10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DE MONARCHIA PRIMA, Quae est CHALDAEORUM; (Babyloniorum,) vel ASSYRIORUM. LIBER I. TRACTATIO GENERALIS.

PRAECOGNITA.

I.

IN generali Monarchiae PRIMAE tractatione sex veniunt notanda: I. Triplex Monarchiae Primae appellatio. II. Typica Monarchia l proefiguratio. III. Generalis eius delineatio. IV. Monarcharum primoe Monarchioe enumeratio. V. Genealogiarum ordin atio. sive familiarum enumeratio. VI. Regia, vel habitatio.

II.

I. Triplex Monarchiae primae appellatio.

Monarchia prima triplici nomine indigitatur.

1. Vocatur Monarchia BABYLONICA. Quia Nimorod charmi nepos Regiam suam sed em in Babylone Chaldaeae metropli posivit. Sicur pater ex Gen. 10. v. 10. Initum Regni eius fuis BABEL, quae ad confluentem Tigridis et Euphratis erat sita. Unde Babylonia vocatur terra NAMROP, qui primus Rex Babylonis fuit. Mich. 5. v. 6. et Reges primoe Monarchia dicuntur Reges Babylonis. Sic Nabuchdonosor, 2 Reg. 24. v. 1. Ier. 21, v. 2. 4. 7. 10. et Belsazar, Dan. 7. v. 1. Rex Babylonis vocatur, Esai. 13. v. 19. Baby. on vocatur Decus Regnorum.

2. Vocatur Monarchia CHALDAEA, vel CHALDAICA, a Regione Chaldoea Orientali, in qua Babylon sedes regia erat sita, et in qua regione Reges Babylonici regnabant, Hiac Nabuchdonserdicitur Rex Chadloerum, 2 Paral. 36. v. 6 17. et Esdre 5. v. 12. composito nominc (NB) idem vocatur Rex Babylonius Chaldaus. Esaioe 13. v. 19, Babylon vocatur Deucus Regnorum et Glroia Maiestatis CHALDAEORUM.

3. Vocatur Monarchia ASSYRIACA, vel ASSYRIORUM, ab Assur silio Serni, qui Regnum Assyriaeprimus sundiavit, et Monarchiam a Chaldaeis ad Assyrios, et sic a samilia chami ad stirpem Semi transtulit. Nam Assyrii a Semi filio, nempe Assur, descendunt. Hinc Assyria vocatur terra Assur, Mich. 5. v. 6. Et Reges prime Monarchoe ut Phul, 2 Reg. 15. v. 19. Tigaltphilosar, 2. Reg. 16. 7. Salmanassar. 2. Reg. 17. 3. Sennacherib, 2. Reg. 18. 13. qui et Sargon, Esai 20. v. G et Nabuchdonosor, Iudith 1. v. 5. Reges Assyriorum appellantur.


page 2, image: s0074

III.

II. Typica Monarchiae primae praefiguratio.

Monarchia prima Chaldaeorum vel Assyriorum in duplici visione apud Danielem Prophertam praefiguartur. In visione prima, quae describitur in cap. 2. per CAPUT AUREUM. In visione secumda; quae describitur in cap. 7. per LEONEM ALIS AQUILINIS ORNATUM adumbratur.

IV. Explicatio prioris Visionis.

In priori visione Monarchia prima comparatur CAPITI AUREO, quintuplici decausa.

1. Propter dignitatem et eminentiam. Sicut enim caput in corpore humano est summum et honoratissimum membrum; quippeprimo et summo loco positum : ita quoque Monarchia Chaldaica inter quatuor mundi Monarchias, uti prima, ita quoque dignissima et honoratissima suit. Huc pertiner insignis locus ex Esdi. 13. v. 19. in quo vocatur Babylon DECUS REGNORUM et Gloria MAIESTATIS Chaldoeorum.

2. Propter sapientiam. Sicut caput est arx sapientia; quippe in quo ingenium, iudicium et memoria sedem sibi sixerunt: ita Monarchia Chaldaica ceteris omnibus sapientiâ antecelluit. Nam in Chaldaea non modo artium humanarum, Dan. 1. v. 20. et c. 4. v. 2. et 27. sed etiam divinarum sapientia tradita fuit: uti ex Dan. 2. v. 48. colligitur. Ibinamque legimus, quod Daniel a Nabuchdonosore Magno Magistratus sive Scholarcha super cunctos sapientes Babylonis constiutus sit. Quare ipse veram religionem in regno Babylonico plantavit. Et cap. 2. v. 44. ipse egi Babylonico diserte vaticinatur de Regno caeli venturo, quod in aeternum duraturum sit. Hinc dicendum, quod Magi, qui incundabula Christi inquisiverunt, Matth. 2. non erlumine naturae, (hoc est, ex stellae novae apparitione, quod impossibilo, 1 cor. 2. v. 6.) sed potius ex luminegratiae, sive ex Spiritus S. inspiratione christum agnoverint. Quia Daniel Propheta doctrinam de Messia quibusdam Magis instillavit: ut nullum sit dubium, quin seminatia quaedam doctrinae caelestis in sehola Magorum manseriut. Conser Dn. D. Chemn. Harmon. Evangelic. cap. 10. p. 212.

Huc etiam pertinet, quod Iustimus Martyr in paroenesi ad Groecosde Chaldoeis scribit: Consulente quodam oraculum Ethnicum, quinam unquam exstiterint vere pii et religiosi homines, tale responsum illi dedit:

*mou=noi *xaldai=oi sofi/hn la/xon, h)/d) a)/r) *e)brai=oi,
*a)utoge/nhton a)/nakta sebazo/menoi *qeo\n a(gnw=s2.
Id est:
Solus Chaldaeus sapit, et Iudius Apella,
Perse exsistentem Regemque Deumqus colentes.

Quod tamen nos potissimum de Merodachi, Nabuchdonsoris, et Evilmerodachi temporibus intelligendum esse statuimus.

3. Propter opulentiam. Quia haec Monarchia reliquis opulentior. ac praesertim auri abundantior fuit; sicut ex Dan. 3. v. 1 Esaia 13. v. 17, patet. Undeetiam Babylon AUREA, hoc est, auri ditissiam, dicta fuit, Esai. 14. v. 4. Quoniam a finitimis regnis et gentibus omnibus tributum auri accepti. (Ita namque vocem Ebraeam
[Gap desc: Greek word]
debabb Rabbi David, item Chaldaei, Syri et Arabes exponunt.)

4. Propter integritatem et vita innocentiam, quae in ca maior fuit, quam posterioribus saeculis. Tunc namque aetas vere aurea fuit, cui argentea, et huic postea aenea, et huic denique ferrea successit.

5. Propter clemmtiam. Quia licet etiam in hac Monarchia prima immanis tyrannis atque idololatria grassata sit, tamen tolerabilior populi DEI status sub hac Monarchia, quam sub aliis, fuit. Idcirco caput aureum appellatur, non in sensu absolesto, sed comparativo.

V. Explicatio posterioris Visionis.

In secunda vistone (quae erstat Dan. 7. v. 4.) Monarchiaeprima comparatur Leoni alis aquilinis ornato. Quo duplex Monarchiae adumbratur status.

PRIMO: Status exaltationis; hoc est, quando in summos flore atque vigore fuit: illeque duplici similitudine depingitur.

Nam 1. Monarchia prima comparatur LEONI. Quia sicut Leo est omnium animialium animalgenerosisimum, animosissimum atque robustissimum, adeoque Rex animalium fimul tamen est atrox, atqueferox: Ita etiam Monarhia prima reliquis Monarchiis antecelluit, ob Monarchas generosos heroicâque animi magnitudine at que invicto robore praeditos: quales fuerunt Nimrodus, Ninus, Semiramis, Merodachus, Nabuchdonosor, etc. in quibus tamen magna mixtura virtutum et vitiorum, nempe libidinis et crudelitatis suit, adeo uto non immerito Leones appellentur. Quo titulo Nabuchdonosorem et Chaldaeos insignit Propheta


page 3, image: s0075

Esaias c. 5. v. 29. Rugitus eius ut immanis Leonis: rugiet ut iuvenes Leones, et fremet, et prehendet praedam, salvamque deportabit; et nemo eripiet. Et Ieremias c. 4. v. 7. Ascendet Leo ex vepreto suo, et Interfector gentium proficiscitur: prodit e loco suo, ut exponat terram tuam desolationi, et civitates tuae destruantur, et nemo inhabitet.

VI.

II. Deinde Leoni isti ALAE AQUILINAE tribuuntur. Quae similitudo dittw=s2 exponi potest.

1. In bonam partem. Sic Leoni Babylonico Alae aquilinae tribuuntur propter celerrimam regnorum acquisitionem et subiugationem. Quia Monarchae primi regni, praesertim autem Nabuchaonosor, in dilatando imperio et subiugandis diversis populis atquegentibus, adeo alacres atque veloces fuerunt, ut victoriis quasi volârint. Nam ita Ieremias c. 48. v. 40. de Nabuchdonosore in persona Dei inquit: Eccesimilis Aquilae involabit, pandetque alas suas in Moabum. Ezechiel c. 17. v. 3. Sic ait Dominus Iehova: Aquila quaedam maxima, magna alis, alatissima, plena plumis, cui species artificiosissima, veniens ad Libanum desumpsit calamum summi cedri. Similiter Habacuc c. 1. v. 7. 8, 9. de militibus et exercitu eius Regis ita scribit. Ego (inquit Deus) suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. Horribilis et terribilis est, leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: Equi cius volabunt, quasi Aquila festinans ad comedendum.

2. In malam partem. Sic Leoni Babyloncio ALAEDUAE tribuuntur propter superbam Regnorum duorum administrationem. Quia per duas alas Leonis duo Regna denotantur, nempe Babylonicum et Assyriacum: in illo metropolis Babylon; in hoc vero Ninive erat. Quae duo Regna initio uni monarchae parebant, et coniunctim ab co regebantur, usque ad tempus Sardanapali, quo prima illorum divisio est facta. Verum propter duas illas alas. hoc est, propter duo illa, quae coniunctim gubernabant Regna potentissima, Monarchae isti Leoni cristas erigebant. Nam statim in textu additur; quod Bestia alis e terra sublata sit, hoc est, quod supra communem hominum sortem sese clevârint, et os in caelum ponere voluerint. Psal. 73. Sicut enim Aquila omnium altissime volat, nec reverita solem, contumaci constantique acie in ipsum contuetur: ita Reges illi tantâ erant superbiâ, ut Deum contemnerent, seque pro Deo adorari vellent; sicut de Nabuchdonosore Eaias scribit cap. 14. v. 13, 14. quod dixerit: Adscendam super caelum, super astra exaltabo solium ineum: similis ero Altissimo.

VII.

SECUNDO: Status Humiliationis; hoc est, quando in declinatione et decremento fuit. Illeque similiter duos gradus comprehendit.

I. Primo namque alae, quibus haec Bestia e terra efferebatur, ei sunt evulsae. Haec verba dupliciter exponi possunt: vel de Rege, vel de Regno ipso.

Si de REGE accipiuntur; tum vaticinium hoc accommodari potest vel ad Nabuchdonosorem, vel ad nepotem eius Belsazarem. Quando accommodatur ad Nabuchadonosorem; tun dicendum est, quod alae ei sint evulsae, hoc est, Nabuchdonosori, quando ille Regno suo privatus, per septennium cum bestiis terrae in silvis oberrare coactus est: tum sane alae superbiae ei ita sunt decussae, depressae atque contusae, ut in bestiam mutatus fuerit; sicut Dan. 4. v. 30. legitur. Quando vero haec verba accommodantur ad Belsazarem; tum sane alae ei sunt evulsae, quando aquilina illa alacritas, et velocitas, qua se antea supra communem aliorum hominum sortem extollebat, est depressa atque in terram prostrata, alacritate mutatâ in segnitiem, et velocitate in cunctationem, adeo ut ipse cum Ducibus atque militibus suis, contra Cyrum, urbem obsidione cingentem, ne egredi quidem extra meonia ausi fuerint; sicut Xenoph. lib. 7. de paedia Cyri scribit.

Sin vero haec verba accipiuntur de REGNO; tum hic sensus est, quod Regno Babylonico alae sint evulsae, hoc est, quod illud omni eminentiâ, potentiâ at que opulentiâ spoliatum atque exutum sit, cum fatalis eius periodus advenisset: idque factum est prw/tws2, vel principaliter, a Deo supremo mundi Iudice, qui transfert Regna, Dan. 2. v. 21. Dan. 4. 22. ob peccata Regum atque subditorum, Dan. 5. 25. deuteras2 vero, vel ministerialiter, per Darium atque Cyrum, ita ut Medorum atque Persarum dominationi parere, iisque servire coactum sit.

VIII.

II. Deinde: Bestia in pedes velut homo stare coacta est, et cor hominis datum est illi, Dan. 7. vers. 4.

Haec verba dittw=s2 explicari possunt:

1. PARTICULARITER de quibusdam Regibus Babylonicis, qui antea velut alis aquilinis in aere volitantes, aliosque infra se spernentes, postea iusto Dei iudicio depressi ad humanam sortem redacti sunt. Exempla habemus in Sennacherib, qui


page 4, image: s0076

corde suo alta spirabat, et supra ipsum Deum sese efferebat: sed postea cor ei humanum est datum, quando a propriis filiis in templo Nisroch immania inter sara interfectus, hominem mortalem se esse didicit. Unde in templo Aegyptio ei monumentum est erectum cum hac inscriptione:

*ei)s2 e)me\ ti\s2 o(ra/wn, eu)debh\s2 e)/s2w.
hoc est:
Quisquis me intuetur, pietatem veneretur.

Vide 1 Reg. 19. v. 36, 37. Esai. 37. v. 37, 38. Similiter in Nabuchdonosore, qui etiam habebat cor leoninum, hoc est, animosum et superbum, atque alis aquilinis in caelum subvolare praesumebat. Dan. 4. v. 27. Poste alae ei sunt evulsae, hoc est, ipse propter superbiam mente captus, regnoque privatus et ex hominum societate eiectus, per septem annos bestiarum quadrupedantium ingressu, victu et habitatione est usus. Sed evoluto septennio cum paenitentiam ageret, summamque Dei altissimi potentiam agnosceret, super pedes velut homo stetit, et cor hominis ei datum est. hoc est, post castigationem divinam didicit sapere, atque agnovit, se hominem fragilem et mortalem esse, nec quasi aquilam in caelum volare debuisse. Quo facto humanam figuram, rationem et incessum, regnumque recepit.

2. UNIVERSALITER. Sic tum de Belsazare, tum de toto Regno intelligendum est. Belsazar enim cor leoninum, hoc est, tumidum, ferox atque superbum habebat, et alis aquilinis in caelum subvolare cogitabat, quando in convivio magnifico, quod optimatibus, uxoribus et concubinis apparaverat, vasa aurea et argentea, quae Nabuchdonosor pater (hoc est, avus eius) e templo Ierosolymitano asportaverat, afferri mandabat, atque ex iis cum optimatibus et uxoribus suis bibebat, Deum Israelis contemnebat, et contra Deos suos fictitios laudabat. Sed cum in illa hora apparerent digiti, quasi manus hominis cribentis contra candelabrum, in superficie parietis aulae, et Rex articulos manus scribentis aspiceret, Dan. 5. v. 3, 4, 5. tunc facies Regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant cum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur. Ibid. v. 6. Ita ille, qui velut aquila in caelum volare cogitabat, quasi homo super pedes stare coactus est, et cor, quod antea leoninum, ei est ademptum, et cor hominis datum, alaeque aquilinae ei prorsus sunt evulsae a Dario Medo atque Cyro. Nam eâ ipsâ nocte Babylon a Cyro est capta, ipseque a duobus Cyri Praefectis Gobrya et Gadata interfectus est. v. 30.

Similiter etiam subditi eius, mores Regis sui perperam aemulabantur, (iuxta tritum illud sermone vulgi proverbium: Qualis Rex, tales subditi) et superbissimi erant, instar leonis, alis aquilinis volare satagentes; quia omnes gentes terrae prae se contemnebant, seque solos prae omnibus mortalibus sapientiâ, prudentiâ atque potentiâ pollere putabant, sicut Esai. 47. v. 10. de Babyloniis dicitur: Sapientia tua, et scientia tua decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et praeter me non est altera. Sed et illis ALAE AQUILINAE sunt evulsae, et velut HOMINES pedibus suis super terram stare sunt coacti, COR LEONINUM illis ademptum, et contra COR HOMINIS eis datum, hoc est, ad communem hominum sortem sunt redacti, ut non amplius essent similes leoni, sed homines privati omnibus viribus atque potentiâ suâ spoliati. Deinde COR HOMINIS DATUM EST EIS. hoc est, Babylonii, loco excelsi illius animi, quo antea, velut leo, ferociebant atque superbiebant, animum abiectum timidumque induerunt, non secus atque vulgi animus coram Magnatibus abiectus est, factique sunt quasi quilibet privatus; sicut Xenophon lib. 7. de Cyropaedia scribit. Nam Cyrus Babyloniis demandavit, ut arma traderent, terram colerent, tributaque persolverent, atque his obsequerentur, quibus singuli eorum dati essent: quibus etiam iussit, ut Persas atque Medos tamquam Dominos suos salutarent. Quin etiam constituit Cyrus Babylone praesidiariorum satis, utque mercedem illis darent, imperavit Babyloniis; quippe quos vellet maxime imbelles et effeminatos reddere, quo et humillimi et maxime subiecti essent. Hoc sane erat cogere ut in pedes starent, hoc est, ut velut homo privatus, et unus aliquis de plebe, servire et ministrare discerent.


page 5, image: s0077

IX. III. Artificiosa Monarchiae primae s1kiagrafi/a sive delineatio.

Monarchiae primae tres sunt Gradus:

I. Ortus. In quo Dynastia I. viguit; quâ Monarchiae I. fundatio facta est a Nimrodo; uti dicitur Gen. 10. v. 9, 10. anno M. 1788. iuxta Bucholtz. Chron. p. 3.

II. Progressus. In hoc tres Dynastiae notandae sunt:

Dynastia II. in hac Monarchiae Lamplificatio, hoc est, utriusque Regni Chaldaici et Assyriaci coniunctio facta est,

Dynastia III. In hac facta est Monarchiae I. disiunctio vel divisio.

Dynastia IV. in hac facta est Monarchiae reparatio, h. e. nova utriusque regni Babylonici et Assyriaci coniunctio.

vel a Belo primo Assyriorum Rege, iuxta Africanum; qui anno 29 Regni sui, devictis Babyloniis, a)ci/wma Monarchiae ad Assyrios transtulit, atque ita utrumque Regnum coniunxit.

vel a Nino, iuxta Iustinum, qui Niniven, in Assyria sitam, Regiam suam esse voluit, primo ab Assure aedificatam, et deinde a Nino magnifice amplificatam. Haec utriusque Regni coniunctio duravit usque ad Saranapalum.

1. Quando facta? Post occasum Sardanapali; qui, obsessus a Praefectis suis, salute desperata, in pyra se ipsum combussit.

2. A quibus? A Praefectis eius,

Arbace. Hic Regnum Medicum renuit, et Ecbatanam sedem Regiam suam esse voluit.

Belocho. Hic regnum Babylonicum et Assyriacum occupavit.

1. Quando facta? Post interfectum Sennacheribum, anno M. 3229.

2. A quo?

1. iuxta quosdam a Nabonassare, a quo celeberrima illa aera Chaldaeorum originem ducit; testo Iosepho l. 10.

2. iuxta alios, a Merodacho Praefecto Babyloniae, qui filium Sennacheribi Assarhaddonem Regem Assyriorum vicit, et totum Assyriorum Regnum Babylonico adiunxit; teste Sleidano lib. de 4. Monarchiis.

III. Egressus. Hic notanda Monarchiae eversio,

Qundo, et a quo facta?

Monarchia I, quae a Nimrodo est fundara A. M. 1788, eversa est in Belsazare ultimo Babyloniorum Rege, a Dario Medorum, et Cyro Persarum Rege, A. M. 3434. Stetit 1646. annis.

X. IV. Catlogus sive ordinata omnium Regum primae Monarchiae enumeratio.

1. Nimrod.

2. Belus.

3. Ninus.

4. Semiramis.

5. Ninyas. (Zameis.)

6. Arius.

7. Aralius.

8. Baleus I. (Xerxes.)

9. Armathrites. (Armamithres.)

10. Belochus I. cognomento Priscus.

11. Baleus II.

12. Altadas. (Sethus.)

13. Mamitus.

14. Mancaleus.

15. Sphaerus.

16. Mamelus.

17. Sparetus.

18. Ascatades.

19. Amyntas.

20. Belochus II.

21. Bellopares. (Balatores.)

22. Lamprides.

23. Sosares.

24. Lampares.

25. Pannias.

26. Sosarmus.

27. Mitraeus.

28. Tautanes.

29. Teutaeus.

30. Tinaeus.

31. Dercilus.

32. Eupales. (Eucpacmes.)

33. Laosthenes.

34. Pyrithidias.

35. Ophrataeus.

36. Ophraganeus. (Epacheres.)

37. Ascrazapes. (Aeracarnes.)

38. Sardanapalus. (Tonosconcoleros.)

39. Belochus. (Phul-Belochus.)

40. Phul-Assar. (Tiglat-Philassar.)

41. Salmanassar. (Nabonassar.)

42. Sennacherib. (Sargon.)

43. Assarhaddon.

44. Merodachus. (Merodachus-Baladan. Mardocempad.)

45. Ben-Merodachus.


page 6, image: s0078

46. Nabuchdonosor I. (Nabulassar vel Nabopollassar.)

47. Nabuchdonosor II. cognomento Magnus.

48. Evil-merodach.

49. Belsazar.

XI. V. Genealogiae Monarcharum Balbylonicorum et Assyriorum consignatio.

1. NIMRODUS.

I. FAMILIA BELI.

2. BELUS vel Assur.
3. Ninus.
4. Uxor Semiramis.
5. Ninyas.
6. Arius.
7. Aralius.
8. Baleus I.
9. Armatrites.
10. Belochus I.
11. Baleus II.
12. Altadas.
13. Mamitus.
14. Mancaleus.
15. Sphaerus.
16. Mamelus.
17. Sparetus.
18. Ascatades.
19. Amyntas.
20. Belochus II.
21. Bellopares.
22. Lamprides.
23. Soares.
24. Lampares.
25. Pannias.
26. Sosarmus.
27. Mitreus.
28. Tautanes.
29. Teutaeus.
30. Tinaeus.
31. Dercilus.
32. Eupales.
33. Laosthenes.
34. Pyrithidias.
35. Ophrataeus.
36. Ophraganeus.
37. Ascrazapes.
38. Sardanapalus.

II. FAMILIA PHUL-BELOCHI.

39. PHUL-BELOCHUS.
40. PHUL-ASSAR. (Tiglat-Philassar.)
41. SALMANASSAR.
42. SENNACHERISUS.
43. ASSARHADDON. Adramelechus. Sarassar.

III. FAMILIA MERODACHI.

44. MERODACHUS.
45. BEN-MERODACHUS.
46. NABUCHDONOSOR I.
47. NABUCHDONOSOR II. cognomento Magnus.
48. EVIL-MERODACHUS.
49. BELSAZAR. Regassar. Labassardachus.

XII. VI. Distincta Monarcharum regia, sive habitatio.

Ex eo tempore, quo Ninus Niniven condidit, duae distinctae suerunt in Monarchia I. regiae: una in urbe Babylon, altera in Ninive. Monarchae autem diversi, pro cuiusque indole, modo illam, modo hanc Regiam incolebant; quod notatu est dignisimum.

In Dynastia I. Nimrod et Belus Regiâ usi sunt Babylone.

In Dynastia II. Ninus Ninive a se condita Regiâ usus est.

In Dynastia II. Semiramis initio Ninive Regiâ usa est.

In Dynastia II. Semiramis postea Babylone Regiâ usa est.

In Dynastia II. Ninyas Babylone aliquamdiu remansit: postea Niniven repetiit.

In Dynastia II. Ninyas Idem exemplum omnes successores eius usque ad Sardanapalum sequuti sunt.

In Dynastia III. Ninive regia sedes permansit a Sardanapalo usque ad Assarhaddonem, qui victus est a Merodacho praefecto Babyloniae.

In Dynastia IV. Merodachus, expulso Assarhaddone, vel patriae amore quodam, vel quod minus Assyriis fideret, Babylonem praetulit, eâque Regiâ usus est.

Et hac de causa Reges e Nini et Phulbelochi stirpe, Assyrii; e Merodachi vero prosati, Babylonii nuncupantur: licet etiam Phulbelochus gente Chaldaeus fuerit.


page 7, image: s0079

TRACTATIO SPECIALIS. DYNASTIA PRIMA. MONARCHA I. NIMROD.

I.

IN proswpografi/a| Nimrodi tria sunt notanda: 1. Ortus. 11. Progressus. 111. Egressus.

II. SECTIO I. I. DE ORTV.

1. GENERATIO. Nimrodus fuit filius Chusi, nepos impii Chami, pronepos Noae. Gen. 10. v. 8. Quod autem Moses illum non inter reliquos Chusi filios v. 7. enumeratos; sed v. 8. seorsim ponit: illud factum vel propter generationem eius diversam, quod forsan illegitimus fuerit, vel, quod verius, propter eius e)cox??? et excellentiam: quod videlicet res magnas atque praeclares prae fratribus suis gesserit. Nam Monarchiae, sive summa in mundo imperia, originem ab eo traxerunt. Confer D. Augustin. lib. 17. de Civitate Dei cap. 2.

III.

2. APPELLATIO. Circa appellationem Nimrod tria veniunt notanda.

Primo, o(mwnumi/a. Vox NIMROD quater in Bibliis legitur, sed in sensu diverso. Nam ter legitur proswpikw=s2. Et sic est nomen proprium Nimrodi, de quo hoc loco agimus. Semel usurpatur topikw=s2 Et sic est nomen regionis atque urbis. Ita usurpatur Mich. 5. v. 6. Pascent in gladio (hoc est, depascent, depopulabuntur) Terram Assur (hoc est, Niniven, ab Assure filio Semi aedificatam. Gen. 10. 11.) et TERRAM NIMROD in lanceis eius. Hic
[Gap desc: Greek words]
arez Nimrod, terra Nimrod, hoc est, Nimrodica, significat urbem Babylonem, a qua postea tota regio dicta est Babylonia.

IV.

Secundo, pol??? Nimrod fuit poluw/numos. Ebraice dicitur
[Gap desc: Greek word]
Nimrod. LXX. *nebrw\d, vel *nembrw\d (ut quaedam exemplaria Graeca habent.) Latine Nimrodius, vel Nemrodus. Aventinus in Annal. Boioar. p. 8. legit: Nymbrothus. Berosus lib. 4. vocat Nimbrodum, et Babyloniae Saturnum primum, (quod videtur Regum Babylonicorum cognomen fuisse) patrem Iovis Beli prisci, et avum Nini, etc. Similiter etiam Cedrenus testatur, quod Nimrod Saturni, alias etiam Orionis nomine appellatus sit.

V.

Tertio, e)tumologi/a huius nominis est gemina: Ebraea et Germanica.

1. Ebraea. Sic Nimrod
[Gap desc: Greek word]
Politice dicitur a
[Gap desc: Greek word]
mar, amarus, et
[Gap desc: Greek word]
radah, dominatus est, quasi dicatur, amarus Dominator: quoniam amarum, hoc est, tyrannicum erga subditos gessit Imperium. Vel Ecclesiastice dicitur a
[Gap desc: Greek word]
marad, quod Graecis est a)pisatei=n, rebellare, deficere. (Num est formativum Nominis.) Quoniam a vera religione ad idololatriam defecit, et cultum divinum nefarie oppugnavit. Quare in hoc sensu Nimrod idem est atque Apostata, ein abtrünniger. Nimrod namque factus est rebellis, et mundum rebellem fecit. Ionathan ben Uziel ad nomen Nimrodi alludens ait, illum fuisse Merodat; quod Tyrannum et Apostatam denotat.

2. Germanica. Sic quidam viri docti in Germanico huius vocis etymo luserunt, dicentes, quod Nimrod dicatur, quasi Nim-brod; vel *nembrw/d, quasi dicatur, Nem-brod: quia pauperibus panem e faucibus eripiat. Confer Dresser. Millen. 11. p. 101. Quidam eum vocant Nimrod, quasi dicat Nimmer-roth / hoc est, quod absque pudore atque rubore fecerit, quicquid ei placuerit. Herberg. in postill. Verum haec potius est ficta lepidave allusio, quam vera notatio.

SECTIO II. II. DE PROGRESSV. VI.

In progressu notanda est Nimrodi vita, eaque gemina: 1. Privata, 2. Publica.

VII. VITA PRIVATA.

Nimrod a Mose vocatur
[Gap desc: Greek word]
Gibbor. Haec vox dittw=s2 accipi potest. 1. De corporis quantitate, Sicut LXX reddiderunt: Fuit Gigas, hoc est, vastae molis homo, qui vulgo Gigas appellatur. Secundum horum igitur opinionem statuendum est, formam corporis eius reliquis hominum


page 8, image: s0080

corporibus fuisse maiorem, augustiotem et robustiorem. Chronicon Thuringiacum MSS. duodecim ulnis longum cum fuisse fabulatur. Simile est figmentum fictitii Methodii, quod narrat Hist. Scholast. lib. Gen. c. 37. Nimrodum fuisse Gigantem 10 cubitorum. Confer Perer. in Gen. p. 402. 2. De corporis qualitate, hoc est, de virium corporis abusu, quod videlicetillis abusus fuerit ad ferociam: atque venandi studio in primis annis deditus, literas humaniores nihil curârit. Siquidem efferus et tyrannus fuit. Contra:

—— didicisse fideliter artes
Emollis mores, nec sinit esse feros.

VIII. VITA PUBLICA.

Quod vitam Nimrodi publicam attinet, notandasunt Acta eius triplicia: 1. Politioa. 2. Ecclesiastica. 3. O Economica.

IX. 1. ACTA POLITICA.

Nimrod persona politica fuit, et primus in orbe Monarcha. Eius autem acta politica sunt duplicia: Togata, et Bellica.

X. Acta Togata.

Acta Togata concernunt Imperium eius. Circa quod tria veniunt consideranda: 1. Imperii ortus atque modus. 2. Tempus. 3. Locus.

XI.

1. IMPERII ORTUS Moses Gen. 10. 8, 9, Nimrod coepit
[Gap desc: Greek word]
potens esse in terra, et erat robustus venator conam Domino.

XII.

Haec verba bisariam intelligi possunt.

Primo, IN MALUM. Sic quidam dicunt, quod Nimrod fuerit Tyrannus, hoc est, coeperit tyrannice alios opprimere atque in suam potestatem redigere. Hactenus enim Noah, eiusque posteri, per singulas familias placide gubernaverant alii alios, nec de stabilienda aut per vim acquirenda in alios potentia laboraverant: Hic autem primus imperium in plures violentum affectavit atque usurpavit.

In hac sententia plerique sunt Theologi, et Ecclesiae Doctores. Hieronymus in quaest. Ebraic. Gen. ita scribit: Nimrod arripuit insuetam primus in populo tyrannidem. Chrysostomus homil. 29. Abusus est Nimrod naturae privilegiis, novum servitutis modum invenit, et Princeps atque Rex fieri attentavit. Philo quoque in librode Gigantibus, Nimrodum a)posasi/as2 accusat, indeque nomen factum illi esse affirmat. Marad enim est deficere. Similiter Ionathan ben Uziel ad nomen Nimrodi alludens, ait illum fuisse Merodat, quod et apostatam et Tyrannum denotat. Ita etiam Ionathan in Targum explicat, quando inquit: Hic fuit Heros rebellis coram Iehovah; propterea dictum est: A diebus creati mundi non exstitit velut Nimrod, potens in venatione, et rebellis coram Domino.

Deinde, IN RONUM a quibusdam accipiuntur illa verba: Fuit potens venator coram Domino, vel ut in textu Ebraeo est, in conspectu Domini: hoc est, Dei iussu atque mandato certam politiae formam sive Monarchiam primam instituit, et leges honestas praescripsit, hominesque in officio continuit, ad tuendam Remp. et Ecclesiam, adeoque ad Dei gloriam.

Verum hanc sententiam quidam refutant; qui Nimrodum simpliciter Tyrannum appellant. Illudqueprobant I. EX NOMINE. Quia dicatur Nimrod, quod nomen apostatam, rebellem, seditiosum defectorem notat. Vide §. 5. II. EX PERITHRASTICA NIMRODI DESCRIPTIONE. Quiafuit
[Gap desc: Greek word]
gibbor zaiid, fortis venator: quo elogio persequutores atque oppressores insigniri inscripturis solent. Metaphora a feris desumpta Thren. 3. v. 51. Venando venati sunt me velut avem inimici mei immerito. Ierem. 16. v. 16. Mittam venatores multos, et venabuntur eos in omni monte. Ezech. 32. v. 30. Ibi Principes Aquilonis omnes (hostes populi Dei, Duces atque satrapae Babylonici) et universi venatores. Ita etiam Nimrod venator hominum dicitur, quod nempe homines vel trucidatos, vel sub iugum missos, violenter oppresserit; sicut venatores solent feras captas interficere, vel vivas loris constringere. III. EX TURRIUM ATQUE MUNITIONUM AEDIFICATIONE, cuius finis, ut haberet praesidium suae tyrannidis, e quo genus humanum impugnare, et cuius altitudine ac robore omnem inimicorum insultum excipere atque reprimere posset. IV. EX REGIA SEDE. Principium regni eius fuit Babel, dicit Moses, Gen. 10. v. 10. Quare procul dubio turris Babylonicae exstrundae auctor fuit. Et hae sunt rationes, quibus inducti quidam Theologi imperium Nimrodi nonlaudandum existimant.

XIII. *e)pi/krisis2.

Verum nos distinguimus inter ipsam potestatem


page 9, image: s0081

et potestatis acquisitionem atque usurpationem. Ipsa potestas Nimrodica regia fuit a Deo: quia omnis potestas est a Deo. Rom. 13. v. 1. et ille solus Regna constituit atque transfert. Dan. 2. v. 21. Deus imperia in mundo constituit, gladioque armavit, ad defensionem bonorum et coercitionem malorum. Si namque mali non reprimerentur, sed in aliorum corpora atque bona pro lubitu et impune grassarentur; nulla honesta hominum societas salva manere posset. Quare cum multitudo hominum cresceret, patriaque auctoritas ob malitiam invalescentem vilesceret, Deus hoc novo consilio societatem humanam munivit; videlicet, excitato Duce, qui armis populos coerceret, ne latrocinia grassarentur, sed ad poenas improbi vi pertraherentur. Quare Nimrod memor gladii, abavo suo Noae divinitus concessi, reprobos et contumaces poenis coercendos, ac proinde regnum armis constituere coepit. Unde etiam Nimrod dictus est, hoc est, amarus Dominator. Quia haec Imeprii Monarchici forma fuit terribilior, quam antea paterna auctoritas atque porestas. Et dicitur Venator coram Domino. Quia et feras et latrones cepit, atque a Deo robore atque successibus armatus est, ut durabilem imperii formam legibus, iudiciis, atque praesidiis constituere, sontesque ad poenas vi pertrahere posset. Verum Nimrod potestate divinitus acceptâ abusus est contra Deum, uti ex structura turris Babylonicae patet, Gen. 11. v. 3, 4. atque contra homines, quos instar venatoris violenter tractavit, atque in potestatem suam tyrannice redegit. Quo facto diabolus, humani generis hostis a)/sp ondos2, Magistratum velut sanctam bonamque Dei ordinationem turbare, hominibusque exosam reddere sategit. Unde patet, quod Nimrodus non fuerit Tyrannus, ratione tituli, sed ratione exercitii; uti Politici loquuntur.

XIV.

2. IMPERII TEMPUS. Initium Monarchiae Babylonicae a Chronologis diversis diversum statuitur.

Coepit anno

Ab orbe condito

A diluvio

1788. iuxta Lutherum, Bucholzerum in Chronol. pag. 3. Dress. in Millen. 11. p. 100.

1789. iuxta Eliam Reusn. in Chron. p. 181.

1718. iuxta Sethum Calvisium in Chronol. p. 5. et D. Helvicum in Chron.

131. iuxta Berosum lib. 4. et Chytr. Onom. p. 101. Dress. Millen. 11. p. 94.

162. iuxta Sethum Calvis. Chron. p. 5.

NOTA.

[De initio Monarchia Babylonicae Historici et Chronologi variant. Non enim apponuntur Regibus Babylonicis et Assyriacis anni cerro explorati, sed tantum probabiles; illique non a priori, sed a posteriori investigandi sunt.

Duas autem hoc loco supputationes attingemus.

Una est LUSTINL Hic licet non omnes Reges Babylonicos aut Assyriacos recenseat, talem tamen annorum numerum ponit, qui et cum scriptura et cum aera Babylonis bene convenit. Nam e Trogo Pompeio asserit, Monarchiam Assyriorum a Nino (quem ille primum Monarcham esse ait) usque ad casum Sardanapali stedisse annos 1300. Adde his annos 55 Beli patris ante Ninum, aut annos 65 iuxta Augustin. lib. 16. de Civ. D. c. 17. et habebis 1355, vel 1365. et proxime pervenies ad inicium aerae Babylonicae, quae coepitanno M. 1717. vel 1718.

Altera est DIODORI SICULI, quae cum Iustini suppuratione pulchre congruit. Hic Diodorus e Cresia Cnidio Dicit, Regnum Assyriorum stetisse annis 1360, usque ad casum Sardanapali. Numera retro annos 1360 a casu Sardanapali, qui contigit circa annum M. 3073, et pervenies ad caput aerae Babylonicae, hoc est, ad initium Beli. Babylonis autem aera a Callisthene Philosopho prodita fuit, qui Aristoteli de antiquitate rerum Chaldaicarum quaerenti, ex Archivis Babysonicis rescripsit, captam ab Alexandro M. Babylonem anno 1903 ab Epocha Babylonica, ut est apud Simplic. Capta est autem Babylon ab Alexandro Magno anno M. 3619. Hinc annis 1902 deductis, manet initium regni Babylonici, nempe anni 1717.]

XV.

3. IMPERII LOCUS. Locus aut sedes Imperii Nimrodici fuit geminus: 1. Communis. 2. Proprius.

XVI.

LOCUS COMMUNIS, in quo Nimrod sedem Regni sui fixit, fuit Terra Sinear, Gen. 10. v. 10. et. 11. v. 2. Ita olim vocata fuit Babylonia, vel Chaldaea, quae est regio in Asia maiori potentissima versus orientem respectu Iudaeae, sita intra Tigrim et Euphratem. Vide Plin. lib. 6. c. 28. Strabon. lib. 16. Volaterran. lib. 11. Geograph. Hinc Chaldaea dicitur Terra Nimrod, Mich. 5. v. 6. Et Reges Babyloniorum dicti sunt Reges Chaldaeorum. Ier. 37. 38. 39. 40. et in Daniele. Et Monarchia prima Chaldaica vel Babylonica appellatur.

XVII.

LOCUS PROPRIUS fuit BABYLON. Nam Nimrod urbem Babylonem primus ad Euphratem aedificavit, eamque regni sui metropolin regiamque sedem esse voluit; sicut Moses Gen. 10. v. 10. dicit: Principium Regni eius fuit Babel.
[Gap desc: Greek word]
sic dicta a confusione linguarum, Gen. 11. v. 9. Quia Deus aedificantium linguas ibi confudit. Et sane Paulus Orosius lib. 2. c. 6. tradit, Nimrodum celebrari a multis ranquam Babylonis conditorem.


page 10, image: s0082

Antiquissima haec et potentissima civitatum post diluvium fuit, quam, uti dictum est, Nimrodus primus aedisicare coepit, Semiramis consummavit, (quae communis est Graecorum et Latinorum sententia; uti patet ex Herodoto lib. 1. Diodoro Siculo lib. 3. Strab. lib. 16. Pomponio Mela lib. 1. c. 11. Iustino lib. 1.) collapsam denique et disiectam Nabuchdonosor reparavit, et latissime amplificatam magnificentissimis operibus adornavit, uti suis locis plenius dicemus. Hanc urbem Plinius vocat caput Chaldaeae, lib. 5. c. 36. caput Chaldaicarum gentium, lib. 6. cap. 36. quia fuit locus totius Orientis fortissimus, ibid. tantaeque ubertatis, ut sequenti anno sponte restibilis fierot seges. lib. 18. cap. 17.

XVIII.

Condidit quoque Nimrod praeter Babylonem tres alias in Chaldaea urbes munitissimas, nempe Erech, Accad, et Calne. Gen. 10. v. 10. De quatuor autem hisce urbibus diversae exstant Doctorum opiniones.

Quidam illa nomina intelligunt in sensu coniuncto de una eademque civitate, nempe Babylone, quae fuit tetra/polis2, hoc est, in quatuor partes distincta; non secus atque Hobron olim dicta fuit Kiriath-arba, hoc est, civitas in quatuor partes digesta. Iosuae 15. 13. Et pro hac sententia confirmanda adducunt auctoritatem Plinii, qui lib. 6. c. 26. scribit: plures urbanas plebes in ea fuisse. Item Aristotelis, qui Babylonem gentis potius, quam urbis aut civitatis circumscriptione contineri memorat. Item Provinciam muris cinctam appellat. lib. 3. Polit. c. 3.

Quidam vero, ut D. Lutherus et Targumici interpretes, aliive, haec quatuor omnia accipiunt in sensu disiuncto, hoc est, pro quatuor distinctis urbibus; idque verissime. Nam I. BABYLONA Ionathane in Targum vocatur Babylon magna. II. Erech. [
[Gap desc: Greek word]
longanimis] ab eodem: uti etiam a Targum Hierosolymitano; Hadas vel Edessa ab Hieronymo et Lyra vocatur. III. Accad. [
[Gap desc: Greek word]
amphora, vel hydria] tempore Hieronymi Nisibis vocata est, sicut Hieronymus in quaestionibus Ebraicis scribit. IV. Calne. [
[Gap desc: Greek word]
Sponsa lamentatrix.] Haec ad Euphratem fuit sita in terra Sinear 179 milliaribus a Ierosolyma versus Orientem. Esai. 10. v. 9. Amos 6. v. 2. Chaldaici paraphrastae, Ionathan et Ierosolymitanus, vocant eam Ctesiphontem; illis suffragatur Hieronymus in quaestionibus Ebraic. Strabo lib. 16. scribit Ctesiphontem esse vicum prope Seleuciam, qui Civitatis magnitudinem et potentiam habeat. Buntingus in Itinerario part. 1. pag. 170. Calnen putat esse Seleuciam, quae a Seleuco non procul a Babylone iuxta confluentes Eeuphratis et Tigris condita est, ut Babylonis potentia et opes hac aemulâ minuerentur. Atque hasce quatuor civitates, nempe Babel, Erech, Accad, et Calne, in terra Sinear vel Babylonia sitas esse, Strabo lib. 16. fol. 709. testatur.

XIX.

Praeterea in urbe Babylone Turrim stupendae molis Nimrodus aedificavit, Gen. 11. vers. 3, 4.

Haec autem TURRIS quadrupliciter considerari potest.

I. ORIGINALITER. Sic causa consideranda est Efficiens; quae fuerunt Architecti, nempe plurimi ex filiis et nepotibus Noae, inter quos Nimrodus Princeps atque e)cgodiw/kths2 totius operis fuit.

II. MATERIALITER. Materia Turris fuerunt lateres ad ignem cocti, et bitumen: illi quidem vicem lapidum expleverunt; hoc vero pro caemento adhibitum fuit. Strabo lib. 5. fol. 705. scribit: In Babylonia bitumen multum innascitur; unde glebae maximae concremantur ad aedificia idoneae, quae ex coctilibus fiunt lateribus.

III. FORMALITER. Formam Turris Architecti mente conceptam ore suo exprimunt, nompe quod in urbe sua (scilicet Babylone) Turrim aedificare velint tantae altitudinis, ut caelum attingat. De hac Turri ambigit D. Augustinus lib. 16. de Civit. Dei c. 4. utrum unam, an vero plures intelligant: Quoniam usitatum sit, nomine singulari non semper individua, sed saepe speciem indicare; ut cum miles pro militum exercitu, rana et locusta in Exodo pro multitudine illarum bestiarum usurpatur. Verum nos respondemus, quod altitudo atque amplitudo operis haud admittat ut credamus, illos plures eiusmodi turres molitos fuisse. Herodotus de Turri hac Babylonica ita scribit: In medio Iovis Beli templo, quod meâ etiam nunc aetate exsistit, duorum undecumque stadiorum amplitudine, figura quadrata turris, solida, crassitudine simul et altitudine stadii, cui alia rursus superimposita turris, et huic subinde alia, ad octavam usque. Haec ille. Octo igitur turres sibi invicem superimpositae, erant turris una, octo stadiorum altitudine, hoc est, milliaris Italici. Haec suit Turris illa, de qua Architecti isti dicunt: Cuius caput caelum attingat.

IV. FINALITER. Finis huius Turris ex parte aedificantium fuit triplex: Oeconomicus, Politicus, Ecclesiasticus.

Finis Oeconomicus suit, ut Nimrodus magnificam Arcem regiam haberet, in qua magno cum


page 11, image: s0083

spolendore atque gloria habitare posset; atque hac ratione magnam sibi nominis famam pararet: uti ex verbis architectorum Genes. 11. vers. 4. patet.

Finis Politicus fuit, ut novum in terris imperium constitueret, atque firmissimum adversus vim hostium haberet praesidium. Quia enim Tyrannus erat, hostes suos metuebat. Tyranni namque naturâ sunt timidi; iuxta illud Davidicum: Ibi trepidant timore, ubi non est timor. Psal. 53. v. 6. Mala quippe conscientia eos facit trepidare, ut fugiant, nemine persequente; et persequatur eos strepitus folii volantis. Levit. 26. v. 36.

Ut folium a quovis agitatur mobile vento:
Sic minimus terret conscia corda pavor.

Exemplum memorabile habemus vel in solo Domitiano Imp. Hic metu insidiarum, porticuum, in quibus spariari consueverat, parietes, phengite laide distinxit, ut eius splendore per imagines, quicquid a tergo fieret, praevideret.

Finis Ecclesiasticus fuit, ut Idololatriam suam stabiliret, atque longe lateque propagaret. Debuit enim Turris ista oraculum esse, ad quod omnes undique homines concurrerent, tamquam ad sedem Dei peculiarem. Verum Tragicus fuit fastuosi et temerarii huius aedificii eventus. Nam Gen. 11. v. 5. seqq. legimus, quod Deus urbem et turrim aedificantium lustraverit, factum atque temerarium eorum institutum improbârit: illisque poenam inflixerit, adeificantium linguas confundendo, eosque in omnes terras dispergendo. Quo facto opus inchoatum est disturbatum.

USUS.

Consilia impia, temeraria atque superba, sunt TURRIS BABEL. Qui enim illa adversus Deum, Ecclesiam et Remp. suscipiunt, aedificant turrim Babel; sed similem tandem eventum sortiuntur. Quemadmodum enim Deus turrim Babel, cuius singulae partes firmâ solidâque commissurâ inter se compactae erant, in plagas mundi diversas longe lateque dispersit: ita quoque idem Deus ingentem illam consiliorum machinam atque molem, quam superbi veluti novam Babelis turrim aedificant, derepente dissipat atque dispergit, ut propriis consiliis vel sapientissime excogitatis evertantur. Quare moniti sint omnes mortales, ut tractent ta\o)ikei=a, hoc est, propria, Ecclesiae et Rei pub. salutaria, et versentur in timore Dei, cum humilitate et modestia. Ita felices consiliorum atque actionum suarum eventus experientur.

XX.

Quaestio hic moveri dubia potest: Anne etiam urbs Ninive a Mirodo sit aedificata?

Ratio dubitandi desumitur ex Gen. 10. v. 11. ubi haec verba leguntur: E terra hac egressus est Assur,
[Gap desc: Greek word]
, et aedificavit Niniven.

Haec verba ab Interpp. bifariam explicantur.

1. Quidam vocem
[Gap desc: Greek word]
Asschur interpretantur gewtrafikw=s2 de Regione Assyria, et narrationem de Nimrodo (cuius Moses in v. 10. praecedente mentionem facit) intelligunt, quasi ille Babylonico Regno non contentus, e Sinear, hoc est, e Chaldaea in Assyriam progressus, ibique alias urbes quatuor, ut Niniven, Rehoboth, Calah et Resen condiderit; sicut etiam postea Regnum Babylonicum et Assyriacum colaverunt. Et sic ita textus ordinandus foret: E terra Sinear egressus est (scilicet Nimrod)
[Gap desc: Greek word]
Assur, ut subaudiatur,
[Gap desc: Greek words]
hoc est, in Assyriam. Et in hac sententia sunt Targumici Interpp. Iohan. Calvin. comm. in Genes. Francisc. Iun. in Bibl. Ioh. Alsted. Chronol. p. 129. Tossan in Bibl. Germ. not. margin. Pareus Gen. p. 936. Iohan. Piscat. in Gen. p. 247. Ut unt ur illi hisce argumentis. I. Dicunt, esse hoc loco Ellipsin praepositionis. Nam positum esse
[Gap desc: Greek word]
Asschur pro
[Gap desc: Greek word]
Beasschur, Piscat. pag. 247. vel
[Gap desc: Greek words]
el Asschur, ut Pareus Gen. p. 937. II. Dicunt, in voce ASSUR duplicem esse Metonymiam; unam Efficientis, alteram Adiuncti: videlicet, Assur, pro Assyriis ortis ex Assur; et Assyrii, pro Assyria regione, quam incoluerunt illi. Piscat. p. 247. III. Dicit Piscator: Qui vertunt (E terra illa exivit Assur) illi alienum a proposito loquuntur. Nam in hoc loco Moses loquitur de Nimrodo, eiusque actis et rebus gestis. At de Assure, qui filius Semi fuit, demum in v. 22. loquitur. Nec voluit (inquit Pareus p. 936.) Moses commiscere Genealogias. Nulla enim fuit causa, cur hîc recenseret res gestas Assuris.

2. Quidam nomen
[Gap desc: Greek word]
Asschur interpretantur proswpikw=s2 de Persona, nempe de Assure filio Semi, hoc modo: E terra hac (Sinear) egressus est Assur (filius Semi,) et aedificavit Niniven. Luth. Von dem Lande ist darnach kommen der Assur/ und baucre Niniven. Ita ut sit sensus: Assur filius Semi e terra Sinear egressus, vel nolens (hoc est, saevitiâ et tyrannide Nimrodi inde expulsus,) vel volens (hoc est, sponte fugam capessens) terram Sinear, hoc est, Chaldaeam, reliquit. Cum enim videret Nimrodum tyrannidem affectare, vera religione abnegata, idololatriam stabilire, ne cum homine impio videretur iugum trahere, hoc est, consilia contulisse,


page 12, image: s0084

inque subditorum oppressionem coniurasse; sponte cessit, Ninivenque Assyriae Regiam aedificavit, a Nino filio, (ut quidam volunt) a quo etiam nomen accepit, absolutam, ut se adversus Chamitarum potentiam desendere posset. Et haec sententia est Lutheri, et omnium orthodoxorum Theologorum; cui etiam nos calculum nostrum addimus.

Refutatio prioris opinionis.

Ad I. argumentum contrariae partis dicimus, quod in eo committatur Elenchus petitionis principii. Siquidem pars adversa pro concesso sumit, quod concedi non debet, neque potest. Nam dicunt esse hoc loco Ellipsin. At unde illam probant? Sic enim poni debuisset
[Gap desc: Greek word]
, uti fit Hoseae 5. v. 13. Ephraim el Assur, ad Assur misit.

Ad II. argumentum dicimus, si Assur hoc loco accipitur non proprie, sed metonymice, pro regione Assyria, et Assyriis, ut vult Piscator et Pareus; tum inexplicabilis foret quaestio, Unde Assyria et Assyrii nomen sortiti fuissent.

Ad III. argumentum dicimus, quod alienum a Mosis instituto non sit in descriptione Nimrodi Assuris nomen exprimere, licet distinctae eorum sint Genealogiae: ille namque ex impii Chami, Gen. 10. v. 6, 7, 8. hic vero ex Semi prosapia oriundus fuit. Genes. 10. v. 22. Nam quia Moses primae Monarchiae, quae Babyloniorum et Assyriorum fuit, et Regiam habuit Babylonem, mentionem fecit, Gen. 10. v. 9, 10. ideo digressiunculâ parenqetixh=| indicat, quare ista Monarchia postea dicta fuerit Assyria, et nomen Nimrodi perdiderit; nempe, quod Nimodus tyrannide suâ effecerit, ut populi, quos paullo ante subegerat, rursus ab eo deficerent: Inter illos etiam insignis ille Heros Assur filius Semi fuit, qui et tyrannidem Chamitarum ferre nolens, e terra Sinear, hoc est, e Chaldaea, exivit, et Niniven aedisicavit, ut adversus Chamitarum potentiam tueri se posset. Nam prima Monarchia duas praecipuas Regias aut Metropoles habuit, nempe Babylonem et Niniven: quarum illa a Nimrod, haec vero ab Assure aedificata, et postea a Nino consummata fuit; uti Xenophon de Aequivocis scribit.

Acta Bellica. XXI.

Nimrodum plurima gessisse bella, extra controversiam est. Nam non tantum Imperium armis constituit, sed etiam constitutum armis defendit. Cum enim homines insuerum illud imperii iugum aegre subirent, illudque subinde excutere attentarent, nolentes volentes eos parere coegit. Unde etiam potens Venator appellatur. Fertur quoque anno Imperii sui 45 cum exercitu Principes Coloniarum misisse huc illuc, Assur, Medum, Magogum, Moscum, qui Regna sui nominis conderent, nempe Assyrium, Medum, Magogum (regnum Scitharum) et Moscum (regnum Moscovitarum:) quorum duo prima ad Asiam; duo vero postrema ad Asiam et Europam pertinent. Quia omnes ipsum pro Monarcha summo agnosebant, donec tandem tyrannico eius iugo pressi sese vindicarent atque deficerent. Vide Sleidanum lib. de 4. Monarchiis. Hinc Xenophon primos hominum Chaldaeos lare regnasse; et Plin. lib. 6. c. 26. Babylonem gentium Chaldaicarum caput dici, summamque in toto orbe claritatem obtinuisse scribit.

Quaestio hic moveri potest: Quisnam primus belli auctor fuerit?

Tres circa hanc quaestionem distinctae sese offerunt sententiae.

I. Iustinus Historicus, Ninum Assyriorum Regem finitimis primum bella intulisse, auctor est.

II. D. Christophorus Pelargus Com. in Gen. p. 265. putat, quod
[Gap desc: Greek word]
Amraphel (hoc est, loquens ruinam vel everfionem) primus belli auctor fuerit: Hic namque cum confoederatis quatuor Regibus, contra quinque pintapo/lews2 Reges bellum gessit, eosque devicit, Gen. 14. v. 1, 2, 8, 9. et multos captivos, inter quos etiam Lothus fuit, abduxit. v. 11, 12. Hosce vero Abraham 318. servis suis, et sociis Escol, Aner, et Mamre persequitur usque Danem, v. 14. dividit exercitum, et nocte securos invadit, caedit hostes, fugatque eos. v. 15. et omnem una cum Lotho substantiam reducit. v. 16.

III. Verum omnium optima est sententia, si dicatur Nimrod primus belli auctor. Etenim ille a Mose Gen. 10. v. 10. expresse potens in terra VENATOR appellatur, utique non tantum ferarum, sed etiam hominum, quos belligerando in potestatem suam redegit; uti ex sequentibus plenius patebit.

II. ACTA ECLESIASTICA. XXII.

Post diluvium impius ille Chamus, et inter Chamitas Nimrodus praecipuus Ecclesiae Idololatricae auctor exstitit. Nam ipse Turrim Babylonicam stupendae altitudinis (uti Targum Hierosolymitanum habet) eum in finem aedificavit, ut in summitate eius idolo suo templum conderet, et homines, ad tantum spectaculum undiquaque concurrentes, ad idololatriam sensim pertraheret. Atque propter hanc etiam hominum seductionem, Venatorem illum appellatum fuisse, idem Targum annotavit. Verba


page 13, image: s0085

eius haec sunt: Hic fuit potens in venatione in peccato coram Iehovah. Quia fuit venatus filios hominum linguis suis, et dixit eis: Discedite ab institutis ritibus Dei, et adhaerete institutis Nimrodi. Proptercadictum fuit: sicut Nimrod heros potens in venatione et peccato coram Iehovah. Hactenus Targum. Idem Cyrillus lib. 1. cont. Iulianum confirmat, quando scribit: Nullus (inquit) hominum, qui vixerunt ante diluvium, taxatur, quod Diis alienis fuerit deditus, vel immundis daemonibus obtulerit. At post diluvium et constructionem Turris et linguarum discretionem, etiam de Deo indignam habuerunt opinionem, qui per universam terram dispersi erant. Haec autem idololatria in Historiissacris UR a Chaldaeis (hoc est, lux, vel ignis) appellatur; a Persis (teste Plutarcho in vita Alexandri et Artaxerxis) Orimasda (hoc est, lumen sanctum, vel ignis sacer;) a Graecis *esi/a, a Romanis VESTA nominatur (quasi ignis Domini: ab Esch, ignis; et Iah, Dominus.) Nam Chaldaei ignem sacrum pro Deo coluerunt.. Cum enim audierant sacrificia a sanctis Patriarchis oblata, igne caelitus delapso incensa et consumpta esse, non Deum, cuius potentiâ illud fiebat, sed ipsum ignem colere stolidi coeperunt; sicut etiam Iustinus tradit. Atque hoc fictitium suum Numen reliquis Gentium Diis omnibus longe praeferebant Chaldaei, propterea quod illarum simulacra ex auro, argento, aere, ebore, aliâve materiâ fabrefacta, igne consumerentur. In quem etiam finem per varias orbis regiones, ignem suum circumvehebant, eoque idola reliqua comburebant, ut hoc Numen suum omnibus aliis maius demonstrarent; donec tandem fraude cuiusdam Sacerdotis Aegyptii ipsorum etiam ignis vinceretur. Confecerat enim sibi iste Sacerdos ingentem hydriam crebris undiquaque foraminibus patentem, quibus cerâ obstructis, varioque colore depictis, hydriam aquâ replevit, caputque ab idoli Canopi simulacro ablatum ei imponens arte fraudem dissimulat, illamque veluti idolum constituit. Veniunt Chaldaei, ignemque simulacro ad movent: tunc cera igne grassante resolvitur, et aquâ perfluente ignis exstinguitur. Atque ita Aegyptium Numen, cui nomen erat Canopus, victor evasit. Suidas in Collect. Atque hic cultus ignis idololatricus a Chaldaeis ad Assyrios, Medos, Persas, Graecos et Romanos est propagatus. Persae namque ignem talem annuatim equo albo impositum in pompa frequente circumgestarunt, quem Rex ipse, regni Proceres, et turba ingens populi adorarunt. A Romanis etiam, ut ignis perennis et pervigil, per Virgines Vestales (a Vesta sic dictas) in Templis religiose custoditus est. Ita in maxima mundi parte a religione sancti Noachi discessum est, auctore Chamo atque Nimrodo; et pro vero Deo diabolus in forma ignis adoratus est. Nam et sancta Semi posteritas isto veneno idololatrico infecta fuit; ita ut Deus Ecclesiae suae, ne plane incideret, consulturus, Abrahamum ex patria sua idololatrica, nempe ex UR Chaldaeorum, in qua patres ipsius Diis alienis servierant, (Iosuae 24. 2.) evocaret, terramque Chanaan ingredi iuberet, Gen. 12. v. 1. Unde Chaldaei dicti sunt
[Gap desc: Greek word]
tamquam Daemones vel Vastatores, vel filii Diaboli; ex sententia D. Hieronymi: Nam UR Abrahami patria, a culcu idololatrico
[Gap desc: Greek words]
Ur Casdim, hoc est, ignis Daemonum appellatur; iuxta Targ.
[Gap desc: Greek word]
Ura. Hodie vero Orchoe appellatur; sicut Petrus Appianus tradit.

III. ACTA OECONOMICA. XXIII.

Nimrodi coniux fuit RHEA, ex qua filium Iovem Belum suscepit; iuxta plerorumque Historicorum sententiam. Utrum plures genuerit liberos, incognitum est. Solius Beli fit mentio, qui patri in regno successit. Alii Historici statuunt, Belum fuisse Arphaxadum fratrem Assuris, qui cognomento Belus dictus fuerit: sed de hoc plenius suo loco dicturi sumus. Alii denique putant, Belum non fuisse filium Nimrodi, et ex stirpe Chami; sed fuisse filium Semi, qui alias Assur dictus fuit. Gen. 10. v. 22.

Tempus, quod a publicis negotiis vacuum habuit Nimrodus, venationibus impendit, atque ita dum bestias nimium insectatus fuit, animum quoque bestialem, hoc est, crudelem erga homines induit. Nam experientia testatur, eos, qui venationibus perpetuo occupantur, fanguinarios ac crudeles ut plurimum fieri. Exemplum, quamvis in re dissimili, habemus in Domitizno Imperatore. Hic namque stylo muscas interficiens, crudelitatem ex illo quottidiano exercitio didicit.

SECTIO III. III. DE EGRESSV. XXIV.

Denique Nimrodus, qui velut Tyrannus multa hominum milia perdidit, et ipse praeter omnem spem et opinionem periit. Nam (ut Cedrenus scribit) Turris Babylonica ab ipso aedificata, subito vento disiuncta, ruinâ eum oppressit. Berosus lib. 4. aliud mortis genus recenset, idemque subitum et inopinatum. Scribit namque eum non amplius comparuisse, subito translatum a Diis, put a Ethnicis,


page 14, image: s0086

hoc est, a diabolo ipso, cui hactenus servierat, et cuius idololatricum in hoc mundo regnum stabiliverat. Ita videmus, verum esse Politicorum monitum; nempe, tragicos esse Tyrannorum exitus: ipsis in poenam; iis vero, quos habent successores, in exemplum.

Regnavit Nimrodus annos 56. et successorem habuit Iovem Belum: quem plurimi Historici existimant eius fuisse filium.

USUS. QUAESTIO I. An Nimrodus primus in orbe Monarchafuerit.

De hac quaestione sex reperiuntur Doctorum sententiae.

I. Petrus Gregorius Tholosan. l. 19. de Republ. cap. 1. sect. 2. statuit ADAMUM primum fuisse a Deo constitutum Magistratum: tum quia ad imaginem Dei conditus fuit, cuius pars vel certe consequens est dominium; tum quia iubetur praeesse piscibus maris, volatilibus caeli, adeoque universis animantibus, quae moventur super terram. Gen. 1. vers. 28.

Resp. Verum haec Tholosani sententia in arce veritatis ponenda non est. Nam 1. distinguendum inter imperium in creaturas irrationales, et inter imperium in homines. Illud fuisse huius praeludium concedimus; sed tamen alterum ab altero distinctum esse et manere, contendimus. 2. Distinguendum inter imperium Paternum, et Monarchicum: illud Adamus in familiâ suâ exercuit; hoc vero a Nimrodo et cum Nimrodo coepit.

II. Quidam contendunt, CAINUM primum fuisse in orbe Monarcham. Quoniam Gen. 4. 17. Urbem nomine Henochiam condidisse legitur.

In hac sententia est Augustinus, qui lib. 15. de Civit. Dei c. 20. scribit; Cainum Regiâ et Monarchicâ potestate in civitate a se conditâ fuisse armatum.

Resp. Verum nos dicimus, quod vox Monarchiae dupliciter accipiatur.

1. *genikw=s2, et generaliter: sic accipitur pro qualibet Rei publ. administratione, cui UNUS aliquis cum imperio praeest. Nam notum est ex sacris pariter atque profanis Scriptoribus, quod vox Regis olim adeo communis fuerit, ut quibuslibet Gubernatoribus aut Dynastis, qui vel in unam civitatem imperium habuit,
[Gap desc: Greek word]
Rex appellatus sit. Nam Iosuae cap. 11. enumerantur 31 Reges, quos Iosua debellaverit, quique tantum in terra Canaan imperitarint. Iudic. 1. ait Adonibezek: IXX Reges, amputatis manuum et pedum pollicibus, colligebant micas sub mensa meâ. Unde facile est conicere, illos LXX Regulos admodum tenuis fuisse sortis atque conidtionis, parvaeque regionis Gubernatores: alioquin Adonibezek potentia in immensum crevisset, tot Regibus spoliatis. Et in hoc significatu facile concedimus Cainum Monarcham, vel Regem, dici potuisse.

2. *ei)dikw=s2, hoc est, specialiter, sive stricte. Sic vox Monarchiae accipitur pro uno ex quatuor summis in mundo Imperiis, quae in Scriptura S. enumerantur, et Catholica Imperia nominantur. Et hoc respectu, Cainum Monarcham fuisse, simpliciter negamus.

III. Quidam NIMRODUM;

IV. Quidam BELUM;

V. Quidam NINUM;

VI. Quidam denique NABUCHDONOSOREM M. primum mundi Monarcham fuisse affirmant. Quoniam ille primae Monarchiae Rex primus appelletur Dan. 2. 39.

Verum nos respondemus, quod Nimrodus fuerit primus in orbe Monarcha. Ubi tamen notandum, quod ortus Monarchiae primae dupliciter considerandus sit. 1. a)plw=s2, hoc est, absolute. Sic prima Monarchia Babylonica in ipso originem coepit; uti ex Gen. 10. 10. patet. 2. e)coxikw=s2. Sic coepit in Nabuchdonosore, in sensu limitato, hoc est, quoad summae excellentiae et dignitatis gradum. Qua de causa ipse Dan. 2. 38. CAPUT AUREUM vocatur, quod nempe ipse prae ceteris Regibus Babylonicis potentiâ et clementiâ excelluerit.

QUAESTIO II. An status Monarchicus, adeoque omnis Magistratus, sit sancta et bona Dei ordinatio?

Anabaptistae negant Magistratum esse sanctam atque bonam Dei ordinationem; ideoque illum plane tollunt; eique ne inter pios quidem locum concedunt. Hunc autem furorem suum atque delirium exemplo Nimrodi probare conantur. Ille namque primus in orbe Monarcha fuit. At ille fuit rebellis et seditiosus, Deo minime placens; id quod ipsum nomen Nimrodi arguit, quod amarum Dominatorem significat, a
[Gap desc: Greek word]
rebellare, deficere. Unde fortis Venator coram Domino appellatur. Sicut enim Venatores feras solent capere, aut interficere: ita ipse homines sub iuguum missos violenter oppressit. Unde tale argumentum formant.

Cuius malum est principium, illud est malum; ac proinde abrogandum.

Atqui Imperiorum atque Magistratus malum est principium in Nimrodo. Ipse namque iniustâ


page 15, image: s0087

atque violentâ hominum oppressione imperium constituit. Ergo.

Resp. Primo: Ad Maiorem dupliciter. I. Per inficiationem. Non statim omnia quae ex malo principio sunt orta, sunt tollenda, si ipsa pr se sint bona atque utilia: idque triplici exemplorum genere demonstrari potest. Quorum primum est Ecclesiasticum. Multi baptizantur absque fide et paenitentia, neque tamen ideo anabaptismus introducendus est, hoc est, Baptismum repetere licet. Quia Baptismus etiam illegitime acceptus, postea fit ratus atque legitimus, quando vera paenitentia agitur. Alterum est politicum. Regii status in populo Israelitico principium fuit malum, nempe populi fastidium, superbia atque kakozhli/a; neque tamen vel Reges, vel statum regium abrogare licitum fuit. Sic etiam ex malis moribus bonae Leges sunt ortae; (inquit ille apud Terentium.) neque tamen bonae Leges propterea sunt abrogandae. Tertium est O Economicum. Multa matrimonia ex principio pessimo oriuntur, atque illegitime contrahuntur, quae tamen consummata non licet rescindere. Unde patet, quod Maior propositio sit particularis. II. Per limitationem. Maior propositio tantum valet de iis rebus, quae ita ex malo principio oriuntur; ut ipsae quoque sint malae, pugnantes cum Legibus tum divinis tum humanis, et aut sint perniciosae aut inutiles. At hoc de Imperiis aut Magistratibus dici non potest. Quia Magistratus est ordinatio Dei, et nulla est potestas nisi a Deo, inquit D. Paulus Roman. 13. 1.

Deinde: Ad Minorem Theologi bifariam respondent.

