit. Quod dum fieret opus, complures Ociqua aduenere in equis Christiani, cum amplius centum operis, vt quemadmodum aiebant, pretij apud Deum ipsi quoque participes fierent. Praefixa ad templi maximam portam venusta Crux, quae ineuntibus portum in conspectu foret. Visum Regulus locum adeo adamauit; vt ad extruendas suum in vsum aedes spatio lecto, vetuerit praeterea quemquam illic aedificare, ne per aedificiorum frequentiam loci amoenitas infuscaretur. Nec ita multo post item Ociquae Gotondonus in medio fere Oppido, vbi olim eius auus habitauerat, situm Ecclesiae, et Patrum diuersorio assignauit. Quid inter haec Diabolus? scilicet sibi non deesse. Pacatissimus (vti modo praedictum est) totius Iaponiae Goti dominatus cum haberetur; ecce tibi hoc rerum articulo Dynasta ab Gotondono deficiens, ad Regulum Firandensem transijt. Quam vlturus perfidiam Gotondonus, furtim instructa classe, in desertoris ditionem irrupit, omnemque vastauit. Firandum se ille fuga proripuit. Regni administrator tyro Christi Ioannes, dum haec classis instruitur, christiani pectoris libertatem spectandam dedit. Exigente enim Regulo sacramentum more gentis, potionem Idolis sacram libando; negauit Ioannes eo ritu Christianos iuraturos, verum non nisi per caeli, terraeque procreatorem. Quae animi excelsitas et Regulo placuit, et ab Christianorum non nullis periculum [Note: 127 Constantia Christianorum grata est Ethni cis.] superstitionis auertit. In praelio enituere Christiani, qui erant ferme quinquaginta: nec quisquam eorum laesus est: vnde Crucis, Sanctissimorumque nominum IESVS, MARIA, quae inuocare edocti erant; tum apud ipsos religio, tum apud Ethnicos religionis verae, existimatio increuit. Regulus autem Firandensis, qui auctor defectionis rebelli fuerat, postquam vidit eum ingenti clade affectum; ad ducenum nauigiorum classem instituit. Cuius fama apparatus magnum inter Gotios terrorem exciuit, praesertim inter Ocurani portus incolas, qui iam omnes erant Christiani: sed Deo placuit, vt vniuersa classis, non magno Gotijs allato incommodo, reuocaretur ab Regulo ad tutandas Firandi terras, quas alij hostes per occasionem ingressi vastabant. Nec suae de fuit occasioni Gotondonus: sed e classe, quam ad tutandas suas nauigiorum centum ornarat, ad vnam e Firandi Insulis acta incendio, rapinisque cuncta inuoluit. Itaque cum opima homines reuersi praeda; minus iam Bonziorum cantilenas, ad conflandam christianae fidei inuidiam ingestas, curabant. Hoc rerum cardine Cosmi reuocatu Almeida magnum sui desiderium cunctis, et Neophytorum solatio Laurentium relinquens, discessit anno quidem iam inclinato, sed vt spatium superfuerit religionis in aliam insulam inuehendae. Octo ab Cocinoco leucis est insula Xiqui incolis [Note: 128 Christianitas Xiqui insulae infertur.] frequens. Tonus audito christianae sanctitatis nomine, rem cognoscere propius, cupiebat. Ad eum Felix vineae Domini propagator missus Almeida est, quem Tonus, vna cum suis omnibus, perinde vt lapsum caelo nuntium excepit, audiuitque. Et quanquam susceptae Christianitatis principatum inter suos optabat sibi; tamen ne forte nouarum rerum causam peruersa ingenia inde caperent; passus est ceterorum validam manum praeire, ad casuum incerta subsidium. Ergo breui supra quingentos in sacram Christi conscripti militiam: quae ideo paucis exponuntur,
quod sine dimicatione, ac tempestatibus gesta. Tonus paulo post subsequutus, et Ioannes, nomine inter Christianos Iaponiae Dynastas celebri, nuncupatus est: simulque ad sacrae aedis aedificationem admotae manus. In hac Insula valde formidabatur Diabolus ante illatum veri Numinis cultum: quippe, tyrannice sui cultores [Note: 129 Diabosi fracta vis.] exercens, aerumnis, ac molestijs plurimis afflictabat. Verum vbi diuina nominis Iesu, Sanctaeque Crucis virtus est cognita; ipsimet Ethnici armis ijs coepere Infernas eludere potestates. Almeida extremo iam anno, post duas Ecclesias paucis mensibus ipstitutas, Fucundam excurrit. Cuius loco in Xiquin insulam Arias Sancius, in Gotias Pater Ioannes Baptista Montanus submissus est. Is paucis ante natalitia Domini diebus Ocuram applicuit. Quare, praeparatis ante Neophytis Laurentij oratione, ipsa natali Domini nocte, primum de more Sacrum, dein vbi illuxit duo reliqua fecit, magna et admiratione, et pietate recentis eius Ecclesiae. De veteribus Ecclesijs multa forent commemoranda alia, ac nominatim de insigni Christianorum in cultu pietatis ardore. Sed mihi animus ad noua festinat: praesertim quod nouus iam nouo ad Occidentem in orbe terrarum labor aperitur.
[Note: 130 Azebedij in Brasiliam nauigatio.] Ignatius Azebedius vbi iussus est (sicut initio est demonstratum) Brasiliam prouinciam spectatum ire, nihil potuit aerumnarum iuxta, atque anirnarum sitientissimo viro optatius euenire: cum iam diu laboriosam id genus aliquam ad infidelium terras expeditionem, et omnibus votis expeteret, et postulans sine fine perseueraret; in decernenda illi expeditione mirifice consenserunt Lusitanorum Patrum, ac Romanorum consilia. Cum primum Lusitani de ea re agitarunt; vno omnes ore negarunt Prouinciam subsidio illo nudari debere. In consilium mox reuersi ita decreuere: in breue tempus mitti posse, vt rerum statum cognosceret, renuntiaretque in Europam. Quod cum stetisset consilium; literae perferuntur ab Vrbe in eamdem omnino sententiam: vt Azebedius in Brasiliam nauigaret, res inspiceret, pro praesenti copia ordinaret, tum comperta Romam referret. Ille hoc accepto imperio, quanqum multS libentius omnino priuatus, cumque parendi modo, non etiam imperandi cura arrepturus cursum fuisset; tamen reputans quanti siue laboris, siue momenti onus subiret; alacritate summa nauim conscendit. Ex itinere cum ad insulam ex his, quas Hesperidum, aut Promontorij viridis appellant, dies aliquot constitisset; nequaquam vacuos dies transegit: sed statim priuatim, ac publice adiuuare populum exorsus, pueros in primis catechismum docere instituit, summe gaudente Episcopo, qui eius catechismi exemplum voluit sibi relinqui. Augusto demum mense in Brasiliam ad vrbem Sancti Saluatoris [Note: 131 Eiusdem in Brasiliam aduentus.] Brasilici Imperij caput appulit. Vbi Deo gratulatus est, Sociosque amanter complexus Europaearum nuntijs rerum, et maxime Societatis progressionibus ex plicatis, recreauit. Nihil habuit antiquius, quam vt publicos labores a puerili institutione auspicaretur, purasque innocentium mentes pretiosa Christi fruge consereret. Non Socij modo, qui iam diu Visitatorem flagitauerant Ignatium multis nominibus, sed etiam Europaei, atque indigenae alacritate multo maxima acceperunt. Erat tum status Societatis in Brasilia, vt regionibus ijs, atque temporibus [Note: 132 Status Societatis in Brasi. lia.] haud sane poenitendus: ceterum pro reliquae Societatis perfectione oppido rudis, ac prope informis. Quippe, qui praeerant, cum ante ex Europa discessissent, quam inducta in mores instituta, atque expressa viuis in tabulis propria Societatis forma esset; non poterant commissos sibi discipulos ad eum conformare modum, quem ipsi nunquam accepissent. Ad haec Sociorum paucitas, eorumque inter se longissimis dissitorum interuallis, non religiosae modo disciplinae, sed alicubi etiam famae oberat. Existebant enim ex Europaeis non raro criminatores: qui, cum dolerent flagitia sua, in primisque iniurias redargui, per quas iniquissima seruitute imbecillos populos premebant; ex gentis intemperantia, et Sociorum solitudine materia fabularum sumpta, effundebant venenum cordium maledicis linguis, eorum obtrectantes simplicitati, quorum pigebat caritatis. Hoc inuento rerum [Note: 133 Azebedius res componit.] statu Ignatius in Collegio Sancti Saluatoris Prouinciae totius principe, vicinisque circa in pagis ad res quam aptisime cum ad virtutis domesticae profectum, tum ad auxilia proximorum, componendas, tres menses incubuit. Triginta ferme iam in
Collegio Socij versabantur, Gregorio Serrano praeside, penes quem non modo potestas, sed et administratio tota erat. Ibi Rector tum erat omnia. Vnde fiebat, vt quamquam vir, praesesque perbonus, nequaquam tamen vnus omnibus faceret satis. Distinxit munera Ignatius, suis Rectori adiutoribus attributis: ceteramque quotidianae vitae disciplinam pro reliquae Societatis more descripsit. Quoniam vero in quinque circa pagis, quinque separat im Sacerdotes ad eos populos; quos ipsi ad communionem vitae, et christianam religionem magnis laboribus conuocarant, retinendos, diuinisque sermonibus, ac mysterijs adiuuandos cum singulis comitibus agitabant, propter solitudinem et periculo et calumnijs maxime expositi; Antonium Petrium spectatae Sacerdotem virtutis, loco Prouincialis, relinquit: qui assidue eos circumiret pagos, iuuaret Socios consilijs, audiret confitentes: denique et singulis interim mensibus Collegium vrbis interuiseret, vt vitae forma recens inuecta confirmaretur. His gestis, stabiliendaeque in posterum Prouinciae, cum Collegij aedes amplificari, atque Tyronibus quoque habendis fecretum domicilium strui iussisset; Nouembrimense cetera Societatis domicilia inspecturus, atque Emmanuelem Nobregam, cuius in consilio reponebat plurimum, conuenturus; Ludouicum Granam Prouincialem ducens, ad Sancti [Note: 134 Ad Sancti Vin centij praefecturam abit.] Vincentij Praefecturam iter intendit, opportunitate vsus classis, quam Mendus Sa Regius Praefectus, Petro Leitone Episcopo simul eunte ad pacandam Fluminis Ianuarij praefecturam, ab indigenis partim liberis, partim rebellibus, atque etiam ab Haereticis Gallis infestam, et ad condendam meliore situ vrbem ducebat.
