10 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check
12 September 2005 Katharina Meiszus
Morpheus spell-check performed


image: s177

HIERONYMI BALBI EPISCOPI GURCENSIS, DE CORONATIONE LIBER SINGULARIS, AD CAROLUM V. IMP. IN QUO DE ROMANI IMPERII ORIGINE, PROGRESSU, MUTATIONIBUS, tum dignitate et praecellentiâ: denique quam necessaria sit electo Imperatori coronatio Pontificia apud urbem Romam, eleganter disseritur.
[Gap desc: illustration]
ARGENTORATI, TYPIS RIHELIANIS. M. DC. XXIV.


image: s178

DE HOC AUCTORE ITA SIMLERUS IN BIBLIOTHECA.

HIERONYMUS BALBUS Episcopus Gurcensis, scripsit inter cetera volumen, cui titulum imposuit, Rhetoris gloriosi. Item librum ad Carolum V. Imp. de Coronatione, impressum Lugduni apud Gryphium, 1530. Eiusdem Epigrammata. De rebus Turcicis, Clementem VI. De civili et bellicâ fortitudine, et alia quaedam, impressa sunt Romae. Claruit anno MDXX. Haec ille. Exstat tamen praeterea eiusdem alius libet, De futuris Caroli V. Caes. successibus vaticinium. Quem et ipsum hic subiungendum curavimus.


page 1, image: s179

HIERONYMI BALBI EPISCOPI GURCENSIS, AD CAROLUM V. IMPERATOrem semper Aug. in librum de Coronatione, PRAEFATIO.

OMNIUM, qui vel in civili negotio, vel in veri perspicientiâ versantur, una est stabilis, fixaque [Note: Animum heroicum quid deceat praecipue.] sententia. Nihil magno, et excellenti principi neque charius, neque antiquius esse debere, quam rerum a se gestarum, et suae virtutis gloriam in omnem memoriam propagare. Quid enim est magis Principis, quam omni studio [Note: Laus quid.] sequi amplexarique virtutem? At laus nihil aliud est, quam ea significatio, per quam amplitudo magnitudoque virtutis declaretur. Nec satis perfectus, omnive numero sapiens ille est habendus: qui, licet praeclaris actionibus delectetur, sinit tamen eas in obscuro delitescere, et tamquam talentum (quod Evangelicâ lege prohibetur) in terram defodit. Nam si mens Principis quicquid agit, meditaturve, debet ad divinae mentis speciem referre (quam Plato Ideam vocat) et illa velle, et cupere, quae divina num rerum prae se ferunt imaginem. Qui gloriam illam divinam concupiscit, nec hanc quidem humanam contemnere debet: quae rerum praeclare gestarum est vel [Note: Caroli R. laus.] praemium, vel testimonium. Quod si ulli unquam ex omnibus mortalibus, tibi uni maxime ea laus debetur, quam nulla simulatio effingat: sed sincerus animus exprimat, veritas suggerat, pietas effundat. In quo adhuc iuvene (mirum dictu) eiusmodi Imperatoriae virtutes elucent, quas vix longo confecti senio, Nervae, Traiani, Antonini, et ceteri, quos vetus memoria commendat, nancisci potuerunt. Quid tuam referam magnanimitatem? quid in victum animi robur? quid tolerantiam? quid


page 2, image: s180

constantiam? quid rursus politicas illas virtutes, sine quibus nullus unquam clarus Imperator evasit, iustitiam, prudentiam, mansuetudinem, clementiam, temperantiam, abstinentiam voluptatum omnium? Tu unus ostendisti in praecoci virtutum cursu aetatem non esse exspectandam: qui (ut frequenti sermone usurpare soleo) virtute prius ad Imperium, quam annis maturuisti. Cum a primâ usque adolescentiâ rebus in maximis fortiter, innocenterque versatus, nihil unquam degenerans, foedum, turpeve commiseris: nihilque quod non omni ex parte sit honestum, pulchrum, admirabile, aut agis, aut cogitas. Quod vero gesseris bella maxima, maximeque periculosa: quod exiguâ manu ingentes saepe copias fuderis, quod de superatis et domitis hostibus, egregios triumphos reportâris, haec tibi cum quibusdam communia sunt. Tam frequens autem Dei cultus, tam inconcussa religio, tanta in subditos clementia, in familiares benignitas, in afflictos misericordia, iustitia in omnes, nescio an ulli unquam antiquorum contigerint. Adde illam, qua inprimis excellis, innatam, peculiaremque prudentiam, qua duce et auriga et agere, et obire omnia consuêsti. Quis secundis minus intumuit? quis adversis magis erectus? quis est repertus in utraque fortunâ praestantior? in labore pertinacior, in remissione diligentior, et cautior? Quod si Socraticus ille Xenophon iterum reviviscat, Cyro Persarum Rege praeterito, te unum sibi deliget, ad cuius exemplum perfecti Regis, atque omnibus numeris absoluti simulacrum effingat: quippe cum in te unum confluant omnia, quae ille in suo Cyro non tam cernebat, quam optabat: ut pote qui in eo celebrando ad votum potius quam historiam, orationem accommodârit. Quod tuus iste in Italiam ad ventus maxime declaravit: ubi tria, nullâ posteritate oblitteranda [Reg: obliteranda] , peregisti. Primo fama illa, quae passim invaluerat, tuo iussu, atque Imperio, Urbem romam esse direptam, et ruinis deformatam, penitus est exstincta: cum plane declaraveris, te nihil pluris facere, quam Sedis Apostelicae decus, et dignitatem. Deinde cum rumor increbuisset, te paratum advenire: ut universam Italiam martis vi, et armorum terrore compleres, ultro pacem non minus salutaerem, quam insperatam omnibus obtulisti, ardentissimasque bellorum faces, praeter omnem omnium opinionem subito extinxisti: plus nimirum laudis ex Italiâ pacatâ, quam domitâ, et evictâ reportaturus. Postremo, si qui prius in te animo fuerant alieno,