1. Alii Nimrodi Imperium laudant, quod nempe ipse memor gladii abavo suo Noae divinitus concessi, reprobos et contumaces poenis coercendos, et idcirco Regnum aliquod armis constituendum in animum induxerit. Et sic Venator coram DOMINO appellatur, quia et feras et latrones cepit, et a Deo armatus est robore et successibus, ut constituere durabilem Imperii formam legibus, iudiciis et praesidiis, et sontes vi trahere ad poenas posset. Et sic Deus singulari consilio societatem humani generis muniit, et ordine maxima Imperia, quae Monarchiae nominantur, constitui voluit, ut plures Gentes coniungi possent, et unius summi Imperii potentiâ facilius Tyranni punirentur. Postea autem Nimrodus potentiâ divinitus traditâ abusus, atque Tyrannus est factus. Fuit igitur Nimrodus Tyrannus non ratione Tituli, quia a Deo potestarem accepit; sed ratione Exercitii, quia potestare a Deo acceptâ abusus est.

2. Alii Nimrodi Imperium vituperant, quod nempe tyrannicum fuerit. Et hi distinguunt inter rem ipsam, et modum quo quis rem consequitur. Res ipsa saepius est a Deo, et probatur Deo; licet modus quo quis eam consequitur, non sit a Deo, neque probetur Deo. Sic Ministerium Ecclesiasticum et sancta Dei ordinatio; licet modus saepe sit vitiosus, quo quidam in illud sese ingerunt. Sic divitiae in se et per se sunt et manent bonae; (quia sunt insigne Dei donum) licet modus, quo avari eas ad se rapiunt, non sit a Deo. Ita etiam de Imperio Nimrodi dicendum. Nimrodi Imperium non a tyrannide coepit, sed cum tyrannide coniunctum fuit. Quare aliud est potestas, et aliud est abusus potestatis. Ipsa potestas est a Deo, et initium a Dei ordinatione cepit. Deus namque post diluvium Magistratum instituit. Gen. 9. 5. Formula institutionis haec est: Qui sanguinem hominis fuderit, eius sanguis PER HOMINEM (scilicet, divinitus ad hoc vocatum et ordinatum, hoc est, Magistratum) effundetur. Sed initium Tyrannidis, quae est abusus potestatis, est a Nimrodo atque diabolo. Quare distinguenda est potestas a vitio potestatis atque personae. Huc pertinet elegans locus, vi exstat Esaiae 19. 4. ubi Deus inquit: Concludam Aegyptum in manu
[Gap desc: Greek words]
DOMINORUM DURI. Putant Interpp. Prophetam loqui de Psammetycho Aegyptiorum Rege. Cum enim aliquando caeso Rege interregnum esset, et 12. Cubernatores eligerentur, qui debebant unanimi consensu regnum administrare, illi potestatem suam in tyrannidem verterunt: Et cum odissent Psammetychum (qui unus ex 12 erat) cumque in exilium eiecissent, ille auxilio Ionum in Aegyptum rediit, et sublatis ceteris Tyrannis (ut scribunt Herodotus et Diodorus Siculus) solus regnum obtinuit, atque multa per vim et tyrannidem fecit. De hoc igitur Tyranno Psammetycho Deus inquit: Concludam Aegyptum in manu DOMINORUM DURI. Mirabilis haec videtur constructio, sed non caret mysterio. Nam Dominium Psammetychi a Deo ipsi concessum, per plurale DOMINORUM; sed Durities et tyrannis a propria persona dependens per DURUM fingulare exprimitur: ut ira ipsa constructio et epitheti attributio discrimen faciat, ostendatque Tyranni dominium esse a Deo, quod denotatur per plurale
[Gap desc: Greek word]
DOMINORUM. Magistrtus namque est Vicatius Dei, (qui est in essentia unus et in personis trinus,) sed duritiem esse a Tyranno, vel originem trahere a diabolo.

DUBIUM.

Dicis: Potestatem omnium Magistratuum esse a Deo; sed Tyrannidem esse a diabolo et Tyranno ipso. Quomodo igitur intelligendum est, quod Deus


page 16, image: s0088

apud Hoseam Prophetam c. 8. v. 4. inquit? Ipsi Reges constituunt absque me: Principes assumunt me inscio.

Resp. Deus ibi loquitur de Ieroboamo impio et rebelle Rege Israel, qui per vim Regnum Israel occupavit, hunc, inquit Deus apud Oseam, Regem, a se non constitutum esse. Quod ita intelligendum.

I. Aliud est ipsa potestas, aliud est potestatis acquisitio et usurpatio. Ipsa potestas semper est a Deo: Quoniam non est potestas nisi a Deo, hoc est, omnis ptestas est a Deo. Rom. 13. 1. Sed potestatis acquisitio et usurpatio illegitima est tyrannis, quae est ulcus potestatis, non potestas. Et haec non est a Deo.

II. Tyrannis rursus dupliciter consideratur. Primo quatenus est malum culpae: Deinde quatenus est malum poenae. Quatenus est malum culpae, sic non est a Deo. Deus enim non vult malum, Psal. 5. 4. Quin potius Deus Tyrannos eorumque tyrannidem odit. Sap. 14. 9. Similiter odio sunt Deo IMPIUS et IMPIETAS eius: et tandem utrumque punit, uti ostendit exemplum Pharaonis Exod. 14. 18. Ieroboami 1 Reg. 13. 34. Herodis utriusque Matth. 2. 19. Actor. 12. 23. Cuius autem Deus est altor, eius non est auctor; sicut pulchre Fulgentius ait. Quatenus vero Tyrannis est malumpoenae; sic omnino est a Deo, non tamquam Auctore, sed irato Iudice. Quia universalis est regula Prophetica Amos 3. 6. Non est malum in civitate, quod non fecerit Dominus. Deus namque subditorum impietate et ingratitudine ad iram provocatus Tyrannis imperium in eos concedit, ut poenas luant, qui piis Magistratibus parere noluerunt. Ita Hoseae. 13. 11. Deus inquit: Dedi tibi Regem in furore meo. Ita etiam Regni Israelitici laceratio, et potestatis translatio a Roboamo ad Ieroboamum, fuit a Deo, tamquam iusto Iudice, peccata Salomonis et Roboami vindicante. Hinc legimus 1 Reg. 12. 24. quod Deus prohibuerit Roboamo Regi Iuda, cum 10 tribus ab eo defecerant, ne adscenderet, atque bellum contra fratres filios Israel gereret. Addit hanc rationem: A me enim factum est verbum hoc, hoc est, Ego volui (voluntate consequente vel iudicii) ut 10 illae tribus ab Imperio posteritatis Salomonis avellerentur. Confer 1 Reg. 14. 7, 8. Ipsa vero seditio et rebellio Ieroboami, quatenus malum culpae fuit, non erat a Deo, sed a diabolo, et a Ieroboamo superbo. Ideoque etiam Deus illum graviter punivit. 1 Reg. 13. v. 34. et 1 Reg. 14. 10.

QUAESTIO III. An Magistratus subditos suos armis ad religionem cogere debeat?

Resp. Aluid est, Religionem propagare; aliud est, eandem propugnare. Quae duo accurate sunt discernenda.

PROPOSITIO I. Religionem veram armis et gladio propagare Magistratui non licet.

Sicut Nimrod fecit, qui potens Venator coram DOMINO fuit. Gen. 10. 9. Nam ipse subditos suos ad falsam religionem violenter adegit, et a vero Dei cultu abduxit. Quod exemplum uterque Antichristus Orientalis et Occidentalis imitatus est. Mahumet namque gloriari non dubitavit, se missum esse non in virtute miraculorum, sed gladii; uti ex Alcorano patet, et ex Epistola Amurathis III Turcici Imp. anno 1593. ad Rudolphum II Imperatorem Romanum missa: Cuius formulam vide in historia Sardanapali Monarchae XXXVIII. Papa Romanus idem facit; uti ex Inquisitione Hispanica constat. Similiter etiam Iesuitae principes atque Magnates subinde ad arma capienda adversus subditos Pontificiae Religioni non addictos incitant. Vide Costerum in Enchiridio.

Verum nos ex verbo Dei docemus atque dicimus:

I. Quod Magistratus Christianus iure subditos suos ad religionem atque fidem cogere non queat. Quia hominum voluntatibus atque conscientiis dominari, est supra vires omnium hominum constitutum. Nam voluntas cogi non porest. Coacta enim voluntas (ut inquiunt Iurisconsulti) non est voluntas. D. Matthaeus in Comment. de Regul. Iur. p. 41. Voluntas per essentiam libera est, adeo ut libertate detractâ voluntas desinat esse voluntas. Scalig. Exser. 307. l. 25. De qua libera potestate dicimus vere et omnium Gentium consensu: Volo velle, volo nolle. Scalig. ibid. Iam vero Religio et fides sunt maxime voluntaria. Nam Fides est notita in mente, et assensus liberrimus in voluntate. Mentes autem et voluntates hominum homo nullus cogere potest. Unde non minus pie quam vere dixit Stephanus Batori, Rex Poloniae: Deum tria sibi reservâsse: 1. Ex nihilo aliquid creare. 2. Futura praenuntiare. 3. Conscientiis dominari. Et in eandem sententiam quoque inquit Lactant. l. 5. Instit. divin. c. 19. Quis imponat mihi necessitatem vel credendi quod nolim, vel, quod velim, non credendi? Nihil tam voluntarium quam religio; in qua, si animus aversus. iam sublata, iam nulla est. Similiter


page 17, image: s0089

Maximil. II. Imperator dixit, Nullam esse tyrannidem intolerabiliorem, quam conscientiis dominari velle. Quia solus Deus sit conscientiarum Dominus.

II. Dicimus, quod Magistratus Christianus subditos ad religionem cogere non debeat. Quia violenta hominum ad Religionem atque fidem coactio

Primo est a)/grafos. Nam nullibi in Scriptura S. praesertim autem in N. T. mandatum est, ut homines Christiani externâ violentiâ, ferro, gladio flammâque ad religionem capessendam cogantur. In parabola quidem de cena magna, Luc. 14. 23. narratur, Patremfamilias servo suo mandasse, ut invitatos ad cenam COMPELLAT vel COGAT intrare. Verum coactio illa non est externa, vel violenta. Quia haec Ministris Ecclesiae nullo modo competit, sed moralis vel spiritualis, quae consistit in verbi divini praedicatione, et poenarum comminatione, quae mediante auditores suos Ecclesiae Ministri ad paenitentiam excitare debent.

Deinde est a)nti/grafos. Nam perversus et inversus ille docendi ordo, ut in Ecclesia a violenta coactione fiat initium, plane ignotus es tApostolicae et primitivae Ecclesiae; imo eidem est e diametro contrarius. Nam Christus iussit Apostolos docere ac baptizare; non vero iussit, ut eos, qui audire nollent, interficerent, aut civilis potestatis auctoritate ad credendum compellerent. Huc respiciens D. Paulus 2 Cor. 10. v. 4. inquit: Arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed dunata\ tw=| *qew=|, potentia Deo, hoc est, a Deo, ad subversionem munitionum. Similiter Christus Iohanni Apostolo apparens, gladium ore gestare visus est, Apoc. 1. v. 16. Hic per Gladium Christi et per arma Apostolorum non sarkikw=s2 intelligenda sunt arma, et gladii externi sive corporales. Sed spirituales, ut ipsa oppositio 2 Cor. 10. evincit, hoc est, Evangelii praedicatio, quâ Christus eiusque Apostoli mundum debellarunt.

Tertio est a)/logos kai\ a)qeo/logos. Ideoque cum infelici successu coniuncta. Violentis namque et cruentis mediis homines ab illa religione, ad quam coguntur, magis abalienantur et irritantur. Coactio enim illa non fidem, sed tantum hypocrisin inducit. Unde pulchre ait D. Gregorius: Qui fidem asperitatibus propagari volunt, suas, non Dei causas probantur attendere. Tertull. in lib. ad Scapulam cap. 2. p. 88. Religionis non est, cogere ad religionem, quae sponte suscipi debet, non vi. Et in Apologet. c. 23. inquit: Videre, ne et hoc ad irreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis; ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim. Nemo se ab invito coli vellet, ne homo quidem. Confer Psal. 54. v. 7. Unde Rex Navarrae in literis ad Nobiles Aquitaniae ap. Dinethum lib. 6. Histor. Gall. fol. 488. recte scribit: Non gladio, sed persuasione ac vi doctrinae, in cordibus hominum, religio plantatur, et honesto vitae exemlo confirmatur.

PROPOSITIO II. Veram Religionem armis propugnare sive defendere licet.

Nam piis Principibus non tantum licet, sed etiam eos decet, si qua vis publica atque iniuria subditis suis, praesertim ab hostibus externis intentetur, sive religionis, sive libertatis praetextu id ipsum fiat, eorum defensionem suscipere. In tali namque bello non hoc praecipue quaeritur, An religio in se et per se armis defendenda; sed an subditi propter religionis professionem iniuste oppressi, a Principe suo contra vim illatam sint defendendi? Id quod non solum licitum, sed etiam necessarium esse contendimus. Nam immota est haec lex naturae: Vim vi repellere licet. In quam sententiam etiam Cicero graphice inquit in Oratione pro Milone: Est, iudices, haec non scripta, sed nata lex: quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex Natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus: ad quam non docti, sed facti; non instituti, sed imbuti sumus: ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim, in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis. Haec Cicero. Sic olim Iudices, Reges atque Duces populi Dei veram religionem propugnarunt adversus Philistaeos aliosque feroces Tyrannos. 1 Mach. 3. v. 20. legimus, cum Antichus Israelitas propter religionem oppugnatret; dicit Iudas Maccabaeus: Ipsi veniunt ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros. v. 21. Nos vero pugnabimus pro animabus nostris et pro legibus nostris. Ita Constantinus M. et Theodosius M. Christianos contra Gentiles armis tuebantur, et hactenus Christiana Religio contra Turcarum vim defenditur. Nam si patriam, si libertatem, fortunas denique adversus iniustam hostium violentiam defendere licet; utique etiam religionem veram, necessitate ita flagitante, defendere licebit. Hinc veteri proverbio pro aris atque focis pugnare dicuntur, qui se suosque iusto bello, sive sacrum sive profanum illud fuerit, defendunt. Neque ab hoc officio Magistratus propter incertum belli eventum dererreri debet, sed potius eum Deo committens, dicat cum Ioabo belli Duce, adversus Ammonitas et Syros pugnanturo: Confortemus nos pro


page 18, image: s0090

populo nostro, et pro urbibus Deinostri; Dominus autem faciat, quod bonum est in oculis eius! 2 Sam. 10. 12.

QUAESTIO IV. Quaeritur, an Venationes sint licitae, et in Principibus virisprobandae?

Occasionem huic quaestioni praebet nobis Nimrodus, qui reprehenditur a Spiritu S. quod potens fuerit venator coram Domino. Ideoque non immerito quaeritur: An Venationes sint licitae, et in Principibus viris probandae?

Nos breviter respondemus: Valet hîc usitatus ille versiculus.

Usus habet laudem: crimen abusus habet. Quare distinguimus inter studium venationis moderatum, et immoderatum.

Si sermo est de moderato venationis studio, Quis sane eam non probaret?

1. Propter ipsius Iehovae praescriptionem. Deus ipseleges venationis praescribit Lev. 17. 13. Qui venatione atque aucupio ceperit feram vel avem, quibus vesilicitum est, fundat sanguinem eius, et operiat illum terrâ

2. Propter Exemplorum inductionem. Gen. 27. 4. legimus, quod Isaacus filio suo Esavo demandarit, ut ipse in campum egressus feram capiat. Similiter Rex Salomon venatione cervorum, caprearum et bubalorum, mensam regiam ferinâ carne instruxit, 1 Reg. 4. 23. In profanis quoque historiis legimus, quod optimi atque fortifsimi Imperatores, Reges atque Principes venationibus delectati sint. Alexander M. post prandium saepe diem venatione consumebat; et ubi ab armis atque acie quies erat, assiduâ venatione oblectabatur. Plutarchus in Alex. Alexander Severus laudatissimusille Imperator, qui summam Imperii curam gerebat, quandoque venabatur. Lampridius in vita Severi. M. Antoninus Philosophus Imperator a gravioribus imperii curis animum remittens in venationem perrexit. Iulius Capitolinus in vita ipsius.

3. Propter venationis utilitatem. Quadruplex potissimum venationis est utilitas. Prima est OEconomica. Quia mensa Principum venatione cervorum, aprorum, leporum, etc. instrui potest, uti exemplum Salomnis ostendit. Itaque Veteres venatu fere vivebant, et arcu victum sibi parabant, hoc est, sagittandi arte. Eapropater bi/os vita ipsa fuit dicta a)po\ tou= biou=, hoc est, ab arcu, sive api\ th=s2 bi/as2, a violentia; contraria videlicet primis illis hominibus qui carnes non gustabant, sed terrae fructibus contenti vivebant. Eustath. Illiad. a.

Secunda est Physica. Quia venatio non solum curas levat, sed suo exercitio corpus vegetius atque robustius reddit, et bonam valetudinem comparat, ut venationis studio dediti videant audiantque magis, et senescant minus. Xenophon l. 1. de Cyropaed. Unde Carolus M. Imp. ille laudatissimus venationem tamquam rem saluberrimam etiam senex hand neglexit, neque ob hanc per nives vel calores saltusque aut montes percurrere, aut aliam quampiam tempestatem exhorruit graviorem. Cuspinian.

Tertia est Ethica. Quia homo venationibus temperantior redditur et sapientiâ instruitur. Hinc Salustius scribit in bello Iugurth. Iugurtham statim initio aetatis non se luxui et inertiae corrumpendum dedisse, sed pleraque tempora in venando transegisse. Siquidem solitudo et silentium, quod venationi datur, magna cogitationis eruditae incitamenta esse solent. Plin. lib. 1. Epist. 6. Et lib. 9. Epist. 10.

Quarta est Polemica. Quia venationibus animus fortior redditur; Et venationes similitudinem cum re bellica habent: neque parvam fortitudinisspeciem prae se ferunt. Non enim cuiusvis est, lustrare saltus, excutere cubilibus feras, superare immensa montium iuga, et horrentibus scopulis gradum inferre, nullius manu, nullius vestigio adiutum. Unde nullum studium est, quo impensius Principes delectantur. Xenoph. Cyrop. lib. 1. scribit: Venationis exercitium plurimum simile esse militari labori; ideoque qui ad bellum assuefaciendi sunt, illos primis statim annis venationibus esse exercendos. Quod etiam Platonis lib. 7. de Legibus est consilium. Confer Philonem lib. 1. de Vita Mosis fol. 393. item in lib. de Iosepho. Et Eusebium lib. 8. de praeparat. Evangel. c. 14. Et Iulium Pollucem in prooem. lib. 5. ad Commod. Imperat. Ita Virgilius Poetarum princeps decori observantissimus venandi studium in Ascario laudavit; illus namque iuvenilis ardor

Optat aprum et fulvum descendere monte leonem.

Et si ita venandi studium intra terminos mediocritatis consistat; quis illud, si prudens rerum aestimator audire velit, improbaret?

Verum immoderatum venationis studium omnibus modis est improbandum et detestandum, quando nempe Principes, totam eo mentem suam deiciunt, ad maiora natam; misellis rusticis plagas inferunt, sata laeta, boumque labores diruvunt; inter cervorum greges, quasi essent ex numero


page 19, image: s0091

ipsorum, obambulantes, id tantum ab iis differunt, quod lineamenta hominis gestent, ut de Hagide Curetum Rege loquitur Iustinus lib. 44. Quorum

Tunc etiam defessa toro cum membra reponunt,
Mens tamen ad silvas et sua lustra redit.

Uti Thomas Morus Angliae Cancellarius pulchre et venuste scribit.

Haec, inquam, qhromani/a et kuthghtikomani/a merito est improbanda. Hac nonnulli Principes ita sunt correpti et corrupti, ut ei omnia posthabeant, magno suo cum dedecore et ingenti subditorum damno. Hinc fit, ut

Haec bis bina, canes, et aves, serviatque caballi
Dicantur dominos saepe vorare suos.

Hinc fit, ut ille qui nimiâ venandi mani/a| laborat, tandem abiectâ humanitate ipse fera efficiatur, morumque prodigiosa perversitate tamquam Actaeon in belluam mutetur: Sicut Itali non inconcinne describunt atque derident furiosum huiusmodi venationum aucupem, nempe, quod venator sit bestia, sedens super bestiam, manu tenens bestiam, secum ducens bestiam, et insequens bestiam. Confer Spangenberg. in Daemone Venat.

De Mithridate Rege Ponti scribit Patricius lib. 3. de Regno, Tit. 6. quod tantâ venandi rabie percitus fuerit, ut septem annis continuis, neque urbis, neque ruris tecto usus, inter silvas quasi errabundus vagatus fuerit,

Ut fera sub nemorum latebras fugit, acta canum vi.

Imo etiam tandem crudelitatem et saevitiam induunt, ut, qui ferarum sanguine gaudent, humano etiam delectari incipiant. Ita Diocletianus Imp. tyrannidem suam a muscarum confixione incipiebat. Eodem modo quoque Nimrodus initio venatui liberius indulsit: tandem vero non tantum e silvis in apertum campum progressus, hominum venator factus, cos in suam potestatem redigebat, et omnes, quotquot ei resistebant, bello victos atque captos instar venatoris iugulabat. Quare moniti sint Principes, ne nimium venationi indulgeant.

Est modus in rebus, sunt certi denique fines;
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.

ADAGIUM.
[Gap desc: Greek word]
*w)s2 *nebrw)d gi/gas2 enanti/on *kuri/ou.

Arias Montanus: Sicut Nimrod fortis venatione ad conspectum Domini.

D. Hieron. Quasi Nimrod robustus venator covam Domino.

Luth. Das ist ein gewaltiger Jäger für dem HErrn/ wie Nimrod.

In huius Adagii interpretatione duo verniunt notanda: 1. Sensus. 2. Usus.

I. SENSUS.

Sensus huius Adagii secundum diversam Interpretum explicationem triplex est. Accipitur enim

PRIMO: *qhreutikw=s2 kai\ kunhghtikw=s2, hoc est, de Ferarum venatione. Graecus textus ipsum nominat kuthgo\n, hoc est, Venatorem, qui primus canes venatum duxerit. Primus namque artem venatoriam exercuisse Nimrod in Scripturis Divinis legitur. Illud enim CORAM DOMINO, publicam apud omnes venatoriae artis peritiam et existimationem affert. Vide Pined. in c. 3. Iobi v. 14. p. 206.

SECUNDO: *politikw=s2, hoc est, de politica dominatione. Ubi rursus duplex occurrit Interpretum sententia. 1. Quidam accipiunt hoc Adagium in bonum, quod Nimrod primus a Deo Monarcha in orbe sit constitutus, gladiusque ei traditus in bonorum defensionem et malorum coercitionem. Rom. 13. Et hi dicunt, quod fuerit potens Venator CORAM DOMINO, hoc est, quod potentia ei a Deo sit tradita, eique nota et approbata. 2. Quidam accipiunt illud in malum, quod nempe fuerit venator non ferarum, sed hominum, quos violenter instar venatoris oppresserit, inque suam potestatem redegerit. Et hi dicunt, quod fuerit Venator robustus coram Domino, hoc est, quod plam excusso omni Dei timore, violentiâ et fraudulentiâ in alios grassatus fuerit, vicinosque violenter oppresserit. Non secus atque Gen. 6. 11. dicitur terra corrupta esse CORAM DOMINO, hoc est, palam.

TERTIO: *e)kklhsiasikw=s2, idque rursus in bonum et in malum.

1. Qui in bonum accipiunt, illi dicunt quod Nimrod fuerit fortis venator coram Domino, hoc est, quod feras sit venatus, quas postea Deo in sacrificium offerret.

2. Qui in malum accipiunt, dicunt quod Nimrod fuerit robustus venator coram Domino, hoc est, quod novam religionis formam excogitaverit, ad quam subditos violenter adegerit, et a vero Dei cultu abduxerit.

*e)pi/krisis2.

Quid autem in tanta sententiarum varietate de vero Adagii huius sensu statuendum sit, paucis mentem nostram aperiemus, iudiciumque nostrum subiungemus.

De prima dicimus, quod ea sit vera in tantum, sed non in totum: hoc est, concedimus quod


page 20, image: s0092

Nimrod fuerit venator ferarum; sed non tantum, ve rum etiam hominum. Nam e silvis et lustris ferarum ad pugnas cum hominibus progressus, de summa rerum cum illis concertavit; uti ex textu patet. Praecedit enim v. 8. Ipse coepit potens esse in terra. Et sequitur vers. 10. Principium regni eius Babel. E. non tantum venator ferarum fuit. Quia haec potentia venatoria tantam non merebatur laudem. Licet enim venationes per se non vituperentur; tamen immoderatum venandi studium omnino vituperio dignum est. quo etiam Nimrodus fuit percitus; quoque multi Principes ita sunt correpti et corrupti, ut malint potentes venatores, quam sapientes Gubernatores salutari. Verum illi potentes venatores potius coram lupis et apris, quam coram Domino dici merentur.

De secunda dicimus, quod Nimrodus fuerit bonus Imperator Originaliter, vel respectu divinae intentionis. Deus namque gladio Magistratum armavit post diluvium, in defensionem bonorum et vindictim malorum. Gen. 9. 5. Sed malus IMperator fuit Eventualiter. Quia potestate divinitus concessâ abusus in Tyrannum degeneravit, sicut etiam Nimrodi nomen arguit. Aliud igitur est sancta Dei voluntas, aliud vero est malitiosa Nimrodi perversitas. Iuxta DEI voluntatem venator latronum atque facinorosorum esse debuit: sed ex Satanae instinctu et propria cordis perversitate Tyrannus, quam DEI Minister essemaluit. Vide supra §. 11. 12.

De tertia dicimus, quod solus Abenezra inter Ebraeos inventus sit, qui Nimrodum laudet; vel, ut Mercerus loquitur, qui impium iustificare velit. Non enim dicendus est Nimrod potens Venator coram Domino, in bonum, quod feras ceprit, ut illas in sacrificium Deo offerret, uti Abenezra contendit: sed potius in malum ita appellatur, quod videlicet instar Venatoris conscientiis hominum insidiatus sit, easque illaqueârit. Et ita interpretantur Lutherus omnesque Orthodoxi Thcologi.

Unde patet, quod Nimrodus fuerit Venator triplicirespectu. 1. Silvestris, qui nimium venatui fetarum indulserit, 2. Civilis, qui summum in mundo Imperium affectârit, vel potestate divinitus datâ abusus sit, et tandem in Tyrannum degenerarit. 3. Spiritualis (in malum,) qui veram religionem invaserit, multosque ad a)pis2asi/an, et ignis Chaldaici adorationem violenter coegerit, atque in pios Semi posteros, verae religioniaddictos, non secus ac venator in bestias horribiliter grassatus sit, eosque oppresserit. Unde Iosephus lib. 1. Antiq. Iudaic. cap. 5. recte scribit, quod Nimrodus subditos pro/s2 te u(/brin to=u *qeou= kai\ katafro/nhsin, hoc est, ad despectum et contumeliam Numinis instigârit. Et sic fuit potens venator coram Domino duobus modis: 1. Intentionaliter. Quia titulo religionis, hoc est, titulo cultûs divini et ordinis a Deo sanciti, tyrannidem suam tutatus est; uti Lutherus inquit. 2. Eventualiter. Tandem omni timore Dei omnique pudore excusso, coram Domino, hoc est, contra Deum eiusque Ecclesiam tyrannide suâ abusus est, et tantam erga Semitas exercuit tyrannidem, ut oppressorum lacrimae, et sanguinis profusi clamor in conspectum Domini adscenderit et vindictam flagitaverit; sicut de peccatis Sodomorum Spiritus S. loquitur, Gen. 19. 13.

II. Usus,

Usus huius Adagii est duplex, isque tum Politicus, tum Ecclesiasticus.

Usus Politicus.

Usurpari hoc Adagium potest adversus Tyrannos. 1. Qui in bona et fortunas subditorum violenter grassantur, cosque novis subinde exactionibus instar Nimrodi exhauriunt. Ut Roboamus, 1 Reg. 12. Caligula, Sueton. c. 40. Heliogabalus, Antigonus Rex Asiae, qui, cum ei obiceretur, quod Alexander Asiam tot exactionibus non onerasset: Bene, inquit; ille enim messuit segetes Asiae: Ego autem stipulas colligo. Verum cogitare illi debebant, quod Salomon Prov. 30. 33. ait: Qui nimium nares emungit, sanguinem elicit.

2. Adversus eos, qui in corpora vitamque subditorum tyramnice grassantur, corumque sanguine oculos suos pacunt. Quales erant Domitianus, Caligula, Maximinas, Tamerlanes, aliique Tyranni, qui nullum iucundius habebant spectaculum, quam humano sanguine animi feritatem oblectare. Talis quoque erat Galeatius Sfortia, qui coegit colonum, ut leporem, quem cepetat, crudum cum pelle devoraret, ex quo mortuus est. Corius vol. 6. hist. Mediolan. In tales homines, qui pluris amant vitam laicuius ferae, quam hominis ad imaginem Dei conditi, quadrat hoc Adagium, quod sint alteri Nimrodi. Quibus Salisber. in Policr at. lib. 1. c. 4. summam vesaniam tribuit. Non enim cogitant, quod homo ad imaginem Dei sit conditus, Gen. 1. v. 27. Gen. 9. 7. Iacob. 3. 9. quodque sanguis eius sit pretiosus in conspectu Iehovae, sicut Salomon ait Psal. 72. 14.

Usus Ecclesiasticus.

Quadrat quoque hoc Adagium (Est quasi Nimrodus: vel, Est alter Nimrodus) in Ecclesiae hostes,


page 21, image: s0093

qui absolutum adeoque tyrannicum in conscientias hominum imperium sibi arrogant, eosque adfalsam suam religionem cogere satagunt, constantesque Evangelii Confessores, qui characterem Antichristi in fronte manibusque recipere respuunt, gravissime premunt, bona eorum rapiunt, cosque omnibus lionoribus exutos, vel in exilium eiciunt, vel ferro flammaque e medio tollunt. Notum namque non uni urbi, sed toti Orbi, quam innumerabilis hominum multitudo, in Hispania, Gallia, Italia, Hollandia, ab Inquisitoribus haereticae pravitatis, solius religionis causa interempta sit. Auctor de Iure belli Belg. scribit: Ferdinandum Ducem Albanum paucis illis annis, quibus Belgio praefuit, octodecim mille et sexcentos utriusque sexus homines clam et palam furialibus carnificinis sustulisse. Ita D. Lutherus Tom. 1. Germ. fol. 557. in Epistola ad Albertum Cardinalem et Archiepiscopum Moguntinum hoc Adagium usurpat, ubi inter alia inquit: Was hülft doch euch Bischöffe / daß ihr sofrech mit gewalt fahret? et: Was lasset ihr euch düncken? Seyt ihr eiter Giganten vnd Rimroden von Babylonien worden?

REGULA.

Nomina Magnatum, propter similia studia atque mores, sive virtutes aut vitia insignia, ad alios proverbialiter transferri solent. Ita hominem Tyrannum vocamus alterum Nimrodum; voluptuarium, alterum Sardanapalum; hominem libidinosum atque crudelem, alterum Neronem; eloquentem, alterum Ciceronem aut Demosthenem, appellamus.

DYNASTIA SECUNDA.

MONARCHA II. BELUS. SECTIO I. DE ORTV.

I.

CIrca Ortum notanda sunt duo: 1. Generatio. 2. Appellatio.

II.

I. GENERATIO. Belus, Graece *bh=los, natus est Babylone in arce regia patre Nimrodo et matre Rheâ; iuxta Berosum, et plerorumque Historicorum sententiam. At Reinerus Reineccius in Syntagm. Heroico. p. 51. statuit, Belum, alio nomine ARPHAXADUM dictum, fuisse Noae ex filio Semo nepotem. Alii vero statuunt, Belum fuisse Assurem, non ex stirpe Chami, sed Semi; eiusque filium fuisse. Verum hac de re in historia Nini fusius dicturi sumus.

III.

II. APPELLATIO. Circa Appellationem Beli tria sunt notanda: 1. o(mwnumi/a. 2. poluwnumi/a. 3. e)tumologi/a.

IV.

1. *o(mwnumi/a. Nomen Beli est aequivocum: nam accipitur proswpikw=s2, et pragmatikw=s2.

Quando vox Beli proswpikw=s2 accipitur, tum tribus distinctis personis tribuitur.

1. Belus, secundum communem Historicorum sententiam, fuit secundus Rex Babyloniorum, filius Nimrodi, et pater Nini: de quo h. l. agimus. II. Belus, cognomento Priscus, fuit Epaphi, vel (ut alii volunt) Neptuni et Libyes filius, cui Isis post Apidis mortem nupsit, regnante Athenis Cecrope. III. Belus fuit Rex Phoeniciae aut Tyriorum, pater Didonis. (quae proprio nomine apud Virgilium Elisa, h. e. Elisabeth appellatur, et Carthaginem condidit.) Qui Belus insignis Heros et Bellator fuit. Num Cyprios Phoenicum littus infestantes piraticâ subegit; ut est apud Virgilium lib. I. Aeneid.

—— Genitor tum Belus opimam
Vastabat Cyprum.

Alio nomine dicebatur Metres; uti Servius ait.

Quando vero vox Beli pragmatikw=s2, accipitur, tum duo notat. I. Belus est fluvius Syriae; ubi primo repertum fuisse vitrum, Plinius scribit lib. 5. c. 19. Iosephus lib. 1. Belli Iudaici, Stadiis, ait duobus a Ptolemaide Belum amnem distare, iuxta quem sepulchrum Memnonis sit, et vitrea, in rotunda valle, arena, quam venti ex circumdatis iugis convehant, inexhausta saeculis vi, sed ante omnia mirabili naturâ, mutandi alia quoque in vitrum, quae attigerit, metalla. II. Belus Stephano oppidum est Hispaniae, non procul ab Herculis columnis; idem fotassis cum eo, quod a Plinio Belon appellatur.

V.

2. *poluwnumi/a. Hic Belus poluw/numos fuit. Quia dictus fuit I. Belus. II. Iuppiter Belus, a Beroso et Sleidano in lib. de IV. Monarchiis de vita Beli. III. A. Cyrillo appellatur Arbelus. IV. A Reinero


page 22, image: s0094

Reineccio, vocatur Arphaxaddus. v. Ab aliis Assur, cognomento Belus, appellatur.

VI.

3. *e)tumologi/a. Hic Monarcha dictus est I. Belus, triplici de causa. I. Iuxta quosdam dicitur Belus a Babel, a)nadiplw/sei primae syllabae dempta. Quod nomen postea Regibus Babyloniis et Assyriis mansisse putant, sicut in Aegypto Pharanoes nuncupati sunt. II. Alii statuunt, quod dictus sit Belus, a
[Gap desc: Greek word]
ball, Dominus. Quoniam Subditieum pro Domino suo agnoverunt, non secus atque a Sorabis, Pannonibus, et Graecis vicinis, Rex *despo/ths2 appellatur. III. Alii putant, cum dici Belum a Bel, hoc est, a Sole: quia Sol ab Assyriis, Babyloniis atque Persis Bel vocatur. Nam illi vitâ functo templum erexerunt Babylonii, eumque divinis honoribus sunt prosequuti.

2. Dicitur Iuppiter Belus. Quia fuit Nimrodi, (sicut Historici communiter sentiunt) primogenitus. Ioves autem primogeniti appellabantur. De quo elegans locus Xenophontis est notandus, qui exstat in libro de Aequivocis Personarum, c. 1. ubi inquit: Saturni dicuntur familiarum nobilium Regum, qui urbes condiderunt, Serenissimi. Primogeniti eorum Ioves, et Iunones: Hercules vero, nepotes corum fortissimi: Patres Saturniorum Caeli: Uxores Rheae et Caelorum Vestae. Quot ergo Saturni, tot Caeli, Vestae, Rheae, Iunones, Ioves, Hercules.

SECTIO II. DE PROGRESSV.

VII.

In progressu triplicia Beli Acta veniunt notanda: I. OEconomica, II. Politica, III. Ecclesiastica.

I. ACTA OECONOMIC A.

VIII.

Belus matrimonio sibi iunctam habuit Uxorem lunonem, quae ipsi peperit filium in regno successorem Ninum.

II. ACTA POLITICA.

IX.

I. TEMPORE PACIS. Quoniam Belus literis operam dedit, atque sideralem scientiam excoluit, (Nam Diodorus Sicul. c. 28. scribit: Flamines, pro more Aegyptiorum impensis et omnibus publicis oneribus exemptos, quos Babylonii Chaldaeos appellant, Belum instituisse) ideoque parente procul dubio mitior, nec tam crudelis erga subditos fuit, iuxta illud Poetae.

—— Didicisse fideliter artes,
Emollit mores, nec sinite esse feros.

Quin potius leges ipsis atque statuta praecripsit, quibus in officio continerentur. Nam vixerunt sub co Babyloniorum Philosophi, Chaldaei appellati. Hisce in mandatis dabat Belus, ut subditis Leges et vivendi praecepta praescriberent. Unde Babyloniorum Nomothetae dicuntur in Pandectis, Titulo de Origin. iuris.

X.

II. TEMPORE BELLI. Belus bellacruenta gessit, regnumque suum late extendit ad Sarmatiam usque Europaeam; teste Sleidano, in lib. de IV. Monarchiis in vita Beli.

[Sarmatia Europaa locus ille est, quem hodie Poloni atque Gentes vicinae incolunt, quique nomen Sarmatarum etiamnunc retinent. Nomen habet Sarmatia ab incolis Sarmatis, qui a Graecis Sauromatae appellantur, q. d. Duces altitudinis, quia terra versus septentrionem in altum assurgit. Sauromatae autem, iuxta Criticorum opinionem, dicuntur ab oculis lacertarum. Nam sau=ros est lacerta, genus serpentis. Et o)/mma oculus.]

Deinde quoque versus ortum regni sui terminos propagaturus, bellum intulit Sagarum Regi Sabatio: quem tamen non ipse, sed Ninus filius, atque successor eius, devicit; sicut Berosus tradit.

Fuerunt autem Sagae primum sacerdotes Armenii, qui multiplicati possederunt postea omnem regionem Caspiam usque ad Bactrianos. Nomen Sagan idem est, quod Vates. Unde descendunt nomina Latina Saga et praesagium; et Germanicum Sägen / h. e. benedictio.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

XI.

Belus, Nimrodi ingressus vestigiis, cultum retinuit idoloatricum; qui sub eius Imperio tantopere crevit, ut post obitum pro Deo ab Assyriis coli coeperit. Reineccius, p. 51. Unde etiam a Beroso Iuppiter Belus appellatus est. Quia ei vitâ defuncto templum et statuam erexerunt Babylonii, eumque prae ceteris Diis tamquamlovem (a iuvando sic dictum) divinis honoribus affecerunt. Vide Arrian. lib. 3. et Lil. Gyraldum syntam. 11. Histor. Deor. p. 108. Plinius lib. 6. c. 26. etiam suo aevo Iovis Beli templum durasse refert, cum urbs alioquin in solitudinem rediisset. Huius templi etiam mentionem facit Pausanias in Atticis. A Cyrillo nominatur Arbelus, qui lib. 4. contra Iulian. haec de eo addit: Arbelus, vir superbus et arrogans, primus hominum


page 23, image: s0095

dicitur a subditis Deitatis nomen accepisse. Perseverarunt igitur Assyrii et finitimae illis Gentes, satrificantes ei, et adorantes, etc. Sic post diluvium et ignis cultum prima idololatria a statuis originem coepit. Epiphanius in Ancorato primam scortationem appellat; cuius haec sunt verba: Prima scortatio est cultus statuarum. Confer Petrum Gregov. Tholosan. lib. 12. de Republ. c. 18.

[Bel
[Gap desc: Greek word]
Vetustus, aut nihil, fuit idolum Babyloniorum, a Belo II. Babyloniorum Rege ortum; cui apud posteros statua erecta honores divini sunt exhibiti. Dictum fuit I. a
[Gap desc: Greek word]
baal, Drminus. Quin et diabolum honore divino affici voluisse, hodieque velle, cognitissimum. Vid. Tremell. et Iun. in Iesaiam. c. 46. v. 1. 11. Vel a Sole. Quia Sol ab Assyriis, Babyloniis et Persis pro Deo summo habitus et adoratus fuit. Vel (ut alii putant) idolum illud quod illi adorarunt, formam Solis habuit. Unde factum, ut temporibus Iosiae Regis, equi, currus et cultus Soli essent dicati Ierosolymis, superstitione invectâ per Assyrios. 2. Reg. 23. v. 11. Ab hoc idoloalia etiam idola, quae a multis Gentibus colebantur, nomen acceperunt. Hinc enim dictum est nomen Belial, sive Baal; qui erat Deus Sidoniorum. Num. 22. v. 41. Iudic. 6. v. 25, 28. Iudic 8. v. 33. 2. Reg. 3. v. 2. Beelzebub, Deus Accaren. 2 Reg. 1. v. 2, 3, 6, 16. Beelphegor, Deus Moabitarum. Num. 25. 3. 5. Deut. 4. 3. Iosu 22. 17. Psal. 106. v. 28. Heseae 9. v. 10 Denique idolum BEL crebro in scriptura nominatur; ut videre est apud Iesaiam c. 46. v. 1. apud Ieremiam c. 50. v. 2. c. 51. v. 44. Baruch 6. v. 40. Dan. 14. v. 2, 3, 5, 8, 9, 10, 13, 17, 21, 27. Hoc Idolum Beli Daniel propheta confregit. Dan. 14. v. 21.]

XII.

Deinde ad Acta Beli Ecclesiastica recte quoque possunt referri SCHOLASTICA, nempe, quod studia Philosophica sub ipso refloruerint. Unde scientiae sideralis inventor a Plinio lib. 6. c. 26. appellatur. Ortique sunt tunc temporis Babyloniorum Philasophi, CHALDEI, non ex artis, sed gentis vocabulo nominati; uti Cicero libro 1. de Divinat. scribit: Quamvis Philo contrarium statuat, uti mox dicemus. Habitarunt illi ad Tigridis et Euphratis confluentem, sine dubio in urbe Seleucia, quam illo loco sitam fuisse Chorographi tradunt. Confer Historiam Nimrodi §. 18. Ludos ibi aperuerunt literarios, in quibus studium, cumprimis Astronomicum et Astrologicum, excoluerunt. Nam propter planiciem magnitudinemque regionis, quam incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones motusque stellarum observaverunt. Quibus notatis, quid ubique significaretur, memoriae prodiderunt. Eâque diuturnâ siderum observatione scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum, et quo quisque fato natus esset: sicut Cicero lib. 1. de Divinat. scribit. Unde Philo statuit, Chaldaeos nomen trahere a
[Gap desc: Greek word]
Chaldim, quae vox aequabilitatem sonat. Et haec notatio cultam a Chaldaeis sideralem scientiam, et aequabilem orbium caelestium motum spectat. Et sic est nomen non tantum gentis, sed etiam artis et professionis.

Chaldaei dicti sunt;

1.
[Gap desc: Greek word]
Chaldaei; a
[Gap desc: Greek word]
Cesed filio Nachor ex Melcha, Gen. 22. v. 21. a quo sunt prosati. Et hi occuparunt regionem Babyloniam, quae ab ipsis dicitur
[Gap desc: Greek words]
Terra Chaldaeorum. Hieronymus Chasdim interpretatur, quasi Daemones. Accepit
[Gap desc: Greek word]
sicut: et Daemon. Et sic est nomen Gentis. Gen. 11. v. 28. Ur Chasdim, hoc est, Chaldaeorum.

2.
[Gap desc: Greek word]
, mutato
[Gap desc: Greek word]
in
[Gap desc: Greek word]
Chaldim, Chaldaeiab aequabilitate dicuntur, uti ex Philone notavimus; et sic est nomen artis atque professionis. Quia Chaldaei Astronomiam iudiciariam invenerunt: et tantum hac in arte valuerunt, ut ab illis
[Gap desc: Greek word]
Chaldaei fuerint appellati omnes Mathematici, Genethliaci, Magi, etc. qui hanc artem profitebantur, quamvis in seiunctissimis regionibus oriundi essent. Ita accipitur Dan. 2. v. 2.

SECTIO III. DE EGRESSV.

XIII.

BElus iuxta Africanum incepit regnare in Assyria anno post diluvium 194, et regnavit annos 55. Moritur anno M. 1908. Vel iuxta laios, regnavit annos 62 vel 65. Reiner. Reinecc. in Syntagm. Heroic. p. 51. Dress. part. 1. Isag. Millen 11. p. 107.

Mortuus est anno regni 55, iuxta Africanum et Calvisium: iuxta Reineccium et Dresserum anno 62, vel 65.

XIV. De sepulchro Beli.

Aelianus lib. 13. c. 3. ex Herodoti lib. 3. scribit, quod ipse vita functus in urna vitrea in oleo collocatus fuerit. Astabat urnae columella, in qua scriptuna continebatur, eum, qui sepulchrum aperuisset, neque tatim replevisset urnam, (non enim plena fuit urna, sed vacuum a summis labris fere palmae spatium habuit) pesfime habiturum. Quo lecto Xerxes, qui sepulchrum aperuerat, expavit, et oleum celerrime iusfit infundi, non tamen impletum. Qui iterum infundi iussit, sed ne sic quidem incrementum cepit, donec frustratus omni labore infundendi cessaret, clausoque monumento, summa cum maestitia discederet.

Neque vero falsum eum habuerunt, quorum


page 24, image: s0096

praenuntia fuerat columna. Nam quinquaginta myriadum exercitu adversus Graecos conscripto, magnam cladem accepit, reversusque turpissimâ morte vitam finivit, noctu in strato a propria filia peremptus. Strabo de eodem Beli sepulchro ita scribit: Horti (inquit) super flumine sunt, ubi etiam Beli sepultura est, nunc eruta; quam Xerxes eruit, ut fertur. Ea pyramis erat quadrata, ex latere coctili tructa, stadii altitudine, cuius quodque latus stadium obtinebat. Hanc Alexander Magnus reparare voluit; sed cum multi laboris esset et multi temporis, (nam solum ad expurgandam terram 10000 hominum duobus mensibus opus erat,) quod inceperat, perficere non valuit. Ilico enim morbus et mors subsequuta est, etc.

MONARCHA III. NINUS.

CAPUT I. DEORTV.

I.

TErtius Monarchiae I. Rex fuit Ninus, Graece *ni=nos, qui Belo successit anno 1905, iuxta Sethum Calvis. Chron. p. 5. iuxta Dress. vero in parte II. Isag. Histor. Millen. p. 108. anno M. 1908.

II.

Nomen Ninus est aequivocum, et dittw=s2 usurpatur.

1. *topikw=s2 pro Civitate. Nam Civitas Ninive a Suida Ninoe, a Ptolemaeo vero et omnibus fere Geographis Ninus appellatur. Vide Plin. lib. 6. c. 26. et Strabonem in principio libri 26.

2. *proswpikw=s2. Sic est nomen proprium tertii Monarchae Chaldaeorum; de quo h. l. agimus.

III.

De persona et ortu Nini quinque diversae apud Historicos opiniones exstant.

1. Mercator in Chronologia sua contra Ammianum Berosum demonstrare conatur, Nimrodum fuisse illum ipsum, quem Graeci et Latini vocant Ninum. Quia (inquit) omnia quae de utroque dicumtur, mirifice inter se congruunt. Nam sicut de Nimrodo dicit Moses, quod primus in terra potens fuerit: Gen. 10. 9. idem Iustinus Historicus de Nino affirmat. Deinde Moses Gen. 10. 9, 10. de nimrodo dicit, illum non contentum suo Regno, egressum ex terra Assur, aliena Regna quaesivisse, et invasisse Assuriam, et Niniven urbem maximam condidisse. Haec ipsa quoque de Nino tradiderunt cum alii, tum Diodorus Siculus lib. 3. Haec ille.

2. Alii statuunt, quod Ninus fuerit filius Nimrodi, sive Beli: et hi Nimrodum atque Belum pro eodem habent. In hac opinione sunt Bellarm. in Chronolog. p. 3. et 5. Perer. comment. in Genes. p. 403. et in Comment. in Daniel. p. 351. Augustinus Torniellus in Annalibus sacris p. 135. et alii.

3. Alii statuunt, quod Ninus ex stirpe Chami oriundus filius Beli, et nepos Nimrodi fuerit. In qua sententia est Ammianus Berosus lib. 4. et 5. Antiq. Chaldaicar. ubi scribit: Nimrodum alio nomine dictum esse Saturnum primum, et patrem fuisse Iovis Beli, avumque Nini, primi Assyriorum Monarchae, nepotem autem Chus, etc. Berosi sententiam sequuntur plerique Historiei tum Veteres, ut Archilochus et Metasthenes; tum recentes, ut Sleidanus in lib. de 4. Monarch. Eâdem de re exstat Nini Epitaphium apud Xenophontem in lib. de Aequivocis; quod infra vide §. 14.

4. Quidam statuunt, hunc Ninum non fuisse de stirpe Chami, h. e. Beli filium et Nimrodi nepotem, sed eum fuisse de stirpe SEMI; et dici Assurem, cognomento Ninum. Iuxta quorum sententiam tertius Monarcha est Assur, cognomento Ninus, filius Semi, et frater Arphaxadi sive Beli. In hac sententia est Reinerus Reineccius in Syntagm. Heroico, p. 47. ubi ita scribit: Eo in eorum sententiam, quibus Ninus Assur est. Cur enim a sacrarum literarum auctoritate manifesta discederemus? In quibus quod relictum, e circumstantiis quibusdam omissis sustulit interpretando Iosephus. Et Suidas inter cetera inquit: Assyrii dicuntur ab Assur filio Sem, nepote Noae, qui Assur primus urbem magnam, Niniven postea dictam, condidit. De eodem ita Eucherius commentans in c. 10. Gen. Assur (unde Assyrii) non fuit in filiis Cham. Idem inculcat D. August. lib. 16. de Civit. Dei. Sed in filiis Sem reperitur. Unde apparet de progenie Sem exortos, qui postea regnum Gigantisillius (Nimrodi) obtinerent.

5. Alii statuunt, Ninum fuisse de stirpe Semi, sed Assuris filium et Semi nepotem. Et hi nituntur auctoritate Mosis, qui scribit Gen. 10. 11. E terra Sinear (h. e. c. Chaldaea) egressum esse Assur, et aedificasse Niniven. Ubi nonnulli Theologi statuunt, Assurem Semi filium idololatriae Nimordicae odio e Babylone abiisse, atque urbem Niniven condidisse, ut vera Dei religio in ea conservaretur; sicut ex historia Ionae notum est, religionis et cultûs divini reliquias in illa remansisse. Et verisimile esse aiunt, Assurem a filio Nino urbi Ninives nomen imposuisse: sicut etiam Cain urbem, quam condidit,


page 25, image: s0097

Henochiam a filio suo Henoch denominavit. Gen. 4. Vide D. Augustinum lib. 16. de Civit. Dei. c. 3.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

IV.

INprogressu tria sunt notanda: I. Acta OEconomi- II. Politica. III. Ecclesiastica.

I. ACTA OECONOMICA.

V.

Nino Diodorus Siculus duas uxores tribuit: Unam a)nw/numon, quae ei filiam nomine Sosanen peperit: Alteram vero SEMIRAMIDEM, quae dato arcis Regiae Zoroastris munitissimae capiendae consilio, Nino innotuit: Ideoque eam ob singularem sapientiam et admirandam formae elegantiam amare occoepit, maritoque Menoni ereptam ad se transtulit, proque uxore habuit, et ex ea filium Ninyam suscepit.

II. ACTA POLITICA.

VI.

I. Regni Assyriaci fundatio.

Ninus Niniven a patre suo Assure vel Belo inchatam absolvit; eamque regiam suam sedem esse voluit, ut adversus Chamitarum violentiam in ca defendere sesuosque posset. Distabat illa Ierosolymis 171 milliaribus, a Babylone 30 milliaribus. Haec metropolis valde magnifica erat. Nam 480 stadia in circuitu habebat, et 1500 turres in orbem continuit: moenia erant centenûm pedum altitudine: latitudine vero tantâ, ut nurorum fastigia ternis essent plaustris pervia. Ionas Propheta c. 3. v. 2, 3. vocat Niniven Civitatem illam magnam. Item Civitatem Dei, Ebraeorum more, qui illa, quae aliquo in genere excellunt, vel quantitate vel qualitate, DIVINA appellare solent. Ita Paradisus dicitur Hortus Dei, h. e. amoenissimus et fertilissimus. Montes Dei Psal. 36. 7. dicuntur montea maximi. Cedri Dei dicuntur arbores maximae atque altissimae. Psal. 104. 16. Et addit Ionas, quod Ninive fuerit magna itinere trium dierum. Quae verba quidam intelligunt de urbis transitu sive discursu per omnes plateas et vicos, hoc sensu: quod si quis eam voluerit totam per omnes plateas discursu perlustrare, illi opus fuerit triduo. Atque hi considerant vocem
[Gap desc: Greek word]
Mahalach, ambulationem. Sed possunt quoque haec verba intelligi de magnitudine urbis, eiusque ambitu, hoc sensu: quod videlicet urbs Ninive tam magna atque ampla fuerit, ut trium dierum iter fuerit unius portae ad alteram spatium. Nam in circuitu 480 stadia (sicut Diodorus Siculus lib. 2. scribit) h. e. 15 milliaria Germanica habuit; uti ex Herodoti lib. 1. Dresserus Millen 11. p. 111. refert: ubi tamen per iter unius diei intelligendum est, non quantum eques uno die possit conficere, ac ne quantum pedes quispiam festinando emetiri queat; sed quod commode a quolibet peragi possit: sicut ICti (Titulo de Verbor signification.) in singulos dies definiunt vicena passuum milia. Unde facile aestimari potest, quam magnifica, imo (ut Ionas Prophetaloquitur,) quam divina huius metropolis regni Assyriaci, quam Assur inchoavit et Ninus consummavit, magnificentia fuerit.

*po/ris1ma.

Unde patet errare Calvinum, Franciscum Iunium, Pareum, Piscatorem, Tossanum, aliosque, qui non Assurem atque Ninum, sed Nimrodum regni Assyriaci auctorem et fundatorem esse statuunt; illud probare satagentes ex loco toties citato Gen. 10. v. 11. Ex terra Sinear, h. e. Chaldaeâ egressus est Assur, et aedificavit Niniven. Ubi vocem Assur accipiunt non proswpikw=s2, de Assuris vel Nini (ut quibusdam placet) personâ; sed topikw=s2, h. e. de regione Assyria, in quam profectus sit non Assur, sed Nimrod, ibique civitatem illam magnam Niniven aedificaverit: ac proinde ille fundator regni Assyriaci dicendus sit. Verum hunc errorem in Historia Nimrodi cap. 2. §. 20. refutavimus.

VII.

II. Monarchiaeprimae amplificatio.

Nam Ninus regnum Babylonicum cum Assyriaco coniunxit, atque ita a)ci/wma Monarchicum a Babyloniis ad Assyrios transtulit. Dresser. Isag. Histor. Mill. 11. p. 108.

Quod ut melius intelligatur, occasionem et rationem huius facti paulo altius repetemus.

Vero consentanea est sententia eorum Historicorum, qui statuunt, Belum fuisse Assurem Semi filium, qui defuncto Nimrodo, regnum Chaldaicum ad suam stirpem revocavit, atque sic in integrum quasi restituit. Nam sicut Cham, ita etiam NIMROD non contentus fuit Africaesuae Imperio, quod pater illis in Meridie assignaverat; sed in Oriente quoque dominatus est, ibidemque in illa regione et mundi parte, quae erat posteritati Sem in Asia deputata et assignata, vi et armis Babylonem, in alieno nempe territorio, aedificavit, seque Monarcham constituit. Huius insolentiae pertaesus Assur, sive BELUS, defuncto Nimrodo alienigenâ,


page 26, image: s0098

imperium recuperavit, et regnum Chaldaicum in integrum restituit, seque Monarcham in solo patrio constituit, ac BABYLONEM metropolin Chaldaeae occupavit. Mortuo autem Belo vel Assure, successit filius eius NINUS, qui Babylonem, quam aedificarat atque inhabitaverat Nimrod alienigena, inhabitare noluit, neque sede eam Monarchica amplius dignatus est; sed sedem Regni in Assyriam (a patre Assure sic dictam) in metropolin Niniven, a suo nomine (NINO) appellatam, transtulit. Hinc Africanus scribit, quod Belus primus rex Assyriorum anno 29 regni sui (Assyriaci) anno M. 1878 Babylonios vicerit, atque illud Regnum cum suo coniunxerit: cui Ninus filius eius postea successerit. Sethus Calvisius Chron. p. 5. et 78. Quare iuxta Africani sententiam Belus est Assur, et Ninus filius eius.

Et haec est occasio, qua a)ci/wma Monarchicum a Chaldaeis ad Assyrios per Assurem atque Ninum translatum fuit. Ergo, quemadmodum Monarchia haec primum a regione principali Chaldaea, CHALDAICA, a metropoli vero eius Babylonia, BABYLONICA dicta fuit: Ita postea a principali regione, nempe Assyria dicta est ASSYRIACA. Interim tamen Monarchia Chaldaica seu Babylonica, et Assyriaca, est una Monarchia. Neque enim gens Chaldaica et Assyriaca distincta alia et peculiaria regna habuerunt, sed alternatim potentiam regiam sive Monarchicam possederunt. Nam Assyrii, postquam summa potentia ad eos translata fuit, et Niniven et Babylonem tenuerunt.

*po/ris1ma.

Atque hinc patet, quomodo Sleidani aliorumque Historicorum verba intelligenda sint, qui scribunt: Ninum productis longe lateque finibus Monarchiam primum omnium copisse, vid elicet respectu Monarchiae Assyriacae. Siquidem hic Ninus fuit primus Assyriae rex, qui Monarchiam Chaldaicam in regionem Assyriacam (a patris sui nomine denominatam) transtulit. Unde Iustinus ait: Ninum fuisse Assyriorum REGEM PRIMUM. Similiter Berosus scribit: Ninum primum omnium regnum Babylonicum PROPAGASSE, h. e. in aliam regionem transtulisse et amplificasse. Unde colligitur, quod non Nimrod silius Chami, sed Ninus, primus Imperii Assyriaci auctor et fundator fuerit.

VIII.

Praeterea varia bella Ninus gessit, ilsque imperium suum amplificavit.

Primo, ardore imperandi flagrans, versus MERIDIEM finitimis bella intulit, et usque ad Libyae rerminos, rudes ad resistendum populos domuit. Iustin. lib. 1. Longe enim maiore vi atque ardore bella gessit, quam ante ipsum factum erat. Nam, auctore Diodoro Siculo, in exercitu duxit decies fepries centena milia peditum, ducenta milia equitum, et decies mille atque sexcentos currus falcatos, qur ita erant facti, ut utrinque falces prominerent, quibus hostium exercitus dissipabatur pariter atque trucidabatur. Hanc itaque vim insolitam, cum ferre hostes non possent, nullo negotio fere superati sunt. Orosius l. 2. cap. 10.

IX.

Deinde domitis ad Meridiem populis, versus ORIENTEM regressus est, totiusque Orientis populos sibi subiecit. (nam proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esse solet; uti Iustinus l. 1. scribit.) Inter quos regem Sagarum SABACIUM, contra quem pater eius bellum moverat, devicit. Confer Reusn. Chronolog. p. 179.

X.

Tandem anno M. 1954. expeditionem suscepit contra ZOROASTREM (quem Ctesias Oxiatten vocat) Bactrianorum Regem. (qui primus dicitur Magicas artes invenisse, et siderum motus curiosius observasse.) Quae expeditio licet initio infelix esset, tamen audentius eam renovavit; et virtute Semiramidis, quae arcis regiae Zoroastris munitissimae capiendae strategema invenit, Zoroastrem regem vicit, inque suam potestatem redegit. Vide Diodorum Siculum lib. 2. et Arnobium lib. 5. Unde potentia eius in immensum crevit, adeo ut Orosio atque Plutarcho Rex magnus dicatur.

III ACTA ECCLESIASTICA.

XI.

Ninus Antecessores suos superstitione vicit. Praeter enim IGNIS cultum, qui sub Nimrodo coeperat, (uti in Historia Nimrodi diximus) ipse IDOLA et STATUAS introduxit. Nam patri Belo in regno succedens, seu ut divinâ natus stirpe videretur, seu pietate motus, ut et memoriam defuncti patris coleret, seu, quod magis credam, instinctu mali Genii, parentem consecrat, eidem divinos defert honores, et ab omnibus deferri publico edicto iubet. Templum quoque (cuius Plinius meminit) in media Babylone exstruxit, inque eo statuam patris posuit atque dedicavit, quae ab omnibus velut Deus adoraretur; additis privilegiis magnis, ut cultus vel adorationis causa eo qui venirent, a quibusvis etiam sceleribus gravissimis absolverentur Hincfactum, ut


page 27, image: s0099

flagitiis quotquot conspurcati essent, magno ibi numero confluerent, velut ad commune quoddam asylum. Praeterea diaboli, spiritus illi desertores, divinitatis affectatores, (ut Aventinus lib. 1. Annal. Boioar. p. 9. loquitur,) simulacris illapsi, ut honores sibi Deorum vendicarent, multa signa et prodigia mendacia (uti Paulus 2 Thessalon. 2. v. 9. loquitur) ibidem ediderunt, fallendisque hominibus responsa ex statuis dederunt, sub nominibus mortuorum viventibus imponentes.

Lyra locum Sapientiae cap. 14. vers. 12, 13, 15. (cuius haec sunt verba: Praetipua species fornicationis est inventio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est: neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem, et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam Deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.) de BELO interpretatur, additque: Beli filius Ninus patris sui defuncti imaginem in arce regia constituit, ut delinquentibus asylum esset, et quicumque ad illud confugissent, iis delictorum veniam, ob reverentiam erga patrem, fecit. Et hoc exemplum alii etiam postea sequuti sunt. Unde factum est, ut idololatria longe lateque grassari inciperet. Hoc vero idolum sub nomine BAAL Prophetae passim in scriptis suis damanant, postquam eius cultus adipsum quoque Dei populum penetraverat. Cultus illius describitur in Apocrypho Danielis de Bdo Babylonis.

CAPUT III. DE EGRESSV.

XII.

DE mortis genere, quo Ninus occubuerit, Historici inter se non consentiunt.

1. Quidam sentiunt, eum occubuisse FORIS in urbis cuiusdam oppugnatione ex ictu sagittae, et regnum Semiramidi reliquisse, cum regnasset annos 52. Orosius, Reineccius in Syntagm. Heroico, p. 52. Reusnerus Chronico p. 181. scribit, illum in bello Bactriano interiisse.

2. Diodorus vero Siculus aliique scribunt, cum DOMI periisse, et quidem iussu Reginae Semiramidis coniugis suae interfectum esse. Cuius rei a)formh\n Dresserus Millen. 11. p. 109. ita describit: Imposuit aliquando Ninus uxori vel concubinae suae Semiramidi, petenti coronam regiam, potestatemque omnem regnandi ad diem unum, vel, ut alii scribunt, ad dies quinque, concessit. Hac acceptâ, Semiramis Ninum in carcerem coniecit, vel (ut alii scribunt) a satellitibus occidi iussit.

XIII.

EPITAPHIUM in columna excisum, Nino a Semiramide positum fuisse hoc, Xenophon in lib. de Aequivocis refert:

Mihi Pater IUPITER BELUS. Avus SATURNUS BABYLONIUS (hoc est, Nimrod.) Proavus CHUS, SATUR NUS AETHIOPS. Abavus, SATURNUS AECYPTIUS (Cham.) Atavus, COELUS, PHOENIX OGYGES. (h. e. Noah.) Ab Ogyge ad meum Avum sollustravit mundum semel ac tricies et centies: ab avo ad Patrem (sc. Iovem Belum) sexies et quinquagies: a Patre sexies bis.

Postea subscriptum fuit:

Columnam, Templum, Statuam, Iovi Belo socero, et matri Rheae in hoc Olympo Semir amis dicavis.

MONARCHA IV. SEMIRAMIS.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

CIrca ORTUM Semiramidis duo veniunt notanda: 1. Origo. 2. Appellatio.

II.

PRIMO: DEORIGINE Semiramidis Historici variant.

1. Diodorus Siculus scribit, eam fuisse Ascalonitam, h. e. ex Ascalone oppido Syriae oriundam.

2. Reineccius vero in Syntagmate Heroico p. 47. statuit, eam a Semoprosatam, dum ita scribit: Amplectimur, quod aliqui adstruunt, Semiramidem genitam patre Semo. Nam, praeterquam quod nomen ipsum istuc alludit, etiam Diodorus Siculus lib. 2. c. 2. altorem eius SIMMAM facit, quod est depravatum nomen SEM.

III.

SECUNDO: APPELLATIO. Diodorus Siculus scribit cam Semiramidem a columbis aliricibus dictam. Nam Assyrii columbam Semiramidem vocant; uti modo plenius dicturis sumus.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

IV.

INprogressu tria sunt notanda: 1. Acta occonomica. 2. Politica. 3. Ecclesiastica.


page 28, image: s0100

V. I. ACTA OECONOMICA.

I. EDUCATIO. De educatione Semiramidis Diodrus Siculus ita scribit: Exposita fuit infans, et ab avibus educata, quae alis eam foventes enutrierunt lacte coagulato, e proximis pastorum mappalibus rapto. Pastores tandem repertam Praesidi regio donarunt; qui liberis carens, filiae loco eam suscepit, et ab avibus altricibus, linguâ Assyriorum, Semiramidem appellavit.

VI.

II. CONIUGII RATIO. Coniugium Semiramidis fuit geminum.

Primum coniugium illi fuit cum Menone, supremo Nini Praefecto, cui Praeses regius cam a pastoribus dono acceptam nuptui clocavit. Huic Menoni Semiramis duos liberos Iapetem et Idaspem enixa est. Reineccius Syntagm. Heroico p. 53.

Secundum coniugium ei fuit cum Nino, tertio Assyriorum Rege. Cuius coniugii ineundi occasio haec fuit. Cum Meno maritus eius sequutus esset Ninum in bello contra Bactrianos, Semiramis femina virtute heroicâ et formae venustate praecellens, maritum insequuta, Nino innotuit ex eo, quod arcis regiae Zoroastris munitissimae capiendae consilium reperisset. Ideoque Ninus eam in coniugem poposcit, et marito Menone, ex quadm amoris impatientia, sponte vitam abrumpente, protinus ducta ab eo est, eamque, ob formae elegantiam et ingenii atque leporis excellentiam, in deliciis habuit et supra modum dilexit.

VII.

III. VIDUITAS et LIBIDO. Post interitum autem Nini alii marito haud nupsit, verita ne de imperio deturbaretur. Interim a varia nefandaque libidine haud abstinuit. Nam viros hinc inde conquirebat, quorum turpi concubitu abuteretur, eosque postmodum e medio clam sustulit, ne flagitium emanaret.

VIII.

Tandem filii quoque concubitum impudente petiit: quem ut obtineret, legem tulisse fertur, quâ permitteretur parentibus cum liberis coire, vel cognatis (ut Orosius habet) cognatas in uxores ducere.

IX.

Equum etiam a Semiramide adamatum esse, usque ad coitum, Iuba auctor est; referente Plinio lib. 8. c. 42.

X.

In omnem praeterea luxum effusam fuisse Semiramidem, partim ex splendia urbis Babylonis et murorum eius atque Obelisci structurâ; partim inde constat, quod Cyrus secundae Monarchiae fundator, devictâ Asiâ, inter vasa aurea et argentea reliqua, invenit Semiramidis craterem, cuius pondus 15 talenta continebat, hoc est, florenorum circiter 18000. Plinius lib. 33. c. 3.

XI.

Semiramis quoque prima eunuchis usa fuit. De quibus Claudianus ita scribit:

Hos fecêre manus, seu prima Semiramis astu
Assyriis mentita virum, ne vocis acutae
Mollicies levesque genae se prodere possent:
Hos sibi coniunxit similes: seu percita ferro
Luxuries vetuit nasci lanuginis umbram;
Servatoque diu puerili flore, coegit
Arte retardatam Veneri servire iuventam.

Usus.

REGULA. Saepe compellit amor illicitus, ad per fidiam proditionemque manifestam. Franciscus Patrit. lib. 4. de Regno, Tit. XI. p. 258.

Exempla.