Hoc Brasiliae statu, quae vnica ex Americae, seu Orbis noui Prouincijs, cum in Lusitanorum dictione esset, ad hanc diem Societati patuerat, etiam Catholico [Note: 135 Indiae Occidentales Societati, aperiuntur.] Regi terrae subiectae, quas abutens Indiarum vocabulo, Indias Occidentales vulgus appellat, apertae sunt. Recentissima etiam num Societate, notitiam eius, et praeclaram opinionem intulerant eo Callistus Sa, et Artiaga: qui aliquandiu Sanctum Ignatium ante conditam familiam sectati, postea parum constantes in eas oras nauigarant. Deinde cum in dies latius, quam et in Brasilia, et in Eois regionibus, optabili successu, proferendis Euangelij finibus nouus ordo operam nauaret, secundo rumore fama loqueretur; multi non in Europa modo, sed in ipso nouo Orbe Principes, Praesulesque tam gloriosi, sanctique operis partem ei cupidissime, deferebant. Anno voluentis seculi quinto et quinquagesimo, Marchione [Note: 136 Socij a multis Magnatibus petuntur.] Cognetae, qui Prorex in Peruuiam mittebatur, petente, Gaspar Azebedius, et alter Sacerdos designati iam erant. Sed quia Archiepiscopus Limensis parum assentiebatur; omissa res est. Postea Augustinus de Corumna vir egregius, Augustinianorum multos annos in Hispania noua Prouincialis, vbi primum creatus est Poppaianae Episcopus; nihil prius habuit, quam, vt aliquot ex hoc numero Sacerdotes flagitaret. Eodem tempore Petrus Menendes Floridae sub ditionem redigendae ab Rege Catholico praefectus, hac tantum non conditione praefecturam accepit, vt aliquot ei de Societate Rex Euangelij promulgatores attribueret: quorum industriam in oriente sibi olim militanti perspectam alebat. Araozius ad id loci nunquam satis probare eam expeditionem visus erat, veritus, ne praefestinatis incrementis tener coetus eneruaretur. Vulgo tamen Socios ijs quoque gentibus augustissimae Crucis signa inferendi habebat ardor: eamque laborum materiam enixe precabantur a Deo, Borgia in primis: cuius demum magistratui, corroborata iam Societate, decus hoc proprium reseruabatur. Digna sane memoria est [Note: 137 Petri Menendis religio.] Petri Menendis religio. Cum eiusmodi praefecturas plerique mortalium pecuniae causa ambire soleant; profitebatur ille, reque ipsa probabat, vnam sibi propositam esse pereuntium animarum curam. Sed nimis asperam, et prope tantum ad contumeliam nominis Floridam Prouinciam sortitus; praeclaris conatibus haud quaquam habuit euentum parem. Superiore anno Socijs a Borgia tum Vicario postulatis, quamquam statim Pater tres designauit; tamen quia ante Menendi fuit ex Hispania soluendum, quam illi potuissent adesse; quam aegre ferret vacuum eo praesidio abire; non verbis modo, sed etiam lacrymis multis ostendit. Petro Castillo Societatis amantissimo viro, qui praecipuus fuerat auctor eam Gades
aduocandae; negotium discedens vrgendum commendauit. Quod amanter Castillus, et liberaliter praestitit. Est Florida Prouincia perampla, finitima nouae [Note: 138 Florida quae pars terraum.] Hispaniae. Qua parte haec nostrum orbem respicit, partibus triginta ab Aequatore in Septentrionem elata, ex eademque boreali regione sinui Mexicano praetenta. Ioannes Pontius Leonius cum e vicinis soluisset Insulis, in eam primum salutis anno millesimo quingentesimo duodecimo incidit, quo die victoris Christi ad vitam reditus colebatur. Quod quia Pascha florum Hispani appellant; inde nomen inuentae regioni Floridae indiderunt: tanquam felices creandorum ab se coronas Martyrum simul diei, quo inuenta est, et nominis auspicio praemonstraret. Ingenia genti ferocia, vires magnae sunt: natandi, currendique celeritate nulla natione posterior est: sagittis peritissime vtitur. Lunam, Solemque inter praecipua colunt numina: quibus aliquoties in anno continuum triduum, omni prorsus cibo, ac potione, item somno abstinentes, reddunt solennes cultus. Quas vigilias, atque ieiunia, qui fortissime, ac diutissime perferunt; ij maximo sunt in pretio; nullo vero loco, quorum natura infirmior minime ad ea durat. Intestinis odijs, bellisque atterunt sese. Nequaquam tamen id verum est, quod aliqui tradidere, corporibus humanis vesci. Plurimum herbis sponte nascentibus, venatu, piscatuque vescuntur: et Maizio, qui communis Orbi non est cibus, quo ferme loco triticum est apud nostrates. Id genus, illud est frugum, quod ad nostras aduectum [Note: 139 Frumentum Indicum.] oras, alij aliter, et quidem in Italia granum, aut millium Indicum, aut etiam per peram granum Turcicum appellant. Vdo, validoque solo laetissime prouenit. Ad proceritatem tritici euadit: crassus est culmus, ac millio propior, folijs prope arundinaceis; ex culmo panicula funditur fruge cassa: ex geniculis luxta folia spicae existunt foliaceo inuolucro contectae, quae grandibus constructae granis haud malogranatorum dissimilibus, rotunditate paulatim decrescente in speciem metae tenuantur, colore ferme pallidulo: quamquam et fusci, et aliorum generum est videre. Haec vsitatissima Americanis populis esca est, nequaquam tritici nostratis vsui conferenda. Floridani, quia plerumque sterile solum est, pro anni tempestatibus, vt se quippiam frugum alicubi extulerit, vel piscandi maturitas inuitarit, mapalia gregatim mutant. Qui in ter eos dignitate ceteris praestant, Cacique (vt ferme alibi nouo in Orbe) nominantur. Nulla adhuc facta in vastitate illa Diuini verbi sementis fuerat: nequicquam seculi huius anno quadragesimo [Note: 140 Floridae praesens status.] nono aliquot religiosis Dominicanis magno labore conatis. Hispani pauca ad oram maritimam habebapt praesidia: quae oppugnantibus acerrime indigenis, perque occasionem carptim alios, atque alios mactantibus, extrema omnia, praesertim ab fame, pertulere. Hisque in angustijs, aiebat Menendes, aequissimo se animo esse, quod sciret arma sua non nisi Diuinae gloriae militare: persuasumque haberet precibus, quae fiebant ab Societate, impetrari a Deo, vt tandem vbique victor euaderet: et quicquid aggrederetur ex voluntate conficeret: eoque auidius Socios expectabat. Exacto igitur inter summas angustias anno, in portum Sancti Augustini, ad auxilium ah Rege Hispano missae, tertio Kalendas Iulias, naues septendecim inuehuntur. Incredibilis ad earum conspectum, cum et militum, et armorum, et commeatus ingens copia afferretur, laetitia extitit: magisque gaudebat Praefectus, quod expetitos in ijs, vehi Sacerdotes opinabatur, Ceterum dum regiae quaedam literae serius conficiuntur; classis ex Hispania, non expectatis, quos Societas destinarat, soluit. Quos cum abesse Praefectus vidit, vehementer ingemuit, non eo solum, quod retardari Euangelij satum dolebat; sed etiam suam apud Barbaros quod periclitari sentiebat fidem, tanquam adhuc eos inani religiosorum hominum spe, et expectatione lactasset. [Note: 141 Primi de Societate in Floridam missi.] Verum eo ipso tempore e Boetico Sancti Lucae portu Petrus Martinius, et Ioannes Rogerius Sacerdotes, et Franciscus Villaregius vitae domesticae administer, spectatae omnes, eximiaeque virtutis, in Floridam cum classe in Hispaniam nouam [Note: 142 P. Petri Martinij sanctus fetuor.] tendente egrediebantur. Et quidem quo animo irent ceteri, praecipueque Martinius, argumento sunt literae, quas sub prosectionem ad Borgiam dedit. Praeter alias, inquit, literas, egi iam gratias Paternitati tuae de beneficio, quod in me
per te Dei bonitas contulit: speroque de eius clementia id magnopere adobse quium ipsius casurum, et gloriam: cui proprium est insignia facta piscatorum ac vilium hominum ministerio facere, quo laudetur magis eius nomen, et cognoscatur potestas. Ego, quae Dei indulgentia est, magno animo iter capesso, valde eius gratia fretus, vitâque meâ, et sanguine ad eius obsequium saepe in hanc expeditionem oblatis. Deoque aspirante certus esto, Pater, quicquid in nobis fuerit virium, eo collaturos, vt Prouinciae illae in conditoris sui, ac redemptoris notitiam veniant: nec pereant animae sanguine tam pretioso redemptae: eademque cura adnisuros, vt Societas Iesu quae tantum mihi bonum detulit, nihil de egregio illo nomine amittat, quod nostri Patres tot, tantisque laboribus pepererunt: quin potius dilatetur, et crescat, vt aequum est, ad maiorem gloriam Dei. Illud quidem vellem, alius veniret caput, et dux, cui ego subessem: quanquam hic quoque diuinae prouidentiae ordo me consolatur. Quamobrem sanctae obedientiae virtute plurimum confisus, ad munus accingor, praesertim tam egregios, tantaque bonitate [Note: 143 P. Martinij comites P. Io Rogerius et Frater Franciscus Vil. laregius.] comites nactus Ioannem Rogerium trium votorum Professum, multae caritatis, hu militatisque Sacerdotem, firmae, cognitaeque in omni genere virtutis: et Franci scum Villaregium vitae domesticae adiutorem, et secundum meum cor, et, vt arbitror, Dei. Adeo rari exempli est, ac plane eiusmodi, qualem tanta res postulabat. Illi, egoque magnopere laeti agimus iamque villemus in Prouincia nostra esse, vt aliquid subiremus laborum eius causa, qui causa nostra ad sudorem vsque cruentum, necemque acerbissimam laborauit. Sane, quoniam tanti momenti est prima christianae fidei semina in regionem adeo patentem inferre; libenter coram exosculati sanctissimos pedes, benedictionem Beatissimi Patris Pij Quinti excepissemus. At id quia fieri non poterat, satis nos consolatae sunt literae, quibus cognouimus perbenigne illum nobis absentibus, et bene precatum, et singularia beneficia impertisse: ac tua Paternitas poterit nostro nomine ei confirmare, praeter votum proprium, quo ego tanquam professus illi astringor, ad nouum illi quaerendum gregem proficisci fidelissimos Sanctae Romanae Ecclesiae filios: paratos, cum diuina gratia, sanguinem pro ipsa fundere, et vitam in ea longius proferenda ponere: idque [Note: 144 P. Martinius praedicit sibi necem.] pro summo Dei beneficio numeramus. Tua simul Paternitas nobis iam iam conscensuris bene precetur, vt vbique meminerimus tuos, ac Societatis, cui immensum debemus, esse nos filios. Illud mihi cor vehementer exeruciat (vt verum fatear, Pater) quod parum tredecim, aut quatuordecim annis profecerim, quibus me Societas tantâ curâ, tamque eximio lacte iam educat: doctrinâ, atque exemplis tam [Note: 145 Societatis occasiones ad profectum.] insignium, piorumque Heroum: regulis, et constitutionibus tam absolutis, ac saprentibus: tanto mortificationis vsu, et orationis: tot collationibus, et cohortationibus pijs: denique adeo prudentium, studiosorumque gubernatione Praesidum: vt spatio tot annorum iam vel saxum emolliri debuerit: ideoque cor meum tangitur, quod eo transeo, vbi praesidijs hisce cunctis prope nudabor. Quare oporteret nunc adhibere diligentiam ad comparandam annonam in eum locum, vbi erit vtique vsui, et campus amplissimus patiendi. O si in hac ex Hispania profectione cunctos e Societate Patres, Fratresque alloqui daretur! Vt eo sensu, quo ego commoueor, excitarem currentes, admoneremque, vt praesenti vtantur tempore: ex vberrimis pretiosarum rerum fodinis, atque thesauris, in quibus versantur, sedulo capiant fructus, seponant, recondantque in tempora huic meo similia. Verum, quia id negatum est; eo valeat sensus hic animi mei, vt supplicem Paternitati tuae, totique Societati, vt me, meosque Socios Deo commendent, quo iniuncto nobis munere, cum Dei Domini nostri gloria, et proximorum adiumento fungamur. Haec, aliaque, tanquam e redundanti pectore Pater Martinius promens, et beatum sibi finem affirmate vaticinans cum Socijs, quarto Kalendas Iunias vela fecit, tamtâ animi voluptate, vt Prouincialem Auellanedam, aliosque vicinos Socios vehementer ad eiusmodi labores accenderet. Vbi prope Floridam ventum est, ab classe in nouam recta pertendente Hispaniam separati, flexerunt in Septentrionem cursum. Iamque octauo Kalendas Octobris vix decem ab continente leucis distribant. Verum naucarcho minime locorum agnoscente faciem,
