10 June 2005 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check
14 September 2005 Katharina Meiszus
Morpheus spell-check performed


image: s001

LUPOLDI DE BEBENBURG, MOGUNTINENS. HERBIPOLENS. BABENBERGENS. ECCLESIARUM CANONICI: DOCTORIS DECREtorum: ac tandem Episcopi Babenpergensis, TRACTATUS DE IURIBUS REGNI ET IMPERII ROMANORUM, Ad fidem antiquorum Codicum, integritati suae restitutus. Adiectus est, ob argumenti similitudinem, HIERONYMI BALBI, EPISCOPI GURCENSIS, DE CORONATIONE LIBER, Ad CAROLUM V. IMP. AUG. Quibus nunc demum accessêre MARQUARDI FREHERI NOTAE posthumae in Lupoldum, Accurante MATTHIA BERNEGGERO. ARGENTORATI, TYPIS RIHELIANIS. M. DC. XXIV.


image: s002

V. N. et Amplissimo, GEORGIO-MICHAELI LINGELSHEMIO, S. P. D.

VOLENS ad te, cum suis in Lupoldum Bebenburgium Notis, FREHERUS ille tuus, ecce, ventitat: imo laetus lubensque. quid ni faciat? ad incomparabilem olim ac de sideratissimum amicum: o(/moios w(s2 to\n o(/moion: et, quod caput est. in ipso hoc opusculo posthumo typographicum ad praelum adornando, praeclare de sese meritum. Illud enim cum Ampliss. Consultissimique Viri, D. DANIEL OSINGERUS, et D. IOSIAS GLASERUS, olim ab Auctore transmissum, quae ipsorum in rem literariam et in me benevolentia est, mihi perbenigne committerent in lucem producendum: et vero, ut amat in doctissimi cuiusque manu fieri, dus1ana/gnwsta quaedam occurrerent; horas bene multas relectioni scripti mecum impendere, et qui publicationem obices morabantur, amovere dignatus fuisti. Quae causa etiam, ut haec ipsa tibi dicanda statuerem, sed non sola, fuit. Nam et si nomen tuum tam bonum, ut notam non malae mercis, in fronte praescriptum hae Notae haberent; eas, et si vel nulla suspensâ hederâ per se commendatissimas, commendabiliores adhuc redditum iri, sum arbitratus. Ad haec admiratio exquisitissimae doctrinae tuae, quae velut illicio quodam, (ut in alio sua quemque natura delectat) summos quosque melioris orbis Europaei viros, amicos tibi conciliavit: illius inconcussi in hac multiplici fortunae novercantis iniuriâ roboris, invictaeque constantiae: magni illius, et quicquid in hoc orbe vanissime VANUM est, ex alto despectantis animi: denique, ut paucis multa dicam, pantoi/as2 illius a)reth=s2 tuae, cuius etsi nihil praeter exemplum hominibus saeculi tui dedisses, multum daturus fueras, iam pridem perpetuam ad observantiam et cultum animi tibi me devinxit. Illa


image: s003

vero incredibilis humanitatis officia, quae mihi subinde praestas ad familiare colloquium admisso, a quo numquam, nisi metior, et doctior, et krei=ttwn e)mautou=, digredior, ad animi quoque gratitudinem obstrinxêre. Cuius et observantiae et animi grati publicum aliquod monumentum ad aram Memoriae suspendere, pro eo ac debeo, tam cupio, ut, cum in hoc tempore nihil te, tali Viro, dignum, ex paupertinâ meae litteraturae supellectile depromere licuerit, alienâ uti arcâ, et hoc Freheri opusculum, in quo nihil praeter editionis curam, meum est, offerre tibi non dubitârim. Itaque versuram facio, quod mala nomina solent. Tu vero, Vir magne, benignos creditores imitatus, hac ex alieno soluti debiti particulâ tantisper te sustentari sine, dum liceat aliquo proprio ingenii mei proventu, sortem ipsam cum usurâ dependere. Id quod, si Musae adnuent, si vita suppetet, aliquando futurum confido. Vale. Argentorati, Calend. Martii, Anno 1624.

T. N. et Amp. observantiss.

Matthias Berneggerus.


image: s004

ILLUSTRISSIMO SAXONIAE DUCI FRIDERICO, SACROSANCTI ROMANI IMPERII ET SUPREMI CHRISTIANORUM REGNI Principi Electori, IACOBUS VVIMPHELINGUS sese commendat.

ERNESTUM Patrem tuum magnam prae se ferre prudentiam et gravitatem, omnes adolescentes diiudicabamus, qui annos ferme ante quadraginta Erfordiae ipsum consideravimus, dum fraternum bellum inter Ludovicum et Henricum Hassiae Landgravios dirimebat. Eas tu patris tui virtutes hereditario iure, magnanime Friderice, possidens, auges et accumulas: quippe qui Latinae literas amas, intelligis, veneraris, quibus nobilissimae Saxonum domus splendorem illustrare, et Christianorum Caesarum Othonum (qui et Imperio et Ecclesiae profuerunt) imitatorem ostendere te possis. Scis etenim Ptolemeum Philadelphum, Solonem, Mosen, Davidem, Solomonem, Iulium, Augustum, Plinium Secundum, Carolum Magnum, tres Othones progenitores tuos, et Sigismundum Christianissimum Imperatorem, sua doctrina maiorem tum sibi tum Rei publicae gloriam peperisse: quam si neglectis bonis litteris, silvestri venatui, furioso hastarum congressui, mollibusve choreis muliebriter vacavissent. Alexander Magnus, dum cognovisset libros, quos ex Aristotele audierat, in vulgus ab eo editos: atque ea tempestate armis exercituque omnem prope Asiam teneret, regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret: in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit, non eum recte fecisse, quod disciplinas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis invulgasset. Nam qua, inquit, alia re praestare ceteris poterimus, si ea quae ex te accepimus, omnium prorsus fient communia?


image: s005

Quippe ego doctrina anteire malim, quam copiis atque opulentia. Iuravit [Note: Fr. Petr. l. 1. rer, mem. tract. 2. c. 26.] Francisco petrarchae robertus Siciliae Rex, dulciores et multo cariores sibi litteras esse, quam regnum: et si alterutro carendum sit, aequanimius se diademate, quam literis cariturum. Et Rex quoque noster Maximilianus Latinam linguam probe callens, in eius elocutione plurimum delectatur. Quoniam igitur, Friderice princeps clarissime, istos sapientissimos Reges sequeris: impulsus sum, nobile Lupoldi Bebenpurgensis opus De iuribus et translatione Imperii, a Matthiae Schurerio gentili meo (quite terrasque tuas, quas peragravit, magnis laudibus effert) impressum, tuae Clementiae dedicare. Liceat autem mihi cum venia tua, Dux inclitissime, unum addere. Quia novum in civitate tua VVitenbergensi gymnasium erexisti, ut pro summa tua virtute circumspicias, ne teneri adolescentes et dociles Scholastici, qui ad tuam Academiam convolabunt, et patrimonium suum illic effundent, a laicis, ab aemulis cleri, a satellitibus tuis, contra omne ius inhumaniter invadantur, saucientur, transfodiantur: ne pii parentes cum ipsa substantia caros filios non absque lacrimis et gemitu perdant, quos baculum senectutis suae, lumen oculorum suorum, et residuae vitae ultimum solatium sibi sperabant affuturos. Ex argentorato, ubi nuper Ernestum fratrem tuum Magdeburgensem Archiepiscopum, Germaniaeque primatem sive Patriarcham, vidimus Guilhelmo Comiti Honstenio, Argentinensi Episcopo, Romanorum Rege cum Principibus praesente, consecrationis munus pie ac devote in summe templo conferentem: die VII. Iulii, Anne M. D. VIII.


image: s006

ELOGIA AUCTORIS.

HIc est ille LUPOLDUS, qui Iohannis Andreae maximi Iuris consulti quondam auditor fuit: qui et ab ipso Doctoratus insignia accepit: et quem, licet suum discipulum, tantus tamque illustris Praeceptor, uti veritatis testem citavit in Addit. Ad Speculat. Tit. de rescript. §. fin. vers. Icem quod est obtentum ab Imperatore nondum coronato. Magna gloria est, fuisse discipulum Iohann. Andreae: maior, ab ipso Doctoratus ornamentis esse insignitum: maxima, discipuli verba a suo magistro et praeceptore allegari, et allegationibus suis corroborari.

IOHANNES TRITHEMIUS ABbas Sponheimensis, de Scriptoribus Ecclesiasticis.

LUPOLDUS de Bebenpurg, Episcopus Bambergensis, natione Teutonicus, et Iohannis Andreae Bononiensis quondam auditor, Iureconsultus celeberrimus, et tam in divinis scripturis, quam in saecularibus litteris nobiliter doctus: ingenio subtilis: et clarus eloquio. Edidit non spernendae lectionis opuscula, quibus nomen suum ad notitiam posteritatis cum ingenti gloria transmisit. E quibus exstat opus insigne De Zelo Christianae religionis veterum Principum Germanorum, lib 1. De Iuribus Imperii Romani, lib. 1. Et alia quaedam in diversis materiis volumina, quae ad me nondum venerunt.

EX CHRONICA MONASTERII S. Blasii, sub gestis Caroli IV. Imp. exm. s. p.

DOminus BALDUINUS Archiepiscopus Trevirensis, ad quem D. Leupoldus de Bebenpurg hunc libellum scripsit,


image: s007

Comes fuit de Luzelburg, filius scilicet D. Heinrici Imp. avi Caroli IV. Qui eandem Ecclesiam quadraginta annis et amplius laudabiliter rexit: mortuusque fuit mense Ianuario, anno Domini M. CCC LIV.

Ipse autem D. Leupoldus primum promotus fuit in Episcopum Babenpergensem: atque et post, mense Martio 11. Non. Anno Domini M. CCC LVII. eidem D. Leupoldo, ad petitionem praedicti Domini Caroli Imp. per Dn. Innocentium Papam VI. provisum fuit de Ecclesia Constantiensi, postquam iam vacavit uno anno, unoque mense, et XVI. diebus, per mortem D. Iohannis V Vindlock Episcopi Constantiensis, in palatio suo occisi. Attamen quomodocumque idem D. Leupoldus possessionem adsecutus non fuit: Sed D. Hainricus de Brandis, Abbas loci Heremitarum.

EX CHRONICO BAMBERGENsi, quod habemus m. s.

LEUPOLDUS de Bebenperg Decretorum Doctor, XXVI. Episcopus ordinatur, et confirmatur Avenione, eo personaliter ibi exsistente, Anno Domini M. CCC LIII. Sedit annis decem. Hic quondam notabilem Chronicam de translatione regni et imperii Romanorum ad Alemanos, aliosque tractatus et scripta edidit et composuit, videlicet de Zelo Christianae religionis, quem misit Rudolpho Duci Saxoniae. Sepultus est in Choro S. Petri, circa altare vicinum sepulcri D. Leupoldi de Grundlach, et Lamperti de Brun: cuius anniversarius agitur in octava Simonis et Iudae. Hic praeter multa bona quae fecit, dotavit vicariam S. Laurentii.


image: s008

IOHANNES AVENTINUS Annalium Boiorum libro VII.

Ceteri Theologi, item utroque iure periti, in eandem sententiam cum Wilhelmo Occomensi pleraque disputarunt, et in libellos redegerunt, quae opera cum blattis in Bibliothecis colluctantur. Leopoldus Episcopus Bambergensis de hac rescripsit: cuius opusculum ante annos tredecim Iacobus VVimphelingius, sacrarum litterarum professione et disciplina inclitus, excudendum curavit, Fridericoque Saxonum rectori, Musarum patrono et omnium eruditorum Maecenati dedicavit.


page 1, image: s009

REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI AC DOMINO BALDEVINO S. TREVERENSIS ECCLESIAE ARCHIEPISCOPO, SACRIQUE IMPERII PER GALLIAM ARCHICANCELLARIO, LUPOLDUS DE BEBENEURG, SOLA DEI PAtientiae Decretorum Doctor vocatus, suus devotus clericus, cum recommendatione sui, utriusque hominis sospitatem.

CUM INTER OMNES PRINCIPES ecclesiasticos et saeculares Germaniae, ac etiam Galliae Belgicae, cuius primas estis, ut legitur in canone XI. que 3. Theugualdum. et sic etiam patriarcha, ut patet 99. Dist. in princ. et c. 1. et 2. vos sacri romani regni et imperii praecipuum, experientia docente, cognoverim zelatorem, exemplum in hoc recolendae memoriae domini Henrici Romanorum Imperatoris septimi vestri germani, qui iurium regni et imperii zelator ac persecutor ardentissimus exstitit, laudabiliter imitando: idcirco tractatum infra scriptum De eiusdem regni et imperii iuribus post tempus ipsius translationis imperii de Graecis Imperatoribus ad Reges Francorum et ad Germanos in personam Caroli Magni factae, a mea parvitate collectum, Venerandae vestrae paternitati duxi specialiter adscribendum. Quem etsi correctioni meorum maiorum ac cuiuslibet melius me sentientis subiciam, ipsum tamen in omnibus et singulis capitulis et dictis suis tanto singularius eiusdem vestrae paternitatis correctioni, nec non suppletioni ac emendationi submitto, quanto vos praetextu dicti zeli notitiam iurium huiusmodi habere praesumo ceteris pleniorem: profitens me circa eadem iura regni et imperii Romanorum tenere,


page 2, image: s010

quod vestrae paternitatis circumspectio approbat; et non tenere, quod decreverit reprobandum: ut sic tractatus iste, reprobatis primitus reprobandis in ipso, per vestram approbationem et impartitam eidem auctoritatem, vester per omnia censeatur, ut C. devet. iure enucl. L. I. §. sed neque. Ext. de praebend. c. sed cum. et c. si apostolice. lib. 6.

Praesens autem tractatus, praemisso brevi prooemio, per decem et novem infra scripta capitula est distinctus.

In primo capitulo agitur de origine et initiis regni francorum, et de translatione Imperii Romani de Graecis Imperatoribus ad Reges Francorum, in personam Caroli Magni facta.

In secundo capitulo tractatur de divisione Regni et imperii Francorum, et de diversis statibus et variationibus, a tempore translationis Imperii, usque ad praesens tempus, in Regno et Imperio habitis.

In tertio capitulo declaratur, quod Imperium Romanum fuit translatum de Graecis Imperatoribus in personem Caroli Magni, ad Reges Francorum, et nihilominus etiam ad Germanos: et quod non per Stephanum Papam secundum, sed per Leonem Papam tertium, translatio huiusmodi fuit facta. In quo capitulo incidenter Franci Germanici commendantur: et ostenditur, quod Regnum et Imperium Romanum hodierno die principalius est ipsorum.

In quarto capitulo expenditur, quis sit aut fuerit effectus translationis Imperii, et quae sint causae seu causa translationis eiusdem.

In quinto capitulo probatur, quod electus in Regem seu Imperatorem a principibus Electorib. in concordia, potest ex ipsa electione licite nomen Regis assumere, ac iura et bona Regni et Imperii in Italia et in aliis provinciis Regno et Imperio subiectis administrare. Et hic est primus articulus super iurib. Regni et Imperii conceptus. In quo capitulo incidenter ostenditur, quod regnum Germaniae habet se ut principale, respectu regni Italiae: et illud ut accessorium, respectu dicti regni Germaniae.


page 3, image: s011

Et assignatur causa, quare electus a principibus Rex romanorum appellatur. Et qualiter post divisionem regni Francorum, regnum Lothariense seu Lotharii, situm inter Rhenum et Mosam fluvios, pervenerit ad reges Germaniae, ibidem etiam incidenter tractatur.

In sexto capitulo tractatur, quod electus in regem seu in Imperatorem a Principibus, etiam in discordia, dummodo sit electus a maiori parte ipsorum, potest ex tali electione licite nomen Regis assumere, ac iura et bona regni et imperii in provinciis subiectis regno et imperio administrare. Et est secundus articulus. In quo capitulo incidenter reprobatur opinio Hostiensis, quae habet: quod electio regis seu Imperatoris pertineat ad Principes ut singulares personas, et non ut ad collegium.

In septimo capitulo probatur, quod Rex Romanorum post electionem concordem, vel a maiori parte Principum de se factam, habet eandem potestatem in Italia, et in ceteris provinciis regno et Imperio subiectis, quam et Imperator. Et est tertius articulus. In quo capitulo incidenter ponitur opinio multorum dicentium, quod Rex Galliae occidentalis, (qui hodie Rex Franciae seu Francorum nuncupatur) sit exemptus ab Imperio: et aliquae motiva eiusdem opinionis tanguntur, ipsiusque determinatio maioribus reservatur. Ibidem etiam incidenter tractatur de de duplici Francia, et unde quaelibet ipsarum sic vocetur.

In octavo capitulo probatur, quod electus in Regem seu Imperatorem, post electionem concordem Principum, vel a maiori parte ipsorum de se factam, a Papa seu Ecclesia Romana nominationem regiam, vel personae approbationem petere vel recipere non tenetur. Et est quartus articulus. In quo capitulo incidenter notantur sex causae, ratione quarum est specialis quaedam coniunctio inter Papam et Imperatorem.

In nono capitulo probatur, quod iuramentum quod praestat Rex Romanorum Papae seu Ecclesiae Romanae, non est iuramentum homagii, scil. quod vasallus praestat domino suo ratione feudi: sed est iuramentum defensionis fidelis, per ipsum Papae et


page 4, image: s012

Ecclesiae Romanae impendendae. Et est quintus articulus. In quo capitulo incidenter recitantur opiniones de iurisdictionibus, ecclesiastica scilicet et saeculari, an sint distinctae vel non: ipsarumque opinionum determinatio maioribus reservatur.

In decimo capitulo formantur duae oppositiones contra primum et secundum articulos praemissos, et solvuntur.

In undecimo capitulo formantur duae oppositiones contra praedictum tertium articulum, et solvuntur.

In duodecimo capitulo, formantur octo opiniones contra praedictum quartum articulum, et solvuntur.

In tredecimo capitulo formantur quatuor oppositiones contra quintum articulum praemissum, et solvuntur.

In quartodecimo capitulo probatur, quod per submissiones vel recognitiones Regum Romanorum Papae et Ecclesiae Romanae factas, non praeiudicatur regno et Imperio insuis iuribus, quo minus principes Electores, et alii principes et populus regni et imperii possint contradicere, ipsorumque contradictio sit admittenda.

In quintodecimo capitulo ostenditur, quod in regnis Occidentalibus ex consuetudine tanti temporis, cuius contrarii non est memoria, potest habere locum successio generis: et qualiter Reges possunt ex consuetudine in suis regnis merum et mistum imperium exercere.

In sextodecimo capitulo declaratur, quod Rex Romanorum non ex unctine et coronatione imperiali, sed post ipsas receptas, virtute translationis imperii de Graecis in personam Caroli Magni, consequitur potestatem imperialem in regnis et provinciis duntaxat, quae non erant sub dominio eiusdem Caroli ante tempus translationis praedictae. Finaliter tamen maioribus huius dicti dubii determinatio reservatur.

In decimoseptimo capitulo expeditur, qualiter populus regni Francorum potuerit Hildericum regem a regno Francorum destituere, cum fuerit maior populo, nec auctoritas Imperatoris intervenerit.


page 5, image: s013

In decimooctavo capitulo ostenditur, quod Carolus Magnus Italiam et multas alias provincias per bella licite acquisivit; non obstante quod bella huiusmodi gesserit absque auctoritate Imperatoris Constantinopolitani Graecorum.

In decimonono vero et ultimo capitulo hic tractatus domino Baldevino Archiepiscopo Trevirensi offertur, et duo motiva compilationis eiusdem tractatus subiunguntur, ipsiusque insufficientia excusatur: demum correctio et emendatio eius per ordinationem dicti Domini Archiepiscopi fieri petitur, et quicquid est veritatis in ipso tractatu, Deo attribuitur.

Ad inveniendum vero facilius omnes materias, de quibus pro solutione oppositionum in hoc tractatu factarum, aliquid loqui necesse habui, sciendum est, quod in decimo capitulo praedicto, in prima oppostione ibidem facta ostenditur, quae et qualis examinatio personae Regis Romanorum pertineat ad Papam, et ad ecclesiam Romanam; et quae idoneitas sufficiat in persona Regis romanorum ad Imperium promovenda.

Circa secundam autem oppositionem in dicto capitulo positam, reprobatur opinio dicentium, quod electus in Regem Romanorum, ex coronatione Aquisgrani per Archiepiscopum Coloniensem habita, recipiat potestatem et auctoritatem administrandi iura et bona regni et Imperii, etiam posito quod de consuetudine non admitteretur ad administrationem huiusmodi, ante dictam coronationem: et assignatur causa, quare electus huiusmodi recipiat duas coronationes regales, ante coronationem imperialem.

Item in undecimo capitulo, circa primam oppositionem ibi positam ostenditur, quod Rex Romanorum ante coronationem imperialem potest privilegia concedere.

Circa secundam vero oppositionem in eodem capitulo positam declaratur, quid unctio et coronatio addat ultra nomen Imperatoris: seu potius, quid Rex post unctionem et coronationem imperialem, virtute translationis imperii consequatur. Et eius, quod circa hoc ibi dicetur, determinatio maioribus reservatur.


page 6, image: s014

Item in duodecimo capitulo, circa primam oppositionem ibi factam ostenditur, quod nominatio regis Romanorum per Papam habita, nihil omnino iuris tribuit nominato.

Circa secundam vero oppositionem ibidem factam declaratur, quod quando dubium iuris vel facti emergit in discordi electione regum Romanorum, quod Papa potest id decidere, cognoscendo de hoc; et quare et qualiter tunc possit unum approbere, reliquo reprobato: et quod approbatio quondam Heinrici Imperatoris septimi, et approbatio vel assumptio quondam Alberti Regis Rom. fuerunt potius de sollennitate quam de iuris necessitate per Ecclesiam factae.

Circa tertiam oppositionem capitulo XII. ostenditur, qualiter sit intelligendum id quod dicitur; Ius et potestatem eligendi Regem Romanorum in Imperatorem post modum promovendum, pervenisse ab Ecclesia Romana ad ceteros Germaniae principes.

Circa quartam oppositionem dicti capituli probatur, quod Papa coronando Imperatorem, dicitur eum approbare seu confirmare, quoad ea quae post unctionem et coronationem huiusmodi assequitur.

Circa quintam oppositionem praedicti capituli XII. enucleatur, qua fretus auctoritate Papa transtulerit imperium de Graecis in personam Caroli Magni. Et quod ex translatione huiusmodi Papa non habet approbare personam electi in Regem seu Romanorum Imperatorem.

Circa sextam oppositionem dicti capituli ex plicatur, quando et quo iure depositio Imperatoris pertineat ad Papam.

Circa septimam oppositionem eiusdem capituli ostenditur, qualiter sit intelligendum id quod dicitur in Canone, quod videlicet Papa regem Francorum deposuit, et Pipinum patrem Caroli Magni in eius locum substituit.

Circa octavam autem et ultimam oppositionem dicti capituli declaratur, quod Papa non habet maiorem potestatem circa Imperium in Italia, quam in aliis provinciis regni et Imperii Romanorum.


page 7, image: s015

Item in tredecimo capitulo praedicto, circa primam oppositionem ibidem factam recitantur variae opiniones circa donationem Constantini Magni, ecclesiae Romanae in personam beati Silvestri Papae factam: quarum determinatio maioribus reservatur.

Circa secundam oppositionem eiusdem capituli declaratur, qualiter sit intelligendum, quod Innocentius et Hostiensis dicunt, Imperatorem tenere imperium a Papa.

Circa tertiam oppositionem dicti capituli dicitur, qualiter intelligendus sit Canon dicens, regimen Romanae ecclesiae concessum esse Teutonicis.

Circa quartam et ultimam oppositionem in eodem capitulo postiam ostenditur, qualiter sit intelligendum dictum Hostiensis, qui dicit, quod Imperator est feudaterius ecclesiae Romanae.

INCIPIT PROOEMIUM TRACTATUS DE IURIBUS REGNI et Imperii Romanorum.

DE sacri regni et imperii Romanorum iuribus, a tempore et post tempus translationis ipsius imperii de Graecis Imperatorib. in personam Caroli Magni ad reges Francorum, et inde ad Germanos, per sacrosanctam Romanam ecclesiam factae, secundum mei modiciratem ingenii, prout annuerit divina clementia, tractaturus: prius de origine ac initiis nobilissimi regni Francorum, ac de translatione huiusmodi, aliqua praemittere utile iudicavi, arbitrans fore inconveniens, omissis initiis atque origine non repetita, de regni et imperii iuribus, illotis (ut ita dicam) manibus, protinus tractare materiam, ut accedat quod legitur ff. de orig. iur. l. 1. Saepe namque longinquitate fit temporis, ut proprietas seu conditio originis non patescat. 12. que 2. longinquitate. et can. Saepe. Huius autem tractatus scripta correctioni maiorum meorum, et cuiuslibet melius sentientis subicio, ut per hoc pateat me reprehendi non posse, 24. que 1. Haec est fides: et Ext. de sum. trinit. et fide cathol. Damnamus, iuxta finem.


page 8, image: s016

De origine et initiis regni Francorum, et de translatione imperii Romanorum de Graecis imperatoribus ad reges Francorum, in personam Caroli Magni facta. CAPUT I.

LEgitur itaque in Chronica Eusebii, in ea parte ubi agitur de gestis Valentiniani imperatoris, ubi plene prosequitur Eusebius de origine gentis et regni Francorum, quod post excidium Troiae, illo tempore quo Aeneas in Italiam venit, quidam ex Troianis simili modo profugi circa Maeotidas paludes applicuerunt: ibique considentes, terminos suos usque in Pannoniam dilataverunt, civitatem Sicambriam aedificantes, unde et Sicambri primum vocati sunt. Tempore vero quo Alani Maeotidas paludes intraverunt, et Romanis rebellarunt, idem Valentinianus imperator, qui (ut refert Eusebius in dicta Chronica) regnare coepit anno Domini CCCLXVII. edictum protulit, ut gens quae Alanos intrando dictas paludes vinceret, per decem annos proximos libera effet ab omni tributo. Tunc quidam de Sicambria pugnaverunt contra eosdem Alanos, habitaque victoria eiecerunt eos: et pro hac victoria per decennium facti sunt liberi a tributo, et a Valentiniano Franci (quod Attica seu Graeca lingua idem est quod feroces, duri ac fortes, prout dicit dicta Chronica Eusebii: secundum vero linguam Romanam idem est quod liberi) perpetuo sunt vocati. Expleto vero decennio, dum Valentinianus a Francis solita tributa peteret; illi ut erant feroces, tributa solvere renuerunt, et missos pro solvendis tributis huiusmodi occiderunt. Fuerunt autem inter eos tunc duo principes, antiquorum vocabulorum praeferentes insignia, Priamus et Antenor. Propter quod Imperator iussit exercitum Romanum cum multis exteris gentibus pugnare contra eos: et pugna commissa, in qua dictus Priamus mortuus est, et ex utraque


page 9, image: s017

parte multi mortui fuerunt: tandem Franci tantam multitudinem sustinere non valentes, fugerunt. Egressi autem de Sicambria venerunt in terram Germaniae, habitaveruntque aliquo tempore in Thuringia sub duobus ducibus suis, scilicet Marcomede filio dicti Priami, et Sunone filio Antenoris praedicti: quorum etiam ductu (ut refert frater Vincentius in suo Speculo Historiali, libro 17. cap. 95.) iidem Franci Sicambria egressi, tempore imperii Gratiani imperatoris, secus Rhenum in oppidis Germaniae consederunt. Porro defuncto Sunnone Franci habito consilio a Marcomede Faramundum ipsius filium ad instar aliarum gentium regem creaverunt. Leges etiam tunc per suos auctores[Note: * Al. ductores.] * Guisogastaldum et Salagastum compositas habere coeperunt: ab illo autem Salagasto lex Salica nomen accepit. Et de hac lege Salica fit mentio in libris Feudorum, de filiis nat. ex matrimonio ad morganat. contract. cap. unico: et 12. que 2. c. in legibus, in prima glossa. qua etiam lege per multa tempora usi sunt Franci: unde et ipsi Franci, Salici appellantur. Post haec Franci e Thuringia Rhenum transgressi, romanos qui eo tempore in Gallia per suos magistratus usque ad Ligerim fluvium imperabant, bello aggressi, partim ipsos occiderunt, partim etiam fugaverunt: sicque illatam sibi a Romanis iniuriam acriter vindicabant. Postea captis urbibus Tornaco et Cameraco, atque paulatim progressi et regressi, Remos, Suessionam, Aurelianum, et Coloniam (quae tunc dicebatur Agrippina) et Treverim, ac postremo totam Galliam et Germaniam, ab Aquitania usque in Bavariam, sibi vendicant atque subiciunt. Et hi qui Teutonicis commisti sunt, proprio vocabulo Franci: qui vero per connubia a Gallis sunt progeniti, proprio vocabulo Francigenae sunt appellati. In praemissis satis concordant historia Francorum et Chronica Godfridi Viterbiensis, quondam imperialis curiae Capellani et notarii: salvo quod in dicta Chronica Godfridi in prooemio libri Karolorum narratur, quod Troiani praedicti, qui primo Sicambri, et postea Franci appellati sunt, postquam occupaverunt Germaniam, ad edictum Imperatoris praedicti Valentiniani


page 10, image: s018

vicerunt Alanos, inter dictas paludes Maeotidas receptes: et quod post haec, pugna contra eos a Romanis, quia tributa solvere recusabant, commissa, in partes Thuringiae se contulerunt. Sed Chronica praedicta Eusebii refert (ut ex iam dictis apparet) quod demum post dictam pugnam commissam Franci venerunt in Germaniam, et habitabant aliquo tempore in Thuringia. Quid autem ex his verius sit, lectoris iudicio relinquo: probabilius autem videtur in hoc dictum Chronicae Eusebii. Non est enim verisimile, quod dicti Franci de Germania iverint pro expugnandis Alanis ad partes tam remotas, scilicet ad paludes Maeotidas: quae (ut scribitur in libro 15. de Proprietatibus rerum) sunt in principio Europae, ac in confiniis Asiae constitutae. Sciendum tamen est, ut refert Eusebius in sua Chronica sub gestis Aeneae, quod quidam dicebant, quod Aeneas et Phrygas, qui regnavit in Phrygia, fratres erant: de quo fuit progenies egressa, quae per multas regiones vagando cum uxoribus et liberis, elegit sibi regem ex se Francionem nomine: et dum cum pluribus gentibus pugnasset, dirigens iter suum in Europam, inter Rhenum et Danubium consedit, et ex illo Francione Francos vocari putant. Et in hac contrarietate originis et nominis Francorum, assertionem priorum, cum sit â pluribus approbata Chronographis, puto sequendam. Regnavit autem praedictus rex Francorum Pharamundus anno Domini CCCCXXVI. ut patet in dicta Chronica Eusebii, in Cap. de gestis Honorii Imp. Et ex tunc Germani Franci vocabantur, ut patet ibidem in titulo sequenti. Fuit autem idem Pharamundus a Francis electus in regem, sub anno Domini CCCCXX. anno imperii Honorii praedicti nono, ut in Speculo Historiali libro 20. Capite. 11. continetur. Posthoc vero regnavit filius eius Clodius, qui sub anno Domini CCCCXXXIII. tempore Imperii Theodosii, secundo Rhenum transiens, incepit sibi Galliam subiugare, ut in Speculo historiali, lib. 21. cap. 2. plenius continetur. Cui successit Meroveus, a quo reges Francorum Merovingi vocati sunt: et sic deinceps de illo genere regnaverunt reges Francorum, quorum nomina in


page 11, image: s019

eadem Chronica Eusebii per ordinem describuntur usque ad tempore Hilderici regis, qui ultimus erat de antiquo genere regum Francorum, qui fuit a regno depositus, et Pipinus pater Caroli Magni substitutus eidem, ut de hoc legitur et notatur 15. que 6. Alius. de quo facto etiam infra in capitulo duodecimo, in septima oppositione plene dicetur. Hoc autem regnum Francorum, quod (ut praemissum est) protendebatur ab Aquitania usque in Bavariam, idem Carolus prae omnibus aliis regibus Francorum plus auxit, ac nobilius sublimavit. Nam ipse dicto regno Francorum quod ex paterna successione iuxta morem aliorum regum [Note: Karoli M. ditiones.] Occidentalium habuit, Saxoniam, Frisiam, Britanniam, Wasconiam, terras Hunnorum, qui tunc Pannoniam incolebant, etiam Sclavorum, ac plures alias provincias et terras, propter tyrannides, quas reges et principes illarum terrarum et provinciarum contra Christi ecclesias et Christianos exercebant, bello licito subiugavit: ut in dictis Chronicis, ac etiam in gestis eiusdem Caroli per multos Historiographos scriptis, plenius continetur. Post haec vero subiugatis provinciis et terris huiusmodi, idem Carolus precibus Adriani Papae primi inductus, ad compescendam tyrannidem Desiderii regis Longobardorum, quam contra Ecclesiam Romanam, aliasque Dei Ecclesias exercebat, sub anno Domini DCCLXXIII. Italiam intravit, et eundem Regem in civitate Papiae, ubi erat se des regni, cepit; de quo facto etiam loquitur Canon. 63. Distinct. Adrianus. 2. et 22. que 8. c. hortatu. Et tunc, postquam ipse Carolus ad deditionem dictam civitatem compulit, ceterae civitates Italiae eam secutae, dicti regis Caroli potestati se tradiderunt, qui filium suum Pipinum eidem praeposuit Italiae subiugatae. Eiusdem etiam Adriani papae tempore, Carolus factus fuit per ipsum cum sancta synodo Romae habita Patricius Romanorum, ut patet etiam ex dicto can. adrianus. Deinde vero post plures annos, scilicet sub anno Dom. DCCXLIX. quidam Romani, ea quae sunt imperialis potestatis vindicare volentes, dum Leo papa tertius successor Adriani praedicti, eis in hoc resisteret, atque cum Letaniis in die S. Marci ad


page 12, image: s020

ecclesiam S. Laurentii pergeret; ii dem Romani seditione mota ipsum oculis sibi erutis, et amputata lingua, ceperunt: sed Deus omnipotens visum sibi reddidit, et loquelam. Posthaec dictus Carolus pro atrocissima iniuria huiusmodi vindicanda Romam veniens, dum in sacratissima die Natalis Domini, anno Domini eiusdem DCCCI. in Ecclesia S. Petri ab oratione surgeret; Leo papa praedictus, coronam imperialem capiti eius imposuit, et a cuncto populo Romano tunc * [Note: * Al. ter.] acclamatum est: CAROLO AUGUSTO A' DEO CORONATO, MAGNO ET PACIFICO IMPERATORI ROMANORUM, VITA ET VICTORIA. Post quas laudes unctus est ab Apostolico, et ablato Patricii nomine Imperator et Augustus appellatus est. Sicqueve Romanum imperium, quod a temporibus Constantini Magni Helenae filii apud Constantinopolim in Graecorum Imperatoribus mansit, ex hoc iam ad reges, imo Imperatores Francorum transiit: prout haec omnia partim ex praedictis Chronicis, et partim ex dicta Francorum historia, et etiam ex Speculo historiali lib. 24. cap. ultimo, in fine, et libro 21. cap. 1. in principio colliguntur. Qualiter autem ex hoc etiam transierit ad Germanos, infra in Capite tertio plene dicam.

De divisone regni et imperii Francorum, et de diversis statibus et variationibus a tempore translationis Imperii, usque ad praesens tempus in regno et imperio habitis. CAPUT II.

VIso de initiis et origine regni Francorum, et de translatione imperii de Graecis in personam Caroli Magni ad reges Francorum: adhuc de eiusdem regni et imperii divisione, et aliis diversis statibus et variationibus a tempore dictae translationis, usque ad haec tempora in eodem regno et imperio habitis, quaedam pro clariori evidentia dic en dorum praemittenda fore


page 13, image: s021

utile iudicavi. Sciendum itaque est, quod idem Carolus Magnus, dum morbo et senectute gravaretur, congregatis sollenniter Aquisgrani proceribus de toto regno Francorum, Ludovicum filium suum Aquitaniae regem, cunctorum consilio consortem sibi totius regni, et Imperialis nominis heredem, sub anno Domini DCCCXIII. constituit: impositoqueve capiti eius diademate, Imperatorem et Augustum appellari iussit: Bernardum vero nepotem, filium Pipini filii sui, Italiae praefecit, et Regem appellari iussit. Post haec idem Ludovicus, qui Pius est cognominatus, mortuo patre suo, iam dicto, generalem conventum Aquisgrani, sub anno Domini DCCCXVII. habens, filium suum primogentium Lotharium nomine, nominis atque imperii sui confortem constituit: et ceteros Reges appellatos, unum Aquitaniae, scilicet Pipinum, alterum Bavariae, scilicet Ludouicum, praefecit. Et hi tres filii ex prima sua uxore Irmengarde nati sunt. Quarto vero filio, scilicet Carolo, ex secunda eius uxore, scilicet Iudith nato, Alemanniam, Rhetiam, et Burgundiam post haec concessit, ceteris fratibus super hoc indignantibus. Mortuus autem fuit Pipinus praedictus, adhac parte eius Ludovico vivente, relinquens filium Pipinum nomine, prout haec in Chronicis Eusebii, et historia seu Chronicis Francorum clare, ac de verbo ad verbum sic scripta leguntur. Idem vero Lotharius post mortem Ludovici Imperatoris, scilicet patris sui praedicti, assumpto sibi Pipino iam dicto filio fratris sui Pipini, cum Ludovico et Carolo praedictis suis fratrib. occasione discordiae inter ipsos super divisione regni Francorum subortae, sub anno Domini DCCCXLI. apud pagum Antissidorensem, in loco qui dicitur Fentanith, [Note: * al. Fontanich.] bellum gravissimum commisit: in quo bello ita Francorum vires attenuatae sunt, ut non modo ad amplificandos regni sui terminos, verum etiam ad proprios tuendos vix sufficerent: tamen Ludovicus et Carolus non sine gravi dispendio suorum vicerunt, secundum historiam Francorum, cui concordat praedicta Chronica Godfridi. Chronica vero Eusebii refert, quod a neutra parte fuerit triumphatum. Post hoc autem


page 14, image: s022

bellum supra dicti fratres inter se pacificati, regnum et imperium Francorum sub anno Domini DCCCXLII. diviserunt hoc modo. Carolus habuit regnum Occidentale Francorum, a Britannico [Note: Regnorum Germaniae et Gallie divisio.] mari usque ad Mosam fluvium, et vocatus fuit Rex Galliae. Iste habuit tres filios, ut infra dicetur. Ludovicus habuit Orientale regnum Francorum, scilicet totam Germaniam, usque ad Rheni fluenta, et nonnullas civitates cum adiacentibus pagis trans Rhenum, et vocatus est Rex Germaniae. Et intellige Germaniam, Pannonia, Bohemia et Moravia inclusis: ut ex inferius dicendis, ubi dicetur de divisione regni Germaniae, apparebit. Lotharius vero primogenitus, Imperator appellabatur: et a Mosa usque ad Rhenum fluvium Belgicam Galliam, quasi medius inter istos [Note: Lotharingiae.] duos incedens, sortitus est, quae usque hodie Lotharingia ex eius nomine solita est appellari: habuit etiam Provinciam, et omnia regna Italiae cum urbe Romana. Sed Pipino praedicto filio fratris ipsorum Aquitania cessit: prout haec omnia partim ex Chronicis Eusebii et Godfridi, et partim ex historia Francorum praedictis liquido colliguntur. Post haec vero Lotharius Imperator praedictus, convocatis primatibus regni, filio suo Ludovico sub anno Domini DCCCLV. Italiam tradidit, et Imperatorem constituit: unde etiam ipse cum filio suo Ludovico secundo praedicto aliquandiu tenuit Imperium. et hoc ultimum probatur etiam ex canonib. 63. dist. Reatina, in superscriptione. et e. Di. c. inter vos, similiter in superscriptione. Lothario vero filio suo regnum Lothariense, quod ex nomine suo ita vocatur, concessit, de quo regno etiam habetur 63. dist. c. porro. Et de hoc Lothario rege multi Canones loquuntur, ut patet. 2. que. 1. quae Lotharius, etc. scelus. et 11. que. 3. c. praecipue. etc. Teugaldum, cum multis similibus. Alteri vero filio, scilicet Carolo provinciam largitus est. Post hoc, mortuo praedicto Ludovico secundo, Carolus rex Galliae praedictus Imperium obtinuit. Post cuius mortem Carolus tertius, filius Ludovici fratris iam dicti Caroli mortui, regis Germaniae, obtinuit Italiam cum imperio. Qui Ludovicus Rex Germaniae tres habuit filios praestantissimae indolis, scilicet


page 15, image: s023

Carolomannum primogenitum, Ludovicum, et Carolum iam dictum: qui tres post mortem patris regnum paternum (ut plene patet ex historia Francorum praedicta) sub anno Domini DCCCLXXVI. diviserunt in tres partes: quorum primus, scilicet Carolomannus, sortitus est Bavariam, Pannoniam, Carinthiam, et regna Sclavorum, Bohemensium et Moraviensium, et appellabatur Rex Bavariae: Ludovicus orientalem Franciam, Thuringiam, Saxoniam, Frisiam, et partem regni Lotharii, et vocatus est Rex Ostrofranciae seu Orientalis Franciae. Sed Carolo Alemannia (quae hodie Suevia nuncupatur) in partem cessit, et aliquae civitates ex regno Lotharii, et vocatus est Rex Alemanniae. Et hic factus est Imperator post mortem Caroli Imperatoris secundi, ut iam dixi. Et post hunc Carolum tertium, Arnulphus filius Carolomanni regis Bavariae praedicti, regnum totius Germaniae (quia Carolus tertius, et Ludovicus rex Orientalis Franciae, scilicet fratres ipsius Caroli, sine liberis decesserunt) obtinuit una cum Italia et Imperio. Post cuius Arnulphi mortem, Ludovicus tertius filius suus, dictum regnum Germaniae obtinuit ex paterna successione. Huius vero Ludovici tertii tempore defecit Italia a societate regni Germaniae: coepit enim (ut plene patet in Chronica Martini) dividi Imperium ipsius tempore. Quidam enim tantum in Italia, de facto tamen, et quidam tantum in Germania imperabant seu regnabant. In quibus Chronicis enumerantur omnes, qui in Italia a tempore dicti Ludovici, usque ad tempora Othonis primi, de quo legitur in 63. Distinct. c. in synodo, regnaverunt: ipse enim rursus utrobique regnare coepit. Sciendum tamen est, quod Ludovicus filius Bosonis regis Provinciae, natus ex filia Imperatoris Ludovici secundi a quibusdam Italicis ad regnum Italiae vocatus, a Papa nomine Romano, Berengario filio Eberhardi ducis Foroiuliensis, qui similiter ad idem regnum a quibusdam Italicis vocatus fuit, de Italia expulso, in Imperatorem coronatus exstitit: quem postea Veronae cum paucis morantem, idem Berengarius a quibusdam civibus Veronensibus


page 16, image: s024

nocturno tempore intromissus, anno Domini DCCCCV. dolo cepit, oculisque priuavit; et sic Italiae regnum obtinuit, ut in Chronicis et historia praedictis plenius continetur. Et hunc Ludovicum Chronica Martini, et quaedam aliae Chronicae, tertium Ludovicum nominant. Sed Historia Francorum, et Speculum historiale, praedictum Ludovicum filium Arnulphi, tertium Ludovicum appellant. Post hunc vero Ludovicum tertium Cunradus primus, qui secundum quosdam non fuit de genere Caroli Magni, secundum alios vero fuit de genere ipsius, pura filius fratris Ludovici tertii praedicti (quod ego verius esse credo) obtinuit regnum Germaniae. Sic secundum haec defecit genus [Note: Henricus 1. Rex.] Caroli Magni in persona dicti Cunradi. Quo deficiente, Henricus primus de natione Saxonum, coepit libera potestate regnare in Germania, non tam en ex electione principum Electorum, qui sunt hodie, (quia nondum adhuc fuerant instituti huiusmodi Electores) sed a cunctis principibus et natu maioribus Francorum, Alemanorum, Bavarorum, et Saxonum, anno Domini DCCCCXIX. fuit electus in regem. Hic Rex cum omnes nationes in circuitu subiugasset, postremo in Italiam et Romam proficisci decrevit: sed in firmitate corporis impeditus, iter praetermisit. Et cum morbo se gravari sentiret, convocato populo, designavit Otthonem filium suum regem, ceteris filiis suis praedia [Note: Ottho 1.] cum thesauris distribuens. Hic Ottho primus post mortem patris tam ex designatione patris, quam etiam ex cunctorum Principum Germaniae (ut Chronica Francorum plene narrat) electione factus fuit Rex, anno Domini DCCCCXXXVI. Hic Ottho, Magnus propter celebres bellorum eiusdem victorias appellatus, considerans Italiam a fidelitate regum Germaniae, et societate ipsius regni a tempore Ludovici tertii defecisse, ipsam reduxit ad regni et regum Germaniae potestatem. Intrans enim Italiam, expulso de civitate Papiae Berengario tertio, qui tunc temporis in Italia de facto regnabat, possessor quasi totius Italiae, Deo sibi assistente, efficitur: et ibidem natale Domini sub anno eiusdem DCCCCLII. celebrans, inde


page 17, image: s025

Saxoniam proficiscitur, et ducem quendam Cunradum generum suum ad persequendum dictum Berengarium, in Italia dereliquit: qui Berengarius postea dono et gratia regis Otthonis recepit Italiam regendam, excepta Marchia Veronensi, et Aquilegiensi, quae Heinrico fratri Otthonis committebantur. Post haec vero, quia idem Berengarius contra ecclesiam Romanam, et alias ecclesias Italiae, multas tyrannides exercebat, idem Ottho sub anno [Note: Ottho 11.] Domini DCCCCLXII. filio suo Otthoni septeni Aquisgrani in Regem inuncto, ad preces anxias Iohannis Papae XII. et ceterorum Episcoporum Italiae, ut ipsos de dicti Berengarii manibus liberaret, in Italiam denuo proficiscens, civitatem Papiae absque ulla resistentia intravit. Berengarius vero et filii sui, quibus poterant, se munitionibus includebant; indeque progrediens, Romae favorabiliter susceptus adclamatione totius cleri et populi, a praedicto Iohanne papa Imperator Augustus vocatur et ordinatur. Deinde vero dicto Otthone mortuo, regnum et imperium iterato incepit ex successione generis deberi. Unde legitur in Chronica Eusebii praedicta, in capitulo de gestis Otthonis Imperatoris secundi, quod mortuo Otthone primo, aliqui primates volebant transferre imperium ad Heinricum ducem Saxoniae, fratrem primi Otthonis iam dicti. Alii vero certabant, imperium deberi legitimo heredi, scilicet Otthoni secundo, dicti Otthonis primi filio: quorum etiam pars praevaluit, ut ibi dicitur. Post haec eodem Otthone secundo mortuo, filius [Note: Ottho 111.] ipsius Ottho tertius regnum et imperium ex successione paterna similiter obtinuit, prout haec omnia partim in Chronicis Eusebii et Godefredi, et partim in historia Francorum ante dictis, plenius continentur. Tempore vero huius Otthonis tertii, qui filiis caruit, fuit institutum, ut per certos principes Germaniae, [Note: Electores Imp. institut.] scilicet per officiatos Imperii, seu curiae imperialis, eligeretur Imperator, ut patet in Chronica Martini, in quibus numerantur Officiati et Electores huiusmodi, per hos versus:

Maguntinensis, Trevirensis, Coloniensis:
Quilibet Imperii sit Cancellarius horum.


page 18, image: s026

Inde Palatinus dapifer, Dux portitor ensis:
Marchio praepositus camerae, pincerna Bohemus.
Hi statuunt dominum cunctis per saecula summum.

Et hi principes ecclesiastici et saeculares, officiati curiae imperialis, sunt hodierno die regni et imperii Electores.

Quod imperium Romanorum fuit translatum de Graecis Imperatoribus in personam Caroli Magni ad reges Francorum, et nihilominus etiam ad Germanos: et quod non per Stephanum Papam secundum, sed per Leonem tertium, haec translatio fuit facta. CAPUT III.