I. Laodice, Mithridatis Regis soror atque coniux, tam impie in adulterii amores exarsit, ut redeunti ex longa militia viro, quasi illum festis epulis laetoque convivio exciperet, venenum miscuerit, a quo ex consuetudine noti antidoti vix evasit.

II. Albertus Landgravius Thuringiae, etsi ex Margareta, filia Friderici II. Imperatoris, duo ipsi geniti essent filii, Fridericus et Dithmannus: tamen spretâ coniuge pudicâ, et matre pulcherrimorum filiorum, insano pellicis adeo exarsit amore, ut etiam coniugem castissimam odisse inciperet, eiusque vitae insidias strueret. Ac tandem adortus mulionem, qui custos erat mularum vehentium aquam in arcem Isenacensem, petiit ab eo, ut interficeret coniugem filiam Imperatoris. (Nondum enim Germanis venena nota erant.) Mulio metuens, ne, si recusaret, interficeretur ipse, simulat se Principi obtemperaturum esse. Verum ille Dominae rem totam exponit: Cui Consiliarii sunt auctores, ut fugâ saluti suae quamprimum consuleret: Quae, tametsi aegre a complexu dulcissimorum liberorum divelli se pateretur, tamen tandem consensit; atque ita cruentas perfidi mariti manus evasit. Philipp. Melanchth. tom. III. Declamation. pag. 120. et seqq.

III. Ita quoque Semiramis tanti nominis Regina, quae virtutibus heroicis, rebusque gestis, omnes


page 29, image: s0101

Reges Assyriorum anteivit, vidua cum esset, insani amoris aestu accensa, eos ex militibus suis eligebat, quos formâ et robore praestantiores esse cernebat; et eosdem aliquandiu in deliciis habitos tandem necabat, ne stuprum secum commissum aliis proderent. Vide Francisc. Patrit. in loco antea allegato, p. 258.

II. ACTA POLITICA.

XII.

I. IMPERII OCCUP ATIO. Postinteritum Nini mariti, Semiramis ei in Imperio successit. Quia Ninyas filius adhuc impubis erat.

Quo medio vero ad Imperium pervenerit, non eadem est Historicorum narratio.

Primo: Quidam putant eam per media legitima ad regnum pervenisse. Nam ita scribit Reinecc. in Syntagm. Heroico p. 48. Semiramis neque parricidio, neque fraude, (quasi post Nini mortem sexum mentita fuerit vitilem, et se Nini filium esse simularit; uti Iustinus scribit) sed legato, seu ex testamento regnum adiit.

Deinde: Quidam scribunt, cam per media illegitima, hoc est, non cum laude, sed cum fraude; non candide, sed callide ad regnum pervenisse. Iustinus lib. 1. refert, eam sexum virilem mentitam, pro Nini filio sese venditasse, atque ita puerum creditam, successionis titulo Imperium suscepisse. Diodorus Siculus diligens antiquitatis scrutator, lib. 2. ex Athenaeo, rem aliter narrat, suamque narrationem apud plerosque, inprimis vero Graecos Scriptores receptam esse affirmat. Ea vero sic se habet. Semiramis, astuta et ambitiosa mulier, aliquando inter ceteros sermones hunc quoque iniecit apud Regem; teneri se miro cuiusdam rei desiderio, quam nec exponere, nec sperareob magnitudinem ausit. Rex non metuens insidias, protinus eam proloqui iubet, quid optet. Illa petiit stolam regiam, et Asiae imperium ad quinque dies. Quo impetrato, sceptro regnis stolaque regia sumptis, primâ die splendidum convivium paravit, ac Principes omnes adegit, Nino sic volente, ut sibi tamquam Reginae parerent. Secundâ die, cum populares iam et primarii eam ut Reginam colerent, ipsaque cunctorum potens esset, principio Satellitum pertentans animos moderate quaedam iussit: at postquam vidit eos nihil refragari, alacriterque obire mandata; capere eos Ninum, mox vincire, et tandem necare mandavit. Ita Ninus illecebris atque insidiis Semiramidis uxoris suae periit, et ipsa regno Assyriorum potita, totius Asiae dominatum occupavit.

AXIOMA POLITICUM. Multiper astum atque iocum pervencrunt ad imperium sive regnum.

EXEMPLA.

1. Per astum Semiramis, (uti modo diximus) et

2. Lescus Princeps Poloniae ad imperium pervenerunt: de quo Iohannes Herbottus in Chron. Polon. lib. 1. cap. 8. Premistao, inquit, vitâ functo, exoritur nova de Principatu contentio: cumque nullus appareret ambiendi modus atque finis, placuit rem fortunae committere. Indictus est itaque ad certam diem maculosorum equorum cursus: qui primus ad metam pervenisset, eius Dominus Princeps ut esset. Erigitur meta ad Prandinicum amnem: effunditur ad spectaculum ingens hominum multitudo. Ibi Lescus quispiam competitorum unus, cum stadium vafro consilio (straverat enim clam in sabulo ferreos acutos stylos, quibus currentium equorum pedes irretiret) impedivisset, primus ad metam, obliquo et minime impedito tramite, pervenit. Munierat autem et equi sui calces ferreis soleis, ut, si forte cum impetu currens, in eos incidisset, non offenderet in stylis, cum omnes omnium alio. um equi, de more illius temporis, soleas nullas haberent. Illius itaque rei prorsus ignaris omnibus, et miraculo attonitis, iamque victorem et Principem (quasi divinitus sibi oblatum) Lescum proclamantibus, techna deprehenditur; protrahitur Lescus in medium, convincitur, damnatur, discerpitur.

3. Similiter Iustinus lib. 18. Historiar, lepidam recenset Historiam de Stratonis servo, qui solem orientem in occidente perquam illustri strategemate quaerens ac inveniens, hoc ipso regnum consequutus est. Historia ita sese habet. Tyriorum servi, dominis omnique libero populo trucidatis, Regem electuri processere in campum ante lucem, conditione positâ, ut qui solem orientem primus vidisset, uti Diis gratios, Rex esset. Ibi ceteris in orientem obversis, Stratonis servus, qui minus ingenio truci, Dominum servarat, absconderatque, spectabat eiusdem monitu occidentem: irridentibus ceteris, quod in occasu quaereretur ortus. Adventante die, in editissimis urbis fastigiis solem ille fulgentem vidit, non adhuc ortum aliis, manuque indicavit: atque hoc facto Rex proclamatus est.

4. De Regilliano videamus quae narret Trebellius Pollio in Hist. XXX. Tyrann. n. IX. Mirabile (inquit) videatur, si, quae origo huius imperii fuit, declaretur, militari ioco regna promeruisse. Nam cum


page 30, image: s0102

Ducatum in Illyrico gerens, milites quosdam secum in cena haberet, adstitit Valerianus Tribunus, qui diceret: Regilliani nomen unde credimus dictum? Alius continuo: Credimus, quod a regno. Tum is, qui aderat Scholasticus, coepit quasi Grammaticaliter declinare, Rex, Regis, REgi, Regillianus. Milites (ut est hominum genus, pronum ad ea, quae cogitant) dixerunt: Ergo potest Rex esse. Item alius: Ergo potest nos regere. Item alius: Deus tibi Regis nomen imposuit. Quid multa? His dictis, quum aliâ die mane processisset, a Principibus Imperator est salutatus. Ita, quod aliis vel audacia, vel iudicium detulit, huic iocularis astutia.

XIII.

II. Regni administratio. Circa hanc notanda sunt Acta duplicia. 1. Togata. 2. Bellica.

XIV.

1. ACTA TOGATA. Semiramis, occiso a se Nino marito, Babylonem delegit Regiam, quam situs loci. Euphratis alluvio, terraeque bonitas maxime commendabat. Hanc in urbis formam redactam mirifice exornavit et amplificavit. Ita enim intelligendi sunt Historici, Strabo lib. 16. Mela lib. 2. c. 11. Iustinus lib. 1. item Propertius lib. 3. Eleg. qui eam a Semiramide conditam scribunt. Siquidem primus eius auctor Nimrodus fuit; et haec urbs Babylon, a Babel, hoc est, a linguarum confusione sic dicta est: uti ex Gen. 10. patet. Postea vero a Semiramide est instaurata et amplificata, moenibus ac hortis pensilibus, temploque ac duplici REgiâ maxime fuit admirabilis, campi planicie undique conspicua, naturâ loci valde iucunda. Arcnitectos Semiramis undiquaque accersivit, et, teste Diodoro Siculo, ter decies centena hominum milia ad hanc urbem perficiendam adhibuit Ambitu suo continuit sexaginta milia passuum, iuxta Plin. l. 6. c. 26. Solinum c. 6. et Herodotum lib. 1. hoc est, milliaria Italica 60, seu communia Germanica 15. Muri, qui coctili latere et infuso bitumine compacti, et quasi revincti erant, pedibus 200 alti, et 50 pedibus lati, ita ut quadrigae sibi invicem occurrentes facile pertransire possent. A fronte murorum 100 portae aeneae erant; sicut Herodotus scribit. Et haec omnia, quod mireris, uno anno absoluta a rer decies centenis hominum milibus, (ut antea diximus) urgente Semiramide, tantâque prudentiâ opus dirigente, ut, cûm fuerint tot stadia in circuitu, quot anni dies, tantum adhibuerit operariorum numerum, quantus uni stadio singulis diebus perficiendo sufficeret. Mirus fuit huius urbis ornatus, magna rerum omnium affiventia. Euphrates in utraque ripâ interceptus muro trecentorum sexaginta stadiorum, pari moenium urbis altitudine et latitudine medius urbem secuit. Qui dum ad Meridiem labitur, quâ parte angustior est, nempe stadiorum quinque, ponte iunctus est testudineo, triginta pedum latitudine, columnis pedibus invicem duodenis distantibus, summâ arte in profundo iactis, lapidibusque uncis ferreis, immixto iuncturis plumbo liquefacto, coniunctis, et praepositis ponti angulis robustissimis, qui impetum fluminis et vim aquae reprimerent. Ab utraque parte Orientem et Occidentem versus, Regias habuit duas, tamquam Urbis propugnacula, magnâ curâ constructa. Quae erat excellentior Occidentalis, fuit tribus muris in circuitu cincta. Quorum primus stadiorum 60 erat in ambitu; alter in circuitu 40 stadiorum variis exornatus animalium et venationum sculpturis; tertius et interior, qui arcem continuit, 30 stadiorum. Hiscc addidisse Nabuchdonosorem, Iosephus lib. 1. contra Appion. scribit, et tertiam Regiam ceteris multo magnificentiorem amplioremque, quae 15 dierum spatio absoluta sit. Hortus quoque pensilis in ea fuit, supra Euphratem aedificatus, tantae magnitudinis, ut singula latera quatuor iugeribus extenderentur. Testudines ex profundo Euphratis, et aliae supra alias positae, pavimentum horti continuerunt, cui tam profunda humus ingesta, ut consitae in ea arbores, ad tantam proceritatem excreveriut, ut pleraeque octo cubitorum crassitie instar silvae cuiusdam iucundissimam adspicientibus speciem praebuerint. Et hic hortus tantâ arte et sollertiâ exstructus fuit, ut inter septem mundi miracula referatur a Lactantio. l. 3. c. 14. Alii eriam urbis moenia illis annumerant: sicut Erasmus in Adagiis hoc proverbium inde deduxit: Moenia Semiramidis, hoc est, inexpugnabilia. Tanta Urbis fuit vastitas, ut (testante Aristotele et Caelio Rhodigino) cum aliquando ab hostibus capta fuerit, tertio demum dic id persenserint, qui ultimam Urbis partem incoluêre. Praecipuum vero opus in ea, Iovis Beli Templum edmirandae amplitudinis, a Semiramide (ut putant Historici) in medio urbis aedificatum, in cuius summitate sacellum exstruxit, in quo tres ingentes ex auro statuas, Iovis, Iunonis, et Opis erexit: quarum Iovis (inquit Diodorus Siculus) longitudine pedum quadraginta, et mille Babylonicorum talentorum ponderis: Opis simili pondere in sella aurea residet, ad cuius genua duo adstant leones, iuxtaqueserpentes argentei, ingentis et magnitudinis, et ponderis. Quilibet enim est talentorum 30. Iunonis signum stans est ponderis talentorum 80. His omnibus communis Mensa aurea erat manu facta, longitudinis pedum 40,


page 31, image: s0103

latitudinis 12, ponderis talentorum 50. Huic imposita fuêre duo carchesia seu Regia pocula, et totidem Thuribula, anteque mensam Crateres tres, omnes ex auro solido: quorum unus Iovi dicatus, talenta mille et ducenta Babyonica seu magna; reliquorum quilibet sexcenta pendebat. Universa vero in unam summam redacta, nostra computatione conficiunt undecies centies et octies centena triginta octo milia aureorum, quae sunt circiter 1180 tonnae auri. Vide Diodorum Siculum lib. 3. Unde Babylon iure merito ab Esaia Propheta c. 14. 4. Babylon aurea appellatur.

Inter praeclarissima orbis opera recensetur et OBELISCUS Semiramidis, longitudine pedum 150, latitudine vero et spissitudine 24. Lapis unus erat ex Armeniae montibus excisus, et magnâ curruum multitudine ingentique cura, longo itinere ad flumen delatus, et navi impositus Babylonem usque ductus, et in via nobilissima ercctus, iucundissimam pariter aspicientibus et admirabilem praebuit speciem. Vide Strabonem lib. 16.

Praeterea Semiramis iter ad Iarcicum montem Mediae longissimum, non quidem locorum distantiâ, sed montium interiacentium praecipitiis et convallibus pluribus, perruptis montibus, abscissis anfractibus, locisque concavis in planum diductis, maximo labore et sumptu, ad nominis monumentum immortale, brevissimum effecit.

Eadem in Ecbatana, cum urbs aquâ careret, ex lacu eam stadiis duodecim, perforato Oronte, monte aspero et accessu difficili, altitudine 25 stadiorum, in urbem diduxit. Vide Diodorum Siculum lib. 2. c. 5.

XV.

2. ACTA BELLICA. Semiramis maximas in bello res felicissime perfecit, ut non feminas modo virtute, sed et viros anteiret. Iustin lib. 1. p. 14. magnaque bella gessit, tum externa, tum interna.

BELLA EXTERNA. Aegyptum vastavit, Aethiopiam et Arabiam regno suo adiecit. Plutarch. Orat. 2. de virtut. Alex. Magni. Ultra Bactrianos quoque a Nino marito suo devictos imperium propagavit. Inde progressa bellum Indis intulit, ad quos praeter illam et Alexandrum Magnum nemo intravit. Iustinus lib. 1. Unde Alexander M. non alium gentium harum magis admitatus est, quam Cyrum et Semiramidem, in quibus et magnitudinem animi, et claritatem rerum gestarum longe emicuisse credebat. Curtius lib. 7. Duxit in exercitu suo ter decies centena milia peditum, et quingentamillia equitum; et currus ad centum milia.

BELLA INTERNA. Semiramis quoque bella domi gessit. Nam defecit ab ea Praefectus Babylonicus, primasque in hac Monarchia turbas dedit. Quod cum ei, circa cultum capitis sui occupatae nuntiatum esset, alterâ parte crinium adhuc solutâ, protinus ad expugnationem Babylonis contendit, nec prius decorem capillorum in ordinem, quam urbem in potestatem suam, redegit. Quocirca statua eius Babylone posita, co habitu, quo ad ultionem exigendam celeritate praecipiti tetendit, et hoc meruit, ut Regum Persiae annulis, et sigillotali potissimum effigie conspiceretur. Vide Valerium Maxim. lib. 9. c. 3. Et Polyaenum lib. 8. strategematum.

AXIOMA ETHICO-POLITICUM. Etiam in Feminis est Virtus mascula et Fortitudo heroica.

Nam animus heroicus facit, ut mulier habeatur pro viro, ob animum virilem: et vir pro muliere, ob animum muliebrem.

Exempla.

1. SACRA. 1. Debora Dux V. Israelis, erat Heroina admirandae fortitudinis, ita ut Barak sine illa in bellum proficisci nollet. Iudic. 4. 8. Iudicabat populum Israeliticum singulari prudentiâ atque fortitudine heroicâ per annos quadraginta, illumque ab incursionibus hostium vicinorum defendit. Unde
[Gap desc: Greek word]
mater in Israel appellatur Iudic. 5. vers. 7.

2. Iahelis fortitudo quoque est celebranda, qua Sisarae Duci dormienti, viro femina, clavum per frontem et cerebrum malleo transadegit, et caput impium diminuit, terraeque affixit. Iudic. 4. 21.

3. Iudith quoque Heroina fuit, quaetantos sibi spiritus sumpsit, ut animo masculo Holofernem Ducem illum belli insolentissimum, omnibus hostibus formidabilem, occideret, eiusque caput ense proprio auferret. Iudith. 13. 8.

II. PROFANA. I. Semiramis admirandae fortitudinis femina fuit, quae Chaldaeis et Assyriis per 42 annos dominata est; uti ex dictis patet. Confer Polyaen. lib. 8. strategemztum.

2. Tomyris, Massagetarum Regina, mortuo marito Cyrum Regem per insidias perductum in angustias, una cum 200000 Persarum trucidavit, adeo ut neque tantae cladis nuntius superfuerit: Caput Cyri amputatum in utrem sanguine humano impletum conici Regina iussit, cum hac exprobratione crudelitatis:


page 32, image: s0104

Satia te sanguine, quem sitivisti; cuiusve insatiabilis semper fuisti.

Vide Iustinum lib. 1. et Herodotum lib. 1.

3. Amazones mulieres Scythicas quis non obstupescet? quae contra quosvis hostes felicissime pugnabant, atque, ut in pugna essent expeditionres, alteram mammillarum ipsae combusserunt, et se, suosque liberos, et maritos, et patriam asseruerunt. Dict. Cretens. lib. 4. de Bell. Troian. Diodor. Sicul. lib. 3. c. 4.

4. Artemisiam Cariae Reginam, et Mausoli coniugem, mirantur Graeci. Haec namque cum Xerxe Rege adversus Graecos militavit, cui primam etiam palmam navalis pugnae ad Salaminem factae Rex detulit, et in ipso tempore, dum proelium committeretur, Rex videns eam strenue pugnare, viors autem timidius, clamavit; O Iuppiter, ex VIRIS MULIERES fecisti: et ex MULIERIBUS VIROS. Trogus lib. 2. olyaen. lib. 8. strategemat. Herodotus ad hunc modum de ea scribit: Artemisiae praecipua metenet admiratio, Mulieris expeditionem adversus Graeciam sequutae, quae defuncto viro, nullâ adacta necessitate, sed praestantiâ animi atque virilitate in militiam concessit. Haec ille. Artemisia quoque irruentes Rhodios classe exuit. Insulam eorum occupavit, erectâ in urbe statuâ, quae Civitati stigmata videretur inurere. Quam historiam pulchre et venuste describit Vitruvius lib. 2. de Architectura c. 8. hisce verbis: Post mortem Mausoli, Artemisiâ uxore eius regnante, Rhodii indignantes mulierem imperare Civitatibus Cariae totius, armatâ classe profecti sunt, ut id regnum occuparent. Tum Artemisia, cum esset id renuntiatum, in co portu abstrusam classem, velatis remigibus et epibatis comparatis, reliquos autem cives in muro esse iussit. Cum autem Rhodii ornatam classem in portum maiorem exposuissent, plausum iussit a muro his darent, polliceriquese oppidum tradituros; qui cum penetrassent intra murum, relictis navibus inanibus, Artemisia, repente fossâ factâ, in pelagus eduxit classem ex portu minore, et ita invecta est in maiorem. Expositis autem militibus, et remigibus, classem Rhodiorum inanem abduxit in altum. Ita Rhodii non habentes, quo se reciperent, in medio conclusi, in ipso foro sunt trucidati. Artemisia autem in navibus Rhodiorum suis militibus et remigibus impositis. Rhodum est profecta. Rhodii cum prospexissent suas naves laureatas venire, opinantes, cives victores reverti, hostes receperunt. Tund Artemisia, Rhodo captâ, Principibus occisis, tropaeum in urbe Rhodo suae victoriae constituit, aeneasque duas statuas fecit, unam Rhodiorum civitatis, alteram suae imaginis: et istam figuravit Rhodiorum Civitati stigmata imponentem. Postea autem Rhodii religione impediti (quod nefas est tropaea dedicata removeri) circa eum locum aedificium struxerunt, et illud ercctâ Graiâ statione texerunt, ne quis posset adspicere, et id a)/baton vocitari iusserunt.

5. Nostrâ quoque memoriâ Angliae Regina exstitit Elisabetha, quae ad miraculum usque docta, prudens et bellicosafuit. De qua quidam versum illum Ennianum iure merito usurpavit:

Vos etenim iuvenes animos geritis MULIEBRES,
Illa VIRAGO VIRI.

Plura vide in Systemate meo Polit. p. 280. Et in Systemate Ethico p. 291. 292.

XVI.

Notandum tamen de Semiramide, quod tandem non necessaria bella moverit. Nam bellum intulit Indorum Regi Staurobati, nullâ aliâ de causa, quam ut Regnum amplificaret, et nomen immortale sibi pararet de devictis Indorum populis, qui habebantur ea aetate pro bellicosissimis. Sed Regina ipsa in proelio vulneratur, totusque ipsuis exercitus in foedam fugam vertitur. Diodor. Siculus lib. 2. rer. antiq. c. 3.

AXIOMA POLITICUM. Bella non necessaria, h. e. quae non suscipiuntur iustis de causis, sed vel ex avaritia, vel ambitione, raro sunt felicia.

Exempla habemus, tum SACRA: in Iosia Rege alias pientissimo, qui adversus Regem Aegypti, pacem ipsi offerentem, temerarie bellum movit, sed vulnere in campo Megiddo accepto, paulo post exstinctus est. 2. Paral. 35. v. 21, 22, 23, 24. In Sennacherib, qui ex ambitione et superbia Ezechie Regi Iuda bellum intulit; sed infelici prorsus successu. 2 Reg. 19. v. 35. Esaiae 37. v. 36.

Tum PROFANA; in Semiramide, in Cyro, qui a Massagetarum Regina interfectus. Herodotus lib. 1. In Xerxe; qui, Mardonio auctore et suasore, Graecis bellum non necessarium intulit; sed infelix eventus fuit. Nam ipse post pugnam Salaminiam, parva cymba fugiens cum dedecore in Asiam est reversus. Prudentius autem August. Imp. fecit, qui nulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit: iactantis ingenii esse affirmans, ob triumphalis pompae superbiam et lauream corollam, civium vitas ac securitatem periclitari: Cuspinianus in vita Augusti, pag. 8.


page 33, image: s0105

III. ACTA ECCLESIASTICA.

XVII.

Idololatriam auxit Semiramis. Nam haud contenta delubris a marito exstructis, in media Babylone, socero Assuri, cognomento Belo, templum magnificentissimum incredibilibus sumptibus exstruxit, cuius supra in §. 14. et in Historia Nini §. 13. facta est mentio; novumque decretum fecit, ut Belus apud Babylonios loco Dei coleretur. Hieronymus comment. super Hoseam.

CAPUT III. DE EGRESSV.

XVIII.

SEmiramis in proprium filium amore incestuoso exarsit, qui exhorrens maternum concubitum, eam interfecisse creditur anno imprii 42, aetatis 62. Berosus, Diodorus, Plutarchus, Suidas.

AXIOMA.

Multi Reges atque Duces vesanis amoribus correpti atque corrupti, velse ipsos, vel exercitus suos, perdiderunt. Franciscus Patrit. lib. 4. de Regn. Tit. XI. p. 263.

Exemplumprioris habemus in Semiramide. Haec namque virtute et rerum gestarum magnitudine, non modo Reginas, sed et Reges omnes, qui ante eam vixerant, anteivit. Nihilominus tamen amore erga filium incestuoso flagrans, iugulata occubuit, atque hac amoris turpitudine laudem suam perpetuo probro obscuravit.

Exemplum posterioris habemus in Poenis. Hi namque cum in Campania hibernarent, virtutis robur, Venereis deliciis inescati, magna ex parte amiserunt; ut hoc Adagium de illis non immerito usurparetur; Capuam Poenis alteras fuisse Cannas. vide plura apud Franciscum Patritium in loc. alleg.

XIX.

SEPULCRUM supra portas Babylonis magnificas in loco edito atque conspicuo sibi ante obitum condiderat, et haec verba inscribi curaverat: Si quis Rex pecuniâ indiguerit, is recluso hoc monumento, sumat quantum volet. Id cum legisset Darius Hystaspis Rex Persarum, auri cupiditate sepulchrum aperiri iussit; in quo tamen pecuniam invenit nullam, sed hoc tantum literis sculptum; NISI MALUS FUISSES HOMO, ET PECUNIAE INSATIABILIS, NUNQUAM SANE SEPULCRA MORTUORUM VIOLASSES. Plutarchus in Moaralibus sive Apophthegm. p. 323. Herodot. lib. 1. Stobaeus. Simile quid habet Herodotus de Nitocri Regina, quae diu post Semiramidem vixit, atque Evilmerodachi penultimi Babyloniorum Regis uxor ab Herodoto fuisse traditur.

MONARCHA V. NINYAS.

I.

1. ORTUS. Ninyas parentibus Nino et Semiramide natus, variis nominibus appellatus est. Nam 1. aliis dicitur Ninyas. 2. aliis Zameis. Sleidanus. lib. de 4. Monarch. 3. Aliis Ninus, (uti placet Iustino) vel Ninus iunior. 4. Sunt denique, qui illum a Mose (Gen. 14. v. 1, 2, 8, 9.) Amraphel vocari existiment.

II.

2. PROGRESSUS. In hoc notanda sunt Acta OEconomica, et Politica.

III.

ACTA OECONOMICA. I. A matre mollius educatus est. Reinecc. Syntag. Heroic. p. 54. Unde etiam degener factus. Nam a parentum heroica indole atque bellica virtute plane degeneravit, iuxta vulgatum illud Adagium: *a)ndrw=n h(rw/wn te/kna ph/mata: Heroum filii noxae. II. In coniugio filium genuit Arium, qui postea ipsi in Imperio successit.

IV. ACTA POLITICA.

1. Regni occupatio. Ninyas, matre Semiramide propter nefariam libidinem interfecta, regno potitus est.

2. Regni administratio. Ninyas parto a parentibus Imperio contentus, belli studia deposuit, et veluti sexum cum matre mutasset, raro a viris visus in feminarum turba consenuit, et voluptatibus deditus fuit, responsaque gentibus non ipse coram dabat. sed per internuntios. Iustinus lib. 1. Similiter Athenaeus lib. 12. e Ctesia memorat, quod ipse voluptatibus prorsus deditus alta nocte se abscondiderit, et a nemine, nisi ab eunuchis et feminis suis se conspici passus suerit. Et idem c. seq. Phoenicis Poetae Iambos sale Momi adspersos de eo recitat, inter quos et hic est:

*a)/ris2os e)sqi/ein kai\ pi/nein, ta\ de\ a)lla\ kata petrw=n w)/qei.
Strenuus erat edendo et bibendo; cetera in lapides proiciebat.

Idem de eo scribit Diodor. Sicul. l. 2. c. 6. cuius haec sunt verba: Omne vitae tempus reclusus in Regia, conspectumque hominum vitans, inter pellices


page 34, image: s0106

et eunuchos otium et delicias sequutus, traduxit. Existimabat enim, incommoda omnia vitare, in continuis versari voluptatibus, vacuum esse curis, summam in Rege voluptatem esse. Ita plerumque amorad ea flagitia Magnates compellit, quae aut turpia sunt, aut dignitatem imminuunt. Quale etiam exemplum habemus in L. Vitellio (a quo Vitellius Imperator natus est.) qui vir alias innocens et industrius, amore tamen Libertina adeo insanivit, ut infamis haberetur. Illius namque salivis sale commistis quottidie palam arterias et fauces pro remedio fovebat: Qua ex re omnibus ludibrio habebatur.

V.

Ne autem ex continuo illo voluptatum otiique studio, vel ipsius contemptus aliquis, vel rebellio nasceretur, quotannis militem novum provinciis imperabat, et nationi cuique Ducem ex iis, quos secum habebat, prudentissimum praeficiebat, ut gentes sibi subiectas praesentium copiarum metu a defectione cohiberet. Eusebius in Chron.

VI.

3. EGRESSUS. Tandem Ninyas cum inglorius vixisset, inglorius obiit, postquam regnasset annis 38. cui Arius filius imperio successit anno M. 2041. iuxta Seth. Calvis. Chron. pag. 6.

NOTA.

[NB. Reges, qui in hac Dynastia II. adhuc restant usque ad Sardanapalum, vel sunt admodum obscuri, vel partum laudati. Obscuritatem parit defectus Historicorum, qui horum Monarcharum res gestas descripsere. Unde Diodorus Siculut ex Ctesia inquit: Omnia Regum Assytiorum nomina post Ninyam praeterita, quod nihil memoriâ dignum gesserint. Similiter Theophilus Antiochenus lib. 2. p. 325. recte inquit: Assyriorum Reget silentium et oblivio oppressit. Quanvis Orosius testatur Reges Assytiae (qui omnes Ninyae posteri sunt, et continuâ successionis possessione usque ad Sardanapalum Regnum retinuerunt) numquam fere vel inferendis vel excipiendis bellis cessasse.]

DUBIUM.

At dubiumb l. moveri potest, qui nempe factum sit, ut in tantâ Regum luxuriâ atque ignaviâ per mille annos, et ultra, Monarchia I. potuerit manere salva?

Resp. Causa huius rei potest darigemina.

1. THEOLOGICA. Deus T. O. M. pro admirabili suâ providentiâ Monarchiam hanc primam, usque ad terminum fatalem illi praefixum, salvam et inconcussam conservare voluit, etiamsi propter Monarcharum ignaviam omnia viderentur in peius ruere et retro sublapsa referri.

2. POLITICA, eaque similiter gemina. Prima, quod semper in procinctu quasi haberent militem domesticum. Nam institutum Monarcharum sapiens atque ad firmitatem securitatemque Regni firmissimum hoc erat, quod singulis annis (uti Diodor. Sicul. l. 2. c. refert.) novum militem imperarint, et iuventutem semper in armis tenuerint, eisque Duces praefecerint prudentissimos, sibique maxime devotos. Ea quipperes, ut subditos in officio continuit, ita vicinis terrori fuit, et effecit, ut omnes vicinae gentes Assyriorum Regibus parerent, et quicquid imperarent, efficerent. Altera causa est, quod non haberent militem externum. Hanc causam affert D. Augustmus lib. 18. de C. D. c. 12. dicens, quod ob eam Monarchia prima stabilis fuerit, quod a milite externo alendo immunis fuerit et secura. Nam recte censent sapientes: Nullum principatum propriis armis destitutum foresecurum, nihilque eâ potentiâ esse infirmius, quam non domestica virtus suffulciat. Mercenarii enim milites ignavi, negligentes, et sumptuosi: Auxiliares autem molesti et periculosi sunt, ita ut vel illis devictis, ipsum quoque Principem vinci et everti; vel hisce vincentibus, captivum et praedam fieri necessum sit.

MONARCHA VI. ARIUS.

I. ORTUS.

Arius Ninyae filius (qui a Suida THURAS appellatur) patri in regno successit, anno M. 2041. iuxta Calvis. Chron. p. 6.

II. PROGRESSUS.

1. ACTA OECONOMICA. Genuit filium Aralium Regni successorem.

2. ACTA POLEMICA. Rediit hic ad belli studia, quae deposuerat parens eius Ninyas, et Caspios (populos Scythiae, ad mare Caspium sive Hircanum habitantes) et Bactrianos (etiam Scythiae populos, quorum Rex olim Zoroastres fuit, Magicae artis inventor, qui cum nasceretur, risit,) rebellantes compescuit, et vectigales fecit: uti testantur Berosus, Iustinus, Diodorus Siculus, Eusebius, Augustinus, Cassiodorus, Iornandes.

3. ACTA ECCLESIASTICA. Sub Ario eiusque successoribus maiores subinde vires acquisivit idololatria. Nam haud contenti Assyrii patrum suorum idolis, hunc quoque Arium Deumfecerunt, et religiose coluerunt, eique nomen Baal (quod alii Martem, alii Dominum interpretantur)


page 35, image: s0107

imposuerunt. Nam ita scribit Suidas. Thuras (inquit) post Ninum (iuniorem) in Assyria regnavit, cui nomen planetae Martis indiderunt. Hunc Assyrii ut Deum adorarunt, et sua lingua Baal, hoc est, Martem, appellarunt, bellorum Praesidem, cuius etiam Daniel Propheta meminit. Hactenus Suidas.

III EGRESSUS.

Postquam imperio praefuerat 30 annis, mortuus est. Eusebius.

MONARCHA VII. ARALIUS.

I. ORTUS. Aralius patre Ario defuncto, Regni administrationem suscepit anno M. 2071. iuxta Calvis. Chron. p. 7.

II. PROGRESSUS. Berosus, Eusebius et Metasthenes scribunt, quod in otio et luxu vixerit, et muliebres pompas atque delicias animo muliebri auxerit. Sleidanus lib. de IV Monarch. ita de eo scribit. Aralius ingenio quidem et studio militari clarus fuissetraditur. Quid autem gesserit, non est proditum literis.

III. EGRESSUS. Regnavit annos 40, et mortuus est. Africanus.

MONARCHA VII. BALEUS, cogomento XERXES.

I. ORTUS BALEUS I, cognomento XERXES, in Aralii patris defuncti locum successit anno M. 2111.

II. PROGRESSUS. Rex fuit bellicosissimus. Armis namque plurimas gentes domuit, et fines Imperii sui usque ad Iudaeam produxit, et ad ipsos quoque Indos penetavit, ita ut Gentibus imperaret duplo pluribus, quam pater eius Aralius. Unde etiam cognomen XERXIS obtinut, quod Victorem et Triumphatorem notat. Berosus, Eusebius, Metasthenes, Cassiodorus, Iornandes. Ubi notetur, quantum socordia Regis Ninyae primae Monarchiae nocuerit. Nam quos Semiramis populos iam antea subiugaverat, rursus per ipsius socordiam a Chaldaeorum Regno defecerunt. Ideoque hic Baleus eos denuo sub oboedientiae iugum redigere necessum habuit. Adco

Non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri.

III. EGRESSUS. Postquam regnasset annis 30, mortuus est anno M. 2140. Calvis. Chron. pag. 7.

MONARCHA IX. ARMATHRITES.

I. ORTUS. Armathrites a Cassiodore Armametres, a Iornande Armanitres, a Calvis. Chronol. p. 7. Armamites nominatur. Hic fuit Balei I filius, et defuncto patre ad Imperii dignitatem est evectus anno M. 2140. Calvis. ibid.

II. PROGRESSUS. Fuit vir prorsus effeminatus et mollis, qui, depofito belli studio, et seria Regni cura, ad voluptates et delicias se convertit. Varios libidinis modos partim ipse invenit, partim ab aliis inventos adauxit.

III. EGRESSUS. Mortuus est, postquam regnasset annos 28, iuxta Calvis. Chron. p. 7. vel 38, iuxta Reinecc. Syntagm. Heroic. pag. 55.

MONARCHA X. BELOCHUSI, cognomento PRISCUS.

I. ORTUS. Belochus I. Armathritae parenti successit anno M. 2168. iuxta Sethum Calvis. chron. p. 8. vel 2178. Metastheni PRISCUS dicitur.

II. PROGRESSUS. Nihil de eo traditur, nisi quod auspicia curarit, et divinationes; sicut scribit de eo Sleidan. lib. de IV. Monarch. Unde a Belisacerdotio nomen traxit. Quoniam cum imperium exercere voluit, circa sacerdotium Beli Iovis, et maxime circa auspicia et divinationes occupatus fuit; uti Berosus scribit.

III. EGRESSUS. Vixit in Regno annis 35. Sethus Calv. Chron. p. 8.

MONARCHA XI. BALEUS II.

I. ORTUS. Baleus I I. patri Belocho in Regno successit anno M. 2203. iuxta Calvis. Chron. pag. 8. Vocatur Baleus II, vel Iunior, ad differentiam Balei Xerxis proavi, Monarchae VIII.

II. PROGRESSUS. Monarcha fuit bellicosissimus. Nam alteram a Semiramide laudem virtutis et industriae militaris habet: et imperium suum usque in Indiam propagavit. Siquidem Indi eo sunt redacti, ut potestati Babyloniorum se suaque submitterent. Berosus, Metasthenes, Eusebius, Iornandes, Sleidanus.

III. EGRESSUS.

Regnavit annis 42 iuxta Afric. et Calvis. Chron. p. 8.

Regnavit annis 52 iuxta Reinecc. syntagm. Heroic. p. 56.


page 36, image: s0108

MONARCHA XII. ALTADAS.

I. ORTUS. Altadas, a Calvisio in Chronolog. pag. 9. vocatur SETHUS. Patri suo Baleo II. successit in Imperio.

II. PROGESSUS. Hic homo prorsus otiosus atque gulosus erat. Nam, teste Beroso, hae erant Regulae vitae eius otiosae atque desidiosae.

Prima. Vanus et stultus est, qui continuo labore et miseriâ militat, in exitium sui et humani generis.

Secunda. Omnium stultissimus est, qui iugi desudatione thesaurizat non sibi, sed genti.

Tertia. Qui abstinet usu gloriae et rerum a se partarum, nequissimus est. Quia, qui sibi nequam, numquam alteri beneficus est.

Ex hisce autem inertiae atque pigritiae Regulis duo pori/s1mata colligebat.

Primum: Abstinendum esse ab omni labore bellico et lucroso. Quia in bellico sudore, sibi labor, et gentibus caedes occurit: Et in lucroso labore miser et infelix avarus efficitur, magis custos divitiarum, quam dominus.

Alterum: Fruendum esse bellis et gloriâ, alienâ miseriâ et sudore partis; ne incidas in miseriam et sudores, dum parta bona fugis.

III. EGRESSUS. Inter luxuriam et otium effavit animam, anno Regni 32. Calvis. Chron. p. 9.

MONARCHA XIII. MAMITUS.

I. ORTUS. Mamitus Altadae filius (a Iornande Mamintus dicitur) in patris defuncti locum successit, anno M. 2277. Calvis. Chronolog. p. 9.

II. PROGRESSUS. Hic Mamitus militum animos otio iam torpidos rursus excitavit, atque ad belli studium reduxit, tantasque res gessit, ut Syris et Aeguptiis formidini atque terrori esset. Nec interim delicias et unguentorum omisit luxum. Vide Berosum, Metasthenem, Eusebium, Iornandem, Sleidanum.

III. EGRESSUS. Occubuit anno Regni sui 30. Africanus.

MONARCHA XIV. MANCALEUS.

I. ORTUS. Mancaleus (Cassiodoro Machaleus, Iornandi Manchaleus, Seiho Calvis. in Chronol. p. 10. Aschalius dicitur) successit Mamito anno M. 2307.

II. PROGRESSUS, Hic quo se gesserit modo, non constat. Forte ita obscuram egit vitam, atque a publicis negotiis seiunctam, ut scribendi materiam praebuerit nemini. Unde recte de eo Sleidanus ait: in hoc Mancaleo narrandi deficit argumentum.

III. EGRESSUS. Mortuus est anno Imperii 30. iuxta Berosum, Metasthenem et Eusebium: vel 28. iuxta African. et Calvisium, Chronolog. p. 10.

MONARCHA XV. SPHAERUS.

I. ORTUS. Sphaerus vel Saphrus Mancaleo patri in regno successit A. M. 2335.

II. PROGRESSUS. Hic et pacis et belli tempore Regnum optime administravit. Nam magnaeius virtus atque prudentia fuisse dicitur. Metasthenes, Eusebius, Cassiodorus, Iornandes, Sleidanus, Berosus ait: De huius gestis omne vulgus personat.

III. EGRESSUS. Mortuus est anno imperii 20, vel iuxta alios 22. Calvisius, Chronolog. p. 10.

MONARCHA XVI. MAMELUS.

MAMELUS, Eusebio Mamylas, Cassiodoro et Iornandi Mamylus dicitur. Successit Sphaero anno M. 2357. Huius facinus nullum commemoratur, inquit Sleidanus. Postquam 30 annos regnasset. mortuus est. Berosus, Metasthenes, Africanus.

MONARCHA XVII. SPARETUS.

SPARETUS, Cassiodoro vocatur Sputaethus. Hic Mamylo in Regno successit anno M. 2387. Calvis. Chronol. p. 10. Bellum gessit cum Syris et Phoenicibus, eosque tandem subegit, circiter annum Regnisui 35. Sleidanus meminit tempore huius Spareti passim accidisse. miranda. Quae hisce verbis Berosus apud Gothofredum aliique Historici indigitant.

1. Terraemotus contigit, qui Babylonios valde terruit.

2. Diluvium Deucalionis in thessalia fuit, in quo non solum ex imbribus, sed obturatis montibus, casu flumina planitiem impleverunt, et subsequuto terrae motu, apertis ostiis, montium aquae in alveos regressae. Dicitur Diluvium Deucalionis propterea, quod circa Parnassum montem, ubi imperabat Deucalion, maxime acciderit: quo Duce multi mortales in illo monte sunt conservati. Apollon. Hoc diluvium Ovid. Metam. 1. cum Diluvio


page 37, image: s0109

Nohae confundit. Xenophon de Aequivoc. Oros. lib. 1. cap. 9.

3. Incendium sequutum est Phaethontis in Aethiopia et Italia, quae tribus in locis, ingenti ex aestu atque ardore, quem praedixerat, atserunt. Xenophon de Aequivoc. Orosius lib. 1. c. 9. Eusebius.

Regnavit annis 40 iuxta Berosum, Metasthen. Euseb. Iornand.

Regnavit annis 42 iuxta Africanum.

MONARCHA XVIII. ASCADES.

ASCADES (alio nominc Ascadates, vel Ascatades) Rex Assyriorum XVIII. Hic Spareto successit anno M. 2429. et Regnum suum auxit, quia omnem Syriam ci adiecit. Huius anno 13, Vitis inventa apud Graecos narratur, uti Berosus apud Gothofredum ait.

Regnavit annis 40 iuxta Berosum.

Regnavit annis 38 iuxta Africanum.

Nota: In hoc Monarcha desinit historia Berosi: quam Manetho et Metasthenes pertexuerunt.

MONARCHA XIX. AMYNTAS.

AMYNTAS, Rex Assyriorum XIX. Ascadati successit anno M. 2467. iuxta Calvisium Chron. p. 12.

Regnavit annis 45 iuxta Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 57. Reusn. Chr. p. 186.

Regnavit annis 35 iuxta African. et Calvis. Chron. p. 12.

[Historici quidam putant Chusan Rischataim
[Gap desc: Greek word]
quod sonat Nigrum iniquitatum vel iniquum, Regem Mesopotamia, (qui 8 annis Israelitas primo et quidem gravi servitutis iugo pressit, sed ab. Othoniele iudice populi sraelitici III. victus est, de quo Iudic. 3. 10.) esse Ascatadem Monarcham XVIII. In qua sententia est Reinecc. Syntagm. Heroico p. 57.) Alii putant eum fuisse Amyntam Monarcham XIX: in qua sententia est Reusn. Chron. p. 186. Sed neutra sententia in arce veritatis poni potest. Nam cum Chronologianon congruit. Quia sub finem regni Belloparis XXI Assyriorum Regis Chusan Rischataim domum ab Othoniele est caesus: iuxta supputationem Sethi Calvis. Chronol. p. 12, 13, 14.]

MONARCHA XX. BELOCHUS II.

BELOCHUS II, XX Rex Assyriorum, Amyntae in regno successit anno M. 2503. iuxta Calvis. in Chron. p. 13. regnavitannis 25.

MONARCHA XXI. BELLOPARES.

BELLOPARES, Iornandi BELEPARES; Calvisio, BALATORES, in Chron. p. 13. vocatus, patri Belocho II. in Regno successit, anno M. 2528. Huius filia nomine ACTOSA, cognomento SEMIRAMIS, procul dubio ob res praeclare gestas sic dicta, 7 annis cum patre regnavit. Eusebius.

Anno 30 regni mortuus est.

MONARCHA XXII. LAMPRIDES.

LAMPRIDES, Rex Assyriorum XXII, Bellopari, seu Balatorae successit, A. M. 2558, iuxta Calvis. Chron. p. 14. Regnavit annis 32, iuxta Africanum.

MONARCHA XXIII. SOSARES.

SOSARES, Rex Assyriorum XXIII, Lampridi successit anno M. 2590, iuxta Calvis. Chronol. p. 15. et regnavit annis 20.

MONARCHA XXIV. LAMPARES.

LAMPARES, Rex Assyriorum XXIV, qui Calvisio in Chron. p. 15. Lampraes dicitur, Sosari successit anno M. 2610; et regnavit annis 30. Africanus.

MONARCHA XXV. PANNIAS.

PANNIAS vel PANYAS (uti eum vocat Calvisius) Lampari vel Lamprai in Imperio successit anno M. 2640.

Et regnavit annis 45 iuxta Reinecc. Synt. Heroic. p. 57. Reusn. Chron. p. 188.

Et regnavit annis 35 iuxta Calvis. Chron. p. 16.

MONARCHA XXVI. SOSARMUS.

SOSARMUS, Rex Assyiorum XXVI, Panniae successit anno M. 2675. Calvis. Chron. p. 16.

Et regnavit annis 19 iuxta Reinecc. p. 57. et Reusn. p. 188.

Et regnavit annis 32 iuxta Africanum et Calvis. Chron. p. 16.


page 38, image: s0110

MONARCHA XXVII. MITRAEUS.

MITRAEUS, iuxta Reinecc. p. 57. MITREUS, iuxta Reusn. p. 189. vel MITHREOS, iuxta Calvis. Chron. p. 17. XXVII Rex Assyriorum, successit Sosarmo, anno M. 2713. Calv. ibid. Regnavit annis 27.

MONARCHA XXVIII. TAUTANES.

TAUTANES, iuxta Reinecc. p. 57. TAUTANIUS, iuxta Reusn. p. 189. aut TEUTANIOS, iuxta Metasthenem; vel TEUTAMUS, iuxta Diodor. Sicul. Cyrill. lib. 1. contra Iulian. et et Calvisio Chron. p. 18. XXVIII Rex Assyriorum, successit Mitraeo.

Regnavit annis 29 iuxta Africanum et Calvis. p. 18.

Regnavit annis 32 iuxta Reinecc. p. 57. Reusn. p. 189.

MONARCHA XXIX. TEUTAEUS.

TEUTAEUS, Eusebio TANTAEUS dicitur, Rex Assyiorum XXIX, successit Teutani, vel Teutamo, anno M. 2769. Calvis. Chron p. 19.

Regnavit annis 24 iuxta Diod. Sicul. et Calvis. p. 19.

Regnavit annis 40 iuxta Reinecc. pag. 57. et Reusn. p. 191.

[Hic diligenter notandum, quod Chronologi h. l. in enumerandis Assyriorum Rogibus varient. Nam Iosephus Scalig. in Euseb. et Seth. Calvis. in Chron. hic quatuor Monarchas interserunt, qui ab aliis Historicis omittuntur. Ideoque hic in gratiam studiosorum eorum nomina exptimam; ne hoc discrepante Chronologorum calculo turbentur.]

1. Arabelus ad imperium evectus est A. M. 2793. regnavit annis 34. Calv. Chron. p. 20.

2. Chalaos successit Arabelo A. M. 2827. regnavit annis 24. Calvis. Chron. p. 21.

3. Anabos successit Chalao A. M. 2851. regnavit annis 21. secundum Africanum et Calv. Chron. p. 22.

4. Babios, vel Babius, successit Anabo A. M. 2872. regnavitque annis 27 Calv. p. 22.

MONARCHA XXX. TINEUS.

TINEUS, Reinecc. THINAEUS, Calvisio Chron. pag. 25. TINNEUS, Iornandi; THIMEUS, Reusn. Chron. p. 191. XXX Assyriorum Rex successit Teutaeo (ex sententia Reinccii p. 57. et Reusn. Chron.) anno 2899. iuxta Calv. p. 25.

Regnavit annis 30 iuxta Reineccium. p. 57. et Reusn. p. 191.

Regnavit annis 24 iuxta Africanum et Calv. Chron. p. 25.

MONARCHA XXXI. DERCYLUS.

DERCYLUS, vel DERCILUS, XXXI Assriorum Rex, successit Tineo, anno Mundi 2923.

Regnavit annis 40 iuxta Reineccium p. 57. Reusn. p. 191.

Regnavit annis 22 iuxta African. et Calv. p. 27.

MONARCHA XXXII. EUPALES.

EUPALES (iuxta Reinecc. p. 58. et Reus. p. 192.) vel Eupancmes (iuxta Africanum et Calvis.) successit Dercylo, anno M. 2945.

Regnavit annis 30 iuxta Africanum et Calv. p. 29.

Regnavit annis 38 iuxta Reinecc. p. 58. Reus. p. 192.

MONARCHA XXXIII. LAOSTHENES.

LAOSTHENES, XXXIII Rex Assyriorum, successit Eupali, anno M. 2975.

Regnavit annis 45 iuxta Reinecc. p. 58. Reusn. p. 193.

Regnavit annis 18 iuxta Calv. p. 30.

MONARCHA XXIX. PYRITHIDIAS.

PYRITHIDIAS; Eusebio Piriciades; Iornandi Pritiades; Calvisio Puritiades; successit Laostheni anno M. 2993.

Imperavit annis 30 iuxta Reineccium p. 58. Reusn. p. 193.

Imperavit annis 14 iuxta African. et Calvis. p. 30.

MONARCHA XXXV. OPHRATAEUS.

OPHRATAEUS, Rex Assyriorum XXXV, Pyrithidiae successit, anno M. 3007. Iornandi dicitur Ophratenes.

Regnavit annis 20 iuxta Reineccium pag. 58. Reusn. p. 194.

Regnavit annis 21 iuxta Africanum, Calvis. p. 31.


page 39, image: s0111

MONARCHA XXXVI. OPHRAGANEUS.

OPHRAGANEUS, Eusebio Ophratanes; Africano et Calvis. Ephacheres; successit Ophrataeo in regno, anno M. 3028.

Regnavit annis 21 iuxta Africanum et Calvis. p. 32.

Regnavit annis 50 iuxta Reinec. p. 58. Reusn. p. 194.

MONARCHA XXXVII. ASCRAZAPES.

1. ORTUS. Ascrazapes (Eusebio est Ocrazapes; Stephano Cyndaraxes; Ariano lib. 2. Suidae et Straboni, Anatyndaraxes; Setho Calvisio Acracarnes) Assyriorum Rex XXVII, successit Ophraganeo anno M. 3050. iuxta Sethum Calv. p. 34. iuxta alios 3088,

2. PROGRESSUS. Anno regni eius 18, vel, ut alii volunt, 33, anno M. 3119, ante Christum natum 852, cum magna impietas in urbe Ninive grassaretur, Deus, ex singulari et extraordinariâ motus gratiâ, eo misit Prophetam Ionam, qui praedicaret, panoleqri/an urbis certo futuram, nisi actâ paenitentiâ incolae a malo desisterent. Ionas autem in initio perculsus magno metu, ad mare secessit, et in urbe Iapho, quinque milliaribus Ierosolyma distante, navim conscendit. Sed coorta inter navigandum tempestate, cum navis submergendae periculum metueretur, sorte missâ, Ionas eius mali causa deprehenditur. A nautis itaque, licet invitis, attamen salutis amore adductis, in mare abicitur, tamquam hostia quaedam piacularis. Quem cetus deglutivit, et trium dierum atque noctium spatio ventri inclusum per milliaria 250 gestavit atque circumvexit. Nam a Iapho, circumnavigatâ minori Asiâ, per mare Aegeum transiit Constantinopolin, per Hellespontum in Pontum Euxinum; (quod longum est 200: et latum 70 milliaribus) in cuius portu demum eiectus est, teste Iosepho lib. 9. Antiquit. Iudaic. c. 11. p. 253. Inde ergo 200 circiter milliaria progressus Ionas Niniven venit, et munus divinitus demandatum exsequutus est. Vide Bunting. in Itiner. Part. II. p. 189. 190. Cum vero incolae, auditâ Prophetae contione, verâ se ad Deum paenitentiâ converterent, et Rex ipse de solio surgeret, et sacco indutus in cinere sederet, et universale indiceret ieiunium, tam brutorum animantium, quam hominum, ac denique ut omnes converterentur ab iniquitate, serio mandaret, interitum tum temporis evitarunt. Vide Ionae c. 1. 2 et 3.

3. EGRESSUS. Postquam regnasset annis 41, iuxta Eusehium; vel 42, iuxta Reineccium. p. 58. et Reusn. Chron. p. 194. ex hac vita decessit. A. M. 3129. ante C. N. 842.

NOTA.

De Tempore Contionis paenitentialis Ionae ad Ninivitas habitae, Chronologi inter se dissentiunt. I. Quidam eam referunt ad tempora Sardanapali Ascrazapis filii, ultimi Assyriorum Regis. (intellige ex familia Nini) Et in hac sententia est Calvis. Chron. 35. Cui calculum suum addit August inus Torniellus in Annalib. Sacr. tom. 11. p. 72. II. Quidam vero eam referunt ad tempora Ascrazapis Sardanapali patris: ut Reusn. in Chron. p. 194. Et haec sententia posterior priori est praeferenda. Quia melius cum Chronologia, cumque ipsius rei et personarum circumstantiis congruit. Nam ceteri Chronologi Ascrazapem 41, vel 42 annis: Calvisius vero tantum 7 annis regnasse ait. Quod si autem iusti regiminis anni Ascrazapi assignantur, utique contionem Ionae in tempora eius incidisse dicendum erit.

REGULA VITAE.

Reges atque Principes tempore periculoso ingruente et irâ Dei saeviente paenitentiam agant ipsi, et subditos pariter ad paenitentiam exhortentur. In quam sententiam pulchre ait Fulgentius. epist 6. Qui sunt in culmine saeculi constituti, aut plurimos secum perdunt, aut plurimos secum in viam salutis perducunt. Hoc ipsum fecit Rex Iosaphatus, qui in angustiis bellorum constitutus quaerebat Dominum, et ieiunium in tota Iudaea proclamari iubebat. 2 Par. 20. v. 3. Idem fecit Rex Exsechias, cum Rex Sennacheribu valido exercitu Ierosolymam cingeret, et horribilia quaeque illi minitaretur. Esai. 36. v. 5, et 37. v. 10. Idem fecit Rex Ninives Ascrazapes, cum Ionas Propheta illi Dei iram, et urbis, omniumque, qui in urbe erant, panoleqri/an denuntiaret. Ionae 3.

Ex profanis historiis placet hîc adferre historiam, quae cum praesenti examussim congruit. Anno Christi 526, Terraemotus horrendus Antiochiam 14 Calend. Iunii, die Veneris tremefecit: parumque abfuit, quin tota urbs corruerit, civiumque sepulchrum facta sit. Euphrasius, Antiochiae Episcopus, eo obrutus obiit; templa collapsa sunt, urbisque decor periit. Ab omni hominum memoria non exstitit tanta irae Dei in urbem aliquam grassatio. Iustinus Imperator nuntiatâ hac alade gravissime indoluit, abiectisque diademate et purpurâ, sacco indutus, et cinere consepersus, per multos dies luxit, ad urbis quoque instaurationem pecunias et opifices misit. Bucholtz Chron. p. 271.


page 40, image: s0112

MONARCHA XXXVIII. TONOSCONCOLEROS, sive SARDANAPALUS.

CAPUT I. DE ORIV.

I.

CIrca ORTUM Sardanapali duo sunt notanda. 1. GENERATIO. 2. APPELLATIO.

II.

I. GENERATIO. Sardanapalus fuit filius Ascrazapis, vel Anacyndaraxis; Nam ipse ipsum in epitaphio suo filium anacyndaraxis vocavit; sicut Suidas tradit. Vide §. 11.

III.

II. APPELLATIO. Duo hic Rex habuit nomina. 1. Dictus est Tonosconcoleros. 2. A Graecis appellatur *sardana/palos: a Latinis, Sardanapalus. Hoc posterius nomen dittw=s2 scribitur. Primo, Sardanapallus, per duplex ll, ut sit et nomine et vitiis deformis: secundum Ciceron. l. 3. de Republ. Est enim pallus et tripallus in obscenis. In hac sententia est Sethus Calvis. in Chronol. pag. 35. Verum ea acrioris iudicii Criticis haud probatur. Secundo, alii communiter scribunt Sardanapalus, per unicum l. Quod rursus a doctis accipitur, vel in bonum, vel in malum.

1. Absolute et inse est nomen optimi Principis, non voluptuarii et delicati. Nam dicitur a
[Gap desc: Greek word]
hoc est, Dux, Princeps;
[Gap desc: Greek word]
iudex; et
[Gap desc: Greek word]
, hoc est, arduum, eximium, mirabile, Ita Becman. de Origin. ling. Lat. p. 680.

2. Relate: vel respectu Sardanapali. Sic secundum communem Historicorum sententiam hoc nomen plenum est superbiae atque arrogantiae.
[Gap desc: Greek word]
est Dux;
[Gap desc: Greek word]
Iudex; et
[Gap desc: Greek word]
Irruptor, Eversor. q. d. Dux, Iudex, Eversor. Quomodo etiam gigantes appellarunt
[Gap desc: Greek word]
Nephilim. Num. 13. v. 34. Sic dicti quasi Deiectores, quod immani sua proceritate homines cadere facerent, ut scribit Aben-Esra: vel quasi irruptores, quod violenter in homines irruerent, eosque opprimerent. Cum enim (ut addit Phil. Mel. in Chron. p. 45.) impendet ruina, crescit superbia, ficut dicitur: Tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant. Et ante ruinam praecedit exaltatio. Prov. 16. 18. Et antequam conteratur, exaltatur cor hominis. Prov. 18. 12. Reineccius Syntagmate Heroico p. 59. similiter inquit: Credibile est, cognomenti vel tituli loco id Regem hunc assumpsisse: sicut Attila Hunnus nominari voluit, flagellum Dei; Mahumetes Othomannus, Terror Orbis; et Chaganus omnium nationum Dominus: ut Niceph. Callim. lib. 18. c. 29. scribit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

IV.

In PROGRESSU vita eius notanda; quae continet Acta tum bona, tum mala.

V.

ACTA BONA non memorantur eius plurima; sed unicum tantum: nempe, quod uno die (uti Epitaphium eius sonat) Tarsum et Anchialen Ciliciae oppida condidit, hoc est, (ut quidam explicant) reparavit, vel (ut vult Erasmus chiliad. III. Adag. VII. p. 785.) obtinuit. Eaque re fere solâ gloriae nonnihil ad posteritatem promeruit.

VI.

ACTA eius reliqua omnia fuerunt mala atque nefaria. Nam tota Vita eius fuit mala Ecclesiastice, OEconomice, Politice.

Siquidem patrem suum defunctum, qui per Ionam Prophetam ad paenitentiam paulo ante vocatus fuerat, et bene currere coeperat, haud imitabatur hic filius, ubi regni administrationem solus obtinuit; sed ad ingenium reversus, ut canis ad vomitum, excusso omni Dei timore, omnique pudore, totus voluptate et otio diffluebat. Nullâ (ut Suidas scribit) tangebatur regni curâ, non arma tractabat, non venatum exibat, ut veteres solebant Reges; sed mollis, effeminatus, impudicus, fucatâ facie, depictis oculis, stolâ muliebri indutus, inter pellices in Gynaeceo desidebat, cumque concubinis de pulchritudine et cincinnis capillorum certabat; imo femineam quoque vocem loquendo imitabatur, et colum tractabat. Videbatur a nemine nisi ab eunuchis et puellis; quibuscum omnia libidinum atque voluptatum genera exercebat, ita ut praeconis voce praemium polliceretur ei, qui novam aliquam voluptatem excogitasset. Unde Adagium exortum est: *sardana/palos, hoc est, Sardanapalus. Quod in hominem effeminatum et voluptuarium quadrat. Et notus est vulgatus versiculus:

Non homo, sed porcus, Sardanapalus erat.


page 41, image: s0113

CAPUT III. DE EGRESSV.

VII.

EGRESSUS continet poenam Sardanapali, quae libidinosam eius insequuta est vitam; nempe subditorum seditio, mors eius tragica; et totius regni mutatio. Quae ut melius intelligantur, notanda sunt tria. 1. *ta\ prohgou/mena. 2. *ta\ praxqe/nta. 3. *ta\ parepo/mena.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a, sive ANTECEDENTIA.

VII.

1. SUBDITORUM OFFENSIO. Cum enim Sardanapalus nullâ regni curâ tangeretur, nec ulli copiam sui conveniendi faceret, in odium offensionemque omnium incurrit. Sicut enim virtus, velut ingens bonum, omnibus est amori, et omnibus appetitur: (unde etiam kalo\n, hoc est, bonum, honestum, pulchrum, Graecis dicitur a)po\ to=u kalei=n, hoc est, a vocando; quia animos hominum ad se appetendum provocat: vel apo\ to=u khlei=n, quia appetitum demulcet. Caelius Rhodigin. lib. 24. Antiq. lect. c. 7. Scalig. Exercit. 300. sect. 3.) Ita contra vitia omnibus sunt odio et abominationi: quia malum hominem non perficit, sed destruit.

2. SARDANAPALI IN GYNAECEO VISIO. Tandem circa annum regni eius decimum sextum Arbaces sive Arbactus, Medorum Praefectus, auditis illis Sardanapali flagitiis, ardentissimo illum videndi desiderio flagravit. Etsi autem nemini ad Regem aditus patebat, (quoniam a temporibus Ninyae per 1100 annos Monarchis hisce ignavis et desidiosis in more positum erat, ut gentibus responsa darent, non ipsi coram, sed per internuntios; Iustin. lib. 1.) tamen tandem eunucho muneribus expugnato (dedit namque illi auream phialam; sicut Diodor. Sicul. lib. 2. rer. antiq. c. 7 scribit) aditum impetravit. Intromissus ergo in Regium palatium, Gynaeceum id esse vidit, Regemque deprehendit inter scortorum greges purpuram colo nentem, et muliebri habitu, cum mollitie corporis et oculorum lasciviâ omnes feminas anteiret, pensa inter virgines partientem.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a, ACTA IPSA, hoc est, CONFOE DERATIO et SARDANATALI OPPUGNATIO.

IX.

Quibus visis, indignatus, tali Mulieri tot viros subiectos esse, tractantique lanam, ferrum et arma portantes parere, ad socios properans, quid viderit, refert. Negantse ei parere posse, qui mulierem se malit esse, quam virum. Societate igitur initâ cum Beloso, sive Phul-Belocho, Babyloniorum Praefecto, bellum in Sardanapalum parat. Quo audito, Sardanapalus talenta auri ducenta per praeconem constituit ei, qui occidisset istos Praefectos: qui autem vivos tradidisset, duplex praemium, ac Mediae Praefecturam pollicitur est. Verum neminem ea praemiamoverunt. Rex initio tribus proeliis rebelles caedit, et victor exsistit. Verum cum e tanto successu, tum insolentior, tum negligentior factus ad voluptates suas rediiset, et Regis exemplum imitaretur miles, ex improvisu exercitus vino somnoque gravatus a Praefectis opprimitur, et Dux ipse Salamenus uxoris frater in pugna desideratur, tantaque strages editur, ut fluvius redundante hominum sanguinc colorem mutaret; sicut scribit Diodor. Sicul. l. 2. c. 7. Rex vero nondum se consilio deserit, sed quinque liberis, inter quos filii tres erant, ad Cottam Paphlagoniae praesidem, Ducum omnium sibi gratissimum, cum magna gaza missis, Niniven confugit, eamque commeatu instructam egregie munit: quem statim insequuti Praefecti, obsidione cingunt. Rex nullum periculum extimescit, tum quia urbs Ninive propugnaculum omni humanâ arte inexpugnabile videbatur, tum quia ab Oraculo responsum accepisse Maiores noverat, numquam capi posse Ninum urbem, nisi fluvius (nempe Tigris) hostis urbi fieret. Quod numquam fore ratus Sardanapalus, obsidionem in tertium usque annum toleravit.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a, sive CONSEQUENTIA.

X.

Verum Sardanapalus tam diu obsessus, tandem Tigridis inundatione, quâ magna muri pars, nempe ad stadia viginti conciderat, ad desperationem


page 42, image: s0114

adigitur, Namque fatale Oraculi tempus advenisse putabat. Ideoque in Regiam se recepit; et nein potestatem hostium veniret, vivus in pyram ingentem ibi exstructam seuna cum uxore, et pellicibus, et vestibus regiis, omnique gazâ, quam immensam fuisse memoriâ proditum est, inclusit, atque Vulcano consecravit, A. M. 3148. regnisui 20. Diodorus, Athenaeus, Eusebius, Suidas, Orosius, Iornandes. Quod incendium per 15 dies duravit: uti Philipp. Melanchth. in Chron. p. 46. scribit. Et hic fuit funestus ille tragicusque tanti Regis exitus. Simile combustionis exemplum habemus in Simri vel Zambri, V. Rege in Isrue~l, qui, postquam Dominum et Regem suum Ellam interfecisset, urbem Tharsam metropolin regiam occupavit, et diadema, populo inscio, rapuit. Cum autem exercitus, urbem Gebethonem obsidens, Regem occisum audiret, et facti inusitati novitate territus, Ducem militiae AMRIUM Regem Israel crearent, et ad Tharsam recuperandam exercitum universum adducerent; Simrius conscientiâ facinoris, et praesentis pcriculi magnitudine perterritus, Regiam clausam incendit, et cum scelerum sociis SE CREMAT, di tyrannidis occupataeseptimo. Vide 1 Reg. 16. v. 8, 9. etc.

XI.

EPITAPHIUM. Sardnapalus in urbe Anchiale, monumentum iuxta urbis moenia exstrui curaverat, in cuius fastigio statua lapidea sculpta stabat, dextrae manus digitis supra caput elevatis; et ad crepitum edendum compositis, in eoque hoc epitaphium Assyriis literis insculptum erat: uti Suidas in Nino, et Athenaeus ex Aristooulo lib. 12. cap. 12. dipnosoph. referunt.

SARDANAPALUS ANACYNDARAXIS FILIUS, ANCHIALEM ET TARSUM UNO DIE CONDIDIT.

TU VERO Ô HOSPES EDE, BIBE, LUDE: RELIQUA HUMANA NE TANTI QUIDEM SUNT. hoc est, nedigitorum crepitu digna sunt.

Strabo autem lib. 14. Geograph. fol. 462. ex Choerilo Poeta hos versusubicit.

Cum te mortalemnôris, praesentibus exple
Deliciis animum; post mortem nulla voluptas.
Namque Egosum pulvis, qui nuper tanta tenebam.
Haec habeo, quae edi, quaeque exsaturata libido
Hausit: at illa manent multa et praeclara relicta.
Hoc sapiens vitae mortalibus est documentum.
Weil du bist sterblich/ trinck und iß/
Nach dem tod' kein wolleben ist;
Ich bin ein asch/ bab viel gehabt/
Doch ist es alles ietzt schaff ab.
Viel bessers ich verlassen muß.
Brauch du der Wert/hab guten muth.

Virorum sapientum de hoc Epitaphio iudicia.

In hoc monumentum (teste Cicer. l. 5. Tusculan. Quaestion.) cum aliquando incidisset Aristoteles, substitit, partemque primam cum legisset, ait: Ecquid aliud in bovis, non in Regis sepulchro scripsisset? Deinde cum posteriores versus legeret, risit, dixitque: Hic ea se mortuum habere dicit, quae ne vivus quidem habuit, nisi quamdiu deglutiebat. Confer Plutarchum lib. 5. de fortuna et virtute Alex. Magni. Recte itaque Crates Philosophus ab eodem Plutarcho laudatur. is enim cum legeret hos Sardanapali versus, mox apposuit:

Haec habui, dicici studio quaepulchra; Camena
Me quibus instruxêre.

USUS.

Haec historia Sardanapali diligenter est discenda, et ob oculos ponenda: quia est quasi speculum vitae humanae. Proponitur namque in ea.

I. Exemplum superbiae et ambitionis in titulis.

Nam Sardanapalus idem est atque Dux, Iudex et Eversor, de quo in §. 3. luculenter egimus. Qui titulus superbiae, fuit praesagium futurae ipsius ruinae. Nam regula est Politicorum: Virtute decrescente, crescit arrogantia et inanis gloria. Item: Crescentibus titulis et ambitiosis nominibus, decrescit virtus. Placet huc quoque ex historiis exempla afferre parallela.