diu haesere consilij ancipites. Promptum erat consilium mittere in scapha viros, qui ad littora appulsi regionem explorarent. Sed quia late indomiti, immanesque colebant Barbari; consilium erat plenum discriminis, quod nemo (vt quisque vel sua communibus praefert, vel alienis amat casibus tutus fieri) subire priuatim inducebat animum. Belgas quosdam nauarchus iubebat ire: qui asseueranter negarunt ituros, nisi vna iret Pater Martinius, siue aduersus Barbarorum ferociam ab eius sanctitate sibi sperarent tutelam: siue vt nauarchi, si quid interim incideret, obligatam haberent fidem eo pignore, ne ipsos in Barbaria ignota desereret. [Note: 146 P. Martinij caritas.] Belgarum postulata statim vt Martinius audijt; nullum pro communi causa periculum reformidans, cupiensque quam primum possessas a Daemone terras euangelico pede calcare; transilit primus in scapham: nouem Belgae, perpauci Hispani sequuntur. Vix terras attigerant, cum coorta repente tempestas nauim, vnde descenderant, procul ab cospectu abstulit. Quae cum diu errasset, ad insulam tandem Cubam euasit. Interim Pater Martinius, ac Socij in continentis lituis egressi, vestigium nullum Hispanorum, deserta cuncta inueniunt. Cumque hinc horridum, ac minacem Oceanum, hinc ignotas, ac vastas spectarent solitudines; eodem loco dies decem, si forte alicunde se nauis ostenderet, praestolantur prope ieiuni. Prodibant interdiu, paucasque legebant herbas, praeeunte cum Christi in Cruce fixi effigie Patre Martinio: cuius de caritate dein comites retulerunt plane miranda: addiditque Hispanus iuueuis Florius nomine, auditum ab se non Hispanos modo Hispanice; sed etiam Belgas Belgice ita cohortantem; ac si eum sermonem a puero hausisset. Post longam moram, cum spes nusquam a mari, nullus mortalium in ora maritima appareret; interiora petere prae Barbarorum metu, locorum ignari, non auderent, superque omnia fame enecarentur; propulsa ad vicinum fluuium scapha, aduersus eum quindecim ferme passuum millia subierunt. Quo in itinere cum item nil nisi solae, desertaeque terrae oblatae essent; relapsi in mare, statuerunt legentes oram, tentare si quem portum vspiam inuenirent. Ad leucas viginti progressis alius amnis occurrit, quem aduerso cursu dum subeunt, nauicula vado iohaesit: ad quam reuellendam primus omnium Martinius delapsus in aquas, cunctis connixus viribus, duobus Hispanis adiuuantibus, in altiora aluei expulit. Nocte ibi exacta, vt dies terras aperuit, exploraturi regionem in ripam exscendunt: paucisque ad scapham relictis, ceteri, Patre Martinio Christi Iesu effigiem ad lanceae cuspidem alligata praeferente, terram ingrediuntur, Caelitum patrocinia litaniarum cantu poscentes. Occurrere inter pinus multas tuguria quaedam: vnus duntaxat mortalis conspectus est, qui statim se fuga in proximas syluas abdidit. Necessitas peregrinos adegit intrare tuguria, scrutarique si quid forte inesset enectis prope fame corporibus sustiuendis. Grandem in vno inuenere piscem: cuius cum dimidium abstulissent, monente Patre Martinio, vt, si quid haberent, pro pretio relinquerent; Florius sagum, et viriolam ex vltro reliquit. Inde paululum exhilarati, eodem Beatos ordinatim carmine salutantes, ad scapham regrediuntur, cammunicaturi cum Socijs inuenta solatia. Ita illic dies exactus. Postero die ad flummis ripam quinque numero apparent indigenae, manuque edito signo aduocabant ad ripam. Vbi enim sagum ac torquem domi inuenerunt; vt vero simile est, bonos viros, qui aliena noluissent inempta sumere, eosdem necessitate pressos rati, venerant visendi studio, et iuuandi. Quare Patre Martinio cibos gestu, manu ad os admota, poscente (ad naturalem enim linguam ignoratio artificiasae redegerat) raptim ad tuguria reuertuntur. Suspicabantur alij ad sagittas redijsse capiendas: tamen, vt Pater Martinius praedicebat, egregia aqua, cocto pisce, alijsque rebus onusti rediere: perofficiose significantes nequaquam hostilem esse gentem. Et Pater, cur aliud non suppetebat, ex libro, quem secum habebat, pecorinae chartae folia detrahens, et bellulas (forfice vt reor) concinnans figuras, amicitiae monumento eis donauit. Quas illi omnis elegantiae rudes, sed iuxta pueros curiosi, magni se facere ostendebant. Florius vero sibi thoracem, alter Hispanus femoralia detracta dedit: pauloque securius regressi ad mare, existimantes non procul abesse Hispanos, quod amicos
inuenissent populos, vltra pergunt stringentes littora terras explorare. Ex eo loco ad singula flumina, quae crebra intercurrebant, accolentes populos inuenerunt: a quibus accepti benigne, recreatique sunt. Postremo etiam ex homine grandaeuo, cuius multo centenario maior existimabatur aetas, capillo ad vsque genu promisso, per nutus argumen tantes intelligunt, vbi populos tres totidem discretos amnibus praeteruecti fuerint, Hispanum inuenturos Praefectum. Ergo alacres instaurato cursu vnum, itemque alterum populum praetergressi, ad insulam modici ambitus, Tacatucurum nomine, in adolescentes quatuor piscatui intentos incidunt. Placuit quibusdam e scapha propius ad eos accedere, minus [Note: 147 Patris Martinij beata mors.] probante Patre Martinio. Adolescentes sine cunctatione vim piscium magnam obtulere. Sed vnus celeri cursu proripuit se. Inde aliqua suspicio suborra fraudis. Descenderant aliquot Belgarum in ripam: perexigua in aqua constiterat scapha, in eaque Pater. Nec mora plus quadraginta Tacatucurani confluunt. Duodecim in scapham intrant: ceteri consistunt in littore. Hic Florius: Nequaquam haec mihi ora plucent: non hi vultus amicorum sunt, Pater: facessamus a terra. Pater iussit vocari Belgas. Dum hi aduocati scapham ineunt, quidam Barbarorum post terga medios Patrem Martinium, duosque Belgas repente furtim complexi, cum ijs dant sese in flumen: viribusque praeualidi exinanitos aerumnis, ac dolose implicitos in littus asportant. Alius Florij guttur inuasit iniectâ vtrâque manu: sed is eluctans eo se nodo, mordicus abrepta barbaro manus parte, euoluit. Pater Martinius, in oculis omnium miseram e scapha spectantibus carnificinam, postquam pertractus ad terram est, cum genibus, vt potuit, insistens extulisset ad caelum manus, capite claua infracto, expirauit. Similiter duo Belgae occisi, et spoliati. Qui reliqui erant in scapha, vix e sagittis elapsi hostium, raptim progressi; altero die procul conspecto nauigio, actum de se quoque putabant. Sed paulo post, cognito milites esse Petri Menendis, vertit in gaudium timor: quanquam breue, ac miserum gaudium. [Note: 148 Eiusdem virtutes eximiae.] Quippe tum demum sui cura solutos desiderium, et commiseratio Patris Martinij subijt, quem procul inde non amplius quinque leucis mortuum reliquerant: nec poterant eius commendandae caritatis, eximiaeque virtutis finem vllum inueuire: vt cum ipsis ad legendas prodibat herbas, vt easdem coquebat noctu in littore, vt consolabatur, ac sustentabat vnus omnes. Sed, si quisquam, Petrus Menendes ingemuit, indignum se tanto auxilio lamentans, suisque peccatis factum, vt Deus talem virum sibi eripuisset, in quo plus spei, fiduciaeque, quam in magni exercitus robore collocasset. Et erat sane Pater Petrus Martinius firmarum virium, memoriae amplae, multa, variaque doctrina, prudentia quoque ad religiosam gubernationem egregia: sed longe magis virtutum, quibus ipse in se sacer asceta perficitur, veris, solidisque ornamentis abundans. Nihil obedientius illo, nihil modestius, nihil laboriosius, nibil amantius animarum. Idibus Octobris Anno salutis humanae millesimo quingentesimo trigesimo tertio Celdis in Dioecesis Caesaraugustanae oppido honestis ortus parentibus puer castitatem perpetuam vouit. Post nauatam latinitati, humanitatique cum laude operam, et Magisterij lauream in philosophia relatam, nullum habebat cum hominibus nostris vsum, potius ab consuetudine eorum animus ab horrebat. Verum ita euenit, vt cum in comitatu sodalium quatuor, qui omnes Societatis candidati erant, Valentiae ad Collegium, ne eos parum humane, vrbaneque videretur deserere, contendisset; auditâ cohortatione publicâ, perspectaque mutuâ inter Socios caritate, eiusdem amore vitae succenderetur. Atque (vt abdita sunt diuina cousilia) sodalium quatuor, siue quod ab incoepto sponte destiterint, siue quod probati non sint, nemine admisso, receptus ipse est ab Hieronymo Natali tum Visitatore: atque per autumnum anni supra sesquimillesimum quinquagesimi tertij admissus est domum. Vt autem viribus animi iuxta, et corporis abundabat; etiam num diaconus, theologiae simul dabat operam, simul concionabatur Valentiae, simul Ministrum domi agebat: ijsdemque muneribus, et insuper Rectoris, cuius gerebat vices, Vallisoleti diu suffecit: cum diceret non ad munera solum duo se, si Moderatores imponerent, sed ad ducenta paratum esse. Pari contentione animi cum concionator itabat in oppida prolixi ieiunij tempore, super
alios labores, pueros catechesi sedulus imbuebat: totumque semestre in agro Valentino euangelizans Apostolico ritu, victumque emendicans exegit. Oranum in Africam (vt suo loco scriptum est) cum Hispano exercitu profectus, omnia religiosi viri, famulique diligentis officia aduersus saucios, aegrosque milites magna caritate, et commendatione omnium exhausit. Idque fecit eo solertitis, quod erat [Note: 149 Ingenium Patri Marrinio quam Solërs.] ipse operum sciens fere omnium, quaecumque ad vitae necessitates inter religiosos manu tractantur. Ita enim accurato ingenio erat, vt quodcumque munus attingeret, eius totum assequi artificium conaretur. Itaque cum ex obedientia nunc culinae, nunc alijs, atque alijs humilibus ministerijs exercitus esset, non vsui modo praesenti facere satis studuerat, sed obseruarat singulorum rationes, et expertus erat. Denique magistrorum peritiam adaequarat. Aspera ita non auersabatur, vt [Note: 150 Eiusdem excelsitas animi.] simpliciter affirmaret, melius sibi, et iucundius in arduis, odiosisque sensui esse, quam in quieta facilique vita: nec quicquam adeo esse operosum, ac formidandum, quod Dei gratia, atque obedientia fretus, non audacter assumeret: experimento edoctus quo plus periculi, ac difficultatis haberent gerendae res, eo affluentius diuinam [Note: 151 Eiusdem obaedientia.] opem adesse. Haud facile dictu est quam in obedientia acquiesceret. Illud in summis ducebat delicijs, si animum suum ingenue totum Praesidibus apertum, totumque in eorum manibus situm haberet. Inde nil perhorrescens, asperrima quaeque imperia adamabat, et ad Haereticorum, vel Ethnicorum destinari terra optabat: maximeque ad Gentes, quibus primum inferenda esset christiana religio. Cuius diuturni, atque ardentissimi voti tandem compos effectus, Deo quasi gloriosae mortis compendio multorum compensante annorum praeclara facta, ad nobilem palmam peruenit. Quis enim dubitet clarissima illum palma donatum, cum ex Europa contestandae fidei causa, propagandaeque discesserit, inque eius operis conatu sanguinem fuderit? Atqui cum e naui in scapham non praedicandi modo quamprimum Euangelij cupiditate, sed etiam pro vectorum salute vltro se ipsum obiectans periculo transilierit; deinde ante receptos in scapham periclitantes comites noluerit in tutum subducere se se; si maiorem caritatem nemo habet eo, qui dat animam suam pro amicis suis; profecto non vnam videatur accepisse palmam.
[Note: A. D. 1567.] GLORIOSORVM Flores laborum, aeternumque victuras laureas dum felicibus his auspicijs prouincia Florida pollicetur, et ex primitijs specimen secuturae frugis, praesertim postquam ita generoso imbuta succu esset, ostendit, Romae Pontifex, qui adhuc Societatis opera peramanter vsus, eximia voluntatis in eam suae documenta praebuerat; ingentem terrorem secit, ne quid in eius Institutis nouaret. Chorum in ea desiderabat: et quibus vtimur, simplicia vota, subiniqua aiebat videri: quod nequaquam partem vtramque par nexus adstringeret: sed Societas sua libertate nihil imminuta, obligatos sibi alumnos ten eret. Duobus his capitibus haud dubie nerui incidebantur huius Ordinis, totusque commutabatur. Inde Patres, ipsius iussu Pontificis, sedulo collectas vtraque pro re scripto rationes, Cardinalibus Concilio [Note: 1 Choro Societas quare non vtatur.] Tridentino ad vsum reuocando praepositis, tradidere in hanc sententiam. Quandoquidem Sanctissimus Dominus, de cuius consilio, ac mente rectissima nefas est ambigi, de duobus Instituti nostri capitibus, quae se offerrent, palam nos, libereque iussit expromere; haec, Illustrissimi, et Reuerendissimi Domini, prudentiae vestrae subijcienda censuimus: alioqui ad parendum magis, quam ad disceptandum parati. Id autem videtur considerandum in primis, cum de legum mutatione agitur, causa nec ne idonea subsit, quare mutentur. Certum enim quiddam, constans, [Note: 2 Leges non mutandae.] et (quantum, fieri in hac rerum mortalium varietate potest) aeternum legem esse necesse est. Nam si ex facili mutatio sit; paulatim ea quoque labascunt, quae nullopacto mota oportuit: vnde necesse est rerum publicarum sensim statum omnem conuerti. Quamobrem censent sapientes, si quid incommodi existat; id, si remoueri aliter nequeat, potius tolerandum, quam legum alicuius mutatione cunctas [Note: 3 Multo minus probata Religionum Instituta.] in discrimen dandas. Quod quidem multo prouidendum est magis in Religiosis legibus Apostolica auctoritate sancitis: ne et detrimentum creetur Ordinibus, et Summorum auctoritati Pontificum, quae Sacrosancta debet esse, aliquid venerationis, saltem apud imperitos, decedat. Societas nostra auctoritate Apostolicae Sedis [Note: 4 Societas rite comprobata.] a Paulo Tertio, et Iulio Tertio confirmata, et nuper a Concilio Tridentino comprobata est: cum quidem Pontifices, et Concilij Sanctissimi Patres accurate inspexissent, ac diligenter expendissent totam eius Institutorum rationem. Atque adeo nihil per ineuriam, aut per indiligentiam suspicari licet commissum: sed omnino si quid in ijs immutetur, ipsa Pontificum legitima decreta, et Concilij auctoritatem conuelli, mutarique necesse est. Quod nisi vel rerum status plane mutatus sit, vel vsus, qui vnus corrector legum habetur, longo tempore experiendo euidenter arguerit; fieri profecto non expedit. Atqui Societas haec eo modo, quo Pontificum, [Note: 5 Signa compro bationis diuinae.] et Concilij auctoritate comprobata est, diuino obsequio seruiens, Ecclesiaeque vtilitati, summam experta est Dei Optimi Maximi benignitatem, ac fructum satis vberem animarum, siue in confirmandis Catholicis, siue in reuocandis ab errore Haereticis, siue in Ethnicis ad christianam fidem vocandis. Ipsa per omnes pene veteris, nouique Orbis prouincias ingenti lectissimorum hominum, ac frequentium domiciliorum numero propagata est: per tempestates turbulentissimas prouecta semper victrix: Sanctissimis quibusque gratissima: et (quod haud minus caelestis argumentum est gratiae) summo Haereticis odio. Adeo vt his tot pignoribus, hoc patrocinio, ac fauore perpetuo, quasi quodam suffragio id, quod de ea pontifices, et Concilium censuere in terris; confirmatum, sancitumque hauddubie intelligatur in Caelo. Quae autem fuerunt a principio huius Religionis ab Chori, vt de