HIs itaque praelibatis, antequam veniam ad principale intentum, prius circa duas dubitationes, ex dicta translatione imperii occurrentes, et deinde ad duas quaestiones circa eandem translationem, dicam quod mihi videtur, salva semper in his sententia uniuscuiusque melius sentientis. Et est prima dubitatio talis. Cum Chronica seu historia praedicta Francorum referat, quod imperium fuerit translatum in personam Caroli Magni ad reges Francorum: quomodo ergo poterit habere veritatem quod dicitur in c. Venerabilem. Ext. des elect. §. Verum et de iureiur. Romani in princip. in Clemen. scilicet quod Imperium fuit translatum de Graecis in Germanos, in personam magnifici Caroli? Imo potius videtur, quod primo translatum fuerit in personam Caroli Magni de Graecis in reges Francorum, ut dicit Chronica praedicta. Pro quo etiam facit 63. Dist. c. ego Ludovicus: et quod ibi notatur, in ultima Glossa: et quod post hoc fuerit translatum de Francis, seu regibus Francorum in Germanos, in personam Otthonis primi, de quo legitur 63. Distin. c. in synodo. Ipse enim fuit primus, qui de natione Saxonum, qui sunt


page 19, image: s027

Germani, regnum et imperium (ut referunt omnes praedictae Chronicae) fuit consecutus. Et hunc intellectum videtur habuisse Iohannes glossator in praedicta ultima gloss. Dicit enim ibi: Notae imperium prius fuisse Francorum, sed postea Theutonici virtutibus promeruerunt imperium. Ad hanc dubitationem solvendam, dico, quod veritas est, imperium fuisse translatum in personam Caroli Magni ad reges Francorum, ut refert Chronica Francorum: et nihilominus in persona eiusdem Caroli translatum fuit imperium in Germanos, ut dicunt praedicta duo capitula. Et hoc potest triplici via declarari. Prima via ad id probandum sumitur, considerata persona ipsius Caroli Magni: fuit enim ipse Francus Germanicus, ut refert praedicta Chronica Godfridi, de eodem Carolo ponens hunc versum:

Romuleus matre, Theutonicusque patre.

Id etiam habet communis assertio Germanicorum dicentium, fuisse locum originis suae villam Ingelheim, [Note: * Ingelisheim.] quae a civitate Maguntia per duo milliaria Theutonica tantum distat. Fama vero interdum probare videtur, praesertim in his quorum memoria non habetur, ut ff. de probat. l. si arbiter. et ff. de aqua plu. arc. l. si in summa. §. item Labeo. cum concord. Ad idem Godefridus in Chronica sua ponit hunc versum:

Natus in Ingelnheim, cui Bertha fit Ungara mater.

Hoc etiam satis intelligitur seu colligitur ex Chronica Eusebii, et historia Francorum praedictis, in eo quod in eis dicitur, quod ipse Carolus duodecim mensibus anni, et duodecim ventis, iuxta propriam linguam vocabula imposuit, quae in iisdem Chronicis et historia ponuntur in lingua Germanica: in quibus vocabulis pro parte tunc Germani deficiebant. Unde etiam legitur in Speculo Historiali lib. 24. cap. 75. seu penultimo, quod idem Carolus duodecim mensibus anni vocabula iuxta propriam, id est, Theutonicam linguam imposuit. Dedit etiam Germanis quasdam leges in lingua Germanica seu Theutonica, quae a multis adhuc habentur. Ex quibus omnibus satis colligitur, eundem Carolum Francum fuisse Germanum. Et


page 20, image: s028

sic ex consequenti, non solum ad Reges Francorum in personam suam transiit imperium, sed etiam in Germanos: quia in ipsum, et suos filios, et posteros, qui erant Germani. Huius enim translationis tempore, ac etiam postea longo tempore, successio generis hereditaria in regno et imperio locum habuit, ut patet ex dictis supra capitulo proximo. Et hi sunt Germani, quibus Troiani Franci primo commisti fuerant: proprie loquendo, Franci: Gallici vero Francigenae, et non Franci nuncupantur, ut patet ex his quae dicta sunt ex Chronica Eusebii, in primo capitulo huius tractatus. Et hoc etiam probari potest aperte per legem eiusdem Karoli, quae ponitur XI. que. 1. §. haec si quis. alias est capitulum: de qua lege etiam fit mentio Ext. de iud. c. novit. in qua lege sic dicitur: Volumus autem, atque praecipimus, ut omnes nostrae ditioni subiecti, tam Romani; quam Franci, Alemani, Bavari, Saxones, Thuringi, Frisones, Galli, Burgundiones, Britones, etc. Ex quo patet, cum circa principium huius legis, post Romanos nominati sint Franci, et deinde primo nominatis omnibus aliis nationibus et incolis provinciarum Germaniae, nominati et positi sunt Galli: ergo Galli, qui et Gallici dicuntur, proprie loquendo non Franci, sed Francigenae (ut praedicitur) appellantur. Et de his Francis, ipsorumque Francia loquitur c. 1. Ext. de sponsal. et mat. ut patet ex suprascriptione. Est etenim Triburium villa circa Rhenum dioecesis Maguntinensis, ubi (ut refert Chronica Francorum) fuit concilium habitum sub anno Domini DCCCXCIIII. in quo casus praedicti capituli fuit definitus. Fuit etiam aliud concilium postea sub anno Domini MXXXVI. in eadem villa (ut refert historia Francorum) praesente Imperatore Cunrado secundo habitum, in quo forte fuit casus praedicti capituli definitus. Soli igitur Germani, et illi duntaxat, qui Alemani, id est, Suevi, Bavari, Saxones, Thuringi, et Frisones non sunt, Franci proprie appellantur: puta illi Germani, qui circa partes Rheni, et in quibusdam aliis terris Rheno adiacentibus commorantur: quarum una Franconia, cuius metropolis est Herbipolis, a quodam duce Francone, ut refert praedicta Chronica Godfridi, nominari


page 21, image: s029

consuevit. Et ad hos Francos Germanicos in personam Karoli Magni, qui de eadem Francia Germanica traxit originem (ut praemisi) imperium noscitur fuisse translatum. Ex praeallegata vero lege Karoli, arguendo ab ordine scripturae, quod licet tam iure canonico, quam civili: ut patet 43. Distinct. c. sic rector. Ext. de praebend. c. mandato 2. libro 6. ff. de legat. 2. l. cum pater. §. ult. ff. ad Trebell. l. heredes. §. fin. cum concordantibus. et etiam ex his quae dicta sunt supra in capit. 1. patet praecipua nobilitas [Note: Francorum nobilitas.] Francorum Germaniae prae ceteris Occidentis nationibus post Romanos, quibus etiam parificari possunt: tum quia ex eodem nobilissimo Troianorum genere cum Romanis (ut ex praedicto capitulo primo patet) traxerunt originem: tum etiam, quia sicut olim Romani virtutibus promeruerunt imperium, iuxta dictum beati Hieronymi, ut patet 28. que. 1. §. ex his. sic et Franci Germanici per ipsorum magnificum regem Karolum, translationem imperii huiusmodi non absque virtutum meritis promeruisse noscuntur. Eorum insuper praerogativa ex ipsorum nominis interpretatione patet, iuxta ea quae dixi supra capit. 1. circa principium. Beatus etiam Hieronymus in vita S. Hilarionis, huius Franciae Germanicae validam esse gentem affirmat. Praeterea etiam Franci Germanici ob invariabilem fidelitatis constantiam, quam erga reges Francorum, ab exordio ipsius regni usque ad tempus divisionis eiusdem per nepotes Karoli Magni factae, ac deinde ad reges Germanorum seu etiam Romanorum usque ad praesens tempus servare studuerunt semper illaesam, possunt non immerito commendari. Nam licet dicti reges Francorum post subiugationem Galliae, sedem regni Francorum in Gallia ut plurimum habuerunt, numquam tamen Franci Germanici a fidelitate ipsorum Regum etiam semel defecisse leguntur: quod a pluribus aliis regni Francorum nationibus, in gestis Regum Francorum legitur fore factu. Hanc brevem digressionem non tam ad commendationem Francorum, quam ad detestandam in hoc ignorantiam multorum nobilium de partibus [Note: Nobiles Rheni.] Rheni facere volui, qui suae originalis conditionis ignari,


page 22, image: s030

se potius nominari Rhenenses quam Francos inaniter gloriantur: cum tamen non ipsorum a Rheno fluvio, sed a Francis Troianis orgine, sicut et omnium aliorum Francorum Germaniae et Francigenarum Galliae, sit nobilitas derivata.

Nunc igitur ad propositum redeundo, dico, quod licet tempore Ludovici Imperatoris primi, cuius fuit praeallegatus canon, 63. Dist. c. ego Ludovicus, ut patet ex suprascriptione ipsius, imperium fuit Francorum magis proprie loquendo, quam sit hodie: tum quia tempore istius Ludovici regnum et imperium huiusmodi non fuit divisum, sed tempore filiorum suorum divisum exstitit, ut patet supra capitulo proximo: tum etiam, quia eius tempore, ac etiam post ipsum longo tempore, imperium fuit regum Francorum de genere dicti Caroli Magni descendentium, qui Carolus fuit Francus Germanicus, ut praemisi: nihilominus tamen hodierna die potest dici, imperium non solum fuisse Francorum, ut dicit Glossa praedicta, 63. Dist. in c. ego Ludovicus: sed etiam potest dici adhuc esse Francorum, duplici respectu. Uno modo, quia est Germanorum, quorum patria, scilicet Germania, fuit principalior pars regni Francorum, quia in ea fuit origo et initium ipsius regni, ut ex superius dictis apparet. Item alio modo potest dici imperium adhuc esse Francorum, quia etiam inter nationes Germanorum, quae sunt superius in praedicta lege Caroli nominatae, imperium principalius est Francorum quam aliorum [Note: Electores ad Rhenum 4.] Germanorum. Sunt enim quatuor principes Electores Imperii in hac Francia, scilicet Maguntinensis, Trevirensis et Coloniensis, Archiepiscopi: item Comes Palatinus Rheni. Qui quatuor principes, vacante regno et imperio, tamquam maior pars de numero Electorum, possunt creare regem in concordia eligendo; vocatis tamen aliis eorum comprincipibus et coelectoribus, iuxta consuetudinem in hoc hactenus observatum, ut ex infra dicendis capitulo 6. plenius apparebit. Secunda vero via ad probandum praemissa sumitur, considerato initio et origine regni Francorum. Licet enim omnes nationes ab Aquitania usque in


page 23, image: s031

Bavariam (ut patuit in capitulo supra proximo) fuerint de regno Francorum: tamen initium et origo istius regni fuit in Germania, ut patet ex dictis in primo capit. memorato. Principium autem est pars potissima cuiusque rei, ut scribitur de orig. iur. l. 1. Merito igitur considerato principio et origine dicti regni, imperium in Germanos, et non in Gallicos (qui postea illi regno Francorum per Francos, Troianos genere, et etiam per Germanos, quibus illi primo fuerant commisti, subiugati fuerunt) dicitur fuisse translatum. Tertia et ultima via ad probandum illud idem, sumitur considerato finali eventu istius translationis. Licet enim posteritas Caroli Magni diu habuerit regnum et imperium Francorum: tamen regnum et imperium huiusmodi fuit divisum tempore Imperatoris Lotharii, nepotis Caroli Magni, et filii sui Ludovici Imperatoris primi, eo modo quo dictum est superius in capitulo secundo. Cuius regni divisi una pars fuit tota Germania, Pannonia, Bohemia et Moravia inclusis: quam ex divisione huiusmodi Ludovicus, frater dicti Lotharii imperatoris, in portione hereditatis obtinuit: qui tres filios praestantissimae indolis habuit, scilicet Carolomannum, Ludovicum, et Carolum. Et hi cum sua posteritate, felici sorte regni Germaniae et imperii gubernacula, post tempora Caroli Imperatoris secundi, usque ad [Note: Italiae in???delitas.] tempora Ludovici tertii moderarunt. Cuius tempore Italia defecit a fidelitate regum Germaniae, ac societate ipsius regni, usque ad tempora Othonis primi, qui dictam Italiam reduxit ad regnum Germaniae, et ad Germanos, et tandem factus fuit Imperator, prout haec omnia ex superius dictis in c. proximo apparent, et in Chronicis ac historia praedictis plenius continentur. Merito igitur considerato isto finali euentu, scilicet quod Italia et Imperium post divisionem antedictam regni Francorum, finaliter remansit apud reges Germaniae, et non apud reges Galliae, etiam dum adhuc erat in posteritate et genere Karoli Magnis dicitur ipsum Imperium in Germanos et non in Gallicos, vel in aliarum nationum de regno Francorum homines, in


page 24, image: s032

personam Caroli Magni fuisse translatum. Est ergo verum dicere, quod imperium fuit translatum in personam Caroli Magni, de Graecis ad reges Francorum, ut refert praedicta historia Francorum, seu Chronica: ac etiam ex consequenti in Germanos, triplici consideratione praedicta. Non autem in personam Otthonis primi praedicti, fuit imperium cum Italia translatum in Germanos, cum prius apud eos, non solum tempore Karoli Magni fuerit, sed etiam tempore posteritatis Karoli post divisionem saepe dictam regni Francorum finaliter remanserit apud eos, ut ex dictis supra in c. proximo satis apparet. Sed ipse Ottho Italiam, per Berengarium tyrannum, qui eam temporibus suis tenuit, occupatam regno Germaniae, quod principalior pars regni Francorum exstitit, recuperavit, ipsam Italiam cum imperio ad reges Germaniae, et ad Germanos magnifice reducendo.

Secunda vero dubitatio circa dictam translationem est haec. Cum iuxta historiam seu Chronicam Francorum supra dictum sit, quod per Leonem tertium Papam imperium translatum fuerit a Graecorum Imperatoribus ad Reges Francorum in personam Caroli Magni, et etiam in Germanos, ut iam dictum est: quomodo potest ergo habere veritatem, id quod legitur in Chronica Martini, scilicet quod Stephanus Papa secund. ultimo anno sui pontificatus Romanum imperium a Graecis abstulit, et transtulit in personam magnifici Caroli, tunc in iuvenili aetate constituti? Et hoc etiam notatur Ext. de elect. c. Venerabil. in ult. glossa. Circa hoc sciendum est, quod Francorum historia refert, quod idem Stephanus successor immediatus Zachariae Papae, sub anno Domini DCCLIII. Pipinum et duos filios suos, scilicet Carolum (qui post Carolus Magnus vocatus est) et Carolomanum unxit in reges Francorum: et obligavit ac obtestatus est principes Francorum, ut numquam de alia tribu regem praesumerent constituere, quos ipse Stephanus Dei providentia elegit ad se dem Apostolicam defendendam. Unde et Pipinus rex eodem anno per invitationem dicti Stephani Papae, ad defendendam ecclesiam Romanam ab oppressionibus Aistulphi


page 25, image: s033

regis Lombardorum, Italiam ingressus, acerrimo praelio cum eodem commisso victor exstitit. Idemque Aistulphus in civitate Papiae inclusus, necessitate ductus iustitiam ecclesiae Romanae pollicitus est faciendam. Cuius promissione Pipinus quadraginta obsides a praedicto Aistulpho recepit, et sic in Franciam est reversus. In hoc etiam concordat Chronica Eusebii, salvo quod dicit id factum fuisse sub anno sequenti, scilicet sub anno Domini DCCLIIII. His praemissis, posset forte dici, quod per hoc, quod praedictus Stephanus papa elegit dictos Reges ad sedem Apostolicam defendendam, motus fuit dictus Martinus in praedicta Chronica sua, et alii hoc idem dicentes: Quod idem Stephanus transtulit imperium de Graecis ad Germanos. Cum enim Imperator teneatur sanctam ecclesiam Romanam defendere, et exaltare dominum Papam, 63. Dist. tibi domino. et protegere clerum, 96. Dist. c. ult. et ecclesias sacras, sicut et alii Reges et principes, 23. que. 5. c. principes, etc. administratores. Constantinus autem, et Leo filius suus, Imperatores Constantinopolitani requisiti per eundem Stephanum, ut ecclesiam Romanam ab oppressione Aistulphi regis Lombardorum defensaret, ut notatur in praedicta Glossa cap. Venerabilem, defendere noluerunt: idcirco Stephanus Papa iam dictus elegit Pipinum, Carolum et Carolomannum praefatos, ipsorumque successores, ad Ecclesiam Romanam et sedem Apostolicam defendendam, ut sic per talem electionem videatur facta translatio imperii de Graecis ad dictos reges Francorum, qui Germani erant, ut praemisi. Unde notat dominus Ioan. in c. venerabilem, supradicta quinta glossa, quod notatur in Speculo Historiali lib. 24. cap. 161. quod translatio imperii fuit facta in praedicto anno, quo Chronica seu historia Francorum refert unctionem et electionem praedictas fore factas, scilicet anno Domini DCCLIII. Sed quia dato etiam quod per electionem huiusmodi esset facta translatio imperii de Graecis in Germanos: tamen non posset dici, quod esset facta in personam Caroli Magni, sicut dicit praedictum c. venerabilem, etc. Romani. in princip. de iure. in Clem. sed potius esset facta in


page 26, image: s034

personam Pipini praedicti, vel saltem in personas omnium trium, scilicet Pipini, Caroli et Carolomanni praedictorum; ideo possumus dicere, quod in hac contrarietate Chronicarum, stari debeat historiae seu Chronicis Francorum, quae praefumitur scripta per aliquem oriundum de ipso regno Francorum, qui factum translationis huiusmodi habuerit bene notum. Nam Historia Francorum, quam allego, est sumpta in hac materia, scilicet de gestis Karoli Magni, ex scriptis Reginonis Abbatis monasterii Prumiensis, Treverensis dioecesis, quem de gestis principum suae patriae habuisse praesumo notitiam. Et hoc videtur maxime esse verum ex eo, quod idem Carolus ante unctionem et coronationem impensas sibi per Leonem tertium, successorem immediatum Adriani Papae primi, qui Adrianus fuit successor immediatus dicti Stephani Papae, numquam se Imperatorem Romanorum nominavit, seu intitulavit: ut ex praedictis Chronicis, seu ex diuersis privilegiis per eundem Carolum ante unctionem et coronationem huiusmodi concessis, quae in multis adhuc Ecclesiis inveniuntur, evidenter apparet. Hoc etiam patet ex canone, distinct. 63. c. in synodo. in principio. ubi patet, quod tempore quo Carolus fuit factus per Adrianum Papam primum successorem dicti Stephani, patricius Romanorum, nominatus fuit tantum Rex Francorum et Longobardorum, et non Imperator. Nec in Speculo historiali, in capitulo praeallegato, aliquid de translatione im perii, iuxta remissionem domini Iohan. Andreae dicitur seu notatur: sed in eodem capitulo, id quod dixi supra codem cap. ubi circa hoc, sciendum, plenius enarratur. Sed de translatione imperii tractatur in eodem Speculo et libro, cap. ultimo, ubi narratur, quod Romani anno tertio imperii Helenae [Note: * al. Hirenae.] matris Constantini, cum omni consensu Carolo Magno Magno Imperatorias laudes adclamarunt, eumqueve per manus Leonis Papae coronatum Caesarem et Augustum appellarunt: quod dictum concordat cum eo, quod de translatione Imperi supra dixi. Credo igitur iuxta praemissa, quod Stephanus Papa praefatus eligendo Reges Francorum ad sedem Apostolicam defendendam, ut


page 27, image: s035

dicit praedicta historia Francorum (in quo etiam concordat dicta Chronica Eusebii) per hoc constituerit eos tantum advocatos et defensores Ecclesiae Romanae. Sed quod Leo Papa tertius unxit et coronavit eundem Carolum, et in Imperatorem Romanorum, acclamante et petente populo Romano: per hoc credo translationem imperii de Graecis factam fuisse ad reges Francorum, et etiam ex consequenti in Germanos, iuxta prius dicta.

Quis sit aut fuerit effectus translationis imperii de Graecis in personam Karoli Magni, et quae sint causae seu causa translationis eiusdem. CAPUT IIII.

ADhuc circa praedictam translationem imperii quaero de duabus quaestionibus, pro evidentia clariori iurium Regni et Imperii. Et est prima quaestio, Quis sit seu fuerit effectus ipsius translationis Imperii? Videtur enim, quod huiusmodi translationis nullus fuerit realis effectus. nam temporibus Imperatoris Iustini secundi, Narses patricius, ut patet ex Chronicis Martini et Eusebii, minis Sophiae coniugis Iustini perterritus, Longobardos in Italiam introduxit: qui suae potestati eandem Italiam subiugarunt: Romani vero ex tunc per patricios dominari coeperunt, et sic regnum Italicum a iugo Constantinopolitani im perii fuit absolutum, Eisdem quoque temporibus cetera regna Occidentalia (ut referunt Chronica Godfridi) a dicto imperio discesserunt. Unde cum Carolus Magnus post tempora dicti Iustini per multorum annorum curricula fuerit, patet quod Imperatorem Constantinopolitanum pro suo superiore minime recognovit. Unde videtur, quod quoad exemptionem ipsius Caroli a subiectione ac oboedientia Imperatoris


page 28, image: s036

Constantinopolitani, huius translationis nullus fuerit effectus realis. Praeterea idem Carolus Magnus (ut patet ex his quae dicta sunt supra capitulo 1.) partim ex successione paterna, partim etiam per bellum licitum, habuit antea iam dictam translationem, omnia regna et provincias, quae seu quas hodie habent Reges seu Imperatores Romanorum. Habuit insuper Galliam occidentalem, Wasconiam, Pannoniam, et plures alias provincias et terras, quas hodie Reges seu Imperatores non possident. Item habuit in omnibus eisdem regnis, provinciis et terris potestatem imperialem, saltem ex consuetudine, iuxta ea quae dicam infra capitulo septimo. Et sic regna ac provinciae et terrae huiusmodi, cum plena potestate in ipsis, per ecclesiam Romanam in eum transferri minime potuerunt. Quod enim meum est ex una causa, non potest ex alia modo fieri meum, nisi desinat esse meum. Extr. de fide instrument. c. inter dilectas. cum concord. ibi notatis. Cum ergo Reges seu Imperatores Romanorum, regna, provincias et terras, quae adhuc subsunt regno et imperio, habeant eas et ea omni iure quo idem Carolus habuit, tamquam succedentes in locum ipsius Caroli ex electione Principum electorum, secundum ea quae dicam infra capite septimo, videtur igitur, quod istius translationis nullus sit vel fuerit effectus realis. Item ad hoc facit etiam quod legitur in Chronicis Eusebii, et historia Francorum, Carolum Magnum affirmasse, si consilium Leonis Papae tertii de coronatione imperiali sibi impendenda scivisset, quod ea die, licet sacratissima, scilicet nat alis Domini fuisset, Ecclesiam nequaquam intrasset. Sed non est verisimile, quod idem Carolus assumptionem imperialis nominis vel potestatis abhorruisset, si ex hac aliqua sibi et regno Francorum utilitas seu realis effectus accrevisset, vel etiam accrescere potuisset. Nam in ampliando regno Francorum tantus fuit, quod ipsum regnum, quod magnum et forte post patrem suum Pipinum susceperat (ut referunt Chronicae et historiae praedictae) reddidit pene duplum. Circa hanc quaestionem est sciendum, quod opinio est quorundam, quod Imperator Constantinopolitanus sit verus Imperator: et quod


page 29, image: s037

noster Imperator sit procurator seu defensor Romanae Ecclesiae, quae opinio notatur 96. Dist. Si Imperator. Et hanc opinionem tenet Bernhard. Hispanus, ut ibi notat Archidiaconus. Et secundum hanc opinionem sequeretur, quod nulla de Graecis ad Germanos translatio imperii facta fuisset. Sed quia tam iuta canonica, ut patet Ext. De elect. Venerabilem. et de iureiur. c. Romani in Clement. quam etiam Chronicae diversae asserunt de Graecis Imperium fuisse translatum, ideo reprobata ista opinione ad hanc quaestionem, salva tamen semper in omnibus veritate, credo dicendum, quod praemissis non obstantibus duplex fuit et est dictae translationis effectus, quo ad ipsum Carolum, et suos in regno et imperio successores. Primus effectus est, quia per hanc translationem declarabatur, eundem Carolum et suos successores, non teneri ad aliquam subiectionem deinceps Imperatoribus Constantinopolitanis Graecorum: ad quam omnes Reges totius orbis, nisi exemptos sese ostendant, Imperatori tenentur: iuxta ea quae dicam infra capite undecimo, in secunda oppositione. Et sic Carolus Magnus ante dictam translationem ad subiectionem et oboedientiam Imperatoribus Constantinopolitanis, et si non in toto, saltem usquequaque tenebatur, iuxta ea quae dicam infra cap. 15. Secundus vero effectus eiusdem translationis est, quod virtute ipsius, Carolus et sui successores receperunt potestatem imperialem in omnibus regnis, et provinciis et terris, praesertim occidentalibus, quae non erant ante tempus dictae translationis sub potestate dicti Caroli: et etiam petendi et exigendi a Regibus et principib. regnorum, provinciarum et terrarum huiusmodi subiectionem Imperatori debitam, quam potestatem prius non habebant: ita quod sicut olim populus Romanus ius et potestatem imperialem transtulit in Imperatorem, ut patet ff. de orig. iur. l. 2. §. novissime. Instit. de iure nat. gent. et civil. §. sed et quod principi. et ff. de constitur. princip. l. 1. Sic et tunc, scilicet tempore dictae translationis, ius et potestas huiusmodi in Carolum et suos in regno et imperio successores de Graecis Imperatoribus est translata. Licet igitur quo ad regna et


page 30, image: s038

provincias, et terras, quae seu quas habuit praedictus Carolus ante tempus huiusmodi translationis, et etiam quo ad omnem potestatem in eisdem, dicta translatio nullius effectus realis fuerit, cum ipsa et ipsas cum plena potestate ante habuerit, ut supra dictum est: tamen quo ad alia regna, provincias ac terras, nec non quo ad hoc quod ex illa translatione declarabatur, ipsum Carolum et suos successores in imperio non teneri ad aliquam subiectionem Graecis Imperatoribus; haec translatio effectus habuit iam praemissos. Ad id autem quod opponitur ultimo de Carolo Magno, ex Chronica et historia praedictis, potest responderi: quod licet idem Carolus sciverit ex assumptione nominis et potestatis imperialis, post dictam coronationem, in se potestatem imperialem in omnibus terris et provinciis imperii Romani, et per consequens, potestatem sibi subiugandi easdem, fuisse translatam: tamen propter senectutem et innumeros labores, quos in ampliando dicto regno Francorum perpessus fuerat, fortassis se insufficientem ad id existimans, nomen et potestatem huiusmodi assumere formidavit: quod et rei probavit eventus. Nam post assumptionem et coronationem praedictas, non memini me legisse, ipsum Carolum aliquam de novo tetram vel provinciam sibi subiugasse.

Secunda vero quaestio circa eandem imperii translationem est, quae sint causae vel causa ipsius translationis. Circa huius quaestionis solutionem sciendum est, quod in hoc videtur esse opinionum diversitas. Lau. enim notat 7. q. 1. In apibus. quod ecclesia Romana transtulit imperium de Graecis in Germanos, ob hoc forte, quod Graeci Romanam ecclesiam non recognoscebant. Sed illud ex aliquibus historiis vel scriptis non reperitur. Unde hoc [Note: Graecorum discessus a Promanis.] est divinare, praesertim quia Graeci longo tempore ante dictam translationem imperii, ab ipsius ecclesiae Romanae oboedientia recesserunt, constituentes sibi caput ecclesiam Constantinopolitanam. Et quia eadem Ecclesia scribebat se primam omnium Ecclesiarum, Phocas imperator, qui regnare coepit sub anno Domini DCIIII. rogatu Bonifacii Papae IIII. constituit, Ecclesiam


page 31, image: s039

Romanam esse caput omnium Ecclesiarum: ut in Eusebii et Martini Chronicis continetur. Sed quod praedictae Chronicae dicunt, quod Phocas constituit ecclesiam Romanam esse caput omnium ecclesiarum: intelligo Constituit, id est, constitutam declaravit. Ecclesia enim Romana primatum omnium ecclesiarum habet a Christo: ut probatur in Canone 21. Dist. c. quam vis. et 22. Dist. c. 1. et 2. Alii vero dicunt, quod ex eo fuerit translatum, quia Leo III. et Constantinus V. filius eiusdem Leonis Imp. Constantinopolitani, fecerunt imagines Christi et Sanctorum deponi, et incendi. Sed licet Imperatores praedicti in Chronicis Eusebii, Francorum, Martini, et Godfridi ante dictis, praemissa fecisse legantur: non tamen legitur in eisdem Chronicis vel scriptis aliis, quae habere potui, quod ex ea causa huiusmodi translatio praedicta facta fuerit. Sed legitur in Chronicis Eusebii et Martini praedictis, quod cum Gregorius Papa III. eundem Leonem Imp. super praemisso excessu incorrigibilem videret, Romae multorum Episcoporum celebrato concilio, confirmavit venerationem sanctarum imaginum, et violatores anathematizavit, ipsamque Italiam a iure dicti Leonis discedere fecit, et tributa ac vectigalia sibi dari prohibuit. De translatione autem imperii ex hac causa facta, nihil in eisdem Chronicis dicitur. Praeterea in praedicta Francorum historia legitur, quod post tempora praedictorum Imperatorum, scilicet tempore Constantini VI. et Helenae [Note: Leg. Mirenae.] matris eiusdem, auctoritate Adriani Papae I. in Nicaea concilium Episcoporum CCCL. congregatum fuerit, in quo haeresis exsecrantium imagines Dei et sanctorum anathematizetur in perpetuum. Unde non videtur ex saepe dicta depositione imaginum, dicta translatio imperii facta fuisse. Fuit enim (ut credo) haec translatio etiam post tempora praedicti Adriani, scil. per Leonem Papam III. facta, ut dixi supra c. 1. et 3. Nec credo eam factam fuisse per Stephanum Papam II. praedecessorem praedicti Adriani, ut in eodem cap. 3. plene dixi. Credo igitur, quod Leo papa praedictus consideravit, quod Imperatores Constantinopolitani, temporibus eiusdem Caroli, et longe ante tempora eiusdem, scil. tempore Pipini patris, ac tempore Caroli


page 32, image: s040

Martelli avi sui, ecclesiam Romanam variis infestationibus oppressam, aliasque Christi ecclesias, et clerum in occidentali imperio non defendebant, quod specialiter ad Imperatoris spectat officium. ut patet 61. Dist. tibi domino. et 96. dist. c. ult. Item pupillos, viduas, et alias miserabiles personas non protegebant, aliosque vi oppressos in eodem imperio de manu calumniantium non liberabant, quod generaliter ad omnes reges et principes pertinet, ut 23. q. 5. c. regnum. et c. administratores. cum concord. et sic Imperatores praedicti Occidentale imperium quodammodo pro derelicto habuerunt, in eo (ut ex diversis Chronicis apparet) solo nomine imperando. Carolus autem praedictus, qui potentior erat inter omnes Reges occidentales, cum ratione regni Francorum, quod protendebatur a Bavaria usque in Aquitaniam (ut visum est supra cap. 1. et 3.) tum etiam ratione multarum provinciarum, quas (ut dixi supra in eodem capitulo primo) suo dominio subiugarat, omnia praemissa pro posse fecit [Note: Caroli M. virtutes.] in dicto imperio. Nam ipse ecclesiam Romanam ab oppressionibus Desiderii regis Lombardorum liberavit: ut patet non solum ex Chronicis, sed etiam Canone, 63. Distinct. c. Adrianus. et 23. q. 8. c. hortatu. Sicut et pater eius Pipinus eandem Ecclesiam ab oppressionibus Aistulphi regis, bello acerrimo commisso cum eo et Lombardis, prius liberaverat: de quo bello fit mentio in praedicto c. hortatu. Sic et Carolus cognomine Martellus, pater eiusdem Pipini, et avus Caroli Magni, Dux et maior domus Francorum, ecclesiam Romanam et Italiam a Gothis liberavit, ut refert Chronica praedicta Godfridi. Clerum etiam idem Carolus magnus, et ecclesias alias, non solum defendebat, sed etiam concisas restaurabat; et novas multas, etiam episcopales, praecipue in Saxonia (ut ex praedictis Chronicis apparet) aedificavit, et dotavit: quod est boni principis facere, ut patet in praedicto cap. ultimo. 96. distinct. Item miserabiles personas, et alias, vi oppressas, non solum in regno Francorum, sed etiam in provinciis, et terris aliis occidentalibus, ab oppressionibus et violentiis, praecipue Paganorum, quorum tunc etiam in


page 33, image: s041

regni Francorum confiniis erat maxima multitudo, defendit, ac etiam liberavit: propter quod multas provincias et terras (ut patet ex dictis Chronicis) suo dominio subiugavit. Ultra haec omnia idem Carolus, ut ex dictis Chronicis apparet, pro iniuria enormi praedicto Leoni a Romanis illata, vindicanda (de qua dixi supra in cap. 1.) Romam fuit profectus. Unde dictus Leo Papa, consideratis omnibus praemissis, quae digne et bene sufficiebant pro translatione imperii de Imperatoribus Constantinopolitanis ad Reges Francorum facienda, ipsum Carolum Romae in ecclesia S. Petri, in die Natalis Domini, sub anno eiusdem Domini DCCCI. adclamante et petente populo romano unxit, et coronavit in Imperatorem et Augustum. Per quas unctionem et coronationem, dicta translatio peracta fuit, ut etiam dixi supra cap. 1. et cap. praecedenti, in fine. Quomodo vero, seu quo iure idem Leo Papa, seu ecclesia Romana eandem translatione, facere potuerit, cum sit negotium iurisdictionis temporalis, dicam infra in cap. 12. in 5. oppositione. Unctio autem et coronatio huiusmodi, per quas credo (ut iam dixi) translationem imperii fuisse peractam, facta fuit tempore Irenes Imperatricis praedictae, quae post excaecationem Constantini filii sui praefati regnavit annis quinque: unde etiam (ut utar verbis Godfridi in dicta sua Chronica) quia in manus feminae deuenerat imperium, dignum erat ut ad Francos viros potentissimos transferretur. Eadem vero Irene, sentiens forte praetextu translationis huiusmodi, imperium Graecorum, cui tunc praefuit, per dictum Carolum invadi, anno translationis imperii sequenti misit legatos ad Imperatorem Carolum saepe dictum, pro pace confirmanda inter Francos et Graecos, cum quibus Carolus misit suos legatos [Note: Irena Imp.] pro eadem causa Constantinopolim, et ut Irenem Imperatricem sibi postularent in coniugium sociari: cui dum Irene consensisset, Encius [Note: al. Iulius.] patricius, praesentibus legatis Caroli fratrem suum Nicephorum Imperatorem fecit, et Irenem in monasterium detrusit. Idem igitur Nicephorus Imperator factus, legatos suos cum legatis Caroli ad ipsum Carolum transmisit, qui


page 34, image: s042

foedus pacis inter eosdem Carolum et Nicephorum firmaverunt. Quod etiam foedus idem Carolus postea cum Michaele, deinde cum Leone filio Pardi patricii, Graecorum Imperatoribus, ut nulla propter susceptum a se Imperatoris nomen scandali remanere posset occasio, firmissime stabilivit> prout haec omnia patent ex Chronicis Eusebii, francorum, et Godfridi praedictis.

Quod electus in Regem seu Imperatorem Romanorum a principibus Electoribus in concordia, potest statim ex ipsa electione licite nomen Regis assumere, ac iura et bona regni et imperii in Italia, et in aliis provinciis regno et imperio subiectis administrare. Et hic est primus articulus super iuribus regni et imperii conceptus. CAPUT V.

EXpeditis pro clariori evidentia dicendorum quibusdam praeambulis, nunc ad iura regni et imperii post tempus praedictae translationis imperii venio declaranda, eadem iura in quinque articulis breviter comprehendens. Veritatem autem eorundem articulorum per ius gentium, et generales regnorum occidentalium consuetudines, ac etiam per historias et Chronicas antiquas manifeste probabo. Quae probatio, scilicet per historias et Chronicas antiquas, videtur sufficiens, praesertim in hac materia quae memoriam hominum excedit. Scriptura enim antiquorum librorum facit fidem. ut ff. de probat. l. census. C. qui pot. in pig. hab. l. scripturas. Ext. de probat. c. cum causam, et de praescript. c. ad audientiam. cum concord. Primus igitur articulus talis est: Electus in Regem seu Imperatorem Romanorum a principibus Electoribus regni et imperii in concordia, potest statim ex ipsa electione licite nomen Regis assumere, ac iura et bona regni et imperii


page 35, image: s043

in Italia et in aliis provinciis eiusdem regni et imperii administrare. Ad huius articuli probationem praemitto, quod Carolus Magnus rex Francorum (ut patet ex his quae in primo capitulo huius tractatus dicta sunt) regnum Francorum, quod protendebatur ab Aquitania usque in Bavariam, habuit ex successione paterna, more ac consuetudine quasi generali omnium aliorum regnorum occidentalium, quae tunc, sicut et nunc, per successionem generis ut plurimum debebantur: et huic regno ac sibi suisque successoribus Italiam et multas alias provincias et terras per bellum licite acquisivit; ex eo videlicet, quod Reges, principes, et possessores illarum provinciarum et terrarum, contra Christi ecclesias et Christianos, multimodas (ut ex diversis historiis et Chronicis apparet) tyrannides suis temporibus exercebant. Et hoc poterat facere idem Carolus de iure gentium, ex quo bella sunt introducta: ut patet ff. de iust. et iure. l. ex hoc iure. Institut. de iure nat. gent. et ciu. §. ius autem. et 1. distinction. c. ius gent. et ex consequenti, provincias et terras huiusmodi eodem iure fecit suas. Ea enim quae in bello iusto capimus, ure gentium nostra fiunt, ut patet ff. de acquir. rer. do. l. naturale. §. ult. Inst. de rer. divis. §. item ea quae ex hostib. ad idem 23. q. 5. c. dicat. et q. 7. c. si qua de reb. Et post haec dictus Carolus, elapsis pluribus annis (ut patuit supra cap. 1.) unctus et coronatus fuit in regem et Imperatorem Romanum. Unde etiam notatur in Constitutione Friderici Imperatoris, Hac edictah. §. iniuria. in glossa, secundum leges, Collat. decima, quod Carolus stetit per multos annos rex Franciae et Lombardiae, antequam haberet imperium: nec reperitur fecisse nisi novem leges in Lombardia contentas, postquam fuit Imperator, ut ibi notatur. Qui Carolus reliquit regnum et imperium cum provinciis huiusmodi licite adquisitis virtute dictae generalis consuetudinis, filio suo Ludovico, excepta Italia, quam reliquit Bernhardo nepoti suo. Et sic deinceps Reges et Imperatores de genere dicti Caroli exsistentes, habuerunt per successionem generis regnum Francorum, seu partem illius regni, post divisionem eiusdem cum Italia et imperio, eodem iure ac titulo, quo ipse Carolus


page 36, image: s044

tenebat, usque ad tempora Ludovici tertii; cuius tempore Italia defecit a fidelitate sua, et regni Germaniae, cuius regni Germaniae ipse rex erat. Cesserat enim regibus Germaniae felici sorte Italia cum Imperio, ut in cuperioribus plene visum est. Regnum autem Germaniae habuit reges de genere dicti Caroli descendentes, quousque defecit genus, vel saltem potentia generis ipsorum in dicto regno. Quo genere deficiente, principes et natu maiores Francorum, Alemanorum, Bavarorum et Saxonum, qui repraesentabant totum populum Germaniae, elegerunt Henricum primum Ducem Saxoniae in regem Germaniae et Francorum, ut ex prius dictis in praedicto capite secundo apparet. Quod facere poterant de iure gentium, ex quo iure etiam regna condita sunt; scilicet quod quilibet populus potest sibi regem eligere, ut Patet ex his quae leguntur et notantur ff. de iust. et iure. l. ex hoc iure. Et deinde Ottho primus, filius eiusdem Heinrici (ut etiam visum est in eodem capite secundo) recuperavit Italiam ipsi regno Germaniae, a quo eiusque societate defecerat: et factus fuit post haec Imperator. Et ex tunc iterato incepit regnum Germaniae cum Italia et imperio deberi ex successione generis, usque ad tempora Otthonis tertii. Cuius tempore fuit institutum, quod per certos principes germaniae, scilicet per officiatos imperii eligeretur Imperator, ut etiam ex superius dictis plene patet. His itaque praemissis, primo probabo veritatem dicti articuli generalis, de administratione omnium provinciarum regni et imperii. Secundo specialiter, de administratione Germaniae.

Primum sic probatur: Quilibet populus carens rege, potest sibi regem eligere de iure gentium, ex quo iure regna condita sunt, ut iam dictum est, per l. ex hoc iure. ff. de iustit. et iur. et ex consequenti potest talis electus iure eodem ex tali electione populi regnare nomine et re: quod non est aliud nisi nomen Regis assumere, et iura et bona illius regni administrare, ut de se pater. Sed in regno et imperio cum non habeat locum hodie successio generis, mortuo rege vel Imperatore, populus Germaniae, Italiae


page 37, image: s045

et aliarum provinciarum regni et imperii caret rege. Et principes Electores ratione iam dictae institutionis, habent eligere Regem seu Imperatorem, repraesentantes in hoc omnes principes et populum Germaniae, Italiae, et aliarum provinciarum et terrarum regni et Imperii, quasi vice omnium eligendo, ut ex dicendis infra in cap. proximo plenius apparebit. Ergo concluditur, quod electus per eos concorditer, ex electione huiusmodi potest de iure gentium licite nomine ac re ipsa regnare. quod non videteur aliud nisi nomen Regis assumere, ac iura et bona regni et Imperii administrare, ut praedixi. Et ex hoc iure gentium credo verificari dictum beati Hieronymi, dicentis, quod exercitus facit Imperatorem. ut patet in Can. 93. Distinction. c. legimus. Quia exercitus seu populus Romanus eo tempore repraesentavit totum populum Rom. imperio subiectum: unde etiam facere poterat Imperatorem. Sicut hodie principes Electores ratione dictae institutionis, populum huiusmodi repraesentant. Secundo modo potest idem aliter probari, et sic: Illud quod surrogatur et succedit in locum alterius rei, debet retinere ac imitari ius et naturam illius rei, in cuius locum succedit et surrogatur. ut ff. si quis caut. l. si eum. §. qui iniuria. ff. de condit. et demonstrat. l. filiae. §. Titiae. ad idem. Ext. de vot. et vot. redemp. c. magnae. §. cum igitur. de baptis. et eius eff. c. maiores. post princip. cum suis concordan. Et hoc etiam circumscripto iure Canonico et civili, satis dictat ratio naturalis apud omnes. Non enim posset dici aliud proprie succedere in locum alterius rei, si non haberet ius et naturam illius rei, in cuius locum succedit et surrogatur, ut de se notum est. Et sic illud videtur esse de iure gentium. Quod enim ratio naturalis dictat seu constituit apud omnes, illud est de iure gentium. ut ff. de iust. et iur. l. omnes oppuli. et Instit. de iur. nat. gen. et ciu. §. quod vero. Sed electio regis et Imperatoris, quae fit per principes Electores, successit et subrogata est in locum successionis generis, quae per multa tempora fuit in regno et imperio, ut supra dictum est in c. 2. Retinebit ergo illa electio ius et naturam successionis generis. Sed indubitatum est, quod tempore


page 38, image: s046

successionis generis in regno et imperio, filius statim mortuo patre, ex ipsa generis successione assumpsit nomen regis, et administravit iura et bona ipsius regni et imperii in Italia, et in aliis provinciis regni et imperii: imo interdum simul cum patre administravit, ex ipsius patris dispositione, ut ex superius dictis in 2. cap. patet. Vel si non erat filius regi et Imperatori decedenti, tunc alius degenere decedentis succedebat eidem in regno et imperio, nomen Regis assumendo, ac iura et bona ipsius regni et imperii, iuxta consuetudinem aliorum regnorum occidentalium, in quibus habet locum successio generis, administrando, ut etiam ex superius dictis satis apparet. Ergo similiter etiam nostro tempore electus a principibus Electoribus concorditer, ex tali electione quae subrogata est in regno et imperio in locum successionis, potest statim licite nomen Regis assumere, ac iura et bona regni et imperii administrare. Demum id probabo specialiter de administratione regni et imperii in Germania, scilicet quod in ea possit electus a Principibus in concordia, ex electione huiusmodi licite administrare: dato etiam, sed non concesso, quod in Italia hoc non possit, idqueve hoc modo. Nam apparet ex praedictis Chronicis omnibus, quod postquam defecit successio generis Caroli Magni in regno Germaniae, Heinricus l. ex electione principum et natu maiorum Germaniae, statim assumpsit nomen Regis, et administravit iura et bona dicti regni. Post hoc iterum deficiente successione generis eiusdem Heinrici in regno Germaniae, institutisqueve certis principibus ad eligendum reges, Heinricus II. fundator ecclesiae Babenbergensis, ex electione ipsorum principum similiter statim assumpsit nomen Regis, et administravit iura et bona dicti regni. Et sic deinceps (ut ex praedictis Chronicis apparet) id ipsum fecerunt alii eorundem Regum successores, in reges a principibus concorditer electi et assumpti. Circa vero assumptionem regii nominis, sciendum est, quod Reges nostri post divisionem regni Francorum, ac subiugationem Italiae (de quibus dictum est supra cap. 2.) per multa tempora


page 39, image: s047

non se Reges Romanorum, sed simpliciter Reges, prout ex diversis privilegiis per eos concessis colligitur, [Note: al. collegi.] ut plurimum nominabant: interdum tamen se nominare Reges Francorum et Lombardorum, iuxta morem Caroli Magni consueverunt: ut inter alia privilegia in ecclesia Herbipolensi habetur privilegium dicti Heinrici, cuius transscriptum vidi, in quo idem Heinricus ante unctionem et coronationem imperialem, se regem Francorum et Lombardorum nominavit seu intitulavit. Cuius privilegii data est sub anno Domini MIIII. regnis sui III. Illo enim anno (ut refert historia Francorum) fuit ab Archiepiscopo Mediolanensi et ab illius regionis primatibus in civitate Papiae in regno Lombardorum in regale solium collocatus. Eadem etiam intitulatione utebatur interdum Otho primus, ut in Lauricensis monasterii privilegiis reperitur. Demum post multa tempora iidem Reges inceperunt nominare seu intitulare se Reges Romanorum, ex causis quas dicam infra eodem cap. Et haec nominis assumptio seu intitulatio, et non alia, hodie per eos observari consuevit. Praeterea satis patet ex Chronicis praedictis, quod Germania post divisionem regni et imperii Francorum, de qua supra in secundo capitulo dictum est, fuit regnum per se, sicut regnum Galliae occidentalis, quod hodie regnum Franciae nuncupatur, est regnum per se. Et hoc regnum Germaniae Ludovicus frater Lotharii Imperatoris et Caroli regis Galliae in portione hereditatis obtinuit: et post mortem eius tres filii sui, scilicet Carolomannus, Ludovicus, et Carolus: quorum unus scilicet Carolus italiam et imperium: et deinde post eum Arnulphus filius Carolo manni praedicti, Italiam cum imperio similiter obtinuit. Quam Italiam Ottho primus Rex. Germaniae occupatam per Berengarium tertium postea recuperavit, eam ad potestatem regni Germaniae reducendo, et Imperator factus est, ut visum est in dicto capitulo secundo. Ex hoc autem non debet esse deterior conditio regni et imperii in Germania, quod reges ipsius fuerint Italiam et imperium consecuti: sed melior. Virtutibus enim reges ipsius promeruerunt imperium ad hoc 28. q. 1. §. ex his.


page 40, image: s048

Virtutibus enim praemia debentur, ut C. de statuis et imag. l. ult. et ff. de iust. et iur. l. 1. in princip. unde dispendia ex hoc sequi non debent. ut Ext. de fideiuss. c. pervenit. Sed constat, si electus ad regnum et imperium non posset administrare iura et bona regni et imperii in Germania, statim ex ipsa electione; sed haberet ratione Italiae, exspectare nominationem et approbationem ecclesiae Romanae: conditio ipsius Germaniae ex consecutione Italiae facta per Reges Francorum et germaniae, foret deterior. Magna enim possent dispendia populo Germaniae ex tali exspectatione per guerras, ex quibus solent sequi caedes hominum, rapinae et incendia, interim generari, quae per administrationem Regis de facili cessare possent, ut de se notum exsistit. Quare concluditur, quod electus concorditer a Principibus, dato etiam quod in Italia non posset administrare, id tamen in germania facere poterit et debebit. Nec obstat, si iuxta praemissam suppositionem dicatur, quod licet electus in Regem a principibus possit administrare in Germania, considerata ipsa germania per se, et hoc ex electione Principum electorum: tamen ratione Italiae, cui accedere videtur Germania, id non poterit ex electione huiusmodi, sed potius ex Ecclesiae Romanae approbatione, ut sic accessorium sortiatur naturam sui principalis. Ext. de reg. iur. c. accessorium. in 6. cum concord. ibi notatis. Unde etiam ex hoc electus a Principibus non Rex Germaniae sed Rex romanorum appellatur. quod videtur fieri ratione Italiae, in qua sita est Roma. Quia dico ad hoc respondendo, quod Germania seu regnum Germaniae non est, nec fuit accessorium regno Italiae, [Note: Italiae accedit Germaniae.] sed potius econtra regnum Italiae fuit et est accessorium regno Germaniae: regnum enim Italiae etiam post divisionem regni Francorum, dum adhuc regnum Germaniae erat regum de genere Caroli Magni, obtinuerunt duo reges Germaniae, scilicet Carolus tertius et Arnulphus: ipsumque regnum Italiae Ottho primus aliquandiu regno Germaniae vi ablatum recuperavit: ut patet ex dictis supra in cap. 2. Reges vero Italiae, cui ante tempora Caroli Magni praefuerunt Lombardi, numquam regnum


page 41, image: s049

Germaniae vel Francorum sibi (ut ex dictis Chronicis apparet) subiugasse noscuntur. Quod autem electus a principibus in Regem, Rex Romanorum appellatur: id non est factum ratione Italiae, cum ipsa regno Germaniae accesserit, ut dictum est: sed credo id introductum esse, cum propter reverentiam sacrosanctae Romanae ecclesiae, quae omnium Ecclesiarum magistratum et primatum obtinet: ut patet 21. Distinction. c. quamvis. 22. distinction. c. 1. et 2. et Ext. de sum. trin. et. fid. cath. c. damnamus, cum similibus. Unde etiam Imperator asserit, Papam senioris romae primum esse omnium sacerdotum. in Auth. de ecclesiast. tit. in princip. collat. 9. Tum etiam propter honorem Urbis Romae, cuius populus olim tenuit monarchiam Imperii, sed postea transtuli ipsum imperium in Imperatorem, ut patet ff. de orig. iur. l. 2. §. novissime. et Instit. de iur. nat. gent. et civil. §. sed et quod principi. Id autem quod dixi de administratione regni et imperii in Germania, idem dico de administratione regni et imperii in Gallia Belgica, seu regno quondam Lotharii, sito inter Mosam et Rhenum fluvios, de quo regno fit mentio in canone 63. Distinct. c. porro. Hoc enim regnum Lothariense post mortem Lotharii regis, filii Lotharii Imperatoris, de quo multotiens fit mentio in Decretis (ut dixi supra in capitulo secundo) Ludovicus rex totius Germaniae, et Carolus rex Galliae occidentalis, fratres aequaliter inter se diviserunt sub anno Domini DCCCIXXI. Post huius vero Ludovici mortem variis contentionibus super eodem regno inter reges Germaniae et Galliae habitis, Ludovicus et Carolus adolescentes, regis Caroli praedicti nepotes, portionem dicti regni Lotharii, Ludovico regi orientalis Franciae, filio regis Ludovici iam dicti exintegro concesserunt. Postea vero deficiente genere Caroli magni in regno Germaniae, quidam Rex Galliae occidentalis praedictae, Carolus nomine, Heinrico, qui primus de natione Saxonum coepit regnare in Germania apud Bonnam confoederatus eidem Heinrico sub anno Domini DCCCCXXIIII. reddidit dictum regnum. Deinde post mortem eiusdem Heinrici, variis discordiis contra Otthonem primum, filium


page 42, image: s050

dicti Heinrici, per Lotharienses habitis, tandem sub anno Domini DCCCCXLV. regnum Lothariense totum fuit ad dictum regem Otthonem conversum. Et ex tunc omnes Reges Theutonici Belgicam Galliam ac regnum huiusmodi sine qualibet contradictione tenuerunt, prout haec in praedictis Francorum et Godfridi Chronicis plenius enarrantur. Idem etiam ex causa prius dicta de omnibus aliis provinciis et terris quae tempore divisionis fuerunt adiunctae regno Germaniae, vel quae post divisionem regni Francorum praedictam regno Germaniae in citra montanis [(transcriber); sic: citramontanis] partibus accesserunt, intelligo repetitum; scilicet quod sint de imperio eodem iure, quo et regnum Germaniae.