I. REGES PERSARUM olim se fratres Solis natos ante Luciferum appellari gaudebant. Darius Arsamifilins Rex Persarum, se Regem Regum et consanguineum Deorum appellabat, et Alexandrum M. famulum suum. lib. 2. supplem. ad Curtium. Sed hic fastus fuit initium ruinae eius; uti historiae ostendunt.

Ita quoque longo tempore post Sapor, Rex Persarum, vocabat se Regem Regum, participem siderum, fratrem Solis et Lunae.

II. ALEXANDER M. cum se Iovis Ammonis filium salutari mandabat, ad ruinam properabat. Valer. Max. lib. 9. c. 5.

III. CLEOPATRA Regina Reginarum vocari volebat, sed tandem sceptro vitâque privatur.

IV. CALIGULA Deus vocari volebat. Iosephus lib. 18. Antiqu. Iud. c. 4 et 10. Sed eventus infelix fuit. Nam tandem a Cassio Chaerea et Cornelio Sabinio Praefectis militum foede occisus est. Dion. in Caligul. Histor. August. t. 1. p. 612.

V. DOMITIANUS (sicut Sueton. et Eusebius


page 43, image: s0115

scribunt) eo superbiae provestus est, ut omnium edictorum et diplomatum Caesareorum exordium ita fieri iusserit: Dominus et Deus noster hoc mandat. Unde in communi sermone titulus hic ei tributus fuit: Dominus Deus noster Domitianus. Sed cxitus infelix fuit. Tandem enim in cubiculo suo a propriis cubiculariis, qui contra ipsum conspiraverant, 7 vulneribus confossus misere interiit.

VI. TRAIANUS, alioquin optimus Imperator, omnibus operibus suis, qua novis, qua innovatis, titulos adscribere pomposos solebat. Unde Constantinus Imp. eum semper Herbam parietinam appellavit; sicut Aurel. Victor scribit.

VII. ATTILA, Hunnorum Rex, se Flagellum Dei et Malleum universi orbis appellari voluit. Vide Nicolaum Olaum lib. 6. apud Bonfinium. Buholtz Chron. p. 249.

VIII. TAMERLANES, Iram Dei se vocavit, et Vastitatem orbis. Petrus Gregor. Tholosan. de Republ. l. 13. cap. 12. §. 2.

IX. ANTICHRISTI ORIENTALES, nempe TURCICI IMPP. omnium Imperatorum ter maximosse appellant. Vide Bodin. lib. 1. de Republ. c. 9. p. 230. Quae appellatio ab Impp. Constantinopolitanis una cum Imperio translata videtur. Nam illorum stemmata quadruplici B constant: quibus haec verba significantur: *basileu\s2 *basile/wn, *basileu/wn *basileu=si. hoc est, Rex Regum, Reges Regens.


[Gap desc: illustration]

Huc referri potest AMURATHIS III, Turcici Imperatoris titulus ex epistola eius ad Rudolphum II. Imp. Roman. anno 1593 missa: Amurathes III. huius nominis, potentissimus, invictissimus, Imperator Constantinopolitanus; Thraciae, Illyrici, Graeciae, Terrae sanctae, Asiae maioris et minoris, Assyriae, Armeniae, utriusque Arabiae, Syriae, Aegypti, Sarmatiae, utriusque Turciae, superioris et inferioris Palaestinae, Mauritaniae, Tuneti Dominator, et Princeps TOTIUS ORBIS, omniumque Regnorum magni maris Oceani, et Rex Mechae et Algierae, Possessor sepulchri Christi, omnium Christianorum Dei, in medio centro Hierosolymis; Dominus in Europa, Asia, Africa, America, omniumque Insularum totius magni maris; cuius potentia formidabilis omnibus; vastator, et in aeternum irreconciliabilis, universi Christianismi hostis, omniumque qui se Christianos iactitant: FILIUS OMNIPOTENS DEI, qui iussit et mentem illuminavit ad oppugnandum Christianos.

X. ANTICHRISTI OCCIDENTALES, titulos honorarios Christo maxime competentes sibi imprudenter, dicam, an impudenter, arrogant; sicut ex Bellarm. l. 2. de Rom. Pontif. c. 31. patet, qui 15 titulos, quos Papa sibi arrogat, recenset, et dicit ipsum esse. 1. Papam. 2. Patrem Patrum. 3. Christianorum Pontiflcem. 4. Summum Sacerdotem. 5. Principem Sacerdotum. 6. Vicarium Christi. 7. Caput corporis Christi. 8. Fundamemum aedificii Ecclesiae. 9. Pastorem ovilis Domini. 10. Patrem et Doctorem omnium fidelium. 11. Rectorem domus Dei. 12. Custodem vineae Dei. 13. Sponsum Ecclesiae. 14. Apostolicae sedis Praesulem. et denique 15. Episcopum universalem.

II. Exemplum belluinae atque monstrosae voluptatis.

Sardanapalus erat vir non-vir, et non-mulier mulier. Hoc est, vir erat sexu, sed non animo. Et non erat mulier sexu, sed animo; imo muliere (ut Aventin. Annal. Boioar. loquitur) corruptior erat. Quia veste muliebri indutus, in gynaeceo inter mulieres sedens, vitam muliebrem duxit: fuco mulicbri faciem pingebat, non Regnum curabat, sed colum muliebrem tractabat, et fila ducebat; imo velut larvale voluptatis mancipium, adeoque monstrum, supra luxum muliebrem lasciviebat, omnesque Reges et Reginas Assyriorum luxuriâ atque ignaviâ vincebat. Hinc Erasmus Roterodamus in aureo suo Adagiorum libro hoc Adagium ex probatis auctoribus desumptum usurpat. Chil. III. Cent. VII. p. 785. *sardana/palos, id est, Sardanapalus. Huius cognomen ob insignem hominis mollitiem abiit in proverbium. Aristophanes in Avibus: ti/s2 o( *sardana/palos ou(=tos? hoc est, Quis hic Sardanapalus? Fuit autem Sardanapalus deliciis usque adeo effeminatus, ut inter eunuchos et puellas ipse puellari cultu desidere sit solitus. Apollodorus (ut citat Aristophanis interpres) tradit, eius sepulchro epitaphium huiusmodi literis Assyriis insculptum fuisse: *e)/sqie, pi=ne, o)/xeue w(s2 ta\ a)/lla ou)deno/s2 e)sin a)/cia. id est, Ede, bibe, utere Venere: nam cetera sunt nihil. Suidas hac formâ refert ex Callisthene: *eu\ de\, w)= ce/ne, e)/sqie, kai\ pi=ne, kai\ pai=ze w(s2 ta/ge a)/lla a)nqrw/peus ouk o)/nta tou/tou a)/cia. id est, Tu vero hospes ede, bibe, lude; tamquam ceteras res humanas huius non faciens. Haec Erasmus.

Tales Sardanapali et olim et nunc inventi sunt numero plurimi, et vitiis adeoque flagitiis


page 44, image: s0116

teterrimi, quibus primum Sardanapalum imitantur, tum in vita, tum in morte.

I. IN VITA.

1. Talis Sardanapalus erat PLANCUS PLOTIUS, Munatii Planci Consularis, et Censorii frater. Nam ita de eo scribit Valer. Max. lib. 6. c. 8. Plancus Plotius, cum in proscriptione Triumvirali a militibus ad necem quaereretur, fidelitate servorum in regione Salernitana occultatus, odore unguentorum proditus est. De quo Beza tale epigramma concinnavit.

Saeva cohors Plancum ad mortem cum quaereret, ille
Triumviralis Carnifex:
Servarant Dominum servi penetralibus imis,
Et ille mortem effugerat.
Unguentis illum fusis de more madentem
Odor indicatum prodidit.
Quam potuit multos virtus servare fideles,
Mala quos voluptas perdidit?

2. Talis Sardanapalus erat MULEASSES Tunetorum Rex, de quo Bodinus l. 4. Polit. c. 1. p. 585. ita ex Pauli Iovii l. 44. scribit. Hic tametsi exul in Italia et Germania vagaretur, ac de opibus Caroli V. Imperatoris, in quo spes omnes collocarat, omnino desperaret, nihilominus ad pavonis unius, quo vescebatur, condimenta, vix aurei nummi centum sufficiebant: et ut suavitatem ac dulcedinem, quae ab harmonia proficiscitur, iucundius molliusque hauriret, oculos velabat, quod duobus sensibus suplicem voluptatem simul percipi non posse didicisset. Idem Paulus Iovius de eodem scribit: Ipsum, cum contra Amidam filium ad recuperandum regnum infeliciter pugnasset, suo cruore et multo pulvere foedatum, inter turbam terga vertentium, nulla alia re magis ab hostibus quam odore unguentorum agnitum captumque, et a filio candenti scalpello (non sine ultione divina) proscissa utriusque oculi pupilla, immaniter occaecatum esse.

3. Talis Sardanapalus erat CLAUDIUS Imperator Romanus, in quo nescias, quid primum accuses; adeo vecordia cum saevitia et luxuria certabat. Convivia agitavit et ampla, et assidua, ac fere patentissimis locis, ut plerumque sexcenti discumberent; cibi vinique quocumque loco et tempore appetentissimus: nec temere unquam triclinio abscessit, nisi distentus ac madens, ut statim supino, ac per somnum hianti pinna in os inderetur ad exonerandum stomachum. Dicitur etiam meditatus edictum, quo veniam daret flatum crepitumque ventris in convivio emittendi. Edictum tali Principe dignum!

Eobanus tale epigramma de eo concinnavit:

Edicto vetuit ructus crepitusque teneri
Claudius: O Medici, Principis Imperium!

4. Talis quoque Sardanapalus erat HELIOGABALUS, qui nudas puellas sibi prandenti et cenanti ministrantes constituit, et tantam habuit pellicum multitudinem, ut (sicut Nero numquam bis unam vestem induit. Sueton. in Neron.) earum nullam reiterarit. Aelius Lampridius et Iohan. Baptist. Ignat. in vita Heliogabali.

Huc quoque referri potest elegans epigramma Actii Sannazarii, in quo vox talium Sardanapalorum atque Epicureorum venuste et eleganter depingitur:

Maius adest, dasertapuer: sic sancta vetustas
Instituit, prisci sic docuere patres.
Iunge hederam violis, myrtum subtexe ligustris,
Alba verecundis lilia pinge rosis.
Fundat inexhaustos mihi decolor Indus odores:
Et fluat Assyrio sparsa liquore coma.
Grandia fumoso spument crystalla Lyaeo:
Et bibat in calices lapsa corona meos.
Post obitum non ulla mihi Parchesia ponet
Aeacus, infernis non viret uvaiugis.
Heu vanum mortale genus, quid gaudia differs?
Falle diem: mediis mors venit atra iocis.

II. IN MORTE.

Similiter hunc Sardanapalum deinceps alii plures immemores futurae vitae imitati; sicut ex monumentis atque epitaphiis, quae post mortem sibi erigi voluerunt, constat.

Tale conspicitur in Arragoniae urbe clarissima; sicut Appianus refert.

Quo VADAM, NESCIO; INVITUS MORIOR. VALETE POSTHUM I. M. POSTHUMIUS EQUES.

Simile Romae in domo Petri Chiavelucii Notarii legitur:

DIS MANIBUS SEXTI PERPENAE FIRMI. VIXI, QUEMADMODUM VOLUI. QUARE MORTUUS SIM, NESCIO.

Non multum dissimile est epitaphium Timocreontis, uti a Lilio Giraldo de Poetar. historia ex Athenaei lib. x. refertur:

*polla\ piw\n, kai\ polla\ fagw\n, kai\ polla\ kak) ei)pw\n
*a)nqrw/pois2, kei=mai *timokre/wn *r(o/dios..
Multa bibens, et multa vorans, mala multaque dicens
Ipse viris, iaceo Timocreon Rhodius.

Non possum facere, quin hic commemorem


page 45, image: s0117

versiculos Hadriani Imperatoris, quos moriens (ut Aelius Spart. memoriae tradidit) composuisse dicitur. Ex quibus apparte, quam perplexus dubiusque ipse in mortis agone fuerit, quodque nullam certam vitae futurae notitiam habuerit.

Animula vagula, blandula,
Hospes comesque corporis,
Quae nunc abibis in loca?
Pallidula, rigida, nudula,
Nec, ut soles, dabis ioca?

III. Exemplum punitae voluptatis atque libidinis.

AXIOMA est POLITICUM, quod exstat apud Bodin. lib. 4. de Republ. c. 1. p. 584. Imperii conversiones eo citius accidunt, si tyrannus avaritiâ, aut impotenti libidine, aut ûtroque vitio fractus languescat: plures tamen voluptas perdidit quam crudelitas. Quia crudelitate homines perterrentur: at libido Tyranni non modo subditos ad odium, verum etiam adcontemptum excitat: cum intelligunt hominem voluptatibus deditum impotentis animi esse; nec imperio dignum videri, qui imperare sibi non possit. Itaque innumerabiles pene tyrannos perdidit voluptas.

EXEMPLA habemus in Sardanapalo, Alexandro Magno, Dionysio iuniore, Galeatio Sfortia, Alexandro Medites, et quos antea enumeravi, in Planco Plotio, Muleasse, Claudio, et Heliogabalo Impp. Addit quoque Bodinus in loco alleg. memorabile exemplum de Fessarum Rege. Maiorum aetate duae Africae urbes potentissimae a Rege Fessarum defecerunt, propterea quod Praefectus sponsam alienam Regis exemplo rapuisset: quo statim occiso, Rex ipse Fessarum Abusahita cum sex liberis caesus est a domestico servo; quod eius uxori stuprum intulisset. Memorabile quoque exemplum habemus in MAHUMETE Turcico Imperatore. Cum anno C. 1603. Asiae Praefectus eum totum deliciis deditum videret, ex contemptu ipsius iugum excutit et rebellat, ac permultos in suas trahit partes: unde Ianizari magnam Constantinopoli suscitant seditionem, quae sedari non potuit, nisi supplicio duorum Imperatoris Turcarum Cubiculariorum, in quos reiciebatur culpa male administratae rei publicae: Bucholtz. in Chronolog. pag. 771.

DYNASTIA TERTIA. In qua agitur de Monarchiae I. Divisione, deque familia Phul-Belochi usque ad Merodachum.

I. I. Monarchiae primae continuatio.

POst sublatum e medio Sardanapalum, Monarchia I. etsi mutationem quandam passa, non tamen esse desiit, sed mansit eadem in iisdem regnis, mutatis tantum personis. Antea fuit integra, nunc vero divisa. Quae mutatio est non substantialis, sed tantum accidentalis. Quemadmodum enim Monarchiam III non sustulit eius in quatuor partes distractio, post Alexandri M. obitum: Sic neque Monarchia I hic finem sortitur, sed tantum in duos veluti ramos dividitur. Id quod observandum contra illos, qui secundae Monarchiae initium hic fingunt. Pugnat namque pro nobis Scripturae S. auctoritas, quae Nabuchdonosorem Monarchiae I Regem facit. Sic enim divino afflatus Spiritu Daniel Propheta eum alloquitur c. 2. v. 38. explicans Colossum sive statuam illam quatuor Monarchiarum: Tu es caput aureum.

II. II. Monarchiae primae divisio.

Duo autem illi Praefecti, Arbaces et Belochus, Monarchiam hanc inter se partiti sunt, ut ille Medis et Persis imperaret; Hic vero Babylonem et Assyriam retineret. Unde patet evidentissime Diodori Siculi et Cedreni error: quorum ille, solam Babyloniam permissam Phul-Belocho: hic vero, Assyriorum Reges inde usque ab Arbacis temporibus Medis paruisse putat. Etenim tam ipse Phul-Belochus, quam e posteris Successores ceteri, perpetuo Assyriae Reges nominantur, et ita nominantur, ut potentia ipsorum hauc paulo illustrior indicetur. Quamquam forte imponere Diodoro potuit, quod Phul- Belochus Chaldaeus fuerit. Hoc quod dicimus, e Scripturis divinis ita docemus, 2 Reg. 15. v. 19, 20. PHUL (h. e. Belochus, vel Phul-Belochus, uti a profanis Historicis nominatur) ter expresse vocatur REX ASSYRIORUM. 2 Reg. 19. et 20. bis. Et 1 Par. 5. vers. 26. semel vocatur REX ASSYRIORUM. Deinde, filius eius TICLAT-PHILASSER similiter vocatur Rex Assyriorum,


page 46, image: s0118

qui multos Israelitas captivos in Assyriam abduxit. 2 Reg. 15. v. 29. et 1 Paral. 5. v. 26. Tertio SALMANASSAR nepos eius vocatur REX ASSYRIORUM, 2 Reg. 17. 3. et 2 Reg. 18. v. 9. 2 Esdrae cap. 13. v. 40. Tobiae 1. v. 2. 13. 18. Quarto, SENNACHERIB pronepos eius vocatur REX ASSYRIORUM, 2 Reg. 18. v. 13. etc. cap. 19. v. 20, 36. 2 Paral. 32. 1. 9. 10. 22. Esai. 36. v. 1. Quinto ASSARHADDON abnepos eius vocatur Rex Assur. Esdr. 4. v. 3. Quae dicta Scripturae clara atque manifesta luculenter evincunt, Phul-Belochum eiusque posteros, non tantum Reges Babyloniorum, sed etiam Assyriorum fuisse.

III.

Hic autem diligenter notandum, in ipso huius novae Dynastiae auspicio, Belochi avaritia novam excitatam fuisse su/r)r(acin, nisi Arbacis mansuetudo atque clementia illam composuisset. Nam (referente Diodoro Siculo) demonstraverat quidam Sardanapali eunuchus Belocho magnam auri argentique copiam, inter cineres pyrae, quâ conflagraverat Sardanapalus. Belochus auri sacra fame exstimulatus, ilico votum fecissese singit. Nam, Quae reverentia legum? Quis metus aut pudor est unquam properantis avari? Iuven. Satyr. 14.) de universis cineribus Regiae Sardanapali Babylonem deferendis, deque aggere exstruendo, qui ab omnibus per Euphratem navigantibus conspici posset, perpetuum monumentum deleti Regis Assyriorum. Arbaces, qui nihil fraudis subesse suspicabatur, facile affentitur. Verum Belochus una cum cineribus, magnam vim auri et argenti, inter rudera latentem, una Babylonem auchit. Fraude comperta Belochus capitis damnatus publico iudicio fuit. Verum Arbaces, ne periculosas conciret turbas, quin potius humanitate et clementia Regni principia redderet firmiora, Belochum non modo absolvit, sed auro donato utramque Praefecturam habere permisit, haec verba memorabilia subiciens: MAIORA ERGA SE ESSE ILLIUS BENEFICIA, QUAM INIURIAS. Et sic dissidium illud, quod periculosum videbatur, humanitate Arbacis amice compositum est.

IV. III. Sedes Regia utriusque Regis.

Transtulit postea Arbaces sedem Regiam in Ecbatanam Mediae metropolin, et Medis Persisque imperavit annis 29. Belochus vero Regni partem sibi permissam administravit, nempe, Babyloniam et Assyriam et in huius metropoli, nempe Ninive, sedem regiam sibi elegit, anno M. 3148, iuxtz Bucholtz. Chronolog. pag. 21. vid. infr.

V. IV. Duratio.

Duravit autem Monarchia I post hanc divisionem adhuc annos 287. usque ad annum M. 3435. quo Imperium summum, Belsazare, ultimo Babyloniorum et Assyriorum Rege interfecto, ad Persas translatum est, et secunda Monarchia Persarum coepit.

VI. V. Ordo.

Nos autem superiorum Monarcharum continuaturi numerum non Arbacem illis eiusque successores subiungemus, sed Belochum, et qui post eum gubernacula Imperii tenuerunt, annectemus; imitati in hoc iterum Scripturae S. auctoritatem, quae hanc gloriam Chaldaicis et Assyriacis defert, dum ipsum Belochum eius successores, quorum mentionem facit, omnes et singulos REGIS titulo dignatur, et Nabuchdonosorem Magnum REGEM REGUM appellat. Daniel. 2.

VII.

In hac autem Dynastia, quae familiam Phul-Belochi continet, 5 Monarchae ordine veniunt considerandi. I. Est Phul-Belochus. II. Tiglat-Philassar. III. Salmanassar. IV. Sennacherib. v. Assarhaddon.

REGULA OECONOMICO-POLITICA.

Conscatex Historiarum observationibus, Successiones in Principum, uti etiam privatorum familiis, certâ periodo circum scriptas esse, quâ exactâ desinere, et raro ultra quintum aut sextum gradum sese extendere. Phil. Melanchth. lib. 2. Chronicis. Peucer. de Divinat. p. 22. b. et p. 342.

EXEMPLA.

I. Exemplum elegans h. l. habemus IN FAMILIA PHUL-BELOCHI. Huius posteritas Monarchiam Chaldaicam atque Assyriacam tenuit usque ad Assarhaddonem, qui fuit abncpos Phul-Belochi.

II. IN FAMILIA MERODACHI. Haec post Assarhaddonem. Monarchiam habuit, usque ad Regem Belsazar, quem Cyrus Rex Persarum victum interfecit. Hic autem atnepos Merodachi fuit.

III. IN ELECTORIBUS SAXONIAE, qui hoc ordine fuerunt: Fridericus I Elector.


page 47, image: s0119

Fridericus II. Elector, Ernestus, Fridericus III. Ioannes Elector IV. Denique Ioannes Fridericus, qui quintus a Friderico I. fuit. Ab hoc Electoratus ad Mauritium in altera linea devolutus est.

Denique Eventus, qui optimus rerum magister est, docet hasce periodos in historiis adeo regulariter congruere, ut etiam Romae aliquando Sexto Pontifici idem significatum sit, non propagari a)ci/wma aut felicitatem ultra sextum gradum, hoc disticho:

SEXTUS Tarquinius, SEXTUS NERO, SEXTUS et hic est:
Semper sub SEXTIS Martia Romaperit.

MONARCHA XXXIX. PHUL-BELOCHUS. ORTUS.

I.

PHUL vel PUL ex Ebr.
[Gap desc: Greek word]
separator, abscheider. e Chald. exstirpartor, Auß-rotter. Arab. faba. 2 Sam. 17. Unde Beniamin in Itinerario scribit: Regio Apulia sic dicta est â Pul, h. e. a fabis. Vide Schind. lex. pag. 1428.

Hic Monarcha varia habet nomina. I. In sacris literis dicitur PHUL. Quae vox ter usurpatur in scriptura, nempe 2 Reg. 15. v. 19. 20. bis, et 1 Paral. 5. 26. semel. A Iosepho lib. 9. Antiq. Iudaic. c. 11. p. 254. vocatur PHULLUS. II. Aprofanis Scriptoribus communiter vocatur PHUL-BELOCHUS: ita ut Phul sit eius nomen proprium: BELOCHUS vero cognomen, a sacerdotio et cultu Baal vel Beli, a. d. Beli sacerdos, uti statuit Ioh. Baptista Grammaye in Histor. Asiatica pag. 293. III. A Zonara PHUA. IV. a Diodoro Siculo BELESIS V. Ab aliis BELESUS vocatur. In quibus nominibus illud deflexum apparet a Phul, quod Sacrae literae et Iosephus habent.

PHUL etiam topikw=s2 in sacris literis accipitur, et notat Regiones Africae et Mauritaniae. Esai. 66. vers. 19.

PROGRESSUS.

II.

1. IMFERII OCCUPATIO. Phil-Belochus Babylonis Dux fuit sub Sardanapalo. Hic postquam ab Arbace in amicitiam pertractus est hac occasione; quod nempe Duces quotannis ad sistendas copias provinciales Ninum petere cogerentur, cum ad desectionem instigat; et, quia non tantum gente, sed etiam professione Chaldaeus erat, h. e. peritus Astrologiae divinationisque, Arbaci praedixit ex arte sua Astrologica, cum universo Assyriorum Regno potiturum. Hoc Arbaci animum dedit, praesertim visa Sardanapali tum ignaviâ, tum lasciviâ et luxuriâ. Nec mora; ilico ambo in armis sunt. Bello autem inito, cum superior Sardanapalus tribus in proeliis esset, fracti Medorum animi arma proiecissent, et victoriae spem, nisi Phul-Belochus, qui bellum suggesserat, eos trepidantes, deque fuga cogitantes, prudenter atque animose in proposito confirmasset. Cuius consilii eventus felix fuit. Nam tandem et urbe, et Regno potiti sunt, et Rege potituri, nisi se ille maturius omniaque sua Vulcano consecrasset. Quare Belochus non modo in Provincia Babylonica hactenus administrata ab Arbace confirmatur, sed insuper Assyriaca donatur. Anno M. 3151. ante C. N. 820. Nam 2 Reg. 15. v. 19. 20. expresse ter: sicut etiam 1 Par. 5. v. 26. semel REX ASSYRIORUM appellatur: Uti etiam omnes posteri et successores eius tali elogio a Spiritur S. in sacro codice ornantur, sicut in Praeloquio §. 2. manifestis et luculentis Scripturae tesimoniis demonstratum est.

Unde patet, quod Belochus per violentiam et seditionem Regnum Babylonicum et Assyriacum occupaverit. Haec autem seditio respectu Belochi erat malum culpae, et eatenus Deus illam non probabat: sed respectu Sardanapali erat malum poenae, et a Deo permittebatur, qui Belocho successum largiebatur. Deus enim, supremus ille mundi Iudex, potestatem habet regna trans ferendi a gente in gentem. Dan. 2. v. 21. Ille Sardanapalum propter impietatem, ignaviam, atque luxuriam hoc Regno suo privare voluit; ut omnes Reges terrae discerent se coram. Deo humiliare et confiteri, quod omne sub Regno graviore Regnum sit; sicut recte et pulchre Seneca loquitur. Confer Psalm. 2. v. 10. Sapient. 6. v. 2, 3, 4, 5.

III.

2. IMPERII ADMINISTRATIO. Hoc modo Phul-Belochus in Regno confirmatus, pro Rege sese gerens, tum legibus ferendis, tum Monarchiae instaurandae et amplificandae invigilavit. Nam Regnum Israelis infestavit. Manahem Rex non ausus cum illo in certamen descendere, ut pacem sibi redimat, et Regnum scelere partum sibi confirmetur, M. argenti talenta, h. e. quindecies centena florenorum milia fere hosti offert. Hanc summam Manahemo populus contulit, exactis L. siclis argenti (h. e. drachmis, uti Iosephus explicat) in singula capita. 2 Reg. v. 19, 20. Iosephus Antiq. Iudaic. lib. 9. c. 11. pag. 254. Aute Sardanapali


page 48, image: s0120

occasum Regnum Israel et Iuda ab incursionibus Chaldaeorum et Assyriorum immune fuit: verum post eius imteritum Assyrii utrumque Regnum diversis temporibus graviter a fflixerunt. Et quidem Phul. Belochus primus fuit, qui arma hostilia Israelitis intulit, et Regem eorum Manahmum (ut dixr) vectigalem sibi fecit, ac postea exercitum reduxit.

Quod factum est 3184. anno ib Orbe condito.

Quod factum est 251. anno itemplo aedificato.

Quod factum est 39. anno Regni Uziae Regis Iuda.

Quod factum est 2. anno Manahemi Regis Israel.

Quod factum est 787. anno inte Christum natum.

Deinde TIGLAT-PHILASSAR terrâ Gilead et Galiaeâ potitus est, et universam terram Naphthalim occupavit, et plurimos Israelitas in Assyriam abduxit. 1 Paral. 5. 26. Postea SALMANASSAR Rex Assyriorum Samariam cepit, et totum Regnum Israelitarum delevit, Hoseam Regem captum catenis ligavit, et cum eo decem tribus Israel in Assyriam captivas abduxit. 2 Reg. 17. 4, 5, 6. Denique SENNACHERIB patris exemplum aemulari et reliquam populi Dei partem delere voluit, sed in felici successu. Nam ad preces Regis Ezechiae et Prophetae Esaiae, Deus Augelum misit, qui eius exercitum prostravit, ipseque Rex Sennacherib cum dedecore fugiens Niniven rediit; ubi in sacello idoli sui, quod colcbat, a propriis filiis Adramelec et Sarasar interfectus est. 2. Reg. 18. et 19. v. 35, 36, 37. Sicut postea de singulis, in historiis sequentibus, ordine dicturi sumus.

IV. DUBIUM.

Quaeritur h. l. an an recte fecerit Phul-Belochus, quod Manahemum Regem Israel, eiusque egnum infestaverit, a quo tamen lacessitus erat.

Resp. 1. Non putandum est, hoc ipsum casu quodam factum: sed bellum hoc a Deo ipso est excitatum. Causa erat gemina; nempe generalis et specialis. Generalis erat Isr aelitarum idololatria. Nam 1 Par. 5. 25. ita de illis scribitur: Reliquerunt Deum patrum suorum; et fornicati sunt post Deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. Specialis erat horrenda et inaudita Manahem tyrannis. Nam ex 2 Reg. 15. 16, 17. ita de eo scribit Iosephus lib. 9. Antiq. Iudaic. c. 11. p. 254. Manaemus Tapsam cum exercitu victore profectus est. Oppidani vero, obfirmatis portis, noluerunt Regem admitere. At ille, ut in defectores saeviens, totum circumquaque agrum vastavit, et postremo urbem quoque vi cepit; et quod esset Tapsensibus infensus, omnes ferro confcit, ne tenerae quidem aetati parcens, et nihil sibi ad extremam crudelitatem reliquum faciens. Quae enim ne in barbaro quidem devictos perpetrare fas fuerit, ea in sui generis homines sibi permisit. Et additur 2 Reg. 15. 18. Fecitque quod erat malum coram Domino, et non recessit a peccatis Ieroboami, etc. Et hac de causa Deus Israel suscitavit spiritum Phul Regis Assyriorum, atque per eum punivit et Regem et Subditos; quia utrique peccarant. 1 Paral. 5. 26.

Ubi tamen notandum, quod alia Dei, et alia Phul-Belochi fuerit intentio. Ille ob idololatriam aliaque horrenda scelera per Phul-Belochum velut virgam populum suum punire: Hic vero ex ambitione quadam Regnum suum amplificare voluit. Vide insignem locum Esai. 10. 5, 6, 7. et seqq.

EGRESSUS.

V.

Decessit Phil-Belochus anno M. 3199. Regni sui 48.

MONARCHA XL. TIGLATH-PILESER.

I. ORTUS.

TIGLATH-PILESER, Phul-Belochi silius,
[Gap desc: Greek word]
cornâ socians deficientes rebelles, Chald. Der die abfällige Rebellen mit der Kron vereiniget: Vel: Teglath-Pilneeser
[Gap desc: Greek word]
. Alii legunt Tiglat-Philassar. Alii Tiglat-Philassar. Alii Tiglat-Phul-Assar. Aliis dicitur Phul-Assar, cognomento Teglath. Ita etiam a Iosepho, Cyrillo et Cedreno Teglat-Phalassar, cognomento cum nomine composito appellatur. Cognomentum autem TEGLATH a debellata Galilaea usurpasse existimatur. Est enim consuetudo pervulgata, ut Victores a provinciis gentibusve devictis denominationes assumant; uti in Scipionis Africani, Drusi Germanici, aliorumque exemplis videre est. Zonaras vero a Scriptura sacra discedens, eum Thegla-Parassar appellat.

II. PROGRESSUS.

II.

TIGLAT-PHILASSAR haeres factus est, ut paterni Regni: ita in Iudaeos odii. Nam duplex in sacro codice bellum gessisse legitur. 1. Contra Regnum Israel. 2. Contra Regnum Iuda.


page 49, image: s0121

III.

PRIMUM BELLUM gessit contra Regem Syriae et Israelis. Cum enim Rezin Rex Syriae, et Peca Rex Israel (qui Esai. 7. 4. Caudae titionum fumigantium, Luthero, Räuchende leschbrände/ appellantur) Urbem Ierosolymam obsidione cingerent, Regemque Achas graviter premerent; et cum urbem capere non possent, totam Iudaeam misere vastarent, et centum viginti milia hominum barbaricâ immanitate trucidarent: tum Achas panico terrore perculsus, Esai. 7. 2. Tiglatphulassar Regem Assyriorum in auxilium evocavit, eique ingentia munera misit: quibus ille motus Regi Iuda in auxilium venit, (unde Esai. 7. 20. Rex Assyriorum Novacula.
[Gap desc: Greek word]
mercenaria, h. e. mercede conducta; Luth. ein gemietet schermesser appellatur; quia Deus eo ad tempus in puniendo populo suo usus, et ab ipso Rege Achas veluti mercede conductus est) et Ninive in Syriam profectus 130 milliaribus Damascum Syriae metropolin vi expugnavit, et Rezin Regem trucidavit, et habitatores eius in Cyrenen in Africa sitam transtulit, h. e. in exilium deportavit, 242 milliaribus. 2 Reg. 16. 7, 8, 9. Factum hoc est anno M. 3252. A qua tam illust. i victoria, cum ad exercitum reficiendum Damasci aliquandiu substitisset, ab Achazo et honorifice salutatur, et in gratiam eius altare novum, ad exemplum altaris Damisceni, per Uriam Sacerdotem summum Ierosolymis exstrui iubet 2 Reg. 16. 10, 11. Inde profectus est in Regnum Israel, et Regi Peca magnum damnum intulit, terram Gilead et Galilaeam, et universam terram Naphthali occupavit, et plurimos Isr aelitas in Niniven Assyriae metropolin, 160 milliaribus captivos abduxit. 2 Reg. 15. 29. Et haec fuit prima captivitas Assyriaca, in quam magna pars populi Israel abducta est. Anno M. 3213. Quo anno etiam Peca Rex Israel ab Hosea per insidias comprehensus et trucidatus est. 2 Reg. 15. 30. 1 Paral. 5. 26. Ita impletum est vaticinium Esaiae de duobus illis Regibus, nempe Syriae et Israel, brevi e medio tollendis. Esai. 7. 16.

IV.

SECUNDUM BELLUM gessit contra regnum Iuda. Nam Deus idololatriam aliaque immania impii Regis et subditorum peccata puniturus. Tiglatphulassar Regem Assyriorum (quem ipse antea in auxilium evocaverat) contra illum adduxit, qui ex metropoli sua Ninive Ierosolymam 170 milliaribus profectus urbem obsidet; sed cum eam expugnare non posset, muneribus ab Achazo placatus Niniven rediit. 2 Paral. 28. 20, 21.

III. EGRESSUS. Decessit Tiglat-Phul-Assar anno regni 25. Usus.

1. Politici haec Axiomata tradunt: Plerumque ita fieri solet, ut potentiores invitati ab imbecillioribus ad belli societatem, tandem ipsos oppreserint.

2. *summaxi/ai omnibus temporibus Regna et Imperia everterunt.

3. Auxiliatores, ut solet fieri, postea fiunt Domini. Philippus in Cordiali. Abraham Bucholtz. p. 42.

4. Defensores plerumque sunt devoratores. Strigel. in 2 Paralipom. 28. Et Chronolog. Bucholiz. pag. 389.

Huc referri potest venustus apologus de Vulpe et Erinaceo. Erinaceus prope frigore enectus venit ad cavernam vulpeculae, petit se recipi intraspecum. Assentitur vulpes, mota misericordia, admittit erinaceum. Erinaceus ingressus, cum in caluisset, exserit aculeos et pungit vulpem. Vulpes cedit; insequitur erinaceus, et pungendo finem non facit. Queritur de ingratitudine vulpes; responder erinaccus: Si tibi sum molestus, exi. Id faciunt potentiores, introducti in urbes et Regna.

Huc referri possunt venusti versus Caroli Sigonii:

Accipitrem milvi pulsurum bella Columbae
Accipiunt Regem: Rex magis hoste noctet.
Incipiunt de Rege queri: quia sanius esset
Milivi bell pati, quam sine Marte mori.

EXEMPLA.

I. CYRUS MAIOR, ad componendum bellum civile, inter Cares exortum, exoratus bellum componit, sed Cariam libertate exutam sibi subiecit. Xenophon. lib. 7. Cyropaed.

II. Tempore FRIDERICI III. IMP. cum de Imperio Italiae armis decertarent Principes Italici, et ambitiosa illa gens aequalitatem nusquam admitteret, tandem Papa Romanus, ut bella civilia inter Principes componeret, peregrinos Reges attraxit, qui, confectâ pace, sublatis bellis intestinis, coeperunt ipsi de Regno Italiae armis contendere donec tandem, pulsis reliquis, Hispani victores evaderent, et Italiam Regis Hispaniae iugo subicerent. Philip. Melanchth. Chron. lib. 5. p. 1344.

III. Ita quoque impius REX ACHAS, soedere cum TIGLAT-PHUL-ASSAR Rege ASSYRIORUM inito, illum in Syriam attrahit: Qui, interfecto Syriorum Rege Razin, Damascum occupat, Syros in Cyrenen colonos tranfert, plurimes e Regno Israel in captivitatem in Niniven


page 50, image: s0122

metropolim abduxit, et postea ipsum Regem, a quo inviratus erat, Achas, oppugnat, sibique vectigalem reddit. Et filus eius Salmanassar totum Regnum Israel delet. Quo destructo, etiam populus Iudaicus in captivitatem Babylonicam abductus est, quod tum a Merodacho Baladan, tum a Nabuchdonosore distinctis vicibus factum in codice sacro legimus, sicut suo loco plenius dicturisumus. Hisce autem irruptionibus hic Achas a)formhn\ five occasionem praebuit, qui Assyrios invitavit.

MONARCHA XLI. SALMANASSAR. I. ORTUS.

I.

SALMANASSAR
[Gap desc: Greek word]
pacis prohibitor, ein Frieden=verbieter/Stören=fried. vel perfectus ad vinciendum. iuxta Philip. Melanch. l. 2. Chron. p. 47. dicitur pacificus Assyrius. Haec vox decies in Veteri Testamento usurpatur. Varia habuit nomina. I. Dictus fuit SALMANASSAR; vel, ut Iosephus legit, SALMANASAR, lib. 9. Antiq. Iudaic. c. 10. II.
[Gap desc: Greek word]
SALMAN, Hoseae 18. v. 15. Sicut Salman domum Arbel, in die belli quando mater una cum filiis allisa est: sic faciet vobis in Berhel propter malitiam nequitiae vestrae. Hic per Salman intelligitur Salmanassar, Rex Assyriorum. Sensus est: Rex Salman, h. e. Salmanassar, deleturus est Regnum Samariae, sicut evertit urbem Arbeli. III. Rex IAREB
[Gap desc: Greek word]
, magnus, praestans, a
[Gap desc: Greek word]
magnus, praestans fuit; excelluit. LXX. *i)arei\b, Hoseae 5. v. 13. etc. c. 10. v. 6. Hic per vocem Iareb iuxta Gesner. in Hoseam p. 368. Phul-Belochus; (cui Menahme Rex Israelis mille talenta argenti dedit, ut esset sibi in auxilium. vide 1 Reg. 15. 19.) sed rectius Salmanassar intelligitur. Qui ita dictus, vel ab urbe, in qua sedem habuit. Iareb enim civitas magna in Assyria, et Regum Assyriae metropolis fuit. Nam Hoseae 5. v. 13. dicitur: Abiit Ephraim ad Affur, et misit ad Regem
[Gap desc: Greek word]
. Luth. vertit, Dem Könige zu Jareb. Unde patet, quod nomen Iareb topikw=s2, h. e. pro loco acceperit. Quare Salmanassar convenientius dicitur Rex IAREB, quam nude IAREB. Vel ab eventu; quia Israelitas vicit, cosque universos in captivitatem abduxit, totumque Samariae Regnum delevit. Vela singulari potentia, quâ prae ceteris Regibus polluit. Nam licet pater eius Tiglatphilassar etiam Israelitas in captivitatem abduxit; tamen captivitas illa non erat universalis, sicut haec, sed tantum particularis. IV. 1 Esdrae 4. v. 10. vocatur ASENAPHAR, ut vult Chytr. Onom. p. 359. Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 61. Sed rectius per Asenapharem intelligitur ipsius nepos, nempe. Assarhaddon; uti constat ex collatione v. 2. et 10. lib. 1. Esdrae cap. 4. uti in vita Assarhaddonis §. 1. dicemus. V. NABONAZAR, apud Censorinum pag. 48. VI. NABONASSAR, apud Ptolemaeum mega/lhs2 sunta/cews2 l. 3. c. 8. qui a regno eius usque ad Alexandri mortem numerat annos 424. Nomen Nebo significat divinum. Quia idolum fuit eius nominis, a vaticinando sic dictum, ut Graeci Pythium nominarunt. Nebonassar, h. e. divinus Assyrius. Phil. Melanchth. Chronol. lib. 2. pag. 47. VII. Zonarae et Glycae pag. 237. ENEMASAR dicitur.

II.

1. Patet hinc, magnum esse errorem Cedreni, qui Salmanassarem eundem cum sardanapalo facit, et patrem Nabuchdonosoris vocat.

2. Magna quoque fuit Euscbii incogitantia, qui Salmanassaris et Sennacheribi historiam ita confudit, ut Reges duos pro uno accipiat.

II. PROGRESSUS.

III.

Hic Salmanassar 4. Bella gessit.

PRIMUM BELLUM gessit contra Israelitas. Nam ex urbe Ninive in Samariam profectus est 163 milliaribus, et Hoseam Regem Israelis bello petiit, qui viribus impar subiecit se Regi Assyriorum, eique annuum tributum promisit, anno M. 3225. Vide 2 Reg. 17. v. 1, 3.

IV.

SECUNDUM BELLUM gessit contra eundem HOSEAM. Nam postquam ille anno M. 3227. cum So vel SUA (qui Marethoni est Sevechus Aethiops) Rege Aegyptiorum foedere inito conspirasset, neque annuum tributum Salmanassari solveret, expeditionem contra eum novam suscipit, eumque comprehensum in carcerem compingit, Regnum ipsum caede et incendiis vastat, et Samariâ triennali obsidione in potestatem suam redactâ, 10. tribus Israel in Assyriam transportat, atque in Medorum colnias misreabili servitute dispergit, ex qua numquam in patriam suam reversi sunt. 2 Reg. 17. v. 4, 5, 6.

V.

Contra autem in desolata Israelitarum sedes colonos, nempe quinque gentes de Babylone, de


page 51, image: s0123

Cutha, et de Ava, et de Emath, et de Sepharvaim, novos deduxit, eosque in civitatibus Samariae collocavit pro filiis Israel, ut Samariam possiderent, urbesque eius inhabitarent. Cum autem Samariae regionem irato Numine leones vastarent, et colonos ipsos laniarent, Rex Assyriorum sacerdotem Israeliticum in Samariam misit, iisque praefecit, qui populum rite informaret, vel, ut ipse textus habet, ut doceret eos legitima Dei terrae. 2 Reg. 17. v. 24, 25, 27. Verum illi non tantum Deum Israelis colebant, sed etiam Diis suis serviebant iuxta consuetudinem gentium, ibid. v. 33. Hi coloni dicti sunt CUTHAEI ET et SAMARITANI. CUTHAEI dicti sunt ab origine. Quia a Cutha regione Persidis oriundi erant. Licet autem quinque gentes in Samariam mitterentur a Salmanassare, uti antea dictum: tamen synecdochice a maiori parte omnes Cuthaei sunt appellati, quod maxima pars ex Cutha oriunda esset. SAMARITANI vero
[Gap desc: Greek word]
sunt dicti ab inhabitatione. Quoniam urbem in tribu Ephraim nomine
[Gap desc: Greek word]
Samariam incolebant. Ipsorum religio dicebatur SAMARITANISMUS, qui erat ex duabus corruptis una corruptissima facta religio. Nam religio Iudaica iam antea superstitione erat corupta, et postea cum idololatria gentili commiscebatur, et in urbibus Samariae tot sunt constituti Dii, quot in eas migraverant populi externi. Coluerunt enim et Deum verum, et simul patrios Deos. Praesertim autem de Cuthaeis in specie sic dictis narratur, 2 Reg. 17. 30. quod
[Gap desc: Greek word]
gallum sibi facerint, h. c. quod gallum lucis nuntium sibi in Deum posuerint, cumque religiose colucrint. Templum postea habuerunt proprium in monte Garizim, in quo ipsi adorabant, ex structum a Sannaballat Praefecto Darii, in gratiam Manasse generi sui, sacerdotio Hierosolymis pulsi. Et quamvis omnem tunc idololatriam deposuisse viderentur; deprehensum tamen fuit, ipsos in monte illo coluisse imaginem columbae. Inde Samaritani Iudaeis valde exosi fuerunt.

Primo: propter mixtam corruptamque religionem. Nam eos pro Idololatris habuerunt, et gentibus annumerarunt. In Thalmud enim coniunguntur
[Gap desc: Greek word]
alienigena et Cuthaeus.

Deinde: propter infidelitatem. Quia Iudaeis e captivitate Babylonica reversis gravissime ad versabantur, Esdr. 4. v. 1. Nehem. 4. v. 1. et postea semper hostili erga eos animo fuerunt: rebus secundis, Iudaeis favebant; rebus adversis, Iudaeis resistebat. Vide Ioseph. lib. 9. Antiq. Iudaic. cap. 14. Et lib. 11. cap. 8. Epiphan. haeres. 8. et 9. Unde Iudaei aliquem contumeliose tractare volentes, illum Samaritanum appellare solebant. Sirac. 50. v. 28. Iohan. 4. v. 9. c. 8. v. 48.

[
[Gap desc: Greek word]
Cuth et
[Gap desc: Greek word]
Cutha regio Persidis, a fluvio
[Gap desc: Greek word]
cui adiacet, sic nominata. Inde
[Gap desc: Greek word]
Cuthaeus. Plural.
[Gap desc: Greek word]
et
[Gap desc: Greek word]
Cuthaei, qui ex Cutha et aliis regionibus Assyriae atque Persiae a Salmanassare in samariam missi sunt.]

VI.

Captivitas Assyriaca populi Israel fuit gemina.

Prior fuit particularis, quando Tiglath-Phul-Assar pater Salmanassaris terram Gilead et Galilaeam, et universam terram Naphthalim occupavit, et plurimos Israelitas in Assyriam abduxit. 2 Reg. 15. v. 29. I Paral. 5. v. 26. et hoc factum est adhuc vivente Esaia Pro. pheta,

Anno a Mundo condito 3213.

Anno Iotham Regis in Iuda 17.

Anno Peka Regis in Israel 18.

Anno inte Christi nativitatem 758.

Posterior fuit universalis, quando Salmanassar filius Tiglar-Philassaris Samariam expugnavit, totumque regnum Sameriae delevit, Hoseam Regem Israelrebellem vinctum, atque una 10 tribus Israel captiv as abduxit, easquein Assyriam et Mediam dispersit: Quod etiam vivente adhuc Esaia Propheta

Contigit anno ab Orbe condito 3232

Contigit anno post divisionem terrae Canaan 732

Contigit anno a morte Salomonis. 263

Contigit anno regni Hoseae regis Israel. 2 Reg. 17. 16. 9

Contigit anno regni Ezechiae Regis Iuda, 6

Contigit anno regni inte Christi na tivitatem. 739

VII.

CAUSA panoleqri/as2, hoc est, desolationis regni Samariae, vel Israelitici, tergemina fuit.

1. Horrenda idololatria. Nam Israelitae peccabant contra Dominum Deum, qui eduxerat cos e terra Aegypti; et colebant Deos alienos, et


page 52, image: s0124

ambulabant iuxta ritum gentium, quas eiecerat Dominus, 2 Reg. 17. 8, 8. et faciebant sibi duos vitulos conflatiles, et lucos, et adorbant universam militiam caeli, serviebantque Baal, et traducebant filios suos et filias suas per ignem, etc. v. 16, 17.

2. Contemptus Ministerii. Deus eos per Prophetas suos monuit, ut reverterentur a viis suis pessimis, et custodirent praecepta eius. At illi obdire noluerunt. v. 13, 14.

3. Contumacia in atrocibus delictis. Nam cervicem suam induraverunt, et pactum Dei abiecerunt. ibid. v. 14, 15. Et post acceptam a Tiglatphilassare cladem 2 Reg. 15. 29. adeo non emendabantur, ut Deo se pertinacius opponerent; et in superbia et magnitudine cordis hoc Adagium usurparent: Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus: Sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. (in locum eorum plantabimus.) Esai. 9. 9, 10. Quo Adagio significare volebant, se oppidorum et aedificiorum suorum iacturam, ut rem levem et reparabilem, nihili pendere, seque oppida domosquesuas magnificentius reparare et gloriosius exornare posse.

VIII.

TERTIUM BELLUM gessit contra ELULAEUM Tyriorum Regem, eumque post pacificationem factam, ad arma redeuntem, geminâ expeditione infestat. Metasthenes, Nicephorus, Zonaras, Cedrenus, Sulpitius Severus. Iosephus lib. 9. Antiquit. Iudaic. c. 14. p. 258. hoc bellum hisce verbis deseribit: Assyriorum Rex cum armis totam Syriam et Phoenicen peragravit, et nomen eius in Tyriorum annalibus scriptum invenitur. Bellavit enim contra Tyrum, regnateibi Elulaeo, attestante ctiam Menandro, qui in suis Chronicis, ex Tyriorum annalibus in Graecam linguam translatis sic scribit. Is deinde, qui Elulaeus nominabatur, regnavit annos 36. Hic deficientes gittaeos cum classe eo profectus sub Imperium suum retraxit. Contra quos misso exercitu Assyriorum Rex Phoenicen totam invasit; factâ deinde pace cum copiis domum reversus est. Paulo post Sidon, Arce, Palaetyrus cum multis aliis oppidis a Tyriis ad Assyriorum Regem defecerunt: et cum soli Tyrii facere eius imperata detrectarent, reversus est contra eos cum sexaginta navibus, quas Phoenices instruxerunt, impositis etiam octingentis remigibus. Quibus occurrentes Tyrii cum duodecim navibus, disiecta hostili classe, quingentos ex ea captivos abduxerunt: quo facinore non mediocrem rei navalis gloriam sibi comparaverunt. Revertens autem Rex Assyrius, custodes ad ad fluvium et aquaeductus disposuit, qui aquari Tyrios prohiberent: quod cum per continuos quinque annosfieret, coacti sunt effossis puteis inde se sustentare. Haec sunt, quae in Tyriorum annalibus de Salmanassare Assyrio scripta inveniuntur.

IX.

QUARTUM BELLUM gessit contra Medos, eosque victos imperio suo subiecit; uti colligi potest ex 2 Reg. 18. 11. Nam ibi narratur, quod Salmanassar Rex Assyriorum captâ Samariâ transtulerit populum Israeliticum in Assyrios, collocaveritque eos in Hala et in Habor, fluvio Gozan, et IN CIVITATIBUS MEDORUM. Si igitur Salmanassar Israelitis in civitatibus Medorum domicilium attribuit, utique Media sub ipsius imperio suit. Etsi Imperium illud mox obitu eius cessavit, Medis libertatem armis repetentibus. Unde bella ea contra Sennacheribum filium eius nata arbitrantur nonulli, quae Tobias c. 1. attingit. Hunc namque (ut hoc addam) Tobiam seniorem in honore habuit, quippe quem rerum suarum Procuratorem constituit fidumque expertus talentis 10 donavit.

III. EGRESSUS.

X.

Mortuus est anno Imperii 10 vel 17 iuxta Aventinum Annal. Boioar. p. 24.

MONARCHA XLII. SENNACHERIB. I. ORTUS.

I.

SENNACHERIB, vel SANHERIB,
[Gap desc: Greek word]
rubus destructionis, ein zerstörungs-busch/ vel acutus gladius, vel acutus bellator; fuit filius Salmanassaris, XLI Regis Assyriorum. 11. Ab Herodoto SANACHERIBUS vocatur. III. Alio nomine appellatur SARGON,
[Gap desc: Greek word]
, hoc est, Princeps defensor, vel princeps horiti, quae vox semel tantum in Scriptura S. usurpatur, nempe Iesai. 20. 1. ubi per Sargon (ex mente Interpp.) intelligitur Sennacherib; uti ex 2 Reg. 18. 17. colligitur. Ibi namque Thartan (cuius Iesai. 20. 1. fit mentio) inter Legatos vel Duces Sennacheribi numeratur, qui missi sunt ad obsidendam urbem Ierosolmam. Nam ita sonant verba: Misit RexAssyriorum Tharan, Rabsarin et Rabsacen. Ille quoque Tharten Iesai, 20. 1. mittitur a Sargon Rege Assyriorum, ad expugnandam urbem Azotum. Ergo


page 53, image: s0125

Sargon est Sennacherib. Nam (ut recte Hieronymus ex Ebraeorum commentariis refert) Sennacherib plura nomina habuit.

II. PROGRESSUS.

II.

Tres ei filii editi fuerunt: Adramelechus, Sarassar et Assarhaddon: quorum illi patrem trucidarunt; hic vero ei in regno successit.

Ad regnum pervenit A. M. 3235. ante C. N. 736.

III.

Sennacherib fuit homo crudelis, sanguinarius, atque superbus. Bella duog gessit valde crvenia.

IV.

PRIMUM BELLUM gessit anno M. 3240. contra Regem Aegypti et Aethiopiae, eosque variis cladibus affecit, et multa milia captivorum abduxit; iuxta vaticinium Iesaiae Prophetae c. 20. v. 3, 4. Urbem quoque Aegypti antiquissimam
[Gap desc: Greek word]
No, et Regiam metropolin, in qua celeberrimum inter gentes Serapidis templum erat, vastavit; iuxta vaticinia Prophetarum, Ierem. 46. 25. Ezech. 30. v. 15, 15. Nehum. 3. 8. Nunquid melior est No populorum? Die stadt No der Regenten?

Factum hoc est 3240 anno ab Orbe condito.

Factum hoc est 14 anno Ezechiae, Regis Iuda.

Factum hoc est 731 anno inte Christi nativitatem.

V.

SECUNDUM BELLUM gessit contra Ezechiam Regem Iudae XIII. In qua expeditione Azotum, vel Asdod (urbem Philistinorum celeberrimam ad mare mediterraneum sitam, inter Ascalon et Ioppen in tribu Iuda, olim a Psammenyto Rege Aegypti post multorum annorum obsidionem captam) per Thartanem Ducem militiae expugnat. Iesaiae 20. 1. Urbes turritas Lachin et Libnam obsidet, et ad expugnandam urbem Ierosolymam animum intendit, ut Ezechiae Regis defectionem vindicaret. Verum legationem ad eum misit Ezechias, imperata se facturum, et tributa soluturum promittens. Sennacheribus vero auditis Legatis, decrevit misso bello postulata Regis admittere, et policitus est, sitrecenta argenti talenta, et auri triginta accepisset, pacatum se abiturum, iureiurando interposito, quod ab omni iniuria temperaturus sibi esset. His persuasus Ezechias, exhaustis templi thesauris, mittit eam pecuniam, ratus hoste remoto, posthac sine priculo se regnaturum. Accepta pecunia, nihilominus Rex impius atque perfidus pacta non praestitit. Nam ipse profectus cum copiis contra Aegyptios, tres belli Duces, nempe, Thartanen, Rabsarin, etRabsacen (qui omnium insolentissimus erat) ad obsidendam Ierosolymam ingenti cum exercitu mittit. 2 Reg. 18. 13, 14, 15, 16, 17. Verum cognito, quod Taracha Rex Aethiopum Aegyptiis subsidio veniret, subito in Iudaeam est regressus: cumque nova legatione Ezechiam fatigasset, et Rabsaces Dux eius horrenda convicia atque blasphemias in Deum Israelis iterasset, Deus, Prophetae Iesaiae, et Regis Ezechiae preces exaudiens, Angelum exterminatorem misit in castra Sennacheribi, qui unâ nocte 185000 militum trucidavit, in qua strage Rabsaces quoque dirus atque blasphemus ille conviciator periit. Hanc tantam cladem caelestis Numinis violati poenam, uti revera erat, ratus Sennacheribus, neque in hostili terra amplius consistere ausus, cum ignominia Ninum urbem Imperialem trepidus rediit, omneque virus acerbitatis suae in gentem Israelis captivam evomens, quottidie innumeros neci dabat; Tobiam vero seniorem, patris sui Procuratorem, facultatibus exutum exilio mulctabat. Vide 2 Reg. 18 et 19. 2 Paral. 32. Iesaiae cap. 36 et 37. Iosephus lib. 10. Antiqu. Iudaic. c. 1.

VI.

Herodotus lib. 2. hanc cladem etiam attingit. Refert enim, Sethonem Aegypti Regem et Vulcani sacerdotem a Deo suo impetrasse, ut noctu in Assyriorum exercitu ingens vis effunderetur MURIUM AGRESTIUM, qui illorum pharetras, arcus et scutorum habenas corroserint; ita ut postridie hostis exarmatus, multis amissis fugam arripuerit, et Aegypto excesserit.

Verum haec fabulosa sunt, et cum Scriptura S. non congruunt. Sed tamen propter statuam, Sennacheribo in templo aegypti erectam, notanda sunt, de qua §. 8 dicemus.

Iosephus lib. 10. Antiqu. c. 2. ait, eos peste consumptos esse.

III. EGRESSUS.

VII.

Tandem ipse Sennacherib, cum in templo idoli sui Nisroch adoraret a filiis propriis ADRAMELECHO et SARASSARE interemptus est, anno regni 7. Occasio huius paricidii diversa ab Historicis narratur.

PRIMO: Quidam putant, quod Sennacherib ad reparaudum Deorum suorum favorem,


page 54, image: s0126

supeistitione crudeli duos parvos filios immolarit, ideoque a luobus natu maioribus, Adramelecho et Sarassare, inter sacra imanissima gladio transverberarus sit.

DEINDE: Alii vero scribunt quod Sennacherib silios suos Adramelechum et Sarassarem destinarit in sacrisicium victimae; sed illi de hoc periculo suo praemoniti illum parricidio e medio sustulerint, et postea in terram Armeniorum aufugerint. 2 Reg. 19. v. 36, 37.

VIII.

Memorabile est, quod Herodotus lib. 2. narrat, statuam ei in templo quodam Vulcani Aegyptio erectam, quae manu murem tenebat, cum hac inscriptine:

*ei\s2 e)me\ o(ra/wn, eu)s1ebh\s2 e)/sw.
Intuens in me aliquis, discat esse pius.

Et addit, hanc statuam fuo adhuc tempore conspectam fuisse.

Iohannes Baptista Gramaye in Historia sua Asiaticap. 296. scribit: Huic, nescio, quare in Aegypto statua MUREM tenens sacra sit.

At causa huius sculpturae ex anrratione, quam in §. 6. ex Herodotilib. 2. adduximus, facile demonstrari porest.

Usus. Historia Sennacheribi est SPECULUM multorum magnorumque vitiorum.

I. *kakozhli/as2 ABOMINANOAE.

Nam Sennacherib bellum infelix contra Ezechiam Regem Iuda movit, ex mera kakozhli/a| patris sui Salmanassar, quem viderat magno cum successu Regnum Israel in Samaria delevisse. At principium huius bellifuit iniustum. E. etiam exitus talisfuit, iuxta versum:

*kakh=s2 a)p) a)rxh=s2 gi/netai te/los kako/n.

Etenim bella non necessaria et iniusta, infelices successus tragicosque exitus habent. Tale quoque exemplum habemus in Amazia, Rege Iuda. Hic postquam fortunam adversus Idumaeos tentasset, bellum quoque Regi Israelis indicit; sed exercitus eius fugatur, Ierosolyma expugnatur, et ipse capitur. 2 Reg. 14. Quare Magnates ob oculos sibi ponant monitum illum Findari:

*e)/a po/lemon e)/a ma/xhn xwri\s2 *qeou=.
Omitte pugnam, omitte bellum sine Deo.

II. PERFIDIAE EXECRANDAE.

SENNACHERIB Ezechiae per Legatos promiserat, si trecenta argenti talenta, et triginta auri ab eo acciperet, se pacatum abiturum, neque Regnum eius armis hostilibus infestaturum; sed pecuniâ acceptâ, Reximpius atque perfidus pacta non praestitit. Hoc est Tyrannoruin proprium, qui magis aestimmant utilitatem, quam pietalem et honestatem. Omnes namque illis amici atque hostes sunt, pro temporis opportunitate; uti praeclare ait Thucydides lib. 6.

Ita PERICLES, iuramento incolumitatem promiserat hostibus, qui ferrum deposuissent. Quod cum illi fecerunt, interfecit omnes, quotquot ferreas in sagulis fibulas haberent. Frontinus l. 4. c. 7.

Eodem modo, teste Herodiano, Parthis improviso clades, ab Antonino Caracalla, sub praetextu nuptiarum, dum immemor iurisiurandi praestiti, eos inermes et securos, utpote novum sponsum excepturos, cum parato exercitu invaderet, magna cum ipsius indignatione et detestatione periurii, accdit. Qui etiam non quieverunt, donec collectis viribus, recuperatis captivis, et rebus ademptis, Romanos ad iniquas pacis conditiones adigerent. Omissis autem exemplis, quae a nostra memoria ob vetustatem remota sunt, recentem historiam ex Pauli Iovii historiarum libro 33. pag. 267, 268. repetam de Habraymo. HABRAYMUS, licet in ignobili pago Epiri natus esset, singulari tamen prudentiâ virtuteque militiae munia implens, Vesiris (inter purpuratos Solymanni) dignitatem, quâ nulla maior dari potest, adeptus est. Nam Solymannus Turcarum Imperator regii scrinii sigillum ei tribuit: et omnis arcani consilii participem fecit. Narrant, hunc Habraymum, cum summâ Solymanni gratiâ potiretur, familiari sermone aliquando postulasse, ne se tantis honoribus onerare contenderet: ne demum amplitudine odiosa supra aequum florentem, e gradu tamquam e fastigio summae fortunae, praecipitem dare atque occidere necesse haberet. Fidem vero in ea verba ita Principem dedisse: Ut numquam ei vivo vitam erepturum polliceretur. Sic ut ea inanis iuramenti religione obstrictum, ne datam falleret fidem, non aliter, quam alte stertenti necem intulisse, Quoniam Talismanes Sacerdos, divini interpres iuris, dormientem nequaquam censeri inter vivos, cum unâ vigiliâ totius vitae actus constaret, asseverasset. Hoc sane est promissis atque iuramentis ludere, non secus ac pueri astragalis solent.

At non ita agere Reges et Principes decet. Notentur igitur haec AXIOMATA: VERBA REGUM DEBENT ESSE REGIA. Prov. 8. 6. PRINCIPES EA, QUAE DIGNA SUNT PRINCIPE, COGITABUNT, IISQUE INSISTENT, Iesai. 32. 8. hoc est, Principum


page 55, image: s0127

cogitationes et sermones debent esse Principales aut Regales. Principum VERBA non debent esse AQUEA, (hoc est, fluxa et mutabilia;) sed AUREA et ARGENTEA, (hoc est, constantia et immutabilia.)

Iam vero FIDES est virtus vere Regia, omniumque virtutum in Rege maxima et splendidissima. Hinc recte Francisc. Patritius lib. 8. de Regno titul. 20. p. 558. inquit: Fides tanto splendore praefulget, ut sine ea omnes Regum ac Principum virtutes obscuriores fiant. Eleganti exemplo hoc ipsum ibidem declarat de SEXTO POMPEIO. Cenantibus (inquit) in navi ad Puteolos Antonio et Augusto, apud Sextum Pompeium Pompeii Magni filium, qui tunc conciliati societatem iniverant; Menodorus Pompeianae classi praefectus, per internuntium Pompeio significavit: nunc tempestivum esse, parentis ac fratris iniurias ulcisci: quod si coccasionem sumere vellet, se operam daturum, ut e navibus evadat nemo. Cui Pompeius: Referte, inquit, Menodoro, ei sine me id facere licere, qui iam peierare consuevit: mihi autem nefas esse qui fidem fallere nescio. Quae quidem vox et decora fuit, et Magni Pompeii filio digna.

Elegans historia de fide Regum atque Principum occurrit in Chronico Hirsaviensi et Urspergensi. Guelfus Dux Bavariae, pugnâ victus a Cunrado Imperatore die S. Thomae, vallo et moenibus oppidi Winsperg sesuosque inclusit. Obseslus igitur a Cunrado, post multas difficilesque oppugnationes, fame et rerum necessariarum inopiâ, deditionem facere compulsus. Cumque metueretur, ne Imperator in Guelfum eiusque cives iure belli propter rebellionem graviter animadversurus esset, feminae eius oppidi, antequam portae aperirentur, petiverent, ut sibi salvi abireliceret, una cum iis rebus, quas humeris gestare possent. Quod cum a clementi victore et optimo Principe facile impetrarent, et hostes aurum, gemmas, mundumque muliebrem eas elaturas crederent; matronaeillae, omni supellectile neglectâ, militumque praeda relicta, maritos suos humeris exceptos ex oppido, cunctis spectantibus et industriam admirantibus, asportarunt. Qua pietate ingeniosâ Cunradus Imperator motus, Guelfum cum civibus suis inviolatum et incolumem dimisit, et pace constitutâ cum eo amicitiam iunxit. Ducibus vero indignantibus, et frementibus ob leges deditionis isto dolo violatas, respondit Imperator: NON DECERE VERBUM REGIUM IMMUTARI; subindicans, malle se clementiâ, quam severitate delinquere.

Historiae etiam valde memorabiles exstant de Carolo V, et Ferdinando fratre eius, Impp. Romanis. Carolus V. Imperator invictissimus, cum a quibusdam Pontificiis flabellis ac furiis in comitiis Wormatiensibus instigaretur, ut ne fidem Luthero datam servaret, propterea quod, secundum decretum Concilii Constantiensis, Haeretico non sit servanda fides; animose respondit, Fidem rerum promissarum, etiamsi toto mundo exulet, apud Imperatorem tamen consistere oportere. Guiliel. Zenocarus in vita Caroli V.

Quam heroicam animi magnitudinem aemulatus est FERD INANDUS I. IMPERATOR, qui usqueadeo pacificationis cum Lutheranis semel confirmatae studiosus et observans fuisse legitur, ut ante obitum singulari perfusus laetitiâ saepius in haec verba erumperet: Inter summa, quae Deus in gubernatione Imperii mihi concessit, primum atque maximum vero animi iudicio hoc duco, quod ad sedandzs discordias publicas animum adieci, et tolerantiae in Religione formulam Deus mihi in mentem dedit. Vide Epistolam praeliminarem Cratonis a Craftheim, in histor. Bohem. Dubravii..

IIII. SUPERBIAE ET BLASPHEMIAE DETESTANDAE.

Superbus fuit Sennacheribus tum erga Deum, tum erga Ezechiam Regem. Nam, excusso omni timore Dei, se suamque potentiam ad miratur, in eaque confidit: imo os in caelum posuit, et Deo altissimo maledixit, licet non immediate, tamen mediate, nempe per Legatum suum Rabsacem; Ezechiamque Regem prae se contempsit at que despexit. Et quia memorabile hoc est exemplum diabolicae tum superbiae, tum blasphemiae, verba eius hîc subiungam ex Iesaiae 36. 4. Et dixit ad eos Rabsaces: Dicite Ezechiae: Haec dicit Rex Magnus, Rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, quâ confidis? v. 5. Aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me? v. 6. Ecce considis super bacuium arundineum confractum istum, super Aegyptium; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius, et perforabit eam: sic Pharoao Rex Aegypti omnibus, qui confidunt in co. v. 7. Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus: Nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Iudae et Ierusalem: Coram altari isto adorabitis? v. 8. Et nunc trade te Domino meo Regi Assyriorum; et dabo tibi duo milia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores corum. v. 9. Et quomodo resistes uni ex servis Domini mei minoribus? Quod si confidis in Aegyptio, in quadrigis et in equitibus. Similiter v. 13. Et stetit Rabsaces, et clamavit vocemagnâ Iudaice, et dixit: Audite verba Regis magni, regis Assyriorum! v. 14.


page 56, image: s0128

Haec dicit Rex: Non seducat vos Ezechias; quia non poterit eruere vos v. 15. Et non tribuat vobis fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, non dabitur civitas ista in manum Regis Assyriorum. Et v. 18. Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberarunt Dii gentium, unusquisque terram suam de manu Regis Assyriorum? v. 19. Ubi est Deus Emath et Arphad? ubi est Deus Sepharvaim? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? v. 20. Quis est ex omnibus Diis terrarum istarum, qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Ierusalem de manu mea? At hic Sennacherib Rex ille MAGNUS Assyriorum (uti illum Rabsaces vocabat, Iesai. 36. 13.) viribus suis confidens, contempto Deo, infelicem exitum sortitus est. Nam exercitus eius ab Angelo Domini trudidatur, ipseque turpi fugâ elapsus, a propriis fillis interficitur. Iesaiae 37. 38.

PARAENESIS I. De fugienda superbia.