hoc prius loquamur, munere eximendae causae; eae perseuerant adhuc omnes. [Note: 6 Ad quid condita Societas.] Cum enim diuinae sapientiae placuerit, pro temporum varietate, vsuque, Ecclesiae Sanctae varias in lucem proferre Religiosorum hominum familias; his calamitosissimis, extremisque temporibus nulla videbatur noua sacri Chori necessitas extitisse. Sed cum obsistendum impijs Haereticorum conatibus, tartareaeque eorum, quae luci veritatis catholicae exitium minabantur, restinguendae essent saces; tum barbaris Christi hostibus obsistendum, quibus magna ex parte gens sancta circumuallatur, et sensim contaminatur; et nouis, quas Deus aperit, terris inferenda lex salutis, et monstrandum ad caelum iter; denique vehementer super haec incumbendum ad corrigendos nimium lapsos Catholicorum mores, atque ad diuinorum mysteriorum vsum, cultumque reuocandum; hanc minimam placuit illi excitare Cohortem, quae his, alijsque Christianae Reipublicae necessitatibus sese impenderet, ita conatu, et cura omni; vt Pater Sanctae memoriae Ignatius, quamuis quodam priuato sensu Chorum diligeret; tamen illud sequens sumen, quo in condenda huius operis fabrica regebatur, quia videbat, vt dictum est, non deesse in Ecclesia Dei qui decore, ac sancte diuina carmina exequerentur; sine vlla dubitatione, maxim âque constantia censuerit ea occupatione abstinendum. Quo nimirum, animi viribus ad hoc vnum Sanctissimum, atque Apostolicum opus coniunctis, expedita, atque in procintu cuncta staret acies ad huc, illucque, quo priuatae, quo publicae religionis vsus vocaret, accurrendum. Quid ergo? Num illae [Note: 7 Publicae necessitates, quibus succurren. dum.] causae non manent? Ardet incendio Gallia: Germania magna ex parte consumpta est: Anglia abijt in cineres tota: Belgium misere deuastatur: Polonia vbique fumat: ipsius Italiae fines flamma amburit: atque (vt innumerabiles ad Orientem, Occidentemque Indorum, nouique orbis populi panem qui sibi frangat, postulantes, et Mahometicae impietatis quotidianae progressiones omittantur) obruti inscitia sunt etiam in Hispania, Italia, Sicilia, Sardinia, alijsque errore intaminatis Christiani orbis regionibus non solum, qui in agro, pagisque versantur, nec laici tantum, sed et sacri homines, quique Vrbes frequentissimas colunt: et nos, dum tot vndique miserorum opem exposcentium vocibus dies, et noctes ciemur, operam alibi ponamus? cum propter eos labores, tectis nostris, rebusque relictis, dederimus in hanc militiam nomina: tamque multi sint, qui sanctis his per communionem vocum Numinis laudandi occupationibus vacent, tam pauci pro tanta [Note: 8 Suus cuique Religioni finis.] rerum indigentia, qui ad illas necessitates accurrant? Militiam corporum Religiosis professis num quaeso tum, cum expedienda forent arma, atque a Fidelium bonis, atque corporibus Barbarorum impetus propulsandi; psalmodiam, aut aliud tale munus aequum esset imponi? Profecto ea nunc tempora, Reuerendissimi Domini, sunt, quibus hic Ordo non ad corpora, quanquam et ad corpora, sed ad animas praecipue tuendas sacrum quoddam bellum non aduersus carnem, et sanguinem, sed aduersus Principes, et Potestates tartareas, earumque satellites suscepit: vt si Chori habendi adstrictus esset legibus; solui oporteret, operam vt eo omnem conserret: ne dum quicquam causae enatum sit, cur debeamus, qui veteribus [Note: 9 Sua munera tuenda.] oneribus plane succumbimus, nouis, et grauissimis cumulari. Quod si ab Religiosis ijs, qui sancto se otio, et laudatissimo dedidere, non requiritur, vt suam pacem, atque caelestem conuersationem interturbent laboriosis Marthae negocijs; quid est cur nobis, qui bonum commune fequuti in hanc arenam, studiumque descendimus, morae inijciantur? Qui tot obruimur saepe proximorm calamitatibus, vt vix otij liceat tantum decerpere, quantum sit satis, vt sacri officij pensum priuatim, nec statis temporibus exoluamus? Quae cum ita sint; quid tum fiet, si Choro [Note: 10 Chorus magnum negotium.] alligemur: qui et certam sedem, et certa tempora, tamque longa postulat; atque ita defatigat; vt, cum tempus pene omne gerendarum rerum abstulerit, eam quoque partem, quae reliqua est, trahat: dum fessus canendo animus requiete magis [Note: 11 Magnum quoque opus iuuandi proximos.] instaurandus, quam opere nouo, ac difficili atterendus est? Quibus in Ordinibus Chorus est, qui concionantur, qui discunt in gymnasijs, docentue: quique graui aliâ distinentur causâ, sere immunes ab cantu sunt. Ergo in hac Societate immunitas cunctis debetur, in qua nemo vel ab discendo, vel docendo, vel agendo grauissimas
res in commune bonum vacat: eoque magis, quod haec mortalium iuuandorum studia eiusmodi sunt, quae non solum curam postulant, vt viae, rationesque, quibus commodissime transigi res queat, excogitentur, atque necessaria comparentur doctrinae, eloquentiae, prudentiaeque subsidia ad alienam salutem curandam; sed etiam solidarum requirunt, ac perfectarum munimenta virtutum: ne propter discrimina multa, et maxima, dum alios conamur erigere, et mundare; labamur ipsi, et inquinemur. Eoque nobis non solum concionandum, docendumque est, artesque excogitandae, quibus alienas bene, sancteque tractemus animas; sed etiam, praeter cetera religiosae disciplinae officia, perattentâ opus est, longâque meditatione, et conscientiae recognitione, quam praescriptam vtramque habemus legibus, vt praemuniatur animus noster, simulque roboretur: non modo vt sine detrimento nostro sit alijs opera nostra salutaris; verumetiam tanto prosit vberius, quanto nos fuerimus virtute magis exculti, aretiusque, et aptius cum summa bonitate, saluandarumque animarum Principe, et Autore coniuncti. Num igitur haec priuatae virtutis, an illa publicae vtilitatis omittenda sunt studia, vt nouae occupationi pateat locus? Age vero accersentibus nos ad moribundos, ad plectendos [Note: 12 Nec omittendum chori causa.] supplicio, ad aegrotos, ad inclusos in carcere, ad quamcumque animi difficultatem, quacumque siue diei, siue noctis horâ, cum iam haec consueta, tanquam debita a nobis exigantur officia, quid responsi demus? An satis excusabimus sacrosanctas occupationes chori; dum negotium aeternitatis agitur, et immortales [Note: 13 Id Collegiorum fundatoribus debetur.] animae de beato, vel miserrimo in perpetuum statu decernunt? Quid deinde Imperatoribus, Regibusque, ac Principibus ceteris, quid Praesulibus, et ciuitatibus respondeamus, cum dicent, vt tanquam in statione esset, ad suorum populorum adiumentum, se domicilia condidisse, et instruxisse Societati? Quod si negotia haec animarum, pro quibus Dominus noster Iesus Christus sanguinem fudit, Sanctique Apostoli dies, noctesque peragrandis Prouincijs, hauriendisque omnibus aerumnarum generibus, vitam consumpserunt, Beatissimus Pater, pro officio curae, pastoralis, et caritate sua, intendi potius debere existimat, quam remitti; rogamus, obsecramusque eins Sanctitatem, vt, quod alij Pontifices fecere, qui nobis et singulari patrocinio, et humanitare addiderunt ad strenue subeundos, perferendosque labores animum; item ipse faciat potius, quam vt moeroris, abijciendique animi causam praebeat. Parati profecto (vt de diuinâ gratiâ confidimus) sumus omnes illius nutum pro Dei nutu excipere: sed tamen cogitandum est, quid aliae [Note: 14 Pericula Schismatum in mutatione Instituti.] sentirent Religiosorum familiae, si de nouandis earum legibus ageretur. Homitnes nos quoque sumus. Nec dubium est nostro quoque in numero esse, qui nunquam futuri fuerint, si scissent adigendos se ad cantum esse: ad eumque etiam parum animo affecti sint: quod dicant professionis suae non esse; et id ab se Deus si vellet, ostensurum Ignatio conditori suisse: quin et eorum probent Doctorum sententiam, qui legibus docent neminem, nisi quas est professus, teneri. Itaque benignissimae erit Sanctissimi Patris indulgentiae pusillorum infirmitati prospicere, nec solum cauere, vt, qui in Societate sunt, laeti, volen tesque in ea versentur; sed vt etiam alacriter in Dei vinea opus faciant. Periculum enim est, ne qui infirmior, [Note: 15 Periculum ne refrigescat studium animarum] prae animi aegritudine, negligat rem animarum. Dumque ille satis conscientiae suae, satis famae apud homines fecisse canendo putat; dominicae segetes iam albae ad messem, per cessationem messorum, pereant. Periculum est, ne [Note: 16 Ne Societas minuatur et obscuretur.] operarum inde etiam minuatur numerus, quod noua haec occupatio ab ineundae Societatis consilio multos possit auertere: siue quod exercitationis id genus non ament, siue quod minus iam bene de legibus nostris opinabuntur, magno cum familiae huius, ac totius Ecclesiae damno. Ac profecto ita necesse est, hanc insignem mutationem sine insigni Ordinis huius notâ fieri non posse. Namque homines, quorum multi non optime nobis volunt, vbi tam Pium, Sanctumque Pontificem, qui tanto studio in corrigendos Ecclesiae mores incumbit, au dient Societatis mutare instituta; quid rogo censebunt? Nimirum, ea plane correctionis indigere: et (quod satis infamiae est) Pontifici Optimo non probari. Imminutâ autem nostrâ ad vulgus auctoritate, qua vna vel maxime ad proficiendum
indigemus; existimare promptum est, quanta futura sit publici boni iactura. [Note: 17 Instituta Religiosorum non facileta Pontificibus mutata.] Considerandum postremo illud videtur, non facile, si ad totam antiquitatem cogitatio referatur, inueniri exempla Pontificum, qui instituta Religionum commutarint. Videtur enim Deus Religiosorum Fundatoribus eam vitae inspirasse formam, secundum quam vellet sibi ab vnaquaque familiâ inseruiri, et per quam vellet viam suae illis gratiae ad umenta largiri. Idcirco tanto vnaquaeque famila viget, floretque magis, quanto sincerius pristinam suae originis formam tenet. Quia scilicet et Deus ex vna parte libenter sua fouet coepta, ac sata rigat: ex altera homines, dum id, quod in ipsis est, et ex ipsis exigitur, cum modestia, ac fide praestant; nequaquam [Note: 18 Lapsi mores ad formam pristinam reuocati.] pedem extra praefinitum sibi limitem efferentes, apte sese subijciunt, et accommodant actioni diuinae, et conuenienter Prouidentiae ordini couserunt. Quamobrem Pontificibus id solum ad hanc diem curae fuit, vt, si quo rite confirmato in Ordine degeneratum esset; lapsos mores ad formam pristinam reuocarent. Cum igitur id, Deo gratia, laboret Societas, vt suum diligentissime primum teneat Institutum, neque id vlla re laxet, sed astringat potius, perficiatque: idque Institutum tenens, aeternae clementiae siue ad incrementum sui, siue ad alienum emolumentum, praesentiam persentiscat; quid est quod quicquam mutetur, cum quidem certum sit rem bene sic procedere: quid futurum sit nouis moribus nesciatur? [Note: 19 Haereticis non praebenda sermonum materia.] Quid porro transmontes tum Romanae Sedis, tum ob illud praecipue nomen, quia eam defendunt, Iesuitarum (quomodo ipsi vocant) infestissimi hostes Haeretici, auditâ hac inconstantiâ dicent? Approbatam multis a Pontificibus Religionem, nuperque a Concilio Tridentino laudatam, repente a Pontifice, qui Concilij Tridentini decreta acerrime seruanda curet, immutatam. Profecto Romanos Pont fices suâ quemque opinione duci: et Pontificia decreta ab ipsis immutari Pontificibus: et Conciliorum auctoritatem minus firmam haberi. Vnde conabuntur ostendere vel hunc, vel alios Pontifices, et Concilium leuiter, ac temere iudicasse, atque adeo errasse. Quam rem editis vulgabunt libris, vociserabuntur e sugestis: arreptâque inde ansâ, cetera sensim tentabunt carpere: contendentque alias quoque Religiones inconsiderate a Pontificibus confirmatas: alia multa ab Sacrosanctâ Synodo temere probata. Illud quidem pleno iactabunt ore, laetabundique, et insultantes decantabunt: Inter Papam, ac Iesuitas, qui omnium acerrimi Papistae ab ipsis habentur, gliscere dissidium. Quod, etsi quicquid Sanctisiimus Pater iniunxerit, etiamsi millies prosundendus sit sanguis, nunquam verum fore confidimus; quam tamen demisissime, ac studiosissime possumus, communem Ecclesiae, nostrumque praecipue patronum, atque parentem rogamus, atque obsceramus hunc inimicis Dei, et nostris, insultandi nobis, deque Sancta Ecclesia obtrectandi, aperire locum ne velit. Haec de Choro cum dicerent Patres; Simplicia [Note: 20 Vota Societatis Simplicia iustissima esse docent rationes.] vota Societatis iniqua nullo modo esse probabant clarius: cum ea non leuiter, sed a praedoctis totam disciplinae rationem vltro suscipiantur: prudentibus autem, ac volentibus iniuria non fiat. Nam vulgo receptum vsu videmus, vt quidam se Religiosis Ordinibus, alij autem operam suam Nosocomjjs, aut alijs pietatis operibus deuoueant, et vota iustissima habeantur: cum tamen et Religionum, et Nosocomiorum, et operum aliorum Praepositis integrum sit tum non recipere illos, tum hos etiam, vbi commodum visum fuerit, dimittere. Praeterea cum certum sit votorum illam formulam Societati magnopere commodam esse ad disciplinam, ad tranquillitatem, ad auctoritatem, ad profectum et suum, et alienum; velle hoc ei bonum conseruatum, et duriorem etiam vltro conditionem suscipere, vt conseruetur; haud dubie honestum, et laudabile opus est: ac proinde si quis velit, ac possit tale opus aggredi; non iniuste sacias, si permittas, sed si prohibeas. Denique durior illa, quae videtur conditio, ipsis quoque vouentibus bono est: primum, quod ita Holocaustum Deo cumulatius faciunt: deinde quod pro corruptela, et imbecillitate naturae ab humanis prolapsionibus salutari suspensione, tanquam fraeno, sustinentur: postremo, quod si demum amandari oporteat (quod quibus maxime causis in Societate fit, in alijs quoque fere ordinibus licet) interest abeuntium solutos potius, quam vinctos dimitti. Haec, et id genus alia