Quod electus in Regem seu Imperatorem a Principibus etiam in discordia, dummodo sit electus a maiori parte ipsorum, potest ex tali electione, licite nomen Regis assumere, ac iura et bona regni et imperii in provinciis subiectis regno et imperio administrare: et est secundus Articulus. CAPUT VI.

SEcundus vero articulus talis est. Electus in Regem seu Imperatores Romanorum a Principibus electoribus, etiam in discordiae, dummodo sit electus a maiori parte ipsorum numero, potest ex tali electione licite nomen Regis assumere, ac iura et bona regni et imperii tam in Italia quam in ceteris provinciis et terris eiusdem regni et imperii administrare. Circa huius articuli probationem sciendum est, quod ipsius veritas videtur posse probar per c. Venerabilem. Ext. de elect. hoc modo. Ottho enim et Philippus, de quibus loquitur dictum capitulum, fuerunt electi in discordia ad Reges Romanorum. Et licet papa Innocentius tertius reputaverit et


page 43, image: s051

nominaverit Otthonem Regem, non tamen approbavit seu confirmavit personam ipsius, vel electionem suam: quod patet ex eo, quod reservavit contradictoribus ius et potestatem opponendi contra personam et factum electionis suae, ut patet in praedicto capitulo, vers. eos igitur: ut etiam ibi notat Innoc. et Hostiensis. Sed monuit Principes, ut recederent a Philippo, quam reprobarat: et adhaererent Otthoni, donec aliquid esset obiectum vel ostensum contra personam vel factum ipsius, ut in praedicto vers. eos igitur. Et hoc Papa fecit ex eo, quod Ottho erat electus a maiori parte principum, et coronatus ubi debuit, et a quo debuit, ut ibi notat Innocent. et Host. Et sic, quia Papa consuluit per praedictam monitionem, quod Ottho pro Rege haberetur, donec aliquid contra personam, etc. (ut etiam dictum est) patet ex hoc, quod electus a maiori parte Principum, saltem post coronationem Aquisgrani habitam, citra approbationem Papae, ex ipsa electione potest administrare, donec contra personem suam vel factum electionis aliquid obiectum fuerit vel ostensum. Sed quia haec probatio est ex mero iure positivo, quod ponitur et deponitur, idcirco huic probationi non innitor: sed veritatem huius articuli aliter probo, ut infra dicam. Item sciendum est, quod Hostiensis notat Ext. de electione. c. Venerabilem. in glossa, haec alternatio: quod electio pertinet ad principes Electores: non tamquam ad collegium, sed tamquam ad singulares personas. Sed ego (salva reverentia tanti viri) non credo hoc verum. Credo enim quod ad eos pertinet talis electio, tamquam ad collegium, seu ad universitatem: cuius ratio est, si institutio principum Electorum non esset facta, omnes principes et alii repraesentantes populum subiectum Romano regno et imperio, eo vacante haberent eligere Regem et Imperatorem de iure gentium, ut patet supra cap. proximo. Ex quo ergo certi Principes sunt instituti ad eligendum Regem et Imperatorem, ipsi censentur eligere vice et auctoritate universitatis principum, et populi praedictorum. Ac proinde habenda est eorum electio, ac si tota universitas principum et populi huiusmodi eam fecisset, ut probat textus ff. quod


page 44, image: s052

cuiusque univers. nom. l. item eorum. §. si decuriones. et Extr. de praeb. c. ult. resp. primo, lib. 6. Non poterit igitur dici, quod electio talis pertineat ad eos, ut ad singulares: sed potius ut ad collegium, sive ut ad universitatem omnium principum et populi ante dicti. Et hoc etiam interpretatur consuet udo esse verum. Nam ipsi vacante regno et imperio iuxta consuetudinem antiquam, hactenus circa hoc observatam, conveniunt in villa Remis, [Note: * Leg. Reinsse.] Trevirensis dioecesis, ubi more aliorum collegiorum vel universitatum, statuitur terminus ad electionem Regis Romanorum, in oppido Franckfurt per eos communiter faciendam. Hoc praemisso, huius articuli veritas sic probatur: in omni universitate, id quod sit a maiori parte illorum de universitate, valet ac perinde habendum est, ac si factum esset per omnes de universitate. Et hoc quasi ratio naturalis dictat apud omnes. Quia cum homines ex natura sint faciles ad dissentiendum, ut ff. de arbit. l. item si unius. §. principaliter. nisi staretur in factis universitatum maiori parti, nihil posset per universitates perfici vel finiri, quod esset absurdum. Et sic istud circumscripto omni iure Canonico et civili, videtur esse quasi de iure gentium: per l. omnes populi. ff. de iust. et iur. Hoc etiam probatur iure Canonico et civili prae dictis: ut ff. ad municip. l. quod maior. 56. Distinct. c. apostolica. Ext. de elect. c. cum inter Canonicos. in princip. et de his quae fiunt a maiori parte capituli c. 1. cum similibus. Sed in casu nostro, quando principes Electores eligunt Regem seu Imperatorem Romanorum, talis electio censetur esse facta per universitatem omnium principum et populi subiecti regno et imperio, ut iam dictum est. Ergo electio quae fit a maiori parte ipsorum, valet: ac perinde haben da est, ac si facta esset per omnes eos concorditer. Sed quando in concordia omnes eligerent, electus ex tali concordi electione posset licite nomen Regis, etc. ut supra in capitulo praecedenti plene probatum est. Ergo et in casu nostro, scilicet quando quis electus est a maiori parte ipsorum principum Electorum, poterit similiter ex tali quasi concordi electione, licite nomen Regis assumere, ac


page 45, image: s053

iura et bona regni et imperii in Italia, et in aliis provinciis regni et imperii administrare.

Quod Rex Romanorum, post electionem concordem, vela maiori parte Principum de se factam, habet eandem potestatem in Italia, et in ceteris provinciis, regno et imperio subiectis, quam et Imperator. Et est tertius articulus. CAPUT VII.

TErtius autem articulus est talis: Rex Romanorum post electionem concordem, vel a maiori parte ipsorum numero principum electorum de se factam, habet eandem potestatem in Italia, et in ceteris provinciis regno et imperio subiectis, quam et Imperator. Ad huius articuli probationem primo sciendum est, quod Carolus Magnus, in cuius personam de Graecis (ut saepe dictum est) translatum fuit imperium: ante unctionem et coronationem imperialem, (ut etiam ex superius dictis in primo capitulo patet9 praeter regnum Francorum, quod protendebatur ab Aquitania usque in Bavariam, quod ex paterna successione obtinuit, sibi ac regno eidem Italiam, Saxoniam, Frisiam, Wasconiam, terram Hunnorum, et plures alias provincias ac terras bello licito subiugavit: de eisdem provinciis ac terris, ante unctionem et coronationem imperialem, sicut et post, eas pro suo arbitrio disponendo, ac in eis potestatem et iurisdictionem plenariam exercendo. Et idem faciebat Otho primus, qui Italiam per tyrannos longo tempore occupatam reduxit ad regnum, et regni Germaniae potestatem: de ea similiter sicut de Germania, et ceteris provinciis et terris quas obtinuit ante unctionem et coronationem imperialem, libere disponendo, prout ex Eusebii, francorum, et godfridi Chronicis praedictis evidentius colliguntur: ut etiam visum


page 46, image: s054

est supra cap. 2. Nec reperitur scriptum in dictis Chronicis et historiis, vel etiam in aliis scriptis quae videre potui, quod dicti Carolus et Otho ex unctione et coronatione imperiali alliquas provincias vel terras de novo fuerint assecuti. Nec etiam hoc tempore regnum et imperium habet plures provincias et terras quam iidem Carolus et Ottho ante tempora suarum unctionum et coronationum habuerunt, sed longe pauciores. Et hoc cum propter divisionem regni Francorum, de qua superius in capit. 2. est dictum, tum etiam propter discordes electiones, quae de Regibus et Imperatoribus, a tempore institutionum principum electorum interdum factae noscuntur, ex quibus plurima regno et imperio dispendia noscitur contigisse. [Note: Imperatoris potestas duplex.] Item secundo sciendum est, quod duplex est potestas Regis seu Imperatoris Romanorum. Quaedam est potestas administrationis bonorum et iurium regni et imperii, quae consistit in recipiendis iuramentis fidelitatis a subditis, in conferendis feudis et in exercendo iurisdictionem temporalem, per se vel per alios. Nomine enim ad ministrationis continetur iurisdictio, ut C. ad leg. Iul. repet. l. sancimus, canonizata. 1. q. 7. c. sancimus. et C. eod. tit. l. iubemus, canonizata. 1. q. 2. c. iubemus. cum concordan. ibi notatis per Archidiaconum. Item consistit etiam in recipiendis tributis et obventionibus regni, et in aliis regni et imperii negotiis disponendis. Quaedam vero est alia potestas exercendi actus Imperatori reservatos de iure, quae consistit in legitimandis illegitimis, quo ad temporalia, in restituendis infamibus ad famam, in creandis tabellionibus, et in similibus: de quibus notatur aliquid per Innocentium et Hostiensem, Extr. de fide instrum. c. cum prae. Item notandum est tertio, quod si teneamus secundum Chronica Martini, et etiam glossam Bernhardi, Ext. de elect. c. venerabilem. quod per Stephanum Papam secundum sit facta translatio imperii de Graecis in personam Caroli Magni; tunc de facili patere potest veritas huius articuli, hoc modo. Sie enim idem Stephanus transtulit imperium in personam ipsius Caroli, certum est


page 47, image: s055

quod id fecit citra omnem unctionem et coronationem imperialem. Fuit enim idem Carolus posthoc multis annis lapsis per Leonem Papam tertium unctus et coronatus in Imperatorem, ut pater ex omnibus Chronicis praedictis. Unde ex ipsa translatione imperii, per eundem Stephanum facta, pateret quod Carolus fuit Imperator citra omnem unctionem et coronationem imperialem; sed nominationem Imperialem duntaxat consequebatur per unctionem et coronationem huiusmodi. Et sic ex consequenti etiam hodie ratione dictae translationis, eo ipso quod quis est rex, statim est Imperator. Sed nominabitur Imperator post unctionem et coronationem imperialem. Et sic patet ex ipsa translatione, quod Rex Romanorum habet eandem potestatem, quam et Imperator. Sed quia (ut dixi supra in cap. 3.) ego credo, quod per Leonem Papam praedictum petente et imperiales laudes adclamante populo romano fuerit facta dicta translatio, tempore unctionis et coronationis ipsius Caroli in Imperatorem; idcirco praelibati articuli veritatem aliter probo, ut statim dicam. His praemissis, dico quod satis patet ex his quae dicta sunt in duob. capitulis praecedentibus, quod Rex Romanorum post electionem concordem principum Electorum, vel a maiori parte ipsorum de se factam, habet eandem potestatem, quo ad primam potestatem praemissam, in provinciis subiectis regno et imperio, scilicet quo ad potestatem administrationis bonorum iuriumque regni et imperii, quam habet Imperator. Ex quo enim ipse (ut ex dictis in duobus proximis praecedentibus capitulis patet) potest ex electione Principum in concordia, vel a maiori parte ipsorum de se facta, statim administrate iura et bona regni et imperii, in provinciis eidem regno et imperio subiectis, et hanc eandem potestatem habet etiam, postquam factus est Imperator, ut de se notum exsistit: ergo concluditur, quod Rex post electionem concordem principum, vel a maiori parte ipsorum de se factam, habet eandem potestatem administrationis in provinciis subiectis regno et imperio, quam habet Imperator. Item etiam potest aliter probari, et hoc modo: Is qui succedit in


page 48, image: s056

[Note: Successio iuris.] locum alterius, debet uti eo iute, quo ille usus est in cuius locum succedit. ut ff. de divers. et temp. praescript. l. cum haeres. et ff. de regulis iuris. l. quin ius. et Ext. eodem titulo. c. is qui in ius, libro 6. cum multis concord. ibi notatis. Et hoc etiam satis dictat aequitas, seu ratio naturalis apud omnes. Non enim successor posset dici plene, ac proprie successor esse, seu succedere in ius praedecessoris, si non uteretur eo iure, quo ille usus est. Unde etiam potest dici, hoc esse quodammodo de iure gentium, ut ff. de iustitia et iure. l. omnes populi. Sed Rex Romanorum ex electione principum Electorum in concordia, vel a maiori ipsorum parte de se facta, succedit in locum Caroli Magni et Otthonis primi, saltem quo ad Italiam, et alias provincia, quae adhuc sunt de regno et imperio. Et hi duo (ut etiam ex prius dictis patet) in Italia et aliis provinciis regni, ante unctionem et coronationem imperialem, plenariam potestatem administrationis exercebant ut reges, quam post unctionem et coronationem huiusmodi exercebant ut Imperatores. nec aliquas provincias vel terras de novo ex dictis unctione et coronatione consequebantur: nec etiam hodie regnum et imperium habet plures provincias vel terras, quam tunc habuerit Carolus vel Ottho, ut praedictum est. Ergo Rex Romanorum ex electione concordi, vel a maiori parte principum electorum de se facta, succedens in locum Caroli et Otthonis praedictorum, habet plenam potestatem quo ad administrationem regni in Italia, et in aliis provinciis regni ante unctionem et coronationem imperialem, ut Rex, quam etiam post unctionem et coronationem habet huiusmodi Imperator. Viso ergo quod Rex post electionem concordem a principibus, vel maiori parte ipsorum de se factam, habet eandem potestatem, quoad primam potestatem, scilicet administrationes bonorum et iurium regni et imperii, in provinciis regno et imperio subiectis, quam habet Imperator: restat illud idom probare, quo ad aliam potestatem, scilicet quo ad potestatem imperialem, exercendi scilicet actus Imperatori reservatos a iure. Et hoc probatur sic, Licet reges etiam in suis regnis non


page 49, image: s057

habeant potestatem imperialem, exercendi actus reservatos a iure, cum populus Romanus ius et potestatem imperii non in Reges, sed in Imperatores transtulerit, ut ff. de origi. iur. l. 2. §. novissime. Instit. de iure nat. Gent. et civil. §. sed et quod principi. et ff. de constit. princ. l. 1. secundum ea etiam quae notat Hostiensis in Summa de cens. §. ex his causis, vers. sed numquid Rex Franciae. Tamen consuetudo generalis est omnium regnorum occidentalium, a tempore cuius contrarii non est memoria hominum, hactenus observata, quod Reges ipsorum in suis regnis, et quo ad suos subditos exercent actus reservatos a iure Imperatori. Merum enim et mistum imperium in suis regnis exercent: quod tamen qualiter fieri possit ex consuetudine, dicam infra in capitulo 15. Infames etiam in eisdem suis regnis ad famam restituunt, tabelliones creant, vectigalia recipiunt et concedunt, et his similia. Quae consuetudo ex quo est tanto tempore, cuius contrarii non est memoria, observata, valet et est licita, ut etiam probari potest iure canonico, Ext. de verb. fig. c. super quibusdam: ubi patet, quod vectigalia introducta ex consuetudine, a tempore cuius non exstat memoria, licite recipi possunt. Et etiam iure civili: ut patet ff. de pollicitat. l. Imperatores. §. finali: [Note: Vectigalia.] ubi dicit, tolerabilia vectigalia quae vetus consuetudo comprobat. Et tamen constat, quod de iure non sunt concedenda vectigalia inconsulto principe, ut C. nou. vect. inst. non pos. l. non solent. etiam de auctoritate praesidis, ut C. eodem tit. l. 1. vel decreto civitatis, ut eodem tit. l. vectigalia. Hanc autem consuetudinem generalem regnorum occidentalium Reges Romanorum ante unctionem et coronationem imperialem, a tempore cuius contrarii non est memoria, usque ad haec tempora (ut notorium est) in provinciis et terris regno et imperio subiectis, etiam servaverunt. Quare concluditur, quod Rex Romanorum post electionem a principibus in concordia, vel a maiori parte ipsorum de se factam, ex eadem consuetudine quae valet et licita est (ut praedixi) habet eandem potestatem exercendi actus a iure reservatos Imperatori, in provinciis et terris subiectis regno


page 50, image: s058

et imperio, quam habet post unctionem et coronationem imperialem factus Imperator. Patet igitur ex omnibus praemissis. quod Rex Romanorum post electionem a Principibus vel a maiori parte ipsorum de se factam habet eandem potestatem tam administrandi iura et bona regni et imperii, quam etiam exercendi alios actus qui de iure sunt Imperatori reservati; et hoc in provinciis et terris regno et imperio subiectis; quam habet post unctionem et coronationem imperialem factus postea imperator. Praeterea si dicamus, quod ex translatione imperii in Carolum Magnum regem Francorum, et ex divisione ipsius regni Francorum, post eandem translationem facta (de quib. dictum est supra in c. 1. et 2.) Rex Galliae occidentalis, qui hodie Rex Franciae nuncupatur, sit exemptus ab imperio, et quod habeat eandem potestatem in regno suo ex translatione et divisione huiusmodi, quam habet Imperator in imperio, sicuti multi hodie et praecipue Francigenae dicunt, pro quib. facit Ext. qui filii sint legit. c. per venerabilem. vers. insuper cum Rex. Tunc etiam haberemus secundum hoc dicere, quod Rex Romanorum, qui est Rex Germaniae et Galliae Belgicae sive orientalis, ac Italiae et aliarum provinciarum regni et imperii, possit in iisdem provinciis praetextu praedictarum translationis et divisionis, actus Imperatori de iure communi competentes et reservatos, licite exercete. Omnes enim, praedictae provinciae in divisione huiusmodi venerunt, ut in praedictis Eusebii, Francorum, et Godfridi Chronicis continentur. Haec autem opinio videtur habere quandam probabilitatem ex duobus, primo ex eo, quod (ut dixi supra in capite primo et tertio) imperium fuit translatum de graecis ad Reges Francorum. Quod etiam circumscriptis Chronicis potest probari ex eo, quia certum est, quod translatio imperii fuit realis non personalis, licet in personam Caroli fuit facta. Cum ergo ipse fuerit rex Francorum, apparet quod translatio imperii facta fuit ad Reges Francorum. Secundo vero eadem opinio habet probabilitatem ex eo etiam, quod dicta Chronica seu historia Francorum refert, regnum et imperium Francorum fuisse divisum, et non regnum


page 51, image: s059

tantum. Ex quibus videtur, quod quilibet ex his regibus, scilicet Rex Romanorum, qui est rex Germaniae ac Galliae Belgicae sive orientalis, et Italiae, ac etiam aliarum provinciarum regno et imperio subiectarum in eisdem provinciis, et Rex Galliae occidentalis sive Franciae in eadem Gallia, et in aliis provinciis suo regno subiectis, possit ratione translationis, ac etiam divisionis regni et imperii, huiusmodi potestatem imperialem licite in omnibus exercere, nec alter ipsorum alteri subesse aliquatenus teneatur. An autem haec opinio sit vera, id maiorum medorum discussioni ac determinationi reservabo. Ex quo autem de regno Franciae facta est mentio, sciendum est, quod post divisionem regni Francorum (de qua dictum est supra cap. 2.) primo reges illius regni Franciae, vocati sunt Reges Galliae, ut patet ex Chronicis Eusebii et Francorum: quod tamen intelligo de Gallia Celtica seu occidentali. Gallia enim Belgica seu orientalis cesserat in dicta divisione Lothario Imperatori, et suis heredibus. Aquitanica vero Gallia Pipino nepoti Ludovici Imperatoris primi cesserat, ut dixi in praecedenti capitulo 2. Sed postmodum successu temporis, ut etiam ex iisdem Chronicis et aliis colligitur, reperiuntur se intitulasse reges Franciae, licet improprie, nisi dicantur Reges Franciae occidentalis. Nam (ut plene refert Chronica Godfridi, qui magis exquisite inter alios Historiographos scribit de regno [Note: Franciae duplex.] et imperio Francorum) duplex est Francia: una est Orientalis, quae est cis Rhenum, ubi primum Franci fuerunt, a quibus etiam illa Francia vocata est. Et haec usque ad Bavariae terminos protelatur, de qua loquitur c. 1. Ext. de sponsal. ut dixi supra in capite tertio. Alia est occidentalis, et est illa quae est cis citraque Ligerim et Sequanam fluvios, quae Provincia prius dicebatur Gaudina: sed a Carolo Martello, quo Caroli magni, primum Francia vel Francigenia est appellata. In lingua vero Theutonica, unde ipse Carolus Martellus oriundus erat, vocavit eam nomine suo Carlingam: sicut a Caesare Caesarea, et ab Alexandro Alexandria nuncupatur. Et hoc ideo fecit, quia ipse duos regulos, qui regnum Francorum invaserant, in praelio manu propria


page 52, image: s060

interfecit, atque cum victoria procedens, Rhemos et Parisios et omnem Gaudinam subiugavit. Non igitur Reges praedicti sunt Reges Franciae simpliciter: sed duntaxat Franciae occidentalis, ut patet ex praemissis. Iidem vero reges nequaquam se Reges Francorum intitulare seu nominare deberent, cum Germania, in qua solum sunt Franci (iuxta ea quae dixi supra c. 1. et 3.) non sit de regno eorum: nec Gallia Celtica seu Francia occidentalis fuerit pars potentissima illius regni: sed potius Francia Germania seu Orientalis, tamquam principium eiusdem, ut ex duobus capitulis praedictis apparet. Et per hoc satis liquet quod Reges nostri nominare ac intitulare se Reges Francorum licite possent: sicut et fecit Rex Heinricus secundius, fundator ecclesiae Babenbergensis, et Ottho primus, ut dixi supra in Capite quinto.

Quod electus in Regem vel Imperatorem, post electionem concordem Principum, vel a maiori parte ipsorum de sefactam, a Papa vel ab Ecclesia Romana nominationem regiam, vel personae approbationem petere et recipere non tenetur: et est quartus Articulus. CAPUT VIII.

POrro quartus Articulus est iste: Electus in Regem seu Imperatorem romanorum a principibus Electoribus, in concordia, vel a maiore parte ipsorum, a Papa seu ab Ecclesia romana nominationem regiam vel personae approbationem petere vel recipere non tenetur. Huius autem articuli veritas sic probatur. Rex Romanorum ex electione principum electorum concordi, vel a Maiori parte ipsorum de se facta, habet potestatem administrandi iura et bona regni et imperii in omnibus provinciis subiectis eidem regno et imperio. Habet etiam potestatem exercendi in iisdem provinciis ex consuetudine generali omnium regnorum occidentalium, et


page 53, image: s061

specialiter regni et imperii Romanorum, a tempore cuius contrarii non est memoria hactenus observata, actus alios a iure Imperatori reservatos, ut patet ex tribus capitulis proxime praecedentibus. Nomen autem Imperatoris, et si quid aliud iuris Imperator ultra Regem Romanorum, id ius consequitur post unctionem et coronationem imperialem, ut ex dicendis infra in capitulo undecimo apparebit. Ergo eidem Regi Romanorum, nec quoad duplicem potestatem praedictam, nec quo ad Imperii titulum et nomen, nec quo ad alia quaecumque iura imperii consequenda, Papae vel etiam Ecclesiae Romanae nominatio regia, vel personae approbatio, nec eorundem a Papa et Ecclesia Romana petitio necessaria aliquatenus exsistunt. et sic ex consequenti easdem petere vel recipere non tenetur. Item probatur illud idem alia via, sumpta per locum ex sufficienti partium enumeratione, qui locus est argumentum validum in iure ad hoc, ff. de act. et oblig. l. obligationum fere. §. placet. Et in hac via probanda et declaranda sic procedam. Primo probo, quod talis electus in Regem seu Imperatorem, qui ex electione est Rex Romanorum, non tenetur ad id faciendum de iure communi seu generali. Secundo probo, quod ad hoc non tenetur ex aliquo iure speciali. Primum sic probatur, si tenetur id facere ex iure communi seu generali, cum hoc non sit de iure naturali vel gentium, ut de se notum exsistit: relinquitur ex sufficienti divisione, quod hoc aut procedit a iure divino, aut positivo, scilicet canonico aut civili, vel a consuetudine generali aliorum regnorum occidentalium, quae consuetudo etiam est ius, ut 1. Dist. consuetudo. et Instit. de iur. nat. gent. et civili. §. ex non scripto. Sed a nullo istorum iurium id procedit. primo enim hoc non procedit a iure divino: non enim videtur super hoc aliquod mandatum seu praeceptum iuris divini emanasse; quod etiam si emanasset, ita extenderetur praeceptum huiusmodi ad alios Reges terrae Christianos, qui ut plurimum Regem Romanorum et Imperatorem pro suo superiore in temporalibus non recognoscunt, sicut ad Regem Romanorum. Praecepta enim iuris divini generaliter omnes ligant.


page 54, image: s062

quod tamen ipsi Reges minime faciunt: ut de se notum exsistit. Item non procedit hoc etiam a iure Canonico. Si enim procederet hoc ab illo iure, hoc maxime videretur probari Ext. de elec. c. venerabilem. §. verum. et S. nos itaque. et vers. quod autem. Et De iureiur. c. Romani. §. nos itaque. Sed illa capitula non obstant, nec cogunt illud dicere vel tenere, ut infra in oppositionibus 12. cap. positis plene dicam. Nec etiam a iure civili: nulla enim lex super hoc emanasse reperitur: quae etiamsi reperiretur, nequaquam tamen ipsum Regem Romanorum ligaret: princeps enim legibus solutus est. ff. de legib. l. princeps, licet profiteatur secundum leges se vivere velle, ut C. de legibus. l. digna vox. Item nec procedit illud a consuetudine generali aliorum regnorum. Non enim videmus aliquem Regem occidentalem, nec etiam orientalem id facere vel servare, ut supra dixi. Quare coneluditur, quod rex Romanorum ad hoc ex aliquo iure communi vel consuetudine generali minime teneatur. Viso ergo quod Rex Romanorum, seu electus in Regem, ex communi iure ad hoc non tenetur: restat videre, quod etiam ad hoc ex aliquo iure speciali non teneretur. Quod sic probatur. Si rex vel electus in regem ad hoc tenetur ex aliquo iure speciali, hoc videretur esse, aut ex translatione imperii de Graecis in personam Caroli Magni, de qua frequenter supra dictum est: aut ratione specialis coniunctionis, quae est inter Papam et Imperatorem, de qua notant Innocentius et Hostiensis, Ext. de foro compet. c. licet, de qua etiam infra dicam: aut ex eo, quod Rex seu electus in Regem non habet superiorem in temporalibus, a quo recipiat approbationem, ita quod ex hoc eam ab Ecclesia recipere teneatur: aut ex ipsa Regis et Imperatoris Romanorum electione, ratione institutionis de hoc tempore Otthonis tertii factae, de qua etiam superius dictum est: aut ex iure et potestate eligendi ab Ecclesia Romana ad principes translatione seu perventione, aut ex speciali consuetudine regni et imperii, circa hoc obtenta: aut ex speciali submissione vel recognitione, circa hoc per aliquos ex Regibus Rom. facta. Non enim occurrerunt mihi plures modi


page 55, image: s063

speciales, ex quibus id facere teneretur. Sed a nullo istorum modorum potest procedere, quod electus in Regem Romanorum teneatur ad praemissa facienda. Primo enim non tenetur ad hoc ex praemissa imperii translatione: tempore enim huiusmodi translationis, et post eam longo tempore, non fiebat electio Regum et Imperatorum, ut patet ex superius dictis in secundo capitulo: sed habebat locum generis successio, in qua nominatio Regis, vel etiam personae approbatio ab Ecclesia facienda, non vendicabat sibi locum: sed statim filius mortuo patre successit patri in regno et imperio, citra nominationem vel approbationem Ecclesiae Romanae, vel cuiusquam alterius: prout servari videmus in regnis aliis per successionem generis debitis. Item, nec id procedit ratione specialis coniunctionis quae est inter Papam et Imperatorem, quae consistit in sex, secundum ea quae notat Innocentius et Hostiensis in praedicto capitulo, licet. De foro compet. Scilicet, quia Papa eum consecrat et examinat, et etiam Imperator est eius advocatus, et ei iurat, et ab eo tenet imperium. allegant. c. venerabilem. de elect. et 63. Distinct. tibi domino. Et quia Papa succedit in iurisdictione imperii, vacante imperio, ut patet in praedicto cap. licet. Primo enim hoc non est ex eo quia consecrat seu inungit Imperatorem: sunt enim multi Archiepiscopi et Episcopi, qui Reges alios inungunt et coronant, quos tamen ab eisdem Archiepiscopis et Episcopis nominationem et approbationem aliquam recipiere non videmus. Secundo, non est etiam ex eo, quia ipsum examinat. non enim habet eum examinare ad hunc finem, ut ipsum approbet: sed ad alium finem, ut dicam infra capitulo decimo, in prima oppositione. Tertio, etiam non est ex eo, quia Imperator est advocatus Papae: sunt enim multi Praelati ecclesiarum et monasteriorum Germaniae, et aliarum provinciarum, qui habent Principes et [Note: Advocatus Ecclesiae.] Barones advocatos, qui tamen â Praelatis huiusmodi nullam nominationem vel approbationem recipere consueverunt. Quarto, etiam id non est ex eo, quia Imperator iurat Papae. non enim iurat Papae tamquam vasallus, ut probabo infra capitulo proximo.


page 56, image: s064

Quod etsi faceret, non tamen propter hoc ab eo approbationem recipere deberet: Praelati enim Ecclesiarum fidelitatem iurant Regibus et Principib. a quibus tenent regalia: et tamen absurdum esset, quod Praelati ab eis aliquam nominationem vel approbationem reciperent, ut de se notum est. Quinto, non est id ex eo quod teneat imperium a Papa: quia dico, quod hoc non esset verum proprie loquendo, nec iura ab Innocentio et Hostiensi allegata hoc probant. Circa quod vide id quod dicam infra in duodecimo capitulo; in tertia oppositione: et in cap. 13. in secunda oppositione. Sexto, etiam non est ex eo, quia Papa succedit Imperio vacante. Hoc enim est propter necessitatem facti: quia non est alius iudex superior, ideo recurri oportet ad Papam. Et idem esset, si esset necessitas iuris: puta quia iudex dubius esset, quam sententiam de iure proferre debeat. Ext. qui fil. sint legit. c. per venerabilem. Prout etiam notant Innoc. et Host. in praedicto Cap. licet. Patet igitur, quod ratione specialis coniunctionis, quae est inter Papam et Imperatorem, Rex Romanorum nominationem et approbationem huiusmodi a Papa petere seu recipere non tenetur. Item, non procedit id ex eo, quod Rex Romanorum non habet superiorem in temporalibus. Quia communiter quasi omnes Reges occidentales non recognoscunt aliquem superiorem in temporalibus, quos tamen a Papa nominationem et approbationem aliquam recipere non videmus. Item nec procedit hoc ex ipsa electione Regis et Imperatoris, quae fit hodie per Principes Electores: cum enim illa electio surrogata sit in locum successionis generis, ut superius in capitulo quinto plene declaratum est, et in hac successione generis non habeat locum nominatio vel approbatio praedictae, iuxta consuetudinem aliorum regnorum, ut iam dixi: ergo nec ratione electionis subrogatae in locum successionis generis locum habebit. Praeterea olim, quando fiebat electio Imperatoris per populum vel exercitum Romanorum, de qua electione loquitur Canon 93. Distinction. c. legimus. et ff. de origine iuris, l. 2. §. novissime, et C. de veter. iur. enucl. l. 1. §. sed haec. cum concord. non reperimus quod per


page 57, image: s065

Ecclesiam fieret aliqua nominatio vel approbatio Imperatoris. Et sic ex natura ipsius electionis non procedit. Item nec procedit hoc ex iure eligendi Regem et Imperatorem ad Principes ab Ecclesia translatione seu perventione: ut infra in duodecimo capitulo, in tertia oppositione plene dicetur. Item nec procedit hoc ex speciali consuetudine regni et imperii, circa hoc obtenta. Non enim apparet ex aliquibus Chronicis vel scriptis, quas vel quae videre potui, vel habere, quod electi in Reges consueverunt petere ac recipere nominationem regiam, ac personae approbationem ab Ecclesia Romana. Imo ex formis aliquarum [Note: Decreta electionum.] literarum, in quibus continebantur decreta electionum quondam Rudolphi, Adolphi, et Alberti Regum Romanorum, quas formas recolo me vidisse, apparet potius contrarium. In his enim continebatur, quod principes Electores, commendatis primo personis huiusmodi electorum, scilicet Regum praedictorum, recommendabant eosdem Reges Romanis pontificib. et ecclesiae Romanae, tamquam devotos ipsius ecclesiae Romanae filios: et in iisdem literis petebant tantummodo electis et Regibus huiusmodi, per ipsos Romanos Pontifices opportuno tempore unctionem et coronationem imperialem impendi. Unde non est verisimile, quod ipsi Reges electi, aliud post electionem suam circa hoc petiverint vel petant, quam id quod Principes in electionum decretis petere consueverunt. Quod etiam apparet ex petitione quondam Heinrici Imperatoris septimi, qui post electionem suam in Regem Romanorum, petivit per nuntios suos ad hoc speciale mandatum habentes, a Clemente papa V. gratiam et favorem consuetum, ac sibi per manus eiusdem impendi unctionem et consecrationem, et Romani Imperii diadema, ut patet Ext. de iureiur. c. Romani. vers. dictus namque in Clem. nec ibidem reperitur aliud petivisse. Item nec etiam illud procedit ex speciali submissione, vel recognitione circa hoc per aliquos ex Regibus facta. Haec enim apud nos non reperitur esse facta: quod etsi ea reperiretur esse facta, puta quod aliquis ex Regibus Romanorum electus in concordia, vel a maiori parte principum


page 58, image: s066

Electorum, petivisset nominationem et approbationem huiusmodi, et petitas vel etiam non petitas obtinuisset ab Ecclesia: id tamen non debet, nec potest de iure regno et imperio, vel successoribus eiusdem, nec etiam principibus et populo regno et imperio subiectis, in iuribus eiusdem regni et imperii praeiudicare: ut infra in oppositionibus in cap. 14. plene de hoc dicam. Quare concluditur ex praemissis, quod electus in Regem et Imperatorem, ad hoc ex speciali iure non tenetur. Cum ergo (ut ex iam dictis apparet) electus in regem et imperatorem, ad petendas et recipiendas nominationem et approbationem personae ab ecclesia Romana, non sit astrictus nec iure communi, nec iure speciali, ergo ad hoc nullo iure tenetur.

Quod iuramentum, quod iurat Rex Rom. Papae, non est iuramentum homagii, quod scilicet vasallus praestat domino suo ratione feudi: sed est iur amentum defensionis, per ipsum Papae et ecclesiae fideliter impendendae. Et est quintus Articulus. CAPUT IX.

Ceterum quintus et ultimus articulus est talis: Iuramentum quod solet praestare Rex Romanorum Papae et ecclesiae Romanae, secundum formam in Can. 63. Distinct. c. tibi domino, comprehensam, non est iuramentum fidelitatis, id est homagii, scilicet quod praestat fidelis seu vasallus domino suo, ratione feudi: sed est iuramentum fidelitatis, id est, fidelis defensionis per ipsum Regem Papae et Ecclesiae impendendae. Circa probationem huius articuli sciendum est, quod Hugo tenet, quod Imperator habet potestatem a solo Deo, quo ad temporalia, nec subest in eis Papae. Nam exercitus facit Imperatorem, 93. Distinction. c. legimus. Et secundum hanc opinionem Hugonis iurisdictiones sive potestates, Ecclesiastica et saecularis, sunt


page 59, image: s067

divisae et distinctae: et hanc opinionem tenet etiam Iohan. 10. Distinct. c. quoniam. Sed Ala. Can. et Bernhardus, tenent contrarium, scilicet quod Imp. recipit exsecutionem gladii temporalis ab Ecclesia. Et sic iurisdictiones huiusmodi non essent distinctae: sed una, scilicet saecularis ab ecclesiastica dependeret: ut patet ex his quae notantur Ext. qui fil. sint legit. c. causam quae. 11. Licet autem Hostiens. ibidem amplectatur opinionem secundam, tamen dicit ibidem, quod Papa se non habet intromittere de temporalibus in alterius praeiudicium, allegans eiusdem Tit. c. per venerabilem. Nec regulariter nisi in casibus, ut in eodem cap. §. rationib. Sed Imperator indistincte se intromittit, quia a Deo sibi hoc est commissum immediate, quemadmodum notatur in praedicto cap. causam. ingl. tempore istius. Hoc idem ipse notat in praedicto cap. Venerabilem, in glossa, ut praemissum est. Et hoc ipse notat his verbis: Quamvis persona Imperatoris subsit Papae, et temporalia per consequentiam quandam,; tamen Imperator magis potest in temporalibus quae a Deo immediate tenet. Et ideo, dummodo caneat a peccato, prout placet, de eis potest disponere. His praemissis, dico, quod veritas huius articuli de facili pateret, si teneamus opinionem Hugonis, et suorum sequacium. Nam secundum hoc manifeste pateret, quod Rex vel Imperator nequaquam de regno et imperio ipsius ecclesiae vasallus exsisteret: sed ipsum immediate a Deo haberet. Et haec opinio maxime ex hoc videtur habere veritatem, quod alii Reges Christianitatis, qui tamen hodie ut plurimum de facto non recognoscunt Romanum Imperatorem, nec aliquem alium superiorem in temporalibus, nec ab Ecclesia Romana, nec ab aliis Ecclesiis recipiunt et tenent in feudum merum et mistum imperium, et alia regalia (de quibus habetur in libris Feudorum, titulo Quae sint regalia, cap. unico) in suis regnis: sed potius econtra Praelati Ecclesiarum, regalia suarum Ecclesiarum ab ipsis Regibus in feudum recipere ac tenere noscuntur. Idem etiam esset secundum opinionem Hostiensis, tenendo scilicet, quod Imperator temporalia immediate teneat a Deo, de qua supra dixi. Secundum autem opinionem Ala. Can. et sequacium, quam


page 60, image: s068

multi Theologi hodie sequuntur, non posset veritas huius articuli hoc modo probari. Nolens igitur in hac contrarietate opinionum ponere os in caelum, veritatem praemissi articuli probo aliter, et primo quoad primum membrum eiusdem articuli hoc modo. Certum est, quod regnum et imperium Rom. constat ex provinciis et terris regno et imperio subiectis, cum mero et misto imperio ac potestate plenaria in eisdem provinciis et terris, sicut quodlibet totum ex suis partibus constat. Sed Carolus Magnus, in cuius personam imperium de Graecis fuit translatum in Germanos, habuit (ut ex superius dictis clare patet) Italiam, et alias provincias et terras, quas hodie habet regnum et imperium Romanorum, et plures alias ante dictam translationem: habuit etiam in ipsis plenariam iurisdictionem et omnimodam potestatem ante translationem praedictam, de consuetudine generali regnorum Occidentalium, ut visum est in cap. septimo. Et sic non habuit has provincias et terras cum potestate huiusmodi ab Ecclesia Romana in feudum, vel alio quocumque titulo: sed vel ex suc cessione paterna, more aliorum Regum occidentalium, vel per bellum licitum de iure gentium introductum, ut ex praedictis supra in cap. 5. patet. Ex quo etiam iure gentium provincias et terras huiusmodi per bellum licitum suas secit, ut in eodem cap. patet. Et sic post eundem Carolum, successores sui, primo per successionem generis, et deinde per electionem subrogatam in locum successionis generis, Italiam et alias provincias et terras regni et imperii, cum potestate omnimoda in eis, similiter habuerunt eo iure, quo ipse tenebat easdem, tamquam succedentes in locum ipsius, iuxta ea quae dixi supra cap. 7. Ergo concluditur ex hoc, quod Rex Romanorum qui ex electione Principum succedit in locum dicti Caroli, saltem quoad illas provincias et terras quae adhuc sunt de regno et imperio, non tenet regnum et imperium hoc modo sumptum a Papa et ab Ecclesia Romana in feudum: et sic ex consequenti patet, quod iuramentum praedictum, iuramentum fidelitatis, id est, homagii non exsistit.


page 61, image: s069

Probatio vero praemissi articuli, quo ad secundum eius membrum, [Note: Iuramentum fidelitatis.] scilicet quod iuramentum illud sit iura mentum fidelitatis, id est fidelis defensionis faciendae per Regem ipsi Ecclesiae Romanae, patet ex tenore eiusdem iuramenti in praedicto cap. Tibi domino. comprehenso. Articuli enim in eiusdem iuramenti forma contenti, aut ad defensionem Ecclesiae Romanae, aut ad non offendendum dominum Papam in persona, honore, vel rebus, pertinere noscuntur. Qui vero tenetur alium defendere, ipsum offendere vel impugnare non debet. ut ff. si seruitus vind. l. altius, et Ext. de nat. ex lib. vent. c. unico. cum concord. ibi notatis. Et sic defensionem Papae ac Ecclesiae Romanae articuli respiciunt ante dict. Nec mirum, si Rex Rom. praestet hoc iuramentum Papae et Ecclesiae Romanae. ipse enim est advocatus ipsius ecclesiae, ut patet Ext. de elect. c. Venerabilem. vers. quod autem, et de iureiur. c. Romani. §. porro. in Clem. Advocatio vero Ecclesiae nihil aliud est, nisi ius defendendi ecclesiam. Unde etiam interdum in Iure, patroni Ecclesiarum, dicuntur advocati eorum; ut Ext. de iure pat. c. quia clerici. Et hoc ex eo, quia habent defendere ecclesias, quorum sunt patroni: ut 16. q. 7. c. filiis. Et de hac advocatione potest intelligi, quod dicitur in Can. de consec. V. c. in die, scilicet quod regimen ecclesiae Romanae est concessum Theutonicis, ut etiam infra in cap. 13. circa tertiam oppositionem plenius dicetur. Et de tali iuramento fidelitatis, intelligo etiam praedictam Decretalem, Romani. et id quod notatur 63. distinctione, c. quia sancta. in ultima glossa: sed non de iuramento fidelitatis, id est, homagii, ut superius est probatum. Et de tali etiam iuramento fidelitatis, i. homagii, intelligo responsionem, quam clarae memoriae dominus Imp. Henricus septimus quibusdam S. Romanae Ecclesiae Cardinalibus in Urbe fecisse dignoscitur: quae responsio ponitur in praedicta Decretali Romani, vers. dictis. asserendo videlicet. se non fore cuiquam ob iuramentum fidelitatis adstrictum, et quod numquam fecerat iuramentum, propter quod foret ad vinculum fidelitatis alicui obligatus: intendens per hoc (ut veraciter existimo) quod iuramentum quod


page 62, image: s070

bis praestiterat bonae memoriae domino Clementi Papae sexto, non erat iuramentum fidelitatis, i. homagii, quod scilicet vasallus seu feudatarius ratione feudi domino suo praestat. Sed si praefatus dominus Imperator per dictam responsionem intellexisset, quod non praestitisset cuiquam iuramentum fidelitatis, i. fidelis defensionis, tunc posset procedere, quod de se ipso subiungitur in Decretali et versu praedictis. Sed opinari quemquam, quod circa responsionem de iuramento huiusmodi hunc habuerit intellectum, satis inconveniens reputo: cum ipse Christianae religionis ac totius iustitiae zelator eximius ac fervidus exstiterit prosecutor.

Capitulum decimum, in quo formantur duae oppositiones contra primum et secundum articulos praemissos, et solvuntur.