At discant Magnates Deum timere, eumque sibi ob oculos semper ponere. Nam timor Domini est initium sapientiae Psal. 111. 10. Cordibus suis inscribant aureolos illos Prudentii versiculos:

Sic tota decurrat dies,
Ne lingua mendax, nec manus,
Oculi ne peccent lubrici,
Nec noxa corpus inquinet.
Speculator adstat desuper,
Qui nos diebus omnibus
Actusque nostros prospicit
A prima luce in vesperam.
Hic testis, hic est arbiter,
Hic intuetur quicquid est,
Humana quod mens concipit:
Hunc nemo fallit Iudicem.

Quare

Desine grade loqui, frangit Deus omne superbum:
Magna cadunt, in flata crepant, tumefacta premuntur.
Disce supercilium deponere, disce cavere
Ante pedes foveam, quisquis sublime minaris.

ut idem Prudentius ait.

Apud Senecam quoque Tragoedum memorabilis exstat admonitio, quae talis est:

Vos, quibus Rector maris atque terrae
Ius dedit magnum necis atque vitae,
Ponite in flatos tumidosque vultus.
Quicquid a vobis MINOR extimescit,
MAIOR hoc vobis DOMINUS minatur.
OMNE SUB REGNO GRAVIORE REGNUM EST.

Historiae omnium temporum testantur, Ambitionem atque superbiam numquam a Deo impunitam esse relictam. Exempla exstant in sacris atque profanis Scriptoribus. I. Adam et Heva, qui Deo similes se fore credebant, si de arbore vetita comederent, graviter a Deo sunt puniti. Gen. 3. 5, 6. II. Aedificatores turris Babylonicae in universam terram sunt dispersi. Gen. 11. 5. III. Pharao ex superbia dicebat ad Mosen: Exod. 5. 2. Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel? Nescio Dominum, et Israel non dimittam. Sed postea in mari rubro submersus periit. Exod. 14. IV. Maria Mosis soror leprâ divinitus est percussa, quod ambitiose in Mosen fratrem suum surrexisset. Num. 12. 10. V. Core, dathan, et Abiron cum sua cohorte, ex arrogantiâ atque superbiâ sese cum Mose compamntes, hiatu terrae vivi absorpti sunt in oculis universi populi. Num. 16. 33. VI. Goliathi arrogantiae quisnam erat exitus? Nonne perditio? 1Sam. 17. 49. VII. Hamanem superbia perdidit. Esther 7. 10. VIII. Herodes ob superbiam ab Angelo Domini percussus, et a vermibus erosus, quod non tribuisset gloriam Deo, sed totam sibi vendicasset, a Tyriis adulantibus eloquentiae nomine supra hominem laudatus. Actor. 12. 23. IX. Cosroes, Rex Persarum superbissimus erat. Cum enim anno Christi 618. Heraclius Imp. Legatis in Persidem missis, ab eo pacem peteret, ille hoc responso eos dimisit: Non parcam vobis, donec Christum crucifixum, quem Deum etiam fatemini, abnegetis, et solem adoretis. Diacon. Cedr. At exitus infelix fuit. Nam anno Christi 627. filium suum iuniorem, nomine Mardasam, neglecto primogenito Siroe, regno inauguraturus, capitur a Siroe, in carcerem detruditur, fame cruciatur, maligne suppeditato pane et aquâ, a Satrapis conspuitur et contumeliis afficitur, spectator est necis Mardasae, et reliquorum filiorum, ac paucos post dies ipse quoque sagittis conficitur. Sic inter spicula nequissimam animam reddidit, qui conviciorum ac blasphemiarum tela in Christum crucifixum eiaculatus fuerat, et arma impia ci intulerat. Cedr. Diac. Zonar. En dignam talionis poenam! X. Ita quoque SENNACHERIB Rex Assyriorum, qui per os Legati sui Rabsacis horribiles blaslphemias in Deum altissimum evomuit, et superbiâ atque intolerabili arrogantiâ excaecatus in omnipotentem invehi, eumque quasi provocare ausus est; iusto Dei iudicio periit, a propriis filiis in templo idoli sui interfectus. Merito ergo hic cum Poeta Homero exclamamus:


page 57, image: s0129

*e(/xei *qeo\s2 e)/kdikon o)/mma: hoc est, Deus vindicem oculum. Ita impletum est in eo vaticinium illud Danielis 7. 4. de leone Babylonico alis aquilinis ornato, quibus e terra sublatus est. (notatur superbia Sennacheribi, quod nempe futurum esset, ut superbiret, hoc est, supra communem hominum sortem iret, et velut alis aquilinis e terra in altum subvolaret, os in caelum poneret, et Altissimo malediceret.) Sed additur: quod bestia in pedes velut homo stare coacta, quodque cor hominis ei datum sit. (Quibus verbis notatur: quod tandem e statu superbiae in statum miseriae deiectus, miserrimam humanae sortis conditionem didicerit, quando in templo a propriis filiis interfectus est.) Quo alludit statua ei erecta cum hac inscriptione:

*ei)s2 e)me/ tis2 o(ra/wn eu)sebh\s2 e)/s2w.
hoc est,
Quisquis me intuetur, pietatem veneretur.

PARAENESIS II. De fugienda in Deum blasphemia.

Omnes mortales caveant sibi, ne blasphemiarum sagittas in Deum eiaculentur. Nam blasphemia cum natura atque fine linguae humanae pugnat. Pulchre namque ait Gordius: AURIS codita est ad audiendum ea, quae Deus loquitur: LABIA vero condita ad celebrandum Deum Creatorem. Et venuste inquit Lactantius lib. 4. c. 26. Lingua cum virtutem maiestatemque Dei interpretari coeperit, tum demum officio NATURAE SUAE sungitur.

Hac de causa Ebraei unâ voce
[Gap desc: Greek word]
et linguam et gloriam appellant. Psalm 16. 9. Iosuae 7. 19. Quo promiscuo usu alludunt ad praestantiam huius organi, nempelinguae, cuius vero usu a brutis gloriose differt. Verus autem linguae usus in eo consistit, ut homo Deum suum glorificet. Qui autem Deum glorificat, hunc Deus rursus glorificabit: Qui autem Deum blasphemando ignominiâ afficit, hunc quoque Deus ignominiâ afficiet. 1 Sam. 2. 30. Et septuplo eis in sinum eorum reddet illusionem, quâ illuserunt Deo, Psal. 79. 12. Quod pulcherrimo Emblemate ostenditur:

HOMO COELUM VERSUS SPUENS.

EPIGRAMMA.

Cernis, ut is caelum foedo qui conspuit ore,
Non caelum, imo suos conspuat ipse SINUS?
Et tu caelorum Domini contemptor, in illum
Non quot verba iacis, tot tibi probra vomis?

Exemplum habemus in Sennacheribo et Chosroe, (de quibus antea) et in Iuliano Apostata, qui Christum per contemptum et blasphemiam vocabat GALILAEUM, tandem vero vel sagittâ, vel hastâ, letaliter in bello Persico vulneratus est. Moriturus autem fertur manum sanguine implevisse, illumque in aerem proiecisse, et Christum debellatorem suum rebiose allatrasse hoc scommate; Vicisti tandem, Galiaee. Ita simul et victoriam confessus est, et blasphemiam evomuit. Eutropius Ammian. Marcellin. Theodoret. lib. 3.

IV. Sennacherib anno Regni 7 interiit.

Observationem quoque meretur, quod Sennacherib, Rex Assyriorum penultimus, (qui Ninive regnavit) septimo regni anno interierit. Numerus namque septenarius magnis Principibus fatalis ut plurimum esse solet; uti ex exemplis patet. Nam 1. Cyrus, primus Rex Persarum, post captam Babylonem annos 7 vixit, et postea interfectus est. 11. Cambyses secundus Rex Persarum annos 7 et menses 5 regnavit, et postea casu a se ipso interfectus est. 111. Darius ultimus, annos 7. IV. Alexander M. Monarchiam tertiam obtinuit annos 7, post cuius obitum de summa rerum armis certatum est annos 7, tandem obtinuit Seleucus cum sua posteritate Syriam. v. Archelaus Rex Macedoniae periit in venatione, cum regnasset annos 7. VI. Narses, septimus Rex Persarum, regnavit annos 7, menses 9. VII. Valerianus Imp. postquam cum filio Galeno imperasset annos 7. a Sapore Persarum Rege victus et captus est. VIII. Conradus I, Ludovici IV. filius, regnavit annos 7. IX. Carolus Crassus imperio cedere iussus anno 7, X. Pilatus Praeses Iudaeae se ipsum interfecit anno 7 post condemnationem Christi, quae facta ab illo, ipso septimo anno suae praefecturae.

V. Adagium. Iesaiae cap. 14. verss. 4, 5.

Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? Contrivit Dominus baculum impiorum, et virgam dominantium, caedentem populos in indignatione plagâ incessabili.

In hoc adagio epitaphium qriambeutiko\n Sennacheribo Regi Assyriorum a piis erigitur, et salse ab illis irridetur, quod antea velut leo alis aquilinis in altum evolaret, et supra Deum atque homines elevare se praesumeret; nunc vero velut homo super pedes ster, et cor hominis ei datum sit; Dan. 7. 4. quod de solio suo a Deo deiectus, ignobilis nunc


page 58, image: s0130

et inglorius iaceat, ita ut piis non amplius sit terrori, sed risui.

Vocatur aurem Sennacherib, Baculus Impiorum, et Virga dominantium: ein stecken der gottlosen/ und ruthe der herscher. Sicut etiam Esai. 10. 5. idem vocatur Virga furoris Dei, et baculus in manu Domini. Quia Deus in ira sua per illum, velut virgam et baculum, populum suum castigavit. Non secus enim atque parentes in liberos petulantes, atque contumaces virgis animadvertunt; Prov. 13. v. 24. iis autem emendatis, et ad frugem meliorem redactis, virgas confractas et minutim discerptas in ignem proiciunt: Ita quoque Deus ad tempus Tyrannorum operâ, velut virgâ, Esai. 10. 5. et baculo, ibid. et malleo utitur, Ierem. 50. 22. et 51. v. 21. ut liberos suos castiget. (ipse namque visitat iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem. Exod. 20.) Sed quando illi paenitentiam agentes a Deo tamquam patre misericorde et miseratore, Psal. 103. in gratiam receptisunt, tum Tyrannos tragicâ morte exstinctos in infernum praecipitat. Esai. 10. 16.

DUBIUM. At quare Deus Reges iram suam exsequentes abicit, cum tamen voluntatem eius impleant?

Resp. Concursus Dei et hominum, tamquam causae primae et secundarum, duplex est.

1. CONFORMIS, quando Deus et causae secundae ratione finis inter seconcordant; ut, quando Deus ea, quae vult, per sanctos peragit.

2. DIFFORMIS, quando Deus et causae secundae, nempe Tyranni hominesque impii, ratione finis inter se disc ordant. Lict enim Deus Tyrannorum ministerio utatur; tamen alia Dei, alia illorum est intentio. Dei intntio vel finis est, ut per Regem assyriorum multos populo, imo etiam suum populum puniat, et publica irae suae exempla omnibus proponat, ut omnes in mundo homines Deum timeant, et paenitentiam agant. Sennacheribi vero, licet Dei in hoc opere minister fuerit, finis est, Regni sui amplificatio, et gloriae propriae, atque potentiae ostentatio. Sicut etiam Esai. 10. 5, 6. insinuat, quando ait: Vae Assur, vicga furoris mei, et baculus, ipse est in manu, ad gentem hypocriticam mittam eum, etc. At v. 7. subiungit: Ipse autem non sic arbitrabitur, neque cor eius sic existimabit: sed ad delendum erit cor eius, et ad internecionem gentium non paucarum. Et haec est causa, quare Deus Sennacheribum contriverit, omnesque tyrannos adhuc conterat. Tale quoque Epitaphium exstat de rege Moabitarum interfecto, Ieremiae 48. 17. Quomodo fracta est virga fortis, baculus gloriosus? Ita quoque pii diabolo, qui princeps huius mundi, et per crucem christi victus atque deiectus est, insultant ex Hoseae 13. 14. et 1 Cor. 15. 55, 56. Ubi tuus, mors, aculeus?Ubi tua, inferne, victoria? etc.

MONARCHA XLIII. ASSARHADDON. I. ORTUS.

I.

ASSARHADDON
[Gap desc: Greek word]
2 Reg. 19. v. 37.
[Gap desc: Greek word]
Esdr. 4. 2.
[Gap desc: Greek word]
Esai. 37. 38. Vinctus qui gaudet iure. ein gebundener/ welcher sich des Rechtenfreuwet. vel: acutus Assyrius. Varia habet nomina. Alias dicitur I. ASENAPHAR, lib. 1. Esdr. 4. 10. Aventin. Annal. Boioar. lib. 1. p. 20. II. ASBAZARETH. 3 Esdr. 5. 69. quae vox semel tantum in scriptura reperitur. Nam Asbazareth ille Rex Assyriorum, qui 3 Esdr. 5. 69. coloniam deduxisse dicitur in Palaestinam atque Samariam, lib. 1. Esdr. 4. 2. expresse vocatur ASSAR HADDON. III. NOCHORDAN, a Zonara. IV. ASSAROCHODDAS, a Iosephol. 30. Antiqu. Iudaic. cap. 2. V. AZARACOLDUS, Reusn. Chron. p. 197.

II.

Hic autem, post tragicum parentis exitum, regnum adeptus est, licet natu minimus esset. CAUSA huius rei fuit gemina.

1. REMOTA. Quia iam ante, patre foris absente, regnum administraverat. Erat namque moris apud populos Orientales, ut quoties Rex bellum foris geret; domi certum successorem aut vicarium substitueret, si quid humanitus ipsi contigisset; Sicut legimus de Cyro, quod Cambysen filium regni Persici, cum ille expeditionem contra Massagetas susciperet, Gubenatorem constituerit.

2. PROPINUQA. Quia fratres eius parricidae, nempe, Adramelechus, et Sarassar, (quem Iosephus Selennaram nominat) populari tumultu e regno eiecti in Armeniam aufugerant, 2 Reg. 19. v. 37. idcirco ipse ob innocentiam patri surrogatus est.

Factum hoc est 3242 anno ab Orbe condito.

Factum hoc est 15 anno Ezechiae Regis in Iuda.

Factum hoc est 14 anno Numae Pompilii regis Romanorum.

Factum hoc est 729 anno ante nativitatem Christi.


page 59, image: s0131

II. PROGRESSUS.

III.

I. ACTA TOGATA. Primo: Novam coloniam in Samariam deduxit, uti patet ex Esdrael. 1. cap. 4. v. 2. et ex Esdrae lib. 3. c. 5. v. 69. Aventin. Annal. Boioar. lib. 1. p. 20. ita scribit: Assaradon, qui et Assenaphar, in samariam Medos et Babylonios misit, qui terram colerent, ne deserta habitationique hominum minus idonea redderetur, fieretque latibula ferarum. Deinde: Tobiam Seniorem ab exilio revocatum restituit in integrum, et patruelem eius Achiacharum (quem alii aquicarem nominant) suis omnibus et Assyriis imperio praefecit. Vide Toh. 1. 25. Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 61.

IV.

II. ACTA BELLICA. Duo Bella gessit. PRIMUM cum fratribus, nempe Adramelecho et Sarassare; qui licet ob paricidium populari tumulte e Regno eiecti in Armeniam aufugissent, nihilominus tamen armis cum oppugnabant.

ALTERUM cum Merodacho, Babyloniae Praefecto. Hic enim cum dissidium inter fratres videret, occasionem rei bene gerendae adeptum se ratus, non descivit modo, et Regem Babyloniae salutari se voluit, sed cum vicinas undique gentes, partim gratiâ partim violentiâ, ad se traduxisset, devicto Assarhaddone, totum assyriorum regnum ad Babylonio transtulit. Sleidan. lib. 1. de quatuor Monarchiis.

III. EGRESSUS.

V.

Assarhaddon a Merodacho superatus, et familiam et assyriorum regnum interitu suo finivit, anno regni suix.

Usus. Peccataparentum a Deo in filiis puniuntur.

Nam vox Decalogi de divina iustitia contionatur Exod. 20. 5. Visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem.

Exempla.

1. Ruben, qui incestâ consuetudine novercae sese impie ac nefarie polluit, toti posteritati poenas accersivit, quae voce patris velut oraculo ei denuntiatae sunt? Effusus es sicut aqua: non crescas. Quia ascendisti cubile patris tui, et maculasi stratum eius. Gen. 49. 4.

2. Propter Saulis scelera tota familia et posteritas eius deleta est, praeter filium Ionathae Mephiboseth. 2 Sam. 21. 5, 6, 7, 9. imo et filium sanctum Ionathan, alienum a paterno scelere, tamen una cum parente interfici Deus voluit. 1 Sam. 31. 2. Manet tamen Ionathae posteritas usque ad tempus exilii Babylonici.

3. Cum Salomon Rex sapientissimus amoribus et genio indulgeret, et in idololatriam delaberetur, et delubra ethnica in gratiam concubinarum suarum exstrueret, sprero vero Dei cultu atque templo, puniebat Deus filium eius stultis consiliariis, ut decem tribus Israel ab ipso deficerent. Unde postea perpetua exstiterunt bella, donec a vicinis hostibus utraque familia fuit oppressa atque deleta. Vide 1 Reg. c. 11. et 12.

4. Achabi posteritas propter ipsius idololatriam tollitur, interfectis a Iehu septuaginata viris. 2 Reg. 9.

5. Ita quoque Assarhaddon punitus est propter peccata parentis sui Sennacheribi, qui superbus, blasphemus atque perfidus fuit; uti in historia Sennach eribi diximus. Nam ex superbia quadam et insolentiâ Deum ipsum in caelis prae se contempsit, inque eum blasphemas voces evomuit, atque contra fidem datam, Ezechiam in urbe Ierosolyma obsedit. Ideoque non tantum ipse punitur, (nam exercitum amisit, et ipse a propriis filiis interfectus est;) sed etiam tota ipsius posteritas defecit, translatâ Monarchiâ a filio eius Assarhaddone ad Chaldaeos per Merodachum.

Ita propter perfidiam Saulis, qui Gibeonitas contra fidem datam occiderat, SEPTEM FILII EIUS INNOCENTES in monte coram Domino crucifixi sunt, 2 Sam. 21. 6, 9. Domino factum illud approbante; uti colligitur ex v. 14. Quia Deus terrae reconciliatus est post haec, h. e. poena Israelitis divinitus propter peccatum saulis inflicta, videlicet fames trium annorum, cessavit.

Similiter ZEDECHIAS fidem fallit ureiiurando Regi Nabuchdonosori consirmatam. Idcirco divinitus punitur, urbe Ierosolymâ expugnatâ et flammis deletâ; inque conspectu eius omnes ipsius liberi interficiuntur, iussu Regis Nabuchdonosoris; ipse captus excaecatur, et catenis vinctus in babylonem Babducitur. 2 Reg. 25. 7, 8, 9.

Quarre ô homo, quisquis es, fidem sancte datam constanter et inviolateserva. Nam Deus periuros graviter punit: fidos vero praemiis ornat atque beat, iuxta versum:

*a)ndro\s2 d) eu)o/rkou geneh\ meto/pisqen a)mei/nwn.
Stans pactis longâ fit posteritate beatus.


page 60, image: s0132

DYNASTIA QUARTA, In qua familia Merodachi continetur, sive series Regum Chaldaicorum, post Imperium ab Assyriis ad Babylonios translatum, interfecto Sennacheribo, et devicto Assarhaddone.

MONARCHA XLIV. MERODACHUS. I. ORTUS.

I.

MERODACHUS, Baladanis filius, Rex Babylonis, varia habuit nomina. 1. Dictus est MERODACH BALADAN
[Gap desc: Greek word]
amara contritio absque iudicio. Chytraeus Onomast. p. 279. inquit:
[Gap desc: Greek word]
amara contritio;
[Gap desc: Greek word]
iniquus iudex. Esai. 39. 1. 2 Reg. 20. 12. II. BERODACH vel BRODACH
[Gap desc: Greek word]
creans interitum, vel filius interitus. Ein zerstözer/oder ein kind des verderbens und untergangs. 2 Reg. 20. 12. III. MARDOCEMPADUS MARDOCEMPADES nominatur a Ptolemaeo lib. 4. c. 7. mega/l. sunta/c. Idem confirmat insignis Astronomus et Mathematicus Erasmus Reinholdus in Tabulis Pruteniae. IV. MARODACHUS, a Suida. v. baladas a Zonara appellatur.

II.

2. *o(mwnumi/a. Vox Merodachi in sacris literis bifariam usurpatur.

1. PROPRIE. Sic est nomen personae, et notat 44 Monarcham babylonicum, de quo h. l. agimus. Et in hoc significatu semel usurpatur, nempe Esai. 39. 1. Et vox synonymica Berodach semel, nempe 2 Reg. 20. 12.

2. FIGURATE, vel iconoclastice. Sic notat idolum Merodachi. Ierem. 50. 2. Capta est Babylon, confusus est Bel, contritus est Merodach, confusa sunt omnia sculptilia eius, contrita sunt idola corum. Hic Bel et Merodach notant idola Babyloniorum.

II. PROGRESSUS.

III.

1. IMPERII OCCUPATIO. Merodachus praefectus Babyloniae erat sub Regibus Sennacheribo et Assarhaddone. Sed cum ille turpi fuga, post exercitum eius ab Angelo Domini trucidatum, e Iuda in metropolin suam Niniven regressus, post 45 dies (uti habetur Tobiae 1. 24.) a propriis filiis in templo idoli Nisroch interfectus esset; 2 Reg. 19. v. 37. hic vero a fratribus suis parricidis Adramelecho et Sarassare bello oppugnaretur; viribus omnium consumptis, rebus novis studere occipit, et conversus in Assarhaddonem, eum proelio victum Regno deturbat, idque Assyriis ereptum Babyloniis conciliat. Vide 2 Reg. 19. v. 39. et 2 Reg. 20. v. 12. Huc referri potest insignis locus ex Ezech. 31. v. 3. Ecce, ASSUR quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine; et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius. Et postea v. 10, II. subiungitur: Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo, quod sublimatus est in altitudine, TRADIDI EUM IN MANUS FORTISSIMI GENTIUM. In hisce verbis per PEGEM ASSYRIORUM intelligitur ASSARHADDON, (de quo 2 Reg. 19. v. 37. et Esai. 37. v. 38.) et per
[Gap desc: Greek word]
ARIETEM, h. e. fortissimum GENTIUM, non intelligitur Nabuchdonosor, (uti quidam volunt. Nam Nabuchdonosor Assyrios non vicit: imo neque bellum quidem cum illis unquam gessisse, in historiis, vel sacris vel profanis, legitur) sed MERODACH BALADAN, Rex Babylonis, (2 Reg. 20. 12. Esai. 39. 1.) a quo assarhaddon est devictus, et instar arboris excisus, et rami eius fracti: h. e. Reges fiduciarii seu vasalli, Principes, Proceresseu Magnates, Consiliarii et populi Assyrio subiecti, maxima ex parte interemptisunt; residui, deserto eo, se Babylonio Regi adiunxerunt. Atque ita super cadivum truncum eius habitarunt omnes aves caeli, et in ramis eius fuerunt omnes bestiae agri. v. 13. h. e. regnum eius ab exteris populis occupatum atque possessum est. Haec autem ratio amplificatur a fine iudicii contra Assyrium instituti. v. 14. Ut non exaltant se, propter sublimitatem suam, illae arbores irriguae, et non extendant cacumen suum inter frondes, et non conquiescant in se ipsis altitudine sua ullae irriguae: quandoquidem omnes illi traditi sunt morti, deiecti in terram imam inter filios hominis, ad eos qui descenderum in foveam. sensus est. Ut omnes Reges, Principes, atque populi, edocti exemplo Regis Assyrii, discant non exaltare se ob potentiam atque opulentiam suam. non luxuriari, neque


page 61, image: s0133

siducia sui in se ipsis conquiescere, ne tandem in parem aut graviorem poenam incidant.

Factum hoc est anno 3251. ab Orbe condito.

Factum hoc est anno 24. Ezechiae Regis in Iuda.

Factum hoc est anno 19. a devicta Samaria per Salmanassar, Regem Assyrior.

Factum hoc est anno 720. ante Christi nativitatem.

IV.

II. IMPERII ADMINISTRATIO. Circa hanc notanda sunt tria: 1. Regia habitatio. 2. Legatio. 3. Religio.

V.

I. REGIA HABITATIO. Merodachus devicto Assarhaddone etiam in Assyria eiusque metropoli Ninive regnavit, sed in ea non-habitavit; verum in Babylone, vel patriae amore quodam, vel quod minus Assyriis fideret. Unde non sit amplius mentio in Scripturis REGUM ASSYRIORUM, sed tantum BABYLONIORUM. Quia in Babylone sedem regiam habuerunt. Non secus atque Reges DYNASTIAE II. et III. e Nini et Phul-Belochi stirpe prosati, Assyrii appellantur. Quia in Ninive Assyriae metropoli regiam sedem habuerunt.

VI.

2. LEGATIO. Legationem amplissimam Merodachus misit ad Ezechiam Regem Iuda, ceu eximie Deo carum.

Factum hoc, anno 3242. ab Orbe condito.

Factum hoc, anno 15. Regni Ezechiae Regis Iuda.

Factum hoc, anno 729. ante Christi nativitatem.

VII,

Causa huius Legationis erat triplex. 1. ETHICA, ut nempe Ezecchiae rEgi de recuperata valetudine gratularetur, Esai. 39. v. 1. 2 Reg. 20. v. 12. II. ASTROLOGICA, nempe, ut interrogarent Legati Ezechiam de miraculo solis retrogradi: Nam sol 10. gradibus retrocesserat in horologio Achas. Quae causa expressis verbis ponitur 2 Paral. 32. v. 31. Aventin. lib. 1. Annal. Boioar. pag. 20. ita scribit; Merodachus ad Ezechiam cum muneribus Legatos mittit exploratum, quidnam portentum sibi vellet, quod tum acciderat. Ezechias letaliter aegrotabat, cui desperanti salutem, complorantique fatum suum, Maiestas aeterna 15 annos adiecit: et diem, praeter naturae legem, prolongavit. Sic iussu auctoris natura retrorsum orientem versus tendens, cursus repetierat relictos, et longissimum diem mortalibus ministrarat. Id fama divulgatum est, animadversumque a Chaldais. Haec Avent. III. Causa est POLITICA, quae additur a Iosepho lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 3. pag. 261. nempe, ut Ezechiamsocietate atque foedere sibi iungeret ad vicinos populos subigendos.

VIII.

Addit praeterea Iosephus in loco alleg. Quomodo Ezechias Rex Legatos Merodachi exceperit, iisque thesauros regios ostenderit, et quomodo eo nomine a Propheta Esaia reprehensus sit: Verba eius haec sunt: Ille exceptisLegatis comiter, et convivio regali adhibitis, thesauros etiam ostendit, et apparatum armorum, et quicquid pretiosum auro constabat ac gemmis: atque ita cum donis remisit ad Baladam. Aditus deinde ab Esaia, rogatusque, quinam essent qui venerant: ait, e Babylone missos a Rege venisse: ostendisseque se illis omnia, ut visis divitiis collignetes ex his ipsius potentiam, Regi suo renuntiare possent certius. Tum Propheta respondens: Scito, inquit, quod hae divitiae paulo post transferentur in Babyloniam, et posteri tui virilitate amissa cunuchi servient Regi Babylonio. Haec enim praedicit Dominus. Ezechias contristatus hac praedictione, ait, se quidem malle gentem suam in eam calamitatem non incidere, sed quando non aliter visum sit Deo, precari, ut saltem ipse possit in pace, quod reliquum vitae, exigere. Haec ille. Eodem modo etiam Esaias in cap. 39. scribit. et v. 8. subiungit: Et dixit Ezechias ad Esaiam: Bonum verbum Domini quod loquutus est: Et dicit; Fiat tantum pax et veritas in diebus meis. h. e. Deus me vivo tranquillum Rei publ. statum largiatur. Unde pater, quod haec ostentatio Regis Ezechiae captivitatis subsequururae causa saltem remota fuerit, quae contigit filio eius Manasse, quem Benmerodach, Merodachi filius, foedo carceri per decennium addixit: Unde tamen male actorum ductus paenitudine in regnum remissus est.

IX.

3. RELIGIO. Merodachus fuit idololatra. Nam ita Ieremias c. 50. v. 2. scribit: Capta est Babylon, confusus est Bel, (sum mum Babyloniorum idolum, in honorem Beli erectum) contritus Merodachus, (h. e. idolum Merodachi, ab amara contritione sic dicti, est contritum) et confracta sunt idola eorum. Unde patet, quod Merodachus ad exemplum Beli, secundi Babyloniorum Monarchae, etiam idola de suo nomine dicta erexerit, iisque cultum divinum exhiberi iusserit. Unde etiam Ieremias Propheta urbi Babyloni, eiusque statuis atque idolis, excidium atque exitium praedicit.


page 62, image: s0134

III. EGRESSUS:

X.

Merodachus regnavit annis 52 iuxta Metasthenem et Avent. lib. 1. Annal. p. 20.

Merodachus regnavit annis 29 iuxta Berosum et Iosephum. Funccium et Reinecc.

Merodachus regnavit annis 40 iuxta Syntag. heroic. p. 62.

MONARCHA XLV. BENMERODACHUS. ORTUS.

I.

BENMERODA CHUS, h. e. Merodachi filius, parenti defuncto in imperio successit.

PROGRESSUS.

II.

Hic parentis cum Iudaeis amicitiam initam deseruit, et magnam Iudaeae partem depopulatus, Manassem Regem, Ezechiae filium (quem Deus iustus mundi Iudex ob horrenda, scelera atque flagitia, quae 2 Reg. 21. et 2 Paral. 33. enumerantur, castigare voluit) in agro oppressum per Duces suos vivum cepit, atque vinctum catenis atque compedibus duxit in Babylonem, atque carceri tetro, vinculisque durissimis annos decem inclusit, anno Regni eius 41. sicut Lyra in 2 Reg. 21. scribit. Vide 2 Paral. 33. 11. Haec fuit captivitas Babylonica prima, (quae alias particularis diciporest) in qua Rex Manasses, et non simul totus populus Iuda captivus abductus est, sed paucaetantum personae; uti colligitur ex 2 Reg. 21. 14. Quam captivitatem Esaias Propheta Ezechiae Regi, postquam ex ostentatione regios thesauros Legatis Merodachi ostendisset, hisce verbis praedixit, Esai 39. v. 5, 6, 7. Audi verbum Domini exercituum: Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui, usque ad diem hanc, in babylonem: non relinquetur quicquam, dicit Dominus. Et defiliis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio Regis Babylonis. Et vers. 8. additur: Et dixit Ezechias ad Esaiam: Bonum verbum Domini quod loquutus est; Et dixit: Fiat tantum pax etverit as in diebus meis! Idem confirmat Iosephus lib. 10. Antiquit. Iudaic. cap. 3. Scito, inquit, quod haec divitiae PAULO POST transferentur in Babylonem, cum et posteri tui, virilitate amissa, eunuchi servient Regi Babylonio. Haec Iosephus. Quod Esaiae Prophetae vaticinium postea in impio Rege Manasse, filio Ezechiae, impletum est, quem Ben-Merodach Rex Babylonis captivum in Babylonem abduxit. In eandem sententiam scribit Aventinus lib. 1. Ann. p. 20. Ben-Merodachus Manassem Regem Iudaeae omnibus flagitiis sceleribusque in quinatissimum (ut qui Esaiam Prophetam serrâ ligneâ consectum crudelissime necaverit) vinctum Babylonem duxit: ubi eidem post tot ad versitates resipiscenti, et affirmanti, profitentique se non amplius peccaturum, supremus Deus pater indulgentissimus (qui purgari homines a peccatis maxime cupit) non solum veniam omnium criminum donavit, verum rursus quoque ad Imperii culmen ipsum evexit, quo foret illustre divinae clementiae monumentum.

NOTA.

Captivitas Regis Manassis a quibusdam Historicis refertur ad tempora Merodachi: ut a Suida et Cedreno. Verum haec narratio nullo argumento ab illis confirmatur, eamque fabula Suidae de statua ferea, in qua Manasses asservatus sit, suspectam reddit.

Captivitas Regis Manassis a quibusdam Historicis refertur ad tempora Ben-Merodachi:ut Aventinus Annal. l. 1. p. 20. Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 62. Quae sententia cum Chronologia exacte congruit.

EGRESSUS.

III.

Ben-Merodachus, consentiente Chronologorum calculo, XXI annis regnavit. Avent. l. 1. Annal. p. 1. Reinecc. p. 62. Reusn. Chronolog. p. 199.

MONARCHA XLVI. NABUCHDONOSORI.

I.

NABUCHDONOSON I. suit Rex Babyloniorum longe clarissimus, qui Ben-Merodacho successit. Ioseph. lib. 1. contra Appion. NABULASSAR. Ptolemaeo NABOPOLLASSAR. Straboni l. 15. NABOCRODOSORUS appellatur.

II.

Bella gessit duog. Unum cum Phaorte Medorum Rege, quem castris et vita exuit. Alterum vero cum Pharaone Nechone, vel Nechao Aegypti Rege. (qui Iosiam Regem Iuda transitum per Regionem suam denegantem, praelio fusum interemit.) Contra hunc Nabuchdonosor in limine senectae filium cum valido exercitu misit. At ille cognito Babylonii


page 63, image: s0135

conatu, non contempsit hostem, sed cum validis et numerosis copiis ad Euphratem in Charcamis ei se opposuit, et collatis signis cum eo congressus, amissis multis milibus, coactus est cedere. Babylonius autem superato Euphrate totam Syriam Pelusium usque subegit. Factum hoc quarto anno Ioiakimi filii Iosiae Regis Iuda. Vide Ierem. 46. v. 1, 2. Ioseph. lib. 1. Antiq. Iudaic. c. 7. pag. 266.

III.

Nabuchdonosor moritur, cum regnâsset.

Annos 21 iuxta Ptolemaeum in Canone.

Annos 36 iuxta Reinec. Syntag. Heroic. p. 62. Avent. Annal. Biooar. l. 1. p. 20.

MONARCHA XLVII. NABUCHDONOSOR II. cognomento MAGNUS.

CAPUT I. DE ORTV. H. e. Nomine atque Origine eius.

I.

NABUCHDONOSOR cognomento MAGNUS; Ptolemaeo NABOPOLLASSAR, Straboni NABOCRODOSORUS appellatur: filius Nabuchdonosoris primi fuit. Ebraice dicitur
[Gap desc: Greek words]
NEBUCADNEZARI Paral. 6. v. 15.
[Gap desc: Greek word]
Dan. 1. 1. Graece *nadouxodono/str, Iudith. 1. v. 5. procreans interitum, vel pulchris insidians. Item dicitur
[Gap desc: Greek word]
NEBUCAD-REZAR procreans interitum: vel stercori insidians. Ierem. 32. v. 1.
[Gap desc: Greek word]
Ebraeis significat omne quod visu est abominabile, ut fimus, stercus. Nahumi 3. vers. 6. Ponam ut
[Gap desc: Greek word]
, speculum h. e. exemplum, quod omnes intueantur, tam foedum et ignominiosum, ut omnes ab illo intuendo abhorreant.
[Gap desc: Greek word]
idem est quod pulchritudo, et
[Gap desc: Greek word]
pulchrum. Idicrco Nebucadnezar in Scriptura interdum vocatur NEBUCADNESAR: interdum vero NEBUCADRESAR: idque non sine causa. Nam eo insinuatur, quod Nebucadnezar Rex Babylonis potentissimus insidiaturus sit Iudaeis impaenitentibus, imo plane eos vastaturus, qui initio quidem decori et pulchri coram Deo: et
[Gap desc: Greek word]
segulla, lao/s2 periou/sios, h. e. populus Dei peculiaris erant, Deut. 7. v. 6. Exod. 19. v. 5. cum in praeceptis eius ambulabant. Postea vero cum a Deo et Domino suo deficerent, et cum diis alienis scortarentur, a Deo abiecti, et coram facie eius velut excrementum aut purgamentum: h. e. velut fimus aut stercus facti sunt. Chytraeus in Onomast. pag. 290. ita hoc Nomen interpretatur. Nebucadnesar (inquit) est prophetans huiusmodi angustiam; a Nab prphetans, Cidnah huiusmodi, Zar angustia: vel divinus iudex, Assyrius: vel tribulator, a
[Gap desc: Greek word]
ligavit, colligavit. item: hostiliter egit, arctavit, angustiis affecit. Schindl. Lex. p. 1154. derivat a
[Gap desc: Greek word]
. Quod 1. significat servavit, conservavit. 2. per antiphrasin, destruxit, vastavit, desolavit. Nam Nabuchdonosor fuit terribilis omnium Gentium destructor. Vide Habacuc. 1. v. 15, 16. Nahum. 2. 2. Ascendit dissipator contra faciem tuam
[Gap desc: Greek word]
destruere munitionem. Ierem. 4. v. 16.
[Gap desc: Greek word]
devastatores veniunt ex terra longinqua exercitus
[Gap desc: Greek word]
Nebucadnezer; ad cuius nomen alluditur. Haec Schindl. Huius Nabuchdonosoris fit mentio 2 Reg. 25. 2 Paral. 36. Ierem. 39, 52. Daniel. 1, 2, 3, 4.

CAPUT II. DE PROGRESSV. Et quidem I. DE ACTIS POLITICIS.

II.

ACta Nebucadnez aris Politica sunt gemina. 1. Polemica vel Bellica. 2. Irenica vel Togata.

I. Acta Bellica.

III.

Nebucadnezarem plurima gessisse bella, extra omnem dubitationis aleam positum est. Nam Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. c. 11. p. 276. et lib. 1. contra Appion. et Strabo lib. 15. Geograph. citant ex Metasthene, eum fortitudine et rerum gestarum magnitudine, Hercule praestantiorem habitum fuisse, urbem Africae primariam, bonamque partem Hispaniae Regno suo adiecisse. Deus ipse vocat eum Malleum universae terrae, quo Gentes confregerit et Regna contriverit. Ierem. 50, 22. et c. 51. v. 20. Inter ea, quae nominatim apud Scriptores reperiuntur, haec sunt praecipua.

IV.

Anno M. 3347. et regni sui primo, a patre suo administrationem belli contra Nechanoem Aegypti Regem accipit, contra quem magno animo in Syriam profectus victum ad Euphratem fugat, et fortunam urgendo, mulctat provinciis omnibus, quas in Asia ille acquisivit, et in ipso Aegypti aditu


page 64, image: s0136

Pelusium urbem capit. Ierem. 46. Et hinc Scriptura S. annos Regni eius inchoat.

V.

Cum autem hoc ipsum Rechabitae audirent, eius terrore Ierosolymam se conferunt. Nebucadnezar vero victoriam persequutus, Ierosolymam venit dira minans, ni tributa pendant, sicut reliqui Syriae habitatores. Rex itaque Ioiakimus, timore suadente, pacem mercatus pecuniis integro triennio imperata tributa persolvit, vel tribus annis vei serviit; sicut dicitur 2 Reg. 23. v. 63. Ioseph. lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 7.

Factum hoc est anno 3351. a condito Orbe.

Factum hoc est anno 132. a condita urbe Roma.

Factum hoc est anno 8. Regni Ioiakimi Regis in Iuda.

Factum hoc est anno 4. sui Regni in Syria.

Factum hoc est anno 620. ante Christi nativitatem.

VI.

Deinde Nebucadnezar exercitum transtulit in Phoeniciam et metropolin Tyrum, eiusque Regem 1: hobalem oppugnavit atque devicit, sicut Diocles in secundo rerum Persicarum libro, et Philostratus tam in Phoenicum, quam Indorum historiis, tradunt. Tyrus autem metropolis Phoeniciae fuit, et Regum Iudaeorum et Persarum temporibus: similis fuit Venetiis, uti pater ex Ezechielis 27. super petra vel rupe exstructa, et septingentis passibus a continente divisa. Unde Ebraice dicta est
[Gap desc: Greek word]
vel
[Gap desc: Greek word]
. Fuit urbs pulcherrima. Unde Esai. 23. v. 8. Corona urbium; sicut hodie Venetiae Regina urbium appellatur. Bis Tyrus est vastata. Primo a Nabuchdonosore Rege Babyloniorum. Deinde ab Alexandro Magno. Haec vastatio praedicta fuit ab Esai. c. 23. v. 1, 2, 3. quod nempe e terra Cethim, h. e. e Macedonia Alexander M. Tyri eversor venturus sit; qui eam sex mensium spatio delevit. Illa vero praedicta est ab Ezechiele cap. 26. v. 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14. Sic ait Dominus Iehovah: Ecce, ego adducam contra Tyrum Nebucadnezarem Regem Babyloniae ab Aquilone, Regem Regum; cum equis curribusque et equitibus, et congregatione, populoque multo. Filias tuas per agrum gladio in terficiet: et disposito contra te propugnaculo, diffundet in te aggestas moles, et statuet contra te clypeum: Et helepolin disponet in muros tuos, et turres tuas demolictur cultris eius. Prae agminibus equorum eius operiet te pulvisculus eorum; prae strepitu equitum et essedorum currusque commovebuntur muri tui: quum intrabit intra portas tuas, ad ingressus civitatis disrupta patebis. Ungulis equorum suorum calcabit omnes vicos luos: populum tuum gladio intersiciet, et stationum robustarum tuarum unaquaeque in terram descendet. Et praedabuntur opes tuas, diripientque mercem tuam, ac destruent muros tuos, et domos desiderabiles tuas demolientur. Et lapides tuos lignaque tua, etiam pulverem tuum, in medio aquarum ponent. Ita faciam ut cesset strepitus canticorum tuorum, et sonus cithararum tuarum non audietur amplius. Et redigam te in arduam petram: locus expandendis sagenis eris, non aedificaberis amplius; nam ego Iehova loquutus sum, dictum Domini Iehovae.

Sensius horum verborum hic est: Dominum Adonai Iehovah ipsummet adducturum contra Tyrum Nebucadnezarem Regem Babyloniae ab Aquilone, Regem Regum, cum equitatu, curribus falcatis et peditatu numeroso, qui in tota ditione Tyriorum omnes pagos, villas et omnia oppidula esset vastaturus, et incolas absque discrimine aetatis et sexus interfecturus, tum urbem Tyrum ipsam obsessurus: molibus aggestis et machinis obsidionalibus ad verberandos evertendosque muros comparatis oppugnaturus; (e quibus machinis est helepolis, quae ferramentis mucronatis veluti cultris muros proscindit et subruit, quam Ebraei periphrasi quadam vocant instrumentum delens quod adversum est sibi. descripsit illud Ammianus Marcellinus lib. 23.) cum om ni exercitu urbem trementem ingressurus, vicos omnes occupaturus, obvium quemque trucidaturus, facultates omnes praedaturus, merces direpturus, muros destructurus, domos magnificas et elegantissimas demoliturus, lapides lignaque, etiam pulverem ipsum, in mare, cui urbs superstructa erat, proturbaturus, atque ita cessatura omnia oblectamenta, et voluptatum instrumenta incolarum, quia trucidandi erant: urbemque redigendam in petram sterilem, in qua piscatores sagenas suas expandant, non aedificandam amplius, nempe ab antiquis inhabitat oribus, qui exstirpandi erant, nec eâ dignitate, elegantiâ, et celebritate, qua fuerat. Nam instaurata fuit et natura loci munita admodum, et posteâ rursus obsessa et expugnata ab Alexandro Magno.

VII.

Cumparens eius Nabopollassar 21 annos regnâsset, mortuus est, ipse ei in regno successit, et Rex Babylonis factus est, sicut Ptolemaeus in Canone, et Berosus apud Iosephum testantur.

VIII.

Tertio anno post, cum Ioiakimus Rex Iuda, inductus ad vanas spes, rumoribus expeditionis Aegyptiorum contra Babylonios, a Nabuchdonosore


page 65, image: s0137

defecisset, et tributum promissum dare negaret, verum exspectatione suâ frustratus, cum Aegyptii bellum instaurare non auderent, Nabuchdonosor valido exercitu Ierosolymam petit, in quam astu intromissus Regem perfidum cepit, et catenis ligatum Babylonem abduxit, ubi inglorius obiit, et sepulturâ asini sepultus est; iuxta vaticinium Ieremiae Prophetae cap. 22. v. 18. Et cum eo aliquot vasa templi asportata. 2 Reg. 24. v. 1. 2 Paral. 36. v, 6. Iterem. 52. 28. et ter mille atque viginti Iudaei captivi abducti sunt, inter quos nobilissimi et selectissimi Iudaeorum pueri Babylonem missi; inter hosce autem quatuor pulchri et egregio praediti ingenio, nempe, Danid. Ananias, Misael et Azarias, quorum nomina Nabuchdon osor mutavit, et pro Daniele Belthsazarem, pro Anania Sadrachem, pro Misaele Mesachem, et pro Azaria Abednego, appellari voluit, eosque in omni sapientia Chaldaeorum instituit. 2 Paral. 36. v. 5. Dan. 1. v. 1. Ioseph. l. 10. Antiq. Iudic. c. 11. p. 273.

Factum hoc est anno 3354. ab Orbe condito.

Factum hoc est anno 135. ab urbe Roma condita.

Factum hoc est anno 7. Regni Nebucadnezaris in Syria. Ier. 52. v. 28.

Factum hoc est anno 4. Regni Nebucadnezaris in Babel.

Factum hoc est anno 11. Ioiakimi. 2 Reg. 24, 2 Par. 36.

Factum hoc est anno 1. Captivitatis Babylonicae.

Factum hoc est anno 617. ante Christi nativitatem.

Dubium Chronologicum.

Dicis: Ioiakimum esse captum a Nabuchdonosore, Regno Ioiakimi 11. idque probas ex 2 Reg. 24. v. 1. et 2 Par. 36. v. 5. ubi expresse habetur, quod Ioiakimus UNDECIM ANNIS regnaverit Ierosolymis. At comrarium habetur Dan. 1. v. 1. ubi dicitur, quod ANNO TERTIO Regni Ioiakimi Regis Iuda, Nabuchdonosor Rex Babyloniae Ierosolymam obsederit, eâque expugnatâ Ioiakimum captivum abduxerit Babylonem.

Resp. Neutiquevam haec inter se pugnant, Dicuntur namque pro\s2 a)/llo kai\ a)/llo. Quare distinguantur tempora, et conciliabitur Scriptura. Ioiakimus a Nabuchdonosore captus est UNDECIMO Regni ANNO, videlicet ex quo Ioachae fratri, de Regno deiecto, surrogatus est a Nechone Aegypti Rege; et ANNO TERTIO, videlicet a relicto et confirmato ipsi Regno, a Nabuchdonosore Magno, qui superato Nechone Aegypti Rege, totius Syriae dominatu potitus, Iehoiakimum tributarium sibi fecerat.

Haec Chronologia confirmatur ex 2 Reg. cap. 23. v. 36. ubi dicitur: Viginti quinque annorum erat Ioiakim, cum regnare coepisset; et UNDECIM ANNIS regnavit in Ierusalem. Et 2 Reg. 24. 1, 2. additur: In diebus eius adscendit Nabuchdonosor Rex Babylonis, et factus est ei Ioiakim servus TRIBUS ANNIS, et rursum rebellavit contra eum. Quamobrem immisit ei Dominus exercitum Chaldaeorum.

IX.

Deinde, cum Ioiakimus captivus abduceretur, filius eius Iechonias ei successit, sed tantum tribus mensibus. Nam metuebat Nabuchdonosor, ne et ipse deficeret, et mortem patris vindicaret; ideoque post tres menses rediit, ut et illum abduceret. Advenienti autem cum exercitu, et Ierosolymam obsidenti, de consilio Ieremiae prophetae sese in potestatem eius tradidit, qui ab eodem cum matre vidua, et proceribus regni, et omnibus, qui aliquâ re eminebant, ad octodecim milia hominum in Babylonem transportatur. Inter hosce abductus est Ezechiel Propheta, qui hinc numerat 70 captivit at is Babylonicae annos, dum nonum captivitatis annum, mensisque decimi decimam diem esse ait, in qua confirmatus est Rex Babylonis adversus Ierusalem; id quod factum est in deportatione Iechoniae. Confer leremiam cap. 24. et 29. 2, 10. 2 Reg. 24. v. 8. 2 Paral. 36. v. 9, 10.

Factum hoc est anno 3354. ab Orbe condito.

Factum hoc est anno 7. regni Nebucadnezaris in Syria. Ierem. 52. 28.

Factum hoc est anno 4. regni Nebucadnezaris in Babylone.

Factum hoc est anno 1. Captivitatis Babylonicae.

Factum hoc est anno 616. ante Christi nativitatem.

X.

Tertio Nebucadnezar Zedekiam patruum Iechoniae, ultimum Regem in Iuda, postquam ei iur amentum fidelitatis praestitisset, in locum Iechoniae substituit. Ezech. 17. v. 13, 14. qui undecim annis in Ierusalem regnavit. Ierem. cap. 52. v. 1. Hic quarto anno Regni sui ad Regem Babylonicum iter suscipit. Huius Comiti SARAIAE Ieremias Propheta vaticinia sua tradidit, de exilio Babylonico, in publico praelegenda, et postea ad lapidem alligata in Euphratem abicienda. Sicut enim liber sententiae et supplicii de Babylone sumendi ad lapidem alligatus in Euphratem proiciebatur, et subito submergebatur: ita etiam Babylon. Ierem. cap. 51. v. 59, 60, 61, 62, 63, 64.


page 66, image: s0138

Factum anno 3358. ab Orbe condito.

Factum anno 11. regni Nebucadnezaris in Syria.

Factum anno 8. regni Nebucadnezaris in Babylone.

Factum anno 4. captivitatis Babylonicae.

Factum anno 4. regni Zedekiae. Ierem. 51. 59.

Factum anno 613. ante nativitatem Christi.

XI.

Verum ZEDEKIAS, cum octo annos servus Regis Babylonis fuisset, anno M. 3362. ab eodem deficit, atque iuramentum fecit irritum, et pactum quod cum eo habebat, itato Numine, solvit; cumque PSAMNO Aegypti Rege contra Nabuchdonosorem de auxiliis paciscitur. Ezech. 17. v. 14, 15, 16, 19. Quo cognito, Nebucadnezar anno M. 3363. exser citum contra eum duxit, regioneque vastatâ, et arcibus occupatis, ad ipsam Ierosolymam oppugnandam accessit. Ezech. 24. 2. Ierem. 52. v. 4. APRYES autem Rex Aegypti (alias Vaphres dictus, qui Psamno successerat) audiens in quibus angustiis Zedekias socius esset, assumpto valido exercitu, Iudaeam petiit, Ierosolymae obsidionem soluturus. Verum Rex Babylonius, intermissa obsidione, obviam illi profectus, eum uno praelio victum totâ Syriâ expulit. Quo facto, exercitum iterum admovit Ierosolymae, et continuatâ per 18 menses obsidione, summis viribus urbem expugnare conatus est, octo exstructis aggeribus, et erectis turribus, e quibus arcebat propugnatores stantes in moeniis, Nec segniter interim defendebatur urbs, nec fami, nec pesti (quibus malis ingentibus civitas intus conflictabatur) succumbentibus, sed obduratis animis omnia mala perferentibus; ac ne machinis quidem hostium territi, alias contra machinas excogitabant, ut interse utrique non viribus solum certarent, verum etiam artibus. Tandem succubuêre cives, partim inediâ victi, partim superne e turribus telorum multitudine oppressi. Quam victoriam Nabuchdonosor anno regni 18 obtinuit, postquam Ierosolymam 18 mensium pertinaci obsidione fatigasset. Ierem. cap. 39. v. 1, 2. Captâ urbe Zedekias Rex, assumptis uxoribus, liberis, Ducibus et amicis suis, sugam arripuit per fauces quasdam angustias in desertum. Quod cum Babylonii cognovissent transfugarum indicio, insequuti non procul a Ierichunte eos circumvenerunt. Amici vero et Duces, fugae comites, visis e longinquo hostibus, relicto Zedekiâ, dissipati sunt, qua quemque tulit spes effugii. Ipse pene desertus, cum uxoribus et liberis, ac paucis amicis, in hostium potestatem devenit; et mox ad Regem, qui tunc in Syriae urbe Reblath degebat, perductus est. Cui postquam Nabuchdonosor ingratum perfidum que animum exprobrâsset, e vestigio iussit, ipso et aliis captivis inspectantibus, filios eius et amicos trucidari. Deinde ipsum excaecavit, Babylonem secum abducendum; indignum luce ratus eum, qui periurio suo Deum et homines offendisset. Postea anno XIX. Regni sui Nabuzaradanem Ducem Ierosolymam cum mandatis misit, ut ablatis Templi et Regiae ornamentis totam urbem una cum Templo et Regia incenderet, et a fandamentis dirueret. Hic dirutis omnibus, et populo migrare iusso, captives secum duxit sexaginta viros primarios, qui ad Regem in praedictam syriae urbem perducti supplicio afficiebantur, patim quod Zedekiae rebellionis auctores fuisse viderentur, partim ne denuo renovas in Iudaea molirentur. His omnibus peractis, Nebucadnezar Babylonem revertitur, abductis secum e Iudaea 832 captivis: transfugas vero et pauperes illic reliquit, et GEDALIAM Ducem ipsis praefecit, ad quem Iudaei reliqui in regnis finitimis habitantes conflubant. 2 Reg. cap. 25. v. 1. 2 Paral. 36. v. 11. Ierem. c. 39. v. 1. et cap. 52. v. 1. et seqq. losephus lib. 10. Antiq. Iudaic. c. 11.

Factum anno 3365. ab Orbe condito.

Factum anno 606. ante Christi nativitatem.

[NOTA I.

De Aera captivitatis Babylonicae (de qua in §. 9. diximus) magna inter Chronologos est controversia, quisnam 70 annorum captivitatis TERMINUS aquo sit constituendus; sive unde anni illi sint incipiendi. Nam captivitates Babylonicae quatuor fuerunt.

IN PRIMA abductus est impius Rex Manasses a Ben-Merodacho, et non populus fuda. Unde illa hic non attenditur. Factum hoc est anno 41 Rogni eius, et 10 annos catenis ferreis ligatus, carceri inclusus fuit. 2. Reg. 21. vers. 12. 2 Paral. 33. v. 11.

IN SECUNDA a Nebucadnezare Ioiakim Rex Iuda antepenultimus, vinctus Babylonem abductus, in exilio moritur inglorius. 2 Reg. 24. vers. 1, 2. 2 Paral. 36. v. 6, 8. Et cadver eius sepulturâ asini sepelitur; iuxta verbum Prophetae Ieremiae tap. 22. v. 18. c. 36. v. 1, 30. Inter hosce captivos etiam fuit Daniel Propheta, et socii eius. Daniel. 1. v, 1, 2, et 6.

IN TERTIA abductus est Iechonias, filius Ioiakimi, Babylonem a Nabuchdonosore, postquam ille tribus mensibus regnâsset in Ierusalem. 2 Reg. 24. 8. et 18000 partim optimates, partim diversi ordinis homines cum eo omnes in exilium voluntarium migratunt. Et una cum illis transportatus etiam fuit Ezechiel Propheta. 2 Paral. 36 vers. 10. Ierem, 22. v. 24. c. 24. v. 1. c. 27. v. 20. c. 29. v. 2.

IN QUARTA Zedekias, Rex Iuda ultimus, una tum toto Regno Iuda in captivitatem abductus est a Nebucadnezare. 2 Reg. 25. v. 1, 7. 2 Paral. cap. 36. v. 17. Ierem. c. 24. 8. c. 27. v. 3. c. 39. v. 1. Ubi tenendum, quod anni 70 captivitatis Babylonicae a captivitate Regis Iechoniae sint ordiendi. Vide Ierem. cap. 24. v. 5. et cap. 29. v. 2. 13. Ezech. cap. 24. v. 1, 2.


page 67, image: s0139

NOTA II.

Quia diversorum Iosia Regis Iuda filiorum in diversis capitvitatibus Babylonicis fit mentio, partem Genealogiae eius hic subiciemus.

IOSIAS habuit tres filios. Qui sunt:

Ioachas, vel Sellum. Hic abductus est a Neeao, et interfectus in Aegypto.

Ioiakim, vel Iehoiakim, abductus Babylonem, in exilio mortuus et sepultura asini sepultus est. Ierem. 22 Quae fuit secunda captivitas. (Nam in prima captivitate abductus est Manasses.) Ioiakimi filius fuit Ieconias. (Iechonias vel Ioachin.] Qui, obtemperans consilio Ieremiae, deditionem fecit spontaneam, et, a Nebucadnezare Babylonem abductus, 37 annos carceri inclusus fuit. Ierem. cap. 52. v. 31, 33. Quae fuit tertia captivitas. Et ab hac captivitate Theologi et Historici aeram 70 annorum captivitatis Babylonicae ordiunter.

Zedekias, (alias Matthathias dictus, 2 Reg. 24. v. 17.) patruus Iechoniae, capta Ierosolyma, effossis oculis, Babylonem abductus est. Quae quarta captivitas. Ipseque, Rex ultimus Iuda fuit. Nam post capsivitatem Babylonicam, qui regno Iuda praefuerunt non
[Gap desc: Greek word]
Reges, sed
[Gap desc: Greek word]
Duces, appellantur, quia erant sub otestate Gentium. Vide Hagg. c. 1. v. 1.]

XII.

Quinto autem post excidium Ierosolymitanum anno, qui XIX Nebsecadnezaris fuit, 2 Reg. 25. 22, 25. cum IS MAEI quidam e regio stemmate ortus, vir alioqui malus et dolosus, ex instinctu Bathalis Ammonitarum Regis, ad quem tempore obsidionis profugerat, GEDALIAM Iudaeae Praefectum occidisset, et reliqui Iudaei, gravem caedis vindictam veriti, in Aegyptum aufugissent, Nebucadnezar collectis magnis copiis, invasit Caele-Syriam. Quâ subactâ, bellum gessit contra Moabitas et Ammonitas; et his quoque domitis Aegyptum hostiliter est ingressus, totamque imperio suo subiecit, et fortunatissimum antea Regem APRYERA (qui a Ieremia cap. 44. v. 30. HAPHRA, Eusebio VAPHRES appellatur) opulentissimo exuit regno, atque (ut losephus lib. 10. Antiquit. Iudaic. cap. 11. pag. 273. scribit) etiam occidit. Herodotus lib. 2, narrat, Aprien a Cyrenaeis victum regno excidisse, iubente procul dubio Nebucadnezare, postea a successore suo Amasi, ex voluntate Aegyptiorum strangulatum esse, cum regnasset 25 annis. Ita Rex ille stolidissimus, qui antea se, nec Deorum nec hominum vi, regno deici posse superbe gloriatus fuerat, immanis superbiae poenas dedit.

Hisce peractis, Nebucadnezr anno 23 Iudaeos ibi repertos Babylonem abduxit, qui erant 745. Ierem. 52. v. 30.

XIII.

Tot ergo tantisque victoriis quam celerrime partis mirum in modum aucta est Nabuchdonosoris maiestas atque potentia. Nam Caput ille in starva Monarchica erat aureum, et Rex omnium Regum. Daniel. c. 2. v. 37, 38. Ezech. 26. 7. Ipse er at arbor illa grandis, cuius culmen ad caelum usque pertingebat, quaeque totum terrarum orbem velut obumbrabat. Dan. 4. v. 17. Imo ipse omnes priores Chaldaeorum et Babyloniorum Reges potentiae et opibus superabat. Iosephus lib. 1. contra Appion. Verum sicut prima Monarchia sub hoc Rege ad summum perducta fuit fastigium: ita quoque desiit et plane deleta est in ipsius nepotibus; sicut Deus per Prophetas suos denuntiaverat.

II. Acta Irenica, sive Togata.

XIV.

Nebucadnezar domitis in circuitu gentibus, belli laborum nonnihil pertaesus, ad pacem se convertit; primum omnium captivos recens adductos per opportuna Babyloniae loca in colonias distribuit. De spoliis bello partis, Bellitemplum et alia quaedam magnifice exorn avit. Auxit et iam et reparavit antiqua urbis aedificia, munito et fluminis alveo, itae ne hostes eo possent uti ad eivitatis incommodum. Tres quoque murorum ambitus intra urbem exstruxit, et totidem foris circumdedit, omnes e coctilibus laterculis. Cumque memorabilibus operibus civitatem munivisset, et port as in templorum modum ornasset, paternae regiae contiguam exstruxit aliam regiam, cuius substructiones et reliquam magnificentiam forte supervacaneum esset dicere: unum filere non possum, quod tam amplum et superbum aedificium intra quindecim dies absolutum est. In hac regia moles saxeas for nicibus suspendir, montium speciem referentes, superne consitas variis arborum generibus, atque ita celebratos illos pensiles hortos absolvit, co quod uxor educata in Media concupisset quondam patriae suae similitudinem. Ioseph. l. 10. Antiq. Iudaic. cap. 11. pag. 276. Hoc in prosperrimo rerum omnium domi forisque successu, magno sibi spiritus magnamque sumebat arrogantiam, ita ut tantum regnum sibi ipsi acceptum ferret, atque reti suo facrificaret, et thymiama adoleret sagenae suae. (ut Habacuc Propheta cap. 1. v. 16. loquitur.) Neque, vel â Daniele Propheta admonitus, agnoscere volebat, divinitus imperia dari et auferri; uti ex fastuosis eius verbis patet, quae protulit cum aiquando in palatio regio deambularet: Nonne haec est Babylon magna, quam EGO adificavi in domum Regni MEI, in robore


page 68, image: s0140

fortitudinis MEAE, et in gloria decoris MEI? Dan. c. 4. v. 27. Verum Deus, o(\s2 e)/xei e)/kdikon o)/mma, qui habet vindicem oculum, immanem istam insolentiam, cum securitate et impaenitentia coniunctam, acerrime vindicavit, et poenae tarditatem magnitudine compensavit; uti postea dicturi sumus.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

XV.

Anno M. 3349, qui fuit annus secundus regni, postquam Nebucadnezar Magnus, parenti suo Nabuchdonosori vel Nabopollassari in Chaldaea et Babylone successerat, Deus voluntatem suam ei de IV Monarchiis in Colosso praefiguratis, mediante somnio ostendit. Erat autem eiusmodi: Viderat Nebucadnezar statuam (notatur mundus) capite aureo fulgentem (Monarchia Babyloniorum) brachiis argenteis (Monarchia Persarum) ventre et femoribus aneis (Monarchia Graecorum) tibia ferrea, (Monarchia Romanorum) cuius pedes partim ferrei, partim fictiles erant, (notatur Imperii divisio) sed testum et ferrum inter se confusa coire non poterant. (hoc est, in Imperio Romano post eius divisionem fuerunt multi Imperatores fortissimi, qui utriusque Imprii Orientalis et Occidentalis coniunctionem tentarent; sed tamen numquam ad pristinum florem, dignitatem et potentiam imperium distractum potuerunt reducere: adeoque nulla vis, neque confoederationes, aut per coniugia contractae amicitiae, quicquam proficere potuerunt.) Tandem totum hunc colossum (hoc est, Regna mundana) Lapis (Christus) sine manibus a monte abscissus (hoc est, sine viri opera ex populo Iudaico instar montis excelisi miraculose natus) in pedibus percussit, omniaque in pulverem redacta vento credebantur. Vide Dan. 2. v. 32, 33, 34, 35, 43. Hoc autem somnium nemo Magorum Ghaldaicorum Regi vel narrare, vel enarrare poterat; et actum de vita eorum fuisset, nisi Daniel superveniens, et somnium ipsum Regi narrasset, eiusque sensum ex divina revelatione enarrasset. Et hac suâ sapientiâ tantam sibi auctoritatem comparavit, etiamsi adhuc iuvenis esset, ut Nebucadnezar eum Satrapam Regni Babylonici loco a se proximo constitueret. Dan. 2. v. 46, 47, 48.

XVI.

Hic iucunda QUAESTIO sese offert, quale illud Nebucadnez aris somnium fuerit? Ad quod respondemus, somnia ratione causarum efficientium esse triplicia.

Somina namque sunt

1. PHYSICA, (quae Graecis dicuntur enu/pnia, Latinis insomnia) quae ex sese natura animae format; sicut Clemens Alexandrin. l. 2. Paedagog. c. 9. scribit.

2. SATANICA, quae a Statana hominibus immittuntur. Qualia fuerunt Baalitarum 2 Paral. 18. et Tundali Hiberni, quibus purgatorium et cultus idoli Maosim stabilitus fuit, et Carolstadii, Svvenckfeldii, aliorumque hominum fanaticorum.

3. DIVINA, quae sunt *qeo/pempta, hoc est, divinitus immissa.

vel fidelibus; ut Patriarchis, Prophetis, Iacobo, Iosepho, Danieli, etc. aliisque piis.

vel infidelibus, qui non erant de populo Dei; ut Abimelecho, Genes. 20. v. 3. Labani, Gen. 31. v. 24. Pharaoni, Genes. 41. 1. et Nebucadnezari. Dan. 2.

Haec autem somnia qeo/pempta omnia sunt mantika\, h. e. divinationem continentia. eaque sunt

nuda o(ra/mata, hoc est, visa, quae expresse et explicate citra figuras et involucra allegorarum et aenigmatum repraesentant res arcanas et futuros eventus, ac proinde eodem modo sunt et eveniunt, quo apparuerunt. Sic Iosephus, cui Maria erat desponsata, somnio monctur, eam e Spiritu Sancto gravidam esse. Matth. 1. v. 20.

*o)/neira vero sunt talia somnia, quae figuris, allegoriis et aenigmatibus quibusdam sunt tecta atque involuta, et sine interpretatione intelligi non possunt. Tale fuit somnium Iosephi. Gen. 37. Pharaonis, Gen. 41. v. 18, 19. et 22, 23, 24. Nebucadnezaris, Dan. 2.

Nam licet somnium Nebucadnezaris a)formhn\ a causa naturali habuerit, quod nempe ipse de imperii postse futura conditione sollicite cogitarit: nihilominus tamen ad somnia qeo/pempta sive divina referri debet; uti ex Danielis verbis constat, quae habentur Daniel. 2. v. 28. Deus in caelo revelans


page 69, image: s0141

MYSTERIA indicavit tibi Nabuchdonosor, quae eventura sunt in novissimis temporibus. Et ex verbis ipsius Regis v. 47. Vere Deus vester Deus Deorum et Dominus Regum, REVELANS MYSTERIA. Quoniam TU potuisti revelare HOC ARCANUM.

XVII.

Quaenam autem causa fuit, quare Deus infidelem Regem Nebucadnezarem hoc divino atque mystico somnio dignatus est?

Resp. Causa somnii huius divini atque mystici in genere triplex dari potest.

Causa 1. Theologica, est angitio divina 1. Sapientiae: nempe ut Sapientia Danielis qeo/pneus2os a Magorum Chaldaicorum sapientia, quae fuit partim e)/mfutos, partim e)pi/kthtos, discerneretur, atque hoc modo ipsorum praestigia atque sallaciae manifestae redderentur.

Causa 1. Theologica, est angitio divina 2. Potentiae: ut palam fieret, Regna terrena esse sub alio Regno, quod Daniel c. 2. v. 44. caeli Regnum appellavit. In quam sententiam etiam Seneca recte ait: Omne sub Regno graviore Regnum est. Atque Regnorum successionem et Ecclesiae in ea conservationem opus esse divinae Maiestatis. Nam Deus removet Reges, et instituit. Dan. 2. 21.

Causa 2. Ethica, est Regis humilitas: ut Rex superbus et atrogans instabilitatem et brevitatem Regni sui, non multo post ad aliam gentem transferendi, agnoscens, spiritus suos deponeret, seque Deo vero submitteret; neque cursum victoriarum felicem atque gloriosum, et eminentiam potentiae atque dignitatis regiae: sibi in solidum adscriberet; uti ex Dan. 4. 27. patet.

Causa 3. Politica, eaque iursus tergemina. 1. Regis erga populum Dei benignit as, hoc est, ut mitiorem se atque aequiorem erga populum Dei in exilio praeberet.

Causa 3. Politica, eaque iursus tergemina. 2. Regnorum terrenorum vilit as, quod nempe Regna mundana ad regnum Christi Regis Regum comparata, non solum sint mutila, atque manca, sed etiam nihil, imo sive liceat, sive non liceat dicere, plus quam nihil sint. Quia Christi Regnum est Regnum e caelo et caeleste; sed aliorum Regum Regna sunt e terra et terrena. Quae vel sola consideratio moderationem in animo Nebucadnezaris excitare debuisset.