[Note: 21 Conuincit auctoritas Aposto lica, et Concilij.] ex rei naturâ petita argumenta, cum plane ostenderent vota Societatis simplicia nihil admistum habere fraudis, sed aequissima, et honestissima esse; Pontificum tamen auctoritas, qui causa rite cognita, planeque perspecta eadem comprobassent, rem conficiebat euidentissime. Quippe in Choro adijciendo aliquid causae omminisci licebat, vnde Pontificia acta non tam, euerti, quam perfici certe sine fraude mutari doceretur: at in condemnatione votorum necessario consequebatur Institutum, quod iniquitatem haberet implicitam, fuisse a Pontisicibus comprobatum: in qua tamen comprobandi Religiones formula, haud temere cuiquam permitti debet, vt asserat Apostolicam Sedem errare posse. Simul etiam Concilij Tridentini, quod hoc Institutum pium appellasset, valde eleuabatur auctoritas. Qui namque pium esset, quod ex Iniquitate conflatum esset? Quare si id, quod tam celebre, ac Sanctum, et a proximo Pontifice rite confirmatum Concilium pro pio laudasset, Successor Pontifex iniustinae condemnaret; alterutra procul [Note: 22 Probat etiam Pius V.] dubio sententia aberraret. Haec adeo manifesta, et valida rationum momenta cum consideraret Pontifex, respondit: Quod pertineret ad vota; ea sibi probata. De Choro autem, cum ad eum Boxgia, et Polancus alia causa adijssent, ita est locutus: Vidisse se, quas Patres per Cardinalem Patiecum proposuerant causas: nulla earum omnino sibi persuasum. Itaque etiam num existimare, ad excitandam inuicem pietatem, [Note: 23 Chorum aliquo modo iubemur habere.] psalmodiam, in communi habendam: ita tamen, vt Scholastici nequaquam ea re distinerentur: et quibus horis non interesset populus, satis fore diceret, si pauci, atque adeo duo interdum chorum facerent: ac laudare se, ne tempus canendo tererent, sed vt pronuntiarent intelligenter, breuique persungerentur. Aequum tamen esse ex occupationibus interualla sumi quibus vacarent sibi: ne, caminos purgantium instar, sordibus detergendis sordescerent. Vbi, cum Polancus quantum ad id curae quotidiana meditatione, et gemina dici cuiusque recognitione, ac retractatione adhiberetur, dixisset; Nihil, inquit, meditationem chorus impediet. Inde rogauit Borgia liceret differre, quoad Sacerdotalium precum. Breuiarium, quod eius Sanctitaris iussu e Concilij Tridentini decreto restituebatur, in lucem prodiret. Quod cum sacile impetrasset, nihil tum innouatum est. Ex ea peramanti [Note: 24 Pontificis clementia.] collocutione apparuit pietas Sancti Pontificis. Certabant in animo religiosissimi Patris hinc propositae ab Societate difficultates, inde penitus insitus amor chori. Itaque cum vniuerse prius vellet induci; iam Collegijs vltro exemptis, ne nusquam induceretur, quicquid temperamemi occurreret beneuole suggerebat. Ceterum inueniri temperamentum non poterat, quod non cum rei summa pugnaret. Namque, cum vel ad cuiusque priuatim canentium, vel ad audientis populi excitandam pietatem chorus desideretur; neutrum teneri potest, nisi et iustus numerus canentium, et pronuntiatio apta vocum, et rituum, sacrorum scita, ac decora administratio sit. Quicquid enim, vel leuiter, ibi peccetur; vehementer obturbat. Atque ex eo genere rerum haec sunt, quas praestet non attingi, quam non bene administrari. Vt bene autem administrentur, et otium postulant, cum discuntur: et moram conuenientem, sedatasque curas, cum geruntur. Atqui in [Note: 25 Choro nusquam locus in Societate.] domibus Societatis, et angustiae semper magnae sunt temporis, et iusta cantorum frequentia cum esse nunquam potest, tum minime temporibus ijs, quibus non modo suae, sed, et populi pietati seruiendum esset. Nam quibus templa temporibus maxime celebrantur; ijs fere Sacerdotes, vel confessionibus audiendis, vel negotijs alijs animarum sunt maxime occupati. Haec tametsi ita esse Patres intelligerent; tamen verecundia tenuit Summi Pastoris, ne vltra vehementius tenderent. Itaque dilationis beneficio in praesens contenti fuerunt. Agebant iam prope securi, seque defunctos procella sperabant: cum circa Natalitia Domini solemnia, [Note: 26 Pontifex vetat fieri Sacerdotes de Societate non professos.] in quibus Socij aliquot erant ad Sacerdotium euehendi; cognoscunt Pontificem suo in Vrbe Vicario imperasse, ne quem Religiosorum, ne de Societate quidem, nisi solemnia vota prosessum, ne Ordines sacros recipiat: eâ gratiâ, ne postea, si sorte dimissi essent, aut mendicandum Sacerdotibus, aut sordibus exercendus quaestus esset, cum dedecore Ordinis, quod Concilium Tridentinum vetat. Detulit Pater Francisens priuilegia Societatis ad Cardinales rebus Concilij cognoscondis,
[Note: 27 At nibil inde incommodi metuendum erat.] explicandisque praepositos, et quam nihil inde timendum foret incommodi luculenter ostendit: cum et ad eam diem nihil vnquam eiusmodi contigisset: et in futurum nihilo magis siue per paternas cuiusque initiandi, siue per Ecclesiasticas sacultates, quam religiosorum nexu votorum consuleretur. Liberos quippe Sacerdotes quam multis, varijsque praepositos esse casibus? Quanto facilius deprauari eos, quam coenobitas? Quis teneat fugam, et vagas peregrinationes? Quis inter haec morbos, et pericula alia mendicitas amoliatur? Iam bella, latrocinia, furta, iniurias temperum, ac tempestates, per quae res perit, quis praestet? Ipsorum met socordiam, profusionem, intemperantiam, vitia alia, quibus ad summam inopiam redigantur, quâ satis cautione prohibeas? Quam multos ipsi Antistites, aliaeque interdum potestates, hoxarum causa, vel patrimonijs multant, vel spoliant Sacerdotijs? Quas quidem potestates vero simile est non minus posse in rebus iudicandis, quam Praepositum Societatis in votis laxandis errare. Ergo cum (vt sunt humanae res) nihil vsquam in omnes partes cautum esse possit; id abunde esse, si pro opibus, moribus humanis arceantur incommoda: et quoniam arceri cuncta nefas sit; si de necessarijs leuissima subeantur. Quod com Societas, Deo dace, praestiterit, nec ad eam quicquam Concilij Tridentini decretum, quod de secularibus Sacerdatibus agit, pertineat, non esse cur concesso ab Sede Apostolica iure, quo non nisi recte, fructuoseque ad id loci vsa sit, tanta cum suâ, publicâque pernicie nudaretur. Eo etiam minus, quod praeter alias decoras vitae sustinendae vias, ipsi illi, quos Societas interdum dimitteret, ita literis, vsuque rerum instructi dimitterentur; vt conditio ijs honesta deesse nunquam posset. Haec [Note: 28 Cardinales Concilio prae. positi probant causam Societatis.] ita probata sunt Cardinalibus; vt responderent posse Societatem suum tenere Institutum. Conditionem tamen quidam adijciebant grauem, et perniciosam, vt, si vsu aliquando veniret, vt dimisso cuipiam abunde non suppeteret; ad vitandam sacri gradus ignominiam, ipsa, quod satis foret, Societas subministraret. Quod et onus intolerandum Societati in summa sua inopia erat, et contra omne ius videbatur, vt quis ex noxâ, poenâque lucrum faceret: et defectionum erat illecebra, cum et extra disciplinae iugum, extraque omne negotium, peruersis hominibus alimenta proponerentur, quibus intra coenobia sine religiosae obedientiae labore frui non possent. Visus est initio Pius Pontifex, quod placuerat Cardinalibus, comprobare. Illud deinde vitandae mendicitatis consilium per subsidia, quae Societas subministraret, parum aequum, nimiumque periculosum ratus, iterum Cardinales eosdem rem iussit cognoscere. Qui cum conuenienter priori sententiae pronuntiassent, vt quos Societas arbitratu suo amandaret, si quando mendicitas vrgeret, [Note: 29 Pontifex in sententia sua perstat.] eis subsidio ipsa iret; Pontifici demum ea stetit sententia, vt existimaret consultius Religiosos quoque Societatis professione prius, quam sacris ordinibus obligari. Idque septimo Kalendas Iunias anni millesimi quingentesimi sexagesimi septimi Alciatus Cardinalis, Pontificis nomine, praecepit Borgiae. Et anno proximo Concilij Tridentini decretum, ne seculares Sacerdotes sine certis vitae subfidijs fierent, ad Religiosos quoque non prosessos, edito diplomate, voluit pertinere. Ceterum qui interius hanc disciplinam norant, eamque suis legibus ita videbant, quasi neruis contextam, implicatamque, vix vt aliter componi, et contineri id corpus posset; minime leuem hac re illi plagam imponi, sed vitalem peti locum sentiebant. Nam, praeterquam quod ea re membrum vnum praecidebatur, et spiritualium [Note: 30 Quam id incommodum Societati.] gradus Coadiutorum funditus tollebatur, tamque praecipuo succiso membro, vtilitates multae, magnaeque recidebantur; duorum alterum necessario erat consequens, vel vt Sacerdotes perpaueos Religio haberet, vel permultos Prosessos haud satis exploratae virtutis: quod vtrumque incommodorum seriem grauissimorum secum longam trahebat. Principio enim, nisi vti ad id locorum factum fuerat, [Note: 31 Vel quod Sacerdotum numerus minuebatur.] Sacerdotes deinceps liceret suffici; non modo propagandae Familiae incidebatur spes, sed ne inchoata quidem poterant iu susceptis iam domibus, et Collegijs perpetuari munera: ad quae sustinenda ne praesens quidem copia satis erat. Deinde cum tam frequentes per pagos, atque oppida, in quibus non dum sedem habebat Societas, adeoque salubres susciperentur peregrinationes, vt totis populis
confessione expiatis, rudibus edoctis, conciliatis dissidentibus, alijsque vitijs sublatis, noua quaedam relinqueretur rerum facies, Sacerdotum numero imminuto, intermitti has peregrinationes, et tantum intercipi fructum necesse erat. Postremo in Brasilia, India, Molucis, Iaponia, alijsque extra Europam Prouincijs, vbi quam paucissimi, vel omnino nulli, nisi de Societate Sacerdotes agebant, ijque non ad excip endas modo confessiones, sed ad sacrificia diebus sacris, ad Sanctissimam Eucharistiam, supremamque Vnctionem ministrandam, ad consocianda rite coniugia necessarij erant, quid fieret? Tot ne, tamque numerosarum gentium adiutricem implorantium manum despiceretur salus? Atque haec e paucitate Sacerdotum exteriora detrimenta. Quid porro domi molestiarum, turbarumque impendebat? Quid ijs faceres, quos, post absoluta studia literarum, tametsi ad agendum cum populo, atque ad alia Sacerdotum officia facultatis rarae, quod tamen professio differenda videretur, consecrare non posses? Quantum inde Diabolo ad omnia perturbanda ostium? Cum semper habuerit dilata prosessio non leues in Societate difficultates, quas dilatio tum haberet tanto insignior? At fiant, inquies, sicuti fiebant antea, Sacerdotes, modo solemnia prius emittant vota. Hinc vero pestis haud paulo grauior imminebat. Quippe ita factus hic [Note: 32 Vel quod non satis probati fierent professi.] Ordo est, idque habet destinatum; vt, cum vnâ ex parte maxime opus habeat verâ, solidâque virtute, eâque probatâ vulgo, et cognitâ; ex alterâ tamen tum virtutem habeat, tum famam, et multis, et grauibus propositam casibus. Quippe si verâ virtute careat; nec sibi, nec alijs prosit: si auctoritate, bonoque nomine; frustra in publicum adiumentum desudet. Vita, et sama integra persuadendi fundamenta sunt. Verum enim vero cum tam lubrica tractet negotia, et quemadmodum corporum medicinam professi nullum excludunt genus hominum; ita ipsa (quando se curandis animis totam addixit) industriam suam ad quamuis aetatem, sexum, ordinem, et conditionem porrigat, ac proinde, vt cum omnibus agat, necesse sit: tanta vero sit deprauatae naturae infirmitas, tam vehementes, assiduaeque, et callidae antiqui hostis impugnationes, ad haec tanta in hominum vulgo peruersitas, et ad suscipiendam medicinam asperitas, ad perperam suspicandum, loquendumque procliuitas; quid, rogo, tam in prono est, quam, nisi praesidia, et subsidia acria praesto sint; vel falsam, vel etiam veram suscipi notam? Comparata enim sic est humana vita, vt praeclarissima quaeque studia difficultatibus, et periculis maximis obuallentur, tanquam celsissima fastigia praecipites deiectus ambiunt. Ergo hoc vitae genus qui descripsit; ita debuit omnia inter sese comparare, atque conterre; ea conquirere, et circumdare munimenta; ea prouidere auxilia; per quae cum valide prohibeantur mala, ne incidant, tum vero, si quo casu incidant; mature, recteque curentur. Et prouidit sane multa, atque efficacia mens illa magna Sancti Ignatij molitoris, et architecti tanti operis: inter quae patet latissime, polletque cum primis sera professio. Nam primum per longas [Note: 33 Professionis dilatio necessaria Societati.] moras vniuscuiusque exploratur virtus; dein ipsa suspensio feruidioribus ingenijs pro froeno est, proque stimulo tardioribus. Inde enim optandum veteres aiebant, vt Ciuium vita talis perpetuo esset, qualis esset Candidatorum. Quam securitas, quam impunitas periculosa sit, quem fallit? Postremo, vbi vsus postulat, segregatur, atque amandatur nocens. Vnde duplex consequitur bonum reliquus Ordo: vnum, quod non serpit ad integros malum, nec quasi factione quadam, nec exempli contagione; sed potius reddit vindicta cautiores: Iterum, quod conseruatur integra apud populos fama: vt quoniam norunt nequaquam tolerari nocentes; recte de ijs, quos perseuerare viderint, opinentur. Atque hinc discrimen apparet inter hanc, et ceteras plerasque, ac sere omnes Religiosorum disciplinas. Eaedem illis, quae in Tyrocinio, totâ propemodum vitâ actiones, eadem [Note: 34 Differtque in eo multum ab alijs Ordinibus] negotia sunt, vnius generis, intra septa plurimum domestica, et quodammodo extra teli hostilis iactum. Quare Tyroni probando non longa admodum necessaria fuerit dies. At hominibus Societatis, postquam Tyrocinium, quasi in vmbra, pofuerint; prodeundum in aciem est, comminusque gerenda res: totaque aetas inter hostium tela agitanda. Quamobrem qui tanto sint robore, vt caelesti huic militiae