page 3, image: s181

pietate, modestiâ, mansuetudine ita omnes in tui admirationem attraxisti, ut te velut numen decaelo missum, non minus colant, quam vereantur. Atque utinam tantum in me esset vel ingenii, vel eloquentiae, ut haec, non dico augere, sed vel satis digne attingere possem: ut si mea quantulacumque industria tibi et maioribus tuis aliquando usui fuit, hac ingravescente aetate, in tuarum laudum, rerumque non minus sapienter quam fortiter et fortunate gestarum, commemoratione acquiescerem. Hactenus tamen nihil neque agendo, neque scribendo praetermisi, quod ad hominis tibi deditissimi, atque obsequentissimi officium pertineret. Et hoc ipso tempore, quo una cum Clemente VII. Pon. Max. qui non minus re, quam nomine, CHRISTI veram, et expressam refert imaginem, ea consulis et moliris, quae ad Christianam Rem pub. labantem, ac pene collapsam, rursus erigendam, et in pristinam dignitatem vindicandam, maxime facere videntur. Libellum quendam exaravi, quo (ni fallor) quanta sit Imperii dignitas, et maiestas, quantaque tua in sedem apostolicam, et universam Italiam beneficentia, si non ornate, attamen dilucide declaravi. Tu munusculum hoc, velut meae in te observantiae, et pietatis pignus, hilari et sereno vultu accipies, et si minus eloquentiam approbabis, fidem certe, integritatemque non aspernaberis.

AMPLISS. PATRI GARSIAE DE LOAYSA EPISCOPO OXONIEN. ET CAESARIS CONFESSORI, IN LIBRUM de Coronatione Argumentum.

CUM te viscendi, et salutandi causa nuper adiissem, vidererisque a maioribus curis expeditus: inter nos ortus est sermo de eâ, quae omnium in ore versatur, Coronatione: super qua cum multa ultro citroque commentaremur, eo deducta est oratio, ut ex recentis memoriae annalibus retulerim, quatuor fuisse Caesaris nostri proavos, qui continuatâ serie in Imperium successerunt. Quorum duo, Sigismundus, et Federicus nihil antiquius habuêre, quam Coronae adipiscendae gratia Romam usque magnis itineribus proficisci: Duo vero reliqui, Albertus scilicet, et Maximilianus, sive quod rem totam parvi fecerint, sive quid aliud in causâ fuerit, id munus neque appetere, neque oblatum


page 4, image: s182

suscipere curarunt. Quibus a me narratis, duo percontatus es: Unum, an haec ipsa Coronatio ad Imperii iura capescenda, stabilendaque aliquid afferat: Alterum, an his infularum sollennibus, ita praefixus et constitutus sit locus, ut alibi quam Romae fieri nequeant. Quem admodum nec Feriae Latinae, nisi in monte Albano: nec sacra Parasceves, nisi Hierosolymis celebrare fas erat. Ego cum ad utrumque explicandum me minus paratum viderem: quod ea studia iampridem intermiserim, quae nisi assiduo usu exercit ationeque alantur, e memoriâ prorsus evanescunt, in aliud tempus responsum distuli. Sicque a te discessi, ut mox in Bibliothecam divi Dominici me receperim: unde non prius sum egressus, quam evolutis grandibus quibusdam iuris Caesarei, ac Pontisicii voluminibus: adhibitoque amplissimi patris L. Cardinalis Sanctorum Quatuor, viri ad omne officium expositi, et de Caesaribus nostris quam optime meriti, consilio atque iudicio, hunc confecerim sive commentarium, sive farraginem, sive Cenionem malueris appellare: in quo nihil penitus est meum, praeter operam, quam navavi: ut ea, quae carptim, et ut quisque liber in manus venerat, celeri calamo ex scripseraem, in unum veluti corpus offingerem, et totidem verbis cadem ipsa redderem. Nam ut apud veteres furis consultos, qui vel unae syllaba a praescriptâ actionis formula cadebat, tota causa cadebat: Sic mihi cautum volui, ne transversa quidem linea in alienis scriptis afferendis attestandisque aberrarem. Boni itaque consule, si qua forte hic verba reperias, nec Latina Moneta percussa, nec Civitate donata: id enim feci non tam Latini sermonis inopia (licet et id quoque) quam ut sensus planior, explicatiorque reddatur: speroque fore, ut quantum mihi laudis adimet eloquentia neglecta, tantum gratiae conciliet veritas patefacta. Duo vero in causae sunt, cur hanc paucarum horarum lucubratiunculam tuo nomini dedicârim, et quod a te haec omnis disputatio est nata, et quod ubi colluctantium inter se iuris consultorum sententias recensui, ad divum Thomam, cui non minus pietate, quam sapientiâ proxime accedis, tamquam ad sacram Anchoram confugio. Quo circa tuo gravissimo iudicio, exactissimaeque censurae, cuius omnis doctrina ex uberrimis Divi Thomae fontibus emanat, hoc quicquid est commendationis subicio: ad quam explicandam, ut commodior mihi aditus detur, quaedam de origine, et usu Coronarum paulo altius repetam.