Causa 3. Politica, eaque iursus tergemina. 3. Regum et Regnorum mundanorum vanitas, ut nempe ostenderetur omnibus Regibus et Principibus, quod omnium Regum atque Regnorum eminentia, potentia atque gloria vana sit, imo vanitas vanitatum. Ecclesiastae 1. 2. quod sit instar fumi, somnii atque imaginis. Psal. 37. 20. imo pollh\ fantasi/a. Act. 25. 23. confer Iob 20. 6, 7, 21, 22.

XVIII.

Circa RELIGIONEM varius fuit Nabuchdonosor, atque instabilis. 1. Namque maiorum suorum vestigiis insistens idola coluit. 2. Sed cum ex interpretatione somnii a Daniele facta verum agnovisset Deum, eius solius cultor factus est. Daniel 2. 47, 48. 3. Non multo post in idololatriam relapsus statuam erexit auream, eamque omnibus adorandam proposuit. Daniel 3. vers. 1. 4. Verum ex miraculo servatorum in camino ardente, trium Danielis sociorum, denuo veritatem agnovit, et publicum de colendo Deo edictum in omnibus Regnis suis promulgari iussit. Daniel 3. v. 95, 96, 97, 98, 99, 100. 5. Rursus Dei oblitus, ruit in superbiam, et veluti ebrius rerum gestarum magnitudine, gentili more se ipsum admiratur et magnifacit, deque magnifica sua regia gloriatur. Daniel 4. 27. 6. Ob summam autem hanc in religione levitatem et inconstantiam, foedamque peccandi libidinem, graviter a Deo castigatus, ad mentem sanam rediit, totoque deinceps vitae tempore serius Dei cultor exstitit, ac sui memor intra limites modestiae sese continuit. Daniel 4. 34.

XIX.

SCHOLAM REGIAM instituit in urbe Babylone, in qua Procerum Iudaicorum forma eleganti et ingenio praestanti excellentes pueri atque adolescentes in lingua Chaldaica, aliisque artibus et disciplinis liberalibus informabantur. Praeceptores optimi ac sapientissimi singulari consilio illis praeficiebantur, deque rebus omnibus ad vitam victumque necessariis regia munificentia illis abunde prospiciebatur, ut per triennium ita educati et informati coram Rege starent, hoc est, ei in aula ministrarent. Et inter illos erant quatuor praestanti forma ingenioque pueri, e tribu Iuda oriundi, quorum nomina Ebraea haec erant: Daniel, Chanania, Mischael et Azaria. Hisce autem 4 pueris iussu Nebucadnezaris Magnus aulae Magiter nomina nova, nempe Chaldaica, imposuit: 1. Danielem BELTHSAZAR. 2. Chananiam SADRACH. 3. Mischaelem MISACH. Et 4. Azariam ABEDNEGO vocavit.


page 70, image: s0142

Nomina horum 4 puerorum. Ebraea. 1. Daniel, iudex Dei fortis, a
[Gap desc: Greek word]
iudicavit, et
[Gap desc: Greek word]
Deus fortis.

Nomina horum 4 puerorum. Ebraea. 2. Chanania, h. e. quem gratificatus est Iehova, a
[Gap desc: Greek word]
h. c. gratiam fecit, et
[Gap desc: Greek word]
h. e. Iehova, vel Deus.

Nomina horum 4 puerorum. Ebraea. 3. Mischael, qui est Deus fortis, a
[Gap desc: Greek word]
, fuit, a quo est
[Gap desc: Greek word]
, significansi tidem fuit: et
[Gap desc: Greek word]
Deus fortis.

Nomina horum 4 puerorum. Ebraea. 4. Azaria, hoc est, adiumentum Dei, vel cui Deus est adiumentum, a rad.
[Gap desc: Greek word]
adiuvit, et
[Gap desc: Greek word]
hoc est Deus.

Nomina horum 4 puerorum. Chaldaea. 1. Daniel dictus est
[Gap desc: Greek word]
Belthsazar, absconditus thesaurus, vel Beli thesaurum recondens, a nomine
[Gap desc: Greek word]
h. e. Belus, et a verbo.
[Gap desc: Greek word]
h. e. recondidit; et a nomine
[Gap desc: Greek word]
thesaurus.

Nomina horum 4 puerorum. Chaldaea. 2. Sadarach, hoc est, inspiratio vel afflatus Regis vel Solis, a verbo.
[Gap desc: Greek word]
h. e. inspiravit, afflavit; et a nomine Rach, quod proprie Chaldaeis significat Regem, deinde Solem, qui est Rex Planetarum. Nam Sol a Chaldaeis pro Rege et pro-Deo colebatur.

Nomina horum 4 puerorum. Chaldaea. 3. Misach, q. d. qui est Schachae Deae. Dicitur a dictione.
[Gap desc: Greek word]
qui est, et
[Gap desc: Greek word]
h. e. Schacha, Dea festiva.

Nomina horum 4 puerorum. Chaldaea. 4. Abednego, q. d. Servus Negonis. Derivatur a
[Gap desc: Greek word]
servus, et
[Gap desc: Greek word]
h. e. splendens ignis, vel idolum ignis.

AXIOMA I.

Luc. 16. 8. Chrîstus Servator noster tale Adagium recitat:

Filii huius saeculi sunt prudentiores fili is lucis, in natione sua.

H. e. Homines profani, et mundani, sunt astutiores et ferventiores in rebus huius mundi curandis: suisque commodis procurandis, quam pii in rebus Dei tractandis. Exemplum elegans habemus in Nebucadnezare, qui iubens regaliter tractari captivos pueros tallide sua commoda procuravit, ut illorum deinceps opera uteretur.

AXIOMA II. *o)*n*o*m*a*q*e*s*i/*a, Hoc est, Nominum impositio vel mutatio est signum auctoritatis, superioritatis, atque potestatis.

*o)nomaqesi/a h. e. Nominum impositio, est *qei=kh\, divirna. Sic Deus mutavit sive nova imposuit nomina Abrahae et Sarae, quae magna continent mysteria.

*o)nomaqesi/a, h. e. Nominum impositio, est Abrahm initio dictus fuit ABRAM sine
[Gap desc: Greek word]
h. e. adspiratione, q. d. pater excelsus vel sublimis, ein hoher Vater/ a radice
[Gap desc: Greek word]
pater, et
[Gap desc: Greek word]
h. e. altus, sublimis fuit. Nam Abram initio fuit pater populi Iudaici, qui erat populus excelsus, vel natio grandis. Deut. 4. 7. Unde Dan. 2. 45. montimagno comparatur. Deinde mutatum est nomen eius a Deo, et dictus ABRAHAM, inserta litera,
[Gap desc: Greek word]
, quae desumpta est ex nomine
[Gap desc: Greek word]
h. e. multitudo; q. d. pater multarum Gentium. Quia inquit Deus ad illum, cum nomen eius mutaret, Gen. 17. v. 5. Non vocaberis amplius Abram, sed Abraham. Quia patrem multarum
[Gap desc: Greek word]
Gentium, h. e. Iudaeorum et Gentium constitui te. Rom. 4. 18. Vide Historias nostras Patriarch. Histor. Abrah. §. 1.

*o)nomaqesi/a, h. e. Nominum impositio, est Ita Deus mutavit SARAE nomen. Illa antea dicebatur SARAI,
[Gap desc: Greek word]
Principissa mea, postea a Deo vocata est
[Gap desc: Greek word]
h. e. Principissa. Quod autem nomina Abrahae atque Sarae una litera augentur, ita ut ex utroque fiat nomen
[Gap desc: Greek word]
IAH, quod Deum Dominum significat, eo insinuatur, quod ex semine Abrahae atque Sarae tandem nascit urus sit, qui sit Deus Dominus, Luc. 1. 16. et Dominus de caelo: 1 Cor. 15. 47. Ita etiam Iacobo Patriarchae Filius Dei novum nomen imposuit. Postquam enim ille cum Filio Dei per integram fere noctem luctatus, ei praevaluisset, nomen Israelis, h. e. victoris nactus est Gen. 32. 28. Sic Christus in N. Testam. Iacobo et Iohanni nov um nomen imponit, Boanergos, quod est, Filii tovitrui, Donners-kinder. Marc. 3. 17.


page 71, image: s0143

*o)nomaqesi/a h. e. Nominum impotio, est Quorum opera Deus ad res magnas conficiendas uti decrevit, iis nomina immutare solitus est, tum in V. tum in N. Testamento.

*o)nomaqesi/a h. e. Nominum impotio, est Ita Iacobus et Iohannes novo nomine dicitur Boanerges, h. e. filii tonitrui: quia magna, sublimia, et stupenda divinitatis edicta debebant per orbem terrae deffundere voce tam sonora, quae in toto orbe quasi tonaret. Ut ita vis et efficacia praedicationis ipsorum appellationae tonitrui designetur, sicut Psal. 29. et 68. efficacia Evangelii metaphorâ tonitrui describitur. Addi etiam haec ratio appellationis potest: Sicut tonitru seu vox Domini iuxta Psal. 29. commovet, concutit, terret: Ita Iacobo et Iohanni impositam esse hanc appellationem. Quia futurum erat, ut prae ceteris acrius et vehementi us adversariis Evangelii se opponerent, et illos tonitru suae praedicationis reprimerent. Ideo enim Herodes Agrippa Ast. 12. 2. gratificaturus Iudaeis, ante omnes alios Apostolos Iacobum interfecit. Postea vero demum Petrum comprehendit. Iacobus igitur sine dubio prae reliquis Apostolis vehementiâ suâ Iudaeis molestus fuit. Iohannes vero quomodo post obitum reliquorum Apostolorum, portis inferorum eructantibus innumerabiles et prodigiosas haereses, opposuerit tonitrusuae praedicationis et scriptionis, sonora eius vox adhuc hodie in Ecclesia tonans testatur.

*o)nomaqesi/a h. e. Nominum impotio, est *a)nqrwpi/th, h. e. humana. 1. *gamikh\, h. e. coniugalis. Sic Adamus Evae coniugi suae, pro auctoritate, quâ pollet maritus in uxorem, nomen imposuit. Nam HEVA
[Gap desc: Greek word]
idem est ac vita, q. d. mater omnium viventium, scilicet, hominum; quae recte dici potest Matriarcha. Quia Deus pro varia sua sapientia et potentia ex una isthac femina infinitam hanc omnium hominum multitudinem voluit et valuit producere. Gen. 3. 20.

*o)nomaqesi/a, h. e. Nominum impotio, est *a)nqrwpi/th, h. e. humana. 2. *patrikh\, h. e. paterna. Sic parentes pro auctoritate, quam habent in liberos, nomina eis imponunt. Heva filium sium primogenitum vocavit CAIN
[Gap desc: Greek word]
h. e. possessio, vel possessus. Gen. 4. 1. et dixit: Acquisivi virum Dominum. Alii dicunt, quod significet hastam vel lanceam. Schind. Lex. Ebr. p. 1603. Secundum filium suum vocavit
[Gap desc: Greek word]
h. e. vanitas, quod mater eius necem praesagiret. Gen. 4. 2. Sic Lamech filium suum vocavit
[Gap desc: Greek word]
Noe. d. Consolator. Gen. 5. v. 28, 29.

*o)nomaqesi/a, h. e. Nominum impotio, est *a)nqrwpi/th, h. e. humana. 3. *basilikh\, h. e. regia. Sic Regesolim Regibus aut Principibus a se devictis nomina mutabant, ut suum in eos ius atque imperium hoc ipso testarentur. Ita Nebucadnezar pueris capti vis e stemmate regio oriundis, nempe Danieli eiusque sociis, nomina immutari iussit. Dan. 1. 7. uti antea diximus. Sic Pharao Neco Rex Aegypti nomen Eliakimi Regis Iuda, filii Iosiae, mutavit, eumque Iehoiakimum vel Ioiakimum dici voluit, 2 Reg. 23. 34. Ita Nebucadnezar ultimo Regi Iuda Matthatiae vel Mathatiae nomen mutavit, eumque Zedekiam appellavit. 2. Reg. 24. 17. Pharao Rex Aegypti (qui Apis vel Serapis et Osiris dictus est; sicut Meinhardus Moltherus in Chron. scribit) Iosepho nov um nomen imposuit, eumque
[Gap desc: Greek word]
Sophnath Pahaneach appellavit, quod Occultorum inventorem significat. Gen. 41. 45. Ahasuerus coniugem suam Estherem vocavit
[Gap desc: Greek word]
hoc est myrtinam. Esther. 2. 7.

NOTA.

Ridiculi vero sunt Pontifices Romani, qui pro libitu post acceptam mitram Pontificalem nomina sua mutant.

SECTIO II.

De Nebucadnezaris natura, ingenio, moribus at que virtutibus.

XX.

In magnis viris mixtura virtutum atque vitiorum plerumque esse solet. Nam scitum est illud Flatonis dictum: ai) mega/lai fu/s1eis2 mega/las2 ekfe/rousi kaxi/as2, hoc est, Heroicae naturae ut magnis virtutibus inclarescunt: ita non levioribus vitiis sunt olnoxii. Et sicut in Aegypto nascuntur optima simul remedia, ac noc entissima venera: ita et magna hona, et magna mala Rei publ. a magnis istis viris impendent. Unde recte Strigel. in Comment. in lib. 1. Tusculan. scribit: Heroici viri fere omnes imsigni prohro a diaholo deformantur. Exemplum illustre


page 72, image: s0144

habemus in Nelucadnez are, tum magnarum virtutum, quibus ornatus; tum magnorum vitiorum, quibus deformatus fuit.

VIRTUTES eius quod attinet, multae et magnae in eo fuerunt.

XXI.

1. FORTITUDO ADMIRANDA. Nam fuit alter Hercules, imo Hercide maior. Quia fortitudine rerumque gestarum magnitudine longissime eum superavit; uti Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. c. 11. et lib. 1. comtra Appionem, et Strabo l. 15. Geogr. ex Metasthene narrant. Nam ad quascumque devenit Genres, eas vicit, neque ullus Rex ei resistere potuit. Unde ipse Deus hoc ei cognomentum imposuit, quod sit I. Malleus suus conterens. Ierem. 51. 20. Item quod sit
[Gap desc: Greek word]
h( s1fu/ra pa/shs2 th=s gh=s2. Malleus universae terrae, ein Hammer der gantzen Weit. Quoniam Deus eo quasi malleo quodam ad conterenda cetera totius mundi Regna usus fuit. Quomodo etiam olim Attila Hunorum Rex flagellum Dei, et Tamerlanes, qui Baiazetem Turcicum Imp. in cavea ferrea circumduxit, furor Dei atque terror mundi cognominati fuerunt. Petr. Gregor. Tholosan. lib. 13. de Republ. cap. 12. §. 2. Et hodie talis Malleus orbis Christiani Turca exsistit.

2. Vocatur LEO ALIS AQUILINIS ORNATUS. Dan. 7. 4. Nam sicut leo est omnium animalium animal generosissimum, animosissimum atque robustissimum: ita quoque Nabuchdonosor omnibus mundi Regibus sui temporis heroicâ animi magnitudine invictoque robore longe anteceluit. Eodem leonis titulo etiam insignitur Iesaiae 5. v. 29. et Ieremiae 4. 7. Deinde leoni huic Babylonico a Daniele cap. 7. ALAE AQUILINAE tribuuntur propter celerrimum Regnorum acquisitionem atque subiugationem. Quia Nabuchdonosor in dilatando imperio et subiugandis diversis populis atque gentibus adeo alacris atque velox fuit, ut victoriis instar aquilae magnae volantis volârit. Unde Ieremias Propheta c. 48. v. 40. de Nabuchdonosore in persona Dei ita loquitur: Ecce similis AQUILAE involabit, pandetque alas suas in Moabum. Et Ezechiel cap. 17. v. 3. Sic ait Dominus Iehova: AQUILA quaedam maxima, magna alis, alatissima, plena plumis, cui species artificiosissima, veniens ad Libanum, decerpsit summitatem cedri. Quibus verbis insinuat, quod Nabuchdonosor Babylone Ierosolymam celerrime profectus sit, et quasi volârit, et Iechoniam Regem Iuda penultimum captivum abduxerit; uti ex 2 Reg. 24. et 2 Par. c. 26. patet. Similiter Habac. 1. 7, 8, 9, 10. de militibus et exercitu eius ita scribit: Ego (inquit Deus) suscitabo Chaldaeos gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua. Horribilis et terribilis est, leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: equi eius volabunt quasi AQUILA festinans, ad comedendum. Omnes ad violentiam veniunt, facies eorum ventus urens, et congregabit quasi arenam captivitatem. Et ipse Reges subsannabit, et Principes irridebit, ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.

XXII.

II. SAPIENTIA et CLEMENTIA. Nam inter alias causas etiam ideo Nabuchodnosor CAPITI AUERO, Daniel 2. 38. comparatur. Sicut enim caput est arx sapientiae, quippe in qua ingenium, iudicium et memoria sedem sibi fixerunt: ita quoque Nabuchdonosor ceteris omnibus Regibus sapientiâ antecelluit. Nam in aula Nabuchdonosoris ingens fuit literarum atque sapientiae studium. Neminem enim ad ministeria aulica adhibebat, qui liberalibus studiis triennium innutritus non esset. Prudenter namque statuit, sine studio sapientiae nullam unquam potestatem diuturnam stabilemque esse potuisse, iuxta illud Poetae effatum:

Vis consilii expers mole ruit suâ.

Neque tantum artium humanarum, sed etiam divinarum sapientia tradita in schola Babylonica fuit, uri ex Daniel 2. 48. colligitur; ibi namque legimus, quod Daniel a Nabuchdonosore magnus Magistratus sive Scholarcha super cunctos sapientes Babylonis constitutus sit. Quare ipse veram religionem in regno Babylonico plantavit. Et c. 2. v. 44. ipse Regi Babylonico diserte vaticinatur de Regno caeli venturo, quod in aeternum stabit.

Huc pertinet quod Iustinus Martyr in paraenesi ad Graecos de Chaldaeis scribit: Consulente quodam Oraculum Ethnicum, quinam unquam exstiterint vere pii et religiosi homines, tale responsum illud dedit:

*mou=noi *xaldai=oi sofi\hn la\xon, h)/d' a)/r) *e)brai=oi,
*a)nto ge/nhton a)/nakta sebazo/menoi *qeo\n a(gnw=s2.
id est:
Solus Chaldaeus sapit, et Iudaeus Apella:
Perse exsistentem Regemque Deumque colentes.

XXIII.

III. EMINENTIA. Unde I. CAPUT AUREUM, Daniel 2. 32. appellatur. Sicut enim caput in corpore humano est summum et honoratissimum membrum, quippe primo et summo loco


page 73, image: s0145

positum ita quoque Nabuchdonosor inter omnes Monarchiae primae Monarchas dignissimus et honoratissimus fuit. Huc pertinet insignis locus ex lesaiae 13. 19. in quo Babylon vocatur DECUS REGNORUM, et GLORIA MAIESTATIS CHALDAEORUM. Quo elogio Babylon tempore Nabuchdonosoris insigniri maxime digna fuit.

II. AQUILA MAGNA vocatur Ezech. 17. v. 3. Ratio appellationis peti potest ex c. 39. Iobi, in quo Deus v. 30, 31, 32, et 33. ait ad Iobum: Numquid ad praeceptum tuum altum petit aquila? et in arduis ponit nidum suum? In petris habitat, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inacessis rupibus. Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt. Pulli eius lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. Deus hanc naturam aquilae indidit, ut, sicut struthio humi nidulatur, sic aquila contra in excelsis nidum collocet, et altius volet quam ulla alia avis, fulminis ictum non metuens, et solis fulgorem oculis inconniventibus adspicere valens; unde inter aves primatum obtinet. Sic aquilae naturale est, loca celsa et edita, rimas rupium et petras altas praeruptasque petere, et in illis sibi sedem deligere, velut in arcibus et propugnaculis naturâ munitis ac validis. Eadem ex altissima rupe, in qua degit, cibum sibi prospicit. Hoc revera in eius natura admirandum est, quomodo praeter cetera animantia ita procul prospicere possit: Est enim perspicacissimi visus, sic ut e loco remorissimo sibi escam et cadavera notet ac designet. Persentiscit eminus, et deprehendit ubi sint occisorum cadavera, eoque conicit oculos et quam primum convolat. Aquilae naturam imitantur Monarchae seu Reges magni, spectant et rendunt ad ardua, appetunt sublimia, eminere super alios omnes satagunt, sedes sibi altas sirmasque deligunt, et munitissimas reddunt: oculos habent qui procul vident, tam mult is hominibus in omnibus partibus regnorum suorum et alienorum exsistentibus, qui ipsis loco oculorum sunt, qui omnia rimantur, explorant, cognoscunt, et Regibus nota faciunt; sicut etiam ipsis longae manus esse dicuntur. Simul appetentissimi sunt maiorum opum, ditionum, honorum, ac ubi est, quod in suam potestatem redigere possint, eo potentiam suam convertunt. Unde etiam proverbio dicitur: *a)eto\s2 en nefe/lais2. Aquila in nubibus. *a)eto\s2 ou) qhreu)ei ta\s2 mu/as2. Aquila non captat muscas. Ita et Monarchae seu Reges magni, quum animo excelso sint, ad sublimia feruntur, et res humiles despiciunt.

Unde intelligitur, quod Nabuchdonosor propter eminentiam rectissime Aquilae magnae a Propheta comparetur.

XXIV.

IV. POTENTIA. Nam Nabuchdonosor 1. comparatur LEONI. Sicut enim leo est omnium animalium robustissimum, potentissimum atque terribilissimum: (Est enim Rex animalium. Hinc dicitur Iudic. 14. 18. Quid est fortius leone? Et Prov. 30. 30. fortissimum animal est leo. Nam nullum animalium extimescit: In venationibus quando venatores ipsi infidiantur, nuspiam se occultat, neque magno conatu fugit, quod hoc ipsum turpe ipsi futurum esset; sed gradatim incedit, saepe etiam consistit, et in conspectum venatorum sese ad defensionem praeparat. Ubi autem virgultum aliquod intercedit, ibi velocissime currit, ut citius in conspectum venatorum redeat, ne ex metu sese abscondere videatur.) Ita etiam Nebucadnezar omnibus Regibus terrae potentiâ antecellebat, omnibusque terribilis potentia eius erat. Ipse namque velut leo fortis atque generosus nulli cedebat, sed omnes adversus se insurgentes urgebat, premebat, vincebat: uti vel ex solis bellis, quae contra Regem Aegypti, item contra Regem Tyri et Reges Iuda, gessit, evidenter patet. Vide supra §. 4, 5, 6, 8, 9, 10, 11, 12.

2. Vocatur AQUILA MAXIMA, vel ILLA MAGNA magnarum alarum, longarum pennarum, plena plumis, et habens varios colores. Ezechiel 17. 3. In quo loco pondera verborum diligenter sunt not anda. 1. Vocatur AQUILA MAXIMA, vel AQUILA ILLA MAGNA. in Ebr est
[Gap desc: Greek word]
. Hic
[Gap desc: Greek word]
emphaticum superlationem vel amplificationem indicat, h. e. maximam Nabuchdonosoris potentiam insinuat. Ipse namque vocabatur MAGNUS: et revera erat magnus: quia potentissimus totius Orientis Rex fuit, habens sub se multos Reges fiduciarios, quos vel devicerat, vel adactos terrore sibi subiectos reddiderat. ut patet ex 2 Reg. 25. 5. et 27. et Ieremiae 52. 31, 32. in quibus dicitur, quod Evilmerodach Rex Babylonis, Nabuchdonosoris Magni filius, anno primo Regni sui, bona verba loquutus sit cum Ioachin Rege Iuda, et posuerit solium eius supra solium RELIQUORUM REGUM, QUI ERANT CUM IPSO in Babylone. 2. Vocatur aquila magna alis, propter amplitudinem Regni longe lateque sese extendentis. Unde Iesaiae 47. 5. Babylon vocatur Regnorum Domina. Et Ierem. 27. 7, 8. ait Dominus de Nebucadnezare: Servient ei gentes multae et Reges magni. Gens autem et Regnum, quod non servierit ei, et non curvaverit collum sub iugo eius, Ego Dominus in gladio, peste et fame visitabo illud. 3. Vocatur aquila longis pennis. Luth.


page 74, image: s0146

mit langen Fittigen/ propter exercitus copiosissimos, qui longos ordines habebant, et velocissimi erant, atque ad nutum sui Imperatoris dicto citius convolabant, latusque sui Regis claudebant, vestiebant atque ornabant. Sicut limili metaphorâ Duces belli Regis Aegypti, item Antiochi Epiphanis Regis Syriae, dicuntur BRACHIA Daniel c. 11. v. 22. et 31. 4. Dicitur aquila illa esse plena plumis, propter immensas opes, quas Nebucadnezar possidebat. Unde caput aureum, Daniel 2. et Babylon, Iesai. 13. 17. Babylon aurea appellatur. 5. Dicitur aquila illa variegata, h. e. variis coloribus ornata, propter varietatem populorum atque gentium ei servientium, vel quia exercitus eius ex variis nationibus et gentibus ei servientibus collectus erat: unde Maiestas eius regia, non secus atque vestis Phrygionica variis coloribus artificiose elaborata, mirifice elucebat atque nitebat.

3. Vocatur
[Gap desc: Greek words]
REX REGUM. Dan. 2. v. 37. Quia Deus promisit se omnia ei in manus daturum. Verba Danielis haec sunt: Tu es Rex Regum, et Deus Caeli regnum, et facultates, et potentiam, et gloriam dedit tibi: et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri, volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit. Et Ierem. 27. v. 6, 7, 8. inquit Deus ipse: Ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchdonosoris Regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi. Et servient ei omnes gentes, et filio eius, et filio filii eius, donec veniat tempus terrae eius, et ipsius; et servient ei gentes multae et Reges magni. Gens autem et Regnum, quod non servierit Nabuchdonosori Regi Babylonis, et quicumque non dederit collum suum sub iugo Regis Babylonis, visitabo super gentem illam, ait Dominus. Et rursus c. 4. v. : 9. ait Daniel: Tu Rex magnificatus es, et invaluisti, et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos universae terrae.

DUBIUM.

At non videtur veritati consent aneum, quod Daniel c. 2. v. 37, 38. ait: quod universa, quae homines et bestiae inhabitabant, Nebuchdonosoris imperio fuerint subiecta. item: quod c. 4. v. 19. ait, potestatem ipsius in terminos universae terrae pervenisse. Nam constat, non totam Europam, nec Indiam, et alias complures provincias et gentes, imperio Nabuchdonosori subiectas fuisse.

Resp. OEcumenica potestas, simpliciter et proprie loquendo, nulli unquam Regum ierrenorum sub caelo tributa fuit. Quia hoc privilegium soli Christo competit, qui est Rex Regum et Dominus dominantium. 1 Tim. 6. v. 15. Apoc. c. 17. v. 14. c. 19 v. 16. et Dominus exercituum. Psalm. 24. v. 10. Quia dominatur a flumine usque ad fines terrae. Psalm 72. Zach. 9. et in medio inimicorum. Psalm 110.

Verum quando oecumenica potestas Nabuchdonosori aliisque Regibus terrenis in scripturis divinis tribuitur, tum loquutiones illae intelligendae sunt, vel hyperbolice, vel synecdochice.

HYPERBOLICE, quando rei veritas exceditur, h. e. quando vel Reges se ipsos regnorumve suorum magnitudinem nimium extollere volentes, sese Reges Regum, aut Dominos universae terrae vocant, aut a subditis ita vocantur: Quae loquutiones docas2ikw=s2 sive secundum communem vulgi opinionem ita accipiuntur. Sicut etiam Ananias Pseudopropheta vocatur simpliciter Propheta. Ierem. 28. 1. Quia vulgi existimatione et appellatione Propheta erat. Sic hyperbolica erat vanitas Darii Persarum Regis, qui sese Regem Regum nominabat, et Alexandrum Magnum famulum suum. Vide l. 2. Suppl. ad Curt. Sic quoque vanissimus et superbissimus est titulus, quo Turcicus Imperator omnium Imperatorum ter maximum e appellat. Vide Bodin. lib. 1. Polit. c. 9. p. 230. Quae appellatio ab Imperatoribus Constantinopolitanis una cum imperio translata videtur. Nam illorum stemmata quadruplici B constant: quibus haec verba significantur. *basileu\s2 *basile/wn, *basileu/wn *basileu=si. h. e. Rex Regum, Reges Regens.

SYNECDOCHICE Reges Regum dicuntur in sacris Reges Chaldaeorum, sive Assyriorum, et postea Persarum. Sic Nabuchdonosor a Daniele c. 2. v. 37.
[Gap desc: Greek words]
Rex regum appellatur, cui Deus promittit, se omnia in manus daturum. Sic etiam Artaxerxes Persarum Rex, Rex Regum appellatur. Esdr. 7. v. 12. h. e. maximus Regum, cui alii Reges serviunt et parent; sicut Ieremias 25. v. 15. et seqq. praedixerat, fore ut Babylonius servitutem exigeret non tantum a Iudaeis, sed etiam a gentibus Regibusque magnis. Confer Ezech. 29. v. 19. Ubi haec regula Theologica est notanda: Idiotismus scripturae est, quo excellentes in re aliqua, duplicatione vocantus. Sic Genes. 9. v. 25. Canaan vocatur servus servorum, h. e. vilissimus et abiectissimus. Et Exod. 26. zummum Sacrum, sanctum sanctorum, h. e. sanctissimum nuncupatur. Ita quoque Monarchae excellentes, alios Reges sub se habentes, Reges Regum nuncupantur loquutione synecdochicâ. Ita etiam synecdochice intelligendum, quando 2


page 75, image: s0147

Paral. cap. 36. de Cyro Rege Persarum dicitur, quod Dominus Deus illi omnia regna terrae dederit. Et Luc. 2. 1. Exiit decretum a Caesare Augusto, ut censeretur pasa oi)koume/nh, h. e. totus orbis, h. e. maxima pars orbis. Quia Romani non universum orbem, sed potissimam eius partem subegerunt.

XXV.

V. BENEFICENTIA. Nam 1 ideo Nabuchdonosor CAPITI comparatur, et CAPUT AUREUM vocatur: Dan. 2. 3. Ut enim ex capite motus et sensus per organa convenientia in membra corporis influit: sie a Magistratu varia omnino beneficia ad subditos promanant. Huc referri potest. locus pulcherrimus ex Plutarcho, in quo Rem publ. comparat Corpori, in lib. de doctr. princip. ad Traianum: Caput omnium (nquit) est princeps, penes quem Imperii summa est: Oculi quibus videmus, sunt viri boni in Republica, quorum ductum sequimur. Aures, quae audiunt quae dicimus, sunt subditi, qui Imperata faciunt. Lingua, quâ loquimur, sunt er uditione praestantes viri, ex quibus leges et disciplinas audimus. Capilli de capite penduli, sunt iniuriâ affecti, qui opem Regis implorant. Manus et Brachia sunt Equites et Nobiles, qui hostem reprimunt. Pedes, qui omnia sustinent, sunt agricolae, qui victum omnibus ordinibus subministrant. Ossa dura, quae fragilem carnem fulciumt, sunt viri sapientes, qui onus Rei publ. sustinent. Corda, quae palam non videmus, sunt familiares intimi, qui in arcano consilium dant Senatu. Denique Collum, quo corpus capiti cohaeret, est amor Regis et Regni, ex quibus constat civitas.

2 Dan. c. 4. v. 8. seqq. Nabuchdonosor vocatur ARBOR excelsa et roborata, cuius altitudo caelum contingebat, et cuius aspectus in universam terram: rami (folia, habet versio vulgata) eius pulcherrimi et fructus eius copiosus, et in qua cibus pro omnibus, sub qua habitabant bestiae agri, et in cuius ramis considebant volucres caeli. Hac pulcherrima imagine beneficia Nabuchdonosoris in subditos collata graphice depinguntur. Sicut enim arbor illa quam Nabuchdonosor in visione videbat, erat excelsa et robusta, et frondes suas longe lateque diffundebat, umbramque amoenissimam de se spargebat, in quâ animantia terrae et volucres caeli quiescebant, deque fructibus eius comedebant: Ita quoque subditi Nabuchdonosoris, sub tutela et prorectione eius, velut sub umbra in pace et quiete cohabitare, victum sibi quaerere, et quilibet demandaro sibi munere defungi poterat.

Usus. Arbor excelsa, robusta et fructuosa est elegans imago boni Magistratus.

Comparatio talis institui potest. Bonus Magistratus arbori excelsae robustae atque fructuosae est similis.

I. Propter validam atque excelsam POTESTATEM. Sicut enim arbor magna atque excelsa est robusta, et impetum ventorum sustinere potest: Ita quoque Magistratus legibus sit armatus et armis decoratus. h. e. robore et potentia munitus; ut citra impedimentum officio suo rite defungi possit, et potentiores, si quando opus est, in ordinem cogere. Huc respexit Iustinianus Imperator in principio suarum Institutionum iuris, ubi sic orditur: Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus oportere esse armatam, ut utrumque tempus, et bellorum et pacis, recte polsit gubernari, et princeps Romanus non solum in hostilibus proeliis victor exsistat, sed etiam per legitimos tramites calumniantium calamitates expellat.

Sic Iulius Caesar in heroicis Gabrielis Simeonis Symbolis depingitur, stans super globum mundi, sinistra tenens librum, dextra gladium; cum hac inscriptione: EX UTROQUE CAESAR. Qua pictura demonstratur, hisduobus, literis videlicet et armis, Caesarem Imperium acquisivisse, acquistumque conservasse.

II. Propter auctoritatem et dignitatem. Sicut arbor foliis atque ramis pulchre sest ornata; et eo est amoenior acceptiorque, et plures ad se allicit, quo pulchriores sunt rami eius: Ita quoque magistratus, quanto maior eius est auctoritas, tanto maiore reverentiâ et oboedientiâ omnes eum honorant. Per FOLIA et RAMOS arbor is decoros adumbratur ille decor et ornatus, qui conspicitur in Regis veste gloriosa, et throno, et in aulicis, scutatis, hastatis, satellitibus ac stipatoribus corporis. Quae omnia Regi auctoritatem conciliant, sicut dicitur Prov. 14. 28. In multitudine populi decor (vel magnificentia) Regis est: at in paucitate plebis contritio est. Luth. Wo ein Konig viel volkes hat/ das ist scine Henrligkeit; wo aber weinig Volkes ist/ daß macht einen Herin blode.

III. Propter HUMANITATEM atque AFFABILITATEM. Sicut ad arborem in medio terrae stantem, undique aditus sive accessus est apertus: ita quoque ad magistratum aditus non sit difficilis, sed facilis; et quidem omnibus subditis ex aequo, praesertim autem pauperibus atque afflictis.


page 76, image: s0148

Talis affabilitas est virtus maxima in Principe, inquit Plinius in Panegyr. Traian. Hinc inter epitheta et laudes boni Principis a Iulio Polluce Imperatori Commodo praescriptas, etiam haec habentur, quod sit eu)prosh/goros, eu)e/nteuktos, meili/xios, pros1hnh\s2, h. e. facilis accessu, facile salutans, facile admittens interpellantes et supplicantes, blandus et lenis. Talis erat Iosephus, Aegypti Prorex. Hic namque amice ac blande alloquebatur fratres suos, a quibus nondum agnoscebatur. Genes. 43. v. 26. Et Thecuitis ad Regem Davidem dicit 2 Sam. 14. v. 17. Sicut Angelus Domini: sic est Dominus meus Rex, ut audiat bonum et malum h. e. ut Angeli facies est amica et gratia: sic tu quoque, ô Rex, aspectu alloquio es facilis et suavis. Pespetuâ memoriâ digna vox est Ferdinandi I, Imperatoris, quam saepe ad aulicos suos nobiles, pauperes cum supplicationibus suis repellentes, proferre solitus fuit: Werden wir die armen nicht horen/ so wird Gott uns auch nicht horen. Contra autem inter Tyranni vituperia refertur, quod sit dus1tro/sitos, dus1trosh/goros, duse/nteuxtos, h. e. difficilis aditu, ferox in accessu, parum salutans, paucos audiens. Ita Plutarchus scribit de Demetrio Rege, ipsum fuisse duso/milon, kai\ dus1tro/sodon, o(\s2 h)\ ou) parei=xe kairo\n entuxei=n, h)\ xalepo\s2 kai\ traxu\s2 h)=n entugxa\nous3in. Cum enim in via aliquando magnam copiam libollorum supplicum hilari vultu a suis subditis accepisset; et hi optimâ spe laeti, certam sibi opem a Regis clementia promittentes, sequerentur: Rex transiens flumen Axium, cum ad medium pontem venisset, omnes supplicationes non lectas in flumen effudit, et supplices a suo comitatu veluti muscas depelli iussit.

IV. Propter FRUCTUOSITATEM. Sicut arbor bona est eu)/karpos kai\ polu/karw=os Ita quoque Magistratus copiosis fructibus sit fecundus, et tueatur subditos, ut in pace cohabitare et pane suo vesci queant. Et sicut arbores fructibus gravidae inclinant ramos, et demittunt se et offerunt carpi: ita quoque magistratus vera virtute uber, et benevolus et beneficus ultro est erga subditos suos, et invitat ad fruendum. Nam vocatur Pater patriae, ob paternum, quem erga subditos gerere debet, affectum. Quia non potest Princeps melius sibi devincire subditorum animos, quam amore et benevolentiâ, iuxta illud: Ut ameris, amabilis esto. Diligi Princeps, nisi ipse diligat, non potest, inquit Plin. in panegyr. Traian. Benevolentia enim populi est tutissimum Principis munimentum: sicut Eberhardus Dux Wurtenbergicus, cum alius Princeps de vini copia, alius de vi argenti maxima gloriaretur, beatum se hoc nomine praedicabat, quod tutus in gremio cuiusvis subditorum suorum dormire posset. Bonus Magistratus civibus est carus: Tyrannus omnibus exosus. Nam illo in publicum procedente, tamquam ad clarum et beneficum sidus certatim advolant: Hoc vero conspecto, tamquam malum aliquod seu noxium animal e cubili prosiliret, omnes defugiunt: Sicut praeclare loquitur Seneca l. 1. de Clement. c. 3.

V. Propter UMBRAE AMOENITATEM. Sicut arbor viridis et frondosa umbraculum praebet bestiis ad eam confugientibus: ita quoque Magistratus umbrâ alarum debet subditos tegere et fovere, et imbecilliores adversus potentiores protegere, et solis torrentis et adurentis aestus, h. e. vim iniustam, et hostilem oppressionem a subditis arcere. Quando hoc sit, tum magistratus est arbor umbrosa, sub qua subditi suaviter quiescere possunt. In summa: Magistratui curae sit, ut Res publ, floreat interius, et tuta sit exterius, h. e. ut subditi inter se vivant pie, iuste, pacifice, et ab aliorum in iuriis atque oppressionibus secure.

VI. Propter HABITATIONIS COMMODITATEM. Sicut aves caeli in ramis arboris altae atque roboratae nidulantur: ita quoque subditi sub protectione magistratus pii secure et pacate vivunt; vel, ut 1 Reg. 4. 25. et Micheae 4. 4. dicitur, confidenter unusquisque habitat sub vite sua et sub ficu sua.

Paraenesis ad Magistratus.

Quare sedulo in id incumbant Reges atque Principes, qui a Deo in statu magistratus supereminenti constituti sunt, ut sint arbores frondosae atque frugiferae, h. e. ut sint erga subditos benevoli, benefici, humani et affabiles, non suum, sed publica imperii et subditorum commoda quaerentes. iuxta symbolum optimi cuiusdam Imperatoris: Aliis inserviendo consumor. Contra mali Principes, et Tyranni sunt instar rhamni. De quo elegans Apologus exstat Iudic. 9. 14, 15. quem cum arbores reliquae in Regem elegissent;

Elat us ille regio fastu ac tumens,
Si Rex, ait, sum vester, ad me accedite
Omnes, et umbra sub mea considite.
Ni id feceritis, rapidus ignis nemini
Parsurus ex me erumpat, atque ipsas quoque
Excelsiores hauriat Libani cedros.

Comparantur autem Tyranni RHAMNIS triplici potissimum de causa.

I. Propter ASPERITATEM. Sicut rhamnus est spinae genus fruticosius et asperius, ramos spargens, non rectis aculeis, ut ceterae, sed uncis; ideoque impune a nemine contrectari potest; et tamen


page 77, image: s0149

super alias arbores dominium sibi arrogat: ita etiam Tyranni sunt insolentes, insipientes, asperi et ad imperium prorsus inepti, et nihilominus tamen illud affectant. Exemplum elegans in Amazia Rege Iuda. 2 Reg. 14. v. 9.

II. Propter SPECIOSITATEM. Sicut rhamnus est spinae genus candidius et de umbra sua gloriatur, cum tamen parum umbrae habeat; et si quis sub eo umbram captaret, non sine vulnerum doloribus inde recederet: ita etiam Tyranni (uti exemplum Neronis ostendit) initio sunt boni, mellita verba proferunt, subditisque magnam umbram, h. e. amicam pacem promittunt, donec omnia ad nutum eorum fluunt, sed quod promisere, non servant, neque servare queunt. Quia non fert eorum natura depravata bene agere.

III. Propter TYRANNICAM CRUDELITATEM. Sicut rhamnus est insolens, et iratus, ignem flammamque minatur, etiam excelsis Libani cedris: eo etiam sunt Tyranni ingenio: si modicum illis resistas, ilico ex illis ignis erumpit, h. e. protinus ad vindictam accincti sunt, et contemni se putant, si ad nutum voluntatemque eorum te semper haud componas; exercent vindictam, non tantum adversus plebeios, sed etiam adversus excelsas Libani cedros, h. e. adversus optimates terrae.

At talem a nobis, Deus ah! avertito pestem.

Paraenesis ad Subditos.

Subditi quoque sint moniti, ut magistratus suos, a quibus fructus, h. e. victum et amictum, umbram et habitationem, h. e. tranquillam et securam vitam habent, decenter honorent. Honorent, inquam, eos I. CO RDE, eos tamquam Deos reverendo, iisque oboediendo. 1 Petr. 2. v. 13. u(pota/ghte, subditi estote cuivis humanae creaturae (h. e. omni magistratui) PROPTER DOMINUM. (quem omnes timere debent.) 2. ORE, pro illis orando. sicut D. Paulus 1 Tim. 2. v. 2. praecipit: et addit hanc praegnantem causam finalem, ut nempe placidam et tranquillam vitam degamus, cum omni pietate et honestate. Similiter ipse Deus per Ieremiam Prophetam Iudaeos monet, ut pro Nebucadnezare eiusque Babylone orent, quando inquit c. 29. v. 7. Quaerite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci, et orate pro eo ad Dominum. Quia in pace illius erit pax vobis. Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel. Quare merito celebratur, et subditis inculcatur dictum D. Bugenhagii Pomerani: Si tam prompti effemus ad preces pro magistratibus fundendas, quam parati sumus ad detrahendum ac maledicendum ipsis, nae res nostrae melius haberent. 3. OPERE, rivulos suos foras derivando. h. e. tributum et victigal magistratui solvendo, ut arbor haec excelsa atque frondosa, de qua omnia animantia terrae cibum capiunt, conservari possit. Rom. 13. vers. 7. Aelian. lib. 9. variar. histor. de Themistocle Atheniensium Principe scribit: dicere illum fuisse solitum, se quidem de subditis suis optime meritum, sed nullam ob id gratiam reportasse; Ideoque platano se similem dictitabat, ad quam decurrerent, quos infestaret imber, a quibus, reddita serenitate, velleretur. Sed male. Quia

Arbor honoretur, cuius nos umbra tuetur.

Moveant subditos almae commoda pacis, quae illis per magistratum suum procurantur. De quibus pulchellum et venustum Epigramma Mantuani, quod exstat lib. 3. Silvar. eleg. 6. v. 25. observandum est:

Pax Cerem campis, et mitem collibus uvam
Reddit, et armoso dividit arva bove.
Gramina pace virent, per pinguia pascua latum
Luxuriat multâ fertilitate pecus.
Pax vehit Eoas peregrina per aequor a merces,
Et steriles Ponti non sinit esse vias.
Pax hilares mensas facit, et convivia passim,
Et recreat molli tristia corda mero.

XXVI.

VI. MAGNIFICENTIA Nebucadnezaris apparet

Primo: Ex SCHOLAE Babylonicae FUNDATIONE, in qua Procerum Iudaicorum filii informabantur, illisque Professores et Praeceptores sapientissimi praeficiebantur, quibus ex regia magnificentia sufficientissima salaria tribuit. Unde patet, quantopere illi scholae et scholastica iuventutis institutio curae cordique fuerit. Nam et ipse examini alumnorum suorum interfuit, imo praefuit. Quia cum adolescentibus illis est colloquutus, inque eorum profectum inquisivit. Dan. 1. v. 18, 19.

Paraenesis ad Principes.

Dignum hoc est Nebucadnezar exemplum, quod omnes Principes imitentur. Nam ad Officium Principum non secundarium (ut quidam Pseudo-politici somniant) sed primarium pertinent, scholas bene fundare et laudabiliter conservare. nam scholae sunt seminaria Ecclesiae et Rei publicae. Sicut autem hortus, optime licet cultus, et feracissimis arboribus uberrime consitus, aetatem ac perennitatem obtinere nequit, nisi in seminariis, quae ita vocant, ac plantariis, tenellae educentur ac formentur arbores, quae in locum vetustate


page 78, image: s0150

marcidarum ac emortuarum olim succedant: ita status Ecclesiasticus et Politicus, diu salvus et incolumis conservari nequit, nisi in scholis formentur et educentur, qui aliis, tum Ecclesiae Ministris, tum Viris Politicis morte abreptis surrogentur. Ament igitur pii Reges et Principes literas et viros literatos. Nulla enim maior aut solidior hisce in terris gloria paratur, quam studiis pietatis et artium liberalium, quibus Dei praepotentis gloria illustratur et salus subditorum promovetur.

Alexander M. tanti fecit bonarum et laudatissimarum disciplinarum studium, ut aperte pronuntiare ausus sit, se malle doctrinâ anteire alios, quam opibus et dignitate. Brisson. lib. 3. c. 3.

Athenaeus lib. 9. de ipso scribit, quod Aristoteli Praeceptori suo pro libris de historia animalium dederit 800 talenta, quae ad nostram monetam computata coronatos Gallicos, quorum quilibet 30 grossis Misnicis aestimatur, 480000 faciunt.

Iulius Caesar ex Aegypto insignes Mathematicos in Italiam adduxit. Augustus Octavianus Caesar, huius successor, iuventuti Praeceptores optimos constituit. De Nerva et Traiano idem refert Dion. Hadrianus etiam scholas et Bibliothecas plurimas instituit. Quos tamen omnes in eadem causa superavit Constantinus M. ut refert Nicephorus lib. 10. cap. 52. et lib. 14. cap. 3. Theodosius M. Imperator, cum Arsenio viro doctissimo filios suos in disciplinam tradidisset, sempiternâ memoriâ dignum, et vere Imperiale verbum proloquutus est: Si tales se praebituri essent, ut mores vitamque suam ad disciplinam et leges Dei componerent, propensum se fore, ut eis imperium in manus tradat, ad civium et subditorum utilitatem accommodatum: sin minus, conducibilius esse, ut sic privati vitam agerent, quam doctrina nulla cum periculo imperarent. Nicephor. Callisthen. Ecclesiast. hist. lib. 12. c. 23.

Sigismundus Imp. cum a Principibus qui literas oderant, reprehenderetur, quod homines obscuro genere natos ob literarum studia foveret; Quidni, inquit, amem eos, quos natura ceteris antecellere voluit? Alii plurimum tribuunt generis nobilitati: at Caesar prudentissimus intellexit, in eruditis esse quiddam stemmatis praestantius: illi habent aedium parietes clypeis et imaginibus depictos, hi animum optimis disciplinis exornatum. Porro ut natura animus praestantior est corpore: ita ornamenta ingenii longe pulchriora sunt externis bonis. Iacob. Spigel. in Aeneam Sylvium.

Ptolemaeus Philadelphi Rex Aegypti incredibilem pecuniae vim in conquirendis undique libris et hominibus eruditis impendit, et quam multis muneribus 70 seniores, qui Biblia Ebraea in Graecum ser monem ad ipsius postulationem transtulerunt, nec non Pontificem Ierosolymitanum, affecit: ut Iosephus lib. 12. Antiq. Iudaic. c. 2. Clemens Alexand. lib. 1. strom. Euseb. lib. 5. Hist. Eccl. cap. 8. Nicephor. lib. 4. c. 14. et alii annotarunt.

Leo Imperator cum Eulogium ad aperiendam in urbe scholam stipendio liberaliori invitasset, et propterea a satellitibus reprehenderetur, respondit: *ei\=qe gen/eito e)pi\ to=u e)mou= xro/nou, a)/s2e ta\ tw= s2ratiwtikw=n ei)s2 didaska/lous2 pare/xesqai! Utinam meis temporibus ea, quae militibus dantur, Doctoribus numerari deberent!

Carolus IV. Rom. Imp. in scholam Pragensem aliquando ingressus, cum disputantes Philosophos per 4 horas audivisset, et purpurati cenae tempus adesse dicerent, respondit: Mihi tempus est minime: nam cena mea haec est. Crantzius lib. 10. Vandaliae. Alphonsus Arragonum Rex saepissime lectionibus Professorum interfuit, ut testatur Panormitan. lib. 1. de rebus gestis ipsius.

Ludovicus XII, Gallorum Rex potentissimus, Ticini Iasonis ICti auditorium ingressus, atque studiosis immixtus consedit, et docentem Iasonem per horam audivit: Post lectionem vero sibi a latere comitem Iasonem esse voluit, tecto capite, quem togâ aureâ donavit.

Franciscus I. Rex Galliae magnâ cum laude idem fecit: Quo nemo suo saeculo artes liberales omnes vehementius amavit aut liberalius prosequutus est, et prandens atque cenans semper loquebatur de literis: sicut scribit Sleidan. lib. 19.

Coronidis loco subiungam Carolum Magnum, Imp. illum laudatissimum, qui agmen claudet. Ille magno cum sui saeculi hominum totiusque posteritatis emolumento scholas publicas, officinas omnis eruditionis, pietatis, ac doctrinae aperuit, Parisiis, Bononiae, et Ticini: atque annonam et stipendia e fisco Professoribus dedit, iisque Procerum pauperumque liberos commisit; et quidem Parisiensem scholam Carolus M. tantâ proventuum et possessionum amplitudine locupletavit, quantam vix omnes Galliae et Germaniae, quae inde postea natae sunt, Academiae possent aequare. Curio 2. Chronolog. Eius igitur auspiciis felicibus factum est, ut Italia, Gallia, Germaniaque terrarum magistra venerabilis, Musa caelostis, et Camena legatorum (ut de Carthagine refert Suidas) appellari possit.

Reversus Carolus ab expeditione bellica in Galliam, pueros sui profectus specimen, epistolis, versibus, carminibus, orationibus panegyricis aliisque scriptis, exhibere iussit. Ubi cum tenniores


page 79, image: s0151

propter spem profecisse, nobiles cultum animi neglexisse deprehendisset; illis ad dexteram segregatis: Vos quidem macte virtute estote, inquit, silii piissimi, qui vestro officio gnaviter defuncti estis: vestra erunt sacerdotia locupletissima, et Pontificatus maximi; ego vos in aulam adsciscam, ex vobis Senatores cooptabo, vos in album praetorum et patrum curiae adlegam. Deinde ad nobilium liberos, quos a laeva collocârat, vultu irato nihil dissimulans, ait: Vos comatuli et delicatuli, freti opibus et splendore parentum, nostram Maiestatem sprevistis; vitia, otia, luxum et inertiam bonis literis et virtuti, contempto decreto nostro, praetulistis. Deum vero immortalem testor, nihil penitus commodi honorisque a me ad vos perventurum: quinimo edam in vos exempla, nisi resipueritis, et negligentiam diligentiâ expiaveritis. Aventinus.

Haec exempla pii Reges et Prinncipes semper ob oculos sibi ponant, in quae intueantur, et cogitent, viros doctos et sapientes, sibi non tantum utiles, quos consiliis suis et deliberationibus adhibeant, sed etiam necessarios esse, quippe quorum opera carere non possint. Sicut enim vitis, tametsi arbor est omnium nobilissima, tamen arundinum, vallorum, arborumve infrugiferarum eget sustentaculis: ita potentes eruditorum, alias despectorum, operâ.

XXVII.

Deinde MAGNIFICENTIA Nebucadnezaris apparet ex URBIS Babylonis EXORNATIONE et amplificatione. Nam Ioseph. l. 1. contra appion. ex Beroso commemorat, Nabuchdonosorem M. audita patris Nabulassaris morte, cum ex Aegypto et Phoenicia, quo ad compescendos motus a patre missus fuerat, una cum populo Iudaico captivo Babylonem reversus, et imperio potitus esset, sex aliis Babylonem muris circumdedisse. Praeterea Babylon ab utraque parte Orientem et Occidentem versus, Regias habuit duas, a Semiramide aedificatas, tamquam urbis propugnacula magna cura constructa. De quibus in vita Semiramidis §. 14. diximus. Hisce addidisse Nabuchdonosorem, Iosephus scribit, et tertiam Regiam, multo ampliorem splendidioremque, cuius ornatum, et magnificentiam, dicit, nimis longum fore, si exsequeretur. Hoc solummodo refert, hanc adeo superbam et supra fidem magnificam structuram, quindecim dierum spatio absolutam fuisse. Quod si verum est, liquet, ingentem hominum multitudinem ad eam aedificandam adhibitam fuisse. Excitâsse quoque in ea lapideas moles, montibus aspectu persimiles, omnisque generis arboribus consitas. Hinc Nebucadnezar cum Babylonem adeo superbe et magnifice a se conditam intueretur, ingenti perfusus laetitiâ, in hanc vocem superbam prorupit: Haec est Babylon, civitas illa magna, quam EGO aedificavi, in domum Regni, in robore fortitudinis MEAE, et in gloria decoris MEI. Daniel. 4. v. 27.

DUBIUM.

At h. l. Dubium non leve sese offert de vero Babylonis conditore.

Î. Moses, Genes. 10. v. 10. scribit, Nimrodum primum fuisse Babylonis conditorem. Quoniam, inquit, initium regni eius fuit Babel. Idem confirmat Paulus Orosius, lib. 2. cap. 6.

II. Alexander Polyhistor, apud Euseb. lib. 9. de praeparat. Evang. c. ult. testimonio Eupolemi confirmat, Babylonem post diluvium a Gigantibus aedificatam fuisse.

III. Communis Graecorum et Latinorum est sententia, Babylonem a Semiramide esse aedificatam. In ea sententia sunt Herodotus lib. 1. Diodor. Sicul. lib. 3. Strabo lib. 16. Pomponius Mela lib. 1. cap. 11. Iustinus lib. 1. et D. Hieronymus, qui super caput secundum Hoseae ad hoc citat versus illos Ovidii ex lib. 4. Metamorph.

———— Ubi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.

IV. Daniel Propheta cap. 4. v. 27. introducit Regem Nabuchdonosorem gloriantem, seque superbe iactantem, quod ipse Babylonem aedificâsset. Haec, inquit Nabuchdonosor, est Babylon civitas illae magna, quam ego aedificavi, etc.

Resp. Verum haediversae et fainome/nws2 pugnantes sententiae facile ad concordiam hoc modo revocari possunt, si dicamus, quod Babylon tripliciter consideretur:

I. Ratione INCHOATIONIS. Sic dicimus, quod urbs Babylon et turiis eius a Nimrodo sit inchoata vel aedificari coepta; uti ex Genes. 10. patet, et Iosephus lib. 1. Antiquit. idem confirmat. Neque huic contraria est Eupolemi sententia, qui apud Eusebium inquit, Babylonis conditores post diluvium fuisse Gigantes. Nam Nimrod fuit unus de illis Gigantibus, et quidem Princeps corum. Unde
[Gap desc: Greek words]
potens, vel iuxta LXX. Interpp. fortis Gigas appellatur.

2. Ratione CONSUMMATIONIS. Sic Semiramis illam mirifice amplificavit, firmissime munivit, multisque stupendis operibus exornavit, ideo recte ac vere eam condidisse dicitur. Vide Histor. Semiramid. §. 14.

3. Ratione REPARATIONIS et AMPLIFICATIONIS. Sic a Nabuchdonosore est


page 80, image: s0152

restaurata atque eparata. Nam post Semiramidem qui deinde longo ex ordine sequuti sunt Assyriorum Reges, posthabitâ Babylone, urbem Niniven coluerunt, eamque Regiam et caput imperii fecerunt; sicut Diodor. Sicul. l. 3. scribit: Et nos antea in Prolegomenis demonstravimus. Hinc factum est, ut Babylon a Regibus derelicta, partim Euphratis eluvionibus, partim hostium incursionibus graviter labefactata atque disiecta, diu obscura et ignobilis iaceret. Tandem post Niniven a Cyaxare Medorum Rege, Proavo Cyri eversam, Rex Nabuchdonosor Babylonem cupiens reducere imperii sedem, eam civitatem de integro restauravit, amplificavit et magnificentissimis operibus exornavit; sicut antea dictum est. Quare Nabuchdonosor iure suo dicere potuit, Babylonem a se conditam et aefidicatam esse.

XXVIII.

VII. CONFESSIO VERA atque SINCERA. Ubi notandum est, quod Confessio sit triplex.

1. Confessio laudis, est nihil aliud quam gratiarum actio, quâ Deum pro beneficiis in nos collatis, tum generalibus, tum specialibus et singularibus, ex toto corde laudamus et glorificamus. Ita accipitur Psal. 118. v. 1. Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius.

2. Confessio fraudis est, quando peceata nostra vel coram Deo, vel coram Ecclesiae ministro, vel coram proximo confitemur. Ita accipitur Psal. 32. v. 6. Dixi, confitebor adversus me omnem iniustitiam meam Domino.

3. Confessio veritatis est, quando veritatem caelestem aperte et intrepide coram mundo confitemur. De hac confessione Christus loquitur Matth. 10. v. 32. Qui me confessus fuerit coram hominibus, illum et Ego confitebor coram Patre meo caelesti. Item D. Paulus Rom. 10. v. 10. Corde creditur ad iustitiam; ore sit confessio ad salutem.

Triplicem quoque hanc confessionem Nabuchdonosor edidit, cum vidit tres iuvenes, in caminum ardentem suo mandato coniectos, a Deo in eodem salvos et incolumes conservatos. 1. Confessio laudis. et 2. fraudis continentur Daniel. 3. v. 95. Benedictus Deus Sadrach, Mesach et Abednego, qui misit Angelum, et eruit servos suos, qui crediderunt in in eum, et mandatum Regis non servaverunt; et tradiderunt corpora sua, ne colerent, et ne adorarent omnem Deum, excepto Deo suo. Haec sunt verba Regis a Spiritu S. iam illuminati, quibus non tantum horum virorum fidem et constantiam approbat, sed etiam Edictum suum idololatricum damnat. 3. Confessio veritatis continetur ibid. v. 96. A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus et lingua, quaecumque loquuta fuerit blasphemiam contra Deum Sadrach, Mesach et Abednego, dispereat, et domus eius vastetur. Neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. Decretum parallelum Regis Darii continetur Dan. 6. v. 27.

Hinc videmus verum esse, quod Salomon ait Prov. 21. v. 1. Sicut rivi aquarum; ita cor Regis (est) in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. Nam Nabuchdonosor antea erat furibundus instar leonis, h. e. verae religionis et sanctorum Dei virorum persequutor: postea vero factus est mansuetus instar ovis. Quoniam verae religionis factus est Nutritius atque Defensor. O admirabilem Dei providentiam! Ita autem solet Deus hominum, adeoque Magnatum consiliis illudendo, ea in contrarium plane finem, praeter omnium hominum exspectationem, convertere. Festinat Gnomon debilibus fretus libramentis ad horam et momenta sua; quae si digito movere horologi Magistro visum est, in alteram circuli extremitatem inclinatur.

XXIX.

VIII. ARDENS IN RELIGIONE ZELUS, eiusque MODERATIO VERA. Nam 1. Rex et Monarcha Nabuchdonosor, conversus ad Deum Israelis, non statim omnes subiectas provincias ad eam fidem externâ vi adegit: sed hoc proclamari curavit, ut ne cuipiam fas esset, Deum Israelis blasphemiâ afficere. sic enim habebat edicti formula: A me positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque loguuta fuerit blaspemiam contra Deum Sadrach, Meschach et Abednego, dispereat, et domus eius vastetur. Qui tamen zelus apud Pontificios, Iudaeos blasphemos in suis ditionibus, Romae praesertim, ferentes, plane exulat.

2. Cyrus, primus Persarum Monarcha, Iudaeis libertatem suae exercendae religionis permisit: licet ipse initio Iudaeorum fidei non esset addictus. Esdrae 1. 2. et seqq.

3. David, certe non Israelitis modo, in religione o(moyh/fois2, sed et Philistaeis, Moabitis, Ammonitis, Syris, Damascenis, diversissimarum religionum populis, imperasse, et in Regno quidem Iuda purioris religionis cultum adseruisse; reliquos vero populos ad eandem amplexandam bello armisque coegisse, vel in ipsorum conscientias quicquam sibi dominii arrogâsse, nuspiam legitur. 2. Samuel. 8. 1. et seqq.

4. Salomon Regum omnium sapientissimus,


page 81, image: s0153

regnâsse legitur a flumine terrae Philistaeorum usque ad terminum Aegypti; in horum autem fidem et religionem vi armisque saeviisse, vel hoc nomine foedera et pacta cum illis inita rupisse, nuspiam legitur. Quin Scriptura potius testis est, ipsum contentum tributis et pensionibus, quae in signum subiectionis numerare cogebantur, libertatem ipsis suae religionis exercendae concessisse. 1. Reg. 4. 21.

5. Horum Regum et Monarcharum exemplum piissimus Imperator Maximilianus II. praeclare aemulatus est, ita ut nonnullis flabellis ipsum instigantibus, ut Lutheranos ad religionem Pontificiam suscipiendam cogeret, magno zelo animoque responderet: Nullum peccatum gravius est, quam conscientiis dominari velle. Deo enim ipsi sese opponunt, qui conscientiis in causa religionis dominari volunt. Crato in Orat. funeb.

Utinam etiam Imperatores, Pontifices, Episcopi, aliique Magnates hoc ipsum observarent! Sic namque in propria viscera haud saevirent, nec vires Romani imperii, cum damno irrecuperabili, labefactarent. Deus oculis gratiae nos respiciat, et hostes nostros convertat!

SECTIO III. De vitiis atque defectibus Nebucadnezaris.

XXX.

Uti in Nebucadnezare fuerunt multae magnaeque virtutes, sicut audivimus: Ita quoque magna in eo vitia sedem sibi fixerunt: sicut nunc audiemus. Regnavit namque in co

1. IDOLOLATRIA. Quia varia idola Deosque alienos coluit, qui a Chaldaeis colebantur. Celebres autem Dii eorum hi erant: BEL, qui fuit Iuppiter Saturni filius, a quo Belsazar dictus: RACH, qui fuit Apollo vel Sol, a quo Sadrach: DEGO, a quo Abednego appellatur. Item OR, hoc est, Ignis.

Deae autem Babyloniae fuerunt SCHACHA, quae Terra; et MYLITTA, quae Venus. Praeterea quoque Nabuchdonosor ipsemet idolum excogitavit, nempe, statuam auream, sive aureum Colossum, quem in convalle Durae in provincia Babylonica erexit, cuius altitudo erat sexaginta cubitorum, et latitudo sex cubitorum, Dan. 3. v. 1. simulacrum et monumentum omnium, quaecumque fuerunt apud Paganos et idololatras, magnificentissimum, et sidem pene superans. Fuerunt quidem Colossi hoc maiores, sed non gloriosiores et pretiosiores. Nam Plinius lib. 34. cap. 7. scribit: Colossum Solis, qui erat Rhodi, fuisse 70 cubitorum altitudinis. Colossus Neronis centum pedum longitudine constabat; ut ibidem Plinius tradit, qui lib. 35. cap. 7. refert, factam illam imaginem Neronis Colosteam, in linteo pictam centum viginti pedum. At Nebucadnezaris statua, si non magnitudine; certe, quia fuit aurea, praedictis longe praestantior et admirabilior fuit. Hoc autem commento Satanae astutissimo usus Nebucadnezar fuit, ad irretiendum homines, non subditos tantum suos, sed etiam peregrinos. Nam Philostratus lib. 1. de vita Apollonii cap. 10. scribit, hanc fuisse consuetudinem Babylone, ut Satrapa, qui magnae urbis portae praesidebat, neminem peregrinorum ad visendam urbem admitteret, nisi prius auream Regis statuam adoraret. O horrendam idoloatriam! Nam Nebucadnezar non tantum ipse idololatra fuit, sed etiam universos Principes suos ad dedicationem statuae convocavit, Daniel. 3. v. 2. ut nempe, eorum exemplo, etiam omnes reliquos ad statuae suae adorationem invitaret. Nam Ecclesiastici 10. v. 4. dicitur. Sicut est princeps, ita et praefecti. Sicut est Senatus, ita cives. Hinc Cicero: Quales sunt in Republ. Principes, tales esse in ea solere cives Quapropter non tantum mali est, ut scribit idem lib. 3. delegib. peccare Principes, quamquam est magnum hoc per se malum, quantum illud, quod permulti etiam imitatores Principum exsistunt. Nam qualescumque summi civitatis viri fuerint, talem civitatem esse solere: et quaecumque mutatio morum in Principibus exsistiterit, eandem in populo exsistere. Quo perniciosius de Republ. merentur vitiosi Principes, quod non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem; neque solum obsunt, quod illi ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo, quam peccato nocent.

Pulchre Claudian. Panogyr. de 4. consulat. Honorii v. 299.

—— —— Componitur orbis
Regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, ut vita regentis.
Mobile mutatur semper cum Principe vulgus.
Scilicet in vulgus manant exempla regentum:
Utque ducum lituos, sic mores castra sequvuntur.

Fulgentius: Qui sunt in culmine saeculi constituti, aut plurimos secum perdunt, aut plurimos secum in viam salutis perducunt. Plinius: Vita Principis censura est, eaque perpetua; ad hanc dirigimur, ad hanc convertimur.

XXXI.

II. INCONSTANTIA. Valde inconstans Nabuchdonosor fuit. 1. Theologice, h. e. in Religione. 11. Politice, h. e. in aulico erga ministros suos favore.


page 82, image: s0154

XXXII.

Primo; Inconstans fuit THEOLOGICE, h. e. in religione. Nam 1. fuit idololatra. Coluit namque Belum aliosque Deos Babylonicos, pro more istius gentis. Vide §. XXX. 2. Motus divinâ somnii sui per Danielem revelatione, clare professus est, Deum Iudaeorum esse verum Deum. Verba eius haec sunt: Vere Deus vester est Deus Deorum et Dominus regum revelans mysteria: quoniam tu revelâsti hoc arcanum. Daniel. 2. v. 47. 3. Postea vero (haud dubie ex instinctu procerum Chaldaicorum invidentium Danieli et sociis eius dignitates, ad quas a Rege fuerant promoti, Daniel. 2. v. 48, 49.) conficit idolum, et mandat, ut illi tribuatur divinus adorationis honor, atque sibi ut Deo in illa. Daniel. 3. 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7. Pulchre Hieronymus inquit: Velox oblivio veritatis, ut, qui dudum servum Dei quasi Deum adoraverat, nunc statuam sibi fieri iubeat, ut ipse quasi Deus in statua adoraretur. 4. Rursus ex miraculosa trium sociorum Danielis in camino ardenti conservatione Deum verum agnovit, eumque per decretum publicum ab omnibus subditis suis colendum demandavit. 5. Postquam ob superbiam poenâ septenennali â Deo affectus, denuo Deum Dominum caelestem agnovit, cumque publice glorificavit. Dan. 4. v. 37. Unde discimus, magnam esse vim veritatis, cui licet quidam ad tempus resistant, tandem convicti, vel nolentes volentes testimonium perhibere coguntur. Exempla habemus h. l. in Nabuchdonosore. Dan. 2. v. 47. c. 3. 95. Item in Pharaone, eiusque Magis et ministris. Exod. 8. 18. cap. 12. 30. et in Achabo. 1 Reg. 19. v. 42. Unde veritas recte a sapientibus temporis filia appellatur.

XXXIII.