insolubili debeant Sacramento adiungi; non satis vmbratilis pugna docet, sed ipsa in acie cognoscendum est. Quis enim non est fortis in pace, et in castris? Interdum etiam procui hoste plus animi, ac virtutis, qui minus habet, ostentat. Ad haec si aliorum quis Ordinum degener est; haud difficulter, nec magno cum incommodo latet. Societas operariorum Ordo est. Idoneus ei non est, qui sibi soli est bonus: multo minus, qui credi publico nequit. Qui non est talis, vt operarium se fidelem, et, quod ait Apostolus, inconfusibilem praestet: quippe abscondi eiusmodi hominum peccata nequeunt: sed si quid committitur; necesse est in oculis multorum, cumque pernicie magna populi, Ordinisque cuncti committi. Arque adeo necesse est vel hanc Rempublicam soluere, et commutare vniuersam; vel sinere suis vti legibus, ijsque, quibus compacta, et coagmentata est, compagibus contineri. Quae cum superiores Pontifices vidissent; Institutum quamuis nouum, et ad eam diem inusitatum, animaduersâ tamen eius plane mirabili ratione, ac structurâ, [Note: 35 Quid Concilium Tridentinum et Pontifices de Societatis professione senserint.] libenter amplexi sunt. Ac Tridentinae Synodi Patres, cum experimento ipso talem hominum Coetum ad totius Ecclesiae Sanctae insigne adiumentum, singulari Dei prouidentiâ editum intelligerent, dum hac ipsa de re, hoc est de professione Religiosorum agerent, nominatim exceptam Societatem voluerunt: posteaque Gregorius Tertiusdecimus suam illi libertatem restituit, et alij deinceps Pontifices confirmarunt: quâ speramus perpetuo fruituram. Ceterum inaestimabile pondus inest in primâ, quae animum imbuerit disciplinâ. Ex notionibus enim, quae primae insederint, vsu paulatim confirmatis, quasi altera existit natura: vltroque sequuntur iudicia, et consilia consentanea formae iam animo comprehensae: [Note: 36 Vnde Pio V. quaedam nouandi in Societate voluntas.] et conêre licet in diuersum; saepe non sentientem trahunt. Quo minus mirum est si ex pristina institutione, cuius nunquam vsum remisisset, Pij quoque Pontificis vere sancti, vereque sapientis sententiae colorarentur. Ergo cum illud ei visum esset in Votis nostris adhibendum temperamentum; quamuis plurima, et maxima importaret incommoda; tamen Pater Franciscus diuinâ plenus fiduciâ, maximque se optimâ iubentis mente, atque obsequij virtute consolans; respondit: [Note: 38 Societas obedit Pontifici.] Societatem, quae cunctas nationes Ecclesiae Romanae, Vicarioque Christi vel reddere, vel conseruare obedientes conetur; multo ipsam magis in potestate eius futuram. Continuoque agitari est coeptum quemadmodum, minimo cum boni publici detrimento, Sanctissimi Patris fieri imperata possent. In omnia mentem versantibus vnum occurrebat leuamentum, vt quibus suppeteret facultas, non tamquam religiosi, paupertatis voluntariae nomine, sed Ecclesiastici reditus, vel patrimonij titulo initiarentur. Verum, consultis per literas Prouinciarum praepositis, summa cum Patris Francisci approbatione, visum est omnibus obediendum simpliciter. Id disciplinae, id paupertati religiosae, idem voluntati Pontificis congruentius fore. Itaque leuissimun incommodorum habuere, vti paulo accuratiore delectu fierent Sacerdotes, ijque trium saltem Votorum professione ea causa obstringerentur. Ex quibus deinde legerentur idonei suo tempore vota quatuor, e [Note: 38 Sermones de animo Pontificis erga Societatem.] Societatis legibus, edituri. Haec autem dum fiunt, et sua sponte hominibus ad fingendos, amplificandosque sermones propensis, et Diabolo instigante, vt imminutâ Societatis existimatione, laborum eius quasi aciem hebetaret; mirum est rumores quam circum multi, varijque, et quanto cum strepitu volitarent. Hi Pontificem reformandos suscepisse Iesuitas aiebant. Illi proprium genus vestium, et cucullam velle eis inijcere. Quidam Collegia reditibus spoliare. Alij totum velle Ordinem extinguere, in eumque conscriptos in veterum quempiam, ac nominatim Augustinianorum transcribere. Alija alia apro moribus, vtque cuique vel exulceratus aliunde animus, vel fingendi libido, ac leuitas suadebat. Quae cum Franciscus [Note: 39 Verus erga Societatem PijV. animus.] Patiecus Cardinalis, rogatu Borgiae, retulissiet Pontifici; is, vt pio ducebatur consilio, quaeque agitabat non ad perniciem, sed ad perfectionem Societatis pertinere certum habebat; exclamasse in haec verba fertur: Absit a nobis hoc peccatum grande: Videmus Deo complacitum in his famulis suis, perque eos vtilitates Ecclesiae sua praeclaras afferre. Dum ita viuent; non est quod negotium eis quisquam, sacessat: sed vt fauorem potius, atque patrociuium accommodet, quo secundum
vitae suae formam seruitio se diuino impendant. Nec sane de caetero aliter se ipse gessit. Permulta Patribus, qui ad Occidentales, vt vocant, Indias hoc anno mittebantur, beneficia Ecclesiastici iuris dedit: ac fere omnia, quae fuerant agentibus [Note: 40 Plurimum Societatis opera Pius V. vtitur.] in India Orientis concessa. Romae sub initium anni totam Catechumenorum voluit ad ministrationem suscipi, aegre concesso, vt liceret per alienos administros gerere. Duos ad suam Heluetiorum cohortem, vnum ad ceteram familiam in aedibus Vaticanis, cum quartus in Sancto Petro verba faceret, voluit concionari. Cumque Poenitentiariorum iussisset explorari facultatem; ad id munus Patres Franciscus Toletus, et Ferdinandus Solerius vocati sunt. Ineunte Augusto Ioannem Polancum Florentiam misit, quaedam haud leuis momenti cum Cosmo Duce, eiusque liberis Ferdinando Cardinali, ac Principe Francisco tractaturum. Atque interalia, vt querelas inter Cardinalem Mediceum, et Vrbinatem Ducem, ob damna in finibus ad Castellum Durantium illata, componeret, ne in perniciem euaderent publicam. Quod Polancus e sententia Sanctissimi Patris effecit. Sub autumnum Christophorum Rodericium, quem ante cum Strongylano Episcopo miserat, quanquam adhuc ea expeditio propter obiectas Neapoli moras Episcopo, exitum non habuerat; ad multos circummisit Episcopatus, cum vt explicaret rudioribus [Note: 41 Missiones plurimae ex Romano Collegio.] christianam doctrinam, tum vt rerum statum cognosceret. Et sane, vt omnia ex Pontificis ingenio seruebant, ferebanturque ad correctionem; ingens non modo in Vrbe, sed late in circumiectis, atque etiam longinquis regionibus fuit Sodalibus seges operum, et gloriae messis diuinae. Tyburtinam, Tusculanam, Albanam, Ananiensem, rogatu Antistitum alij, atque alij socij peragrarunt dioeceses. Diuersi alij Praeneste, Velitras, Beneuentum, Hostiam, Faliscos, Viterbium, in Camertes, Auximanos, Asculanos profecti. Apud Viterbienses in vrbe, pagisque ab Sacerdotibus egregijs Gaspare Sancio primum, mox Hic ronymo Ottello, cum singulis comitibus Euangelicum factum opus. Nec sedulitate magis, quam suae vitae exemplo, parsimoniâ, continentiâque profecere: cum ex alimentis, quae mittebantur, quod sat naturali necessitati, idque vilissimum esset, reseruato sibi, cetera ad iacentes in Valetudinario publico [Note: 42 Beneuenti res gestae a Patre Vlmaro et Socijs.] mitterent, quibus et ipsi frequenter manu, et voce ministrabant. Beneuentum Cardinalis Sabellus ad suam dioecesim concedens Vsmarum, secum Goissonium cum Petro Bianca duxit: nec quicquam nisi de eorum sententiâ administrauit. Illi Paraecialia templa, quae tum duo et sexaginta numerabantur, cum singillatim lustrassent, quo maiori cum dignitate haberi possent, redigenda ad tredecim suaserunt. Tria Sacrarum Virginum caenobia ad leges Sancti Benedicti reuocarunt: idoneis institutis, et moribus temperauere Seminarium. Ad haec Valetudinaria diligenter inspecta, eorumque disciplina in pristinum reposita. Sodalitatum animaduersa exordia, diplomata perlecta, leges instauratae, et sicubi visum, correctae. Archiepiscopalis Bibliotheca recensita, damnatique libri combusti. Cuncta, quae ad Clericorum spectant officium, quaeque ad ritus Sacros, et Sacramentorum vsum, composita. Sacrarum etiam Reliquiarum, quae omnium vna res maximam ab Clero simul, populoque gratiam iniuit, venerationi, honorique consultum. In Dioecesanâ Synodo, in qua multum exhaustum laborum, permulta [Note: 43 Patris Vsmari prudentia in inuidioso munere.] opportunissime constituta. Super haec iussus omnium Sacerdotum scrutari doctrinam Vsmarus; inuidiosum munus ita gessit, vt sibi, sociorumque nomini gratiam, non populi modo, sed sacri etiam Ordinis conciliarit. Quippe paternum gerens, praeque seferens erga omnes animum, haud grauate, qui non magno negotio erudiri poterant, erudiendos ipsemet suscipiebat: nec pauca ab Cardinali ijs, vbi res ferret, beneficia impetrabat: multo libentius patroni, quam censoris personam vsurpans. Eidem cum reseruatorum Antistiti cognitionem criminum, poenaeque imponendae arbitrium delegasset Cardinalis; id etiam muneris, cum bonâ omnium gratiâ, atque approbatione, exegit: vt iam simul humanitatis, simul probitatis, atque doctrinae famâ auctoritatem excellentem nactus, velut vnicum perfugium adiretur: nec quisquam e Clero, vel populo esset, qui non dignitatem, rem, conscientiam suam iudicio eius, et consilio volens, atque securus crederet. Inde siebat, vt leui opere conscientias ipse tricis maximis implicatas
expediret, grauia dissidia tolleret, lites, pacesque componeret. Harum peregrinationum pleraeque e Collegio Romano susceptae: ex quo ingens numerus [Note: 44 Collegij Romani incrementa.] ad alienas quoque dimissus Prouincias. Ipsum vero sua capiebat incrementa. Amplius iam mille Gymnasium frequentabant auditores. Templum hoc anno, quo die caelestis Virginem Nuntius salutauit (eius enim mysterij gaudet titulo) [Note: 45 Ludouicus Corbinelius Societatem ingreditur.] publicatum est. Superiore anno Societati se dedicarat Ludouicus Corbinellus patria Florentinus, e stirpe nobili, aetate iam maturus, virque prudens, et locuples. Ex eius liberalitate ingens Collegio firmamentum in praesens, maius postea accessit. Quamobrem certa ei Praepositus Borgia statim decreuit sacra. Sed multo [Note: 46 Praestantissimi viri in Societatem admissi.] amplius cunctae Societati et firmamentum accessit, ac decus ex hominum genere, et copia, quos ad eam Deus hoc anno vocauit. Nullus vnquam feracior praestantium germinum annus suit. Chorum merito ducit, qui primus ipsa Epiphaniorum [Note: 47 Franciscus Turrianus.] luce receptus est domum, Franciscus Turrianus, vt in santi Iesu excellentem suam sapientiam, perinde vt olim ab Oriente profecti sapientes Magi consecraret. Annum sextum supra quinquagesimum agebat, in Vrbe, inque Tridentino Concilio, quo Theologorum in numero a Pio Quarto missus fuerat, multas praeterea apud nationes editis monumentis, claritatem adeptus. Omni doctrinarum genere cum abundaret; eminebat tamen Ecclesiasticae antiquitatis cognitione. Quam magno labore, scrutandisque celeberrimis quibusque bibliothecis, maximeque monumentis Graecorum peruolutandis assequutus, egregiam inde aduersus recentium Haereticorum surorem telorum vim protulit. Qui cum ita vixisset in populari religionis cultu, vt adaequaret insigni pietate doctrinam; vehementer primo omnes secessu in Societatem, deinde etiam domesticos submissione, atque alacritate, qua inter Nouitios canus iam homo prope repuerascebat, commouit. Nec vero susceptum iam ante cum Haereticorum impietate bellum auspicijs nouae militiae intermisit: sed constantius etiam, atque felicius, sub obedientiae victricibus [Note: 48 Hieronymus Iiuntia.] signis, vsque ad vltimam senectutem gessit. Simile exemplum Hieronymus Isuntia, et Stanissaus Varseuitius praebuere. Ille Martini Olauij germanus frater, atque in vrbe Victoria patria sua optime ab re constitutus, et honoratus Sacerdos, inde vsque ex Hispaniae finibus venit, vt huius disciplinae sincerum quasi succum, [Note: 49 Stanissaus Varseuitius.] et sanguinem comminus e Romano duceret corde. At Stanissaus, cum in Polonia opibus, et nobilitate, simulque sacrorum, et ciuilium floreret honorum titulis; praeterea Ecclesiastes haberetur illustris, et probatissimae vitae; multumque in regiâ, ac regno auctoritate, et gratiâ posset, Regique ipsi a secretis fuisset, atque Collegarum in eo munere rector; recufato etiam Episcopatu, eam vnam ob rem in Vrbem accessit, vt se ipsum, et aliquot e sua familia, quos ad idem consilium ipse et vocis, et morum suorum inuitamentis adduxerat, Societati donaret. Hic, antequam domum admitteretur, visum est vt rem significaret Pontifici: responditque Sanctissimus Pater: quanquam cuperet viros tales ad regendam Ecclesiam prouehi; tamen laudare se eum, quod ad genus vitae longe tutius, et perfectae adipiscendae virtuti aptius vocantem sequeretur Deum: eo maxime, quod Societas nullam in rem, nisi in Ecclesiae Sanctae subsidium, et salutem animarum ex Iustituto incumberet. Inde cum suis inter Tyrones admissus, christiana humilitate, parendi alacritate, sui despicientiâ, omniumque studio virtutum, vti decebat virum, qui tam claris exorsus esset initijs, non incitamento solum cunctis, sed etiam admirationi erat. At vbi remissus est in Poloniam; ingens eius prouinciae columen suit. Quin et missus in Sueciam, cum alia praeclare gessit, tum sapienter, atque feliciter in catholicâ, piâque Reguli educatione operam collocauit, eius, qui postea [Note: 50 Franciscus Leonius.] Poloniae Rex Sigismundi nomine tertius, etiam num singulari prudentiâ, et humanitate imperium habet. Aetate quoque iam graudis, Caesareique prudentia, et Pontificis iuris inclytus accessit Franciscus Leonius, eorum Doctorum e numero, quibus Gratiani opus, quod Decretum appellant, recognoscendum Pontifex [Note: 51 Alij multi Iuniores.] delegarat. Iuniores, sed magnae expectationis, Ioannes Franciscus Vipera, Hippolytus Volia, Plinius Peruscus, qui dein Ioannis Baptistae maluit nomen, parentem suum Tarquinium Peruscum, cui erat vnicus, amissa coniuge, ad Societatem