VIso de iuribus regni et imperii Romanorum, post tempus prae dictae translationis ipsius imperii: restat ad oppositiones, quae contra praemissa iura regni et imperii fieri possunt, sine praeiudicio cuiuslibet melioris sententiae respondere. Primo igitur, in eo quod in primo et secundo articulis praemissis dicitur, quod electus in Regem seu Imperatorem Romanorum, ex electione concordi, vel a maiori parte principum Electorum de se facta, statim potest iura et bona regni et imperii licite administrare; contra hoc opponitur et videtur, quod electus huiusmodi demum post approbationem suam ab Ecclesia faciendam, et ex ipsa approbatione possit iura et bona huiusmodi administrare. quod sic probatur: Examinatio personae electi in Regem Romanorum pertinet ad ecclesiam Romanam, ut patet ext. de elect. c. venerabilem. §. verum. et de iureiur. c. Romani. vers. praefatus itaque. in Clementinis. Haec autem examinatio non videtur fieri ad alium finem; nisi ut examinata prius persona ipsius electi, approbetur electio, vel saltem persona ipsius electi, ut sic ex tali


page 63, image: s071

approbatione demum possit administrare: sicut in electis ad dignitates ecclesiasticas regulariter observatur. ut pater Ext. de elect. c. nosti. etc. qualiter. et eodem tit. c. avaritiae. lib. 6. Ergo videtur, quod approbatio electi in Regem Romanorum, etiam si sit electus a principibus Electorib. in concordia, vel a maiori parte ipsorum, ab Ecclesia Romana peti et recipi debeat. Circa hanc oppositionem, et eius solutionem est sciendum, quod si volumus se qui opinionem quae habet, quod iurisdictiones sint distinctae et divisae, ita quod una non dependeat ab altera: vel etiam opinionem Hostiensis (de quib. dictum est supra cap. proximo) tunc possemus dicere, quod nulla constitutio iuris Canonici, possit regno et imperio circa administrationem temporalium eiusdem regni et imperii praeiudicare: cum Rex vel Imperator non subsit Papae quo ad ea, secundum opinionem Hugon. et Iohan. et sequacium. Vel dato, quod subsit eidem quo ad temporalia per quandam consequentiam, tamen non habeat se intromittere de temporalibus in alterius praeiudicium, secundum opinionem Hostiens. ibidem positam. Et sic praedicta duo cap. non obstarent: magnum enim fieret praeiudicium regno et imperio (ut etiam dictum est supra in cap. 5. et dicetur infra in cap. 14.) si electus ante examinationem et approbationem Ecclesiae administrare non posset. Sed quia circa determinationem opinionum praedictarum: scilicet utrum sint distinctae iurisdictiones (ut etiam supra cap. prox. dixi) nolo ponere os in caelum: ideo aliter respondeo ad oppositionem praedictam, et dico, quod duplex [Note: Examinatio personae.] est examinatio personae: una clerici promovendi ad dignitatem Ecclesiasticam, scilicet qua inquiritur, an commiserit crimina. Et talis si repertus fuerit per evidentiam facti, vel per confessionem in iure factam, aut per probationes legitimas crimen seu crimina commisisse, non poterit promoveri absque dispensatione superioris ad Ecclesiasticam dignitatem. Nec in hoc distinguo, an egerit paenitentiam, an non, secundum ea quae leguntur et notantur Ext. de tempor. ord. c. ult. et 50. Distinct. fratrum. et 1. q. 7. c. si quis omnem. Et talis regulariter ante examinationem


page 64, image: s072

personae, per quam deveniatur ad confirmationem vel infirmationem suae electionis, administrare non potest. Sed demum ex confirmatione habita, ad quam devenitur per examinationem electae personae, et electionis modum, administrare poterunt: et sic loquuntur iura praedicta, c. nosti. c. qualiter. c. avaritiae, in contrarium allegata. Alia vero est examinatio electi in Regem Rom. vel Imperatorem. Et haec potest esse duplex, una qua inquiritur, an commiserit crimina notoria, praesertim gravia, de quibus egit paenitentiam, et hanc non habet facere D. Papa, seu ecclesia Romana de persona ipsius Regis. Non enim deberet propter hoc personam suam tamquam indignam, vel electionem de ipso factam reprobare: imo nec deberet eidem propter hoc unctionem et coronationem aliquatenus denegare. Et huius ratio est, quia dato etiam, quod electus in Regem seu Imp. Rom. propter crimen sit inhabilis ad administrationem regni et imperii assumendam: tamen per paenitentiam peractam reverteretur ad priorem statum, ut scribitur originaliter Apo. 2. Age paenitentiam, etc. et ponuntur haec verba transsumptive in can. 50. dist. c. quia tua. vers. sicut. ad idem 23. q. 6. c. vides, dist. 50. c. ferrum et arg. ad hoc ff. de aedil. ed. l. quod ita. Secus tamen esset in hoc casu, in electo seu promovendo ad ecclesiasticam dignitatem, ut praedixi. Nec mirum, in spiritualib. enim maior idoneitas, quam in temporalib. requiritur. ut patet Ext. qui fil. sint legit. c. per venerabilem, circa princ. Unde haec diversitas tam propter praerogativam Ecclesiasticarum dignitatum, respectu saecularium, quam etiam propter maiorem idoneitatem, quae requiritur in praesidentibus Ecclesiasticis dignitatibus quam saecularibus, est inducta. Quod etiam in multis aliis similibus casibus in iure Canonico poterit reperiri. Alia vero possit esse examinatio personae Regis electi, quia inquireretur, an commisisset crimina huiusmodi, de quibus non egerit paenitentiam. Et sic Papa et Ecclesia potest eum examinare. Haec tamen examinatio non habet fieri per ecclesiam ad hunc sinem, ut approbetur vel reprobetur sua electio, vel persona: dum tamen sit


page 65, image: s073

electus in concordia, vela maiori parte principum Electorum. Nam cum ipse sit factus Rex ex electione huiusmodi, ac successerit Carolo Magno, qui omnes provincias et terras hodie regno et imperio subiectas, citra omnem translationem imperii habuit (ut visum est supra 6. et 7. cap.) non poterit igitur propter crimen in modum exceptionis oppositum repelli a regno et successione praedictis: sicut nec alii Reges orbis propter crimen a regnis, per successionem generis eisdem debitis, hoc modo repelli possent, praesertim cum quis ab honore non repellatur sine accusatore, ut ff. demum. et hon. l. rescripto. Praeterea hoc etiam sic probatur, quod si examinatio talis haberet fieri per Ecclesiam, id maxime procederet ex hoc, quod talis electus non possit exercere iurisdictionem regni et imperii ratione criminis: sed hoc non obstat. Potest enim iudex ecclesiasticus, in quo maior idoneitas requiritur quam in saeculari (ut patet ex iam dictis) non obstante crimine, iurisdictionem ecclesiasticam exercere. ad hoc 3. q. 7. §. ult. ut not. Innoc. Ext. de off. deleg. c. cum super. respondens ibi ad can. 3. q. 7. qui suis. cum quatuor Canonib. ibi sequentibus, qui Canones videntur contrarium probare. Imo quod plus est, Innoc. ibidem, et etiam ipse Hostiens. notat, Ext. de rescript. c. super literis, quod etiam iudex delegatus procedere potest, non obstante criminis exceptione. Multo ergo fortius electus in Regem, qui ex electione principum factus est Rex (ut supra dixi) poterit non obstante crimine, iurisdictionem regni et imperii exercere: et sic persona ipsius non erit propter hoc, vel sua electio reprobanda. Posset tamen propter crimen haeresis, vel aliud gravius crimen notorium, de quo incorrigibilis appareret, a regno deponi, ut infra dicam. Et est simile huic quod dicimus de Papa electo a duabus partibus Cardinalium, contra quem non potest excipi de crimine haeresis, licet possit de illo accusari, ut notat Innoc. et Compost. Ext. de elect. c. licet. Sed ad hunc finem examinari potest ab Ecclesia, ut agat paenitentiam de criminib. per examinationem huiusmodi in eo repertis; ut ea peracta, vel saltem parte ipsius paenitentiae, sibi


page 66, image: s074

unctionem et coronationem imperialem impendat. Potest enim ipsum, sicut et quemlibet alium Christianum, corrigere de peccato, potestate sibi a Deo tradita, cum dixit Petro: Quodcumque ligaveris, etc. Matthaei 16. et Ext. de iud. c. noverit. de maior. et obed. c. solitae, cum concord. Et si correctionem domini Papae et ecclesiae super criminibus repertis per examinationem contemneret, puta quia paenitentiam super eis ad requisitionem ipsius Ecclesiae agere recusaret; ex tunc etiam Ecclesia Romana unctionem et coronationem imperialem eidem posset, quousque paenitentiam vel saltem partem paenitentiae perageret, rationabiliter denegare. Et sic etiam posset intelligi, quod dicitur in praecedenti c. venerabilem. §. verum, vers. numquid enim. Imo credo, quod si Rex Romanorum excommunicatus propterea ab ecclesia, non resipisceret, Ecclesia ipsum etiam ex hoc tamquam incorrigibilem finaliter posset deponere, vel saltem declarare deponendum. Ad hoc facit auctoritas Euangelii, Si peccaverit: ibi, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus, etc. Matth. 18. quod etiam ponitur in praedicto c. novit. Ad idem facit etiam 24. q. 1. c. omnibus. Et sic intelligo quod notatur 40. dist. c. si Papa. in ult. et quod notat Hostien. in praedicto c. venerabilem. ver. sunt enim. in glos. consultus. Intelligo igitur, quod examinatio personae electae in Regem, de qua loquuntur praedicta duo c. venerabilem, etc. Romani, pertineat ad Ecclesiam, non tamen ad hunc finem, ut approbetur vel reprobetur electio vel electi persona, nec etiam ut possit ex approbatione ab eadem Ecclesia habita administrare: cum ex electione concordi, vel a maiori parte Principum Electorum de se facta, id sibi competat, ut supra in cap. 5. et 6. declaratum est: sed ad hunc finem, ut corrigat eum de criminib. notoriis, praesertim gravibus si qua commisit, de quib. paenitentiam non egit. Et si correctionem contemneret, nolendo agere paenitentiam de peccatis seu criminibus huiusmodi, ad requisitionem ipsius ecclesiae; tunc denegare posset ei unctionem et coronationem imperialem, et alias contra ipsum procedere modo praemisso. Et hunc intelligo esse finem seu effectum examinationis


page 67, image: s075

personae Regis ab ecclesia faciendae, quo ad electionem a principibus concorditer, vel a maiori parte ipsorum de se factam. Sed quando quis esset electus a minore parte principum, tunc Papa posset reprobare talem electum, vel eius electionem: hoc est, declarare ipsum non habere ius, secundum ea quae dicam infra capite 12. Et sic intelligo praedictum capitulum, Venerabilem: et c. Romani. in contrarium allegata.

Sed contra ea quae circa solutionem huius opinionis dicta sunt, opponi potest de eo quod notat Hostiensis in Summa de electione. §. quis eligitur. vers. nedum in praelatis. ubi nedum in praelatis requiritur idoneitas personae, sed etiam in promovendo ad imperium: allegat. c. venerabilem. de elec. Sed hoc dictum non [Note: Idoneitas Imp.] obstat, quia dico quod requiritur idoneitas in eo, sed non illa quae requiritur in praelatis ecclesiasticis. Sufficit enim in promovendo ad imperium, quod non sit ludaeus. l. ult. vel Haereticus, arg. C. de haeret. l. penul. et in Auth. ibi posita. Propter haeresim enim Papa deponi potest, ut patet 40. dist. c. si Papa, vel paganus. Si enim non esset Christianus, non posset iurisdictionem imperii exercere. Ad hoc in Auth. de iureiurando quod praestatur ab his qui, circa prin. col. 2. Item, quod non sit fatuus, seu mente captus, aut alias impotens ad imperium gubernandum. Item, quod non sit incorrigibilis de peccatis, praesertim gravibus, per eum perpetratis, iuxta ea quae superius sunt dicta. Sed in assumendis ad praelaturas ecclesiasticas, alia multa requiruntur, ut potest ex iure Canonico de facili apparere. Quod aurem dicit praedictum c. venerabilem, vers. Sunt enim impedimenta, dico quod id non est sufficiens causa, sed adminiculans reprobationis Philippi, nisi forte intelligamus quod ibi dicitur de reprobatione, quo ad unctionem et coronationem imperialem non impendendam eidem propter crimina quae commisit: sed illam duntaxat reputo sufficientem, quod (prout notat ibidem Inno. et Hostiensis) ipse fuit electus a minori parte Principum, et ideo erat reprobandus, iuxta ea quae dicam infra cap. 12.

Item opponitur secundo contra primum et secundum articulos


page 68, image: s076

praedictus hoc modo. Si Rex Romanorum ex electione concordi, vel a maiori parte Principum electorum, potest statim administrare iura et bona regni et imperii, ut dicunt praedicti articuli, primus et secundus: ergo unctio et coronatio quae Regi Romanorum [Note: Coronatio regalis Aquis, et Modoenriae.] Aquisgrani per Archiepiscopum Coloniensem; item unctio et coronatio quae per Archiepiscopum Mediolanensem in villa Modicensi secundario eidem, ante unctionem et coronationem imperialem consuevit impendi (ut de his coronationibus notat Ioan. And. Ext. de iureiur. c. Romani, in Clementinis) videntur superfluae et inanes. Hoc autem est absurdum et inconveniens: non enim videntur binae unctiones et coronationes huiusmodi, ante unctionem et coronationem imperialem absque rationabili causa inductae. Causa autem huius non videtur alia, nisi quod ex unctione et coronatione Aquisgrani in germania et Gallia Belgica et in aliis provinciis regni citramontanis, et ex unctione et coronatione in villa Modicensi in Italia possit administrare: et sic id non poterit ex electione Principum electorum. Circa hanc oppositionem est sciendum, quod quidam voluerunt dicere, quod Rex Romanorum auctoritatem administrandi recipit ab Archiepiscopo Coloniensi: ad illum enim pertinet eidem Regi primam unctionem et coronationem impendere, ut iam dixi, et hanc opinionem recitat Inn. Ext. de elect. c. venerabilem Sed haec opinio non est vera. Cum enim Rex Romanorum ex ipsa electione Principum electorum, auctoritatem administrandi plenariam consequatur, ut sufficienter supra in 5. et 6. capitulis est ostensum: non ergo ipsam consequitur ab Archiepiscopo Coloniensi praetextu unctionis et coronationis praedictarum, vel alio quocumque, nisi ex electione Principum electorum duntaxat. Restat ergo pro oppositione praemissa tollenda, causam assignare quare Rex Rom. ante unctionem et coronationem imperialem binas unctiones et coronationes recipit ante dictas. Circa quod est sciendum, quod ritus unctionis regum Christianorum [Note: Unctionis regalis erigo.] ex praecepto veteris Testamenti est inductus. Legitur enim 1. Reg. 9. cap. quod Dominus praecepit Samueli, ut ungeret Saul


page 69, image: s077

ducem super populum Israel, et quod fecit, ut patet ibi ro. 10. cap. Item etiam legitur de David 1. Reg. 17. Item legitur de Salomone rege, qui fuit unctus per Sadoch sacerdotem, et Nathan prophetam, 3. Reg. cap. 1. Idem etiam legitur de aliis Regibus unctis ex praecepto Domini per Heliam Prophetam, ut paret originaliter 3. Reg. cap. 19. et transumptive Ext. de sacra unctione, cap. uno, vers. unde in veteri: ubi etiam dicitur, quod in novo Testamento unctio regis vel principis a capite ad brachium est translata. Coronationem autem Regum credo ex sola generali, nedum Christianorum sed etiam Paganorum et gentilium consuetudine introductam. His praemissis, ad dictam oppositionem respondendo dico, quod Rex Romanorum ungitur iuxta ritum omnium Regum Christianorum ex praecepto veteris Testamenti praemisso inductum: coronatur autem iuxta consuetudinem generalem et laudabilem, tam apud Reges Christianos quam etiam paganos et gentiles communiter observatam. Quod autem bis Rex Rom. ungitur et coronatur ante unctionem et coronationem imperialem (ut est dictum) hoc reputo propter duo regna Principalia, quae habet, fuisse introductum. Primum est regnum Germaniae, cui accessit regnum Lothariense seu Lotharii, ut patet ex dictis supra in capitulo quinto. Et idem dico de regno Arelatensi, vel regno Burgundiae, quod Ottho primus (ut refert Chronica Francorum) in suam potestatem accepit: unde ratione huius regni Germaniae, cui dicta regna accesserunt, Rex Romanorum, primo ungitur et coronatur Aquisgrani. Hic enim locus est caput regni, ut etiam notat Hostiensis in Summa de princip. et reg. §. Cui confitendum, sub §. cui Imperator. Cui etiam concordat dicta Chronica Godfridi dicens, quod Carolus Magnus ibi principalem sedem regni Francorum constituit. Secundum regnum est regnum Italiae, ratione cuius in dicta villa Modicensi. (ut praemittitur) ungi et coronari consuevit. volebant enim Italici, sicut et Germani, circa coronationem regalem Italici regni suam sibi consuetudinem observari: nec immerito. Magni enim faciunt provinciales servari sibi


page 70, image: s078

consuetudinem suam, ut dicit ff. de off. procons. l. observare. §. et hoc cum. et l. si aliquam. Circa quod est notandum, quod etiam dato, quod Italici Regem Rom. ad administrationem regni Italici, nisi coronatione in dicta villa Modicensi; vel etiam Germani ad administrationem regni Germanici, nisi coronatione Aquisgrani prius habitis, nollent admittere: non tamen propter hoc Rex Romanorum, reciperet potestatem administrandi ex coronationibus huiusmodi, sed potius ex electione Principum, ut ostensum est supra capite quinto. sed haec potestas administrandi remaneret impedita, quousque coronationes praedictae fierent ratione consuetudinis, quam in hoc sibi servari vellent, tam Italici quam Germani. Vel posset dici, quod ratione dictae consuetudinis fingeretur nondum electus, quousque dictae coronationes sibi impenderentur: iuxta ea quae in simili materia de confirmatione electionis et installatione Praelati not. Innoc. Ext. de caus. possess. c. cum super, in prima glossa circa princip. Non igitur superfluae et inanes sunt unctiones et coronationes praedictae, sed ex causis iam dictis rationabiliter sunt inductae. An autem Rex Romanorum post unctionem et coronationem imperialem, quas post duas praemissas unctiones et coronationes recipit ab Ecclesia Romana, aliquod novi iuris ultra nomen Imperatoris consequatur, de hoc dicam infra in c. sequenti, in secunda oppositione.

Capitulum decimumtertium, in quo formantur duae oppositiones contra praedictum tertium articulum, et solvuntur. [editor: wrong heading!]

COntra tertium vero articulum praedictum, in eo quod ibi dicitur, quod Rex Romanorum habet eandem potestatem, quam habet Imperator, opponitur de l. bene a Zenone. in fi. C. de quad. praescript. ubi Imperator non concedit privilegium ante infulas imperiales susceptas, per quarum susceptionem


page 71, image: s079

intelligimus coronationem Imperialem. Et sic videtur, quod Rex Rom. non habet eandem potestatem in concessione privilegiorum, quam habet postea factus Imperator. Ad hanc oppositionem (salvo semper maiorum meorum iudicio) dico, quod quid sit in hoc tenendum de iure civili, id determinationi dominorum Legistarum relinquo, qui de hoc tractant in praeallegata l. bene a Zenone, et maxime dominus Cynus de Pistorio, de quo aliquid tractat VVilhelmus in Speculo de rescripti praesent. §. fin. vers. item quod est obtentum. Tamen ex quo Carolus Magnus, in cuius personam translatum fuit imperium de Graecis (ut saepe dictum est) multa concessit privilegia in Italia, et in aliis partibus regni et imperii Francorum ante unctionem et coronationem imperialem, quae hodierno die in multis reperiuntur Ecclesiis, et hoc fecit iuxta morem aliorum regum Italiae ac etiam Francorum praedecessorum suorum, nec non iuxta consuetudinem generalem omnium aliorum regnorum occidentalium, quorum Reges concedunt privilegia in suis regnis. Et idem post eum fecerunt sui successores in dictis regnis et imperio, ut videri posset ex diversis privilegiis per eos multis Ecclesiis ac civitatibus et locis aliis Germaniae, ac aliarum provinciarum regni et imperii concessis. Ergo et hodie saltem ex consuetudine generali, a tempore cuius contrarii hominum memoria non exsistit, introducta, quae est optima legum interpres, ut ff. de legib. et senat. l. si de interpr. et Ext. de consuet. c. cum dilectus, poterit Rex nondum coronatus in Imperatorem dare praemissa privilegia. Unde legitur in praemissa Historia Francorum, quod Pipinus pater dicti Caroli Rex Francorum dedit Ecclesiae Romanae civitatem Ravennae cum quinque civitatibus ad eam pertinentibus: et tamen hic numquam factus fuit Imperator. Carolus etiam praedictus (ut patet ex Chronica Martini) antequam esset Imperator, Romam veniens, confirmavit Ecclesiae Romanae omnia, quae pater suus Pipinus dederat eidem, adiuncto ducatu Spoletano et Beneventano. Et hoc indistincte, credo verum in privilegiis quae concederet Ecclesiis, vel aliis quibuscumque terris et provinciis


page 72, image: s080

hodie subiectis regno et imperio: cum omnes eas habuerit Carolus ante translationem imperii, ut plenius supra dictum est. In aliis autem terris et provinciis, quas non habuit idem Carolus dicto tempore, et quae nec adhuc sunt, saltem de facto, de regno et imperio, credo quod non posset concedere privilegia virtute praedictae consuetudinis ante unctionem et coronationem huiusmodi. Sed credo, quod post coronationem imperialem ea de iure concedere possit, iuxta ea quae dicam in sequenti oppositione. Et licet forte de facto talia privilegia non admitterentur vel reciperentur; tamen admittenda essent, cum contra oboedientiam, ad quam tenentur Imperatori alii Reges, non videatur currere praescriptio, ut iam dicam.

Item opponitur secundo contra eundem tertium articulum de canone 23. Dist. c. in nomine Domini, vers. eligatur autem, ibi: et factus Imperator, etc. et de c. venerabilem, §. verum, ibi: eligendum in regem Imperatorem postmodum promovendum, Ext. de elect. etc. Romani, vers. postquam, de iureiur. in Clem. ubi dicitur: Ego enim Rex Romanorum, et futurus Imperator. Ex quibus omnibus capitulis patet, quod primo quis efficitur Rex et postmodum futuro tempore Imperator. Et sic Rex non videtur habere eandem potestatem, quam Imperator: cum Rex prius exsistens, postmodum promoveatur in Imperatorem, et sic aliquid plus importet promotio in Imperatorem, quam in Regem. Circa hanc oppositionem sciendum est, quod si vellemus sequi pronuntiationem principum Germaniae, de qua notat Host. Ext. de verb. sig. c. super quibusdam, scilicet quod unctio non det, nisi nomen Imperatoris; tunc haberemus dicere, quod promotio Regis Romanorum ad Imperatorem esset verbalis et non realis. Sed quia videtur quodammodo absurdum et ridiculosum, quod haec promotio ad imperium, quae fit per unctionem et coronationem imperialem, fiat propter nomen Imperatoris tantummodo consequendum: idcirco ad hanc oppositionem aliter respondeo, dicendo quod (sicut apparet ex tenore tertii articuli antedicti) non dico nec dixi in eodem articulo,


page 73, image: s081

quod Rex Romanorum post electionem concordem Principum, vel a maiori parte ipsorum de se factam, habeat eandem potestatem omnino et simplicitet quam habet Imperator, sicut principes Germaniae pronuntiarunt, ut etiam recitat Hostien. in praedicto cap. super quibusdam: sed dixi et dico, quod habeat eandem potestatem quam habet Imperator in Italia, et in aliis provinciis et terris hodie subiectis regno et imperio. Nec etiam dico sicut dicti Principes pronuntiarunt, ut not. Host. in praed. c. super quibusdam, quod unctio imperialis nihil det nisi nomen Imperatoris. Dico enim (salvo semper iudicio saniori) quod Imperator post unctionem et coronationem huiusmodi consequitur potestatem imperialem in omnibus regnis et provinciis, praesertim occidentalibus, quae non erant sub potestate Caroli M. ante tempus translationis praedictae, et quae adhuc non sunt sub potestate imperii de facto: ita quod potest in eis spurios legitimare quo ad temporalia, infames ad famam restituere, leges condere, et his similia facere, quae de iure sunt solis Imperatoribus reservata. Item potest a Regibus et Principibus eorum dem regnorum ac etiam provinciarum subiectionem exigere, quod ante unctionem et coronationem imperialem facere non poterat, nisi in his provinciis et terris quae erant sub potestate et dominio dicti Caroli ante tempus eiusdem translationis, et quae adhuc hodie subiectae sunt regno et imperio. In his enim porest potestatem imperialem exercere, et praemissa facere ante unctionem et coronationem imperialem, saltem virtute consuetudinis, eo iure quo id potuit Carolus, ut probatum est supra in cap. 7. Et sic intelligendus est articulus praenotatus, et sic unctio et coronatio imperialis aliquid realitatis addit ultra nomen Imperatoris. Seu potius Rex Romanorum post unctionem et coronationem imperialem virtute translationis imperii aliquid realis iuris consequitur, iuxta ea quae dicam infra in c. 16. Alias enim nisi sic dicamus, non posset dici Rex Romanorum promoveri (proprie loquendo) ad imperium, nec dici proprie futurus Imperator: et esset lex imposita verbis et non rebus, cuius contrarium est faciendum, ut patet C.


page 74, image: s082

communia de leg. 2. et Ext. de elect. c. commissa. §. Porro li. 6. et distinctio nominum non declararet differentiam rerum, quod est contra iura. 21. Dist. c. clerus, et C. de codicil. l. si idem, ut notatur 95. Dist. c. olim. Scias tamen, quod praemissae oppositioni meae non sto praecise, propter ea quae dicam infra in cap. 16. circa finem: sed determinationem eiusdem maioribus meis reservo, ut dicam in praedicto cap. in fine. Licet autem reges eorundem regnorum fortassis non sinerent in suis regnis fieri per Imperatore Rom. adhaec tamen admittenda de iure tenentur. Imperator enim fundat intentionem suam in orbe de iure, ut patet 7. q. 1. c. In apib. et ff. ad 1. Rhodiam de iactu. l. de praecatio. Cum ergo ab subiectionem et oboedientiam Imperatoris teneantur, nisi se ostendant se esse exemptos, videntur peccare in his sibi resistentes: ad hoc 11. q. 3. c. qui resistit, praesertim cum contra oboedientiam non currat praescriptio, ut Ext. de praescript. c. cum non liceat, et c. cum ex officii, et de consuet. c. cum inter nos. Et sic ex his patet responsio ad dicta capit. in nomine, c. venerabilem, et c. Romani. Quia dico, quod plus importat promotio in Imperatorem in regnis praesertim occidentalibus, quae de facto non subsunt regno et imperio Romanorum, quam promotio in Regem. Sed non plus importat haec probatio ad imperium, quo ad Italiam et alias provincias et terras regno et imperio subiectas, nisi quandam intitulationem et nominationem imperialem, cum omnia possit in his provinciis et terris, quae potest Imperator, ut supra in cap. 7. plenius est ostensum.

Capitulum duodecimum, in quo formantur octo oppositiones contra dictum quartum articulum, et solvuntur.

COntra quartum autem articulum praemissum, in eo quod ibi dicitur, quod electus in Regem seu Imperatorem Rom. a


page 75, image: s083

principibus vel a maiori parte ipsorum, nominationem ab Ecclesia Romana recipere non tenetur, opponitur de c. venerabilem, §. nos itaque. Ext. de elect. ubi Innocentius Papa tertius nominavit regem Otthonem quartum, qui tamen fuit electus a maiori parte Principum, ut ibi notat Innocent. et Hostiensis: et de c. Romani, vers. praefatus itaque de iureiur. in Clemen. ubi dicitur, quod Clemens Papa quintus examinata persona quondam Heinrici Imperatoris, licet in eius absentia, ipsum nominavit Regem; quem tamen ab omnibus Principibus in concordia electum fuisse constet. Et sic videtur, quod electus in regem Romanorum, quantum cumque sit electus in concordia vel a maiori parte principum, nominationem regiam ab Ecclesia recipere teneatur. Ad hanc autem primam oppositionem dicendum est, quod nominatio regia (de qua loquuntur praedicta duo cap.) est quaedam nuda et simplex nominatio, qua Papa electum in Regem nominat seu vocat Regem [Note: Nominatis Imp.] Romanorum, nihil omnino novi iuris tribuit nominato, quod etiam probatur ex praedicto c. venerabilem: nam licet ibi Papa nominavit Otthonem Regem Rom. tamen reservavit contradictoribus potestatem dicendi contra personam ipsius electi, et contra factum electionis, ut patet ibi: in vers. eos igitur. Et sic apparet, quod talis nominatio nihil sibi iuris tribuit: unde etiam non erat necesse, quod ipsam a Papa reciperet vel etiam peteret. Sed Papa id facit ad ostendendum favorem quem ad ipsum habebat, iustitia exigente, puta quia electus erat a maiori parte Principum, ut supra dixi. Idem etiam dico de nominatione quondam Henrici praedicti, et multo fortius: quia concorditer erat electus a Principib. ut dixi. Item contra eundem quartum titulum in eo quod ibi dicitur, quod electus a Principib. in concordia, non tenetur recipere approbationem ab ecclesia Romana, opponitur de praed. c. Romani vers. praefatus itaque, de iureiur. in Clemen. ubi dicitur, quod Clemens Papa quondam Henricum Imper. approbat in Regem Romanorum: et tamen idem fuit electus concorditer a principib. ut dictum est. Item in eod. ca. dicitur in §. ceterum: quod Bonifacius Octavus approbavit quondam Albertum


page 76, image: s084

Regem Rom. Imo (quod plus est) dicitur ibi, quod assumpsit eum in Regem: quod plus videtur importare quam approbatio. Et tamen hic etiam fuit electus in concordia. Item in hoc quod in praedicto articulo dicitur, quod electus a maiori parte numero principum electorum, non tenetur petere vel recipere approbationem personae ab Ecclesia Rom. opponitur de c. venerabilem, vers. quod autem. Ext. de elect. ubi dicitur, cum vota principum in electione dividuntur, Papa post admonitionem et exspectationem possit alteri partium favere. Item dicitur ibidem in vers. eos igitur, quod reprobavit Philippum electum in discordia in Regem Rom. Et sic patet ex hoc quod Papa tempore discordis electionis personam unius electi in Regem approbare potest, reliquo reprobato. Unde videtur ex praed. c. venerabilem, quod electus in concordia vel etiam in discordia, quantumcumque sit electus a maiori parte Principum, teneatur petere ac recipere approbationem a Papa et Ecclesia Romana.

Ad hanc oppositionem sequendo illam opinionem, de qua supra dictum est in cap. 9. scilicet quod iurisdictiones ecclesiasticae et saeculares sint distinctae, et quod utraque immediate sit a Deo, diceremus, quod nec illa nec quaecumque alia constitutio iuris canonici possit iurib. regni et imperii in aliquo praeiudicium generare. Sed quia de hac opinione vel eius determinatione me non intromitto, ut ibi dixi; ergo aliter ad eandem oppositionem respondeo dicendo, quod quando in discordi electione regis Rom. incidit dubium facti, puta quia uterque electorum dicit se esse electum a maiori parte Principum, vel alter ex electis dicit, coelectum suum non esse electum in termino ad eligendum praefixo, vel aliud tale; in hoc casu propter necessitatem facti, scilicet quia hîc non est alius iudex superior, Papa potest hoc dubium cognitione praehabita definire, iuxta ea etiam quae notat Innoc. et Host. Ext. de foro compet. c. licet, et dixi etiam supra in c. 8. Et sic habebit unum approbare, reliquum vero reprobare, hoc est per sententiam definitivam declarare, quis corum ius habeat in regno et imperio, et quis non. Et sic debet intelligi praedictum c.


page 77, image: s085

venerabilem, in vers. quia autem, et vers. eas. Et idem esset secundum ea quae notat Inn. et Host. in praedicto c. licet, quando incideret probabile dubium iuris, puta quod unus esset electus a duobus principibus et alius ab aliis duobus, tertius vero a reliquis principibus: hîc enim est dubium iuris. Nam si dicamus, quod electio pertinet ad eos, ut ad singulares personas, secundum opinionem Hostiensis, de qua supra dixi cap. 6. valet electio quae facta est a tribus, tamquam a maiori parte respectu aliorum, secundum ea quae notat Vin. de praesentatione plurium patronorum, Ext. de iur. pat. c. quoniam, et Compostell. Ext. de elect. c. Ecclesia 1. Si autem dicamus, quod pertineat ad eos ut ad collegium seu universitatem, secundum aliam opinionem, quae mihi placer (ut in praed. cap. 6. dixi) tunc nulla ex his tribus valeret, quia nulla esset facta a maiori parte collegii principum, secundum ea quae notant praedicti doctores in capitulis praeallegatis: et sic aliam electionem denuo fieri oporteret. Unde in hoc casu, vel quocumque alio, ubi dubium probabile iuris incideret, Papa posset illud dubium, nedum propter necessitatem iuris, sed etiam auctoritate iuris, declarate, ut patet Ex. qui fil. sint legit. c. venerabilem. §. rationibus. Et ex hac declaratione haberet unum approbare, reliquo reprobato, vel omnes reprobare. Et sic etiam intelligo praedictum c. venerabilem. vers. qui autem, et vers. eos igitur. Et secundum praemissa debet intelligi id quod ibi notat Innoc. qui dicit: Si plures Principes eligunt, Papa de iure cognoscet inter eos, et definiet. Ac in his casibus, si lis verteretur super hoc coram Papa, uterque electus bene petere posset, ab eo declarari, se fore Regem Romanorum ex electione a maiori parte principum de se facta, ac etiam ex consequenti de clarari, suum coelectum nullum prorsus ius habere in regno et imperio Romanorum. Quando autem alius est electus a maiori parte principum, ut in casu nostro, nec in hoc incidit aliquod probabile dubium iuris vel etiam facti, non est dicenda talis electio discors, nec dicuntur vota Principum dividi, sed potius electio huiusmodi dicitur iuris interpretatione esse concors, ut patet ex his quae dicta sunt supra in cap. 6. Unde tunc approbatio Papae, vel etiam ipsius


page 78, image: s086

approbationis petitio, electo in Regem necessaria non exsistunt. Et sic quo ad hoc intelligi debet 4. articulus praenotatus. Nec exemplum de Lothario et Cunrado positum in vers. praedicto. Qui autem, contradicit huic solutioni, imo potius concordat: non enim dicitur in praedicto versiculo, nec etiam reperitur in historia Francorum et Chronica Godfridi praedictis. quae de hoc negotio plene tractant, quod idem Lotharius aliquam receperit a sede Apostolica nominationem vel approbationem; sed unctionem et coronationem imperialem duntaxat ab eadem sede recepit. De Cunrado vero, qui fuit frater Friderici ducis Sueviae, et post eundem Lotharium factus fuit Imperator, historia et Chronica praedictae non referunt, quod fuerit electus in Regem Rom. a principib. Electoribus: sed referunt, quod in Italiam profectus, se a suis apud Mediolanum in regem ungi et coronari fecit, et nomen Regis assumpsit. Propter quod Honorius Papa ll. ipsum excommunicavit: demum post plures annos dimisso usurpato nomine Regis, ipsius Lotharii Regis gratiam promeruit. Et hoc ultimum etiam in praedicto venerabilem, continetur. Et sic patet responsio ad praedictum c. venerabilem, in contrarium allegatum. Ad id vero quod dicitur in dicto c. Romani, de Heinrico Imp. et Alberto rege praedictis, respondeo et dico, quod approbatio et assumptio, de quibus loquitur idem capitulum, non fuerunt ipsis necessariae, cum iidem ex electione concordi principum Electorum tam nomen Regis, quam administrationem regni et imperii, ac etiam potestatem imperialem in provinciis subiectis regno et imperio, ex generali consuetudine fuerint plenarie consecuti, ut superius in c. 5. et 7. apparet. Nomen autem Imperatoris et si quid aliud iuris competit Imperatori plus quam Regi, poterant consequi post unctionem et coronationem imperialem, ut etiam supra in c. 7. dictum est. Et sic approbatio vel assumptio necessariae non fuerunt. Sed Bonifacius et Clemens Romani Pontifices praefati, approbationem vel assumptionem huiusmodi fecerunt de quadam sollennitate, ex superabundanti cautela, scilicet ut sciretur


page 79, image: s087

ab omnibus propositum eorundem Rom. pontificum, qui decreverant Heinricum et Albertum praedictos ungere et coronare in Imperatores. Et hoc scilicet, quod approbatio vel assumptio praedictae petendae non erant, et sic de necessitate nec recipiendae, satis apparet ex praedicto c. Romani. Nam non apparet ibi, quod dictus Heinricus a praedicto Papa Clemente approbationem personae petierit, sed solummodo petiit seu dedit nuntiis suis mandatum petendi, sibi per manus eiusdem Clementis impendi unctionem, consecrationem, et Romani imperii diadema, ut ibi patet in vers. dictus namque. Neque etiam apparet ex eodem c. Romani, in praedicto §. ceterum, quod praefatus Albertus a dicto Bonifacio Papa petiverit approbationem vel assumptionem in Regem Romanorum. Quas etiam approbationem vel assumptionem, si praedicti Heinricus et Albertus ab eisdem Romanis pontificibus perivissent et obtinuissent; id tamen eorum successoribus in regno et imperio, ac principibus Electoribus, et aliis principibus, et populo Germaniae, et aliis subiectis regno et imperio, in iuribus eiusdem regni et imperii praeiudicare non debet: ut inferius in ultima oppositione contra iura regni et imperii facta, in c. 14. plenius ostendetur.

Item contra eundem quartum articulum adhuc alio modo potest opponi, de praedicto c. venerabilem. §. verum, Ext. de elect. et de praedicto c. Romani, in princip. de iureiuran. In Clemen. in quibus cap. dicitur, quod ius et potestas eligendi Regem Rom. in Imperatorem promovendum, pervenit ab ecclesia Romana ad certos principes Germaniae, quos hodie vocamus Principes Electores. Et sic ex huiusmodi potestate eligendi ad ipsos Principes ab ecclesia Romana perventione seu translatione, satis congruum videtur esse et rationabile, quod etiam nominatio et approbatio electionis, vel saltem personae electi, petatur et recipiatur ab ecclesia Romana per electum in Regem et Imperatorem. Iustum enim est unicuique sua committere, C. de ludaeis. l. nemo. Ad idem 16. q. 2. c. visis. Ad hanc oppositionem inhaerendo his quae de translatione imperii supra cap. 4. et de unctione et coronatione imperiali dixi supra capite


page 80, image: s088

proximo, dico (salvo semper meliori iudicio) quod id quod dicitur in praedictis duobus c. venerabilem, etc. Romani, scilicet ius et potestatem eligendi pervenisse ad dictos Principes ab ecclesia Romana, potest intelligi dupliciter. Primo modo, quod electus in Regem a Principibus, consequitur per auctoritatem Ecclesiae regendarum provinciarum et terrarum, hodie regno et imperio subiectarum: quas omnes habuit Carolus Magnus ante tempus translationis imperii, et etiam potestatem exercendi actus a iure Imperatori reservatos in eisdem provinciis et terris: et isto modo non pervenit ad eos ab Ecclesia haec potestas eligendi: sed potius ab Otthone III. Imp. de consensu principum et populi regno et imperio subiectorum, ex presso vel saltem tacito, et huius ratio est. Certum est, si ante tempora institutionis Electorum huiusmodi, quae facta fuit tempore praedicti Otthonis (ut patet supra in c. 2.) va casset regnum Romanum: principes et populus subiecti regno, circumscripta successione generis, potuissent elegisse sibi regem de iure gentium, ut patet ff. de iust. et iur. 1. ex hoc iure, cum ibi notatis. Qui electus ex tali electione, consecutus fuisset regimen provin ciarum et terrarum eidem regno subiectarum, eodem iure gentium,ut visum est supra c. 5. ac etiam potestatem exercendi actus a iure Imperatori reservatos in iisdem provinciis et terris: et hoc virtute consuetudinis, ut ostensum est supra in cap. 7. quae consuetudo etiam est ius, ut patet 1. Dist. c. consuetudo, et Instit. de iur. nat. gent. et ciu. §. ex non scripto. Ex sic ex consequenti, Principes et populus huiusmodi potuisset potestatem eligendi regem, in alium vel alios, illa vice vel perpetuo etiam transtulisse. Iustum enim est, ut unicuique res sua disponenda committatur, ut iam supra dictum est, Ergo a pari vel fortiori ratione potuit idem Ottho Imp. de consensu principum et populi praedictorum expresso, vel saltem tacito, instituere, ut ad certos Principes perpetuis temporibus perveniret ius et potestas eligendi Regem, qui praemissam potestatem haberent in provinciis et terris huiusmodi exercendi. Maiorem enim potestatem, vel saltem parem habet Rex seu


page 81, image: s089

Imperator vel alius princeps quicumque cum consensu principum et populi subiectorum, faciendi ordinationes in regno vel principatu quam habeant Principes et populus huiusmodi vacante regno et Principatu: ut de se notum exsistit. Ex quo ergo (ut ex iam dictis apparet) Ottho praedictus de consensu principum et populi sibi subiectorum, potuit instituere de iure Electores praedictos. Ergo in hoc Papae vel ecclesiae Romanae auctoritas necessaria non fuit. In his enim quae a iure competunt, non est alicuius etiam superioris auctoritas necessaria, 28. Dist. c. de his, ff. de condit. et instit. l. quae sub condit. §. fin. cum simil. Secundo vero modo potest intelligi hanc potestatem eligendi pervenisse ad Principes Electores, sic scilicet, quod electus ab eis, per ipsam Ecclesiam Rom. seu eius auctoritate consequatun nomen Imperatoris, et potestatem imperialem, seu actus Imperatoris reservatos exercendi in aliis provinciis et terris, quae de facto non subsunt regno et imperio Rom. et quas non habuit Carolus Mag. tempore translationis imperii saepe dictae, seu ante tempus translationis huiusmodi sub sua potestate. Et hoc secundo modo potestas eligendi Regem seu Imperatorem aB Ecclesia Romana pervenit ad principes Electores, et sic praedicta duo c. in contrarium allegata intelligo. Haec enim auctoritate ipsius Ecclesiae, virtute dictae translationis imperii, consecutus fuit Carolus Magnus, in cuius personam translatio imperii de Graecis facta dinoscitur, et deinde post eum sui in regno et imperio successores, ut visum est supra in cap. 4. Unde etiam credo quod Rex Romanorum, quo ad haec praemissa consequenda, petere consuevit a Papa et Ecclesia Ro. post electionem suam, sibi unctionem et coronationem imperialem impendi. Sicut etiam fecit Imperator Heinricus septimus, ut patet Ext. de iureiur. c. Romani. §. praefatus namque. Post quas [Note: Imperatorium nomen.] unctionem et coronationem, praemissam potestatem cum nomine Imperatoris consequitur, ut etiam supra in c. praecedenti dictum est. Unde nominationem vel approbationem aliam petere vel recipere non tenetur. Vel posset dici, quod Reges Romanorum ex sola consuetudine, non propter potestatem aliquam


page 82, image: s090

imperialem, sed propter nomen imperiale duntaxat consequendum, petunt sibi ab Ecclesia Rom. unctionem et coronationem imperialem impendi, secundum ea quae dicam infra cap. 16. in fine. Et quod potestatem imperialem consequuntur statim ex electione Principum Electorum, virtute translationis imperii de Graecis in Germanos, iuxta ea quae dixi supra et in cap. 4.

Item contra dictum quartum articulum opponitur de glossa Iohannis posita 93. Dist. c. legimus, ubi sic dicit: Ex sola enim electione dico eum verum Imp. antequam a Papa confirmetur, licet ita non appelletur. Ergo Iohannes innuit in hac glossa, quod electus a Principibus in Regem et Imperatorem, ad hoc saltem ut appelletur Imperator, confirmationem seu approbationem a Papa et Ecclesia petere et recipere teneatur. Ad hanc oppositionem dico, quod intelligi debet dicta glossa de ea confirmatione vel approbatione, quae fit per unctionem et coronationem Papae, ex qua consequitur nomen Imperatoris et alia iura imperialia in provinciis et terris, quae de facto non subsunt imperio, de quibus iuribus dictum est supra in capitulo praecedenti. Nam Papa ungendo et coronando eum Imperatorem, consentit promotioni suae ad imperium: et sic tacite ipso facto dicitur eum confirmare vel approbare. Et talis tacita confirmatio vel approbatio per unctionem huiusmodi, dat sibi nomen Imperatoris, et potestatem iura imperialia in provinciis et terris, quae de facto non subiectae sunt imperio, exercendi, ut dictum est supra in oppositione praecedenti. Nec alia confirmatio vel approbatio Papae requiritur: ad quod bene facit text. de electione, capit. venerabilem, §. verum. vers. numquid enim, ubi sic dicitur: Nunquid enim si Principes non in discordia, sed etiam in concordia, sacrilegum quencumque, vel excommunicatum in regem, tyrannum vel fatuum, haereticum eligerent, aut paganum; nos inungere, consecrare ac coronare hominem huiusmodi deberemus? absit omnino, et non dicit: Approbare hominem huiusmodi deberemus. Ex quo satis colligitur, quod sufficit Regi Romanorum tacita Papae per unctionem et coronationem imperialem approbatio et confirmatio. Nam si requireretur expressa confirmatio vel


page 83, image: s091

approbatio Papae, utique dixisset. Ad idem facit et d. c. venerabilem. §. quod autem, ibi: postquam a nobis unctio, consecratio et coronatio postulantur. Non dicit: postquam a nobis nominatio vel personae approbatio postulabatur. Unde notat Innoc. in praedicto c. venerabilem, in glos. arg. quod sic, quod in coronatione Imperatori tribuitur confirmatio: quod dicit ex eodem cap. patere. Sufficit ergo illa tacita personae ipsius Regis approbatio seu confirmatio, per unctionem et coronationem huiusmodi, ut praedixi. Et simile huius etiam notat de dignitatibus ecclesiasticis, 63. Dist. c. quia igitur: ubi notatur, quod sunt plerique Archiepiscopi, quorum confirmatio non petitur a Papa, sed tantum pallium: et tunc co ipso quod recipiunt pallium a Papa, intelliguntur ab ipso confirmati, ut ibi notatur.

Item contra eundem quartum articulum, quinto sic opponitur: Ad Papam et ad Ecclesiam Rom. pertinet Imperii Rom. dispositio et translatio, cum ipsum de Graecis transtulerit in Germanos, ut Ext. de elect, c. venerabilem. §. verum. et de iureiur. c. Romani circa princ. in Clemen, quod est maius quam nominatio, vel personae approbatio ipsius Regis, ut de se notum est: ergo etiam nominatio et approbatio eiusdem ad Papam et ecclesiam Romanam pertinebit. Quod enim in maiori conceditur, licitum etiam esse videtur in minori, ut Ext. qui filii sint legitim. cap. per venerabilem. post principium. Ad idem Ext. de regulis iuris, c. cui licet, libro 6. cum concordantiis additionum. Ad hanc oppositionem secundum quosdam responderi potest, quod praedicta translatio imperii non [Note: Populi Rom. potestas.] ab ecclesia Romana, sed potius a populo Romano robur habuit et vigorem: et huic responsioni Chronicae de imperii translatione loquentes, favere videntur. Referunt enim, quod Leo Papa III. populo Romano petente et adclamante, Carolum Magnum in Romanorum Imperatorem creaverit, ut scripsi supra cap. 1. et 2. in fine. Et pro hac responsione facit etiam opinio quorundam, quae habet, quod populus Romanus hodie posset leges condere, iuxta ea quae notantur ff. de leg. l. non ambigitur. Nam si populus Romanus, secundum opinionem praedictam, hodie legem


page 84, image: s092

condere posset, pari ratione videtur, quod idem populus possit imperium, a quo potestas leges condendi dependet, de una gente ad aliam, praesertim ex rationabili causa, transferre. Sed haec responsio, salvo meliori iudicio, mihi non placet. Ex quo enim imperium Romanorum tempore dictae translationis, et etiam longo tempore ante ipsam non fuit apud Romanos, sed apud Graecos, nec etiam hodie apud Romanos, sed apud Germanos exsistat; non occurrit ratio quare populus Romanus tempore translationis praedictae habuerit, vel etiam hodie habeat maiorem potestatem circa translationem imperii, quam quicumque alius populus imperio Romano subiectus. Et eadem ratione puto, quod populus Romanus hodie leges condendi non habeat potestatem, per l. ult. C. de leg. Et hanc opinionem tenet Ioh. et Acc. in d. l. non ambigitur, quam etiam approbat Hostiens. in summa de constit. §. quis. Posset tamen satis probabiliter dici, quod populus Romanus, sumendo ipsum non tantum pro populo civitatis Romanae sed pro toto populo Romano imperio subiecto, secundum id quod not. 2. Dist. c. ius Quiritum. etiam hodie habeat, praesertim vacante imperio, potestatem leges condendi, ac imperium ex causa rationabili de una gente ad aliam transferendi, cum talis populus maior videatur ipso Principe, secundum ea quae dicam infra capite 17. Reprobata igitur praemissa responsione, pro evidentia solutionis huius oppositionis, sciendum est, quod Papa et ecclesia Rom. casualiter certis causis inspectis, etiam in regionibus quae non sunt de temporali iurisdictione Ecclesiae Romanae, potest interdum iurisdictionem temporalem exercere, non tamen quod propter hoc velit alieno iuri praeiudicare, et hoc potest facere auctoritate iuris divini, ut probatur Ext. qui filii sint legit. c. per venerabilem. §. rationibus. quod dictum satis bene declarat Innoc. et Hostiensis post eum. Ext. de for. compet. c. licet: ubi dicunt, quod licet in multis sint distincta officia et regimina mundi et ecclesiae, tamen quandocumque necesse est, ad Papam recurrendum est, sive sit necessitas iuris, et iudex dubius est quam sententiam proferre debeat; vel necessitas facti, quia alius non est iudex


page 85, image: s093

superior, vel non potest ius reddere, vel qualitercumque iudex nolit, vel non possit iustitiam exercere. Et allegat praedictum c. per venerabilem. Et sic dico (salvo tamen iudicio saniori) quod Ecclesia Romana non regulariter, sed casualiter, scilicet propter necessitatem facti, quia non erat hic alius superior, qui translationem imperii faceret, et certis et rationalibus causis inspectis (de quibus dixi supra cap. quarto) fecit eandem translationem imperii, quod est maximum negotium iurisdictiones saecularis. Et hoc potuit ex iure divino, per ea quae leguntur in dicto §. rationibus. Et sic non concluditur ex hoc, quod ad eandem Ecclesiam pertineat nominatio vel approbatio personae electae in Regem vel Imperatorem regulariter; nisi forte casualiter aliquae causae necessariae vel rationabiles interdum id exposcerent, sicut de translatione imperii est praemissum.