Deinde: Inconstans fuit POLITICE, in aulico erga Ministros suos favore. Nam Danielem initio velut Deum voluit adorare. Dan. 2. v. 46. postea vero ipse tamquam Deus in statua voluit adorari. Dan. 3. v. 1. et seqq. Similiter socios Danielis primo ad summos dignitatum atque honorum gradus evexit Daniel. 2. 48, 49. Mox vero cos ad rogum damnavit. Dan. 3. v. 15.

REGULA. Favor Regum mundanorum plerumque est pro/s1kairos, h. e. ad tempus durans.

Sicut enim ipsi sunt mutabiles, ita quoque favor corum. iuxta illud Epigramma:

Nec domino blando, nec caelo crede sereno;
Nam facili causâ dominut mutatur, et aura.
Germani pulchre hoc ita efferunt:
Der Herren Gunst und Lärchen g'sang
Das klingt wol/ aber währt nicht lang.

Duo namque sunt AULAE PROPRIA: a)nabolh\i kai\ metabolh\, h. e. Cunctatio et mutatio. Etenim Principes saepe in beneficiis dandis sunt testudine tardigrado tardiores: at in affectu sunt polypo mutabiliores. Ideoque Regum et Principum amici sunt similes Arithmeticorum digitis; sicut pulchre dixisse Orontem, Artaxerxis Regis generum, Plutarchus in Apophthegmatibus tradit. Hic namque indignatione quadam a socero damnatus ac honore deiectus, cum se contemptibilem animadverteret, ac esse ludibrio inimicis, solitus est dicere: Principum amicos, videri consimilkes Arithmeticorum digitis. Nam ut hi computando nunc myriada, nunc monada repraesentant: Ita et qui Regibus se in sinuant, modo pollent plurimum et observantur; mox vero, qui fortunae mos est, quae homines velut pilas habet, in imum demersi, ludibrio sunt omnibus. Cicero lib. 2. Epist. ad Attic. de Publio ita scribit: Subcontumeliose tractatur noster Publius, qui cum in domo Caesaris quondam unus vir fuerit, nunc ne in viginti quidem esse potest. Indicat, Publium, qui quidvis antea apud Caesarem potuerit, nunc de gratia deiectum viluisse; et penes quem solum summa rei steterat, nunc ne inter viginti quidem primos locum habere potuisse. Plutarch. in Apophibegm. Laert. lib. 1. Unus pro multis spondeat et respondeat. Aratus praestantissimus ille princeps, qui, cum sanguinem exspueret, hausto veneno, a Philippo Macedonico posteriore sibi dato, sic exclamat: Haec sunt regiae amicitiae praeclara praemia! Plutarch. in Arato. Vetus verbum est verissimum: Aulica gratia facile senescit. Hinc Veteranus quidam interrogatus, quâ ratione senectutem, rem rarissimam in aula, consequutus esset? respondit: Iniurias accipiendo, et de iis gratias agendo. Senec. lib. 2. de ira cap. 33. Brisson. lib. 1. cap. 6.

Quisquis in ambigua se non accommodat Aula
Omnibus ingeniis, non habet ingenium.

In aula nemo nisi per plures gradus ascendit, plus satis est unus ad descendendum, vel deorsum praecipitandum.

Exempla habemus in sociis Danielis. Hi, quia ad summas a Rege Nabuchdonosore dignitates erant promoti, exosi erant Chaldaeis, et ab illis inique apud Regem accusabantur, quasi ex Regiae Maiestatis contemptu mandatum eius idoloatricum observare nollent. Ideoque in caminum ardentem coniciuntur. Dan. 3. 8. et seqq.

Ubi tamen notandum, quod aula et vita aulica in se non sit mala. Quia multi pii et sancti viri in ea versati sunt. uti Iosephus, Gen. 41. David, 1 Sam. 16.


page 83, image: s0155

Daniel et socii eius, Daniel. 2. Nehemias, Nebem. 1. Mardochai, Estber. 10. Centurio in Capernaum, Matth. 8. Eunuchus Aethiopiae, Actor. 10.

XXXIV.

III. VIRULENTIA adversus Ecclesiam. Nabuchdonosor sanctos Dei cultores idololatricam suam adorare nolentes statuam, in caminum ardentem proici mandabat. Daniel. 3. Huc referri potest vaticinium ex Hoscae 8. 1. Assur quasi aquila super domum Domini. Hic Rex Assyrius comparatur aquilae. 1. propter divinam et caelestem missionem; non secus atque aquila e caelo venit. 2. propter adventus celeritatem. 3. propter laniandi aviditatem. 4. propter robur et potentiam. 5. propter crudelitatem et saevitiam. 6. propter certam victoriam. Quia aquila felices successus et certam victoriam portandit apud gentes. Unde illam tum Persae, tum Romani pro signo elegerunt. Quidam autem hunc locum de Regno Israelis accipiunt, quod Salmanassar Rex Assyriorum XLI evertit, eiusque incolas instar aquilae saevientis misere dilaniavit. 2 Reg. 17. v. 6. Quidam vero intelligunt eum de Regno Iuda, et putant innui, vel Sennacheribi Regis Assyr. XLII impressionem, factam tempore Regis Ezechiae, 2 Reg. 18. 13. Esai. 36. 1. vel vastationem Ierosolymae a Nebucadnez are Rege Assyriorum XLVIII peractam. 2 Reg. 25. 1. Dan. 1. 1. Nabuchdonosor namque, Daniel. 7. v. 4. per leonem ALIS AQUILINIS ornatum adumbratur. Unde olim Iudaei ex loco Hoseae 8. (Aquilae super domum Domini) hoc Axioma exstruxerunt: Aquilas fatales esse Ecclesiae. Nam Reges Assyrii, quorum figura erat aquila, Daniel. 7. 4. Ierem. 4. vers. 13. Ierem. 48. v. 40. Hoseae 8. v. 1. Iudaeos graviter afflixerunt, praesertim vero Nabuchdonosor. Hic namque ter Reges Iudaicos, nempe, Ioiakimum, Iechoniam et Zedekiam, una cum subditis in capivitatem abduxit; uti in §. 8, 9, 10. ostendimus. Similiter aquila est insigne Monarcharum Persicorum (sicut Plutarchus in Agesilao scribit) et postea Romanorum Imperatorum. Et quidem Marius Consul adversus Cimbros profectus, primus omnium aquilam in vexillo praetorio usurpavit, anno M. 3846. ante Christi nativitatem 102. Inde aquila insigne Romani Imperii et Imperatorum facta est. Hi namque (ut Iosephus l. 3. de Bell. Iudaic. cap. 5. pag. 692. scribit) illam et Principatus insigne putarunt, et omen victoriae, quoscumque bello petierunt. Unde Vespasianus in expugnatione Iudaeae aquilam in vexillis gerebat: nam (ut Iosephus ibidem scribit) aquila omnibus apud Romanos agminibus prae est, quod et universarum avium regnum habeat. et sit validissima. Huc referri potest insigne vaticinium Mosis de exercitu Romano in similitudine aquilae volantis cum impetu, cum Ierosolymam obsideret et expugnaret, quod annis 1548 ante eversionem Ierosolymae editum est. Verba Mosis Deut. 28. vers. 49, 50, 51, 52, 53. ita sonant: Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus, in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cuius linguam intelligere non possis; Gentem procacissimam, quae non respiciat personam senis, neque misereatur parvuli, et devoret fructum iumentorum tuorum, et fruges terrae tuae, donec intereas; et non derelinquat tibi triticum, vinum et oleum, armenta boum, et greges ovium, donec te disperdat, et conterat te in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsidione cingeris intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus. Et comedes fructum uteri tui, et carnem filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dedit tibi Dominus tuus in angustia et vastitate, qua opprimet te hostis tuus.

XXXV.

IV. SUPERBIA et vana in aedificiis splendidis CONFIDENTIA. Nam in aula sua obambulans Nabuchdonosor, ex superbia se ipsum alloquebatur ita dicens: Nonne haec est Babylon MAGNA, quam EGO aedificavi, in domum Regni, in robore fortitudinis MEAE, et in gloria decoris MEI? Unde patet, quod Nabuchdonosor nulla re magis, quam magnificis et splendide exstructis aedificiis delectatus sit, nec quicquam magis in votis habuerit, quam ut mirabilia opera perficiendo, aedesque magnificas exstruendo, perpetuam sibi nominis memoriam quaereret, iuxta regulam filiorum huius saeculi in Psalm. 49. v. 11. expressam: Hoc est cor corum, ut domus eorum sint perpetuae, et habitaetiones corum a progenie in progenicm, et nomen corum sit illustre super terram. Sed cum ingentem Nebucadnezar de sua Regia concepisset animilaetitiam, nimis subito conversum gaudium illud fuit in tristissimum spectaculum, uti ex Daniel. 4. patet. Ita de Babyloniis Genes. 11. v. 4. legitur, quod se invicem hisce alloquuti verbis sint: Venite faciamus nobis civitatem, et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum; et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras. Sed mox ruina subsequuta est. Et de Achabo sacrae literae referunt, quod domum sibi condiderit eburneam. pro qua voce Hieronymus testatur domum dentis in lingua sancta legi. O detestandam Achabi superbiam!


page 84, image: s0156

Quia non nisi in domo e dentibus elephantinis sive ebore exstructa habitare voluit! 1 Reg. 22. v. 39. Sed tandem arcu percussus miserrime periit, et canes linxerunt sanguinem eius. 1 Reg. 22. v. 38. De Cyro quoque historiae testantur, quod domum splendidissimam exstruxerit, illigatis auro lapidibus, mensis et subselliis ex solido auro et argento fabrefactis, et distincto lacunari gemmis pretiosissimis, ut caeli ornamentum referret. Verum nullam capiebat ex hoc palatio suo tamsplendide exstructo voluptatem: quin potius vix absoluto aedificio, postquam contra Massagetas profectus est, non rediit, nec sperati gaudii et voluptatis compos factus est. Idcirco, ô homo, quisquis es, noli superbire; Luna esto, et gloriae tuae omne lumen Deo iustitiae Soli refunde. Quid enim habes, ô homo, quod non accepisti? Quod si autem accepisti, quid gloriaris? 1 Cor. 4. Diacmus cum Rege Davide ex Psal. 115. v. 1. Non nobis, Domine; non nobis, sed nomini tuo da gloriam.

XXXVI.

V. IRACUNDIA. Nam cum videret Nabuchdonosor, socios Danielis, sanctos illos Dei veri cultores, religionis causa persequutionem patientes, et ad tribunal pertractos, nullis promissis flecti, nullis terroribus frangi, nullisve monitis aut minis ad verae religionis abnegationem, et falsae approbationem abduci posse, totus ingenti repletus excandescentia contra Sadrachum, Mesachum et Abednegonem, mandavit ut fornax septuplo magis succenderetur, inque caminum succensum proicerentur. Daniel. 3. v. 13.

AXIOMA ETHICUM. Superiba primae est irae causa.

Ubi enim regnat superbia, ibi et ira insana. Nec enim ullum superbum videas non impatientem, non morosum, non irritatu facilem, si quid in illum peccetur; idque propterea, quod se sperni, aut non pro dignitate satis honorati arbitratur. Ioh. Spinaeus l. 3. de Tranquillit. animi. pag. 144.

Exemplum evidens habemus in Nabuchdonosore. Hic quia superbus et fastuosus erat, et gloriam soli Deo vero comperentem appetebat, ideo subito exarsit in iram et furorem, et repente tres iuvenes in caminum ardentem conici iussit, quod statuam eius adorare nollent: Contra autem, ubi est modestia et animi submissio, ibi quoque est affectuum et actionum decora moderatio.

XXXVII.

VI. TRUCULENTIA, quae irae inordinatae atque insanae comes est. Nam Nabuchdonosor excandescentia repletus, fornacem septuplo magis accendi iussit, quam pro more. Dan. 3. Tale quoque Exemplum habemus in Theodosio M. Hic namque cum anno C. 390. Thessalonicae quidam per tumultum interfecti essent, Imperator nimium excandescens, iussit promiscuam turbam, insontes pariter cum sontibus trucidari, ita ut ad septem milia hominum perierint. Quam historiam fuse describit Theodoretus lib. 5. et Histor. Tripart. lib. 9. Augustin. de Civ. Dei, lib. 5. cap. 26.

Idcirco Iudices et Magnates iram inordinatam atque excandescentiam fugiant. Quia mentem adimit, fuororque brevis est, et vultum etiam turpiter deformat, et ad iniustam sententiam promulgandam impellit, et truculentam crudelitatem suggerit, adeo ut Tyranni, quando semel ira insanire coeperint, tortores et animae et corporis esse velint, si modo possint. At non ita Christianos agere decet. Praeceptum iacobi Apostoli observent, Iacob. 1. 20. Ira viri iustitiam Dei non operatur. Et pulchre Seneca docet: Iustus etiamsi iustum dixerit, si cum ira dixit, iniustus est. Unde Imperator Theodosius, monente Ambrosio, conscripsit legem, qua cognitiones causarum de caede, et poenae capitales, ab Imperatore iniunctae, in diem tricesimum disferri iuberentur. Dignum quoque observatione est, quod Ira Ebraeis dicatur
[Gap desc: Greek word]
. Quae vox notat 1 Calorem. 2. Iram. Quia irati incalescunt. Deut. 19. vers. 6. Si incaluerit cor eius. 3.
[Gap desc: Greek word]
per Metonymiam significat venenum, quod serpentes irati emittunt. Iratus quoque videtur venenum emittere ex ore et facie instar serpentis irati. Esther. 1. 12. Rex Ahasuerus valde iratus est, et ira eius succensa. Proverb. 15. vers. 18. Isch chemoth. Vir furorum. Luth. ein zörniger Mann / qui iratus spirat naribus ignem. Libet hic apponere in maiorem turpissimi et pstilentissimi huius vitii detestationem, foedissimorum iracundorum gestuum descriptionem. D. Basilii, cuius haec sunt verba: Quod iaculantibus bestiis est venenum, hoc exacerbatis fit ira: concitantur, exsiliunt, rabiunt veluti canes; impetunt ac pungunt, veluti scorpii; mordent, veluti serpentes. Appetentibus enim ultionem sanguis quidem circa cor effervescit, velut per ignis vim turbatus et exaestuans. Ad superficiem vero efflorescens in alia forma irascentem commonstrat, consuetam et notam omnibus, velut personam in scena mutans: Oculi enim illis proprii et consueti non cognoscuntur, perculsus est aspectus, et ignem iam prae se fert; et acuit dentes more suum, adversarios palam impetentium: Facies est livida et sanguine suffusa: Moles corporis tumida: Venae disrumpuntur


page 85, image: s0157

spiritu ab interna tempestate commoto. Vox aspera est et superintenta: Sermo inarticulatus, et temere prolabens: Manus elevantur; pedes insiliunt nullo habito respectu. Ex rursum. Quae de iracundis dicta sunt, agnosce tu qui iracundus es. Dic; Hic meus affectus est, cognosco infirmitatem meam. Accipe medelam: Scriptura dicit tibi; Non decorus est vir iracundus. Quomodo non decorus est vir iracundus? Deponit figuram humanam, et ferae bestiae figuram assumit. Concipe in animo iracundum: Efferbuit ipsi ira, et oculi alterati sunt, non sunt iidem oculi: Ignis faciem induit, sursum excurrit ipsi sanguis. Si itaque videris iracundum spumare, si videris ignota loqui in corde, si videris iratum patris oblivisci, filii corpus non agnoscere, per omnia immodice procedere, quo impetum suum impleat, ac sibi satisfaciat; vides rei turpitudinem ac indecorum habitum. In alieno malo tibi ipsi medere, ut ne illius indecorum habitum etiam ipse assumas.

SECTIO IV. De Nabuchdonosoris humiliatione, et poenis ei divinitus inflictis.

XXXVIII.

HUMILIATIO. Nabuchdonosoris a Daniele Propheta dittw=s2 describitur. 1. Figurate. 2. Proprie.

Primo: FIGURATE describitur in duplici typo sive figura. 1. ARBORIS SUCCISAE (intelligitur Regis de regno deiectio) cuius rami erant amputandi (h. e. Principes, Praefecti, Satrapae, aliique Officiales et Ministri aulici ab eo segregandi) folia distringenda (intelligitur omnis gloria et Maiestas, quam habuerat, quae debebat instar foliorum auferri et tabescere) fructum eius dispergendum. (h. e. vectigal Regni atque tributum non amplius ad Regem exulem rediturum, sed ad praefectos atque ministros eius rapaces transiturum.) Aves et bestias, quae antea in arbore hac nidulabantur, ab ea recessuras. (intelliguntur plurimi subditi, qui antea contra voluntatem suam Regi Babylonico servire sunt coacti, inventa occasione ex tanta Regis calamitate, defecturi.) Veruntamen stirpem radicum in terrâ esse relinquendam. (h. e. Regnum ipsi restituendum esse.) Daniel 4. 8, 9, 11. 2. LEONIS, cui alae aquilinae sunt evellendae, ut postea super pedes velut homo steterit, et cor hominis ei sit datum. Alae autem aquilinae Nabuchdonosori sunt evulsae, quando ipse ob superbiam, qua velut alis aquilinis in caelum subvolare praesumebat, mente captus, regnoque privatus, et ex hominum societate eiectus, per 7 annos bestiarum quadrupedantium ingressu, victu et habitatione est usus. Sed evoluto septennio, cum paenitentiam ageret, summamque Dei altissimi potentiam agnosceret, super pedes velut homo stetit, et cor hominis ei datum, est, h. e. post castigationem divinam didicit sapere, atque agnovit se hominem mortalem et fragilem esse, nec quasi aquilam in caelum volare debuisse. Quo facto humanam figuram, rationem et incessum regnumque recepit.

Secundo: PROPRIE. Sic Humiliatio Nabuchdonosoris in duobus etiam consistit. 1. In degradatione. 2. In metamorfw/sei, sive transinutatione.

XXXIX.

I. DEGRADATIO. Cum Nabuchdonosor rebus secundis ebrius, obturatas ad Prophetae Danielis admonitiones et Dei comminationes habebat aures, ut eas non audiret: (Dan. 4. 24.) Quin potius exserto collo, ut Moses loquitur, in peccatis ambularer; et superbia inflatus de suo excelso gloriaretur palatio: Ecce: cum sermo esset adhuc in orc Regis, vox de caelo decidit, h. e. de throno Dei omnipotentis sententia damnatoria pronuntiata est, eaque cum impetu instar fulminis ruit, et non ad alium quempiam internuntium, sed ad ipsum Nabuchdonosorem directa est, ut tanto fortius eum feriret et percelleret: Tibi dicitur, Nabuchdonosor Rex: Regnum tuum transibit a te, et ab hominibus eicient te, etc. Dan. 4. 27, 28.

XL.

II. *metamo/rfwsis2, sive TRANSFORMATIO. De hac Daniel 4. 30. ait: Eadem hora sermo completus est super Nabuchdonosorem, et ex hominibus abiectus est, et herbam ut bos comedit, et rorecaeli corpus eius conspersum est; donec capilli eius in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues eius quasi ungues avium. Horrendum sane hoc mirandae metamorphosis exemplum est, quo nullum fuit unquam magis terrificum in uno aliquo homine editum spectaculum. O exemplum luctuosum atque tragicum1 Quis enim non miretur, quod tantus Rex et Monarcha, qui erat mallcus Dei et malleus universae terrae, (uti vocatur Ieremiae 51. 20.) de solio et regno suo deiciatur, ab hominum societate removeatur, in solitudinem silvestrem fugiat, et, mutata natura, bovis pabulo utatur, caeli tempestatibus sub dio obnoxius, et mente atque sensu bruto animante nihilo sanior. Capilli eius ut aquilarum, et ungues ut avium creverunt, nempe ut non unius tantum bestiae referret similitudinem poena, qui multarum fuisset similis


page 86, image: s0158

moribus et consuetudine. Quis tale quid unquam fando audivit? Simpliciter quidem illa narrantur; sed quo terrore perculsos esse credimus, qui divinae Maiestatis atque irae documentum hoc tam luctuosum coram viderunt. Unde Daniel 4. 16. legimus, quod Daniel Propheta, postquam Rex Nebuchdonosor somnium suum ei narrasset, atque interpretationem eius ab ipso petiisset, obstupuerit quasi unam horam, et cogitationes eius conturbaverint eum. Nam ille intelligebat, quantum malum Regi immineret.

XLI.

Hic autem Quaestio oritur;

Qualis illa metamorphosis sive transfortio Regis Nabuchdonosoris fuerit?

Ad hanc Quaestionem nos respondemus. Non fuit SUBSTANTIALIS; qualis fuit conversio uxoris Lothi in statuam salis, Gen. 19. et aquae in vinum. Iohan. 2. Sed fuit ACCIDENTALIS; Quia in statum atque conditionem bestiarum redactus est. Quae in octo gradibus consistebat. Quorum

I. erat EXPULSIO, sive eiectio ex hominum consuetudine. Nam Nabuchdonosor ex hominum contubernio eiectus, hominumque consuetudine privatus est. Daniel 4. 29. Haec privatio conversationis humanae est maius malum privatione Regni. Quia homo naturâ est zw=on politiko\n, h. e. animal sociale; sed Rex est ex accidenti. Iam vero gravius est conditione naturali privari, quam accidentali.

II. RATIONIS PRIVATIO. Quia Angelus praedicit, Dan. 4. 13. quod cor eius ab humano mutandum, et cor bestiae ei dandum sit, h. e. quod mens et sapientia ei auferenda, et ferina insipientia ci danda. Nam regulare est illud, quandocumque Deus impios trahit ad poenas, tum primum sanam eis mentem aufert, h. e. ut Germani communi adagio efferunt: Quem Deus excaecaturus est, huic primum oculos claudit. Homerus:

Hunc Deus, ut pereat, privabit lumine mentis.

III. ORATIONIS IMMUTATIO. Non humano more loquebatur et voces articulatas proferebart, (Quia ratione privatus erat: ideoque instar hominis loqui non poterat. Nam lo/gos proforiko\s2 to=u lo/gou endiaqe/tou ene/rghma kai\ dei/knuma/ e)si. oratio externa orationis internae soboles atque index est.) verum pecora imitatus voces inarticulatas sonabat.

IV. LIGATIO. Rex catenis ferreis ligatus est. Daniel 4. 12. Quae verba Lyranus et alii accipiunt a)llhgorikw=s2, de spiritualibus vinculis: Sicut Deus Esai. 37. 29. ait se Assyriorum Regi circulum in naribus et frenum in maxillis positurum, h. e. ipsum depressurum, et superbiam eius contusurum, sicut David Psalm 32. 9. de impiis ait: In camo et freno maxillas corum constringe, qui non approximant ad te. Verum hac allegoria veritas historiae obscuratur. Ideoque verba haec r(htw=s2 accipienda sunt. Nam utrumque verum est, nempe, quod Nabuchdonosor cum fuere et a diabolo agitari inciperet, procul dubio catenis ferreis fuerit constrictus, postea vero e vinculis eruperit, et vagam atque ferinam in silvis vitam egerit; sicut. Gergesenus ille daemoniacus, Marc. 5. v. 2, 3, 4, 5. initio vinctus fuit, postea nihilominus vinculis disruptis in montibus atque monumentis vagatus est. Et sane haec iusta talionis poena fuit. Sicut enim Nabuchdonosor insanâ regnandi cupiditate, et quasi phreneticâ crudelitate, contra omnes gentes rabiem suam exercuerat: Ita debuit iusto Dei iudicio, tamquam insanus et furibundus vinculis constringi, quibus deinde distruptis moreferarum per deserta loca vagatus est.

V. HABITUS. Habitus namque eius non erat humanus, sed bestialis atque ferinus. Nam Capilli eius in morem aquilarum excreverunt, h. e. adeo prolixi fuerunt, ut totum corpus contegerent; et ungues in similitudinem avium digitatarum creverunt; imo nudus incessit, rori et imbribus aliisque caeli iniuriis more bestiarum obnoxius.

VI. GRESSUS. Non more humano ingrediebatur, erecto vultu, erectoque corpore, iuxta illud Poetae:

Pronaque cum spectent animalia cetera terram;
Os homini sublime dedit, caelumque tueri
Iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Verum pronus et incurvatus humum spectavit, ad similitudinem bestiarum, manibus pedibusque reptans.

VII. VICTUS erat non humaius, sed belluinus. Vescebatur namque gramine, instar bovis. Daniel 4. 30. Ubi nemo curiose quaerere debet, quâ ratione cibus bestiarum, qui humano temperamento est noxius, ab illo concoqui, indeque nutrimentum habere valuerit. Nam hoc est tremendae iustitiae et infinitae potentiae divinae exemplum, toti humano generi observandum, quod nempe Deus iustus ille et tremendus mundi iudex, ad perdomandam effrenem huius Regis uperbiam, temperamentum eius plane immutare voluerit, et stomachum ei dederit belluinum, qui cibis bovi et vaccae convenientibus par esset digerendis. Et si Samaritani stercore columbino, 2 Reg. 6. 25. si filius prodigus furfuribus porcorum, tempore famis


page 87, image: s0159

vicititârunt, Luc. 15. quid mirum, si Rex iste deliciis assuetus, pabulo iam vesci belluino cogitur?

VIII. HABITATIO. Nabuchdonosor societatem hominum eorumque congressum aversabatur, in silvis vagabatur, atque in speluncis cum bestiis atque feris consociatus commorabatur. Et si quis quaerat, quomodo Nabuchdonosor 7 annos inter bestias absque detrimento incolumis manere potuerit, ne ab illis dilaniaretur? ei respondemus, quod ipse, Deo supremo mundi Domino sic volente, inter feras immanissimas facile tutus esse potuerit, ut iustitiae divinae et punitae superbiae illustre exemplum esset: sicut Daniel inter leones mirabiliter a Deo conservatus est. Dan. 6. 21, 22. Mirabile quoque et memorabile exemplum recenset Franc. Patrit. lib. 3. de Regn. tit. 6. de Mithridate Pontico, quod kunhmetikomani/a| adeo correptus et corruptus fuerit, ut 7 annos neque urbis neque ruris tecto usus, inter silvas quasi errabundus vagatus fuerit.

Unde patet, quomodo Nabuchdonosor tum ratione animae, tum ratione corporis transformatus sit, quae tamen mutatio non fuit substantialis, sed accidentalis; uti demonstratum.

*p*o/*r*i*s*m*a.

1. Errant ergo illi, qui scribunt Nabuchdonosorem tantum animo, non corpore mutatum esse.

2. Errant quoque Epiphanius et Cedrenus in vita Danielis, qui putant Regem Nabuchdonosorem humanam corporis formam amisisse, et priore parte, nempe capite, in bovem: posteriore, nempe pedibus, in leonem mutatum esse. Quam sententiam etiam Iohannes Bodinus approbat, qui statuit humanam ei figuram revera adematam esse.

Neque obstat huic sententiae, quod Dan. 4. 30. dicitur, Nabuchdonosorem harbam instar bovis comedisse. Resp. Hic notanda est pulchra Ebraeorum REGULA: Nulla obiectio ex scriptura affertur, ubi non simul eius solutio inveniatur. Nam in eod. versu 30. utrumque affirmatur, tum quod Nabuchdonosor herbam velut bos comederit, tum quod capillos et ungues habuerit. Iam vero capillos et ungues habere, in bovem non quadrat. E. evidenter hinc patet, quod Nabuchdonosor in bovem vel aliud animal transmutatus non sit, sed quod toto illo septennio humanam speciem retinuerit: ac proinde textus non intelligendus est insensu absoluto, quasi ipse in bovem, quoad substantiam mutatus, herbam comederit; sed in sensu comparativo, quod videlicer ipse herbam comederit, non secus ac bos eam comederie solet: alioqui non restitutus (v. 33.) sed novus omnino homo creatus dicendus esset; quod absurdum.

USUS.

I. Deus iustus ille mundi Iudex, Gen. 18. super throno sedens Iudex iustitiae, Psal. 9. 5. Reges removet et constituit. Dan. 2. 21. ipse excelsus dominatur super Regna hominum, et donat illa cui vult. Dan. 4. 22. Deus Iudex est, qui hunc humiliat et hunc exaltat. Psal. 75. 7. Tu terribilis es, (inquit David) et quis consistit coram te in ira tua? De caelo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et siluit. Psal. 76. 8, 9.

Exempla habemus in Pharaone Exod. 14. 18. in Sennacheribo, 2. Reg. 18. Iesai. 37. 7. in Nabuchdonosore, Daniel 4. in Belsazare, Dan. 5.

II. Quo medio eos humiliat? Voce suâ caelesti. Nam Dan. 4. 27. cum Nabuchdonosor Regiam suam contemplans diceret: Haec est Babylon magna, quam EGO aedificavi, in domum Regni, in robore fortitudinis MEAE, et in gloria decoris MEI. Tum statim v. 28. subiungitur: Cumque sermo adhuc in ore Regis esset, vox de caelo ruit: Tibi dicitur, Nabuchdonosor. Rex: Regnum tuum transibit a te, etc. Ubi notandum, quod Deus duobus modis cum hominibus loquatur. Primo: PER VERBA, quando nempe homines per verbum suum vocat, sed illi vocantem audire nolunt. Sicut Sapientia, h. e. Filius Dei conqueritur, Prov. 1. v. 20. Sapientia foris praedicat, in plateis dat vocem suam, in capite turbarum clamitat, in foribus portarum profert verbasua, dicens: Quousque tandem vos inspientes diligetis insipientiam? In hisce verbis conqueritur Salomon in personâ Filii Dei (qui est sapientia caelestia) quod, cum largissime in verbo Dei publice et privatim proponatur vera sapientia, h. e. agnitio Dei et vera pietas; nihilominus tamen plerique stultitiâ magis delectentur, hoc est, convertere se ad Deum nolint. Deinde Deus alloquitur homines PER VERBERA. Quando enim illi Deum per verba loquentem, h. e. amice cos vocantem audire nolunt, tum loquitur ad cos per verbera, hoc est, graviter cos punit atque castigat. Quae est loquutio non verbalis, sed realis. Et de hac sapientia ibid. v. 24, 25, 26, 27. loquitur hisce verbis: Quia vocavi, et renuistis, extendimanum meam, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne confilium meum, et omnes INCREPATIONES MEAS (intelligitur loquutio Dei verbalis) neglexistis. Ergo quoque in interitu verstro ridebo; et subsannabo, cum vobis id, quod timebatis, advenerit: cum irruerit calamitas tamquam turbo, et interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos


page 88, image: s0160

tribulatio et angustia. Et haec est loquutio Dei realis. Namsolet Deus eos, qui obbrutescunt, vocesque humanas audire nolunt et intelligere dedignantur, non iam verbis alloqui; sed flagello, sive camo et freno: sicut scriptum est Psal. 32. 11. Ne sitis sicut equus et mulus, quibus non est intellectus: in CAMO et FRENOOS eius obturabis, qui non appropinquant ad te. h. e. Quando homines nolunt audire Deum loquentem et in verbo suo eos monentem, ad eumque appropinquare nolunt, tum coguntur audirle eum punientem. Nam sicut flagellum equo, et stimulus asino: sic virga genti iniquae. (sicut LXX interpp. legunt.) Prov. 26. 8. Iam vero impii sunt equi et asini, h. e. plane belluini et refractarii. E. etiam belluino modo a Deo tractantur, nempe fustibus, verberibus atque flagellis. Quando enim Deus miseretur impii, ut discat iustitiam; ille vero eam non discit, sed in terra recta inique agit: tum Deus punit eum, ut in angustia requirat Dominum. Iesai. 26. 9, 10, 16. Elegans exemplum habemus in Nabuchdonosore. Ad hunc loquutus est Deus per verba, quando audivit Danielem Prophetam ex inspiratione Spiritus S. colossum illum Babylonicum de 4 Monarchis interpretantem: ubi simul de Regno caeli, h. e. de Regno Messiae caelesti informatus atque ad Deum conversus est. Dan. 2. 37, 46. Loquutus est Deus denuo cum ipso in somnio visione nocturnâ, quando vidit Arborem excolsam, cuius interpretationem etiam a Daniele audivit; in qua Deus illi excidium minatus est. Audivit quoque salutare Danielis de paenitentia agenda consilium. Daniel 4. 44. Verum cum Danielis consilio non obtemperaret, neque resipisceret, vitamque in melius emendaret: Ergo deinceps cum illo Deus loquutus est realiter, h. e. poenis atque suppliciis severissimis. Nam cum de palatio suo regio splendidissimo in corde suo gloriaretur, et cum vox adhuc in ore eius esset; ecce VOX DE COELO RUIT, h. e. velut tonitru ad eum magno cum fragore atque tremore delata est. Tibi dicitur, Nabuchdonosor Rex: Regnum tuum transibit ate, et ab hominibus eicient te, et cum BESTIIS erit habitatio tua, etc. Et eâdem horâ sermo completus est super Nabuchdonosorem, et ab hominibus eiectus est, et comedit herbam velut bos, et capilli eius in similitudinem AQUILARUM, et ungues quasi ungues AVIUM creverunt. Dan. 4. 28. Horribile hoc est irae divinae exemplum. Nabuchdonosor belluis multis similis erat moribus atque vitâ. Ergo nunc quoque belluam non unam, sed multas cogitur praesentare poenâ.

3. Quomodo Deus Reges impios atque tyrannos humiliat?

Resp. 1. SAPIENTER. Quia Deus apprehendit sapientes in astutia eorum. Iob. 9. 13. 1 Cor. 1. v. 19, 20. Prov. 21. 30. Psal. 18. 28. h. e. Tyrannos Ecclesiam Dei evertere molientes, vel errore in consiliis, vel infelicitate eventuum punit. Deus superbos dispergit in cogitatione cordis sui. Luc. 1. 51. Pulchri habentur versus in Oratione Lycurgi contra Leocratem:

Iratus ad poenam Deus si quos trahit,
Auferre mentem talibus primum solet,
Caliginemque effundit, ut ruant suas
Furenter in clades: sibi quas noxiis
Accer siverunt ultro consiliis mali.

Ita cum Nabuchdonosor in sapientia sua confideret, seque regnum et Regiam sapientiâ suâ condidisse gloriaretur; cor eius ab humano mutatum et cor bestiae ei datum est. h. e. Sapientiâ excellens, quâ confidebat, ei ablata, et ferina insipientia ei data. Unde velut exoculatus Cyclops suis despectus, ab illis est eiectus, et ad bestias reiectus.

2. POTENTER. Nam Sapient. 6. 7. dicitur: *dunatoi\ dunatw=s2 e)tasqh/sontai, h. e. Potentes potenter tormenta patientur. Est comminatio proverbialis in Tyrannos, qui hoc adagio admonentur, ne potentiâ suâ, divinitus acceptâ, abutantur. Quia quo maiore potentiâ praediti, quoque petulantius et ferocius eâ abusi fuerint, eo gravioribus suppliciis eos aliquando, vel in hac vel in futura vita affectum iri, insinuat. Nam Deus potentiam facit in brachio suo, et dispergit superbos. Luc. 1. 51. Sicut dispellitur fumus, sic Deus impios dispellit. Et sicut cera fluit a facie ignis: sic impii pereunt a facie Dei. Psal. 68. 2. Et Psal 76. 9, 11. David ait: De caelo auditum fecistiiudicium: terra tremuit et siluit. Furor hominum celebrabit te, et contra reliquos furores accingeris. h. e. Hostes Ecclesiae, qui primum furenter Deum et Ecclesiam oppugnant, mox victi restimonium potentiae tribuunt Deo, eique se coguntur submittere; aut si nolunt, eos tandem evertit. Exempla habemus in Pharaone, Exod. 14. 18. in Sennacheribo, Iesai. 37. 7. in Antiocho, 2 Macch. 9. 12. in Herode, Act. 12. in Iuliano Apostata. Et praesertim in Nebucadnezare memorabile exemplum habemus. Hic tres socios Danielis statuam suam adorare nolentes fremebundus hisce verbis compellabat: Nunc ergo estore parati, quâcumque horâ audieritis sonitum tubae, etc. posternite vos et adorate statuam quam feci. Quod si non adoraverritis, eâdem horâ mittemini in fornacem ignis ardentis: ET QUIS EST DEUS, QUI ERIPIAT VOS DE MANU MEA? Dan. 3. 15, 16. At cum illi illaesi media in flamma ignis manerent, tandem tremendam Dei potentiam cogebatur


page 89, image: s0161

agnoscere, cumque glorificabat. ibid. v. 95, 96, 97, 98. Similiter Dan. 4. 14. legimus, quod cum Nabuchdonosor non fuisset motus nec somnii significatione, nec Danielis praedictione, quin potius in superbia sua pergeret, deque arce suâ gloriaretur, potenti Dei omnipotentis voce de solio deturbatus est. Unde videmus, verum esse quod David ait Psal. 76. 5, 8. Tu (Domine) illustrior et admirabilior es, quam montes praedantes. Tu terribilis es: et quis consistet coram Te inira tua?

III. CELERITER. Deus namque Tyrannos nil tale opinantes, subito et in momento evertit; ut nempe speculum irae suae in illis ob oculos nobis ponat, quando in medio impietatis cursu morte repentinâ atque violentâ cos opprimit: sicut dicitur Iob 5. 13. Deus consilia pravorum dissipat, nempe accelerando, conturbando, praecipitando.
[Gap desc: Greek word]
namque est accelerare, praecipitare. Psalm 1. 4. Impii sunt quasi paleae, quae a vento disperguntur. Quod Cremcovius in Cithara Davidica pulchre reddidit:

Par institutum reprobi
Vento rotato pulveri.

Unde omnis impiorum in hoc mundo gloria (nempe

Ambitiosus honos, et opes, et foeda voluptas:
Quae tria pro trino Numine mundus habet.)

Psalm 72. v. 20. vocatur Somnium evigilantis, et imago (non subsistens aut permanens, sed evanescens) et umbra. Psalm 39. 6. Umbra, inquam, rerum sunt, non res ipsa. Unde iubente Domino subito dispereunt; ut dicitur Psalm 73. 19. Ita Pharao Rex Aegypti medio in furore in mari rubro, gurgite aquarum absorptus est. Exod. 14. 18. Haman cum Rege Ahasuero a Regina ad convivium invitatus, Esther 5. 9. vehementer animo efferebatur, et Mardochaeo exitium minitabatur. v. 12, 13. Sed in ipso convivio subito ad mandatum Regis e patibulo suspendebatur. cap. 7. v. 8, 9, 10. Ita quoque Nabuchdonosor in ipso superbiae tumore atque furore a Deo punitus est. Nam cum sermo ille superbus adhuc in ore Regis esset, (Haec, nempe, est Babylon magna, quam Ego aedificavi.) vox de caelo ruit: (h. e. subito et illo ipso momento Deus terribili voce illum nil tale exspectantem compellavit:) Tibi dicitur, Nabuchdonosor; Regnum tuum transibit ate, et ab hominibus eicient te. Dan. 4. v. 27, 28. Et statim exsecutio mandati divini facta est. nam v. 30. subiungit Propheta: EADEM HORA sermo completus est super Nabuchdonosorem, et ex hominibus eiectus est. Citra moram enim Proceres Regni ipsum expulerunt; tam potens fuit et tam efficax vox caelestis, iuxta Proverbium, *a(/ma lexqe/nta, a(/ma praxqe/nta. Dictum factum. Ipse dixit, et facta sunt. Psalm 32. v. 9. Deus namque non loquitur verba, sed res; inquit B. Lutherus.

IV. HORRIBILITER. Iobus 20. 6, 7, 8, 9. ita de Tyrannis hominibusque sceleratis inquit: Si ascenderit usque ad caelum magnitudo eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est? Velut somnium avolat, non invenietur, fugabitur sicut visio nocturna. Oculus qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum suus locus. v. 15. Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre eius extrahit eas Deus. v. 16. Caput aspidum fuxit, et occidet eum lingua viperae. Et Psalm 73. 18, 19. dicitur de impiis: In lubrico posuisti eos, deiecisti cos in interitum. Quomodo facti sunt in desolationem? Quam subito defecerunt? Perierunt propter iniquitatem suam.

Ita horribilis irae divinae exemplum est Nabuchdonosor, quo nullum horribilius in ullo hominum editum fuit. Quis enim non obstupescat, quod tantus Monarcha, qui erat malleus universae terrae, Ierem. c. 50. qui a Daniel c. 4. arbori comparatur, quae usque ad caelum pertingebat, quae totum terrarum orbem obumbrabat, cuius folia erant longe pulcherrima, fructus omnium uberrimus, quo saginabatur quicquid erat animalium, cuius in frondibus atque ramis omne volucrum genus nidificabat atque quiescebat; quod, inquam, tantus Monarcha, suam iactans potentiam, eamque sollertiae suae stulte arrogans, subito mente alienetur, de regno deiciatur, et grassatus belluinâ feritate sic ut vinculis coerceri non posset, ad feras in silvas et agros expellatur, herbis agri boum instar mutatâ naturâ pascatur, et capilli ut aquilis, ungues vero ut volucribus digitatis, ci crescant, inque ea miseria septennium versatus sit?

DUBIUM.

At dicat aliquis: Nabuchdonosor M. ab ipso Deo MALLEUS TOTIUS ORBIS TERRARUM, Ierem. 50. v. 28. c. 51. v. 28. et SERVUS DEI appellatur, Ierem. 2. 2. qui populum Dei rebellem in ordinem redigere et ad saniorem mentem reducere deberet. Quare ergo Deus illum tam horribiliter punivit?

Resp. Sicut infelices oportet esse illos Ecclesiae cives, qui tantum displicent Deo, ut per rabiem barbarorum, Dei in illos ita desaeviat: Hieron. in 50. cap. Ieremiae. Ita noxiae in mundo potentiae, prosunt quidem negotiis divinae providentiae, dum puniunt, quos punire par est: nihilo tamen sequius


page 90, image: s0162

sunt invisae Deo atque abominabiles, ut, postquam divinae subservierunt voluntati, et carnificum instar illis fuerunt, adversus quos mittuntur, quum oporteret illis referri gratiam pro navatâ operâ, tum maxime et illi puniantur.

PARAENESIS AD REGES atque PRINCIPES.

Hoc ipsum diligenter considerent omnes Reges terreni, et discant Deum reverereri. Nam omne sub Regno graviore regnum est, ait Seneca. Ipse verbo omnia efficere potest, quaecumque vult. David Rex ipse Reges terrae ita alloquitur. Psalm 2. 10, 11, 12. Nunc Reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam; ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. I. Nemo confidat in SAPIRNTIA sua. Ierem. 9. 23. Sicut Rex Assyriae; de quo Deus ipse inquit Esai. 10. 12, 13, 14, 15. Cum impleverit Dominus cuncta opera sua in Zion et in Ierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis Regis Assyriorum et super gloriam altitudinis oculorum eius. Dixit enim: IN FORTITUDINE MANUS MEAE feci, et IN SAPIENTIA MEA, quia intellexi: et abstuli terminos populorum, et principes corum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum: Et sicut colliguntur ova, quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi: et non fuit, qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat eâ? aut exaltabitur serra contra eum, a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est? II. Nemo confidat IN POTENTIA sua. Ieremiae 9. 23. Non enim servatur Rex multitudine exercitus, neque fortis liberatur multâ VIRTUTE suâ. Fallax equus ad salutem, in multitudine potentiae non liberabit: Psalm 33. 16, 17. Deus namque omnibus Tyrannis est potentior, corumque impetus unico verbo frangere potest. Ita de Sennacheribo potentissimo Assyriorum Rege loquitur Dominus, Esaiae 37. v. 24, 25, 26. et seqq. Dixisti: In MULTITUDINE QUADRIGARUM MEARUM Ego adscendi in altitudinem montium Libani: et succidam excelsa cedrorum eius et electas abietes eius; et introibo altitudinem summitatis eius, saltum Carmeli eius. Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum, etc. Sed respondet Dominus v. 29. Cum fureres adversum me, superbia tua adscendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis; et reducam te in viamper quam venisti. Illi nec voluntas nec vires deerant; Sed potentia Dei ei obsistebat. Luther. in Gen. c. 33. p. 504. b. Talis Cyclops fuit Maximinus Imperator, de quo Capitolinus ita scribit: Non fuit crudelius animal in terris, omnia sic in viribus suis ponens, quasi non posset occidi. Cumque se ob magnitudinem corporis prope immortalem crederet, quidam in theatro, praesente illo, Graecos versus dixit in hanc sententiam:

Et qui ab uno non potest occidi, a mille occiditur.
Elephas grandis est, et occiditur:
Leo fortis est, et occiditur:
Tigris fortis est, et occiditur.
Cave multos, si singulos non times.

Verum anno aetatis 65, Imperii 3, una cum filio a suis militibus iugulatur. Cadavera corum ad ludibrium publicum proiecta, canibus et volucribus lanianda relicta sunt; capita patris et filii contis affixa, et Romam missa, iucundum omnibus spectaculum praebuerunt, et postremo ab insultante populo in Campo Martio combusta sunt. Cum necaretur Maximini filius, acclamatum est: Ex pessimo genere ne catulum quidem relinquendum.

Apryes Aegypti Rex superbe iactabat, regnum suum tantis viribus munitum esse, ut nulla neque Deorum neque hominum vi everti posset. Paulo post vero regnum una cum vitâ amisit, cum ab Amase servo strangularetur. Similiter Dionysius Syracusanus gloriari solitus est: Regnum se filio relicturum adamantinis catenis colligatum: tamen hae catenae facili momento ruptae sunt, et filius regno pulsus panem emendicare coactus est.

III. Nemo confidat IN OPULENTIA sua. Quo nomine impii divites vituperantur Psalm 49. v. 6. quod confidant in divitiis suis, et in multitudine divitiarum suarum glorientur. Proverb. 11. v. 28. Qui confidit in divitiis suis, corruet. Ezechias Rex Iuda, alias pius Deoque carissimus, in divitiis suis confidebat, adeo ut in eam tandem prolaberetur superbiam, ut divitias suas omnes, cunctosque Regni thesauros, stultâ ambitione Babylonis Regis Legatis ostentaret. Quae res Deum ita offendit, ut minatus ei sit, fore, ut thesauri isti omnes Babylonem transferantur. 2 Reg. 20. 2 paral. 32. Esai. 38. Similiter Croesus, Lydorum Rex, stultâ et ambitiosâ opum suarum ostentatione, non solum quod affectabat, ut nimirum felicissimus omnium proclamaretur, apud Solonem non obtinuit; sed repente omnium infelicissimus redditus est,


page 91, image: s0163

postquam regnum nuna cum opibus omnibus Cyro cedere cogeretur.

Quare Nabuchdonosoris memor humilis esto, cuiuscumque ordinis aut conditionis fueris; neque rebus secundis confidito. Nam facile vel momento in adversas mutari, magnaeque opes subverti vel amitti possunt.

SECTIO V. De Nachbuchdonosoris restitutione, vel exaltatione.

XLII.

Hactenus Nabuchdonosoris Humiliationem sive degradationem, horribilemque, quâ Deus superbiam illius compescuit, poenam vidimus: Nunc EXALTATIONEM eius, h. e. quomodo rursus in integrum, inque statum pristinum restitutus sit, videamus. Circa hanc autem duo sunt notanda: 1. Exaltatio ipsa. 2. Subsequentia Effecta.

XLIII.

I. EXALTATIO vel RESTITUTIO IPSA tria concernit Obiecta. 1. Mentem, sive intellectum. 2. Humanum vultum. 3. Regnum.

LXIV.

1. De Mentis restitutione ait Daniel 4. 31. Et post finem dierum (h. e. elapso septennio) mens mea ad me reversa est. LXX. kai\ ai( fre/nes2 mou e)p) e)me\ e)pes2ra/fhsan. Unde patet, quod usus rationis Nabuchdonosori fuerit ademptus, sed evoluto poenae termino divinitus constituto, et ab Angelo atque Propheta Daniele praedicto, h. e. elapso septennio, eidem sit restitutus.

REGULA.

Omnibus rebus in hoc mundo certa temporis periodus a Deo est praefinita, quamdiu durare debeant; quae periodo circumvoluta, desinunt.

Ita humiliationi vel exilio Nabuchdonosoris septennium a Deo praefixum fuit: quo exacto illud cessavit, ipseque ex exilio in regium thronum atque regnum, ex miseria in gloriam restitutus est. Ita Deus certum Monarchiae I terminum constituit, uti ex prodigiosa illa scriptura (Mene Mene, Tekel, Upharsin) patet. Dan. 5. 25, 26. Ubi vox, Mene, notat, Deum terminum Regno Belsazaris praefinivisse: quo praesente, illud cessare oportebat; sicut plenius hac de re in historia Belsazaris dicturi simus.

XLV.

2. De vultus humani reversione loquitur Dan. c. 4. v. 33. Et figura mea reversa est ad me, uti vulgata versio habet: Quae cum Graeca congruit: kai\ h( morfh/ mou e)pe/sreyen e)p e)me/. Alii reddunt ita: Splendor meus reversus est ad me. Sensus est: Forma vel figura, aut nitor corporis mihi est restitutus. Alii explicant etiam Politice, quod Regius ornatus ei sit redditus.

DUBIUM.

At dicat aliquis: Ex hoc loco probari posse, corpus Nabuchdonosoris substantialiter in bestiam transmutatum fuisse. Quia LXX habent vocem morfh\n, quae formam substantialem notat.

Respond. Vocabulum morfh\, licet apud profanos auctores interdum formam totius corporis et cuiuscumque rei notet; tamen in universo Codice sacro, nempe in V. T. sive versione LXX interpp. et in toto N. T. non reperitur, nisi de formâ externâ et accidentali.

In Daniele, haec vox quinquies usurpatur, et semper vocabulum Chaldaicum
[Gap desc: Greek words]
habetur, quod morfh\ redditur a Graecis, et non nisi externa vel accidentalis forma intelligitur,. quae a Logicis FIGURA appellatur. Dan. 4. 33. usurpatur de Nabuchdonosore: kai\ h( morfh/ mou e)pe/srsyen e)p) eme/. Et figura mea reversa est ad me. h. e. nitor aut decor corporis. Antea enim deformatus erat velut bestia; nunc vero squalida illa species bestiae est abiecta, et figura nitorque humanus ei est restitutus. Antea erat a)/morfos2, informis, h. e. deformis, squalidus, incultus: nunc vero factus est eu)/morfos2, h. e. decorus, insignis formâ, vel formosus. Daniel. 5. 6. to=u *basile/ws2 h( morfh\ h)lloiw/qh. Et Regis Belsazaris facies est immutata. vers. 9. Rex (Belsazar) vehementer conturbatus est, et [morfh)] vultus eius immutatus est. Et v. 10. kai\ h( morfh/s1ou mh\ a)lloiou/sqw. Et facies tua non immutetur, inquit Regina ad Belsazarem. Dan. 7. 28. usurpatur de Daniele Propheta, qui postquam sub 4 animalium figuris 4 Monarchias adumbratas vidisset, inquit: kai\ h( morfh/ mou h)lloiw/qh Et facies mea mutata est in me. Quare certum est, quod vox morfh\ non nisi formam externam vel figuram oris atque corporis indicet.

Sic in N. T. de Christo usurpatur, Marc. 16. v. 12. ille dicitur post resurrectionem suam duobus discipulis in Emaus castellum euntibus apparuisse en morfh=e(te/ra|, h. e. in alia forma vel effigie. Hanc formam externam Marcus vocat e(te/ran morfh/n. Quod non ita intelligendum, quasi Christus habuerit aliam formam a)lhqinw=s2, h. e. secundum


page 92, image: s0164

rei veritatem; sed *fainome/nws2, apparenter, h. e. secundum conversantium opinionem: uti ex exemplo duorum discipulorum Emauntem euntium patet. Luc. 24. 16.

XLVI.

3. De gloriosa in Regnum reductione, tria praedicat Nabuchdonosor.

Primo inquit v. 33. Ad gloriam regni mei reversus sum. LXX Interpretes: kai\ ei)s2 th\n timhn\ th=s basilei/as2 mou h)=lqon. hoc est: Regnum mihi est restitutum, scilicet a filio Evilmerodacho, et a Proceribus Babylonicis. sicuti statim subiungit: Gubernatores mei (LXX: oi( tu\rannoi/ mou. Vox Tyranni olim honestum vocabulum erat: uti patet ex illo Virgilii;

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.)

et Proceres mei (oi( megisa=nes mou) requisiverunt me. Hi namque miserti calamitosae sortis eiecti Regis sui, eum Deo rem sic dirigente, receperunt.

Deinde inquit v. 33. Ego ad decorem Regni perveni. Significat, auctoritatem pristinam, qua antea apud subditos et exteros pollebat, rediisse: Hic Auctoritas Regia, pulchre vocatur decor regni et splendor Regis.

Tertio inquit v. 33. in regno meo confirmatus sum, et magnificentia amplior addita est mihi. scil. a Deo. Nam experientia edoctus Nabuchdonosor didicerat, Regna a Deo stabiliri et transferri. Dan. 2. v. 21. etc. 4. v. 14, 29. Deus mortificat et vivificat: ipse in infernum deducit, et ex eodem reducit. 1 Sam. 2. 6. Et omnes homines hoc videntes, annuntiabunt opera Dei, et facta eius intelligent. Psalm 64. 10.

XLVII.

II. EFFECTA SUBSEQUENTIA Nabuchdonosoris restitutionem, sunt duplicia. 1. Humilitatio. 2. *docologi/a, sive Glorificatio.

XLVIII.

I. Humiliatio. Ego Nabuchdonosor (inquit ipse) post finem dierum (h. e. elapso septennio, scil. postquam mens mea ad me reversa est) oculos meos in caelum levavi. Daniel 4. 31. Quae elevatio oculorum in caelum fuit signum humiliationis. Nam in statu prospero oculos suos convertebat ad vanitatem, nempe ad Regiam suam Babylonicam, in eaque confidebat, deque ea superbe gloriabatur: qua de causa etiam graviter a Deo castigatus est. At nunc in statu aspero oculos in caelum elevat, et agnoscit, Omne sub Regno graviore Regnum esse; sicuti pulchre Seneca ait. Unde in v. 34. denuo repetit hanc docologi/an, dicens: Nunc igitur Ego Nabuchdonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli: quia omnia opera eius sunt veritas, et omnes viae eius iudicia; et ipse ambulantes in superbis potest humiliare.

XLIX.

II. *docologi/a, sive Glorificatio. Nabuchdonosor praeterea Deum (quem vocat Excelsum et viventem in aeternum) quadruplici de causa glorificat.

Primo: Ob aeternam potestatem. v. 31. Altissimo (inquit) benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi. Quia potestas eius potestas aeterna.
[Gap desc: Greek words]
h( e)cousi/a au)tou=, e)cousi/a ai) w/nios. Hic e)cousi/a notat potestatem, non a duna/mei seiunctam, sed cum eadem coniunctam. Nam Deus libere potest facere, quaecumque vult, sive in caelo, sive in terra; uti in v. 32. dicitur.

Deinde: Ob Regni aeternitatem. v. 31. Quia Regnum eius durat a generatione in generationem, h. e. perpetuum est, et fine caret.

Tertio: ob eius Maiestatem. v. 32. Quia omnes habitatores terrae apud illum ut nihilum reputantur. Omnes namque Reges et Magnates terrae, quantumvis excellentes atque potentes fuerint; omnes, inquam: non dico, singuli, sed omnes, atque etiam cuncti et conferti, ita ut ex iis unus fiat: non solum mutili et manci, sed etiam nihil; imo sive liceat, sive non liceat dicere, minus quam nihil sunt.

Quarto: Ob voluntatis libertatem. v. 32. Quia iuxta voluntatem suam omnia facit in caelo et in terra, ipsiusque manum nemo cohibere potest. Quare aequum est, ut ego omnesque Reges terrae Ipsum superiorem agnoscamus, et coram Eo nos humilicmus.

CAPUT III. DE EGRESSV.

L.

Postquam Nabuchdonosor Regni compos factus esset, moritur anno Mundi 3390. ante C. N. 581.

cum regnasset annos 45 iuxta Metasthenem, et Chyt. Onom. p. 290.

cum regnasset annos 44 iuxta Dress. Mill. 4. Isagog p. 215.

cum regnasset annos 43 iuxta Communem Historicorum sententiam.


page 93, image: s0165

MONARCHA XLVIII. EVIL-MERODACH.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

EVilmerodachus filius Nabuchdonosoris Magni fuit, qui patri, postquam 43 annos regnasset, in imperio successit.

II.

NOMINA habuit varia. 1. Dictus est EVILMERODACH
[Gap desc: Greek word]
. Quod nomen quidam interpretantur in malum, qu. d. stultus, fatuus: et putant, hoc ei nomen a Babyloniis impositum ideo, quod ipse summo populum Iuda captivum favore et amore prosequutur sit; quod superbis Babyloniis stultum videbatur. Quidam vero interpretantur in bonum, q. d. stulti amaritudinem conterens, h. e. vir sapiens atque prudens, quod suorum cavillationes nihil curarit. Hoc nomen bis in sacro codice legitur, nempe 2 Reg. 25. vers. 27. et Ierem. 52, v. 31. 2. Zonarae EVILAD-MERODACH. 3. Ptolemaeo in Canone, et Beroso, ILVARODAMUS. 4. Cedreno ULMEROD ACHus. 5. Iosepho ABILAMERODACHUS. lib. 10. c. 12. p. 276. 6. Aventino lib. 1. Annal. Boioar. p. 21. AMILINUS MERODACUS. 7. Herodoto in Clione dicitur *labun/htos, quod Latine effertur LABYNETUS: ab aliis LABYNITUS, vel LABUNITUS PRIMUS. (Nam etiam Belsazar filius eius LABYNETUS est dictus; uti ex Herodoto patet, quiscribit, ultimum Regem Babyloniorum, nempe Belsazarem, patri suo cognominem fuisse, et Labynetum appellatum. Et similiter in Clione scribit; quod Nitocris fuerit Labyneti Regis uxor et Labyneti mater.) Quare Evilmerodach pater, fuit Labynetus I; et filius eius Belsazar, fuit Labynetus II. 8. BALTHASAR appellatur in lib. Baruch. c. 1. v. 11, 12. in quo narratur, Iechoniam Regem et Iudaeos, qui erant Babylone, scripsisse ad Iudaeos, qui erant Ierosolymis, ut orarent Deum pro vita Nabuchdonosoris, et filii eius Balthasaris. Ubi non potest intelligi ultimus Rex Babyloniorum, qui Belsazar proprie dictus fiut; sed Evilmerodach, qui fuit filius Nabuchdonosoris, eique in Regno immediate successit; uti pater ex 2 Reg. 25. v. 27. et Ierem. 52. 31. Quare dicendum est, quod Evilmerodach fuerit binominis, et regnante patre Nabuchdonsore, dictus Balthasar nomine proprio; post mortem vero patris nominatus fuerit cognomento Evilmerodach, ab eventu; de quo antea diximus.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

III.

I. CONIUGIUM. Evilmerodach uxorem habuit, cuinomen NITOCRIS; uti Herodotus lib. 1. et Metasthenes tradunt. Haec namque (uti Herodotus in Clione scribit) erat Labyneti (scil. I, h. e. Evilmerodachi) uxor, et Labyneti (scil. II, h. e. Belsazaris) mater; cuius etiam Dan. 5. 10. fit mentio, ubi indefinite REGINA appellatur. Haec prudentissima fuit femina, de qua Herodotus lib. 1. memorabilia scribit: Haec, inquit, quinque aetatibus Semiramide posterior (qui tamen insignis Herodoti in Chronologia lapsus est. Nam liquet, Nitocrem fuisse propemodum 1500 annos Semiramide posteriorem) metuens imperium Medorum, et quasi praesagiens Medos imperio Assyriorum sive Babyloniorum aliquando potituros, quibus potuit rationibus se praemunivit: Euphratem, qui recto cursu Babylonem medius secat, tortuosum redditit, fossis superius depressis, adeo ut quendam non procul a Babylone pagum, Arderica nomine, ter interfluat, ita ut qui hoc fluvio tendunt Babylonem, ter ad hund eundem pagum applicent; ideque triduo.

IV.

II. LIBER I. E Nitorci Evilmerodachus filium procreavit nomine BELSAZAREM. Ubi error Suidae, Constantini Manassis, et Sulpicii Severi, castigandus venit, qui patrem Belsazaris Nabuchdonosorem: Item Cedrcni, Zonarae et Eusebii, qui Evilmerodachum fratrem Belsazaris faciunt. Similiter Metasthenes errat, qui putat, Evilmerodachum ters habuisse filios; nempe Regassarem, Labassarodachum, et Belsazarem: cum tamen solus Belsazar eius filius, Regassar vero eius affinis, et Labassar odachus ipsius affinis fuerit filius.

II. ACTA POLITICA.

V.

Administratio Regni ab ipso suscepta, gemina fuit. 1. Vicaria. 2. Ordinaria.

VI.

VICARIE Evilmerodachus regnum cum praecipuis Proceribus administravit, postquam Nabuchdonosor pater eius mani/a| correptus, de solio deturbatus, et a contubernio hominum ad bestias agri


page 94, image: s0166

eiectus est. Nam Angelus demandavit: Stirpem arboris relinquendam esse. Daniel. 4. v. 12, 20. quod Daniel ita exponit: Regnum Nabuchdonosori relinquendum esse. Daniel. 4. 23.

VII.

ORDINARIE Regnum, et quidem laudabiliter administravit, cum parenti demortuo in Regno successit.

Unum de eo narrat Nauclerus Generat. 51. quod fabulae potius quam verae historiae speciem habet. Tradunt (inqut) aliqui, quod Evilmerodach in diebus eiectionis paternae multa egerit impia. Patre itaque restituto accusatus, missus est in carcerem, ubi Iechonias erat. Recuperato post parentis obitum regno, timens ne resurgeret pater, ut qui de bestia antea redierat in hominem, consulit Iechoniam. Ad cuius consilium cadaver patris sui effossum divisit in trecentas particulas, et dedit trecentis vulturibus, dicente ad eum Iechonia: Non resurget pater, nisi redeant vultures in eum. verum

—— Credat Iudaeus Apella.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

VIII.

Evilmerodachus ad veram Dei agnitionem conversus, facilis et beneficus in Ecclesiam fuit. Cum enim confensu Procerum regni Babylonici, pro patre mentis impote ad regni gubernacula admotus, statim primo regni sui anno, Iechoniam quondam Regem in luda, quem pater eius annos 35 captivum tenuerat, e carcere liberavit, eumque in solio, ceterorum Regum qui Babylone erant, soliis altiore, collocavit; et mutatis carceris vestimentis, eum in honore habuit, eumque de mensâ suâ ali toto vitae tempore demandavit. 2 Reg. 25. v. 27. Ierem. 52. v. 31. Haec res, et erga gentem Iudaicam propensio pia, ita Proceres et animos vulgi, patrias negligi religiones indignantis, alienavit, nonmenque ei immutavit, ut Evilmerodachi, h. e. fatui cognomine a suis appellatus sit. Ita pii mundo immundo sunt fatui! Philo scribit, Iechoniam a populo vocatum fuisse Neri, h. e. lumen meum, eo quod lucerna Davidis, quae exstincta videbatur, ipso e vinculis liberato, vicissim illuxisset. Et addit, tunc insignem illum Paslmum, qui iuxta Ebraeos 89 est, ad gratiarum actionem et recordationem promissi Messiae editum esse.

Factum hoc est anno 3390 ab Orbe condito.

Factum hoc est anno 26 captivitatis Babylonicae.

Factum hoc est anno 581 ante Christi nativitatem.

CAPUT III. DE EGRESSV.

IX.

Regnavit annos 2 iuxta Berosum, et Ptolemaeum in Canone.

Regnavit annos 30 iuxta Reinecc. Syntagm. Heroic. pag. 64. Avent. Annal. Boioar. l. 1. p. 21. Sleidan. l. de 4. Monarch.

Regnavit annos 37 iuxta D. Gesner. super cap. 5. in Daniel. th. 13.

Obiit morte violentâ. Nam Regassar sive Neglissar, affinis eius, illum interfecit, atque iniuste regnum occupavit. Vide Iosephum lib. 1. contra Appio nem.

Synchronismus.

Tempore Evilmerodachi regnavit Amasis Rex Aegypti; de quo iucundam et memorabilem historiam narrabo. Hic contra Apryen Aegypti Regem adversus Cyrenaeos infeliciter pugnantem, Rex electus, illum cruento proelio devictum strangulavit: et postea regnum ipse occupavit. Quem Aeguptii initio non magni fecerunt, ut, qui antea plebeius fuisset, et familiae haud illustris: postea vero calliditate magis eos Amasis, quam animi comitate ad sese pellexit. Erat ipsi PELVIS AUREA, in qua tam ipse Amasis, quam convivae omnes semper pedes lavabant. Contusa ergo pelvi, statuam Dei, ex illa fecit, et in ea urbis parte collocavit, ubi erat commodissimum. Aegyptii autem litantes ad statuam studiose eam coluerunt. Quo Amasis cognito, accerstis Aegyptiis exposuit, dixitque: Statuam ex pelvi factam esse, in qua prius laverit pedes, modo autem religiose ab illis coli. Nuncigitur (inquit) eadem est mea quaepelvis ratio. Utut enim prius fuerim plebeius, nunc tamen Rex vester sum. Honorare igitur me et venerari vos iubeo. Hac quidem ratione Aegyptios sibi conciliavit, ut aequum iudicarent ipsi servire. Herodot. l. 2. Pulchre dictum! Pulchre factum! Nam Princeps ab Ebraeis
[Gap desc: Greek word]
appellatur, h. e. Praelatus, ad dignitatem evectus, aliis altior, sublimior et superior, a rad.
[Gap desc: Greek word]
levavit, elevavit. Genes. 23. v. 6. Audi nos, mi Domine
[Gap desc: Greek words]
, Princeps Dei; tu es in medio nostri. LXX, basileu\s2 a)po\ qeou=, Rex a Deo. Quare aequum est, ut subditi Principes suos honorent. Quia eos quidem constituerunt; verum non infra se, sed supra se. Vide Systema Politic. nostrumpag. 421.

DUBIUM CHRONOLOGICUM.

Quidam Historici inter Evilmerodachum et


page 95, image: s0167

Belsazarem duos alios Reges Babyloniorum intercessisse tradunt: quorum unus fuerit RECGASSAR, (qui Iosepho dicitur Niglisar) et LABASSAR, (qui Iosepho vocatur Labosardachus) et hosce filios Evilmerodachi fuisse tradit Metasthenes. Quam sententiam etiam plurimorum et gravissimorum Scriptorum auctoritas confirmat, nempe Berosi, Alexandri Polyhistoris, Alphaei; (quos memorant Iosephus lib. 1. contra Appionem, et Eusebius l. 9. de praeparat. Evangelica cap. 4. qui in eadem sunt sententia) item Hieronymi et Bedae. Utuntur hoc argumento. Quia alias anni 70 captivitatis Babylonicae, quorum Ierem. 25, et 29, sit mentio, compleri non possint.

Contra: Alii auctores gravissimi constanter docent, a transinigratione populi Israelitici in captivitatem Babylonicam, tres tantum Reges Babyloniorum fuisse; illudque probant ex lerem. 27. v. 5, 6. ubi Deus ita loquitur: Ego feci terram, homines et iumenta, etc. Nunc itaque ego trado regiones omnes istas in manum Nebucadnezaris Regis Babyloniae servi mei, ut serviant ei. Servient autem EI omnes istae gentes, et FILIO eius (h. e. Evilmerodacho, cuius mentio sit 2 Reg. 25. 30. et Ierem. 52. vers. 31.) et FILIO FILII sive NEPOTI eius, (h. e. Belsazari,) donec adveniat tempus terraeeius, etiam ipsius, cum servitutem exigent ab eo gentes amplae, (nempe Persae et Medi,) et Reges Magni. (nempe Darius Medus, et Cyrus Persa.) E. inde concludunt, quod a captivitate Babylonica plures Reges, quam tres constituendi non sint; videlicet, Nebucadnezar, Evilmerodach, et Belsazar, qui postremi fuerunt.

*e)*p*i/*k*r*i*s*i*s.

Dubium hoc multis a)dia/luton videtur. Neque certe res insigni difficultare caret. Quia vix duo inter se Chronologi de annis horum trium Regum constituendis inter se congruunt.