se recipientem, sequutus: Benedictus Iustinianus, Ioannes Maiorius, Antonius Vicecomes, alijque sane egregij, omnes doctrinae praestantiâ, et eloquentiâ, et rebus agendis, et publicorum administratione munerum de Societate, deque Dei Ecclesia praeclare meriti. Sed ex omni numero merito eximij tres [Note: 52 Beatus Stanislaus KostKa.] Fabius de Fabijs, Claudius Aquauiua, et Stanissaus Kostka. Ceterum de Stanissao abstinebo in praesens dicere: vt, quoniam anno insequenti longissimum sanctitatis curriculum breui aeuo confecit; interruptâ narratione, diuina Beati adolescentis decora vnum sub aspectum ponantur. Paucis de Fabio, paulo pluribus de Claudio agam: similiter atque ij, qui cum ingens aedificium moliuntur, in ponendis [Note: 53 Fabius de Fabijs.] fundamentis cum curâ immorantur. Gens Fabia ex peruetusta Fabiorum illâ prosapiâ, cui restitutam rem Romana olim Respublica debuit (vt opinio minime laeuis est) orignem ducit. Illud constat nobilitatem intem Romanos solidam, ac finceram obtinere. Ex hac paterno, et ex Maffeiâ item familiâ Romae perillustri [Note: 54 Eiusdem virtutes ante Societatis ingressum.] materno genere ortus Fabius, indolem plane Romanam, et Christianam iam inde ab incunabulis prae se tulit. Nihil puerile vnquam, nihil non moderatum, et sanctum in eo cerni licuit. Modestiae cultor, silentij tenax, morigerus parentibus, in pietatis exercitatione multus erat: duritiae ita amans; vt molliciem lecti perosus extra cubaret, stragulâque mox de industriâ, ad domesticos fallendos, confunderet. Seruos, ancillasque et castigabat si quid leuius dicto, factoue committerent, et tempestiuis hortatibus ad grauitatem, Deique timorem incitabat. Familiaritates aequalium nullas amauit. In sacris tectis, et cum sacris viris iucundissime agebat. Inter quae tanta prudentiae indoles apparuit; vt duodeuigesimum annum agenti rei domesticae administrationem totam Laelius pater permiserit. Quam Fabius vbi suscepit; continuo tabulas conficere diligenter aggressus, in earum fronte votum hoc, instar tituli, praescripsit: In Dei nomine, et gloriosae matris, Mariae Virginis, et Sanctorum om nium, quos precor, vt opem exorent, ne quid in hunc codicem, quod non ex honore, laude, et gloriâ ipsorum sit, referatur. Inter hanc procurationem cum literarum studia non omisisset; postque perceptam domi puerilem doctrinam, grauiores philosophiae disciplinas in Romano Collegio diligentissime esset persequutus; iamque ab suis ad sacros honores admoueretur; nihil vulgare de tantâ Consilij maturitate, adeoque compositâ vitâ sperantibus, atque auunculi ante alios incitarent, proueherentque apud Pontificem gratiosi viri; Fabius denuntiat se nequaquam saeculo aptum, destinasse animo ad Religiosorum minus im peditam, magisque tutam viam transire. Nihil illi tum non mouere, non obmoliri, atque obijcere. Ipsam summi auctoritatem Pontificis interponunt. Sed et maior aetas Fabij erat, quamvt suspicionem facti fuci reciperet: meliusque fundata constantia, quam vt humanarum genere vllo Machinarum labasceret. Pontifex quoque is erat, qui necessitudinibus naturae ita indulgeret, vt patrocinium virtuti commodaret. Itaque certamen id solnm effecit, vt Fabius caelestem militiam ex victoriâ auspicaretur. Hic a principio adamussim religiosarum [Note: 55 Religiosa Fabij vita.] legum totum sese composuit, eandemque vitae formulam aequabili tenore ad vltimum vsque, constantiâ plane mirabili, tyronis subtilitate, veterani perfectione inter assiduas praefecturas (omnibus quot quot in Societate sunt, praeter summum Magistratum gestis) Institutor Nouitiorum, Rector Seminarij, Collegijque Romani, Professae domus Vicarius, Prouinciarum Romanae, et Neapolitanae Praepositus, Sardiniae, Siciliae, Mediolanensis Visitator, Secretarius Praepositi Generalis, demum et Assistens, et Monitor tenuit: tantâ cum opinione sanctitatis; vt non verbo vnquam peccasse, non re, ac ne commotione quidem animi vllâ, visus sit: idque grauissimi viri affirment, ij maxime, qui diutissime, ac intime obseruarunt. Vir demum eiusmodi, quem cum habuerit nihil non imitandum; fateantur [Note: 56 Claudius Aqua quia.] tamen omnes imitabilem nunquam futurum. Natu postremus in praeclarâ germanitatis Coronâ, sed tanquam alter Beniamin caelesti carus Parenti, et primos verae gloriae adepturus honores Claudius Ioannem Antonium Aquauiuam Ducem Atriae, et Isabellam Spinellam parentes habuit: vtrumque inter Italicam [Note: 57 Eius ortus.] nobilitatem splendore praecipuo. Anno millesimo quingentesimo quadragesimo
tertio, decimo octauo Kalendas Octobris, quo anno Societati Iesu propagandi ssee in quem uis numerum Sedes Apostolica potestatem fecit, Atriae ortus: aliquan to tempore Neapoli, ceterum maximam partem in paternae ditionis oppidis Atriae, et Conuersani sub praestantium Magistrorum cura ad annum vsque vnd euigesimum educatus est. Inde rursus breui. tempore Neapoli, postea aliquanto Perusiae ciuilis doctrinae gnatiâ, postremo Romae inter Pontificum Piorum Quarti, et [Note: 58 Indoies praeclara.] Quinti Cubicularios fuit. Naturae ornamentis, quanta prope maxima, ac plurima cadere in hominem possunt, abundauit. Memoria amplissima eadem, ac tenacissima erat, volucre ingenium, acutum, et copiosum: iudicium peracre, mireque certum. Ad haec dicendi vena naturali quodam splendore pernitens, perenique riuo dulcissime fluens. Sed honestas morum, et amabilitas dominabatur. Nihil moderatius, nihil excelsius illo animo, nihil innocens magis, et candidum. Accedebat tot bonis honestamento decorus totius corporis. habitus, os plane probum, ac species liberalis: in qua, velut in bono lumine, virtutes animi emicarent. [Note: 59 Institutio optima.] His demum perficiendis optimae institutionis summa manus accessit, et in virtute simul, ac bonis artibus expolitio. Tres principes linguas latinam, graecam, hebraeam ab idoneis magistris bene didicit: mathematicas disciplinas domi ex aetatis eius perito in paucis doctore Vernalione: prudentiae iuris initia Perusiae ab celebrato per omnem Italiam interprete Rainaldo Rodulphio percepit. Nec artium aliarum, quibus siue ad militarem, siue ad vrbanum pueri nobiles informantur vsum, vllam praeterijt. Quo plus enim proficiebat in singulis; eo impensiore cura instituebatur in vniuersis: eo etiam studiosius, quod, vt praeclara inuitabant [Note: 60 Pietas ab infantia.] exordia, destinabatur columen domus. Ceterum vt fere in hominibus ad eximia natis, quo quemque claritudinis ingenium, ac Deus ferat, prima statim argumento est aetas; iam tum infans non imitandis modo Sacrorum ritibus, et paruulis extruendis aris, quod haud paucis infantium pro lusu est, sed prolixis etiam fundendis ad Deum precibus ostendit, vbi olim viri habitatura mens, et consumendae curae essent. Bimulum ferme, cum desiisset domi apparere, solicitâ matre, atque domesticis ne quid ei euenisset; tandem in conclaui quodam inter vela interiora lecti, atque parietem, quo se vltro abdiderat, flexis geniculis, ac iunctis ante pectus manibus, habitu orantis inuenere: nec inde sane volentem abductum ferunt: perinde ac si duodennis Domini exemplo tacite diceret: Quid est, quod me quaerebatis? Nesciebatis, quia in his, quae Patris mei non terreni, sed caelestis sunt, [Note: 61 Sanctissima educatio.] oportet me esse? Fouebant eos pietatis igniculos accurate parentes, ac praecipue. Mater cordatissima sane matrona, ac religiosa in paucis. Quae inter cetera non seruorum, aut farailiarium quemquam domestico Sacerdoti diuinis operanti, sed Claudium, vbi primum aetas tulit, volebat ministrare. Et forte habebant domi: Sacerdotem Ioannem nomine, antiquae bonitatis: qui, vt ea tempestate moris erat, postquam Missam cum sacrificio absoluisset; senas, septenasue votiuas sine sac rificio, siccas quas vocant, quotidie sine vllo fine addebat, Claudio omnibus ministrante, seuero iussu parentis, et frustra defesso. Ad haec vt in laudibus diuinis consuefacerent, tum psallendi quandam, praecandique formam ab auo compositam Andrea Matthaeo excellentis sa pientiae viro, religiose perlegere singulis diebus iubebant: tum illam, quam Franciscus Quignonius Cardinalis Sanctae Crucis composuerat (officium Sanctae Crucis ab inuentore vocabant) quod satis eo tempore vsitatum, Pontifex Pius Quintus deinde sustulit. Sanctioribus autem [Note: 62 Vn dennis psal terium memoria tenebat.] diebus prolixam insuper Sacerdotum psalmodiam exigebant. Ex qua institutione factum est primum, vt quod Monachis olim laudi vel grandaeuis tribuebatur; Claudius etiam num vndennis adeptus, Psalterium totum memoria teneret. Deinde tanquam generosa stirps propter feracem riuum consita large bibens diuinas aquas, caelesti plenus vigore adolescebat: interimque foliorum amoeno vestitu, et ornatu florum nitens, praecoqua etiam frugum gratia exuberaturas olim in autumni maturitate praemonstrabat opes: quarum hîc gustum praeberi ingratum non fuerit. Admodum puer graui morbo implicitus pauere mortem coepit, haudille quidem proprer conscientiam, innocens enim ferme erat, nec dulcedine vitae,
quâ vti, non frui destinabat, sed quod nihil dum in Dei laulem, et obsequium peregisset. Durum videbatur vacuum ex hoc quasi mercatu abire, et frustra pene fuisse in hac luce rerum, et antequam suum testari anim um Procreatori posset; de medio auferri. Habuit enim a primis annis spiritum rectum, et ingenium apprime nobile, ac liberale cum aduersus homines, tum praecipue aduersus Deum. Itaque quoniam audierat Ezechiam Regem, den untiata sibi morte, conuersum ad [Note: 63 In morbo Ezechiae ritu, precatur valetudinem.] parietem cum fletu magno salutem ab eo poposeisse, et impetrasse; fiduciâ plenus imitari eum decreuit; eodemque modo ad parietem et ipse conuersus, multis cum lachrymis, cor suum immaculatum, ac simplex coram Deo effudit. Valetudo breui redijt: et quanquam ab summa beniguitate nihil abhorret existimare illis concessam innocentis lacrymis; tamen satis nos habemus religiosam indolem pueri, et sanctae institutionis vires ex hac narratione intelligi. Vernalio, quem adultior audiebat in Mathematicis, Chaldaeorum figmenta ex affectione caeli, posituque [Note: 64 Curiositatis victoria insignis.] astrorum, quo quis in lucem editur, quid ei euenturum sit praecinentium, oppido quam perite callebat. Iuuenum Aquauiuarum genituram scrutatus, scriptoque comprehensam, suam cuique maiorum fratrum dedit: dumque illi curiose, vt fit, et lectitant suam, et alienam appetunt; Vernalio ad Claudium laetus accedit, sortemque illi quoque suam porrigit, voce, ac vultus hilaritate significans esse, quod volens inspiceret. Ea puero celsitudo pectoris, ea constantia fuit; vt arreptam syngrapham continuo illectam, inuisamque corruperit, atque proiecerit. Alio tempore pictis pagellis, remittendi animi studio (hac enim tantum gratia aliquoties attigit) cum homine nobili, eodemque Mathematico Vernalionis [Note: 65 Libertas Christianae professionis.] successore lusitabat. Ecce autem Mathematico, dum parum prospere alea pertinaciter cadit, commotâ bili, victaque patientiâ, demum impia vox excidit. Quam ad vocem Claudius extemplo obducto vultu, pagellis cum stomacho in mensam abiectis: Tu vero, inquit, posthaec mecum nunquam luseris: atque e conspectu se auferens, ignominiâ, et pudore coopertum blasphemum reliquit. Tanta Christiani pectoris libertas erat: tantum aberat ipse ab omni importunitate dictorum. Quam si nobilissimi quique libertatem imitarentur; breui Christianus populus ab foedissimo more liberaretur. Fuit cum ab aequali intolerantissime exagitatus, [Note: 66 Magnitudo vera animi, et liberalitas.] parum abfuit, quin manum consereret. Exarserat ira: quoque excelsior erat animus; eo acrius contemptionis, et contumeliae aculeis instigabatur: tamen cum succurreret, si ad vim, et arma ventum esset, discrimen vtrinque imminere; hinc ne Numen offenderet, inde ne vitam proijceret; leuissimam putabat vitae iacturam: at metus offendendi Numinis ita perculit; vt gliscentis illam irae flammam compresserit. Haec nimirum Christianae nobilitatis vera gloria est: haec dignitatis tuendae splendore natalium digna via, diuinas leges ante suas iniurias habere: plusque diuino tribuere, quam humano iudicio: contra atque mortalium haud pauci faciunt, qui, per studium conseruandae dignitatis, contra omnia verae nobilitatis, iura peccant. Nulla cum quopiam, extra hanc, Claudio altercatio vnquam fuit: quin certatim ab omnibus amabatur, et colebatur: et ipse nihil homine dignius [Note: 67 Quomodo tractaret famulos.] humanitate censebat. Mirari fratres solebant eius in adscisendis famulis, quomodo ipsi vocabant, felicitatem: quod homines sortiretur non modo fidos, sedulosque, et obseruantes; sed etiam quibus vere in pretio, et amore esset. Claudius libere eis profitebatur, non tam suae felicitatis esse, vt sortiretur tales; quam fastidij ipsorum, atque saeuitiae ne sortirentur. Quippe se ita accipere famulos, vt homines ab homine aequum esset, e sensu aestimantem suo, si conditio mutaretur, quem se praebere illis deberet. At vos, inquit, dum indigne eos et verbis, et alijs modis accipitis; contra vos ipsos bis peccatis: primum quod animos famulorum abalienatis: nemo enim omnium est, quaecumque conditio sit, qui despici sese velit: deinde quod auctoritatem vestram eneruatis, et contemptionem vobis accersitis, dum adeo vos leues, et impotentes animi declaratis. Consentiebant his [Note: 68 Continentia.] moribus virtutum decora ceterarum. Continentia, pudor, sanctimonia pulcherrime in Angelico ore, et animo elucebant. Ante spectatam Diuinam rem, quamuis im becilliore in aetate puerilis auiditas stimularet; imperauit tamen sibi ne quicquam