Item opponitur adhuc sexto contra praedictum quartum articulum hoc modo: Ad quem pertinet institutio et destitutio, et econtra, ut videtur Ext. de haereticis, c. cum ex iniuncto, in fine, cum concordantiis ibi notatis. Sed ad Papam et Ecclesiam Romanam [Note: Depositio Imperatoris.] pertinet destitutio Imperatoris, ut patet Ext. de re iudic. c. ad Apostolicae, libro sexto. Ergo et institutio, quae non videtur esse aliud nisi electi in Regem vel Imperatorem approbatio, ad Papam et Ecclesiam pertinere videtur. Solvendo hanc oppositionem, dico, quod ad quem pertinet iure ordinario institutio, ad eundem pertinet destitutio, et econtra. Secus in iure speciali: posset enim institutio in beneficiis, de quibus loquitur dictum capitulum, pertinere iure speciali. puta ex privilegio, vel consuetudine, ut electio clerici potest pertinere ex commissione ad Archidiaconum, vel alium Praelatum: sed tamen destitutio ad Episcopum pertineret, ut ibi notat D. Ioh. And. Et sic dico, quod in casu nostro Imperatoris destitutio non pertineret ad Papam vel Ecclesiam Romanam iure ordinario, cum de his temporalibus regulariter se non habeat intromittere, ut supra dictum est in praecedenti oppositione. Sed quodam iure speciali se habet intromittere de destitutione seu depositione Imperatoris,


page 86, image: s094

scilicet ratione peccati enormis et notorii, de quo Imperator incorrigibilis reperiretur, ut supra dictum est in capite decimo, in prima oppositione, praesertim cum hîc non sit alius iudex superior, qui hanc depositionem facere possit, iuxta ea quae dixi supra in proxima oppositione. Et ideo non sequitur ex hoc, quod ad cum institutio seu approbatio pertineat Imperatoris. Vel posset dici secundum aliquos, quod Papa et Ecclesia Romana non destituit vel deponit Imperatorem, sed declarat eum ratione peccati enormis et notorii, de quo Imperator incorrigibilis reperiretur, fore deponendum vel destituendum per Principes et alios populum regni et imperii repraesentantes, secundum ea quae dicam infra capite 17. Et secundum hoc quod dicitur de depositione et privatione Imperatoris Friderici per Papam Innocentium quartum facta in praedicto c. ad Apostolicae, in contarium allegato, debet intelligi secundum ea quae in oppositione sequenti statim dicam.

Item adhuc contra eundem quartum articulum opponitur septimo, videlicet quod Rex Romanorum ratione Germaniae, et Galliae Belgicae, ac aliarum provinciarum, quae ab antiquo fuerunt de regno Francorum, a Papa et ab Ecclesia Romana nominationem et approbationem, imo assumptionem recipere specialiter teneatur: quod sic probatur. Certum est quod Germania, et Gallia Belgica, et omnes aliae provinciae ab Aquitania usque Bavariam, fuerunt de regno Francorum, ut pater ex dictis supra in c. 1. et 2. Et in hoc regno Francorum videtur habere Romana ecclesia potestatem specialiter etiam in temporalibus disponendi. Zacharias enim Papa Hildericum regem Francorum deposuit, et Pipinum patrem Caroli Magni substituit in eius locum, et Francigenas a iuramentis fidelitatis ipsi Hilderico praestitis absolvit, ut patet ex omnibus Chronicis memoratis, et etiam ex Canone 15. q. 6. cap. alius. Et sic ex hac magna potestate, quam Ecclesia Romana specialiter in hoc regno etiam in temporalibus habere dinoscitur, dicendum videtur, quod electus in Regem et Imperatorem Romanorum specialiter ratione Germaniae et


page 87, image: s095

omnium aliarum provinciarum, quae sunt ab Aquitania usque in Bavariam, nominationem et approbationem, imo assumptionem ab Ecclesia Romana recipere teneatur: cum illius regni Francorum institutio et destitutio ad eandem Ecclesiam pertinere videatur, ut patet ex iam dictis. Pro huius oppositionis solutione sciendum est primo, quod temporibus dicti Pipini, Franci solebant habere Reges ex antiqua stirpe regum, qui a Meroveo filio [Note: Hilderici Regis Franc. depositio.] Clodii secundi regis Francorum Merovingi vocati sunt, vi patet ex dictis supra in c. 1. et 2. Quorum genealogia usque ad praedictum Hildericum in eodem regno permansit, qui Hildericus (sicut et alii plures sui praedecessores fecerant) solo nomine regnabat; sed opes, potentia et administratio ipsius regni penes praefectos ipsius palatii erat, qui maiores domus dicebantur, et huius praefecti officio idem Pipinus velut hereditario iure fungebatur. Qui misit ad eundem Zachariam papam, Burchardum primum VVirtzburgensem seu Herbipolensem Episcopum, et Volradum Archicapellanum, ut interrogarent et consulerent eum de Regibus in Francia, qui temporibus illis non habentes regiam potestatem, Reges tamen vocabantur, si bene esset an non. Et Zacharias super negotio huiusmodi consultus remandavit Pipino, melius sibi videri illum Regem vocari, qui potestatem haberet, quam illum qui sine potestate regali manebat, datâque auctoritate sua dictum Pipinum regem constituti iussit. Et sic idem Pipinus a Francis electus in regem, per manus sanctae memoriae Bonifacii Archiepiscopi Maguntinensis elevatus est in regni Solium in Suessionum civitate. Dictus vero Hildericus qui falso Rex dicebatur, attonsus est, et in monasterium missus, prout haec omnia in Chronicis Eusebii, Francorum, Godfridi, et Martini praedictis, ac etiam in vita beati Burchardi Episcopi antedicti plene narrantur. Pipinus autem postea per Stephanum Papam secundum, immediatum successorem dicti Zachariae Papae, et duo filii sui scilicet Carolus (qui postea Carolus Magnus vocatus est) et Carolomannus, uncti sunt in reges Francorum, ut referunt praedictae Chronicae Eusebii et Francorum. His itaque praemissis


page 88, image: s096

dicendum est, respondendo ad oppositionem praedictam, quod ad Papam et ad ecclesiam Rom. ex iure divino pertinet declaratio dubiorum, etiam in causis et negotiis temporalibus, nedum in Ecclesiasticis et spiritualibus, ut plene probatur in text. qui fil. sint legit. cap. per venerabilem. §. rationibus. Et sic Papa in casu isto auctoritate iuris divini, ad consultationem dicti Pipini declaravit Hildericum, qui nomen Regis inane habebat, deponendum fore a regno per Francos: et ipsum Pipinum qui potestatem regiam habebat, instituendum fore per eosdem in regem. Dubium enim erat in hoc casu ex eo, quod regnum huiusmodi (ut supra dictum est) per successionem generis debebatur: Unde ad alium non videbatur ipso Hilderico vivente posse transferri. Sed quia solo nomine (ut praedicitur) regnabat: idcirco iuxta praedictam declarationem, nomen regium eidem auferri, dictoque Pipino, qui potestatem et sollicitudinem regiam gerebat, attribui, aequitate suadente, debebat iuxta illud: Sire priveris, nec nomen habere mereris. Ad hoc 68. Distinct. cap. cor episcopi, et ibi notatur, et 38. Dist. cap. quae ipsis. Unde secundum declarationem praedictam Zachariae papae Franci eundem Pipinum in regem elegerunt et instituerunt: et Hildericum destitutum in monasterium detruserunt, ut patet ex praemissis. Et sic quod dicitur in Chronicis, quod Zacharias data auctoriate sua iussit Pipinum regem constitui, intelligo auctoritate, scilicet declaratione praemissi dubii, non autem auctoritate institutionis seu constitutionis Pipini in regem Francorum. Et talem declarationem etiam Ecclesia Romana in quolibet alio regno facere posset ratione dubii, etiam in temporalibus et saecularibus negotiis, ut patet ex praedicto §. rationibus, in c. per venerabilem. Quod ergo dicitur in praedicto c. alius, in contrarium allegato, quod Zacharias deposuit regem Francorum, expone, id est, deponendum consulit et depositioni consensit: ut etiam ibi notat Hugo. Cui expositioni satis concordat Glossator, ibidem dicens in ultima glossa, deposuit, id est, deponentib. consensit. Et similiter quod dicitur in eodem canone, quod Pipinum substituit, expone, id est, substituendum consulit, vel, id est,


page 89, image: s097

substituentib. consensit. Et hae expositiones ex his quae praemissa sunt, per dictas Chronicas approbantur. Quod autem dicitur in praedicto capitulo, quod idem Zacharias Francigenas a iuramento absolvit, dic, id est, absolutos declaravit, secundum Hugonem. Ex quo enim Hildericus auctoritate dictae declarationis Papalis et Ecclesiae, fuit per Francos depositus de regno, ergo Francigenae non erant astricti eidem iuramento fidelitatis, quod ei tamquam Regi praestiterant, ut Ext. de elect. cap. venerabilem in fine, et sic eos non absolvit proprie loquendo a praedicto iuramento, sed potius a iuramento eiusmodi absolutos declaravit. Et sic retentis dictis expositionibus non probatur ex illo capitulo, quod Papa et Ecclesia Romana habeat maiorem potestatem quo ad temporalia in regno Francorum, quam in alio quocumque regno. Unde non obstat. Nec miretur aliquis de expositionibus praemissis: frequenter enim in Historiis et Chronicis consimiles expositiones fieri necesse est, alias multas absurditates in ipsis contingeret reperiri. Legitur enim in historia praedicta Francorum, quod sub anno Domini MCXXX. concilium sedecim Episcoporum mense Octobri a rege Lothario in VVirtzburg fuit celebratum, cui affuit Archiepiscopus Ravennae, Apostolicae sedis legatus. Ubi Gregorius (qui Petro Leoni in electione praevaluit) a dicto Rege et omnibus ibi congregatis eligitur et confirmatur. Nisi iam haec verba, eligitur et confirmatur, exponantur modo iam dicto, scilicet eligitur, id est, electioni consentitur, magna sequeretur absurditas, scilicet quod electio et confirmatio Papae pertineret ad Regem Rom. et ad episcopos alicuius provinciae: quod esset absurdum, ut de se satis patet. Et talis expositio interdum habet fieri etiam in iure. Dicitur enim in canone 63. dist. c. sacrorum, quod Episcopi per electionem cleri et populi sunt eligendi, quod exponi oportet, quo ad electionem populi de consensu tantum in electione praestando. Populus enim non habet Episcopum eligere. 63. Dist. c. 1. et 2. cum multis capitulis ibi sequentibus; sed tantum electioni factae consentire. 8. q. 1. c. licet, et 62. dist c. 1. quod dicit, ut ibi notatur.


page 90, image: s098

Item octavo et ultimo potest adhuc opponi, contra dictum quartum articulum de canone dist. c. in synodo, ubi Leo Papa cum clero et populo Romano concessit Otthoni primo potestatem eligendi successorem in regno Italiae, ubi notat Ioannes glossator, quod ex hoc Papa habet magnam potestatem in Imperium. Et sic videtur, quod ex hac magna potestate electus in regem seu Imperatorem Romanorum, saltem ratione regni Italiae (de quo loquitur praedictus canon) teneatur petere et recipere nominationem et approbationem a Papa et Ecclesia Romana. Circa hanc oppositionem sciendum est, quod ex quo Carolus Magnus, in cuius personam (ut saepe dictum est) imperium de Graecis fuit translatum in Germanos, Italiam sicut et multas alias provincias et terras, bello licito de iure gentium introducto pro se et suis successoribus acquisivit; et eandem Italiam Ottho primus, quae a fidelitate regum Francorum et Germaniae multis annis defecerat, iusto bello recuperavit, ut ex prius dictis in multis capitulis apparet; nec ex quo ipsam Italiam Carolus et Ottho praedicti ex donatione vel concessione Romanae Ecclesiae, de qua constare possit, habuerunt: non credo (salvo semper iudicio saniori) quod Papa et Ecclesia Romana habeant maiorem potestatem circa Imperium in Italia, quam in aliis provinciis et terris regni et imperii. Et sic ex consequenti non occurrit ratio, quare electus in Regem et Imperatorem, magis habeat petere et recipere ab Ecclesia Romana nominationem et approbationem ratione regni Italiae, quam ratione alterius provinciae de regno et imperio Romanorum: praesertim cum Italia, sicut et ceterae provinciae regni et imperii Francorum, venerit in divisionem ipsius regni, ut dictum est supra in cap. 2. Unde etiam Ludovicus Imperator secundus de regno et Imperio Francorum non habuit nisi solam Italiam. Habuit enim duos fratres, quorum unus scilicet Carolus habuit provinciam, et Lotharius regnum Lothariense, ut dictum est in eodem c. 2. Ad praedictum ergo can. In synodo, in contrarium allegatum potest responderi et dici, quod verbum Concedimus positum in dicto Canone, scilicet quo ad potestatis concessionem eligendi


page 91, image: s099

successorem in regno Italiae, im proprie ponitur: cum alias sine concessione huiusmodi id facere potuisset, de consensu tamen expresso vel saltem tacito principum et populi regno et imperio subiectorum. Sicut et alias verbum Concedo positum in privilegio imperiali Ludovici Imperatoris concesso ecclesiae Romanae, in canone 63. dist. c. Ergo Ludovicus, similiter ponitur improprie quo ad quaedam ibi concessa per eundem Ludovicum, quae Ecclesia Romana prius habuerat et tenuerat. Unde quo ad illa Hugo et Archidiaconus Bononiensis post eum, exponit ibidem, Concedo, idest, non inquieto, non molesto, habere permitto, non resiste quin pacifice habeas et possideas. Sic in proposito exponi debet, Concedimus, id est, non inquietamus, etc. ut iam expositum est. Et hoc quo ad potestatem eligendi sibi successorem in regno Italiae: quo ad alia vero posita in dicto Can. in synodo, verbum Concedimus proprie ponitur, cum ea quae ibi ponuntur, alias quam ex concessione illius privilegii Otthoni praedicto et suis successoribus minime competebant. Nec mirandum est de expositione praedicta. Saepe enim per privilegium conceditur, quod de iure communi competit, Ext. de iureiur. c etsi Christus, de procur. c. quia petitio. et de donat. c. fraternitatem. Et tunc consimiles expositiones fieri oportet, ut patet in glossis in praedictis capitulis positis. Item nota quod contra dictum quartum articulum posset fieri oppositio ratione specialis coniunctionis, quae est inter Papam et Imperatorem, de qua notat In. et Host. Ext. de for. compet. c. licet. de qua dixi supra c. 7. scilicet quod ratione illius coniunctionis Rex Romanorum approbationem a Papa recipere teneatur. Sed haec solvi potest ex his quae ibi dicta sunt.

Capitulum decimumtertium, in quo formantur quatuor oppositiones contra dictum quintum articulum, et solvuntur.

COntra quintum [(transcriber); sic: quint m] et ultimum vero articulum, in quo dicitur quod Rex Romanorum non tenetur Ecclesiae Rom. praestare iuramentum


page 92, image: s100

Homagii, quod scilicet vasallus praestat domino suo ratione feudi, opponitur de c. seu palea Constantinus 96. dist. ubi patet, quod Constantinus Imperator primus concessit et donavit beato Silvestro Papae, et Ecclesiae Romanae urbem Romam, Italiam et omnium regionum occidentalium provincias, civitates et loca. Et sic cum post hoc Carolus Magnus per Leonem Papam fuerit unctus et coronatus in Imperatorem (ut superius in capite secundo dictum est) videtur quod licet utile dominium provin ciarum, civitatum et locorum huiusmodi ad eum et ad suos successores, ex unctione, et coronatione praedictis, ac etiam ex imperii translatione peruenerit; tamen directum dominium ratione dictae donationis Constantini, videtur apud Papam et Ecclesiam mansisse, sicuti dicimus in concessione rei in Emphyteosim, quod dominium utile transit in Emphyteotan, dominio directo apud dominum rei manente, ut ff. si ag. vectig. vel emphyt. per. l. 1. §. final. Et sicut dicimus in re feudali, in qua vasallus habet utile dominium, ratione cuius rem potest vendicare, ut in libro Feud. Titulo de invest. de re al. facta c. 1. §. rei autem: Sed proprietatem, seu directum dominium habet dominus, ut eodem c. §. fin. et in Tit. in quibus causis feud. anul. c. unico. §. fin. Et sic ex consequenti videtur dicendum, quod iuramentum solitum praestari per Regem Romanorum Ecclesiae Romanae, sit iuramentum fidelitatis et Homagii, quod scilicet vasallus domino suo de feudo praestare tenetur. Circa hoc sciendum est, quod de hac donatione [Note: Constantini donatio.] Constantini variae leguntur opiniones: una est quorundam Theologorum, et etiam aliquorum Canonistarum, quod donatio illa non fuit proprie loquendo donatio seu novi iuris collatio, sed potius quaedam cessio et recognitio iuris alieni. Dicunt enim, quod Constantinus per hanc donationem ostendit, et recognovit se non legitime usum regalibus et gladii potestate, et sic cessit huic iuri Bato Silvestro tamquam vicario Christi veri et proprii domini. Et secundum hanc opinionem sequeretur, quod omnes Imperatores tam Orientis quam Occidentis, et etiam omnes Reges orientales et occidentales, a tempote


page 93, image: s101

institutionis Christianae religionis usque in praesentem diem, qui non recognoverunt se habere regalia et gladii potestatem ab Ecclesia Romana, illicite ipsis usi fuissent, quod dicere multum est grave, ut de se patet. Praeterea sequeretur ex hoc, ut videtur, quod ex quo Ecclesia rom. haberet a Deo tantum regalia et iurisdictiones temporales, quod contra eam in his non curreret praescriptio. Ideo enim, ut notat Innoc. extra de postul. Praelat. c. bonae 2. contra Papam circa spiritualem iurisdictionem nullus potest quaerere possessionem, quae ipsi praeiudicet, quia illam cum plenitudine potestatis habet a Deo tantum, 21. Dist. c. in novo, etc. seq. et 22. Dist. c. omnes. cum concord. et ideo est immutabilis. 5. Dist. in princ. Sed certum est, quod in temporalibus iurisdictionibus potest quis quaerere possessionem ac etiam praescribere contra Ecclesiam Romanam, ut patet Extra de praescript. cap. ad audientiam. Ergo videtur, quod Ecclesia romana non habeat a Deo tantum aliqua regalia seu iurisdictiones temporales, sed potius ab Imperatoribus romanorum. Alia est opinio quasi communiter omnium Canonistarum, quae habet quod dicta donatio valuerit, et sit irrevocabilis. Et hanc tenet Ioannes glossator Decreti 63. Distinct. c. ego Ludovicus. Et hanc etiam sequitur Ioannes And. de iureiur. c. Romani. §. porro. vers. eidem, in Clem. Et secundum hanc opinionem vel habebimus stare dictae oppositioni, et non solum de rege romanorum, sed etiam de quibuscumque aliis Regibus occidentalibus, qui regem et Imperatorem Romanorum pro suo superiore in temporalibus de facto non recognoscunt; sicut apparet de regibus Hispaniae, Franciae, et aliis omnibus Regibus occidentis. Vel habebimus dicere, quôd licet valuerit illa donatio, tamen ex quo Romani Pontifices post eandem donationem, nec de Italia (generaliter loquendo de ea) nec etiam de aliis regnis et provinciis Occidentalibus se intro miserunt, attendentes forte id, quod legitur in Can. 96. Dist. c. cum ad verum: ex hoc a se dominia regnorum et provinciarum huiusmodi ipso facto abdicasse, et quasi pro derelicto ea habuisse videntur, praesertim cum praescriptio


page 94, image: s102

currat contra Romanam Ecclesiam in temporalibus iurisdictionibus et iuribus, ut praedixi. Tertia opinio circa dictam donationem est, Quod non valuerit, et hanc tenet Accurs. in Auth. quomodo oportet Episc. post princip. coll. 1. Pro quo etiam facit ff. de off. pres. l. penult. Et secundum hanc responderemus ad obiectionem praemissam dicendo, quod Ecclesia Romana ex illa donatione tamquam de iure invalida in illis regalibus et iurisdictonibus, ac rebus donatis, nullum fuerit nec directum nec utile dominium consecuta. Et sic Rex seu Imperator de regno et imperio Occidentali, tamquam de feudo ab Ecclesia procedente, ipsi Ecclesiae ad iuramentum fidelitatis, minime teneatur.

Quarta est opinio, quôd Constantinus non donaverit generaliter regna et provincias occidentales ecclesiae romanae, sed elegerit romanos Pontifices tamquam Dei summos sacerdotes ob divinam reverentiam in patres, ut ab eis debeat benedici, et apud eorum Deum orationibus adiuvari, eisdem sedem imperialem Romae relinquendo, ipsumque Byzantium transferendo, quae civitas postmodum constantinopolis dicta est: ut notatur 22. Dist. c. de Constantinopolitana, et etiam nova roma, ut eadem Dist. c. Constantinopolitanae. Unde urbs Romana vetus Roma dicitur, ut C. de veter. iure enucl. l. 1. §. nulla itaque adicientes quod idem Constantinus inter filios suos orbem dividens. uni dedit Orientale, et alteri occidentale Imperium, ut aparet ex diversis Chronicis> quod non fecisset, si regna occidentalia, cum quibus et Italia comprehenditur, Ecclesiae contulisset. Dicentes etiam, quod Theodosius Imperator primus. et multi alii devoti Imperatores (ut etiam ex Chronicis patet) post tempora Constantini praedicti Romam cum pluribus aliis regnis Occidentalibus possederunt. Unde etiam Iustinianus Imperator possedit Galliam et Hispaniam, ut patet C. de off. de praef. Afr. l. In nomine domini, post princip. Et secundum hanc opinionem haberemus dicere, quod praedictum capitulum Constantinus, quod est palea, non esset procanone habendum et tenendum. Pro quo facit, quia illud [Note: Gestae Syluevestri. P P.] capitulum est sumptum ex gestis Silvestri Papae, ut patet in §.


page 95, image: s103

item Constantinus, praedictum capitulum immediate praecedente. Sed nomen eius qui scripsit actus eiusdem Silvestri Papae, ignoratur, licet legantur a multis, ut patet 15. Dist. c. sancta Romana, vers. item actus. Et sic videntur inter scripturas apocryphas computandi. Et ideo forte c. Fundamenta, Ext. de elect. libro 6. loquendo de donatione Constantini Ecclesiae romanae facta, tantum dicit de donatione urbis Romae: de donatione Italiae, et aliorum regnorum occidentalium non faciens mentionem. Ad hoc etiam facit 12. q. 1. c. futuram, ubi Melchiades Papa loquens de praefata donatione, dicit quod idem Constantinus sedem imperialem reliquit, eamque beato Petro et suis successoribus pro futuro concessit. Per sedem namque imperialem intelligo urbem romanam, ubi fuit sedes imperii Romani, usque ad tempora dicti Constantini, qui eam Byzantium transtulit, ut est dictum: non autem per sedem imperialem, occidentale imperium, prout glossator in praedicto capitulo futuram, videtur intelligere, dicens ibidem; Ergo imperium est apud romanam Ecclesiam, et allegat praedictum c. Constantinus. Unde etiam notat Archidiaconus Bononiensis in eodem c. futuram, quod hoc dictum Glossatoris non colligitur ex litera, sed in contrarium facit 96. Dist. c. cum ad verum, ubi de hoc, etc. si Imperator, ubi etiam de hoc notatur. Quae autem inter has opiniones verior sit, fateor me nescire. sed determinationem huius dubii duxi meis maioribus esse relinquendam.

Item contra eundem quintum articulum, opponitur secundo, de co quod notant Innocentius et Hosticensis Ext.. de for. compet. c. licet, ubi notant, Quod Imperator tenet imperium a Papa. Et sic ex consequenti videtur, quod ratione imperii quod tenet a Papa, teneatur sibi praestare iuramentum homagii, scilicet quod vasallus domino suo praestare solet: Solutio ad hanc oppositionem, inhaerendo dictis prioribus, dico quôd Imperatorem tenere imperium a Papa potest intelligi dupliciter: uno quod scilicet teneat a Papa provincias: et terras subiectas regno et imperio cum suis iuribus et iurisdictionibus; et ut sic, non tenet imperium a Papa,


page 96, image: s104

sed potius tenet ipsum ex electione principum, eo iure seu titulo, quo tenuit terras et provincias huiusmodi Carolus Magnus ante translationem imperii, tamquam succedens in locum ipsius Caroli, qui tenuit eas partim ex successione paterna, partim etiam per bellum licitum, ut satis est dictum supra in capite 5. et. 9. Nec etiam potestatem imperialem in eisdem provinciis recipit virtute translationis, cum eam prius haberet virtute consuetudinis, ut dictum est supra c. 7. Et ideo Imperator seu Rex Rom. ratione provinciarum et terrarum praedictarum, seu potestatis imperialis in eis, Papae ad iuramentum homagii non tenetur: et sic intelligo praedictum quintum articulum. Alio modo potest hoc intelligi, scilicet quod teneat a Papa imperium, id est nomen Imperatoris, et iura imperialia, seu potestatem imperialem in aliis provinciis et terris, quae non erant sub potestate Caroli, ante tempus translationis imperii, nec etiam hodie subsunt Imperio, saltem de facto. Et hoc secundo modo tenet imperium a Papa virtute translationis imperii: Et ratione illius nominis, ac etiam iurium huiusmodi, recipit ab eo unctionem et coronationem imperialem, ut etiam dictum est supra c. 12. in tertia oppositione. Et hoc secundo modo intelligo dictum Innoc. et Hostiens. in praedictio c. licet, et hoc modo etiam potest intelligi gl. Io. And. 33. q. 2. Inter haec. ubi not. quod Imperator habeat gladium secularem a Papa. Vel potest dici quod Rex Romanorum unctionem et coronationem recipit a Papa ex sola consuetudine; non propter potestatem aliquam imperialem, sed propter nomen imperiale et delationem quorundam ornamentorum imperialium duntaxat consequendum, ut etiam dixi supra in c. 12. in tertia oppositione in fine, de quo etiam infra c. 16. in fine dicam.

Item contra praemissum quintum articulum adhuc tertio opponitur, de eo quod legitur in Can. de consec. Distinct. 5. c. in die, ubi dicitur, Quod regimen Romanae Ecclesiae concessum est Theutonicis: per quod videtur intelligi imperium. Sed hoc non est concessum eis nisi a Papa et Ecclesia: et sic ratione huiusmodi


page 97, image: s105

imperii concessionis, Rex Romanorum ad praestandum homagium ipsi Papae teneri videtur. Solutio. Quod dicitur in praedicto Canone in die, scilicet quod concessum est Theutonicis Romanae [Note: Patriciatus Romae.] Ecclesiae regimen, intelligi debet patriciatus urbis Romae. Et hunc intellectum videtur habuisse ibidem Archidia conus bonon. qui super verbo Regimen dicit. De quo regimine habetur 63. Distinct. c. Adrianus 2. Istud autem c. Adrianus, non loquitur de imperio, sed de patriciatu Urbis concesso per Ecclesiam Carolo Magno, de quo etiam patriciatu concesso Othoni primo loquitur c. ibi sequens, scilicet, c. in synodo, 63. Dist. Per hunc autem patriciatum vel intelligitur dignitas puniendi crimina, et coignoscendi de causis saecularibus in Urbe. vel intelligitur advocatia Ecclesiae Romane, ut notatur in praedicto c. Adrianus in secunda glossa. Et hunc patriciatum seu advocatiam, habet Rex Romanorum vel Imperator ab Ecclesia Romana. Et sic intelligo quod dicitur in eodem Can. An autem haec advocatia Ecclesiae Romanae habeat emolumentum aliquod annexum, sicut advocatiae Ecclesiarum et monasterium Germaniae, an vero habeat onus defensionis tantum annexum, fateor me nescire.

Item opponitur adhuc quarto contra eundem quintum articulum, de eo quod notat Hostiens. Ext. de electo. c. venerabilem, vers. sunt enim, in gloss. consultus: et quod notat in Summa de elect. § quis eligitur, vers. item captio, ubi notat, quod Imperator est feudatarius Ecclesiae Romanae: unde ex hoc ad iuramentum homagii eidem Ecclesiae videtur esse astrictus. Solutio. Hostiensis utrobique loquitur de Imperatore Friderico secundo, [Note: * al. ultimo.] qui habuit regnum Siciliae ab ecclesia Romana in feudum, ut patet Ext. de re iudicata, c. Apostolicae, §. praeter hoc, lib. 6. Unde de illo regno id intelligo, et non de imperio, et sic non obstat.


page 98, image: s106

Capitulum XIIII. quod per submissiones vel recognitiones Regum Romanorum, Papae et Ecclesiae Romanae factas, non praeiudicatur regno et Imperio in suis iuribus, quo minus principes et populi regno et imperio subiecti, possint contradicere, ipsorumque contradictio sit admittenda.

POst haec contra omnes et singulos articulos opponi potest, ex his quae facta sunt, videlicet quod aliqui ex Regibus romanorum fortassis petiverunt ab Ecclesia Romana nominationem regiam et approbationem personae, ante assumptionem nominis regii, vel ante administrationem bonorum et iurium regni et imperii, praecipue quo ad Italiam: et sic nominationem et approbationem huiusmodi petitas ab eadem Ecclesia receperunt, vel recognoverunt per literas suas, vel per procuratores suos, ad hoc specialiter constitutos, ipsamqueve ecclesiam Romanam confessi sunt, habere potestatem nominandi et approbandi Regem, ante assumptionem nominis regii, et antequam se de administratione bonorum et iurium regni et imperii intromitterent, contra primum, secundum, tertium et quartum articulos antedictos. Vel forte aliqui ex dictis Regib. post assumptionem regii nominis, et administrationem bonorum et iurium regni et imperii, ab eadem Ecclesia nominationem et approbationem petiverunt, et etiam obtinuerunt: vel per suas literas, vel per procuratores ad hoc specialiter constitutos, recognoverunt ecclesiam Rom. habere potestatem approbandi personam electi in Regem Rom. saltem post assumptionem regii nominis, vel etiam administrationem bonorum et iurium regni et imperii, quod esset specialiter contra 4. articulum praenotatum. Vel forte aliqui ex Regibus praedictis regnum et imperium receperunt in feudum a dicta Ecclesia


page 99, image: s107

Romana, vel recognoverat suis literis, vel per procuratores ad hoc speciale mandatum habentes, regnum et imperium procedere in feudum ab Ecclesia Romana: quod esset contra 4. articulum praelibatum. Ad has et consimiles oppositiones, quae ex facto Regum Rom. contra praenominatos articulos vel aliquem eorum fieri possent, respondeo ac defendendo iura regni et imperii in dictis 5. articulis comprehensa dico (salvo semper iudicio saniori) quod tales submissiones vel recognitiones per aliquos ex Regibus Rom. ipsi Ecclesiae rom. factae, dicto regno et imperio in suis iuribus, ac etiam ex consequenti principibus et aliis subditis ipsius regni et imperii, praeiudicare non debent. Nam cum submissiones et recognitiones huiusmodi de consensu principum Electorum, ac etiam aliorum Principum et populi, regno et imperio subiectorum, non sint factae; ipsi Principes et alii populum regni et imperii repraesentantes, potuerunt contradicere, ac eorum contradictio est admittenda. Quod sic probatur. Quando dominus habens iurisdictionem in subditos, se ac terram suam vellet submittere alteri domino, ipsorum contradictio est admittenda. Interest enim sua, quod dominus corum sit liber, et ut tot dominos non habeant, ad hoc ff. de lib. caus. l. 1. et 2. ff. de appel. l. non tamen, cum concor,. Ad idem Ext. de maior. et obed. c. fin. etc. dilecti, ubi de hoc per Hostiens. pro hoc etiam facit. quod not. Innoc. de praescript. c. auditis. in gl. Sed in casibus praemissis, per has vel consimiles submissiones vel recognitiones, electus in Regem Rom. a Principibus, teneretur obnoxius Ecclesiae Rom. quadam seruitute, scilicet non assumendi nomen regium, nec administrandi iura et bona regni et imperii, nisi demum post nominationem et approbationem ipsius Ecclesiae romanae. Item quo ad ultimam submissionem vel recognitionem praedictas, per quam scilicet esset vasallus Ecclesiae romanae, de regno et imperio, Principes et subditi eiusdem regni et imperii non solum haberent Regem vel Imperatorem pro domino suo, sed etiam ipsam Ecclesiam Romanam haberent quodammodo pro domina sua in temporalibus. Dico autem quodammodo pro tanto, quia licet


page 100, image: s108

vasallus vasalli Ecclesiae romanae, non sit vasallus ipsius Ecclesiae, iuxta ea quae notantur 81. Dist. c. legitur, et per VVilhelmum in Speculo de feudis, §. ii. vers. 13. Tamen si regnum et imperium teneretur in feudum ab Ecclesia Romana, ipsa Ecclesia haberet ex hoc quodammodo iurisdictionem imperialem, saltem mediatam, in vasallos regni et imperii, per ea quae leguntur et notantur Ext. de for. Compet. c. ex transmissa, per Innoc. et Hostiens. post eum. Erit igitur Principum et populi praedictorum contradictio in hoc merito admittenda. Praeterea aequitas et ratio naturalis dictat apud omnes, quod quando per aliquod factum praeiudicatur pluribus, quod id per omnes illos comprobari debet. Et sic illud videtur esse de iure gentium, ff. de iust. et iur. l. omnes populi. Hoc etiam probatur iure Canonico et Civili, Ext. de offic. Archidiac. c. ad haec. §. fin. ff. de aq. plun. arc. l. in concedendo, cum multis concordantiis. Sed in casu nostro, si Rex romanorum ex electione concordi Principum, vel a maiori parte ipsorum de se facta, non posset administrare, contra primum et secundum: sed haberet nominationem et approbationem ab Ecclesia, praecipue ante administrationem huiusmodi, petere et obtinere, contra quartum articulum ante dictos; ex hoc posset magna pericula et dispendia Principibus Electorib. et [Note: Vacantis imperii incommoda.] aliis principib. ac populo regni et imperii, per guerras, ex quib. caedes hominum, rapinae, incendia, et his similia sequi solent, interim generari. Et sic ex consequenti, damna per hoc in regno et imperio provenirent. Imperium enim et fiscus abundabit, utens subiectis locupletibus, ut in Authen. ut iudices sine quoque suffrag. §. cogitatio. coll. 2. quae omnia per administrationem regiam ex electione Principum assumendam, de facili cessare poterunt, ut de se notum exsistit. Item interest Principum et populi praedictorum, ne iura et bona regni et imperii dilabantur et pereant: cum per reges divites longe melius et efficacius, quam per pauperes, valeant defensari. Sed non est dubium, quod per praemissas submissiones et recognitiones, iura et bona regni et imperii, ante nominationem et approbationem ab Ecclesia


page 101, image: s109

obtentos per electum in regem, multum dilabi et periclitari possent: praesertim cum negotia per Ecclesiam Romanam expedienda, propter magnam maturitatem quam adhibet in agendis, multum protelari quottidie videamus. Et hac etiam consideratione [Note: Administratio electi.] Ecclesia concessit, ut electi Ecclesiarum cathedralium et regularium exempti, ultra Italiam constituti, dum tamen sint electi in concordia, possint in spiritualibus et temporalibus administrare, etiam ante confirmationem suarum electionum, ut patet Ext. de elec. c. nihil est. in fine. Idem etiam concessit ex eadem causa in monialibus electis in Abbatissas, in certis casibus, ut patet Ext. de elect. c. indemnitatibus. §. sivero. et §. ceterum. lib. 6. Quare concluditur ex praemissis, quod in praetactis submissionibus vel recognitionibus adeo praeiudicialibus, consensus principum Electorum et aliorum principum et populi regni et imperii, sit requirendus. Et sic ex consequenti, eorum in his etiam contradictio erit admittenda.

Capitulum decimum quintum, quod in regnis Occidentalibus, ex consuetudine tanti temporis, cuius contrarii non est memoria, potest habere locum successio generis: et qualiter Reges possint ex consuetudine in suis regnis merum et mistum imperium exercere.

EXpeditis multis oppositionibus, contra praemissos articulos super iuribus regni et imperii rom. conceptos, factis, earundemque solutionibus adiunctis, nunc quaedam circa ipsorum articulorum probationem, ac etiam circa solutiones praedictarum oppositionum per me dicta, et quasdam oppositiones subiciam, ad eas pro ingenii mei modulo respondendo. Primo igitur, quia dictum est supra cap. 5. et in pluribus aliis capitulis, quod in regnis Occidentalibus de consuetudine habet locum successio generis: ideo contra hoc opponitur et videtur, quod in regnis et principatibus


page 102, image: s110

non habeat locum successio generis. Nam dicit Canon. quod principatus non est in populo deferendus sanguini, sed vitae. 8. q. 1. cap. Moyses. ubi de hoc. Praeterea regna, sicut et alii principatus saeculares, acquiruntur ex electione seu concessione Principis, ut in Auth. ut iudices sine quoque suff. §. 1. et ff. ad leg. Iul. de ambitu. l. 1. Ad idem in lib. Feud. de feudo Marchiae, ducatus et comitatus. c. 1. Ergo in regnis et dignitatibus saeculi, locum successio non habebit. Solutio: Dico quod in regnis et principatibus de iure communi non habet locum successio generis, nec acquiruntur nisi ex electione vel concessione principis, ut in contrariis. Sed bene potest in his locum habere successio [Note: Consuetudo immemorialis.] de consuetudine a tempore. cuius contrarii non exsistit memoria observata, arg. Ext. de suppl. neg. prael. c. grandi. libro 6. et ibi not. in quo etiam cap. Archidiaconus bononiensis plenius notat, et in praecedenti c. Moyses. Et hoc etiam est quod dicitur in lib. Feud. in tit. de alienat. feud. c. 1. in sine: ubi dicitur, quod in feudo Comitatus, vel Marchiae, vel aliarum dignitatum non est successio secundum rationabilem usum: Sed hodie hoc est usurpatum. Et ibidem Iacobus de Belloviso in sua lectura exponit hoc verbum Usurpatum, consuetudine abrogatum, cuius expositioni sto: licet glossator ibidem dicat, consuetudinem talem non tenere. quod non credo verum de ea consuetudine, quae observata est a tempore, cuius contrarii memoria non exsistit, per praedicta, et per ea quae inferius dicam. Et sic Usurpatum in bonam partem similiter sumitur 39. Dist. §. ecce. et 33. q. 2. §. hoc autem.

Item, quia adhuc supra dixi in cap. 7. quod Reges occidentales de consuetudine, a tempore cuius contrarii non est memoria, usque ad haec tempora observata, possunt licite potestatem imperialem in suis regnis, et quo ad suos subditos exercere. Ideo contra hoc specialiter, quo ad potestatem exercendi merum et mistum imperium, multipliciter opponitur, et videtur quod nullus Rex possit ex consuetudine vel praescriptione, etiam a tempore cuius contrarii non est memoria hominum, merum et mistum imperium in suo regno exercere: sed id solum competat ex


page 103, image: s111

solius Imperatoris vel Principis concessione. Quod probatur primo sic: Res solius principis praescribi non possunt, ad hoc C. ne rei dominic. vel templ. l. 1. et. l. fin. Sed merum et mistum imperium solius principis est, ut in lib. Feud. Tit. quae sunt reg. c. unico. Et in constit. Friderici de pace iura. fir. c. hac edictali. §. adhoc. ubi dicitur, quod qui allo dium suum vendidit, districtum et iurisdictionem imperatoris non vendat: et si vendit, non valet. Ergo Reges merum et mistum imperium ex prae scriptione vel consuetudine adquirere seu exercere non possunt. Item secundo hoc idem probatur sic: Quod assignatur in privilegium, ob publicam utilitatem, praescribi non potest, ut C. de fundi limit. l. fin. lib. 12. Sed merum et mixtum imperium assignatur specialiter et in privilegium ob publicam utilitatem, ut ff. de offic. eius cui mand. est iurisd. l. 1. in princip. Ergo merum et mistum imperium per Reges praescribi, vel ex consuetudine haberi vel exerceri non potest. Item tertio probatur sic: Quae in publico usu sunt, praescribi non possunt. c. de via pub. l. viam. et C. de oper. publ. l. praescriptio. Sed merum et mistum imperium est in publico et continuo usu magistratuum, qui publice et continue reddere iura debent, ut ff. de orig. iur. l. 2. §. post originem. Ergo Reges merum et mistum imperium ex praescriptione vel consuetudine acquirere vel exercere non possunt. Item quarto hoc sic probatur: Contra oboedientiam vel subiectionem non praescribitur, Ext. de praesc. c. cum non liceat. Ut etiam supra est dictum cap. 10. in secunda oppositione. Hinc est, quod curiae subiectus non praescribit se contra curiam. ut C. de decur. l. si quis decur. lib. 10. et C. de praescript. 30. an. l. praescriptionem. Hinc etiam est, quod ea quae sunt signa subiectionis, sicuti tributa, praescribi non possunt, ut C. eod. tir. l. competit. Sed si praescriberetur merum et mistum imperium per reges in suis regnis, videretur praescribi contra oboedientiam et subiectionem Imperatori debitam. Ergo merum et mistum imperium per Reges praescribi, seu ex consuetudine haberi non potest. Item quinto idem probatur sic: Soli principi competit creare maiores


page 104, image: s112

magistratus: nec hoc competit aliis, nisi sit eis specialiter a principib. concessum, ad hoc in Auth. ut iudices sine quoque suff. §. 1. et ad l. Iul. repet. l. fin. Et his maioribus magistriatib. solummodo competit merum et mistum imperium exercere, ut patet ff. de off. eius cui mand. est iurisd. l. 1. et ff. de off. praes. l. illicitas. §. qui universas. Sed Reges occidentales non sunt creati a principe, nec creantur ab eo: ergo non possunt ex consuet udine vel praescriptione merum et mistum imperium exercere: sed potius ex creatione principis id facere habebunt. Item sexto et ultimô illud idem sic probatur: Liber homo praescribi non potest. C. de praescript. Ion. temp. quae pro lib. et non cont. l. fin. Ergo multo fortius per Reges praescribi vel consuetudine induci non poterit iuri faciendi liberum hominem servum, et gladii poenam in liberum hominem exercendi, qui efficitur servus poenae, ut ff. de poenis. l. quod ad statum. et l. qui ultimo, ubi de hoc. Ad praemissa etiam facere videtur, quod notat Hostiensis Ext. de for. compet. c. cum contingat, post princip. ubi notatur, quod consuetudo non potest operari, ut in eadem civitate vel dioecesi essent in solidum duo capita, tamquam monstrum: ad hoc Ext. de off. ord. c. quoniam. Et sic in casu nostro videtur, scilicet quod Imperatores et reges illorum regnorum in ipsis regnis videntur esse duo capita, videlicet Imperator de iure, et Reges de consuetudine, tamquam monstrum. Nec videntur obstare in hoc iura, quibus probatur quod consuetudo det iurisdictionem, ut C. de emancip. lib. l. 1. et l. fin. et Ext. defor. compet. c. cum contingat, cum suis similibus: quia illa iura debent intelligi in voluntaria iurisdictione, vel in causis quae sunt simplicis iuris dictionis, et quae competunt iure magistratus, non in his quae sunt meri vel misti imperii. Pro solutione omnium praemissarum oppositionum dico, quod illud citum, scilicet Reges Occidentales licite posse merum et mistum imperium ex consuet udine a tempore cuius contrarii non est memoria observata, in suis regnis exercere, potest intelligi dupliciter. Uno modo sic, quod Reges exerceant in eis merum et mistum imperium, ita quod Imperator in eisdem


page 105, image: s113

regnis nullam omnino iurisdictionem in causis meri et misti imperii exercere possit nec in casu appellationis a Regibus ad eum interponendae, neque in casu negligentiae ipsorum Regum, vel quando denegaverint facere iustitiam in causis praedictis: nec etiam quod Imperator in personis eorundem Regum possit merum et mistum imperium exercere. Et sic dico, quod Reges non possunt in suis regnis merum et mistum imperium ex consuetudine vel praescriptione adquirere, vel etiam exercere; quando hoc esset praescribere simpliciter et in toto res solius principis, et res in privilegium a principe concessas, et ea quae in usu publico sunt, et etiam contra oboedientiam principi debitam: et sic intelligo iura in quatuor primis oppositionibus inducta. Alio vero modo potest intelligi illud dictum sic, videlicet quod Reges immediate in suis regnis, ex consuetudine vel praescriptione ob servata a tempore, cuius contrarii memoria non exsistit, possunt merum et mistum imperium exercere: sed quod Imperator nihilo minus habeat iurisdictionem mediatam in causis meri et misti imperii, quo ad subditos illorum Regum, sicut in casu appellationis, vel negligentiae, vel de negationis iustitiae, de quib. praemissum est, et etiam immediatam iurisdictionem in causis huiusmodi, in personas ipsorum regum. Et sic credo, quo Reges ex consuetudine a tempore cuius contrarii non est memoria observata, possunt in suis regni merum et mistum imperium hoc modo adquirere ac exercere. Et sic intelligo, quod dixi supra in praedicto cap. septimo, quod sic probo. Quando lex non prohibet consuetudinem induci, tunc consuetudo est maioris, vel saltem paris potestatis cum lege. Nam ipsa consuetudo tollit legem, ut ff. de leg. l. de quibus. in fin. et Ext. de consuet. c. ult. Sed certum est, quod lex dat merum et mistum imperium praesidi provinciae, ut patet ff. de off. pres. l. illicitas. §. qui universas. qui tamen non est illustris vel spectabilis, sed clarissimus, ut C. de privat. carcer. l. unica: nec lex prohibet hanc consuetudinem induci per reges, qui sunt maiores quam sint Praesides: cum Duces qui sunt minores quam Reges, dicantur in lege Spectabiles, ut patet in l. anteriorum, canonizata. 2. q. 6. c. anteriorum. §.


page 106, image: s114

illo videlicet. et C. de episc. et cler. l. raptores. Ergo sequitur, quod consuetudo vel praescriptio huiusmodi possit dare Regibus potestatem hoc modo merum et mistum imperium exercendi praescribi possit, ut sic id quod operatur lex quo ad Praesides, operetur consuetudo quo ad Reges. et pro hac etiam parte facit C. de divers. off. l. viros. in fin. lib. 12. ubi pater quod merum et mistum imperium potest acquiri consuetudine per maiores magistratus. secus credo de minimis magistratibus, puta universitatis, castri, vel villae. Hi enim non possunt in aliquo casu ex consuetudine vel ex praescriptione adquirere merum et mistum imperium. Hi enim non possunt quasi possidere merum et mistum imperium, cum non sit in eorum exercitio: ut patet ff. de iurisdict. om. iud. I. magistratibus. Ergo non possunt ex praescriptione, vel consuetudine ipsum adquirere. Nam sine possessione praescriptio non procedit. ff. de usucap. l. sine. et Ext. de reg. iur. c. sine possessione, lib. 6. cum eoncord. Secundum praemissa igitur, ad ea quae in primis quatuor oppositionibus dicuntur, scilicet quod ea quae sunt solius principis, et quae in privilegium a principe assignantur ob publicam utilitatem, et quae sunt in publico usu, non praescribuntur; et quod contra oboedientiam Principi debitam non praescribitur, dico quod verum est simpliciter et in toto: sed quo ad quid, bene possunt praescribi, vel consuetudine adquiri, sicut est in casu nostro, ut superius dictum est. Et hoc sic declaro. Nam ius naturale (sive dicamus ius naturale, quod natura omnia animalia docuit, sive sumamus ipsum pro iure gentium, quod est naturale ius, quia naturali ratione est introductum: Instit. derer. divis. §. singulorum) est immutabile, ut pater Instit. de iure nat. gent. et civil. §. penult. ad idem Ext. de re iud. c. pastoralis. vers. Ceterum in clericis. Et tamen per ius civile detrahitur, quo ad quid illi iuri, ut patet ex his quae leguntur et notantur ff. de iust. et iure. l. ius civile. et ex his quae notantur per Innoc. et Host. Ext. de constit. c. quae in Ecclesiarum. Poterit igitur eodem modo praescriptio vel consuetudo detrahere, quo ad quid iuri principis in praemissis: praesertim cum imperium videatur esse apud


page 107, image: s115

principem de iure civili, quia lege regia, ut ff. de constit. prin. l. 1. Huius simile videmus etiam in decimis, quae sunt Dei, ut pater originaliter Levitici ult. in fine, et Numeri 25. et transumptive, Ext. de decimis. c. tua nobis. Et tamen in eis dandis, quo ad quid, admittitur consuetudo, ut Ext. de decimis c. cum sint homines. etc. ad Apostolicae. etc. in aliquibus. Ad id vero quod opponitur quinto, quod soli principi competit creare maiores magistratus, etc. dico quod verum est de iure communi: sed secus est de consuetudine, quo ad Reges, secundum modum praemissum. Praeterea hi Reges possunt dici constituti seu creati a principe, propter tacitum ipsius principis consensum. Nam qui patitur rem praescribi, vel consuetudine induci, praesumitur consensum praestare: ut C. de aedif. priu. l. 3. et notatur c. quae sit long. cons. l. consuetudinis. ad finem magnae glossae. Ad hoc etiam facit Ext. de privilegiis, c. accedentibus. etc. si de terra. Ad id autem quod sexto opponitur, videlicet quod liber homo praescribi non potest, ergo nec ius faciendi liberum servum, etc. dico, quod speciale est in odium delecti, quo liber homo efficitur servus, ut in legibus in contrarium allegatis. Et sic etiam ex consequenti ratione delicti, potest per maiores magistratus praescribi iuri faciendi liberum hominem servum, unde non obstant leges praedictae. Nec etiam obstat praemissis dictum Hostiensis superius allegatum, scilicet [(transcriber); sic: cilicet] quod consuetudo non possit operari, quod in eadem civitate vel dioecesi sint in solidum duo capita, etc. Dico enim, quod Imperator et Reges in regnis talibus non habeant in solidum eodem modo iurisdictionem, in causis meri et misti imperii. Sed Imperator habet mediatam et Reges immediatam, in his causis, ut praedixi: sicuti dicimus in iure canonico de Archiepiscopo, et Episcopo suffraganeo ipsius Archiepiscopi, quo ad causas subditorum suffraganei, secundum ea quae leguntur et notantur Extra de off. ordin. c. pastoralis, in princ. et sic non erunt hîc duo capita in solidum et eodem modo, unde illud dictum non obstat.


page 108, image: s116

Quod Rex Romanorum non ex unctione et coronatione imperiali, sed post ipsam virtute translationis imperii, consequitur potestatem imperialem in regnis et provinciis duntaxat, quae non erant sub dominio eiusdem Caroli Magni, ante tempus translationis praedictae. CAPUT XVI.