vnquam gustaret. Iam grandior, cum minutis in mensa calicibus fratres vterentur, quo iucundius crebro repetitis biberent; vno, alteroque ille poculo satis necessitati faciebat: et quamuis in scyphum illum capaciorem dicta dicerentur; [Note: 69 Modestia.] nunquam tamen mutauit. Neque vt personam indueret perpelli vnquam potuit. Librorum nullâ magis lectione, quam Ecclesiasticae Historiae tenebatur. Et Martyrum certamina, aliaque sanctitatis christianae exempla ita rapiebant; vt aegre, vel saepius ad mensam vocatus, auelleretur. Sub annum aetatis vndeuigesinum [Note: 70 Pudicitia.] valde solicitatus Neapoli est, vt se matrimonio illigaret. Percupiebant id sui: et conditionibus honestissimis ab multis inuitabatur. Institit ante alias Matrona praenobilis, vt generum haberet, maxime capta grauitate, ac modestiâ incedentis per vrbem: in viciniâ enim habitabant eadem. Atque obseruatum est, cum, illud agi Claudius sciret, seque et spectari, et amari non ignoraret; nunquam tamen ad fenestras earum aedium, nunquam ad ianuam, quamuis praeter eas saepius die transiret, oculos conuertisse. Romae cum Pontifex Pius Quintus in Sancti Marci aedibus habitaret, et aulici circumpositis in tectis domicilia haberent; animaduertit Claudius parum pudicam foeminam, sed in primis gratiosam, ac potentem haud procul suâ domo diuersari: multumque negotij subijt, nec quleuit, Alexandrini Cardinalis auctoritate interpositâ, quoad inde praecipitem exturbauit: quo non solum a flagitio procul, sed et ab occasione, atque adeo suspicione abesset. [Note: 71 Cogitat religionem.] Inter hoc genus vitae haud semel perfectae virtutis cogitatio animum peruellit. In ipsa pueritiâ ad Augustinianorum Ordinem tum ex lectione Sancti Augustini opusculorum, tum ex vsu cum Religiosis, illis in mentem venit secedere. Deinde adolescentem humani cadaueris supramodum deformis conspectus vehementer incitauit ad Capuccinos. Sedenim pro benignitate sua, et sapientia Deus illud nobis praesidium reseruabat. Duo Claudius in diuinis numerabat beneficijs, per quae prouidentia aeterna aditum sibi ad Societatem praemunijsset: alterum, quod mature parentes decessissent: quippe suum cursum acriore, quam fratres, imperio fortasse alio flexissent: alterum, quod interruptis iurisprudentiae studijs, tem pestiue Romam vocatus esset. Studia abrumpendi occasio talis fuit. Cum Perusiâ Atriam reficiendae valetudinis causa redijsset; iamque refectâ reditum eo adornaret; missus ab Duce fratre Ioanne Hieronymo Romam est, vt ipsum Pontifici Pio Quarto de Asculanis quibusdam exulibus, quos apud se habebat, purgaret. [Note: 72 Inter Cubicularios Pontificios coeptatur] Claudius eâ sapientiâ legationem obiuit; vt tempus iam fratres putarent in luce eum Romanae Curiae collocandi. Ita paucis mensibus apud Pium Quartum Cubicularius fuit: et in eundem postea locum ab successore Pio Quinto adscitus est. Verum enimuero cum flos summus, ac vigor aetatis ad laeta, et ampla ferret: cum hinc, atque hinc aulicorum consuetudo circumstaret, quasi torrens: cum Sanctissimus Dominus magna praeberet summae benignitatis pignora, spesque altissimorum graduum inuitarent e proximo; tum demum dixisses de religiosae vitae consilijs omnino actum. Verum idem ille praepotens, atque admirabilis Deus, qui Hebraeis olim iuuenibus vincula igni soluit, et flammae furentis vaporem in amoenam ventilauit auram; Claudio tot vndique circundatos laqueos in libertatis occasionem [Note: 73 Vnde ad Societatem vocatus.] vertit. Hominum Societatis, quorum ad id loci nullum habuerat vsum, praesertim Borgiae, Polanci, Christophori Rodericij ad Pontificem, vt vsus ferebat rerum, non raro adeuntium obseruabat mores: motus eorum, habitus, incessus, dicta, vultus ipse spirare videbatur sanctitatem. Saepe etiam, cum lectissimam haberet familiam Pontifex, quae nec mala spargere, nec bona premere maligne consuesset; quam multa per Societatem praeclare Deus efficeret, commemorari sermonibus audiebat: praecipueque impensa aegris, quod anno superiore narratum est, per Vrbem studia efferebantur laudibus- Postremo Abbas Lucius Montanus, quo perfamiliariter Claudius vtebatur, et puer magistro morum vsus erat, frequenter de Societate cum eo, summâque commendatione agebat. Ex his omnibus iniecta illi voluntas apud tales viros peccata confitendi. Et quoniam nullum praecipue norat, optimeque opinabatur de singulis; quem primum reperit, Professorum in templo, ad audieudum in subsellio suo paratum, apud eum confessus
est. Is fuit Fridericus Manricius, vir optimus, et indefessus operarius, cui felix ea sors obuenisse videtur, quod ab sacro tribunali nunquam discederet. Ex primo congressu iuncta consuetudo est: et paulatim cum sui custodiam intendisset, et cum Deo pluribus ageret, in Cubicularij animo pristini religiosae perfectionis [Note: 74 Ecclesiastici reditus solicitum habent.] igniculi reuixerunt. Curam inijciebat Ecclesiasticarum possessio facultatum. Id enim laborarant propinqui, postquam, nuptias Claudius repudiarat, vt quicquid sacrorum vectigalium possent, congererent in eum, ad sustinendam magni Praesulis personam, crescendique materiam. At ille, vbi lux diuina coepit vberius mentem intrare; ita secum ratiocinabatur: Certum cum sit, genus hoc pecuniae sacrum esse, quonam ipse modo impendam? Si pro arbitratu velim vti; nefas est: nec consilium est cum breui fructu terrenae rei caelestia, et aeterna commutare. Sin autem, quemad modum opus est, pios in vsus, et inopum necessitates erogem; id vero operosum negotium est, superuacaneae cuiusdam, ac nimiae caritatis. [Note: 75 Decernit mundo se abdicare.] Quanto igitur expeditius, ac tutius fuerit sarcinam semel excutere? Haec, atque talia agitanti, sententia tamen haud dum certo constabat, cum Principum Apostolorum sacrâ luce, inter induendas vestes, occursant menti ea Christi Domini verba: Oues meae vocem meam audiunt: eaque reuoluenti inijcit Sanctus Spiritus congruam cogitationem: ne si diutius ipse vocem Domini cunctaretur audire, ex ouibus eius non esset. Haec cogitaio tanto hominem terrore concussit; vt eodem puncto statnerit ad paupertatis Euangelicae aulam, atque ad obsequia Crucis, [Note: 76 Societatem eligit.] rupiâ omni morâ, et obice, primo quoque tempore transuolare. Haud multum in deligendo Ordine haesit. Quippe, vti modo significatum est, caelestis gratia ita eius spirituales oculos, et aures, et palatum, ac denique animum omnem temperauerat; vt quicquid videret de Societate, quicquid audiret, aut cogitaret; omnia ei miri exempli, et ad suum plane gustum, ac sensum facta viderentur. Iam vero illapso magis, ac magis in animum Deo, sordebant prorsus humana decora, et [Note: 77 Feruor in repentina fuga seculi.] rerum dulcitudo mortalium tristem gignebat amaritiem: ac, ne Pontifice quidem falutato, anhelabat ad Sanctae Crucis amplexum. Verum Pater Frauciscus Borgia nullo modo discedendum ex aulâ, non accepto commeatu, ratus; ipsemet Sanctae Mariae Magdalenae dedicato die, narrat Sanctissimo Domino instare Claudium, vt cooptetur in Societatem: se tamen nihil Sanctitatis Suae iniussu facturum. Ad eam vocem non nihil primo commotus Pontifex, placidum subiungit responsum: atque exire omnibus iussis, et Claudio aduocato: vere ne, inquit, vt audio, Claudi, Religionem cogitas? Etiam, atque etiam, fili, quid suscipias videndum est: Sanctum profecto, atque Euangelicum est Religionis consilium, sed maturae deliberationis. Ad ea Claudius: Nequaquam recens haec mihi cura est, [Note: 78 Pontifex potestatem facit religionem adeundi.] Beatissime Pater: deliberaui satis, superque: idque iam solum graue est, quod videar Sancti Spiritus nimium diu voci restitisse. Tum Pius, haud sine aliquo sensu, cum iuuen em paterne diligeret: Si te Sanctus Spiritus vocat, fili; haud sane mora ex nobis fuerit. Ito in Dei nomine, qui propitius tibi sit, et benedicat. Hoc responso Claudius, et benedictione acceptâ, cum ingenti gaudio prosilit, certus ne vnam quidem amplius noctem in aula subsidere: sed protinus se, vt Patrem Franciscum ad Tyrocinium sequatur, comparat. Res inter aulicos spargitur: magnus [Note: 79 Aulicorum de eo aestimatio.] inde motus animorum, varii sensus, atque sermones. Nicolaus Ormanettus, disciplinae morum in Pontificia familia rector, dixit aulam spoliari, atque eripi optimum. Plerique tantas ab iuuene proijci spes querebantur. Pauci gratulabantur, et suis incaeptum momentis pendebant. At Claudius, eligens in domo Dei sui abiectus esse, et pretiosissima saeculi, vt Christum, et hunc Crucifixum lucrifaceret, arbitratus est stercora: permagnique, vel vnum diem religiosi famulatus aestimans; continuo domum Professorum, vbi tyrocinium posuit, quanquam et tempestas, et domus aestuosissima esset, in medijs Caniculae ardoribus (tanto scilicet magis a Christo [Note: 80 Sorores duae consilium quantopere probarint.] illatus e Caelo vehementius torrebat ignis) sese gestiens abdidit. Frater eius Dux Ioannes Hieronymus, pro Christianâ sapientiâ, consilium hoc comprobauit. At duae sororum Iulia, quae Bertoldo Farnesio nupta erat, Marij Farnesij parens: et Dorothea, quae perpetuam virginitatem coluit cum Claudio, ipsi gratulatae sunt,
monentes, vt gratus esset: nec ab se magnum quid gestum, aut aliquo insigni beneficio Deum affectum, quasi nostris egeret bonis, arbitraretur: et praepostera [Note: 81 Iuliae Sororis praeclara monita.] dolentium iudicia grauissime redarguerunt. Deplorat Iulia ad Abbatem Montanum, quem dolor conficiebat, scribens, errorem hominum: qui, si mortalium in aulas sui receptum habeant, laetantur: si in Dei, tristantur. Amicos desiderant, et eorum tran quillitati inuident. Omnes vellent, cum suprema instat hora, Deo inseruisse: cum adest facultas; recte facere nec ipsi volunt, neque alios sinunt. Laudant vulgo seculi fugam, accessum que ad Deum: at vbi ab quopiam e necessarijs [Note: 82 Dorotheae Sororis praestantes de ea re literae.] id fiat; ferre non possunt: vtique vel mendaces, vel maligni. Dorothea ad literas, per quas a Francisco Petrarchâ Sacerdote nostro rem cognouerat, ita respondit. Si quem vnquam iucundiorem mihi nuntium allatum esse, aut posse afferri putarem, quam quo diuina manu porrectum accepisse munus Claudium meum cognoui; mei profecto me puderet, quod officio tantum deessem tum Christianae foeminae, quam praestare me debeo: tum Sororis, quam Deus nasci voluit: tum Demum Dorotheae Aquauiuae, cui non modo pro fratre, et inter omnes (vere dicam) carissimo, sed etiam loco filij, cum educatus a me sit, imo vt potior mei pars, semper fuit. Non enim poteram nisi summam ei felicitatem cupere: idest eam, quam diuino beneficio consequutum spero: quam vnam inter humana felicitatem semper duxi: quia et praesentis summa est, et futurae arrha beatitatis. Eo quin etiam magis gauden dum est mihi, et ob rem ipsam, et quod ita gesta est; vt non secundum modo exitum sperare liceat; sed nec cuipiam dubitationis, nec nobis suspicionis relictus sit locus: quin eo tantum consilio, Deo gratia, gesta sit, quod christiana pectora mouere debet. In quo video velle Deum intelligi quantopere eum amet, quando ad se eâ ratione, quae praestantissima habetur, vocauit. Ita confido de virtute in virtutem processurum vsque in finem. Quod si ignauiam meam, quae praecessisse iam diu debui, non erubescerem; multo vberius gauderem. Sed de summâ clementiâ, ac vestrarum auxilio precum non est cur diffidam. suus et vndecima hora vocatis denarius fuit. Ipsum bene tractari nihil dubito inter eos, quorum meta est verae caritatis adeptio per prudentiae christianae tem peramentum. Ceterum et si quid pateretur; id quoque gauderem, quod pro eo, pro quo patiendum est, pateretur. Quippe nobis, secundum Apostolum, donatum est, non folüm vt in Deum credamus, sed vt patiamur pro eo. De reliquo gratum mihi fuerit de eius valetudine, deque profectu virtutis cognoscere, idque [Note: 83 Dorotheae eximia virtus,] tuo monitu: namque ipsi neque molestiam legendi literas ex me, neque laborem scribendi ad me consilium est afferre. Hactenns Dorothea, cuius et sapientiae, et sanctitatis magnitudo, et impensa Claudij educationi cura, hoc qualicumque ad posteros momumento digna visa est. Nunquam vinum gustauit: semel in die vescebatur: quotidie diuinas dapes sumebat: aegrum corpusculum flagellis, et alijs afflictatio nibus assidue atterebat: tota simul in amplificandum Dei eultum, animasque iuuandas in tenta erat. Mortua demum est inter Monachas Conuersani: et quaerentibus, quid ita non ante se in Coenobium abdidisset; aiebat ne Coenobium exemplo suo euerteret. Adeo de se abiecte opinabatur. Iam Claudij ad religiosa [Note: 84 Pontisex quid de religione et de Pontificatu senitiret.] claustra secessum vulgo homines probabant in dies magis, et celebrabant. Ipse Pontifex cum Cardinali loquens Columnâ, praeclari sibi visum exempli confirmauit, et vehementer eo commotum esse. In summa inania esse humana omnia, praeterquam Deo in humilitatis sinu famulari. Pontificiam sellam experiri se acutis totam clauis confixam, cuspidibus in trorsum ad lacerandum sedentem conuersis. Alio tempore cum in Tyronum globum in Sanctae Mariae Maioris incidisset; aduocatum Claudium, paternâque iu dulgentidâ alloquutus, inter cetera quaesiuit, quam laetus ageret: cumque ille respondisset, non posse magis: consilijque sui fructum in dies maiorem capere: Hoc, inquit, religiosae vitae proprium est. Porro Claudius iam totum se in Deum abdiderat: et a quo, ad quem Dominum transisset [Note: 85 Famulatus Dei ab aulico quantum differat.] cogitans; curam tanto in tendebat acrius, quanto potiori seruiebat. Plurima inter vtrumque famulatum notabat gratus discrimina: sed praecipue tribus commouebatur. Primum, quod in aula diuina, vbi corda ipsa in oculis Domini sunt,
nec simulationes locum, nec obtrectatores, et euersores habeant: sed gradum quisque, quem mereatur, gratiae, securus obtineat. Alterum, quod suis ferme impensis aulam homines mortalem colunt: at Deo et aequissimum, et facillimum esse seruire, quod im pensam ipse omnem, et quicquid opus sit large subministret. Postremo, quod nunquam fraudari obsequium mercede possit diuinum: cum spes humanas tot alij casus, nec mors raro frustretur. Haec vniuerse de diuino cogitans [Note: 86 Amor Claudij erga Societatem.] samulatu, priuatim Societatem, quam tantum antea diligebat, tamque aptam sibi rebatur, suspiciebat in dies amplius, amabat, venerabatur. Quod tametsi latere Patres non poterat; tamen cum eo vsque sermones, de quibus supra dictum est, gliscerent agitare Pium de formâ eius mutandâ; Rodericium Prouincialem cupido incessit planius explorandi quid in animo Claudij, pro eo quantum Sancto Pontifici, cui et se tam carum nouerat, tribuebat, sermones tales essicerent Respondit Claudius eam sibi constantia