DEinde contra ea quae dixi supra in c. 11. in secunda oppositione, videlicet quod rex Romanorum post unctionem et coronationem imperialem, consequitur non solum nomen Imperatoris, sed etiam potestatem imperialem in omnib. regnis, provinciis et terris quae non erant sub potestate Caroli Magni ante tempus translationis imperii de Graecis in personam suam factae, opponitur tripliciter. Et videtur, quod Rex romanorum hanc potestatem imperialem in eisdem regnis, provinciis et terris, statim post electionem, et ex electione Principum, et non post unctionem et coronationem imperialem consequatur. Et hoc primo sic probatur: Unctio et coronatio regalis, et unctio et coronatio imperialis concurrentes in persona Regis Romanorum, videntur esse eiusdem conditionis et naturae. Sed post unctionem et coronationem regalem, vel etiam ex ipsa non consequitur Rex potestatem regalem, nec aliquod novum ius (ut visum est supra in cap. 10. in secunda oppositione) sed potius ex electione principum, ut probatum est supra in capit. quinto. Ergo videtur similiter dicendum, quod Rex Romanorum post unctionem et coronationem imperialem, vel etiam ex ipsa, nullam potestatem imperialem, seu ius novum consequi possit. Et ad hoc faciunt iura communia, dicentia quod de similibus idem est iudicium habendum. ut ff. de legibus. l. non possunt: et Extra. de rescript. c. inter ceteras. cum suis concordantiis. Item hoc idem secundo


page 109, image: s117

sic probatur. Imperium fuit translatum de Graecis in personam dicti Caroli ad Reges Francorum, ut visum est supra in capit. 1. et etiam tertio ad Germanos, ut ostensum est supra cap. 3. Sed Rex Romanorum ex ipsa electione Principum succedit in locum eiusdem Caroli, ut visum est supra in cap. 9. Nec legitur in iure Canonico, vel etiam in Chronicis, quod imperium fuerit translatum ad eos sub hoc modo, videlicet quod prius unctionem et coronationem reciperent: sed indefinite dicitur in eisdem iure canonico et Chronicis, imperium ad ipsos fuisse translatum. Ergo illud indefinite dictum generaliter intelligamus, scilicet sive Reges Romanorum unctionem et coronationem imperialem receperint, sive non; iuxta iura communia, quibus probatur, quod in definite dictum generaliter sit intelligendum: ut ff. de servitut. rust. praed. I. si seruitus. et Ext. de privileg. Quae circa. cum concord. ibi not. Item tertio idem probatur ex Chronicis. Legitur enim in Chronicis Eusebii et Francorum (ut etiam dixi supra in secundo cap.) quod Carolus Magnus Ludovicum filium suum consortem sibi totius regni et imperialis nominis heredem constituerit, impositoque capiti eius diademate, Imperatorem et Augustum appellari iussit. Item legitur in eisdem Chronicis, quod idem Ludovicus Lotharium filium suum primogenitum, nominis atque imperii sui consortem constituit. Ex quibus Chronicis videtur, quod non solum quo ad imperium, sed etiam quo ad nomen Imperatoris consequendum, non fuerit necessaria unctio et coronatio imperialis per Ecclesiam romanam facienda. Et sic cum iuxta dictas Chronicas assumptio nominis ac etiam potestas imperialis, absque unctione et coronatione imperiali per Ecclesiam vel alium quemcumque facienda, sit iuris imperii, et per consequens iuris publici: non videtur posse praescribi per Ecclesiam Romanam, quod unctio et coronatio imperialis sit ab ipsa Ecclesia recipienda, cum contra ius publicum praescribi non possit. ut C. de oper. pub. l. praescriptio. Et sic unctio et coronatio imperialis non est ab Ecclesia Rom. vel ab alio quocumque, de necessitate etiam ratione


page 110, image: s118

praescriptionis recipienda. Ideo sequitur, quod Rex Rom. post unctionem imperialem, nullam potestatem imperialem, vel ius novum consequi possit. Circa has oppositiones sciendum est, quod (prout etiam dixi supra cap. 7.) si dicamus quod translatio imperii facta fuerit per Stephanum Papam secundum, sicut plerique tenent (ut dixi supra cap. 3.) tunc potest sustineri, quod unctio et coronatio imperialis non det seu tribuat nisi nomen Imperatoris, iuxta pronuntiationem principum Germaniae, de qua notat Hostiensis Ext. de verb. sig. c. super quibusdam. et de qua dixi in praedicto capitulo undecimo. Tunc enim satis videtur, ex quo citra omnem unctionem et coronationem imperialem esset facta translatio imperii: cum dictus Carolus post mortem eiusdem Stephani Papae, elapsis pluribus annis, fuit unctus et coronatus in Imperatorem, ut dixi in eodem capitulo tertio: quod omnis potestas imperii, quae non fuisset ante tempus translationis eiusdem imperii, apud ipsum Carolum transivisset, seu translata fuisset per hoc absque omni unctione et coronatione ad eum, et ad suos in Imperio successores: sed solum nomen Imperatoris idem Carolus ex unctione et coronatione [(transcriber); sic: coronotione] imperiali consecutus fuisset: et sic verificaretur pronuntiatio Principum Germaniae. Et secundum hoc necesse haberemus dicere, quod promotio Regis Romanorum per unctionem et coronationem imperialem ad imperium esset verbalis et non realis. Sed quia ego credo, quod per unctionem et coronationem per Leonem Papam III. ipsi Carolo impensam, translatum fuerit imperium de Graecis in personam suam ad Reges Francorum, et ad Germanos, ut dixi supra in praedictis capitulis primo et tertio. Et etiam quia mihi videtur satis absurdum, quod promotio Regis Romanorum ad imperium per unctionem et coronationem huiusmodi sit verbalis tantum, et nihil realitatis importet: Idcirco credo (prout in praedicto cap. undecimo plene scripsi) quod Rex Rom. post unctionem et coronationem imperialem, virtute translationis imperii saepe dictae consequatur, non tantum nomen Imperatoris, sed et potestatem imperialem in omnibus regnis et provinciis


page 111, image: s119

et terris quae non erant ante tempus eiusdem translationis sub praedicti Caroli potestate.

Restat ergo ad oppositiones contra iam dictam opinionem meam factas respondere. Ad primam igitur oppositionem, qua dicitur, quod unctio et coronatio regalis et etiam imperialis sint unius et eiusdem conditionis et naturae: respondeo et dico, quod unctio et coronatio imperialis non tribuit potestatem imperialem, vel aliquod aliud ius novum Regi Romanorum, quantum est de sui natura: sicut nec unctio et coronatio regalis, ut dictum est in praemissa oppositione: sed haec est tantum virtute translationis [Note: Unctio C. Magni] imperii, quae per unctionem et coronationem imperialem dicto Carolo per Leonem Papam tertium impensa fuit, peracta, ut dixi supra cap. primo et tertio, Et ideo, quia Carolus, in cuius personam fuit translatum imperium, post unctionem et coronationem consequebatur potestatem imperialem in omnibus regnis et provinciis et terris, quae non erant tunc sub sua potestate, ut visum est supra capite quarto: ergo et Rex Romanorum, qui ex electione Principum succedit in locum eiusdem Caroli, post unctionem et coronationem imperialem, non virtute unctionis et coronationis, sed potius virtute seu vigore translationis imperii, per unctionem et coronationem imperialem peractae, potestatem imperialem in praefatis regnis et provinciis consequitur. Ad id vero quod dicebatur secundo, scilicet quod legitur imperium indefinite translatum ad Reges Francorum et ad Germanos, unde etiam indefinite et generaliter debeat intelligi: dico, quod haec verba indefinite prolata restringenda sunt ad Reges et ad Germanos, qui unctionem et coronationem da sunt ad Reges imperialem. Et haec restrictio fit ratione modi translationis imperii, quia scilicet imperium per unctionem et coronationem imperialem, fuit translatum de Graecis in personam Caroli Magni, ut iam dictum est in solutione praecedentis oppositionis. Sic et multotiens in iure Canonico et civili, verbum etiam generaliter, nedum indefinite prolatum, ratione adiuncti, vel etiam ratione materiae subiectae, restringitur: iuxta ea quae plene notat


page 112, image: s120

Iohannes Monachus, Ext. de regulis iuris, cap. in generali, libro sexto. Ad id vero quod tertio et ultimo opponebatur de Chronicis, et primo de Carolo Magno, quo ipse filium suum confortem sibi totius regni et imperialis nominis constituit heredem: intelligo illud secundum praemissa, unctione scilicet ac etiam coronatione imperiali prius recepta. Unde quod sequitur ibi, Impositoque capiti eius, etc. oportet supplere et intelligi, imposito scilicet per Papam. Et similiter quod dicit de Ludovico praedicto, quod ipse Lotharium filium suum nominis atque imperii sui consortem constituit: intelligi debebit, scilicet unctione et coronatione imperiali prius ab Ecclesia rom. per eum recepta. Vel potest dici, quod praedicti Carolus, et eius filius Ludovicus, non de iure, sed de facto fecerunt praemissa. Nam Chronicae Eusebii et Francorum referunt, quod Stephanus Papa quartus, sub Anno Domini DCCCXVI. nondum transactis duobus mensibus post consecrationem suam, ad dictum Ludovicum iter arripuit: praemissis interim duobus legatis, qui eidem Ludovico pro coronatione sua suggererent. quod ille audiens, Remis Papae occurrit, ubi eum coronavit, ac romanorum Imperatorem pronuntiavit. Sed Carolus Magnus diadema imperiale prius eidem Ludovico, sub anno Domini DCCCXIII. imposuerat Aquisgrani. Item cum praefatus Lotharius, Italia disposita, redire ad partes Germaniae disponeret, Calixto Papa rogante, ab ipso sub anno Domini DCCCXXIII. Romae apud S. Petrum regni coronam, et Imperatoris et Augusti nomen suscepit: quem tamen pater eius Ludovicus sub anno Domini DCCCXVII. nominis atque imperii consortem Aquisgrani constituerat, ut in eisdem Chronicis continetur. Et sic secundum has Chronicas supra dicta a me facta suppletio non procedit. Si vero vellemus seequi opinionem dicentium, quod Ecclesia Romana regem Romanorum ungere et coronare in Imperatorem ex sola consuetudine habeat, quod magis videtur cum prae dictis Chronicis concordare: tunc non video qualiter sustinere possit, quod imperialis unctio et coronatio Regis, ultra nomen Imperatoris, et delationem imperialium ornamentorum,


page 113, image: s121

aliud superaddat, seu etiam quod Imperator post eam aliquid consequatur. Finaliter veritatem in hac materia; non obstantibus his quae dixi in hoc capitulo, et supra in cap. 11. in secunda oppositione, et in pluribus locis huius tractatus, ignorare me fateor: et huiusmodi dubii determinationem maioribus meis reservans, cupio in hac ardua materia discere, non docere.

Qualiter populus regni Francorum potuerit Hildericum a regno Francorum destituere, cum fuerit maior populo, nec auctoritas Imperatoris intervenerit. CAPUT XVII.

COnsequenter contra id quod secundum historiam Francorum, et alias Chronicas dixi supra cap. 12. in septima oppositione, scilicet quod Franci Hildericum regem Francorum destituerunt, et Pipinum patrem Caroli Magni substituerunt in locum ipsius Hilderici, opponitur, et videtur, quod Franci hanc destitutionem facere non potuerunt. Nam minor non potest destituere maiorem: ad haec Ext. de maior. et obed. c. cum inferiore, et 21. Dist. c. inferior. cum multis capitulis ibi sequentibus. Nec mirum, cum etiam par in parem non habeat imperium, ut ff. de arbit. l. nam magistratus. et Ext. de elec. c. innotuit. cum suis concord. Sed populus Francorum minor fuit Hilderico, cum fuerit de sua iurisdictione. Ergo populus non potuit ipsum destituere. Praeterea contra idem secundo sic opponitur: Rex Francorum et populus eiusdem regni fuerunt subiecti Imperatori, sicuti et ceteri Reges et populi, secundum ea quae dixi supra cap. proximo, et cap. 11. in secunda oppositione. Quod etiam expresse et specialiter dicit lex de regno Francorum, ut patet C. de offic. praef. praet. Afric. l. In nomine Domini, post principium. Sed non reperitur in dicta historia Francorum, vel in Chronicis, quod destitutio praedicta fuerit facta de auctoritate Imperatoris


page 114, image: s122

Constantinopolitani, qui eodem tempore praefuit imperio: ergo populus Francorum, eundem Hildericum destituere non potuit. Et sic substitutio Pipini in locum ipsius Hilderici, per consequens non valuit: ut Ext. de accusat. c. ad petitionem. Unde videtur, quod idem Pipinus dictum regnum Francorum non potuerit Carolo Magno suo filio relinquere, iure hereditario possidendum.

Circa oppositiones istas, earumque solutiones, sciendum est, quod est quaedam sollennis opinio magnorum Legistarum, quae habet, quod populus Romani imperii possit hodie legem condere in absentia principis, vel vacante imperio: dicentium quod [Note: Populi Rom. potestas.] populus est maior Imperatore, ita quod ex causa iusta possit Imperatorem deponere: arg. ad hoc ff. de origine iuris. l. 2. secunda. §. sed cum placuisset. et allegant ad hoc glossam, quam notabilem reputant, in lib. Feud. in Tit. si de invest. inter dom. et vasall. lis oriatur. c. 1. et respondent ad l. fin. C. de legibus, in qua lege dicitur, soli Imperatori concessum esse leges condere: quod id quod dicitur ibi Soli, dicatur ad exclusionem inferiorum, non ad exclusionem populi, qui maior est principe, secundum eos. Et sic intelligo populum Romani imperii, connumeratis Principibus electoribus, ac etiam aliis Principibus, Comitibus et Baronibus regni et imperii Romanorum. Nam appellatione populi continentur etiam patricii et senatores, ut patet Instit. de iure nat. gent. et civili. §. plebiscitum. Hoc praemisso, posset responderi ad primam oppositionem, secundum hanc opinionem, quod populus regni Francorum eodem modo fuisset et esset maior rege Francorum. Unde potuit ex iusta causa (de qua dictum est in praedicto cap. 12. et de qua etiam infra statim dicetur) eundem Hildericum destituere: ac sic iura in contratium allegata non obstarent. Vel posset aliter responderi ad praemissam oppositionem, dicendo, quod his temporibus quibus dicti Hilderici destitutio a regno Francorum facta fuit, ipse solo nomine regnabat, nullam sollicitudinem seu curam dicti regni gerendo, sicut et alii multi sui praedecessores, de antiquo genere regum Francorum


page 115, image: s123

descendentes, id ipsum fecerunt: ut etiam dictum est supra in dicto capitulo 12. in septima oppositione. Propter quod etiam (ut dicunt Chronicae Eusebii et Francorum) Res publica Francorum aliquantulum dilapsa fuit. Ultra hoc etiam, ut notatur 15. q. 6. c. [Note: Hilderici Ignavia.] alius, in glossa secunda, idem Hildericus dissolutus erat cum mulieribus, et effeminatus. Unde necessarium erat regno Francorum, et populo ipsius regni, eundem Hildericum a regno destitui, et de rege alio utili et idoneo provideri. Poterat igitur populus Francorum propter meram necessitatem, iam dictum Hildericum ex causis praetactis a regno destituere: licet idem Hildericus [Note: Necessisas [(reading uncertain: letters unclear)] .] maior populo Francorum fuerit. Necessitas enim legem non habet: et lex cessat, ubi venit necessitas. ut ff. de off. cons. l. unica. et ibi notatur ad idem Extra, de reg. iur. c. quod non est licitum, cum concord. ibi notatis. Et sic iura in contrarium allegata non obstant, propter necessitatem quae suberat in hoc. Ad secundam vero oppositionem in qua dicitur, quod in dicta destitutione debeat intervenire auctoritas Imperatoris, etc. potest responderi similiter, quod propter necessitatem praemissam regni Francorum, non erat exspectanda ipsius Imperatoris auctoritas. Ad quod etiam facit, quod notatur 12. quaest. 2. c. placuit. ubi notat Ioannes, quod Episcopi propter necessitatem possunt alienare, inconsultis Canonicis. ad quod allegat eadem Dist. c. terrulas. et ad idem allegat Archidiac. ff. de petit. haered. l. tutor qui. §. 1. Vel potest aliter ad hanc oppositionem responderi dicendo, quod temporibus destitutionis praedictae, ac etiam ante illa tempora, Imperatores Constantinopolitani nullam curam vel sollicitudinem circa Rem pub. Imperii Occidentalis gerebant: sed in eo solo nomine imperabant, ut etiam dixi supra cap. 4. Unde non videbatur auctoritas Imperatoris Constantinopolitani, qui fuit pro tempore, in destitutione huiusmodi necessario requirenda. pro quo facit, quod dicam infra in c. sequenti.


page 116, image: s124

Quod Carolus Magnus Italiam et multas alias provincias per bella licite acquisivit, non obstante quod bella huiusmodi gesserit absque auctoritate Imperatoris Constantinopolitani. CAPUT XVIII.

DEmum contra id quod per me supra in capitulis pluribus dictum est, videlicet quod Carolus Magnus Italiam et multas alias provincias et terras sibi et regno francorum, per bella licita subiugavit, sic opponitur. Illud est bellum licitum et iustum, quod geritur auctoritate principis: ut patet per beatum Augustin. in Canone 23. q. 1. c. quod culpatur. ad idem eadem causa, q. 2. c. 1. et C. ut armorum usus. l. 1. lib. 11. cum concord. Sed non reperitur in aliquibus Chronicis vel historiis, quod dictus Carolus huiusmodi bella gesserit auctoritate principis seu Imperatoris. Ergo videtur, quod bella illa illi cita fuerint et iniusta. Ad hanc oppositionem potest responderi per id quod notat Hostien. Extra de restit. spol. c. olim. ubi notat, quod quis potest indicere bellum etiam sine auctoritate superioris, si scilicet ipsum non habeat. arg. Ext. qui filii sint legit. c. per venerabilem. vers. insuper. et de reg. iur. c. quod non est licitum. Inde est: quod Princeps sine auctoritate hominis cui non subest, et sine auctoritate iuris quo non astringitur, movet bellum. argumen. C. de lege. l. digna vox. secundum eundem Hostiensem. Carolus autem non habuit Imperatorem Constantinopolitanum pro suo superiore, sicut nec plerique alii praedecessores sui Reges Francorum, praesertim post tempora Imperatoris Iustini secundi, secundum ea quae in Chronica Godfridi plenius narrantur. Semper enim (ut Chronica Eusebii et Historia Francorum referunt) Romanis et Graecis potentia Francorum erat suspecta. Potuit igitur idem Carolus pro defensione Ecclesiae Romanae, et aliarum etiam Dei Ecclesiarum, et etiam aliorum


page 117, image: s125

qui vi opprimebantur in Occidentali imperio, sine auctoritate superioris, quem non habuit iuxta praemissa, licite opprimentibus et iniuriantibus bellum indicere: praesertim cum quilibet suum vicinum vel proximum ab iniuriis, si potest, defendere teneatur. Ext. de sent. excommuni. c. dilecto. lib. 6. et 23. q. 3. c. non inferenda. etc. fortitudo, cum similibus. Vel potest responderi aliter, et forte melius, dicendo, quod licet quis superiorem habeat, si tamen per auctoritatem illius superioris non potest consequi iustitiam, super iniuriis et violentiis sibi vel suis, aut etiam vicinis et proximis illatis; quod potest nedum pro defensione sua et suorum, sed etiam pro defensione proximorum et vicinorum, quos etiam defendere debet, si potest 8ut praedixi) licite iniuriantibus bellum indicere. Ad quod benefacit, quod notatur in simili per Iohan. 1. Distinct. c. ius gentium. in prima glossa, ubi notat, quod si quis non potest rem suam consequi per iudicem, quod forte potest eam propria auctoritate recipere. allegat. 23. q. 2. c. 1. et ff. quae in fraud. cred. l. ait praetor. §. si debitorem. Et idem etiam notatur per Innocent. et Hostiens. Extra, de restit. spol. c. olim primo. ad quod allegant C. de Iudaeis. l. Iudaei. et l. nullus. et ibi not. Sed temporibus dicti Caroli et etiam ante tempus eiusdem, Imperatores Constantinopolitani (ut dixi supra in capit. 4.) in Occidentali imperio solo nomine imperabant; [Note: Graecorum Impp. ignavia.] nec Ecclesia Romana, nec aliae Christi Ecclesiae, seu etiam quicumque alii oppressi, contra iustitiam in eodem imperio poterant per eos, vel auctoritate ipsorum, iustitiam consequi. Unde poterat ipse Carolus, dato etiam quod recognoverit vel recognoscere debuerit Imperatorem Constantinopolitanum, qui erat pro tempore, pro suo superiore, praetactis iniuriantibus et opprimentibus licite bellum indicere, iuxta praemissa. Haec autem praecipue locum habent de bello per Carolum in Italia contra Regem Desiderium et alios Lombardos suscepto, quod suscepit precibus et hortatu Ecclesiae Romanae, ut patet non solum ex Chronicis, sed etiam ex canonibus, 63. Distinct. c. Adrianus. et 23. q. 8. c. hortatu. quae non praesumitur ab eodem


page 118, image: s126

Carolo in hoc casu illi cita petivisse. Iura igitur in contrarium allegata, iuxta iam dicta, intelligi debent de gerente bellum, qui habet superiorem, et talem, coram quo ipse ac sui, nec non proximi et vicini, iustitiam consequi possunt: quod non erat in casu praesenti, ut dixi. Multae insuper aliae oppositiones tam contra praemissos articulos, quam etiam contra ea quae per me circa probationem eorundem dicta sunt, ex veteris et novi Testamenti, nec non sanctorum Patrum auctoritatibus fieri possent. Sed easdem oppositiones faciendas et solvendas meis maioribus, ac praecipue sacrae paginae professoribus, duxi non immerito relinquendas.

Decimum nonum et ultimum Capitulum, in quo tractatus hic domino Baldevino Archiepiscopo Trevirensi offertur, et duo motiva compilationis eiusdem tractatus subiunguntur, ipsiusque insufficientia excusatur: demum emendatio eius per ordinationem dicti D. Archiepiscopi fieri petitur: et quicquid est veritatis in ipso tractatu, Deo attribuitur.

REverendissime pater et domine, vestrae paternitatis benevolentiae offero modicum hunc tractatum: ad cuius compilationem licet me cum propter intellectus mei hebetudinem, tum etiam propter conditiones regni et imperii a tempore saepe dictae translationis imperii multipliciter variatas, ratione cuius materia ipsius tractatus satis intricata [Note: * al. incerta.] redditur, insufficientem fore cognosco: zelus tamen fervidus patriae Germaniae, ac praecipue Germanicae Franciae (quae sicut primum Regem Pharamundum, ita et primum Imperatorem Francorum Carolum Magnum videlicet, ut ex praehabitis apparet, habuisse dinoscitur) ad faciendam compilationem huiusmodi me induxit. motus


page 119, image: s127

etiam ad id ex eo, quod in enucleanda veritate materiae praesentis tractatus, nullus veterum laboraverit. Propter quod insufficientia eiusdem haberi debet aliqualiter excufata. Peto igitur, Pater magnifice, ut ad resecandum superflua, et ad supplendum defectuosa, nec non ad corrigendum falsa in eo contenta, peritiores et perspicaciores, vestra procurante et ordinante sollicitudine, diligentius elaborent. Si quam vero in ipso veritatis scintillam reperiri contingat, meis viribus non ascribo, sciens quod in hoc a me non sum locutus. ad hoc Iohan. 16. et de consec. Dist. 5. c. Salvator: sed potius a Deo, qui est veritas, via et vita, Iohan. 14. et de poenit. Dist. 2. c. si enim. et 8. Dist. c. si consuetudinem: quique omnium scientiarum est caput et auctor, secundum beatum Ambrosium, ut patet 37. Dist. §. sed econtra. Cui Deo sit gloria, laus, et gratiarum actio, in saecula saeculorum: Amen.

FINIS.


page 120, image: s128


page 1, image: s129

NOTAE Ad epistolam dedicatoriam.

BALDUINO ARCHIEP. TREVER.) De hoc ita F. Iohan. Scheckmannus in Medullâ gestorum Trevir. cap. IX. Misit tum deus virum omnibus imitabilem et honorabilem cunctis, Dn. Baldevvinum Comitem de Lutzenburgio, iuniorem quidem aetate, moribus vero ipsos etiam senes gravissimos transcendentem. Hic itaque constitutus est communi omnium assensu nonagesimus tertius Archiepiscopus. Erat (ut historia vitae eius recitat) haud longioris staturae, vivacis ingenii tenacisque, dulcis eloquio, maturus consilio, aspectu decorus, affectu desiderabilis. Hoc non utilior Episcopus fuit in dioecesi. Bella gessit multiplicia: (invaserunt enim gregem Trevericum Lupi rapaces) in bellis semper fortunatus. Impignorata redemit, castella, pagos, territoria, cum exitibus et reditibus, reditus cum proventibus maximis conquisivit dioecesi. Iuvat rem Treverensium laudem exprimentem inserere. Circa id temporis erat quidam Petrus de Caligâ dictus, ex Treveri oriundus. Hic cum esset Doctor Iuris, Medicinae Physicaeque habebat peritiam. Missus fuit Romam pro obtinendo pallio, Maguntinensi Archiepiscopo iam noviter electo. Aliquamdiu morans ad cospectum nequierat venire Pontificis. Audit infirmari Papam forti febre: petit se admitti: observat quodnam sit febris genus, datque medium: et sanatur Papa Treverico medico, quem omnes Physici Romani curare non poterant. Miratur Pontifex Maximus, et collaudat hominem: quare venerit, quid peteret, percontatur. Ille, Beatissime Pater, inquit, confirmationem peto Electo nuper Maguntino Episcopo. Pontifex ad haec: Petre, roga pro te, et quare tibi ipsi non impetras. Ille, domine Pater, non sum dignus. Tum Pontifex, dignum te facimus. At ille: ea propter missus non sum. Pontifex; nihil officit. Ego te constituo Archiepiscopum Maguntinum: Esto potestatem habens super sedem illam: Fer curam: Te excusabo. Tum confirmatus, confeoratus, et benedictus ad Maguntinos missus est. Arctissimo vinculo amicitiae Baldevvinus illi Petro connexus er at non-Archiepiscopo: facto sit tum coniunctior. Habuit Baldevvinus fratrem Henricum, iustum, prudentem, honestum, catholicum,


page 2, image: s130

dilectum omnibus: quem cooperante Petro illo Maguntino Praesule, ad imperii culmen promovit, appellatum Henricum VII. Imp. Idem Baldevvinus pontem super Mosellam Confluentiae construxit. Et quod religiosus religiosos diligebat, cum iam variorum ordinum Treveris essent monasteria, ordinem Carthusianum ibidem plantavit extra portam mediam, consecrans Ecclesiam sub honore S. Albani Martyris: quod eâ de causâ factum putant, quoniam consenserit in expulsionem monachorum Maguntiae ad S. Albanum, ad introductionem autem saecularium canonicorum. Conflavit praeterea Confluentiae eius ordinis Carthusini conventum in monte S. Beati Confessoris: quibus omnibus victualia affatim providit. Tandem morte subtractus, funeratus est magnifice in Ecclesiâ maiori ad Chorum S. Nicolai. Plura de eius Praesulis laudatissimi gestis requiri possunt apud Trithemium Abbatem in Annalib. Spanheimensibus. eius quoque Epitaphium tale legitur:

Hic Baldovvinus iacet antistes treverinus:
Magnificus, iustus, patria lux, mente venustus.
Lutzenburg natus: septeni denique gratus
Caesaris Henrici germanus, iuris amici.
Utilis Ecclesiae pater huius, dote Sophiae
Quam bene respexit, augens permultaque rexit
Sex quadraginta fere sic annis, queîs, tibi vere
Guerra frequens crevit graviter, raroque quievit
Vincere praedones, et castra per obsidiones.
Anno millenio [(transcriber); sic: milleno] , C. ter, L. I. ter, duodeno
Carne Calendarum fuit exutus Februarum.

GALLIAE BELGICAE) Treveris ab omni antiquitate Belgio accensebatur, ut apud Iul. Caesarem et Tacitum apparet. Pomponius Mela lib. III. cap. 2. Aquitanorum clarissimi sunt Ausci, Celtarum Hedui, Belgarum treveri. Vibius Sequester de fluminibus: Mosella Belgicae, defluit in Rhenum. Ausonius Mosellâ:

Et tandem primis Belgarum conspicor oris
Nivo magum, divi castra inclyta Constantini.

Et omnino tota Belgica (ut ex veteri provinciarum notitiâ, et Am. Marcellino discere est) bipertito secta fuit, in Primam et Secundam. In illâ ponebantur Treveri, Mediomatrici, Leuci, Veredunenses: In hac Remi, Suessiones, catalauni, Veromandui,


page 3, image: s131

Atrebates, Cameracenses, Tornacenses, Silvanestenses, Bellovaci, Ambiani, Bononienses. Inde est quod in tabulâ Itinerariâ Peutingerianâ, grandioribus litteris scriptum BELGICA per medios usque Treviros extenditur.

Cuius Primas estis.) De hoc primatu Trevirensis antistitis inter Ecclesias Galliarum multa annotat doctissimus Commentator Venantii Fortunati Poetae et Episcopi, illo loco ad Nicetium Episcopum Trever:

Splendor, apex fidei, venerandâ mente NICETI,
Totius orbis amor, Pontificumque caput.
Summus Apostolico praecellens pastor ovili
Auxisti meritis quidquid honoris habes.

Iurium regni zelator) Eundem Henricum VII. Imp. infra cap. 9. in fine, Christianae religionis ac totius iustitiae zelatorem eximium ac fervidum prosecutorem appellat. Fr: Petrarcha in exhortat: de pacificandâ Italiâ ad Carolum IV. Imp. hoc ei elogium tribuit: Unus tibi pro omnibus satis erit Henricus septimus aeternae memoriae serenissimus avus tuus: cui si ad explenda quae sacrâ mente conceperat, vitae spatium suffecisset, versâ rerum sorte et afflictos hostes, et Romam regnantem, et liberrimos Italiae populos ac felicissimos reliquisset.

NOTAE: ad PROOEMIUM.

PAg. 7. De iuribus Regni) Titulus hic diversimode in mss. codicibus legitur. In meo quodam: Incipit tractatus de iuribus regni francorum et Imperii, editus a D. Lupoldo de Bebenpurch. At in Palatino: Liber de potestate et Iurisdictione Electorum sacri Imperii, et electione Regis.

AD CAPUT I.

PAg. 8. Eusebius de origine gentis) Quae ista Chronica? quis Eusebius, etiam in sequentibus toties testis laudatus rerum multis saeculis


page 4, image: s132

ab illius aetate remotarum? Nam nec in continuatoribus Eusebii, Prospero, Hieronymo, Marcellino, adeoque Palmerio ista de Francis leguntur. Sciendum igitur est, plaerosque omnes Chronicorum et annalium scriptores (quod genus singulae propemodum Ecclesiae Cathedrales, coenobia, collegia, gymnasia habebant) initium operis sui a temporibus illis sumpsisse, atque adeo totam Eusebii Chronologiam isthuc transtulisse, eamque postea per temporum successiones ad suum usque aevum continuasse. Tali compilatione cum etiam Lupoldus noster uteretur, quae Eusebii nomen fronte praeferebat, quae erat eius saeculi a)nistorhs1i/a, non iam alio totum auctorem nomine laudandum putavit. Usum praeterea his fere auctoribus (ne quis forte Salustii, Tranquilli et Taciti aliorumque selectiorum notitiam hic exigat) Lupoldum nostrum apparet: Godsfrido viterbiensi, Martino Polono, vincentio beluacensi, Reginone, et Francorum quadam Chronicâ, de qua suo loco plura dicemus.

Post excidium Troiae) Ab origine Troianâ Francos repetunt omnes eorum scriptores, Aimoinus, Turonicus, Sigebertus, Adeo, Hunibaldus; e recentioribus Gaguinus, forcatulus, Ronsardus. Et vetus ea ipsis persuasio, ut ex Taciti etiam Germaniâ colligimus, et illo Marcellini loco lib. XV. de Galliâ loquentis: Aiunt quidam, paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique dispersos loca haec occupasse tunc vacua. Aeneas prim. Aeneid.

- - - - Nec Quicquid ubique est
Gentis Dardania, magnum quae sparsa per orbem.

Moeotidas paludes) Francorum antiquissimi inviis strati paludibus (ut Vopiscus loquitur) eas regiones colebant, quae hodie Hollandia, et Seelandia et Frisia vocantur: unde Paludosos Sicambros Propertius, Paludicolas Claudianus nominat: et Sidonius: Francorum penitissimas paludes. Inde erroris causam et fabellam de Maeotidis paludibus argute detexit Hadr. Iunius in Bataviâ. Francos tamen si non inde progressi, eo usque excursiones fecisse, fatetur Panegyristes ad Maximianum Imp. Recursabat [(printer); sic: Recusabat] in animos illa sub Divo Probo paucorum ex Francis incredibilis audacia et indigna felicitas, qui a Ponto usque correptis navibus Graeciam Asiamque populati, nec impune plerisque Libyae littoribus appulsi, ipsas postremo navalibus quondam victoriis nobiles ceperant Syracusas: et immenso itinere pervecti Oceanum, qua terras rupit, intraverant: atque ita eventu temeritatis


page 5, image: s133

ostenderant, nihil esse clausum piraticae desperationi, quo navigiis pateret accessus. Et addit: Nunc secura est, ut de latere gallico taceam, quamvis pene conspicuis littoribus Hispania, nunc Italia, nunc Africa, nunc omnes usque ad Maeotidas paludes perpetuis curis vacant gentes.

Franci Atticâ [(printer); sic: Atlicâ] linguâ FEROCES) Isidorus lib. 9. cap. 2. Francos alii a feritate morum nuncupatos existimant. Sunt enim in illis mores inconditi et naturalis ferocitas animorum. Ermoldus Nigellus lib. 1. de gestis Ludovici Pii:

Namque ipsum nomen Francorum horresco recensens.
Francus habet nomen a feritate suâ.
Arma ferunt semper, bellis est sueta iuventus:
Baiulat haec iuvenis, hoc agit arte senex.

Romanâ idem quod LIBERI) Ita quidem, si Bartoli et similium sermonem pro Latino accipimus: ut cum dicunt, Villa Franca, pro civitate liberâ, publicâ, regiâ, imperiali, qua fiscum [(printer); sic: imperialium, quae fisc] et regalia sua Principis habet, et a Principum iurisdictione exempta status Imperii ipsa censetur. Et Franchisia, Gallis Franchese, pro libertate, immunitate, exemptione. Inde et Gallis Afranchir, liberum facere, manumittere, libertare; Afranchi libertus, manumissus, liberatus, exemptus. Et vide, quisquis videre desideras, Franciae nominis causam apud Turpinum de gestis Caroli M. cap. XXI. Ceterum origo vocis mere Germanica, libertatem sonans suapte naturâ; ut cum Belgae dicunt Uranc und ury. Atque ideo vel ab indomitis invictisque illis populis, Francis, Frisiisque, primum pro elogio suo usurpata et iactata, vel ab illorum virtute desumpta et communis facta, ut alibi docuimus. Risum nobis igitur debent etiam Graeci, qui e suâ linguâ originem Francici nominis nimis longe petere voluerunt. Qui illi? Libanius, inquam, Sophista in oratione quadam nondum editâ, ubi Francorum (quos ipse fraktou\s2 nominat, alienam scilicet et incognitam linguam reformans) aliâs perhonestam mentionem facit: e)sti\ ge/nos *keltiko\n u(pe\r *p(h=non potamo\n e)p) a)uto\n *w)keano\n kasqh=kon, o(=utws2 e)=upefragme/non pro\s2 ta\ tw=n pole/mwn e)/rga, w(/ste thn\ pros1hgori/an e)p) a)utw=n e(ura/menoi tw=n pra/cewn o)noma/contai fraktoi\. o( de\ u(po\ tw=n pollw=n ke/klhntai, tou=t) e)/sti pros1hgori/a th=| tw=n pollw=n a)masqi/a diefsqarme/nh. Hoc est: Est gens quaedam Celtica supra Rhenum ad ipsum Oceanum pertingens, adeo ad bellica opera munita et armata, ut appellationem inde nacti PHRACTI nominentur. Nam qua vulgo vocantur (Franci) ea vulgi inscitiâ corrupta est.


page 6, image: s134

Pag. 9. Secus Rhenum) Progressus Francorum in utramque ripam Rheni, Gallica et Germanica, per seriem temporum describit Trithemius Abbas in Annal: Francorum. Observatum est etiam, colores Francis signis proprios fuisse, rufum [(transcriber); sic: ruffum] et candidum: qui quidem ut in vexillis Franciae Orientalis, Praesuli Herbipolitano hodie gestatis, ita etiam insignibus praecipuarum ad Rhenum civitatum, Coloniae, Moguntinae, Wormatiae, Spriae, Argentinae, a dominatione Francâ superesse existimatur.

Lex Salica) Sigebertus CCCCXXII. Franci uti coeperunt legibus, et legem Salicam dictaverunt per quatuor gentis suae proceres electos de pluribus, his appellatos nominibus, Usogast, Bosogast, Salogast, VVidigast: in villis Germaniae Salehaim, Bodoheim, Windohaim. Hiquatuor proceres per tres mallos convenientes causarum origines sollicite tractantes, de singulis discutiendo, sicut Lex Salica declarat, iudicare decreverunt. Porro separatis libris habetur Lex Salica et Lex Francica. Haec est Occidentalium, illa Orientalium. (ut male a quibusdam Lex Gallica appelletur pro Saliâ) Ita Conradus SALICUS nuncupatus, quod Dux esset Francorum Orientalium, qui Salici dicti sunt. Am: Marcellin. lib. XVII. Petit primum omnium Francos: eos videlicet, quos Salios consuetudo appellavit. Licet Strabo lib. III. Salios inter antiquos Gallos numeret.

Romanos aggressi) Ab eorum dominatu primum se in libertatem vendicârunt, excusso iugo, recusato tributo; Unde Francum nomen libertatem idiomate Italico et Gallico adhuc sonat. Prologus legis salicae: Haec est gens, quae parva dum esset numero, fortis robore et valida, durissimum Romanorum iugum de suis cervicibus excussit pugnado. Deinde ulterius progressi, et victoria usi, Gallos etiam suos fratres Romanis legibus exemêre, et utramque Franciam unum corpus effecêre: ut non iam Barbaries Romanis, sed Romania Francis pareret. Venantius Fortunatus ad Charibertum Regem lib. 6. Eleg. 4.

Hinc tibi barbaries, illinc Romania plaudit.

Ermoldus Nigellus lib. 1. de gestis Hludovvici Pii, de gente Francâ:

Nam quemcumque suo congressa est inclita bello,
Nolens sive volens servitio subiit.
Romuleum sibi quod quondam hanc edidit urbem.
Subdidit imperium, cum ditione suâ.


page 7, image: s135

Coloniam et Treverim) Barbarorum irruptionibus, et Francorum inprimis armis, urgente Romanos totius orbis praedones, iusto DEI iudicio, Galliae omnes occupatae fuerunt: et in his Treveris, ob Aviti illius libidinem in consularem feminam commissam, primum prodita et spoliata, (Beda, Aimoino, Thoromacho, aliisque auctoribus) deinde eversa tandem et incensa fuit. Cuius cladem gravissime deplorat oculatus testis, Salvianus Massiliensis lib. 6. de providentiâ DEI: Denique expugnata est quater Urbs Gallorum Trever opulentissima etc. Et postea: Excisater continuatis eversionibus summa urbe Gallorum. cum omnis civitas bustum esset, etc. De qua re plura scripsimus ad Mosellam Ausonii.

Teutonicis commisti Franci.) Adeo non recusârunt nomen Barbari, quotquot non Romani erant. Lege salica tit. 43. Si quis ingenuus Francum aut hominem Barbarum occiderit, qui lege Salicâ vivit, VIII. den. qui faciunt sol. cc. culpabilis iudicetur. Et in lege Burgundionum passim Barbarus homo Romano opponitur. Romanos autem appellabant priores incolas a se victos et deditione acceptos, eorumque posteros; quos in Provinciis illis devictis, Galliâ, Aquitaniâ, Belgicâ, Sequanicâ, Rhaetiâ, Norico, ita secum aequo iure habitare permittebant, ut praeclarior tamen et honoratior esset Francorum conditio, et Romani ceu villa capita in quaestione damni dati vix dimidiâ aestimatione censerentur. Lege Salica Tit. 15. Si Romanus homo Francum expoliaverit, solidis LXII culpabilis iudicetur. Sivero Francus Romanum, solidis XXX culpabilis iudicetur. tit. 34. Si Romanus Francum ligaverit sine causâ, solidis XXX culpab. iud. Si autem Francus Romanum ligaverit sine causâ, sol. XV. culp. iud. Item tit. 43. Si Romanus homo possessor, qui res in pago ubi commanet, proprias possidet, occisus fuerit, occisor sol. C. culpab. iud. Si quis Romanum tributarium occiderit, sol. 45. culp. iud. Tit. 44. Si vero Romanus vel lidus in tali contubernio occisus fuerit, huius compositionis medietas solvatur. Ita et lege Ripuariâ tit. 38. Si quis Ripuarius advenam Francum interfecerit, sol. CC. culp. iud. Si advenam Romanum interfecerit, sol. C. culp. iud. Et in ceteris similiter.

P. 10. lib. 15. De propr. rer.) Isidori Etymolog.

P. 11. Carolus plus auxit.) Id pisum inscriptum eius Epitaphio, apud Eginhardum: Sub hoc conditorio situm est corpus Caroli magni atque orthodoxi Imperatoris, qui regnum francorum nobiliter ampliavit, et per annos XLVII. feliciter rexit.


page 8, image: s136

Regno Francorum ex paternâ) Francia utraque Carolo patrimonium fuit, ceteras provincias bello sibi peperit. Ita loquentem ipsum inducit Ermoldus Nigellus lib. 1. de gestis Ludovici Pii:

Francia me genuit, Christus concessit honorem:
Regna paterna mihi Christus habere dedit.
Haec eadem tenui, nec non potiora recepi:
Christicoloque fuipastor et armagregi.

Idemque semper francos separat a ceteris provincialibus: lib. 3.

Ergo illuc Caesar Francos gentesque subactas
Esse iubet placito, pergit et ipse simul.

Et lib. 4.

Francia cuncta ruit, veniunt gentesque subactae.

CAPUT II.

PAg. 14. Historia Francorum.) Totidem verbis apud Reginonem, Sigebertum, Marian. Scotum: paullo aliter apud Nidhardum lib. 4. et Annales Fuldenses.

Pag. 16. Regnare in Germaniâ) Regnante tum in Galliâ Carolo, Tyranno Rotberto. Hunc Henricum Gallici scriptores, in quis Frodoardus sub anno 920. 922. 928. Principem trans-Rhenensem et Germanicum Principem vocant. Quomodo prius et Ludovicum Pii F. Regem Germaniae Hincmarus in epistolis Trans-Rhenensem vocat, apud Papir. Masson. in Annal. pag. 164. et Arnulphum Imp. Fulco, ibid. pag. 172. et 179.

A cunctis principibus) Ita regino et Chronica francorum, quam mox allegabit.

Ut Chronica Francorum.) quae illa Chronica, quae ad Othonem M. usque illum et annum 836. pertingat? Imo et ulterius ad annum 1004. pag. 39. ad Annum 1127. pag. 78. Ad annum 1130. pag. 89. Omnes enim Francorum Annales, quotquot hactenus editos habemus, Adelmi Benedictini, Fuldenses, Anonymi, non ultra Arnulphum et Caroli M. posteritatem procedunt. Et Regino atque etiam Frodoardi Chronicon etsi annum 967. et 978. attingant: non tamen Henrici et Othonis Regum eum in modum, quo Lupoldus hic ex Chronicâ Francorum refert, meminerunt. Et sane opus illud quod


page 9, image: s137

Lupoldus hoc loco et infra saepius, (praesertim pag. 26.) et in lib. altero de zelo Germanorum Principum subinde sub nomine Chronicae et Historiae Francorum allegat, vulgo non exstat, neque multis visum puto. Id autem penes nos est, et lucem aliquando cu\n sqew=| visurum spero, amplissimâ mole in membranâ scriptum, optimae notae, et illius omnino aevi charactere, ab anno 741. usque ad annum 1139 a Catolo Pipini F. ad Conradum 11. Suevum quatuor, totorum saeculorum historiam accurate consignatam, et per diversos diligentes scriptores continuatam complectens, hoc ipso titulo extrinsecus insignitum: CHRONICA FRANCORUM. Ex quo hunc praesentem locum, ut fidem dictis faciamus, apponere non pigrabor: ANNO D. D CCCXXXVI. Post haec rex adiit Botfelthum, ubi saepe exercebatur venatu. Ibi paucis diebus interpositis languore correptus vi febrium laborabat. Sed parumper sedato dolore ad Erpesfort iter direxit: ibi cunctos Regni Principes convenire praecepit, ut se invicem adunarent, quem suorum filiorum eligerent regale solium possidere. Ceteris ergo filiis praedia cum thesauris distribuens, Othonem maximum natu Francorum omni imperio praefecit. In quo, quantae sapientiae et religionis fuerit, probari potest: quod eum, quem potissimum et religiosissimum noverat, licet in Imperio natus non esset, Regem constituit. Et postea: Defuncto patre patriae et Regum maximo Heinrico, omnis populus Francorum ac Saxonum Othonem a patre designatum notantes, universalis electionis locum in palatio Aquisgrani esse iusserunt. Duces ac Praefectorum Principes cum ceterâ manu Principum ac militum congregati in xysto Basilicae Magni Caroli cohaerenti, collocârunt novum Ducem in solio ibi constructo, manus ei dantes, ac fidem pollicentes, et operam suam contra omnes inimicos spondentes, more suo fecerunt eum Regem. Et cetera, quae eisdem ferme verbis habet Witichindus lib. 2.

Pag. 17. tempore Othonis tertii fuit institutum.) Vulgata sententia, de institutione Electorum Imperii. de cuius veritate vide elegantem orationem Nic: Cisneri, et libellum peculiarem Sim. Schardii Icti. item Mich. Beuter. Animadvers. historic. cap. 13. Sed et nos alio loco fusius sententiam nostram de hoc articulo exponemus. Interea dissimulare non possum, suspectam mihi semper illam vulgarem modernorum sententiam fuisse, quod id veterum de illo aevo nemo unus annotaverit; ut in re tantâ et tam memorabili tam altum silentium scriptorum satis mirari non possemus. Et quotquot


page 10, image: s138

exstant. sequentium temporum scriptores, alia omnia tradunt. Scriptor belli Saxonici ab Henrico IV. gesti, Bruno coaevus a nobis primum editus, in conventu Principum apud forchem habito, Anno demum MLXXVII. ita refert communi consensu comprobatum, ut regia potestas nulli per hereditatem, sicut ante fuit consuetudo, (ait) cederet; sed filius Regis etiamsi valde dignus esset, per electionem potius spontaneam, quam per successionis lineam Rex proveniret: si vero non esset dignus, vel si nollet eum POPULUS (ita ait, non Electores) quem Regem facere vellet, haberet in potestate populus. Conradi Salici electionem describens Wipo, et ipse coaevus, inter confinia Moguntiae et VVormatiae convenerunt cuncti primates, et (ut ita dicam) vires et visoera regni etc. et eisdem verbis de electione friderici I. Imp. Guntherus:

Acturi sacrae de successore coronae
Conveniunt proceres, totius viscera Regni.

Et de eius filo Henrico Guilermus Brito IV. Philippidos:

Est etenim talis dynastia teutonicorum
Ut nullus regnet super illos, ni prius illum
Eligat unanimis Cleri procerumque voluntas.

Post hunc Henricum duo creati fuerunt in schismate perniciosissimo, Otho Saxo et Philippus Suevus. Illum Pontifici commendant PRINCIPES et Barones Alemaniae, clerici et Laici; hunc GERMANIARUM Principes et Magnates, et profitentur se collectâ multitudine Principum eum rite et sollenniter elegisse, apud Baronium. Sed rursus neque ad Rudolphi Regis, multo minus vero ad Caroli IV. Imp. aevum detrahenda est institutio Electorum, ut aliqui volunt. Qui quidem Rudolphus electus esta septemviris, et in diplomate quodam dato anno M. CC. LXXV. meminit, fratrum Bavariae Ducum voces pro unâ in septem Principum ius in electione habentium numero computatas. Atqui iam prius Friderici II. tempore Electores fuisse notos, libello singulari probat Bellarminus. Et antiquissimam quam sciam, eorum mentionem sub Othone illo IV. reperio in cantilenis antiquis eius aevi, ubi vocantur, Die VVelere, et septenario numero exprimuntur.


page 11, image: s139

Siben Fursten sint des vvert,
Das ein Romesch Kunic en ist zevvelen benant.
Die en Kiesent niht, vven svves der edel gert
Herman von Duringen lant.

Ut vero simile fere fiat, tempore interregni et schismatum a Friderico I. ad fridericum II. hanc Electorum institutionem natam, sive usurpatione quorundam inter ceteros potentiorum, sive etiam mutuo consensu et communi conventione. Nam a quo Caesarum, quove Pontificum id institutum fuerit, nullus scriptorum est qui eo aevo prodiderit. Et ipse Pontifex Innocentius III. in c. venerabilem. De elect. duobus locis dict, ad eos Principes ius eligendi Regem de iure et antiquâ consuetudine (non ait nostro beneficio) noscitur pertinere. Quamvis id tam indefinite dictum est, ut ad ceteros etiam Principes, praeter septenos illos, possit pertinere. Nam (ne nesciamus) ceteris etiam Principibus ius aliquod comitiorum adeundorum et dicendae sententiae fuit: quod e speculo Saxonico lib. 3. articul. 57. non obscure discimus, cui concordat et Suevicum lib. 2. cap. 8. Sed Electorum septenorum vota et sola necessaria erant, et ceteris omnibus praeponderabant. Donec tandem et illud tempore Caroli IV. per Auream (quae vocatur) Bullam est mutatum, et ordinatum, ut solis Septemviris convocatis electio transigatur: ceteri Principes nec ad concilium, neque adeo urbem electioni destinatam admitantur. Sed de his alibi fusius.

CAPUT III.

PAg. 19. Fuit ipse Francus Germanicus) De loco nativitatis Karoli M. nihil idonei hactenus habemus: quem alii Ingelhemum, alii Fruxinum, alii etiam Leodium constituunt. Nomen quidem ipsum Teutonicum vere esse constat. Refert M. Iordanus Padebornens. in lib. de Imp. et Elect. Alpaide pellice e Pipino gravida, nuntium Regi inter nobiles inque gynaeceo sedenti venisse, dicentem; Vivat Rex, quia Karil. innuentem, pulchrum ei filium natum. Est enim Karil, ait, linguâ Germanicâ, homo robustus, membra habens


page 12, image: s140

magna. Respondisse Regem; Bonum, Karil: et nomen Karolo Martello fecisse. Omnino masculum eâ voce antiquitus significari, mihi liquet: unde et arctius pro marito usurpatam in vetustissimis linguae nostrae monumentis invenio. Otfridus Monachus Weissenburg. lib. 4. evangel. cap. 6. de muliere septem fratrum uxore: Thiu habeta, iuvveistesmer, zi Karle sibun bruader. In legibus Canuti Regis Angliae et Daniae cap. 50. Gif be evvicum Keorle vvif hig be othrum vvere forlicge, and hit open vveorth. id est: si vivente marito uxor cum alio concubuerit, idque palam fiat. Neque omnino desita nobis vox: siquidem adhuc dicimus: Ein tapfer Karle, ein guet, gros, lang Karle. Item, ein Karle-muetet, mater masculae et heroicae sobolis. Dale Karli qui sint, in Daniâ et Sueciâ, e Crantzio cognoscere est.

Ingelheim) Locus palatio regali (quod Sallam adhuc vocant) clarus, et iam tum in Carolinis Annalibus omnique sequentium temporum historiâ frequens: habitisque ibi Regum et Caesarum curiis, comitiis, conciliis, torneamentis aliisque festivitatibus, cumprimis nobilis. De quo Munsterus lib. 3. cosmograph: cap. 178. In hoc (quod nuper eam lustrans comperi) Caroli Magni, quem ibi dias luminis oras primum aspexisse constans opinio est, memoria apud incolas adhuc inclita viget, adeo ut vix ullus eorum non uni ex filiis suis Caroli nomen in sacro fonte indere soleat. Amavit eum locum prae aliis omnibus Carolus, ut et Aquas Grani thermis nobiles: quae duo loca plus quam ullam Galliae partem frequentare solebat: aedificato etiam ibi templo illo mirabili, a quo urbs ipsa Gallis Aix la chapelle dicitur.

Mensibus et ventis vocabula.) Perosus antiqua eorum nomina e fabulis et gentilitate petita. qua de re ita ipse Carolus scribit, de imaginibus lib. 1. cap. 3. Nam etsi qui forte Catholici defunctos quoque Divae memoriae nuncupâsse uspiam reperiantur. manifestum est, eos usum fuisse secutos gentilitatis, sicut nomina dierum et mensium gentilium vanitatibus plaerumque nominantur. Sed haec et his similia, Romana potius ambitio quam Apostolica admisit traditio. Nos denique qui et veritatis sectatores, et ab ipsâ veritate redempti sumus, sicut sprevimus gentilium Deorum mendacium, spernere debemus gentilia vocabula, Apostolo docente, qui ait: quae societas luci ad tenebras? quae autem conventio Christi ad Belial? Aqua conventione [(transcriber); sic: comventione] ipso annuente liberemur, qui nos


page 13, image: s141

ereptos de tenebris et umbrâ mortis, transtulit in regnum filii dilectionis suae etc. Gregorius Turonensis lib. 3. cap. 15. Et ille, Ecce dies Solis adest: Sic enim Barbaries vocitare diem Dominicum consueta est: Et fuit cum Dominicam diem Franci Fronotag dicerent, ut legi apud Notgerum abbatem Psalmorum interpretem.

Leges in lingua Germanica) Ita de illis scribit Hermannus Comes Nuenarius: Duas Francos habuisse leges ipsorum auctores testantur, Salicam atque Ripuariam, quibus nullus Regum ante Carolum M. adicere quicquam tentavit. Ea cum apud ipsos plurimi semper momenti habitae sint, ac in latinam linguam posterioribus saeculis transtatae reperiantur, eo maiorem adversariis auctoritatem praestabunt. Ipsarum quoque penes me exemplar suit ipsius Caroli M. temporibus conscriptum: in quo passim gentis vocabula, quae Latinis verbis reddi non potuerunt, vernaculâ Germanorum linguâ exprimuntur, ut ex ipsarum legum capitulis probaturi sumus. Et eum modum editae exstant: mere Germanicas, ut hîc Lupoldus innuit, nondum videre nobis contigit.

P. 20. Triburium villa) Villa regia in subscriptionibus diplomatum Pippini, Karoli, Ludovici, saepe occurrens, et conciliis sub illis Regibus non semel ibi habitis olim cumprimis nobilis. Sita est in pago Rhenensi (quem veteres vocabant, de quo plura in orig. Palatin. cap. 6.) inter Rhenum Maenumque fluvios, et stratam montanam, non longe a pagis Langen et Gerau, qui hodie ditiun culae eius sive Centenae caput est, et sedes Centgravii. Relliquiae nostro tempore praeter nomen (Treber provinciales vocant) veteris villae regiae tam clarae, vix ullae supersunt: nisi quod pratum vicinum portae etiamnum nomen habet, Die Hovestat: et stagnum proximum, Der Kaysers VVeyer. Templum loci situm in colle editiori, castellum vel praetorium ibi olim fuisse, coniecturam praebet: cuius quidem ius patronatus, eoque nomine decimas loci ad Ecclesiam Moguntinam pertinere audio. Ceterum ipse pagus iuris est Hassiaci, Landgravium qui in Darmstat residet, recognoscens. Rivulus praeterfluens, nullo nomine insignis, deducit usque in Rhenum, paulo supra Moguntiam, incolas singulis septimanis mercatum urbis frequentantes [(transcriber); sic: frequemtantes] . Aiunt, quicquid ibi fuit saxorum, marmorum, crustarum, iam olim Triburiae detractum ad Moguntiae et Oppenhemii aedificationem cessisse. Quam loci fortunam intuitus, cum visendi gratiâ eo deflexissem, Rutilii illud animo repetii:


page 14, image: s142

Cur indignemur mortalia corpora solvi?
Cernimus exemplis, oppida posse mori.

Forte fuit casus d. cap.) Hunc quidem Chronica Francorum sub illo anno 1036. refert: Imperator Pascha Ingelenheim feriavit. Deinde Triburiam tendens, gener ali ibidem Synodo praesedit: in qua Germanitas XV. Episcoporum prior a decreta redintegravit, et quaedam etiam ad firmamentnm Ecclesiae necessaria confirmavit. Ibidem quoque praedictus Otho de Suinuorde cogente Synodo Machtildein sibi desponsatam iuramento a se abalienavit. Post hanc accepit uxorem, quae Emilias vel Immula seu irmengardis dicta fuit, sororque illius Adelas dicta nupserat Othoni Marchioni de Italia.

P. 21. Romanos quibus parificari possunt.) Francos Romanis animositate comparat Otfridus Weissenburgensis, antiquissimus scriptor, lib. 1. Evangeliorum cap. 1. quem locum B. Rhenanus, Gesnerus Bibliander et alii passim citare solent:

Sie sint so sama chuani,
Selb so thio Romani.
Nu darf man thaz ouch redinon,
Thas Kriachi nith es vvidaron.
Sie eigun in Zi nuzzi
So samalicho vvizzi,
In felde, ioch in vvalde,
So sint sie sama balde.
Zi wafano snelle:
So sint thie thegano alle.

B. Hieronymus) Verba eius sunt, in vitâ Hilarionis Monachi: Inter Saxones quippe et Alemannos gens exstat, non tam lata, quam valido: quae apud Historicos Germania, nunc vero Francia vocatur. Quem locum pro notabili etiam adducit Aimon. lib. 11. hist. Franc. cap. 10. Ita Agathias lib. 1. *pro/s1oikoi th=s2 *i)tali/as2 kai\ a)gxi te/rmones2 to\ ge/nos tw= fro/ggwn ei)=en d) a)\n ou(=s1oi oi( pa/lai o)nomaco/menoi *germanoi\. Quod autem inter fines Saxonum et Allemannorum ponit Francos Hieronymus, idem est ac si diceret; inter Oceanum Germanicum (cuius tunc accolae erant Saxones, excursionibus piraticis noti) et Rhaetiis vicinos Alemannos. Quod bene notandum.


page 15, image: s143

P. 22. Rhenenses quam Francos.) Non sine exemplo, eoque antiquo. Nam et olim Rheni accolae se Rhenanos, atque adeo Rhenos audire gaudebant. Stephanus de urbibus: *ph=noi, e(/sqnos paroikou=n tw=| *ph/nw| tw=| potamw=|, kai\ a)p) a)utou= kalou/menoi. Persius: Ingentesque locat Caesonia Rhenos. Sed quid erat, quod Rhenanos populos Bohemi et alii superiores Germani per contumeliam Henchinos vocabant? ut legimus in vita Caroli IV. Imp. Si pater noster arripuerit istas pecunias, disperget eas inter Rhenenses Henckinos. Nescio quo sensu aut sale.

A Rheno fluvio) De Virdomaro duce Germanorum Propertius eleg penult:

Virdomari. genus hic Rheno iactabat ab ipso:
Nobilis erectis fundere gaesa rotis.

Rhenum fluvium e)ugenh= in quodam poemate vocat Nicobulus et Gregorius Nazianzenus. Sed et hodie quasi proprio elegio audit, der Edel Rheinstrom.

Quatuor Principes) Qui etiam coniunctim monetam auream argenteamque ab antiquo feriunt, cui nomen Rheinische gulden. Iidem telonea ad Rheni alveum possident: et vinculo quodam unionis et iuratae fraternitatis peculiari inter se iuncti sunt.

Possunt creare) Et loca conventuum habendorum apud hos sunt ab antiquo. Reinsse, lansten, Francofurt. Qua de re infra cap. 6. et origin. Palatinar. 11. cap. 2.

P. 23. Origo Regni fuit in Germania) Quod et cordatiores Franco-Gallorum scriptores palam profitentur. Hotomanus, Papir. Massonus, Tilius, et novissime Claud. Fauchetus. Et sane, qui veteres Franci eorumque Reges fuerint, eorum vetustae leges loquuntur: immo nil melius quam ipsa eorum nomina. Quandoquidem ita apud omnes nationes receptum fuit, ea signantia et bene ominosa, Principibus praesertim imponere: Unde Nicephori, Victorini, Friderici. Itaque ex illis ipsis de linguarum radicibus et fundamentis rectissime existimare licet. At quid sit Chilpericus (ut e multis unicum et insigne exemplum hîc afferam) Venantius Fortunatus Episcopus Pictaviensis nobis exponat, ita scribens:

CHILPERICE potens, si interpres Barbarus exstet,
Adiutor fortis hoc quoque nomen habes.


page 16, image: s144

Idem de nominibus in Dulphus et Ricus desinentibus, eleganter observavit I. Lipsius, Poliorcet. cap. 1. In Baldus vero desinentia promptitudinem et audaciam manifesto denotant, ut Sigibaldus nil aliud sit, quam promptus ad victoriam: Theobadus gentium promptus, ut modo de francis e vetere rhytmo dictum est: So sint sie sama balde, Zuwafano snelle. Et Baldita apud eundem Otfridum saepe, audacia. Cum etiam veteri linguâ gothorum et Amalorum Baltha idem velle, Iornandes auctor sit. Neque aliud statuo Bertum a significatione vernaculâ et hodiernâ: ut Sigebertus sit, victoriâ dignus, Adalbertus nobilitate dignus, Dagobertus, Ein werdet degan, Bertholdus dignus favore, Bertulphus dignus auxilio. Idem in ceteris nominum terminationibus. Ita Hardus audacem denotat, quod Franco-Gallis mansit, hardy: Wardus et Guardus custodem Radus: velocem: Hastus festinum, Gall: hastif: Gastus hospitem: Grammus iratum; Framus strenuum, utilem: Wigus et Wicus bellatorem: scalous servum: Holdus amicum, faventem: Trudis amicam, fidelem. De quibus omnibus in nostris Teutonicae linguae commentariis prolixius agemus.

In Germanos et non Gallicos) Quamvis ita loquantur Italici, et alii exteri a quibus deinde auditione etiam Graeci acceperunt. Ita enim scribit Laonicus Chalcondyles Atheniensis lib. 2. Turcicar: ubi Germaniae et Sigismundi Imp. mentionem habet: tou=to me\n oi( th=s2 *pw/mhs2 a)rxierei=s2 toi=s2 keltw=n baoileu=oi to\ prw=ton e)pedidos1an, dia\ tou\s2 polemi/ous2 o(u\s2 sqama/te kai\ a)ndrei/otata pro\s2 tou\s2 a)po\ *libu/hs2 diaba/ntas2 e)wi\ *i)bhri/an barba/rous2, kai\ ta\ polla\ th=s2 *ibhri/as2 katastreyame/nous2 a)utoi=s2. meta\ de ta=uta e)pi\ tou\s2 *germanw=n h(gemo/nas2 metenh/nektai o( yh=fos2 tou= *p(wmai/wn a)rxiere/ws2. Et quod Germanos diversos a Francis facerent, Otho ipse Imp. a Leone Papâ non aliter quam Rex Teutonicorum appellatur, in c. in synodo. Distinct. 63. et integro privilegio, quod exstat apud Theod. de Nihem in lib. de iurib. Imperii.

P. 24. Non in personam Othonis I.) Quod tamen visum est magnoviro Nic. Cusano Cardinali, lib. 3. de Concord. Cathol. cap. 3. et cap. 16. Et sane si verum amamus, secundus fere a Karolo aeque Magnus ille Imperii fundator fuit, subactis Tyrannis, et Italiâ receptâ: Guntherus in Ligurino illos subinde iungere amat, ceu pares: ut legitur infra ad pag. 46.


page 17, image: s145

P. 26. Historiae seu Chronicis Francorum) Illis de quibus supra ad pag. 16. notavimus.

Numquam se Imperatorem) Etiam cum praeter Germaniam et Galliam, Italiae magnam partem teneret. Patet id cum exdiversis eius diplomatis, tum ex titulo eius in opere de Imaginibus: Opus inlustrissimi et excellentissimi seu spectabilis viri, Caroli magni, nutu Dei Regis Francorum, Gallias, Germaniam, Italiamque, sive harum finitimas provincias Domino opitulante regentis, contra Synodum etc. Et nummi eius conspiciuntur his litteris: KAROLUS R. F. E. L.

Imperatorias laudes adclamârunt) In qua adclamatione et laudatione tum temporis apud Romanum et Constantinopolitanum popolum, electio popularis consistebat, ut apud Paul. Diaconum in Historiâ miscellâ, et Anastasium Bibliothecarium subinde legimus. Lambertus Hirsfeldens. anno DCCC. Carlus Augustus a Romanis appellatur. Idem Sigebertus, Regino, M. Polonus, alii. Vide de his adclamationibus et Lips. 2. Elect. cap. 10.

CAPUT IV.

PAg. 27. Italiam subiugârunt) Prius a Gothis possessam quorum Reges in ipsâ Româ, volentibus adeo Romanis Caesaribus, sedem Imperii habebant. Zeno enim Imp. Theoderico Gotho Romam veterem habitandam ultro cessit, ut Iornandes scribit. Equa illius, et Athalarici, aliorumque plurima rescripta collegit Cassiodorus.

Italicum a iugo) Nisi quod annos suos per imperium Caesarum Byzantii residentium computabant (ut in subscriptionibus ipsorum Pontificum per Tomos Conciliorum sparsis videmus: Dat-imperante domino piissimo Augusto Leone, a Deo coronato magno Imperatore, anno tertie imperii eius, indict. II.) Et moneta illorum in commerciis, legatis mulctis et omnibus negotiis utebantur, quam Byzantinos (unde Gallici Besants d)or manserunt) vocabant: quorum multa mentio in eius temporis diplomatis et instrumentis, etiam Pontificiis bullis, et fundationibus, aliisque talibus memoriis, et eius aevi auctoribus. De quibus vid. Leunclav. in Pandect. Turc. pag. 223. et Franc. Raguell. in Lex Gall. verbo, Besants.


page 18, image: s146

Cetera regna Occidentalia) cum Germaniae et Galliae Francis parerent, Britannia Anglosaxonibus, Hispania Gothis et Vandalis, Pannonia Hunnis, Africa Sarracenis.

P. 28. Quod Imperat. Constp. sit verus.) Quam quidem persuasionem ipsi Imperatores Graecorum diu retinuerunt, eoque nomine Germanis Caesaribus obtrectârunt, ut in fine huius cap. dicemus.

P. 30. Graeci Rom. Ecclesiam non agnoscebant) Habentes proprium suum Patriarcham, qui et ipse Oecumenici sive Universalis titulum iam tum Gregorii M. tempore affectabat: et ignari, vel non creduli, donationis Constantinianae, quae S. Petri primatum in tantum extulit. Ad quam plura in hanc rem annotavimus, ut et alibi non uno loco.

Pag. 31. Legitur in Chronic. Eusebii) Idem referunt Graeci Historiographi, Zonaras tomo 3. fol. 85. Cedrenus fol. 98. fol. 373. Paul. Diacon. Miscellae lib. 21. Sed et ante hunc Leonem Iconomachum, Constantinus Papa Philippicum Bardanem Imp. quod picturas Synodicas, Sanctorumque statuas et imagines e templis erasisset, haereseos condemnaverat, et cum populo Romano statuerat: Ne nomen Imperatoris haeretici aut in chartas, aut in figuram solidi seu numismatis susciperent. unde nec eius effigies pro more in Ecclesiam introducta est, nec nomen ad Missarum sollennia prolatum, ut scribit P. Diaconus 6. Longobard. cap. 31. Ado aetat. 6. Beda, Platina et alii.

Unde non videtur ex saeped.) Neque sane ipsi Franci, eorumque Rex Carolus, hac in parte cum Romano Pontifice de veneratione Imaginum sentiebat: imo illud ipsum Concilium Nicenum (cuius hic mentio) pro illarum adoratione, palam improbabant, habitâ super ea re Synodo Francofurti, cuius meminerunt Ado, Aimonius, Regino, Poeta vetus, et Annales Fuldenses: quin et scripto, nomine Caroli. M. libro, cuius Hincmarus, et N. Cusanus meminerunt, hoc titulo: Opus Caroli M. Francorum Regis etc. contra Synodum, qua in partibus Graeciae pro adorandis imaginibus stolide sive arroganter gestaest. Ad quem ut ex professo pro imaginum defensione respondit ipse Hadrianus Papa (cuius scriptum exstat rom. 3. Concilior. Surii, et ex eo quaedam inserta leguntur Decreto gratiani) ita replicatum ipsi iterum suit a Hludovico Imp. quod sub titulo Synodi Parisiensis de imaginibus et ipsum nuper prodiit. vide et ad Andloum pag. 57.


page 19, image: s147

P. 32. Episcopales praecipue in Saxonia.) Qua de re vid. Helmoldus, m. Adam. Bremensis, Krantzius, et Lupoldus hic noster in lib. de zelo veter. Princip. German. cap. 9.

P. 33. Legatos pro pace confirmandâ) De hac transactione inter utrosque Imperatores, etiam restatur praeter Godfrid. Viterbiensem, Ado, Regino, Philip. Bergomas, Platina, Volaterranus, Egnatius. De qua tamen (quod merito mireris) apud Graecos omnes altum silentium. At nostri cum curâ in Annalibus suis consignârunt, alternas et recipocras inter Carolum Ludovicumque et Constantinopolitanos Principes, legatorum et litterarum missiculationes, repetitis vicibus factas, praesertim illam quae facta est anno D. CCCXII. de qua ita Adelmus, et ex eo compilator Aimonius: MICHAEL Imperator factus, legatos Imp. CAROLI, qui ad Nicephorum missi fuerant, in Constantinopoli suscepit et absolvit. Cum quibus et legatos suos direxit, et per eos pacem a Nicephoro inceptam confirmavit. Nam Aquisgrani, ubi ad Imperatorem venerunt, scriptum pacti ab eo in Ecclesiâ suscipientes, more suo, id est, Graecâ linguâ, laudes ei dixerunt, et Imperatorem, et BAEIANEA eum appellantes: et inde reversi Romam, in basilicâ S. Petri eundem pacti seu foederis libellum a Leone Papâ denuo susceperunt.

CAPUT V.

PAg. 34. Probatio per Historias) Historicis et Chronicis, in rebus praesertim superiorum saeculorum, standum est. Gl. Et Dd. in cap. inter dilectos. De fide Instrum. Ias. in l. 1. col. 6. D. si cert. per. Maxime si inserant aut allegent instrumentorum et iurium tenores, quos non potuissent habere, nisi fecissent de mandato Principis: quo casu tamquam libro deputati de publico credendum est. Bart. in l. quaedam. § nummularios. D. de edendo. Ias. in repetit. L. admonendi. col. 49. vers. circa tertium. C. de iureiur.

P. 37. Exercitus facit Imperatorem) Scipio Africanus, cum Hispaniae populi maximas ibi et gloriosissimas res agenti, regnum virtutis admiratione detulissent, silentio per praeconem facto, sibi maximum nomen Imperatoris esse dixit, quo se milites sui appellassent. Regium nomen alibi magnum, Romae intolerabile. De quo nomine elegantissime Synesius peri\


page 20, image: s148

*bas1ilei/as2, post alia ita concludens: o( de\ a)utokra/twr o)/noma strathgi/as2 e)sti\ pa/nta poiei=n u(posta/s1hs2. Verumtamen ut Imperatorem faciebant milites et Legiones; ita Senatus decreto suo addebat ius Proconsulare, Tribunitiam potestatem, ius quartae relationis, et alia summi Principis privilegia, ut apud Spartianum, Lampridium, Trebell. Pollionem observamus.

P. 39. Simpliciter Reges) Ita et in nummis eorum et Francorum: Karlus Rex: Hludovicus, Hlothcrius Rex: Ottho, Henricus Rex.

Reges) Labefactato Imperio Romano, cum a Germanis gentibus, Gothis, Longobardis, Francis eius partes direptae et occupatae essent, nova regna in eis fuerunt constituta, REGISque nomen a novis dynastis usurpatum, Caesaris et Basilei nomine fastidito. Procopius lib. 1. Gothicorum, de Theodorico, qui Romam et totam fere Italiam obtinebar, *kai\ baoile/ws2 me\n tou= *pwmai/wn ou)/te tou= xh/matos ou)/te tou= e)no/matos2 e)pibateu=s1ai h)ciw=-s1en, a)lla\ *ph\c kalou/menos diebi/w. ou(/tw ga\r s1fw=n tou\s2 h(gemo/nas2 oi( ba/rbaroi nenomi/kaoin. Quod et Suidas pro certo tritoque annotavit: *p(h\c, *p(hgo\s2: o( tw=n fra/ggwn a)rxhgo/s2. Verum tamen et Graeci homines nostris Principibus per aemulationem et invidiam, sollemnem titulum Caesaris, Augusti, Imperatoris, baoile/ws2, a)utokra/toros tirbuere dedignantes, eos, non nisi Latinos, Francosque et Alamannos, et Caesarem nostrum, ut novo ita inepto commento, *p(h=ga *a)lamani/as2 h)/te fraggi/as2 vocitare coeperunt, quod apud Nicetam, Gregoram, Cedrenum, et alibi subinde legimus. Unde factum est, ut a nostris paria reponentibus vicissim non aliter quam Graecorum Reges aut Constantinopolitani Imperatores vocarentur. De qua re alibi.

Papiae in regale solium) Ut Aquisgrani in solium regni Francorum sive Germaniae: de quo infra pag. 69.

In Lauricens. monasterii privilegiis.) Hunc locum in prioribus editionibus et plaerisque mss. desideratum, ex uno veteri membranaceo restitui Privilegium autem illud Othonis I. in Chronico Laurishamensis Coenobii, ex archivis Palatinis a nobis primum edito, exstat fol. 69. ita incipiens: In nomine sancte et individue Trinitatis. Otto DEI gratia Rex Francorum et Longobardorum, ac patricius Romanorum. Notum sit omnibus tam praesentibus quam futuris, qualiter ob amorem DEI et anime nostre remedium, Abbatiam coenobio Lauresham appendentem etc.


page 21, image: s149

Subscriptio haec: Signum domini Ottonis serenissimi Imperatoris Augusti. Luidolfus Cancellarius ad vicem Brunonis Archicapellani recognovi. Data VII. Kal. Febr. anno Incarnationis Domini 963. Indictione 6. regnante pio Imperatore Ottone, Anno 28. Actum Papiae feliciter, Amen.

Germania regnum per se) Cuius etiam titulum nominatim Caesares nostri usurpant: Roman. Imp. Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae etc. Rex. Quod primum ex Caesaribus Ottonem M. factitâsse, Wimphelingius not. Epit. German. cap. 18. Nescio quam bene, quum iam tum Ludovicus Pii F. Magni N. audierit signanter REX GERMANIAE, de quo Principe et nos peculiarem libellum meditamur.

P. 40. Italia est accessorium) Agnovit Guido Comes Blandratensis apud Guntherum Ligurini lib. 8. vid infra ad pag. 45.

Reges Italiae numquam) a declinatione quidem illa Imperii, post irruptiones Gothorum, Longobardorum. Stante enim illo sub Caesaribus priscis magna hodiernae Germaniae pars, ad Danubium et Rhenum usque, ad Provinciae formam Imperium Romae agnoscebat, sub nomine Rhaetiarum Norici, Pannoniae, Germaniae primae et secundae, Belgicae primae et secundae, Sequanicae, Helvetiae.

P. 41. Papam senioris Romae) Amm. Marcellin. lib. 15. Del Liberio Papâ loquens, sub Constantio Imp. Id enim ille licet sciret impletum, tamen auctoritate, qua potiuntur aeternae Urbis Episcopi, firmari desiderio nitebatur ingenti. Theodosius et Valentinianus. AA. Novell. XIV. Cum sedis Apostolicae primatum S. Petri (qui Princeps est Episcopalis coronae) meritum, et Romanae dignitas civitatis, sacrae etiam Synodi firmaverit auctoritas. Cuius exemplo par praerogativa Novae Romae data, Regiae Urbis intuitus, ut Leo et Anthemius Impp. loquuntur [(transcriber); sic: loquntur] in l. 6. et 15. in fin. C. de sacros. Eccles.

Honorem Urbis Romae) Quae orbis caput, terrarum Dea gentiumque, mater regnorum, th=s2 oi)koume/nhs2 e)pitomh\ audiebat. De qua vetus carmen:

Roma tuum nomen terris fatale regundis.

Et ut Claudiani verbis multa magnaque compendio dicamus:

Qua nihil in terris complectitur altius aether:
Cuius nec spatium visus, nec corda decorem,


page 22, image: s150

Nec laudem vox ulla capit. Quae luce metalli
Aemula vicinis fastigia consirit astris.
Quae septem scopulis zonas imitatur olympi.
Armorum legumque parens: quae fundit in omnes
Imperium, primique dedit cunabula iuris.
Haec est exiguis quae finibus orta, tetendit
In geminos axes, parvaque a sede profecta
Dispersit cum sole manus. - - -

Hinc superba illa vox Romae, cum leges ab Henrico septimo Imp. die coronationis suae editas confirmaret, apud Urspergensem: Ego coronarum corona confirmo Principi potestatem, eique subicio civitates, gentiumque nationes. Tueantur aquilae gloriam meam. Et in sigillo Karoli IV. Imp. qua Bullam auream illam aliaque diplomata obsignata vidi, Roma urbs expressa cernitur hoc elogio:

Roma caput mundi regit orbis fraena rotundi.

Regnum Lothariense) Aliud a regno Burgundiae, itemque a Regno Arelatensi: quae omnia olim Imperium recognoscebant. Vid. infr. pag. 69. Eius minima pars olim fuit, quae hodie Lotharingia. Et omnino Lotharingia dupliciter sumitur; modo late pro eo toto, quod Lotharii olim fuit regno, quo modo interdum Historici Coloniam, Leodium, aliaque loca in Lotharingiâ statuunt; modo stricte pro eo Ducatu in Imperio, qui hodie in confinio Alsatiae, Treverorum et Galliae medius interiacet.

CAPUT VI.

PAg. 42. Cap. VI.) Hoc caput, et sequens, citatur a iohanne Andreâ, praeceptore et promotore nostri Auctoris, in Notis ad Speculator. Tit. de rescript. praesent. § ult. ver sic. Item quod est obtentum ab Imp. nondum coronato vel infulato num. 18. ubi ita notat in verbo Electione: Quam faciunt ut singuli, non ut collegium, secundum Host. ut scripsi in C. venerabilem § quod autem super. ver. vel noluerint. Hoc improbat Lupoldus per meiam dudum doctoratus, in suo tractatu de iuribus regni et Imperii Romanorum, C. VI. et ibi in C. VII. tractat. materiam huius vers. Illud autem


page 23, image: s151

improbat illâ potissimâ ratione: quia hi, quibus hi, quibus hi Principes successerunt, eligebant ut collegium, et universitas consistens, scilicet ex Principibus et universo populo subiecto Romano Imperio: vel eligebat exercitus, illam universitatem repraesentans ut sequitur. Et vide concordantias de re iud ad apostolicae. lib. VI. in gl. pe. Ergo iure collegiato utuntur ut illi: cum numerus minor septenario teneat collegium, de elect. cap. 1. Pro eo facit regula, is qui in ius, de reg. iur. lib. 6. Dicit etiam per eos sic servari, quia primo conveniunt more collegiorum in villâ Reyse Treverensis dioecesis, ad statuendum diem electionis, communiter faciendae per ipsos in oppido Francfort, concludens per praedicta: valere electionem factam a maiori parte talis collegii, cum id sit collegiis regulare. et adde, quod statim dicam. Haec ille.

P. 43. Tamquam ad collegium) Ea dem est sententia Petri de Andlo lib. 2. cap. 3. pag. 85. Et Henningi Gaedeni cons. 1. quod est de coronatione Caroli V. Imp.

Omnes Principes haberent) Quod et aliquandiu facere soliti sunt. Vide quae notavimus supra ad pag. 17.

P. 44. Villa Remis) Reyse est apud Iohan. Andream: legendum, Reinsse, quod nomen hodie retinet. De qua plura notavimus ad Andloum pag. 80.

CAPUT VII.

PAg. 45 Eandem potestatem in Italiâ) Quae non nisi accessorum est Imperii Teutonici, ut supra dixit pag. 40. Et regnum Germaniae principalior pars fuit Imperii Francorum, ut supra dixit pag. 24. In hoc igitur quisquis Rex electus fuit, eum quoque cetera membra accipere debuerunt. Agnovit hoc Guido Comes Blandratensis inter Ligures, apud Guntherum ita loquens, Ligurini lib. 8.

--- Et recto (lice at modo vera fateri)
Ordine res agitur, Reges Alemannia nobis,
Urbibus Italicis leges et iura daturos,
Mittere rite solet: postquam de partibus illis
Carolus, et Magni regnum surrexit Othonis,
Ausoniâque frui Reges coepêre coronâ


page 24, image: s152

Teutonici, quorum tuto contempsimus ante
Respuimusque iugum. ---

Et lib. 1. Teutonici proceres apud Francofordiam congregati, ut magnanime ita vere hoc iactant:

Ex quo Romanum nostrâ virtute redemptum,
Hostibus expulsis ad nos iustissimus ordo
Transtulit Imperium, Romani gloria regni
Nos penes est quemcumque sibi Germania Regens
Praeficit, hunc dives submisso vertice Roma
Suscipit, et verso Tiberim regit ordine Rhenus.

P. 46. Dicti Carolus et Otho) Qui sane, si verum amamus, ut MAGNI nomen commune habuerunt, ita pares et aequales virtute fuerunt, et Romanum Imperium suae genti pepererunt, ille Francis, hic Saxonibus, Germanis utrisque Itaque hos ceu pares meritis, coniungere subinde amat etiam Guntherus, ut lib. 7.

- Et antiquis a Regibus edita iura,
Quae cum legifero flatvir reverendus Othone
Carolus.

Et lib. 8.

Sed veterum leges edictaque regia longo
Iustitio suppressa silent, quae Carolus olim,
Quae noster vulgavit Otho.

Et ibidem:

Carolus et Magni regnum surrexit Othonis.

P. 49. Reges in suis regnis) Abbas in c. pervenit. num 13. De immun. Eccles. asserit, quod Imperii iura usurpaverint Reges, eaque praescripserint: et alibi dicunt, quod de facto tenent in Regnis suis locum Imperatoris. Sed Oldradus cons 68. et alibi defendit, eos iure optimo niti, quia prius fuerunt in omni populo Reges, quam Caesares in Romano. Imo quod et maiorem potestatem nanciscantur in regnis suis, quae plaerique transmittunt ad filios, quod Imperator non potest, ait Curt iun. cons. 1. num. 30.

P. 50. Rex Galliae Occidentalis) Cuius regnum iam inde a divisione posteritatis Carolinae, separatum est a regno Germanico sive


page 25, image: s153

Imperio, ut ad Andloum notavimus pag. 78. Nostrae iam nescia legis Gallia, ait Ligurinus. Patet id ex epistolâ quadam Fulconis Episcopi ad Arnulphum Imp. quam ex Frodoardo excerptam Papirius Massonus ponit lib. 2. Annalium, pag. 173. De eo quoque inquit, quod sine ipsius Arnulphi consilio praesumpserint hoc agere, morem Francorum gentis asserit secutos sefisse: quorum mos semper fuit, ut Rege decedente alium de regiâ stirpe vel successione, sine respectu vel interrogatione cuiusquam maioris aut potentioris Regis eligerent. Hoc more hunc Regem factum etc. In c. per venerabilem. Ex. qui fil. sint legit. dicitur, quod Rex Franciae de facto non recognoscit superiorem. Sed neque de iure, ait Oldrad. de cons. 69. cir. fin. Et quod in regno suo sit Imperator, disserit Dec. cons. 269. et 270. et 300. Et exstat tractatus peculiaris super hac quaestione Iohannis Ignei, An Rex Franciae recognoscat Imperatorem. Interea vero summa et arctissima coniunctio, foedusque fraternum inter Imperium et Franciae regnum ab antiquo semper fuit, et perpetuum maneat opto. In quam rem libenter adscribo verba Franciae Regis ad Fridericum Caes. apud Petr. de Vineis lib. 1. cap. 12. Tenuit hactenus indubitanter nostra fiducia, quod inter Imperium et regnum nostrum longo temporis tractu mutuâ dilectione firmatâ, nulla possit exoriri materia, odium et scandalum paritura. Cum praedecessores nostri felicis memoriae Reges universi usque ad tempora nostra honorem Imperii et sublimitatem zelaverint, et nos, qui post ipsos DEO volente regnamus, in eodem proposito teneamur. Nec non antiqui Romini Imperatores et nostri proximi, unum et idem Regnum et Imperium aestimantes, unitatem pacis et concordiae servaverunt, et inter eos alicuius dissensionis scintillula non illuxit. Et vicissim ipse Fridericus non dissimulat de amicitiae foedere, quod et vos (ait) et progenitores nostros, et nos vobiscum habuisse suaviter rememoramus illaesum. apud eundem lib. 1. cap. XVIII.

P. 51. Carolus M. vocavit eam Carlingam) Quod nomen Galliae Celticae sive Franciae Occidentalis. KERLINGEN, iam fere obsoletum, superioribus adhuc saeculis notissimum, reperio in Poetis Teutonicis, qui circa Friderici II. aevum floruerunt. Rudolphus ab Anse paraphrastes veteris Testamenti, in descriptione Orbis, de Galliâ loquens:

In disem teil sint gelegen
Driu Lant, der nam ist drim gewegen,


page 26, image: s154

Burgundie, und Lutringen,
Und das Lant ze Kerlingen.
Und al diu gegent und diu Lant
Der name da entzwischen ist erkant.

Tanhuser ille eques et vates notissimus, in libro Cantionum, qui in scriniis Principis mei:

Sicilie sol dem keiser wesen undertan,
Die Sarden hant ouch manige wunderliche sitte.
Den voget von Rome ich dicke wol gesehen
Kerlingen stat mit gutem fride, und dabi Engellant,
Die Z'Arle wolen iemer also wesen fri.
Dur Artus wart Britanie ze Karidol genant;
Die Wilzen sint geboren daher von tenebrie.

CAPUT VIII.

PAg. 55. Episcopi Reges alios inungunt) Ut Regem Franciae Remensis, Bohemiae pragensis, Poloniae Gnesnensis, Angliae Cantuariensis, Sueciae Upsalensis Archiepiscopus. Quo argumento etiam Marsilius Patavinus utitur lib 2. cap. 26. Quam diadematis impositionem Pontifici Romano plus auctoritatis tribuere super Romanum Principem, quam Remensi Archiepiscopo super Regem Francorum, quis dicet? Nam nec id ipsum apud Gallos ita necessarium et immutabile esse, quin per alium Episcopum prore et tempore possit expediri, defendit Ivo Carnotensis epistolâ 70.

Principes et Barones advocatos) Castenvogte Germanice vocamus, et tutelam ipsam veteri voce Mundeburdium, Gall. Manburnie. Ita Laurissense Coenobium ab antiquo palatinos advocatos habuit, ut Chronicon eius proditum habet. Carolus Magnus Coenobio Campidonensi constituit advocatos ac tutores Ducem Bavariae Mareschallum, etc. Brusch. de monaster. German. pag. 29. Plura de hoce [(transcriber); sic: hocce] instituto Advocatorum et Patronorum Stumpfius lib. 5. cap. 3. lazius lib. 12. de Repub. Rom. cap. 3.

P. 56. Praeterea olim) Idem repetit Lupoldus in lib. de zelo


page 27, image: s155

veter. Princip. German. cap. 7. Principes Germaniae potestatem eligendi Regem Romanorum habentes, post electionem Regis per eos factam, summis Pontificibus decretum huiusmodi electionis (a tempore cuius contrarium in memoriâ hominum non exsistit usque ad praesens tempus) transmittere consueverunt. Quod olim quando Imperatores per electionem ad Imperium assumebantur, etiam tempore Christianorum Imperatorum, fieri non selebat. Nam sive Imperatorum electio ab ipsis Imperatoribus, qui quandoque ad Imperium sibi successorem vel socium assumebant, sive per milites exercitus, sive per Senatum, seu per populum Romanum fieret, numquam legimus a praedictis decreta electionum facta, et ad summos Pontifices transmissa fuisse: sed potius e contra legimus, quod Decretum electionis Papae post eius electionem olim Romanis Imperatoribus transmitti solebat, ut patet 63. dist. cap. Agatho. et § electiones.

P. 58. Cum ergo) Concludamus nos quoque hanc disputationem elegantissimis versibus Guntheri, quibus etiam plaeraque omnia superiora argumenta continentur, ex lib. 6. Ligurini:

Imperium geminis desponitur, inquit, habenis
Legibus, et veterum servato tramite morum.
Cuius ab aeterno tantum collatio Rege
Provenit: ad proceres electio pertinet, in qua
Praecipuam vocem Praesul de iure vetusto
Moguntinus habet: pastori prima recentis
Agrippina tuo conceditur unctio Regis.
Imperii nitidam summo sacrare coronam
Pontifici ius est: ut vero nomine possit
Non dator Imperii, sed confirmator haberi.

Et postea:

Cogiter antiquos primaevi temporis annos.
Num Petris aut Clemens, num cetera turba priorum
Sceptra Latina dabat? Romanus tempore prisco
Pauper erat Praesul: regali munere crevit.
Nec tamen ut fasces et regni iura Latini
Vel dare praesumat, vel cuiquam tollere possit.
Excessere modum magnorum munera Regum,
Si tantum cuiquam ius in suae regna dederunt.
Sed neque tanta fuit largitio, nec dare quis quam


page 28, image: s156

Quo caret ipse, potest. Huius collatior regni
Auctor em sortita DEUM, contingere nulli
Iure potest hominum: collator muneris huius
Est DEUS, hos summis Regnum confertur ab astris.

CAPUT IX.

POtestatem a solo DEO) Unde Graeci Imperatores sqeostefei=s2 se inscribere solebant, a DEO coronatos. Atque ita Nicolaus PP. ad Michaelem Imper. scripsit: Sciat a DEO redimitum Imperium vestrum. Quod etiam in numismatis eorum expressum videmus, Imperatori diadema Christi Domini manu imponi. Unde natum illud insigne existimo, quod vulgo civitati Constantinopolitanae a pictoribus tribuitur, duas manus e nubibus protensas, coronam tenentes. Nostri quoque DEI gratiâ, Divinâ favente Clementiâ Rom. Imp. semper Aug.

P. 55. Alii Reges) Excepto Rege Siciliae, et si qui alii regna sua ab Ecclesiâ in feudum recognoscunt.

Sed Praelati regalia.) Ita in regno Germaniae et Galliae. Nam licet Capitulum potestatem eligendi habeat, requiritur tamen, ut regalia ab Imperatore vel Rege obtinuerit electus, praestito homagio et fidelitate. Quod Fridericum III. Imp. in usum revocâsse, desuper conveniendo cum Pontifice, annotat R. Choppin. de Doman. Franc. lib. 2. tit. 10. num. 7. Et notabile est, quod in speculo Saxonico scriptum legitur lib. 3. art. 59. Qui eligitur Episcopus, Albas, aut Abbatissa, si saecularem habuerint dignitatem, feudum prius suscipiant, et postea curam. Et art. seq. Imperator confert cum sceptro spiritualibus, et cum vexillo saecularibus omnia feuda illustriae dignitatis. In Praelatis igitur consideratur duplex qualitas, iurisdictio spiritualis et temporalis; quia eadem regalia in suis territoriis obtinent, quae Principes, Duces in suis et investiuntur cum omnimodâ iursdictione: et proinde Imperio subiciuntur eâ ratione, Imperatorem recognoscunt, a sententiis illorum provocatur ad Cameram, et fractae pacis condemnari possunt. per Gail. lib. 5. obser. 30. et de pace publ. cap. 1.

P. 60. Non tenet Imperium in feudum) sive beneficium. quae est vetus illa disputatio inter Fridericum Imp. et Alexandrum Papam,


page 29, image: s157

apud Othonem Frisingensem, Radevicum, Ligurinum: quae deinde in apertum bellum prorupit, et multarum civitatum excidio constitit, ut ait Alciar. lib. 5. Parerg. c. 12.

P. 61. Ipse est advocatus Ecclesiae.) De quo plura ad Andloum pag. 129. Atqui hoc iuramentum de defendendâ Ecclesiâ non probat, Imperium teneri ab Ecclesiâ. Quemadmodum nec iuramentum, quod Rex Franciae praestat Parlamento Parisiensi, de defendendo Regno, probat ideo Regnum haberi a Parlamento: nec ideo quod iurat Praelatis in sacrâ unctione Remensi, se defensurum Ecclesiam, habet Regnum suum ab Ecclesiâ, inquit Iacob. Almain Doctor Paris. in Tract. de potest. Eccles.

C. Romani. Ex. De iureiurando) Quae potius De iniustâ iniuriâ illatâ Christianissimo Imperatori, virtutum omnium viro, singulariter inter ceteros Principes approbato, suisque successoribus et affinibus omnibus factâ contumeliâ intitulari potuisset, ait Marsilius Paravinus parte II. Defensor. pacis, cap. 23. circa finem. Vide sis etiam notas D. Car. Molynaei ad glos. d. cap. Romani.

Et de tali etiam) Haec verba usque ad finem capitis sunt ex uno ms. Palatino in ceteris omnibus aberant.

P. 62. Iustitiae zelator eximus) Sed et iurium Imperii, et Regni zelator, et persecutor ardentissimus, ut Auctor dixit in Praefat. Zelum autem eius in religionem inter alia probat, quod in eius vitâ legitur: Die coronationis suae Romae in ecclesiâ Literanensi, more aliorum Principum Romanorum, legem primam edidit, seu Authenticam novam, DE SUMMA TRINITATE ET FIDE CATHOLICA etc. In Paralipomenis urspergens. Quam legem nos in legibus Curiatis (DEO dante) edemus.

CAPUT X.

PAg. 67. Vel non sit Haereticus) Sed an haec res committenda iudicio solius Pontificis? qui quemcumque posset pro voto Haereticum iudicare, ac electionis iure privare. Septem autem Electores non est veri simile posse sic errare, aut intentione perversâ moveri, sicut solius Romani Episcopi voluntatem. Et ut contingat electum in


page 30, image: s158

labem haereseos incidere ante vel post electionem, idque Electores latuisse: tamen eius correptio non ad solum Romanum pertineret, sed ad Concilium generale. Haec Marsilius Patavinus Pac. 11. cap. 26. pag. 387.

C. venerabilem. De Election.) Occasio et materia eius decretalis fuit talis. Fridericus I. valentissimus ille Imperator, vulgo Barbarossa in expeditione Syriae adversus Turcas mortuus Anno 1189. tres reliquit filios, Henricum, Fridericum, et Philippum. In eâdem expeditione eodemque anno occisu, est Fridericus filius, Sueviae Dux, in obsidione Ptolemaidos, quam vocant Accon. henricus eius nominis V. Imp. Germanorum vero Rex VI. successit in Imperio: et nomine Constantiae, Rogerii Normani utriusque Siciliae Regis filiae, quinquagenariae et vetulae monialis (quam Caelestino III. auctore Anno M. C. LXXXVI. ipse viginti annos natus uxorem duxerat) post obitum Gulielmi Constantiae fratris Siciliam obtinuit et per mortem Friderici Philippum fratrem Sueviae Ducem fecit; filium vero Fridericum natu trium annorum in Regem Romanorum eligi fecit. Quem paullo post moriens Messanae commendat Philippo fratri, cui regnorum et Imperii administrationem committit, donec puer maturus aetate fieret. Quam curam succepit [(transcriber); sic: sucepit] Philippus nomine pueri friderici. Sed cum non satis esset auctoritatis in tutore, electus est ab aliquibus Principibus in Regem, et coronatus Moguntiae, Quod cum aegre ferret Innocentius III. eius impulsu ab aliis Principibus in Regem Roman eligitur et coronatur Otho, Ducis Saxoniae filius: quem per legatum confirmavit, et ad querelam Electorum respondit ille in hoc capitulo. Philippus tamen adversus crebras et duras excommunicationes et maledictiones Papae semper praevaluit, et Othonem saepius fudit. tandem Anno M. CCVIII. post multas Germanorum strages pace factâ, filiam (quam Innocentius III. pro nepote suo ambierat) Othoni despondit Philippus; et mox cum primum incepisset quiescere, et corpus curare, a Palatino Comite proditorie (incertum, quo instinctu) occiditur Bambergae. Dehinc Ottho ab Innocentio III. Romae coronatur, et ab eodem, triennio post deponitur. Haec Carolus Molynaeus in suis additionibus ad glos. eius capituli. Quod totum accurate examinat


page 31, image: s159

et refellit summi iudicii Philosophus, Marisilius Patavinus, in Defensore Pacis Parte 11. cap. 26. pag. 383.

P. 68. Ritus unctionis) Iam inde ab Israelis Regibus usurpatus, ut 1. Reg. cap. 14. c. plerique 2. q. 7. c. iudices. 1. q. 2. c. 1. Ex. de sac. unct. Vide Polyd. Vergil. lib. v. de inventor. rer. cap. 3. Alcuinus in lib. De ceremoniis Baptisimi, cap. De unctione cap. Post hoc salutare lavacrum linitur caput eius sacro chrismate, unde Sacerdotes et Reges unctos esse novimus in veteri testamento. Ut intelligat Baptisatus, Regale, ac Sacerdotale mysterium se accepisse, quia illius corpori adunatus est, qui Rex summus et Sacerdos est verus: et regnum sperare debet perpetuum, et hostias immaculatae conversationis DEO semper offerre.

P. 69. Coronationem Regum) omnium gentium, etiam barbararum, ab omni aevo mos fuit, Reges et Principes suos, atque etiam Sacerdotes, eximio aliquo ornamento, et praecipue in capite, honestare sive ex auro, aliove metallo, sive ex herbis vel floribus, sive panno gemmis distincto, sive etiam plumis pennisque ut hodierni Indi solent. Inde coronae, diademata, tiarae, mitrae, infulae. De Coronarum inventione, diversitate et usu videsis Polydor. Vergil. lib. 2. cap. 17. et ingens quod modo prodiit opus Stephani paschalii, Regii Consiliarii, Parisiis, 1610.

Ut Chronica Franc.) Verba eius sunt in Anno DCCCCXXXV. Rex autem Otho non contentus regno paterno, abiit in Burgundiam, et Regem cum regno accepit in suam potestatem.

In villae Modicensi) Quae et Modoetia, de qua plura notavimus ad P. Andloum.

Italici suam consuetudinem) Perantiquam quippe illam, a Longobardorum Regibus repetitam. De qua quaedam notabilia ex Caroli Sigonii Regno Italiae decerpta scripsimus ad Andloum p. 92.

CAPUT XI.

PAg. 71. In speculo § fin.) ubi Iohannes andreas in additionibus allegat hunc Lupoldum nostrum: quod cum ab homine Italo fiat (qui Germanorum nostrorum nomini et famae non aequissimi esse solent) quanto sane ipsi ornamento cedere debeat, manifestum est.


page 32, image: s160

Historia Francorum) Et totidem verbis Regino ad Annum DCCLV. nec non Annales Fuldenses.

P. 72. Pronuntiationem Principum Germanor.) Quam sub Ludovico Bavaro Imp. factam edidit etiam nauclerus Generat. 41. fol. mihi 886. Albericus de Rosate in L. 3. C. de quadrienn. praescript. et Hieron. Balbus Episcop. Gurcens. [(printer); sic: Guccens.] in lib. De coronat. infr. pag. 39. Accedit eorundem Principum declaratio per epistolam exposita Benedicto XII. PP. Tomo nostro 1. Histor. German. fol. 427.

CAPUT XII.

PAg. 79 [(printer); sic: 74] . Pervenit ab Ecclesia Rom.) Id quidem Papa ita Germanis exprobrat in d. c. venerabilem et Clementinâ, Romani de iureiur. et Aeneas Sylvius ad gravamina Germaniae, c. 81. Et stapletonus lib. 2. de mangitud. Rom. Ecclesiae, cap. 1. Et pervulgata fuit opinio, adeo ut etiam ad Graecos auditione pervenerit, ut patet ex Laonici loco supra adscripto ad Pag. 23. me ta\ de\ tau=ta e) pi\ tou\s2 *germanw=n h(gemo/nas2 metenh/nek tas2 o( yh=fos tou= *pwmai/wn a)rxiere/ws2.

P. 83. Pallium) Quia prisca consuetudo retinuit, ut honor pallii, nisi exigentibus meritis causarum, et fortiter postulanti dari non debeat, ait Gregorius I. lib. VII. epist 5. Et in pallio dicitur esse plenitudo Pontificalis officii. Ergo concesso consequenti etc.

Potius a populo Romano) Atque ita annales Francorum veterrimi dicunt: carlus Augustus a Romanis appellatur. Et Anastasius Bibliothecarius in Leone III. Tunc universi fideles Romani videntes tantam dilectionem et defensionem, unanimiter altisionâ voce exclamârunt etc. Martinus Polonus. Anno Irenes ultimo Romani omnium uno consensu, Carolo Regi Francorum Imperatorias Laudes adolamant, eumque per manus Leonis Papae Caesarem et Augustum appellant. In qua adclamatione (quam et Laudationem, e)ufhmi/an dicebant) tunc temporis etiam apud Novae Romae populum electio et approbatio Imperatoris consistebat, ut in historia Miscella eiusdem Anastasii subinde legimus. Addit Ado et Regino: perfectis laudibus a Pontifice more Principum antiquorum adoratus est: atque ablato Patricii nomine, Imperator et Augustus salutatur. Quod notandum censeo.

P. 85. Destitutio Imperatoris) Hi sunt Caesares, quos Pontifex


page 33, image: s161

excommunicatione percussos Imperio deicere conatus est. Henricus IV. Henricus V. Fridericus Barbarossa, Philippus Friderici F. Otho IV. Saxo, Fridericus II. Cunradus Friderici F. Ludowicus Bavarus. Sed a facto a ius non est consequentia: neque ita facilis et impunis ipsi fuit hic conatus, aut omnino ad votum successit.

P. 86. Destituendum per Principes) ut olim per milites. Primus quem vivum ita exauguratum historiae prodant, est Veteranio quidam, quem sub Constantio Illyriciani exercitus Imperatorem fecerant, cetera non illaudatus. De quo Eutropius lib. 10. Sed a Constantio, qui ad ultionem fraternae necis bellum civile commoverat, abrogatum est Veteranioni Imperium: qui novo inuistatoque more, consensu militum, deponere insigne compulsus est. Neque sane ad alios quam ipsos Principes, qui elegerant, degradatio etiam pertinere potest. Agnoscit id Maximus Caesar Fridericus II. epist. 3. lib. 1. ad Franciae Regem scribens, et de Pontificis in se nulliter latâ depositionis sententiâ loquens; quam nulli, inquit, nostrorum Germaniae Principum (a quibus assumptio nostri status, ac depressio nostra dependet) praesentiâ vel consilio firmaverunt. Neque res haec apud sanos homines dubitationem olim ullam [(printer); sic: nullam] habuit. Reinman von Zwetter, eques et vates vetustus, circa idem Friderici Imperat. II. aevum, inter alia ita canit, ad Electores:

Das Riche dast des Keisers niht,
Er ist sin pfleger und sin Voget.
Ir fursten sehent ir iht an im
So schulde haftes, davon er sule des Riches abe gesten;
So nemt iu einen der iu zeme,
Und ouch dem Riche bas dan er,
Und wartent alle deme.
Sit ir dem Keiser gram,
Die rache lant niht uber das Riche gan.
Ir sult des Riches wol von rehte schonen.
Swenne ir dem Keiser nu genemt die Cronen,
Swelh iuwer si dan ufgesetzet,
Der sol das Riche wol entladen
Beide von unrechte und von schaden,
So werden wir des Keisers wol ergetzet.


page 34, image: s162

Et paullo postea.

Nu sehent fur iub des Riches welere,
Den ir nu welt, das er si schanden lere,
Und also das ir in versuochent.
Werde er iu lieb, so stet im eben:
Und si des niht, so lat iu geben
Das Riche wider zehant, so irs geruochent.

Experti sunt postea hanc depositionem (quo iure, qua iniuria) Otho IV. Caes. promulgatam apud Coloniam, Wenceslaus apud Lanstein.

P. 87. Merovingi.) Ipse autem Meroveus unde nomen traxit? Fredegarius singulariter prodidit, in historiâ Miscellâ: Cum Chlodio Rex adhuc paganus aestatis tempore super littore maris cum uxore resideret, meridie uxor eius admare lavatum vadens terretur a bestiâ Neptuni, qui Minot auri similis eam appetisset. Cumque continuo aut ab illâ, aut a viro suo concepisset, peperit filium nomine Meroveum, a quo deinceps Francorum Reges dicti sunt Merovingi.

Potentia penes praefectos palatii) Ita videmus epistolam a Desiderio Episcopo Cadurcorum ad Grimoaldum Palatii praepositum, inscriptam hoc modo: Domino illustri, totius aulae imoque Regni Rectori, Grimoaldo maiori domus, Desiderius exiguus servus DEI. Praeter vernaculos testes Eginhartum, Warnefridum, testantur etiam Graeci. Cedrenus de Francis loquens: e)/xein de\ pro/oikon gnw/mhn a)utou- baoile/ws2, kai\ tou= e)/sqnous2, ei)st to\ dioikei=n pa/n ta ta\ pra/gmata. Venericus Vercellensis lib. de unit. Eccl. conservand. Theodoricus tertius frater, cuius maior domus, id est, provisor palatii, imo violator palatii, exstitit quidam Ebroinus apostata. Dignissimi Reges Francorum illâ notâ, qua olim reprehensus fuit Didius Iulianus Imp. Quod eos, quos regere auctoritate suâ debuerat, regendae Rei pub. ipse sibi praesules fecisset. apud Spartianum. Unde gravissima commone factio doctissimi Annalium Francicorum scriptoris Cl. Faulcheti lib. 5. cap. ult in Childerico ultimo: Remonfirance aux Roys, de ne lasser manier leur estat par auliruy, et ne continuer les grands offices de pere en fils. Idemque alibi annotat de Pipino: Qui fut lacause, puorquoy ce Prince parvenu a la couronne n'usa point de ce magistrat de Maire de Palais craignant une pareille audace que la sienne: mais retient celuy du Comte du Palais, pour ouyr les Causes etc. orig. Franc. cap. x.


page 35, image: s163

Misit Burchardum Herbipolensem) Quem eo merito Ducatum Franciae Orientalis a Pipino, novo Rege adeptum, Trithemius et alii scribunt. Exstat de eo Ducali titulo elegans epistola Iac. Curionis Hoffheimiani Franci, ad Casparem Dyrrobacchum Wirtzburgensem Medicum, anno 1557. scripta, Chronologiae eiusdem auctoris adiecta.

Per manus Bonifacii) Quem eo merito praerogativam sedis Moguntinae, ius eligendi Germaniae Regis, et primae vocis in electione, adeptum, Aventinus (nescio quâ fide) scribit, et ex e Claud. Faulchet. in Carolo M.

Melius Regem vocari) Ita fere Gali circa Posthumum. Eum qui commissum regebat Imperium, Imperatorem appellarunt. Treb. Pollio.

P. 89. A Rege eligitur et confirmatur) Verba sunt Chronicae Francorum, toties a me laudatae ipsissima. Quam aliquando (Deo bene iuvante) integram in lucem edemus. Quod autem heic absurdum fore putat Lupoldus, idem alibi non tantum ab Imperatoribus olim, sed etiam aliis Regibus, Hungariae, Burgundiae, Hispaniae, Angliae, factitatum iure defendit. De zelo Princip. cap. 8.

P. 90. Leo Papa concessit Othoni) Id concessionis diploma integrius exstat apud Theodoricum de Nihem, in lib de privileg. et iuribus Imperii. et aliquoties allegatur a Nicolao Cusano lib. 111. de concord. Cathol. cap. 2. et alibi.

P. 9. Conceditur, quod de iure) Imo non valet privilegium, quod nimis a iure communi et ordinario exorbitat: neque privilegium sed privilegium dici meretur. Et qui de tali nimiâ licentiâ Principi supplicat, ambitus damnatus fit infamis. L. 1. C. de Senatus consult. Polycraticus de nugis curial. lib. VII. cap. 19. Privilegio siquidem Apostolico, aut Regio praecepto plurimi tuti sunt, ne iudicibus suis obtemperent, ne iustitiam faciant, ne legi DEI subditi sint. Non reprehendo clementiam: sed hanc indulgentiam Ecclefiae DEI non arbitror expedire.

CAPUT XIII.

PAg. 92. Constantini M. Donatio) In quam nonnulla annotavimus


page 36, image: s164

ad P. Andloum pag. 45. Cuius donationis fidem non obscure elevat Alciatus lib. 7. Parerg. cap. 19. Eius omnino generis est et illud Theodosii M. Imp. diploma, datum Academiae Bononiensi. Quid quod et Neronis privilegium Austriae concessum super exemptione ab Imperio, fuerunt qui venditarent: quod salse exagitat Fr. petrarcha lib. 5. epist. 15. ad Carolum Imp. IV. scriptâ. Ceterum Constantiniana illa donatio (ut de eâ hîc quoque aliquid observatione dignum annotemus) quae in utramque partem doctorum hominum ingenia hactenus exercuit, qualis sit vel non sit, per se ipsa loquitur satis. Certe ut ut non adeo nupere nata et orta videatur, et sub edicti vel privilegii nomine laudetur etiam ante Gratianum ab antiquioribus, Hincmaro, Adone, Burchardo, Ivone, Anselmo,Bernardo, Viterbiensi, Frisingensi, Damiano: tamen ipsâ historiâ Actuum Silvestri recentiorem esse constat, cuius et ipsius fides non satis apud ipsum Damasum papam liquida fuit, ut apparet ex c. Sancta Romana. dist. 15. et Caroli M. lib. 2. de Imaginib. cap. 13. in fine. Nec apud Damasum, sive potius Anastasium Bibliothecarium in vitâ Silvestri, quidquam eius legitur. Et quid si auctorem et architectum huius monumenti, hactenus latentem et probe dissimulatum prodamus? nonne indicinae nomine res litteraria et antiquaria lubens merito debere nobis agnoscet? Id autem faciemus non nostris, sed magni Imperatoris verbis, ante sex adeo saecula scriptis, Ottonis inquam III. Imp. cuius diploma in archivis Ecclesiae Romanae asservatis Assisii, iussu Benedicti XII. PP. per Iohannem de Amelio Archidiaconum Foroiuliensem, manu Geraldi de Carreria, in praesentiâ testium sollemniter descriptum, et (ut verba sunt) in instrumenti publici formam redactum, cum subscriptione insuper Bartoli Vannis de Spello Spoletani, et Bertrandi Glanderio Cadurcensis Clericorum et Notariorum, vidimus hoc titulo: Instrumentum in quo est Bulla Apostolica certae commissionis, et litera Othonis Imp. invectiva in Pontifices dilapidatores bonorum, et expressiva donationis certarum terrarum assignatu Romanae Ecclesiae. Tenor autem est talis: In nomine sancte et individue Trinitatis, Ottho servus Apostolorum, et secundum voluntatem DEI salvatoris Romanorum Imperator Augustus. Romam caput mundi profitemur, Romanae Ecclesiam matrem omnium Ecclesiarum esse testamur. Sed incuriâ et socordiâ


page 37, image: s165

Pontificum longe sue claritatis titulos obfuscâsse. Nam non solumque extra Urbem esse videbantur, vendiderunt, et quibusdam colludiis a lare S. petri alienaverunt, sed (quod absque dolore non dicimus) si quid in hac nostrâ urbe regia habuerunt, ut maiori licentiâ evagarentur, omnibus mediante pecuniâ in commune dederunt; et S. petrum et S. Paulum, ipsa quoque altaria spoliaverunt, et pro reparatione semper confusionem duxerunt, confusis vero Papaticis legibus, et iam abiectâ Ecclesiâ Romanâ in tantum quidam Pontificum [Note: * forte, creverunt.] irruerunt, ut maximam partem Imperii nostri Apostolatui suo coniungerent: iam non querentes, quae [(transcriber); sic: que] et quanta suis culpis perdiderunt: non curantes, quanta ex volunt ariâ vanitate effuderunt, sed sua propria, utpote ab illis ipsis dilapidata, dimittentes, quasi culpam suam in Imperium nostrum retorquentes, ad aliena, id est, ad nostra et nostri Imperii maxime migraverunt. Hec [(transcriber); sic: Haec] sunt enim commenta ab illis ipsis inventa quibus Iohannes Diaconus cognomento Digitorum mutuis, [Note: * forte innitens.] praeceptum aureis literis scripsit sub titulo Magni Constantini, longi mendacii tempora finxit. Haec [(transcriber); sic: Hec] sunt etiam commenta, quibus dicunt quendam Carolum [Note: * sc. Calvum.] S. Petro nostra publica tribuisse. Sed ad haec [(transcriber); sic: hec] respondemus, ipsum Carolum nihil dare iure potuisse, utpote iam a Carolo meliore fugatum, iam Imperio privatum, iam destitutum et annullatum. Ergo quod non habuit dedit, si dedit, si nimirum dare potuit; utpote qui male adquisivit, et diu se possessurum non speravit. Spretis ergo commentit iis preceptis et imaginariis scriptis, nos nostra conferimus. Sicut enim pro amore S. [Note: Silvester II.] Petri Dominum Silvestrum magistrum nostrum Papam elegimus, et DEO volente ipsum serenissimum [Note: * forte sanctissmum.] ordinavimus et creavimus, it a pro amore ipsius Domini Silvestri Papae S. Petro de publico nostro dona conferimus; ut habeat magister, quod principi nostro Petro a parte sui discipuli offerat. Octo igitur Comitatus pro amore magistri nostri Domini Silvestri Papae S. Petro offerimus et donamus, ut ad honorem DEI et S. Petri cum suâ et nostrâ salute habeat et teneat, et ad incrementa sui Apostolatus nostrique Imperii ordinet. Hos autem sibi ad ordinandum concedimus: Pisaurum, Fanum, Senogalliam, Anconam, Fossabrum, Callium, Hesium, et Ausimum; ut nullus unquam ei et S. Petro aud [(reading uncertain: letters unclear)] at aliquam inquietationem facere, aut eum aliquo ingenio fatigare. Quicumque vero presumpserit, omniaque habet amittat, et S. petrus, quae [(transcriber); sic: que] sunt sua, recipiat. Ut hoc autem in eternum ab omnibus conservetur, hoc preceptum manu nostra diu (DEO adiutore) victurâ confirmavimus, et nostro sigillo precepimus insigniri, ut sibi suisque successoribus valeat. Dat. Rome. SIGNUM DOMINI OTTHONIS INVICTISSIMI ROMAN. IMP. AUG. Ut non abs re sit,


page 38, image: s166

quod Iohannes Bodinus lib. 1. de Republ. cap. 9. testatur, legisse in extracto quodam registri Vaticani, Iohannem cognomento Digitorum aureis literis scripsisse donationem tributam Constantino. Ibique in fine haec verba exstitisse: quam fabulam longi temporis mendacia finxit. Quid quod idem nec operosissimum illum Ecclesiae romanae Annalium scriptorem, Caesarem Baronium latuisse, cum superiora scripsissemus, iam modo videmus? qui quidem Tomo III. sub anno Christi CCCXXIV. Constantini vero Imp. XIX. ubi de eius in Ecclesiam Rom. beneficiis agit, adeo pervulgatâ illa Donationis fabulâ [(printer); sic: tabulâ] non nititur, ut Ecclesiae possessionem antiquam, et a posterioribus Regibus et Imperatoribus confirmatam, a Iohanne Diacono ex depravato illo a Graecis mutuato donationis edicto ambiguam reddi potius quam probari, idque cuivis perspicacius intuenti manifestum reddi scribat. Graecis autem ipsis, et nominatim Theodoro Balsamoni (is Scholiastes ad Nomocanonis Photii Titulum VIII. illam donationem Graece infervit) malam gratiam referat, qui primatum Ecclesiae Romanae ab homine demum collatum, et non iam tum a Christo per Petrum, tradiderit: imo subdolae machinationis, adeoque praeter a)nistorhs1i/an apertae falsitatis ipsum Balsamonem et Zonaram coarguit, qui Ecclesiam suam Constantinopolitanam isto commento inter Patriarchales thronos auctore Constantino relatam hominibus persuadere, Graecae gentis ingenio conati fuerint etc. Quae cum ita sint, merito mirari liceat, quare tamen tam vano et futili adminiculo Ecclesia Romana uti hactenus tam longo tempore voluerit. Sed bene habet, quod Germaniam saltem et Galliam (duo regna Francorum, ait Otho Frisingens. III. Chronic. cap. 3.) prodiga donatio non simul absumpsit.

P. 96. Regimen Rom. Ecclesiae Teutonicis) Iam inde a Carolo et Othone Magnis, ut legitur in c. Hadrianus et seq. Dist. LXIII. et intellige Teutonicis, id est Imperatori una cum Principibus. Itaque cum henricus Imp. per suos legatos Romanis obiceret, quare praeter consuetudinem maiorum, Rege inconsulto, Romanae Ecclesiae Pontificem ordinâssent? excusavit ille; se violenter electum a Romanis, ordinari tamen noluisse, donec in electionem suam tam Regem quam Principes regni Teutonici consensisse, certâ legatione cognosceret. Sed ô miram et miseram rerum vicissitudinem! legimus enim, quod quamvis de omni natione debent Cardinales


page 39, image: s167

eligi, non tamen consueverit Ecclesia aliquos de Alemania Cardinales assumere, ne secreta Ecclesiae Imperatoribus pandantur, ait Antonin. III. parte summae Tit. 21. cap. 2. §. 2. quod dictum sequitur Iacobatius intract Concilii lib. 1. pag. 40. col. 2. et refert Gomez in Regul. Cancellar. pag. 431. Et (quod est indignius) Imperium hoc quod olim regimen Ecclesiae Rom. tenebat, iam unum e Cardinalibus apud Rom. Curiam protectorem agnoscit, qui se hoc titulo splendide iactat: OCTAVIUS Cardinalis Paravicinus, S. Rom. Imperit protector.

P. 97. Patriciatus Urbis Romae) patriciatus dignitate Leo Imp. Theodoricum Gothorum, et Anastasius Chlodoveum Francorum Regem honestavit: meminit Athalaricus VIII. variar. Sic se magnorum beneficia semper extollunt, ut quibus imperare nequeunt, iura venerationis imponant. Quod et in Epitaphio Chlodovei Regis legitur. et idem Patricius magno sublimis fulsit honore.

An emolumentum annexum) Praesertim pro luculentâ illâ taxâ, quam ex praescripto Caesarem tempore inaugurationis suae romanae Curiae dependere necesse est.

Sicut advocatiae) De quibus aliquid annotatum supra ad p. 55.

Regnum Siciliae) A matre suâ Constantiâ, unicâ filiâ et herede Gulielmi ultimi Regis Siciliae. Atque ipse Fridericus II. Aug. regnicolis iustissimas leges dedit, quae Constitutiones regni vocantur, et a doctis viris glossatae adhuc exstant. Vide Felini epitomen de Regno Sicil. cap. XIII. et seq. pag. 20. (nostrae editionis:) Sed potius Card. Baronii librum singularem de Monarchiâ Siciliae, pag. 58. et seq.

CAPUT XIV.

PAg. 99. Principum contradictio admittendi.) Prout ipsi regnante Ludovico Bavaro Imp. citra Pontificiam approbationem, eoque processus Papales in currendo,illis contradixerunt, scriptâ epistolâ ad Benedictum XII. PP. quam in libro membranaceo indubitatae fidei post Chronicam Martini poenitentiarii Papae inventam, edidimus Tom. I. German. rer. fol. 427.

P. 100. Interim generari) Interregni vel schismatis in


page 40, image: s168

commoda et pericula quanta sint, verbis exprimi non potest: ipsâ experientiâ didicit superioribus saeculis non semel misera Germania.

P. 101. Magnam maturitatem) Si ita dicenda est, per quam negotia multum (ut ait) protelantur. Qua de re plena sunt querelarum omnia. Neque certior fuit ratio vitilitigatoribus extrahendae in infinitum litis, et vexandi adversarii, quam ad Curiam illam appellare: ut patet ex Iuonis epistolis 172. 180. 219. Hildebertus Turonens. archiep. in epistolâ ad Honorium Papam, inter cetera dicit, Moratoriis et superfluis eiusmodi appellationibus plantari in horto Domini toxicum mortis, quo subventus afflictorum moritur, Pontificalis vigor elanguet, iustitiae parsimonia in nihilum revertitur, incrementum autem suscipit ubertas delictorum. Et Bernardus lib. III. de consider. ad Eugenium cap. 2. docet, quis modus sit adhibendus in appellationibus ad Curiam Romanam.

CAPUT XV.

PAg. 102. Reges Occidentales) Horum causam strenue agit, neque ullo iure Reges omnes et Principes Imperatori subesse debere defendit ex professo Oldradus de Ponte Laudensis Consilio LXIX. nimirum neque divino, veteris legis, qua divisa terra et concessa occupatione omnia regna approbata sint, iuxta illud: per me Reges regnant, et cor Regis in manu DEI: aut novae, in qua Dominus iubeat quidem Caesari reddi, sed non omnia, tantum quae sua sunt: Apostoli autem omnem potestatem a DEO esse pronuntient: patres etiam coniungant, Imperatores et Reges saeculi. c. quo iure. Dist. 8. nihil denique magis praeceptis DEI adversum sit, quam invasio iuris alieni, et direptio proximi, quâ solâ viâ populi Romani potentia crevit. Neque iure humano: non naturali, non gentium, quo dominia et regna distincta; non civili, aliorum sane extra Romam populorum, quorum aliqui Reges et Civitates fecerunt constitutiones, Quod non subsint Imperatori, et inter alias Hispani talem; Quod quicumque allegârit legem Imperatoris in iudicio, capite puniatur. Nam quae ipsi Caesares et Caesariani in suis legibus sibi tribuunt, in causâ propriâ idoneum testimonium non prestare. Ut quod Antoninus Imperator dicit, se Mundi Dominum


page 41, image: s169

I. deprecatio D. ad leg. Rhod. et quod sub eo sunt omnes nationes. c. hoc si quis. XI. q. 1. et orbis Monarcham. c. facturam XXII. q. 2. cum tamen alibi fateatur ipse, multos esse homines sibi non subditos, quorum aliqui erant hostes, alii foederati, alii Reges, alii amici. L. v. et XXIV. D. de capt. et postlim. revers. L. mercatores. C. de commerc. et simil. Quos tamen legibus etiam Romanis causam suam tam in possessorio quam petitorio tueri posse demonstrat.

Ex electione) Imo etiam aliqui principatus assumuntur per successionem. c. denique. VII. q. 1. et ibi not. c. grandi. De suppl. negl. praelat. lib. 6. Et posito (ait ibidem Oldradus) quod de rigore iuris Princeps debeat eligi, nulla tamen iura probant, quod unus populus possit eligere Principem, qui dominetur toti mundo: et ut sibi possit eligere dominum, non tamen aliis.

P. 103. Contra subiectionem) Licet iura subiectionis non possunt praescribi a privato. l. competit. C. de praescript. XXX. annor. possunt tamen ab aliâ civitate vel Principe praescribi, ut not. Archidiacon. in c. placuit 16. q. 3. Id quod ipsi Romani contra alios fecerant, initio possessionis plaerumque violento, ut Iustinianus gloriatur, per arma Imperium suum munivisse. l. 1. C. de Iustiniano Cod. confirmand.

P. 104. Duo capita, monstrum) Necessarium fuit per unum Rei publ. provideri, L. 2. §. novissime D. de orig. iur. ad dissensionem evitandam, l. 1. D. quod quisque iuris. Vel apum, gruum et aliorum animalium exemplo. c. in apibus. VII. quaest. 1. Sed nec una apis (replicat Oldradus) est rex omnium apum de mundo: sed in quolibet alveo est unus Rex: neque omnes grues de mundo sequuntur unam: sed una congregatio sequitur unam, et alia aliam. Sic etiam in quolibet regno erit unus rex (licet etiam non semel fuerint duo vel tres simul Imperatores) et in alio alius: servatis terminis, quos posuerunt patres nostri, Proverb. cap. 22. in fin. et hoc vel ex Horatio: discamus:

Regum timendorum in proprios greges.
Reges in ipsos imperium est Iovis.

CAPUT XVI.

PAg. 112. Ex solâ consuetudine) per Francos Reges et Imperatores


page 42, image: s170

introducta ex zelo quodam et superflua pietate erga romanam Ecclesiam, ut Lupoldus noster late exponit in lib. de zelo Princ. Germ. cap. VII. et Marsilius patavinus pag. 382. et seq. Quis enim unxit et coronavit veteres Imperatores, non dicam gentiles (quia militibus creati, scuto levabantur cum acclamationibus, et sibi ipsi diadema sumebant) sed etiam Christianos, ut Philippum, Constantinum, Theodosium? sequentium aliqui a Patriarchâ Constp. non Romano, imperiales infulas receperunt. Fuerunt et qui successoribus suis designatis ipsi diadema imposuerunt, ut Leo Zenoni, Carolus quoque M. filio suo Ludovico, Ludovicus hic Pius filio suo Lothario, uterque Aquisgrani: quos postea demum etiam coronavit papa, et Imperatores pronuntiavit. Carolus quidem Crassus Romanam coronationem ambitiosissime expetivit: qui et de expeditione Romanâ coronae adipiscendae gratiâ, quodque in eâ vasallorum Imperii sit officium, legem tulit. Quam licet alibi a nobis editam, scholiisque amplioribus illustratam, tamen quia in paucorum manibus (quod miror) versatur; hoc etiam loco solum Notis marginalibus leviter aspersam in lectoris gratiam repraesentabo.

NON repraesentavit. Hîc enim calamum posuit, et aliquanto post vitam, Vir immortalitate, quam eius eximia scripta meruêre, dignissimus: certe vita productiore. quaesi contigisset, habituri fueramus et haec integra (quamquam ad umbilicum haud ita multa desunt: et gratiam aperi, non secus ac Apelleae Veneri, vel hoc addet, quod h(mite/leuton est) et vero Chronica Francorum, opus insigne, neque multis visum: id quod amplissima mole in membranâ scriptum, optimae notae, et illius omnino aevi charactere, ab anno 741. usque ad annum 1139. a Carolo Pipini F. ad Conradum II. Suevum, quatuor totorum saeculorum historiam accurate consignatam, et per diversos diligentes scriptores continuatam complectens, penes se esse in lucem aliquando proditurum, scribit in hisce Notis, pag. o. p. et pag. 35, m. Sed et pag. 16. m. salivam Studiosis a\rxaiologi/as2 Germanicae movet commentariorum


page 43, image: s171

Teutonicae Linguae pollicitatione. Quod opus haud dubie praestantissimum est, planeque gnh/s1ion tou= patro\s2 to\ paidi/on. At nos adhuc la/roi xia/s1komen. Itaque penes quos illud haeret, per amorem patriae, per sacra studiorum, denique per Freheri manes oramus, ut ne velint esse bibliota/foi: sed et hoc opus, et si quae viri huius incomparabilis habent alia, praelo typographico ab ipso destinata, cum auctoris, tum nostro voto, in commune conferant. Et malorum hominum, et fungorum quivis annus ferax est: singulos Freheros vix singulae saecula, et forte nulla deinceps saecula ferent. Quanto maiori curae nobis esse debet, omnia FREHERI, etiam post Freherum, conquirere et aestimare.

FINIS.


image: s172

RERUM PRAECIPUARUM INDEX: IN QUO NUMERI ABSOLUTI Lupoldum, N. Freheri Notas in eundem, B. Balbum, p. principium paginae, m. medium, f. finem designant.

A.

ACclamationes Imperatoriae vim electionis habebant. Not. 17. princ. et 32. fin.

Advocati Ecclesiarum 55. f. 61. med. N. 26. f.

Appellatio ad Curiam Romanam, extrahendae litis, et vexandi adversarii causâ. 101. p. N. 40. p.

Aquae grani, carae Carolo Mag. N. 12. m.

Argentinensium Insignium color quis, et unde. N. 6. p.

B.

BAlduini Archiepiscopi Trevirensis laus. 1. N. 1. 2.

Barbarus Romano homini oppositus, et quis uterque. N. 7. m.

Belgica prima et Secunda quae. N. 2. f.

Berengarius Rex Italiae. 15. f. et seqq.

Besants d'or unde. N. 17. f.

Byzantini, numorum genus. N. 17. f.

C.

CAnonum inconstantia. Bald. 14. m. C. venerabilem. de Electione, quâ occasione scriptum. N. 30. et seq.

Cardinalis Protector Imperii rom. N. 39 p.

Cardinales cur ex Germanis eligi non soleant. N. 38. f. et seq.

Carlinga olim dicta Francia. 51. f. N. 25. f. et seq.

Carolus Magnus fit Patricius rom. 11. f. creatur imperator Rom. 12. p. Irenes coniugium petit. 33. f. an Italiam et alias provincias per bella licite acquisiverit. 116. 117. et Otto, vere Magni, et virtute pares. N. 16. f. 24. m.

Caroli Magni virtutes. 32. Regna et posteritas. 35. et seq. patria quae. N. 11. f. ditiones. 11. m. N. 8. p.

Carolum Magnum fuisse Germanum. 19.

Caroli V. Imp. in Sedem Apostolicam benignitas. B. 52. f. 53.

Castenvögte. N. 26. f.

Chilpericus, Hülffreich. N. 15. f.

Constantinopolitanae civitatis insigne. N. 28. p.

Constantini Donatio. N. 18. p. B. 49. an valida 92. 93. 94. 95. Eius figmenti verus auctor proditur. N. 36. 37.

Consuetudo immemorialis. 102. p.

Coronam auream Romae an alibi accipiat Imperator, nil interest. B. 43. et seqq.

Coronarum origo. B. 5. genera. B. 5. f. et seq.

Coronis tribus cur Imperatores coronentur. B. 8. 21 f.

Coronare Reges, mos omnium gentium. N. 31. m.

Coronatio Regum, Pontificis, Imperatoris, unde. B. 7.

Coronatio regalis Aquisgrani et Modoetiae quam vim habeat 68. 69. 70.

Coronatio et unctio Imperialis per Papam, consuetudine introducta, olim nulla. 112 f. N. 41. f. 42. quid conferat Imperatori, et quam vim habeat. 73. 108. et seqq. nihil potestatis aut novi iuris Imperatori confert. 45. et seqq. 34. et seqq. 55. m. N. 26. 27. B. 41. 42.

Cusani Card. error. N. 16. f.

D.

DEi gratiâ, titulis Imperatoriis cur adscriptum. N. 28. p


image: s173

E.

ELectio Imperatoris an pertineat ad Electores ut singulares personas, an ut ad Collegium. 43. f. et seq. N. 22. f. et seq. sola an absolutum imperandi ius tribuat. B. 35. et seqq. Concors. statim tribuit ius Imperii administradi. 34. et seqq. imo etiam discors, modo maioris partis. 42. et seqq. nec opus assensu Papae. 52. et seqq.

Electionum Imperialium decreta qualia Romam missa. 57. m. id olim non factum. N. 27. p.

Electoralis dignitas an a Papâ Germanis Principibus tributa 79. f. N. 32. m.

Electores Imperii quando instituti. 17. f. et seq. N. 9. f. 10. 11. ad Rhenum quatuor. 22. f.

Episcopi qui quos Reges coronent. N. 26. m. a Regibus confirmati. N.3 5. m. 38. f.

Eusebii Chronica quae sit Lupoldo. N. 3. f. et seq.

Examinatio electi Regis Rom. per Papam, quam vim habeat. 62. f. et seqq.

Exercitus facit Imperatorem. 37. m. N. 19. f.

F.

FRancia duplex. 51. m.

Franciae Orientalis Ducatus unde. 35. p.

Franciae Rex quis hodie. 50. p. 51. p. exemptus ab Imperio. 50. p. N. 24. f. et seq.

Franconia. 20. f.

Franci qui. B. 32. f. et seq. unde dicti. 8. m. N. 5. romanis animositate comparati. N. 14. m.

Franci et Francigenae ut differant. 9. f. 20. p.

Franci et Galli ut differant. 20. m.

Francorum Chronica Lupoldo quae. N. 8. f. et seq.

Francorum regni initia. 8. et seqq.

Francorum regni divisio post Carolum Magnum. 12. et seqq.

Francorum regni in Germaniâ orige. 22. m. N. 15. f.

Francorum in regno an quid potestatis habeat Papa. 86. m. et seqq.

Fronotag, dies Solis. N. 13. p.

G.

GErmania regnum per se. 39. m. N. 21. p. a Regibus Italiae non subiugata. 40. f. et seq. olim tamen agnoscebat imperium Romae. N. 21. m.

Germaniae et Galliae regnorum divisio. 14. p.

Germanorum veterum nomina propria quaedam exposita. N. 15. f. et seq.

Gladius uterque penes Papam. B. 12. p.

Gothorum Reges Romae. N. 17. m.

Graecorum ab Ecclesiâ Rom. discessus. 30. f. et seq.

H.

Haeresews ob crimen an Imperator a Papâ deponi possit. 65. f. 67. m. N. 29. f. et seq.

Henckini Rhenenses. N. 15. p.

Henricus I. Rex. German. 16. m. N. 8. m.

Henricus VII. iurium Imperii zelator. 1. m. N. 3. m. et 29. m.

Herbipolitani Praesulis insignia quo colore, et cur. N. 6. p.

Hildericus fit Rex Francorum, et an iure. 87. et seq. 113. et seqq.

Hieronymi locus notabilis. N. 14. f.

per Historias probatio quando valeat. 34. f. N. 19. f.

I.

IMaginum violatarum praetextu Pontifices Imperatoris oboedientiam exuunt. 31. m. N. 18. m. venerationem improbat Imp. Carolus M. etc. N. 18. f.

Imperator Advocatus Ecclesiae. 55. f. an Dominus Mundi. N. 40. et seq. B. 17. 18. an Pontifice praestantiot. B. 22. 23. cur a Pontifice, contra quam olim, confirmetur. B. 30. 31.

Imperatoris potestas duplex. 46. m. depositio quomodo Papae competat. 85. m. et seq. depositio tantum ad


image: s174

Principes Electores pertinet. N. 33. et seq.

Imperatores a Papâ depositi. N. 32. f. et seq. de Sede Apostolicâ bene meriti. B. 48. et seqq.

Imperium Rom. post Othonem II. fit successimum. 17. m immediate a Deo. 58. f. et seq. N. 28. p. nec est feudum Papae. N. 28. f. et seq. translatum a Graecis ad Reges Francorum. 12. an immediate sit a Deo, an vero a Pontifice. B. 9. et seqq. quale fuerit olim, et quomodo delatum. B. 27. 28. a Graecis ad quos translatum. B. 32. 33. potius a populo Rom. quam Papâ in Carolum translatum. 83. f. N. 32. f. de Graecis ad Francos Germanos in persona Caroli Magni translatum. 18. et seqq. cum a violentiâ coeperit, quomodo dicatur esse a Deo. B. 18. 19. 20.

Imperii translationis a Graecis in Carolum Magnum an et quis fuerit effectus. 27. et seqq. quae causae 30. m. et seqq. translatio non a Papa, sed a Populo rom. robur habuit. 83. f. N. 32. f.

inter Imperium et Franciae regnum coniunctio. N 25. m.

Ingelheim, patria (forte.) Caroli magni. 19. m. N. 12. m.

Insignia praecipuarum ad Rhenum civitatum, quo colore, et unde. N. 6. p.

Interregni incommoda. 100. m. N. 39. f. et seq.

Italia a fidelitate regni Germaniae deficit. 15 m. 23. m. est accessorium Imperii Germanici. 40. f. N. 21. p. et 23. f. et seq.

Iuramentum Regis Rom. Papae praestitum, non est homagii, sed defensionis. 58. et seqq. N. 29. p.

K.

KAril et Karle N. 11. f. et seq.

Kastenvögte. N. 26. f.

Kerlingen, olim dicta Fraucia Occident. N. 25. f. et seq.

L.

LIbanius notatus. N. 5. f.

Lothariense regnum. 41. m. N. 22. m.

Lotharingia unde dicta. 14. m. dupliciter sumpta. N. 22. m.

Ludovici Imp. Bavari constitutio de iuribus Imperii, contra Papam. B. 39. 40.

Lupoldus quibus auctoribus usus. M. 4. m.

M.

MAior pars concludit. 44. m.

Maiorum Domûs in regno Galliae potentia. 87. m. N. 34. m.

Manburnie. N. 26. f.

Mensium nomina Germanica unde. 19. f. N. 12. f.

Meroveus Rex Francor. 10. f. unde sic dictus. N. 34. m.

Merovingi. 87. p.

Modoetia civitas. N. 31. f.

Moeotide palude orti Franci. 8. unde orta haec fabella. N. 4. f.

Moguntini Electoris praerogativa unde. N. 35. p.

Mundeburdium quid. N. 26. f.

N.

NObilitas Francorum 21. m. Rhenana. 21. f.

Nominatio Imperatoris per Papam, an necessaria. 75. et seqq.

O.

OLdradus in Caesares iniurius. B. 40. f.

Oppidorum cadavera. N. 13. f. et seq.

Otho Magnus, Carolo Magno comparatus. N. 16. f et 24. m. Eius titulus. 39. m. N. 20. f. et seq.

P.

PAllium a Pontifice datum. 83. N. 32. m.

Patriciatus Romae quid sit. 97. p. N. 39. m.

Petrus de Caligâ, quâ occasione factus sit Maguntinensis Archiepiscopus. N. 1. m.

Petri de Auchalaus. B. 11. p.

Phocas Imp. an auctor primatûs Ecclesiae


image: s175

Rom. 30. f. et seq.

Phracti Libanio, qui Franci. N. 5. f.

Pipinus quomodo factus Rex Galliae. 86. f. et seq.

Pontifex an imperatore praestantior. B. 22. 23.

Pontificis Rom. primatus. 41. p. N. 21. m. potestas in Imperium nulla. N. 27. m. approbatione, an electus Imperator opus habeat. 52. et seqq. 74. f et seqq.

Pontifici licere belligerare. B. 12. f.

Pontificatus quomodo olim delatus, et quae Imperatorum eâ in re fuerit auctoritas. B. 29. 30.

Populi Rom. potestas in Imp. 114. m.

Praelati, ratione regalium, Imperatori subiicluntur. N 28. m.

Privilegium, previlegium [(transcriber); sic: pravilegium] . N. 35. f.

R.

REinsse. 44. p. N. 23. m.

Rex Romanorum cur ita dicatur. 40. f et seq. habet eandem potestatem, quam Imperator. 70. f. et seqq. 45. et seqq. N. 23. f. et seq.

Reges simpliciter dicti, Reges Rom. 38. f. et seq. N. 20. p. per contemptum appellati a Graecis Imperatores nostri. N. 20. m. Occidentales an subsint Imperatori. 101. et seqq. N. 40. 41.

Regum insignia. B. 6. f. Romanorum submissiones et recognitiones Pontifici factae non praeiudicant Imperio in suis iuribus. 98. et seqq.

Rheinische gulden. N. 15. m.

Rhenus nobilis. N. 15. m.

Rheni et Rhenenses. N. 15. p.

Ripuaria lex. N. 13. p.

Romae urbis dignitas. N. 21. f. et seq.

Romanae Ecclesiae primatus unde. 30. f. et seq.

S.

SAlica lex. N. 13. p. quae et unde dicta. 9. m. N. 6. m.

Siciliae regnum, feudum Ecclesiae. 97. f.

Succedens in locum, succedit in ius. 37. m. 48 p.

T.

TReveris, Galliae Belgicae accensetur. N. 2. eversa. N. 7. p.

Trevirensis Antistitis primatus inter Ecclesias Galliarum. 1. p. N. 3. p.

Triburium. 20. m. N. 13 m.

a Troiae excidio petita origo Francorum 8. N. 4. m.

V.

VEctigalia quae licita. 49. m.

ventorum nomina Germanica unde. 19. f. N. 12. f.

Unctio et coronatio Papae, nihil potestatis imperatori confert. 45. et seqq. 34. et seqq. 55. m. N. 26. 27. quam vim habeat, et quid conferat Imperatori. 73. 108. et seqq. consuetudine introducta, olim nulla. 112 f. N. 41. f. 42.

Unctionis regalis origo et finis. 68. et seq. N. 31. p.

FINIS.