Quidam namque putant, Nabuchdonosorem regnasse annos 43; ut Reinecc. Syntag. Heroic. p. 62. Alii 44; ut Dresser. Isag. Histor. Mill. IV. p. 215. Alii 45; ut Metasthenes, et Chytr. Onom. p. 290. Similiter quidam statuunt, Evilmerodachum tantum regnasse amnos duos; ut Berosus Ptolem. in Canone, Alexander Polyhistor, et Alphaeus. Alii 12; ut Severus Sulpitius in lib. 2. Histor. sacrae. Alii 23; Alii 30; ut Aventin. annal. Boioar. lib. 1. pag. 21. Sleidan. lib. de 4. Monarch. Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 64. Alii 37; ut D. Salomon Gesner. Disput. super cap. 5. Dan. th. 13. Similiter variant de annis BELSAZARIS. Quidam enim statuunt, eum regnasse annos tres; ut Gesner. Disput. in Daniel. in cap. 5. thes. 12. Alii 5; ut Berosus Chaldaeus, referente Metasthene Persa, in libro de iudiciis temperum; et Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 65. Alii 14. Richt. Axiom. Pol. pag. 60. Fabricius Histor. illustr. Viror. p. 195. Alii denique 17; ut Iosephus lib. 10. Antiq. Iudai. cap. 13.

Unde patet, quam difficillimum sit, in tanta calculi Chronologici inceritudine, apodictice quippiam in dubii huius solutione statuere. Verum utut sit: Nos distinguimus inter Monarchas Babylonicos LEGITIMOS et ILLEGITIMOS. Acaptivitate Babylonica usque ad finem eius tantum tres legitimi Monarchae sive Reges Babylonici fuerunt; nempe, Nabuchdonosor, Evilmerodach, et Belsazar, quibus DE IURE regnum debebatur; uti ex loco Ierem. 27. antea allegato evidenter patet.

Verum iuxta plurimorum et praestantissimorum Historicorum sententiam, duo Reges illegitimi (qui potius Reguli nuncupandi, quam Monarchae vel Reges) sunt interponendi inter Evilmerodachum et Belsazarem. Nam Regassar sive Niglissar, Evilmerodachi affinis, affinem suum interfecit, atque ita iniuste Regnum occupavit; sicut tradunt Auctores, quos Ioseph. lib. 1. contra Appionem citat. Quo facto Belsazar hereditario regno exutus, quia adhuc parvulus erat, ad Medos perfugium habuit, apud quos rempore exilii sui versatus Nabonidus est appellatus, (h. e. Princeps expulsus sive eiuctus; vel Naboandel, ut habet Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 13. vel Nebonidus; ut est apud alios.) Item Labynetus Medus a Metasthene vocatur: non quod Medus gente fuerit, aut Medis imperârit; sed quia tempore exilii sui apud Medos habitaverit: sicut historiae docent, ex habitationis loco cognomina imponi solere. Interim autem Regassar, quem dixi, Evilmerodachi affini, (Metasthenes primum filium Evilmerodachi facit) Regnum Babylonicum tribus annis administravit. Huic successit filius Labassardachus. (quem idem Metasthenes secundum filium Evilmerodachi facit, eumque sex annis regnasse ait) sed hic Labassardach partim odio tyrannicae crudelitatis, quâ utebatur, partim studio rerum novarum, a Proceribus regni Babylonici expulsus, cum 9 menses regnasset; et Belsazar in regnum patrium revocatus est. Et si haec sententia teneatur, et sacris profanis scriptoribus sua constat auctoritas, et anni congruenter inter hosce Monarchas distribui possunt, ut eorum regimen annis 70 captiv itatis Babylonicae coincidat, hoc modo; Nabuchdonosor regnavit 43 annis. Et ab anno eius 18 inchoanda est captivitas Babylonica; ita ut Iudaei ab eius imperio annis 36, non amplius, Babylone exules fuerint. Evilmerodacho, Niglissari, et


page 96, image: s0168

Labassardacho simulattibuere cogimur annos 22: quot autem unicuique istorum duorum assignari conveniat, incompertum est. Denique Belsazari 11 annos Historici assignant. Et postea cum Darius decessit, Cyrus captivitatem Babylonicam solvit: quod factum est vel primo, vel secundo, post devictum Belsazarem, anno. Et hi anni, coniunctim sumpti, faciunt 70 annos.

MONARCHA XLIX. BELSAZAR.

CAPUT I. DE ORIV.

I. APPELLATIO.

BELSAZAR varia habuit nomina. I. Dictus est BELSAZAR,
[Gap desc: Greek word]
. Ubi notandum, quod nomen Regis ultimi huius Babyloniorum, et nomen Prophetae Danielis, quod Aspenas Praefectus camerae Regis Babyloniorum ei imposuit, Dan. 1. 7. sono quidem verborum conveniant, sed tamen duobus modis inter se differant. 1. Literarum quantitate. Nam nomen Danielis Prophetae BELTHSAZAR, vel BELTHESAZAR
[Gap desc: Greek word]
, literam
[Gap desc: Greek word]
, quae valet idem quod TH, plus habet, quam nomen Regis Belsazar. 2. Vocum significatione. Nam nomen Danielis Prophetae Belthsazar idem est atque thesaurizans, ein sachtz-samler/ vel thesaurum in abscondito colligens, aut thesaurus absconditus. Sed Belsazar, idem est atque non thesaurizans, schatzlos. II. LABYNETUS SECUNDUS ab Herodoto appellatur. Nam parens ipsius Evilmerodachus dictus fuit Labynetus I. Sed hic Belsazar dictus est Labynetus II. Uti ex Herodoti Clinoe patet, ubi dicit, quod Regina Nitocre fuerit uxor Labyneti Regis, et mater Labyneti. III. LABYNETUS MEDUS vel MEDES appellatur a Metasthene: non quod Medus suerit, aut Medis imperârit; sed quia tempore exilii sui (cum pater ipsius Evilmerodach a Regassar affine suo occisus, ipseque e patria expulsus) apud Medos habitârit: sicut saepe ab habitationis loco nomina imponi solent; uti constat ex matth. 2. v. 23, quod Christus noster dicatur Nazarenus, ideo quia in civitate Nazareth usque ad annum aetatis 30 cum parentibus suis habitârit. IV. MERODACH nonnullis vocatur, quod probant ex cap. 50. Ierem. 2. qui hunc Regem Merodach appellare videtur; ita seribens: Capta est Babylon; victus est Merodach, confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum. Cum enim vaticinetur de caede Regis simul cum eversione Babylonis, putant, non alium Regem Merodachum intelligi posse, quam hunc Belsazarem, cum quo simul et Babel et regnum Chaldaicum concidit. V. NABONIDUS a Beroso et Alexandro Polyhistore, vel NEBONIDOCHUS, h. e. Princeps expulsus sive eiectus, vocatur ab Alphaeo apud Eusebium lib. 9. de praeparatione Evangel. c. ult. VI. NABOANDEL dictus est a Babyloniis; uti monet Iosephus lib. 10. Antiquit. cap. 13. et lib. 1. contra Appionem. VII. Vocatur Rex
[Gap desc: Greek word]
SCHESACH, Ierem. 25. v. 27. h. e. Babyloniae festa agens; de quo nomine postea pluribus dicemus in §. 3.

II. GENERATIO.

Pater Belsazaris suit Evilmerodachus, avus vero Nabuchdonosor Magnus. Quia Deus (Ierem. 27. v. 7.) promittit, se Nabuchdonosori daturum regnum amplissimum; neque tantum ipsi, sed etiam filio ipsius, et praeterea filio filii eius. Iam vero Evilmerodachus, filius Nabuchdonosoris, patri suo in imperio successit; uti patet ex Ierem. 52. Similiter Belsazar, nepos Nabuchdonosoris, patri suo Evilmerodacho successit, uti constat ex Daniel. 5. Mater vero eius fuit Nitocris, es qua Evilmerodach hunc filium suum genuit. Unde Herodotus in Clione Nitocren vocat uxorem Labyneti I, (h. e. Evilmerodachi) et matrem Labyneti II. (h. e. Belsazaris.)

DUBIUM.

Quaeritur hoc loco: An Nabuchdonosor fuerit abavus, an vero avus, an denique pater Belsazaris?

I. Iosephus lib. 10. Antiquit. Iudaic. cap. 12. et D. Hieronymus in comment. sup. cap. 5. Daniel. scribunt, Nabuchdonosorem fuisse abavum Belsazaris. Verba Hieronymi haec sunt: Sciendum est, hunc Balthasarem non fuisse filium Nabuchdonosoris, ut vulgo legentes arbitrantur; sed iuxta Berosum, qui Chaldaeam scripsit historiam, et iuxta Iosephum, qui sequitur Berosum, post Nabuchdonosorem, qui regnavit annis 43, successit in Regno filius eius EVILMERODACH, cuius in fine suae prophetiae meminit Ieremias. Refert idem Iosephus, quod post mortem Evilmerodachi, in regno successerit filius eius NECLISAR, post quem regnârit filius eius LABOSARDACH; quo mortuo, regnum tenuerit filius eius BALTHASAR, de quo nunc agitur. Haec Hieronymus.


page 97, image: s0169

Genealogia talis foret.

Nabuchdonosor.
Evilmerodach.
Neglisar.
Labosardach.
Balthasar.

II. Quidam putant, Nobuchdonosorem patrem fuisse Belsazaris; idque probant ex Dan. 5. v. 2. ubi ita legitur. Praecepit (Belsazar) iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchdonosor PATER eius de templo, quod fuit in Ierusalem. Similiter v. 18. Propheta Daniel appellat Nebuchdonosorem PATREM Belsazaris. Item vers. 22. Belsazarem nominat FILIUM Nabuchdonosoris.

Resutatio.

Ad priorem opinionem respondemus. 1. Omnino negandum esse, Nabuchdonosorem abavum fuisse Regis Belsazaris. Nam Negliar et Labosardach non fuerunt filii Evilmerodachi, neque de posteritate Nabuchdonosoris; sed tantum affines Evilmerodachi. Neglisar enim sororis eius maritus, ut imperium sibi raperet, Evilmerodachum occidit. 2. Licet Neglisar et Labosardach ad tempus imperio Babylonico praefuerint; tamen dicendum est, fuisse Reges illegitimos, vel Regulos. Reges vero legitimos a captivitate Babylonica usque ad excidium eius tantum tres fuisse, videlicet, Nabuchdonosorem, Evilmerodachum et Belsazarem. 3. Adducimus locum insignem ex Ierem. 27. v. 7. Ubi Deus Regnum amplissimum pollicetur Regi Nabuchdonosori; et post ipsum, filio eius, et filii filio; et post eum Monarchiam Babylonicam eversum iri. Ex quo loco o)fqalmofanerw=s2 videre est, quod duo tantum Reges post Nabuchdonosorem, ex posteris eius regnum gubernarint, nempe filius (Evilmerodachus) et filius filii, vel nepos eius (Belsazar.) Cum autem sub hoc Belsazare Monarchia Babylonica sit destructa, ipseque ultimus Rex Babyloniorum fuerit; necessario dicendum erit, Belsazarem non abnepotem, sed nepotem Nabuchdonosoris, fuisse. Alioqui dicendum, quod non duo tantum post Nabuchdonosorem (quod Ieremias disertis verbis affirmat) sed QUATUOR ex posteris Nabuchdonosoris regnarint; quod falsum. Pater ergo hinc, Nabuchdonosorem non abavum, sed avum Belsazaris appellandum esse.

Adposteriorem opinionem respondemus. Mos erat Orientalibus, ut non tantum eum a quo quis immerdiate genitus esset, sed etiam avum, proavum, abavum, imo quemlibet ex Maioribus
[Gap desc: Greek word]
PATREM appellarent. Daniel. 2. vers. 23. Tibi Deus Patrum meorum confitebor. Esdr. 4. v. 15. Patrum tuorum. Esdr. 5. 12. Patres nostri. Rom. 9. 5. Christus est natus ex Patribus secundum carnem. Ita Gen. 29. 5. Laban filius Bethuelis, vocatur filius Nachor; cum tamen Nachor non pater, sed avus eius esset. Similiter Christus Servator vocatur filius David, et filius Abrahae, Matth. 1. v. 1. cum tamen illi non essent stricte loquendo Patres eius, sed Maiores. Ita h. l. vocabulum
[Gap desc: Greek word]
non reddendum est PATER eius (ut in vulgata, et apud Ariaemonianum, et in Graeca versione) sed Avus eius. Vox enim illa
[Gap desc: Greek word]
non est accipienda proprie et stricte, pro parente, a quo quis immediate progenitus est, (uti fit in versione vulgata et Graeca) neque etiam nimis late pro abavo, uti facit Osiand. in Bibl. notis marg. sup. cap. 5. Danielis: sed ut dixi, late et modorate, pro avo; uti ex loco Ierem. 27. 7. patet.

CAFUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

III.

I. BElazar habuit uxorem et concubinas, sicut legitur Daniel. 5. v. 2. Quae autem, quales et quantae fuerint, ignoratur.

II. VOLUPTUOSUS fuit. Nam coram mille optimatibus atque Proceribus suis vino sese ingurgitavit, Daniel. 5. v. 1. praeter morem et consuetudinem, maxime Regum Babyloniorum, (uti notat Aben-Ezra) qui cum Proceribus suis cibum capere et compotare soliti non erant.

III. LEVIS fuit. Nam ipse Deus scriptione manus levitatem eius arguit, voce Tekel, Daniel. 5. v. 25. h. e. in statera appensus, levis inventus es. At non magnates decet esse leves, sed graves, h. e. accurata sit gubernatio consiliorum, actionum, sermonum et gestuum in vita, nesuo exemplo inferioribus noceant: sicut Iesaias Principes viros monet c. 32. v. 8. Princeps ea, quae digna sunt Principe, cogitabit; et super verba sua stabit.

IV. In convivio suo, quod Babylone instituit, 4 grandia PECCATA commisit. Nam convivium istud consideratur quadrupliciter.

1. Originaliter. Sic illud CONVIVIUM IDOLOLATRICUM fuit, h. e. ex idololatria originem traxit. Nam in honorem idoli sui, h. e. Deae


page 98, image: s0170

Schacae illud institu~it. De quo cultu sequentia sunt notanda, Ctesias lib. 2. Persicw=n, ut est apud Athenaeum lib. 14. deipnosofis2w=n, narrat, die 16 mensis Loii fuisse festum Sacaeas, h. e. Deae Schacae Babylonc, et dierum quinque spatio celebrari solitum: per quod tempus Domini ferebant imperim samulorum, quorum unus Familiae praesse solebat, indutus veste regiae persimili: is vocabatur Saganem. Ebraeis dicitur
[Gap desc: Greek word]
h. e. Princeps magnus (uti interpretatur R. David Kimchi) vel Sacerdos; apud Berosum nomen Saga frequenter occurrit, pro sacrorum Pontifice. Hinc Belsazar Rex Babyloniae vocatur Rex Schesach, Ierem. 25. 27. h. e. Babyloniae festa agens, Schace dicta, in honorem Deae Schacae. Et cap. 51. v. 41. ipsa urbs Babylon Schesach appellatur.

[NOTA. Apud Babylonios duae colebantur Deae, nempe Schacha et Mylitta. SCHACHA erat Terra, quam Latini etiam Telluris vel Opis nomine coluerunt. Altera Dea erat VENUS, quae *mu/litta, MYLITTA, appellata fuit. Herodot. lib. 1. vel potius Muloata, a perfecta eius venustate. Arabes Uraniam indigitarunt. Eius Sacerdotes Notitae vel Notophantae dicti, h. e. Veneris formosae observatores; ut est apud Plinium lib. 6. Natural. hist. c. 26.]

2. Materialiter. Sic fuit CONVIVIUM SUPERBUM, h. e. cum abominandae magnificentiae atque superbiae ostentatione coniunctum. Dan. 5. v. 1. vocatur convivium grande. Nam invitaverat Rex ad illud conivas mille: erant fercula lauta, pocual plena, aurea et argentea. Daniel. 5. v. 1, 2. Idem pater ex Iesai. 21. 5. Ubi Belaszar genio indulgens iubet splendidum magnificumque convivium instruere. In Ebraeo habetur vocabulum
[Gap desc: Greek word]
, quod significat cum ratione et proportione omnia ordinare; apte et ordine omnia collocare, vel disponere; quod non solet fieri in mensis quottidianis et vulgaribus, sed in conviviis lautioribus et magnificis, quae ad amicos excipiendos parantur; ubi nimirum est maior copia et varietas omnium rerum.

Hîc autem singulari observatione dignum, quod vocabulum
[Gap desc: Greek word]
duo notet, quae ad propositum nostrum faciunt. 1. notat aciem militarem instruere. Ierem. 50. v. 9. Ecce ego suscitabo et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum (h. e. Medorum et Persarum) de terra Aquilonis,et ordinabunt contra eam bellum, h. e. instruent aciem; et inde capietur, h. e. armatâ manu occupabitur. 2. Mensam instruere, Prov. 9. 2. Sapientia ordinavit vel instruxit mensam suam, h. e. omnis generis cibis eam replevit, omnesque cibos ordine suo disposuit. Hinc patet, quod vocabulum
[Gap desc: Greek word]
usurpetur de Cyro, aciem militarem instruente, et de Belsazare Rege Babylonis, mensam variis cibis replente et ordinante. Debuisset sane Belsazar illo tempore long periculosissimo de acie militari instruenda singulis momentis cogitâsse. At ille de mensa instruenda et ordinanda, deque ventre replendo cogitavit. Puggnavit ille contra Duces suos poculis (Dan. 5. 1, 2.) cum debuisset contra hostes pugnare gladiis: Unde insipientiam et securitatem eius detestandam videre est. Contra hosce lurcones, poculis ita inter se certantes et pugnantes, D. Ambrosius in lib. de Elia et ieiunio gravissime loquitur hisce verbis: Cernes poculorum diversorum ordines, aciem ordinatam putes, vasa exposita aurea et argentea, pompam arbit reris, cornu in medio vini plenum, non epularis sed proeliaris, instrumentum buccinae, quod discumbentes in certamen accendet. Primo minoribus poculis, velut velitaris pugna praeluditur, etc.

3. Formaliter. Sic fuit CONVIVIUM non tantum belluinum, sed etiam diabolicum. BELLUINUM fuit: quia Rex contra mille convivas suos vinum bibebat: h. e. poculis cum illis certabat, seque vino ingurgitabat. Daniel. 5. 1. DIABOLICUM fuit, quia ubi vino incaluisset, et temulentus factus esset, praecepit, ut vasa aurea et argentea, quae Nabuchdonosor avus eius (qui more Ebraeorum pater appellatur) Ierosolymis asportaverat, adferrent, e quibus ipse, Principes, uxores, et concubinae eius strenue potarunt, inque contumeliam Dei Israelis, idola Babyloniorum aurea, argentea, aerea, ferrea, lignea, et lapidea, bibentes laudarunt, Dan. 5. 3, 4.

4. Finaliter. Sic fuit CONVIVIUM EPICUREUM, h. e. cum prodigiosa securitate coniunctum: Quia Rex cum uxoribus: concubinis et proceribus suis genio indulgebat, in diem vivebat, et Deum caeli terraeque Dominum, hostesque suos flocci pendebat. Nonne enim prodigii simile est, quod Belsazar hoc symposium tempore periculosissimo instituerit: cum nempe urbs a Dario et Cyro exercitu validissimo cincta esset, (ut ex Daniel. 5. v. 30, 31. patet) et tam securus periculi fuerit, acsi in alta pace esset; ac tunc convivium exhibuit, cum maxime erat vigilandum, et providendum, ne urbs caperetur.

REGULA. Quo poena est propior, eo homines magis sunt securi, omnisque generis deliciis et voluptatibus dediti.

Verum securitas illa cum voluptate coniuncta, est non tantum periculosa, sed etiam exitiosa.


page 99, image: s0171

Exemplum h. l. habemus in Belsazare Rege Babylonis, qui mediis in malis atque summis periculis, nihil metuit periculi, quin potius ymposium cum uxoribus et concubinis et mille Proceribus suis instituit, cumque illis potando strenue certavit. Sed cum illi ita securi essent, genioque suo indulgerent, urbs Babylonis a Cyro capta est, atque regnum cyersum.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

IV.

Belazar ad Ethnicam maiorum religionem defecit, et idola coluit. Iudaeos infesto odio prosequutus est, et Danielem Prophetam, virum illum Dei sanctum, religiosum, deque toto Regno optime meritum, sibi vero exosum, ex aula ad Susianae praefecturam dimisit. Unde Rex Schachae appellatur. Ierem. 25. v. 26. quoniam in honorem Deae Schachae festivum convivium Babylone instituit, idola sua atque Numina glorificavit: Deo autem Israelis insultare ausus fuit, vasis sacris templi Ierosolymitani per ludibrium temulento convivio addhibitis. Quo ipso gloriam Deo Israelis vero debitam detraxit; et contra fictitiis suis Diis, aureis, argenteis, aereis, ligneis, lapideis attribuit, quasi ipsorum ope Iudaea devicta, Ieroslyma capta. templum direptum, spolia exportata essent. Hoc sane erat os in caelum ponere, et Altissimo maledicere. Psal. 73. 9.

CAPUT III. DE EGRESSV. Hoc est, De poenâ Belsazari divinitus inflictâ.

V.

CIrca egressum Belsazaris tria sunt notanda. 1. *ta\ prohgou/mena. 2. *ta\ praxqe/nta, 3. *ta\ parepo/mena.

I. *t*a\ *p*r(o*h*g*o*u/*m*e*n*a,

VI.

*ta\ prohgou/mena continent poenae denuntiationem. Circa quam rursus quatuor sunt observanda. 1. Scripturae prodigiosae exaratio. 2. Regis conturbatio. 3. Reginae consolatio, et consilii communicatio. 4. Danielis interpretatio.

VII.

I. SCRIPTURAE PRODIGIOSAE EXARATIO. Dum autem Rex Belsazar dictomodo Decum Israelis blasphemaret, quasi ille suum templum et populum adversus Babyloniorum potentiam tueri haud potuisset, et contra fictitia sua Numina celebraret: Ecce Deus, Iudex mundi summus, vindex huius horrendae blasphemiae atque impietatis severissimus, w(s2 a)po\ mhxanh=s2 digitos quasi manus humanae, h. e. figuram digitorum manus humanae prae se ferentes, e pariete egredi fecit, qui in conspectu Regis in pariete opposito, ubi symposium illud belluinum et diabolicum agitabatur, haec verba scripsit: MENE, MENE, TEKEL, UPHARSIN, (PARES.) Dan. 5. 25, 26, 27, 28.

USUS.

Deus, iustus mundi Iudex, omnia hominum cogitata, dicta et facta intuetur; impiaque et abominanda facinora velut Deus zelotes saepe e)p) a)utofw/rw| punit. EXEMPLA talis vindictae Dei subitaneae habemus in Usa arcam Domini tangente, qui statim ita percussus, ut mortuus sit. 2 Sam. 6. v. 6, 7. in Ieroboamo, manum contra Prophetam extendente, quae subito exaruit. 1 Reg. 13. v. 4. in Uzia vel Azaria Rege Iuda, sacrificare volente, qui statim lepra percussus est. 2 Reg. 15. v. 5. 2 Paral. 26. v. 16. Et in Belsazare, h. l. Quare moniti sint Magnates, ut Deum in conspectu suo ponant, et eius iram formident, illosque pulcherrimos Prudentii versiculos semper in conspectu suo ponant:

Sic tota decurrat dies,
Ne lingua mendax, nec manus,
Oculi ne peccent lubrici,
Nec noxa corpus inquinet.
Speculator adstat, desuper
Quinos diebus omnibus
Actusque nostros prospicit
Aprima luce in vesperam.
Hic testis, hic est arbiter,
Hic intuetur quicquia est,
Humana quod mens concipit:
Hunc nemo fallit iudicem.

VIII.

II. REGIS CONTURBATIO. Hoc autem insolito subitoque prodigio, in illa ipsa convivii belluini hora, palam exhibito, Rex adeo consternatus est, ut color faciei eius protinus immutaretur, et cogit ationes eius eum turbarent, zona insuper, qua cinctus erat, prae iactatione et corporis trepidatione disrumperetur, ipseque toto corpore contremisceret, ita ut epileptico paroxysmo correptus videretur. Dan. 5. v. 6. Eodem modo Esaias Propheta cap. 21. v. 3, 4. per u(potu/pwsin introducit Regem Babylonium Belsazarem, angustias animi


page 100, image: s0172

sui, et trepidationem in urbis expugnatione, e subita atque inopinata hostium irruptione conceptam, exponentem, cuius verba per mi/mhsin recitat: Propteren repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me, sicut angustia parturientis: corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem, etc. Ex quibus verbis patet, quanta fuerit Regis illius tum temporis consternatio atque trepidatio. O horribilem Dei ad iudicium citationem! Ideoque Belsazar fortiter exclamavit, ut ilico Magi, Chaldaei, et aruspices introducerentur, ad legendam scripturam illam: sed omnes illi ingressi, scripturam neque legere, neque intelligere potuerunt. Dan. 5. 7, 8.

USUS.

Hinc patet, quanta vis sit malae conscientiae, quae (uti Chrysost. homil. 15. super Gen. inquit) est ultor sceleris et vindex criminis. Ubi enim peccatum instar nubis densae mentem corruperit et obvelarit, conscientia insurgit, et quovis accusatore mentem gravius pungit. Hic Levit. 26. 36. dicitur, quod impii trepident instar folii volantis, et fugiant nemine persequente.

Ut folium a quovis agitatur mobile vento:
Sic minimus terret conscia corda pavor.

IX.

III. RECINAE CONSOLATIO et CONSILII COMMUNICATIO. Cum porro Regem omnesque Principes eius atque consiliarios panicus terror atque horror occupasset, neque Magi etiam, Chaldaei et sapientes quicquam consilii aut remedii in mirabili illa omnium rerum perturbatione reperire possent, fama huius facti subito per totam aulam divulgata ad Reginae quoque aures pervenit. Quae Regina (Nitocris, Evilmerodachi coniux, et Belsazaris mater fuit, uti Historici existimant, atque ex Danielis informatione procul dubio verum Deum agnovit, neque impio huic atque impuro convivio interesse voluit) quae, inquam, ad Regem ingressa, eum, ut posito horrore, animo tranquillo esset, cohortata, consilium dedit, ut Danielem, qui spiritu Prophetiae et sapientiae plenus esset, adv ocaret. Dan. 5. v. 10, 11.

USUS.

Hinc patet, quod mulieres, praesertim piae, quandoque plus viris sapiant, earumque consilia spernenda haud sint.

Exempla habemus tum sacra, tum profana. SACRA haec sunt. I. Nitocris Regina, mater Belsazaris, deficiente omnium sapientum in aula consilio prudenter in medium consulit de vocando Daniele. Daniel. 5. II. Hudlda Prophetissa salutare consilium Regi Iosiae subministrat de religionis reformatione instituenda, deque paenitentia agenda 2 Reg. 22. III. Debora Prophetissa erat Iudex in Israel. Iudic. 4. 4. Unde vocatur
[Gap desc: Greek word]
Mater sive Matriarcha in Israel. Iudic. 5. 7. nempe ob sapientiam atque auctoritatem. IV. Ruth, Ruth. 2. 2. v. Rahab, Iosuae 2. 9, 12, 13. VI. Abigail, 1 Sam. 25. 18, 32, 33. VII. Mulier a Tekoah, 2 Sam. 14. 19. cap. 20. 16. VIII. Bathseba, 1 Reg. 1. 17, 18. IX. Regina ex Arbia Felice. 1 Reg. 10. 1. 2 Paral. 9. 1. x. Esther, Esther 7. 1. XI. Virgo Maria, mater D. N. I. C. Luc. cap. 1. 34, 38, 46. XII. Elisabetha, mater Ioh. Baptistae. Luc. 1. 41, 42, 43. XIII. Quin etiam ethnica mulier, Pilati uxor, marito suo suadet, ne Iesum Nazarenum ulla iniuria afficiat. Matth. 27.

In PROFANIS historiis pulchrum et memorabile exemplum reperitur de Gorgone, Regis Leonidae uxore. Cum Xerxes Graeciae bellum illaturus esset, Demaratus Rex Spartanus exul, ne inopinato bello patria opprimeretur, de consilio Xerxis (in cuius aula vivebat) mature ad Lacedaemonios scripsit, astute hoc strategemate usus: Ne scriptura deprehenderetur, sumpsit duarum tabellarum pugillares, et ceram inde abrasit. In ligno consilium omne Xerxis enarravit, et pristinam ceram superinduxit, ne vel scriptura sine tegumento indicium daret, aut recens cera dolum proderet: fide deinde servo perferendas tabellas tradidit: quibus allatis, quaestioni res diu fuit, quod neque scriptum aliquid Magistratus cernerent: nec frustra missas suspicarentur, tantoque rem maiorem, quanto sit occultior, putabant. Haerentibus in coniectura, uxor Regis Leonidae, filia Cleomenis Gorgo, consilium scribentis invenit. Erasa igitur cera, belli consilia detecta sunt.

X.

IV. DANIELIS INTERPRETATIO. Daniel Propheta, postquam Regem Belsazarem ob impietatem, insolentiam, atque impaenitentiam graviter increpasset, tandem scripturam legit, singulaque eius vocabula interpretatur.

Prima vox scripturae in pariete regio exaratae erat: MENE MENE, h. e. numeravit, numeravit. Quae vox est metaphorica ab Arithmeticis desumpta, et ingeminatur ob maiorem decreti divini tum veritatem, tum celeritatem: docetque, Deum dies, tum Belsazaris, tum regni eius numerasse; et quidem perfecte numerasse, ortum et progressum eius accurate observasse, certum utrique terminum constituisse, illumque nunc advenisse.


page 101, image: s0173

MENE significat numerare. Inde derivatum est nomen Mina et Almanach, h. e. u(pologis1mo\s2, supputatio, quam Calendarium vel Ephemeridem appellare solemus. Al est articulus, Mane numeratum est. Sensus es: Tu Rex Belsazar scias, quod terminus dierum tum vitae tuae, tum Regni tui sit evolutus, et periodus exacta. Tempus namque quo Regnum Chaldaeorum duraturum erat, spatio 70 annorum post captivitatem Iudaeorum a Deo definitum et constitutum erat; sicut Ieremias 25. 12. scribit: Cumque impleti fuerint 70 anni, visitabo super Regem Babylonis, et super gentem illam, dicit Dominus, iniquiatem eorum, et super terram Chaladaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Et c. 29. v. 10. dicitur: Cum coeperint impleri in Babylone 70 anni, visitabo vos: et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. Confer Ierem. 27. 7. Quo tempore autem haec scriptura prodigiosa in pariete Belsazaris regio exarata est, tum terminus illorum annorum iam proxime aderat.

XI.

Secunda vox est TEKEL, h. e. in lance appendit et examinavit: eiusque sententiam hanc esse, docet Daniel: Appensus es in statera, et inventus es desiciens. (minus habens ut nummus reprobus aut adulterinus.) Metaphora est in voce Tekel; ab argentariis vel nummulariis desumpta, qui pondus nummi iustum ab iniusto, adhibit â staterâ, examinant atque diiudicant. Sensus comparationis hic est. Quemadmodum argentarii nummum staterae appendunt, ut pondus nummi alicuius, sitne iustum an vero iniustum, et ex pondere pretium exquisite cognoscant: ita quoque Deus, (inquit Daniel) ô Belasazar, omnia tua dicta etfacta, consilia, decreta, statuta, ad trutinam legis et iustitiae suae examinavit, sed inventus es levior, non secus ac nummus iusto levior, ac proinde reprobandus, h. e. inventus es homo levis virtute et auctoritate, imo homo nihili, ac proinde abiciendus, ne amplius Rex sis.

XI.

Tertia vox est PHARSIN (upharsin.) h. e. dividunt. vel: Peres, h. e. divisit: Hanc Daniel v. 28. explicat, eiusque sensum esse dicit: Divisum est regnum tuum, traditumque Medis et Persis. Summa autem horum trium verborum est: Omnibus Regnis certa periodus est constituta divinitus, quam non transcendunt: hac exacta, perit Gubernatorum auctoritas, qua amissa sequitur mutatio imperiorum.

XIII. ANTILOGIA.

At dicat aliquis: In v. 25. in quo continctur scriptio et lectio, habetur verbum plurale PHARSIN; At in v. 28. in quo continetur scripturae interpretatio, verbum singulare PERES habetur: Quid autem haec sibi vult mutatio?

Resp. Haec mutatio veritati nihil detrahit. Etenim ambo haec verba causas subordinatas respiciunt, quae non pugnant, neque mutuo sese tollnt.

Nam verbum singulare Peres in v. 28. refertur ad Causam principalem istius divisionis, videlicet DEUM.

Nam verbum plurale Pharsin in v. 25. refertur ad Causas instrumentales Deo in hac divisione inservientes; nempe Darium Medum, et Cyrum Persam.

Confirmationis loco addi possunt dicta sequentia, in quibus Deus tamquam causa principalis, et Darius atque Cyrus tamquam causae instrumentales coniunguntur. Ut Esai. 13. 17.inquit Deus: Ecce EGO (Deus) suscitabo super eos (Chaldaeos) medos, (scil. tamquam administros meos) qui argentum non quaerant, neque aurum velint; sed sagittis parvulos interficient, et embryonibus non parcent. Et Ierem. 51. 11. legitur: Suscitavit DOMINUS (tamquam causa principalis) Spiritum REGUM MEDORUM, (tamquam administrorum suorum) et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam: quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. Simiter de Cyro Rege Persarum (Iesai. 44. 27, 28.) Deus ait: EGO dico profundo, (h. e. Euphrati) exsiccator: flumina tua, ô Babylon, arefaciam. Qui dico Cyro, Pastor meus es, et omnem voluntatem meam facies. Et Iesaiae 45. 1. Haec dicit DOMINUS CYRO uncto meo, cuius apprehendi dexteram, etc. et aperiam coram eo ianuas, et portae non claudentur. Ego anteibo et gloriosos terrae humiliabo, portas aeneas conteram, et vectes serreos confringam.

USUS.

XIV.

Deus ter Opt. Max. in hac scriptura aenigmatica artificiose nobis depingitur.

I. Tamquam Arithmeticus vel Calculator spientissimus; de quo Sapient. 11. 22. dicitur:

Pondere, mensura, numero, Deus omnia novit.

Ipse namque dies tum regnorum, tum Regum exacte numerat, eorum ortum, progressum et


page 102, image: s0174

gressum accurate novit, et annos, dies, menses, horas ipse praecise praedefinivit et determinavit, quousque durare debeant. Quis hoc ipsum cum admiratione non recognosceret? Plato mutationes Rerum publicarum arithmetico aenigmate involvit, et ait: Politias mutari, cum fundus sesquitertius quinario iunctus duas exhibet harmonias ter auctus. Quidnam autem per hosce numeros Platonis aenigmaticos intelligatur, neipse quidem Aristoteles explicavit; siquidem sunt Sibyllae foliis obscuriores. Aristoteles omnissa Dei providentia, et causis fatalibus ac Physicis tamquam remotioribus et obscurioribus praeteritis, solas intuetur causas propinquas et morales. Nam et motus cieri efficique mutationes, et quasi metas constitui, ac definiri circuitus durationum, ostendit vitiis Politiarum, et hominum cupiditatibus, qui vel communibus ac publicis vitiss et morbis Politiarum, vel aliis causis irritati atque accensi, si moliantur res novas, praesentem rerum publ. statum pertubant. Verum nos ex Daniele 5. 28. discimus, quod solus Deus mundi Dominus sit ille, cui haec vox tribuenda sit: MENE, MENE, h. e. numeravit, numeravit, h. e. ille omnibus Regnis atque Imperiis in mundo fatales initii, incrementi atque durationis praescripsit terminos atque periodos; quibus evolutis, non secus ac fumus a vento dissipatus, transcunt et evanescunt.

PRIMA MONARCHIA Assyriorum sive Babyloniorum a Nimrodo condita exiguis coepit initiis, constitique ceteris diutius, nempe annis 1646; quibus elapsis concidit. Hinc Ieremiae 25. v. 11, 12. dicitur, quod Deus Babyloniorum Regno a tempore Ierosolymae expugnatae 70 annos praefixerit. nam ita sonant verba: Omnes gentes istae servient Regi Babylonis septuaginta annis. Cumque impleti fuerint 70 anni, visitabo super Regem Babylonis, et super gentem illam, (dicit Dominus) iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponamillam in solitudines sempiternas. Similiter Ieremiae 27. 7. inquit Deus: Servient ei Nebucadnezari omnes gentes, et filio eius, et silio filii eius, DONEC VENIAT TEMPUS TERRAE EIUS, et IPSIUS.

SECUNDA MONARCHIA, Medorum et Persarum a Dario et Cyro constituta A. M. 3434. iuxta Calvisium Chron. p. 65. anno M. 3412. post occupatam Babylonem, et interfecto ultimo Assyriorum Rege Belsazare, qui Herodoto est Labynitus, duravit annos 207. et interiit.

TERTIA MONARCHIA Graecorum ab Alexandro M. fundata A. M. 3642, stetit annos 282, et in fumos abiit.

QUARTA MONARCHIA Romanorum a Iulio Caesare initium sumpsit anno M. 3924, ante Christi nativitatem 46. quo Iulius victo Pompeio Imperator dictus est. iam vero Christus natus est ante annos 1648. adde ann. 46, habebis ann. 1694. Tamdiu Monarchia IV usque huc stetit. et iuxta hanc supputationem Monarchia III duravit 282. annis. Diximus etiam in praecogn. Monarch. III, cap. 3. eam stetisse anno 300. Sic initium Monarchiae IV faciendum est ab Augusto, qui A. M. 3942, ante Christi nativitatem 29, victo Antonio et Cleopatra, solus imperare coepit; et regnum Aegyptiacum (quod hactenus 294 ann. steterat) immediate Imperio Roman. subiecit. Natus est Christus ante 1648. an. adde an. 29, habebis 1677 annum, initium Monarchiae IV. Vel, mundus creatus est ante Christi nativitatem 3970. (iuxta Bucholzeri, aliorumque clarissimorum Chronologorum supputationem.) adde ann. nat. Christi 1648. veniunt 5618. anni durationis mundi. Ab his 5618. ann. rursus detrahe 3942, emergent quamdiu Monarchia IV duraverit. Quae et durabit usque dum Lapis de monte sine manibus abscissus percutiet statuam in pedibus partim fictilibus, partim ferreis, et comminuet eos. Daniel 2. 34.

Habent et alia Regna, Principatus atque urbes terminum a Deo sibi constitutum. Et ostendunt omnium temporum historiae, raro constitisse aliquod Regnum et Imperium, absque insigni aliqua mutatione, ultra 500 annos, imo singulis 50 annis aliquam insignem mutationem Rem publ. sentire, animadversum est.

Haec periodus definitur a Daniele 9. 24. ubi praedicitur tempus durationis Politiae Iudaicae: Septuaginta hebdomades (annorum) definitae sunt supra populum tuum, h. e. 490 anni. Quo Deus vult ostendere, omnia sub sole esse mutationi obnoxia; vel ut Ecclesiastes c. 1. loquitur, omnia esse vanitatem, imo vanitatem vanitatum; ac proinde caeleste aeternumque in caelis Regnum quaerendum, in quo klhronomi/an a)/fqarton, kai\ a)mi/anton, kai\ a)ma/ranton, h. e. hereditatem incorruptibilem, et incontaminabilem, et immarcescibilem, a Deo nobis praeparatam possidebimus. 1 Peter. 1. 4.

XV.

II. Tamquam Iudex iustissimus, lances manibus tenens, et Reges terrae ponderans, atque eorum facta ad trutinam legis suae examinans, non secus atque argentarius nummorum valorem explorat. Sicut Esai. 28. 17. ipse Deus inquit: Ego ponam iudicium in REGULAM, et iustiriam in TRUTINAM: h. e. Ego exactissime et


page 103, image: s0175

exquisitissime mortales, praesertim autem Reges, iudicabo, oniaque eorum cogitata, acta et facta examinabo. Deus in medio Deorum (h. e. Magistratuum) cum exactissima iustitiae suae norma stat, omniaque observat et diiudicat. Psalm 82. 1. Quos autem leves virtute invenit, illos quoque leves auctoritate facit, vel, ut dicitur Psalm 107. 40. contemptum super Principes effundit. Exempla habemus in Sardanapalo, Sennacheribo et Belsazare, Regibus Assyriorum et Babyloniorum. Item in Ioachazo, Ioiakimo, Iechonia et Zedechia, Regibus Iuda. Uti etiam in Romanis Impp. in Caligula, Nerone, Vitellio, Commodo, Antonino Caracalla, Heliogabalo, Maximino, Valeriano, Diocletiano, Maximiniano, Valerio Maximino, Maxentio, Licinio, etc.

XVI.

III. Tamquam vindex potentissimus, Regna a gente in gentem transferens: uti ostendit vox PARES, quae notat, quod Deus Regnum Belsazaris diviserit, atque Medis et Persis dederit. Ita quando periodus Regnorum exacta, atque virtus auctoritasque Regum sublata est, ita ut appensi in statera iudicii atque iustitiae divinae leves in venitantur, tum tandem mutationes atque eversiones Regnorum sequuntur, quae sane non siunt ex absoluto et fatali quodam Dei decreto, sed propter Regum atque subditorum peccata Regnum de gente in gentem transfertur; sicut dicitur Syrac. 10. 8. Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, iniurias, contumelias et xrh/mata do/lia. h. e. opes dolosas, h. e. dolo partas. Ita Rex Saul ob hypocrisin et inobedientiam a Deo abicitur, ut non sit Rex super Israel. 1 Sam. 15.

Et ob Salomonis idololatriam regnum 10 tribuum ab ipsius familia aufertur, et Ieroboamo filio Nebath Euphrataeo traditur. 1 Reg. 11. et 12. Et saepe Deus punit impium per alium impium; uti patet ex Iesai. 21. 2. Praevaricator veniet contra praevaricatorem, et vastator contra vastatorem. Ubi per Vastatorem et Praevaricatorem agentem intelliguntur Medi et Persae. Per praevaricatorem et vastatorem patientem intelligtur Rex Babylonius Belsazar cum Chaldaeis suis. Uterque autem Rex et Persicus et Babylonius vocatur Praevaricator et vastator, quod in amplificandis imperii sui finibus cupiditatibus suis obsequeretur, et regna aliena vastaret atque occuparet. Diserte autem in eodem loco Deus Medos et Persas nominat, eosque per Apostrophen alloquitur, et ad obsidendam oppugnandamque Babylonem evocat atque hortatur. Ascende (inquit) Elam (h. e. Persae) atque Mede.

PARAENESIS.

Quare Reges atque Principes sint moniti, ut in statu eminentiae suae caute atque provide ambulent, quo Christo Regi Regum et Iucici vivorum atque mortuorum olim rationem reddere queant: seque ipsos examinent at que diiudicent, ne a Domino poenis atque calamitatibus probari necessum habeant. 1 Cor. 11. 31. Ratio enim reddenda est de omni verbo otioso, Matth. 12. 36. et omnes sistentur ad tribunal Christi. Rom. c. 14. Quod qui facere detrectant, magno in periculo sunt constituti. Metuendum namque est, ne ipsis, nil tale cogitabibus, et pacem securam somniantibus. Manus Dei omnipotentis prodeat, inque pariete haec verba fatalia scribat: Mene Mene, Tekel, Uphar sin, h. e. Dies vitae tuae regnique tui sunt numerati, tu levior virtute es inventus: ideoque auctoritas tua vilescit, atque Regnum tuum ad alium te digniorem transferetur. Quare ô Magnates terrae, intelligite et erudimini. Cogitate, quod Dominum habeatis in caelis, Eph. 6. quodque sub Regno graviore regnum vestrum sit: uti venuste Seneca ait. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Osculamini filium, ne irascatur, et pereatis in via. Psalm. 2. v. 10, 11, 12.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a, REGIS INTERFECTIO.

XVII.

Exitum tum Belsazaris Regis, tum regni eius, Daniel Propheta hisce verbis describit c. 5. v. 30, 31. Eadem nocte interfectus est Belsazar Rex Chaldaeus, et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos. Haec est Epit asis historiae Belsazaris, quae in cap. 5. Danielis describitur, continens illius Regis, et totius Regni Babylonici exitum et exitium. Duo autem in illis sunt notanda. I. Belsazaris Regis trucidatio. II. Regni eius in Darium Medum translatio.

I. De Belsazaris Regis trucidatione.

XVIII.

De Belsazaris Regis trucidatione quatuor Quaestiones sunt notandae. I. AN. 2. QUANDO. 3. UBI, et 4. AQUIBUS occisus sit.

QUAESTIO I. An Belsazar intersectus sit?

Alexander Polyhistor, Metasthenes, Alphaeus, aliique profani scriptores, (quos Iosephus lib. 10.


page 104, image: s0176

Antiquit. et lib. 1. contra Appionem, uti etiam Eusebius lib. 9. de praeparat. Evangelica c. ult. allegant) tradiderunt, Regem Belsazarem (quem illi Nabonidem vocant) non fuisse intersectum, sed a Cyro Rege Persarum, a quo obsessus fuerat, cuique tandem se dediderat, in gratiam receptum, et non modo vitam, sed etiam commodam in Carmaniae provincia habitationem obtinuisse, ibique naturali morte defunctum esse. Verum praedicti isti Scriptores graviter errant. Nam I. Daniel Propheta (per quem Spiritus Iehovae loquutus est, et sermo per linguam eius) diserte scribit, quod Belsazar occupatâ Babylone a Medis et Persis INTERFECTUS sit. c. 5. v. 30. II. Cum Daniele congruit quoque vaticinium Prophetae Esaiae, qui c. 14. v. 18, 19, 20. praedixit; Regem hunc vulneratum et occisum, honore quoque sepulturae in patrio monumento privatum iri. Verba Esaiaehaec sunt: Omnes Reges gentium, quotquot sunt, dormiunt cum honore, quisquein domo sua. (h. e. honorifice sepulti iacent in sepulchris, quae vel ipsi sibi struxerunt, vel in quibus maiores eorum sepulti sunt.) Tu vero proiectus es e sepulchro tuo, velut surculus abominabilis, quasi vestimentum occisorum, qui transfixi sunt gladio, et qui descenderunt ad lapides soveae quasi cadaver putridum: tu non adunaberis cum eis in sepultura. (h. e. non honorfice sicut Reges, tum gentium longe inferiores, tum etiam Babyloniorum, sepelieris; sed in terra inhumatus relinqueris, et proicieris cum ceteris in expugnatione Babylonis interfectis, velut surculus inutilis, et vestimentum [sanguineum, et putridum cadaver proicisolet; et acervo lapidum obruêris.) Quae omnia in Belsazarem quadrant. Hic namque captâ a Medis et Persis urbe, inter pocula trucidatus fuit, et cadaver eius inter cetera caesorum cadavera proiectum et conculcatum. III. Idem Xenoph. l. 7. Cyropaed. confirmat, qui scribit, Regem Babylonis captâ urbe in palatio, districto acinace strenue dimicantem, a militibus Cyri interemptum esse.

XX. QUAESTIO II. Quando Belsazar interfectus sit?

Daniel Propheta respondet, quod EADEM NOCTE, nempe, quâ Belsazar magnificum convivium Principibus suis instruxit, cumque illis comessatus est, in eadem quoque Babylon capta, ipseque interfectus sit. Similiter Iesaias Propheta cap. 47. v. 9. cucentis annis ante. noctis huius cladem praedixit, hisce verbis: Venient tibi duo haec subito in die una; sterilitas et viduitas. q. d. Rex tuus obtruncabitur, ô virgo Babylon. (ita eam v. 1. nominat.) duo mala tibi eodem die, h. e. eodem tempore subito et praeter exspectationem contingent, nempe et Rege et Regno per Medos et Persas privaberis. Idem confirmatur ex Iesaiae 21. ubi Propheta describit tria.

1. BABYLONIS OBSESSIONEM, v. 3. Ascende Elam. (h. e. Elamita, Persa.) obside Mede. Haec sunt verba Dei praecipientis Persis et Medis obsidionem Babylonis. Ratio obsessionis additur. Quia (inquit Deus) omnem gemitum eius (Babylonis) cessare feci. Hîc gemitus Babylonis non intelligendus est affective, h. e. de gemitu quo Babylonii sunt usi, sed effective, h. e. de gemitu populorum finitimorum, quos illi debellatos graviter afflixerant, iisque materiam gemitûsatque doloris praebuerant.

2. REGIS CONTURBATIONEM, v. 3, 4. in quibus per Prosopopoeiam Regem Belsazarem trepidantem et hisce verbis querulantem introducit: Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me, sicut angustia parturientis: incurvatus sum cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Erravit cor meum, terror tremere mefecit: NOCTEM DESIDERII MEI posuit mihi in hororem. Hîc Propheta per noctem desiderii notat noctem desiderabilem vel suavem; quando videlicet Rex Babylonis cum mille Proceribus suis, uxoribus atque concubinis conviviumsplendidum celebrabat, in illa ipsa nocte urbs capta et Belsazar interfectus est. Et sic nox desiderii ipsi revera in terrorem posita est; uti ex Daniel 5. patet.

3. SARCASTICAM DEI ILLUSIONEM. v. 5. Instrue mensam, speculare speculator, comedite, bibite, surgite, ô Principes, et arripite clypeos. Haec sunt verba Dei alludentis ad sollenne et magnificum Regis Belsazaris convivium. Babylone tempore obsidionis institutum, (de quo Dan. 5.) et alloquentis Babylonios, iisque securitatem tempore obsidionis periculosissimo obicientis. q. d. Non iam est tempus convivandi, et poculis magna cum securitate indulgendi: male vobis cedet ista compotatio atque securitas. Vel possunt haec verba ita exponi, quasi sint verba Regis genio indulgentis, ut intelligatur Rex Babylonius iussisse convivium magnificum instrui, [Hoc enim significat verbum Ebraeum
[Gap desc: Greek word]
] et interim vigiles diligenter excubias agere, ne qua ab hoste irruptio fiat, deinde convivas suos ad hilaritatem excitasse, cumque omnes genio indulgerent, accurrisse vigiles, et nuntiato hostis adventu, omnes ut arma caperent, iussisse, clamantem: Surgite, o Principes, arripite clypeos. Idem


page 105, image: s0177

patet ex Ierem. 25. 26. ubi dicitur, Rex Schesach bibet post illos. (scil. Reges Gentium; in eodem cap. a Propheta antea a v. 15. usque ad v. 27. enumeratos.) Quibus verbis Propheta allusit ad convivium a Belsazare institutum in honorem Deae Schacae. Quâ de causâ Belsazarem vocat Regem Schesach, et diem casûs Belsazaris digito velut commonstravit.

Idem profani quoque scriptores testantur. Nam Xenophon. lib. 7. Cyrophaed. scribit: Cyrum, cum audisset eiusmodi festum esse Babylone, in quo Babylonii omnes universam noctem biberent, et lascivis carminibus saltationibusque indulgerent, per flumen Euphratem omnes copias suas intra moenia adduxisse. Idemque annotavit Herodotus lib. 1.

XXI.

Unde patet, Iohannem Zonaram historicum Christianum lib. 1. Annal. meritae reprehensionis virgulâ castigandum, qui hanc sententiam, utrum Belsazar Rex Babylonis, statim eâ nocte, quâ scriptura prodigiosa in pariete regio exarata est, interfectus fuerit, in dubium vocat. Nobis namque Christianis religio esse debet deveritate historiae Danielis Prophetae vel minimum dubitare.

USUS.

XXII.

Ex hoc exemplo Belsazaris discimus. Quot quantorumque malorum causa sit EBRIEGAS. Nam ipse ebrius et se ipsum et regnum suum perdidit. Dum enim ille cum Magnatibus suis mille, comessationi poculisque indulgeret et contra illos strenue potaret, potandoque cum illis certaret,Cyrus Rex Persarum urbem, cui confidebat, munitissimam Babylonem, Regem, Reginamque, omnesque Principes temulentos interfecit. Hîc Belsazar eiusque Principes, typus sunt omnium Epicureorum, qui comessarioni indulgentes, a Cyro caelesti, h. e. Christo Iudice vivorum et mortuorum, de improviso opprimentur, et in lacum ardentem conicientur. Unde ipse Iehova huiusmodi poculorum certamen sub aeternae damnationis comminatione detestatur, quando Esai. 5. 22. inquit: Vae vobis, qui estis heroes ad exhauriendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Et Christus Servator Luc. 21. 34, 35. omnes Christianos graviter a comessatione et crapula dehortatur, hisce verbis. Cavete vobis, ne corda vestra graventur crapulâ, et ebrietate, et curis huius vitae, subitusque vobis ingruat dies ille. (nempe extremi iudicii.) Tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem totius terrae. Exempla in ebrietate exstinctorum illustria reperiuntur. I. Philistaeorum Principes in magno numero congregati idolo suo Dagon sacrificia magna offerebant, et convivia agitabant. Sed cum putarent se frontem exporrecturos: Ecce ruinâ domûs oppressi sunt. Iudic. 16. v. 23, 25, 30. II. Amnon in ipso convivio iussu fratris sui Absolonis transfixus periit. 2 Sam. 13. 28. III. Ella Rex Israel a Simrio Magistro Equitum inter vina opprimitur. 1 Reg. 16. 6. IV. Benhadad Rex Syriae, qui maximum habens exercitum et 32 Regulos secum, bibens tamen et temulentus cum toto exercitu a paucissimis victus et profligatus est. 1 Regum 20. V. Simon Maccabaeus cum filiis et quibusdam pueris, in convivio cum largius bibisset, a Ptolemaeo Duce oppressus est. 1 Macc. 16. 16, 17.

REGULA POLITICA.

Vix ulla Res publ. diu stetit, quae ebriosorum consilio gesta est; vix ulla concidit, quam ebriosi non everterint. Vix ulla floruit, quae a siccis et sobriis hominibus non administraretur. Hinc Alexander M. (uti Plutarchus ait) devicti Darii tentorium ingressus, visisque voluptatum apparatibus magnificentissimis, exclamavit, dicens: Quid? Num hoc est regnare?

XXIII. QUAESTIO III. Ubi interfectus sit?

Resp. In urbe Babylone, quae unâ nocte a Dario et Cyro capta est. Belsazar quidem in urbe sua Babylone confidebat, eamque inexpugnabilem fore iudicabat: At terminus regni eius fatalis evolutus iam erat, ideoque frustra salvum se tutumque in ea foresperavit. Nam causa excidii Babylonis fuit tum divina, tum humana.

XXIV.

CAUSA DIVINA fuit divinum consilium et auxilium, quo suffultus Cyrus urbem Babylonem, quae omnium urbium, quas sol unquam adspexit, munitissima et potentissima fuit, (sicuti Pausanias ait) facile unicâ nocte expugnare atque capere potuit. Nam Esai. 44. 27. Deus ipse inquit: Ego dico profundo, (h. e. Euphrati) exsiccator! flumina tua, ô Babylon, arefaciam. Haec verba Interpp. de exsiccatis aquis Euphratis, Babylonem inter labentis, exponunt, quo tempore a Cyro urbs capta fuit, quem historiae referunt, admirabili artificio, aquas Euphratis ex alveo suo, per fossas suas deductas alio derivasse, ut fluvius vado transiri posset, atque


page 106, image: s0178

hoc pacto militi suo per illum viam ac transitum aperuisse ad capiendam urbem. Deinde v. 28. addit Propheta verba Iehovae: Qui diceo Cyro, pastor meus es tu, et omnem voluntatem meam facies. In hisce verbis Cyrus Rex Persarum a Deo expresse est per Prophetam denominatus atque designatus Regni Babylonici eversor, et quidem 200 annis, anntequam in hunc mundum natus est, illeque instar pastoris populum Israeliticum ceu gregem e faucibus luporum h. e. Babyloniorum erepturus erat, atque in patriam reducturus. Et Esai. 45. 1, 2. Haec dicit Dominus Cyro Christo (uncto) meo, cuius apprehendam dexteram et aperiam coram eo ianuas, et portae non claudentur. Ego ante eum ibo. et vias obliquas rectas faciam, portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam. Quia ergo Cryus divinitus fint excitatus ad evertendum Babylonicum Tyrannum, eiusque imperium; quis mirabitur eum unâ nocte Babylonem, quae invicta putabatur, expugnare et capere potuisse? Nam feliciter ille pugnat, qui Deo adiuvante pugnat. Deus namque quoties Heroicos viros excitat, ad puniendos tyrannos, et mutanda imperia, eos excellenti sapientiâ et prudentiâ ornat, atque singulari virtute, robore et felicitate rerum gerendarum armat, ut nihil impetum eorum impedire aut remorari possit. Unde Rex David Psalm. 127. 5. eos comparat SAGITTIS validâ manu contortis, quae omnia prosternunt, quae petunt. Exemplum habemus in Cyro, in Rege Davide, quibus nemo hostium nocere poterat: in Iehu, qui domum Achabi feliciter exscindebat: in Alexandro Magno, qui Darium, in C. Iulio Caesare, qui Pompeium; in Augusto, qui Antonium gloriose vincebat: in Constantino Magno, quem Deus
[Gap desc: Greek word]
, h. e. Doctorem vel Magistrum constituit (ut David Psalm. 9. 21. loquitur) immanium tyrannorum, nempe Maxentii, Licinii, Maximiani, Diocletiani, etc. quos ille omnes evertit et e medio sustulit.

XXV.

CAUSA HUMANA fuit CYRUS, qui (uti Xenophon lib. 7. et Herodotus lib. 1. scribunt) cum animadvertisset, aut nullo modo, aut non nisi longissimo tempore Babylonem expugnari et capi posse, tandem conversus ad strategemata, hoc usus est consilio; (sicut etiam antea dictum est) Prope Babylonem, quo scilic. loco Euphrates urbem ingreditur, multas fecit latas et altas fossas, ignorantibus Babyloniis eius consilium et propositum: Quo facto, laxavit obsidionem, atque discessum simulavit, ut hoc credentes Babylonios, ob idque in defensionem urbis remissos ac negligentes, postea facilius opprimeret. Eo autem die, quo Babylonii omnis periculi securissimi, ludis et conviviis intentissmi erant, Cyrus in fossas illas derivavit Euphratem, in tantum exinanito eius alveo, ut a militibus commode transmeari posset. Itaque urbem ingressis, facillimum fuit, et civitatem capere, et Babylonios vino somnoque sepultos et incautos, inopinatoque hostium ing ressu consternatos superare.

REGULA POLITICA.

In arcibus, propugnaculis atque munitionibus non est confidendum. Nulla enim arx aut urbs unquam tam firma fuit, quam non hostes continuâ oppugnatione ceperint atque expugnaverint. Unde recte Cicero ait: Nihil esse manibus humanis elaboratum, quod non aliquando hominum iniuriâ, vel ipsa rerum omnium confectrice vetustate, ad interitum redigatur. Lactantius sic ait: Nihil est humanis viribus laboratum, quod non humanis aeque viribus destrui possit; quia mortalia sunt opera mortalium. Praesertim autem, quando Deus consilium et auxilium subtrahit, vana et frustraneasunt omnia propugnacula; sicut Deus per Abdiam Prophetam superbos Edomitas in arcibus suis confidentes increpat, quando v. 3. inquit: Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum; qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me in terram? At statim respondet Deus v. 4. Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sideratposueris nidum tuum, inde detraham te; dicit Dominus. Ita Rex Belsazar, eiusque Babylonii, in urbe sua munitissima confidebant. Nam muri Babylonis a Semiramide exstructi, iuxta Diodor. Siculum, incredibilis erant altitudinis, nempe 365 pedum, frequentibus turribus atque validis, latitudinis ad stuporem tantae, ut sex simul curribus una euntibus apti fuerint, et (Herodoto auctore) centum portis simul cum cardinibus aeneis pervii. Praeterea Nabuchdonosor M. (uti Iosephus ex Beroso scribit) post mortem patris sui, sex aliis muris Babylonem circumdedit. Euphrates in utraque ripa interceptus muro 360 stadiorum, pari moenium urbis altitudine et latitudine, medius urbem secuit. Praeterea urbis propugnatores erant tum plurimi, tum fortissimi, omnique armorum genereinstructissimi. Denique abundantiam commeatuum rerumque omnium habebant, quae ad tolerandam in multos annos obsidionem sufficiebant. Nam (ut tradunt Herodotus et Xenophon) praesentientes Babylonii futurm urbis obsidionem, commeatu in XX annos eam praemunierant. Verum vanum et frustraneum erat hoc praesidium. Nam Cyrus urbem hanc munitissimam unâ nocte


page 107, image: s0179

expugnavit atque cepit. Hac de causa Deus urbis Babylonis panoleqri/an per Prophetam Ieremiam cap. 51. v. 53. et 58. longe ante praedixit: Si ascenderit Babylon in caelum, et firmaverit in excelso robur suum, a mevenient vastatores eius; ait Dominus. Item: Haec dicit Dominus exercituum: Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portae eius excelsae igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem eruent et disperibunt. Similiter per Esaiam Prophetam c. 13. v. 19, 20, 21. inquit Deus: Et erit Babylon decus Regnorum, gloria Maiestatis Chaldaeorum: sicut subvertit Dominus Sodomam et Comorrham, etc. Idem confirmant Exempla urbium munitissimarum, et tamen ab hostibus expugnatarum, ut: Urbis Iericho, Ierosolymae, Ecbatanae, Romae, et aliarum. Quare in solo Domino est confidendum. Nam turris fortissima (inquit Salomon Prov. 10.) est nomen Domini: ad ipsum currit iustus, et exaltabitur. Confer Psalm. 18. 2. Psalm. 46. 1, 2. et seqq. Iesaiae 26. 4. Nahum. 1. v. 7. Si in hoc praesidio confidemus, numquam movebimur.

Nam si Christus adest, nobis vel ARANEA muro est;
Ast ubi Christus abest, vel MURUS ARANEA fiet.

uti pulchre Paulinus poeta Christianus ait.

Contra autem, qui omnem spem salutis in arcibus et urbibus vallo ac fossa munitis collocant, audiant venustissimum illud venustissimi poetae Sabini epigramma:

Quando ruinosis stabant circumdata muris
Oppida, necpraeceps fossa, nec agger erat:
Inclita tum belli Germania laude vigebas,
Hoste tibi nullos incutiente metus.
At sossis postquam nunc es munita profundis,
Aggeribusque urbes vallat arena tuas:
Nunc virtute cares, nunc supplex porrigis ultro
Omnibus imbelles hostibus ipsa manus.
Grandia nimirum timidos quod cornua cervos:
Hoc tua te fossis moenia cuncta iuvant.

XXVI. QUAESTIO. IV. A QUIBUS Belsazar interfectus sit?

De hac quaestione duplex occurrit Historicorum sententia. Primo. Quidam statuunt, quod oppressus sit AB AMICIS, ab illisque crudeliter interfectus. Et qui eum oppresserant, conveniunt, et communi sententia regnum tradunt Nabonedo Medo; ut Berosus, Metasthenes et Ptolemaeus habent.

Deinde alii tradunt, quod trucidatus sit AB INIMICIS, nempe a Gobrya et Gadata; uti scribit Xenophon. lib. 7. de paedia Cyri, ubi inter alia dicitur: Gadatam et Gobryam Deos adorasse, quod de Rege nefario vindictam sumpsissent. Nam Belsazar alterum, nempe Gadatam castraverat per ignominiam, Xenophon lib. 5. de paedia Cyrip. 85. Alterius vero Gobryae filium occiderat in venatione. Xenophon lib. 4. de paedia Cyri p. 77. Cum ergo alter arderet cupiditate vindictae ob necem filii, alter vero ob ignominiam sibi illatam; conspiraverunt ambo, atque ad Cyrum defecerunt, et modum viamque occupandi Babylonem ostenderunt. Ita fuerunt Gobryas et Gadatas administri Dei in trucidando Belsazare; licet ipsi vindictae tantum privatae studio ducti ofuerint. Nam saepe sit, ut causa prima et secundae in agendo, quoad finem sive intentionem, inter se dissentiant; uti in historia Sennacheribi Monarchae XLII ostendimus.

Regnavit autem Belsazar annis 3 iuxta Gesn. in praefat. Disp. sup. Dan. pag. 4.

Regnavit autem Belsazar annis 5 iuxta Berosum, referente Metasthene Persa, in lib. de iudiciis temporum. Reineccium Syntagm. Herocio p. 65.

Regnavit autem Belsazar annis 14 iusta Richterum, Axiom. OEconom. 16.

Regnavit autem Belsazar annis 17 iuxta Iosephum lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 13.

Regnavit autem Belsazar annis 11 iuxta Alios.

NOTA. Quidam dicunt, quod Belsazar 17 annis regnarit, iuxta Iosephum; sed 5 duntaxat annis, iuxta Berosum et Merasthenem: nempe quiete. Quia Regassar et Labassardoch, quos ante Belsazarom Berosus et Metasthenes recensent, per vim et illegitime regnum usurparant, pertinente illo ad Belsazarem; uti antea in historia Evilmerodachi diximus.

AXIOMA I. POLITICUM. Tyrannorum exitus tr agicus esse solet.

Verum namque est quod Iuvenalis canit:

Ad generum Cereris, sine caede et sanguine pauci
Descendunt Reges et sicca morte Tyranni.

Sapient. 6. 7. Potentes potentes tormenta patientur. Psalm. 37. 2. Malefici funditus delebuntur. v. 14, 15. Gladium evaginaverunt impii, intenderunt arcum suum, ut prosternant pauperem et inopem, et truciden rectos corde. Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confiringetur. Exempla habemus illustria in omnibus Tyrannis. Saul saepe in furore suo gladium evaginaverat adversus Davidem innocentem; sed tandem in


page 108, image: s0180

cor ipsius atque viscera intravit, quando proprio gladio se ipsum confodit. 1 Sam. 31. 4. Ita etiam Sennacherib Rex Assyriorum, Ezechiae pientissimo Regi Iuda, et toti populo Israel horrenda quaeque minabatur, gladium sivum adversus eos evaginabat, et arcum intendebat, ut inopes ad resistendum prosterneret, et trucidaret rectos corde; sed gladius intrabat in cor eius, cum a propriis filiis suis Adramelech et Sarassar in templo Nisroth interfectus est. 2 Reg. 19. 36, 37. Iesai. 37. 36. Psalm 37. 38. Iniusti disperibunt SIMUL, tandem impii peribunt. Verissimum hoc esse, exempla Absolonis, Achabi, Herodis Ascalonitae, Antipae, Agrippae, Holofernis, Antiochi, Belsazaris, Neronis, Diocletiani, Aureliani, Valeriani, Iuliani, Phocae, aliorumque innumerabilium tyrannorum, evidenter docent. Ubi notandum, quod moneant Politici, tres tantum tyrannos nominari in veterum Historiis, quorum mors placida fuit; nempe, Dionysium Maiorem, Syllam, et Tiberium Imperatorem, sub quo Christus crucifixus est. At haec exempla neminem turbent. Nam licet non tragica morte sint exstincti in hoc mundo; tamen in altero saeculo dignam impietatis mercedem reportabunt. Tandem enim (ut David ait) impii peribunt. Quare non respiciendum est ad exigui temporis pompam et splendorem, quo hominum illi oculos perstringunt: (qui tamen est pollh\ fantasi/a, iuxta Spiritus S. iudicium, Act. 25. 23.) sed ad extremum sinem, qui erit in altero saeculo, animi nostri oculos convertere debemus. Pulchre Herodotus in Clione inquit: *e)k *qeou= ne/mesis2 mega/lh.

AXIOMA II. POLITICUM. Magnates sollicite caveant, ne ministros suos ingenuos, virosque cordatos, contumelia afficiant.

Nemo enim (inquit Partitius lib. 6. de Republ. tit. 6. p. 296.) aequo animo ferro potest, se contemptui ludibrioque haberi. Nam nullus dolor est maior, quam is, qui contumeliae mucrone vulnerat pectus animumque hominis ingenum. Plutarchus: Homines offenduntur contumeliis magis, quam ulla alia re; quia convicia videntur poficisci ex odio et malitia nimia. Contra violentas iniurias vi et armis conceditur defensio etiam hostibus. Carolus Borbonius (sicuti Ferronus lib. 7. de rebus gest. Gall. refert) plerumque in ore habuit Aquitani cuiusdamscitum responsum, qui rogatus a Carolo VII. Rege Galliae, Quo tandem praemio impelli kposset, ut sidem sibi tot magnis rebus perspectam falleret: non tuo, inquit, regno, non orbis imperio adduci possim, non omnium thesauris: Contumelia tamen et stomachosa iniuria possim. Exemlum illustre habemus in Belsazare. Hic interfectores suos Gadatam et Gobryam contumelia atque iniuria affecerat: Illum namque per ignominiam castraverat; huius vero filium occiderat. Ideoque illi de Tyranno isto immani e medio tollendo conspirabant, neque quiescebant, doec propositum suum in actum deduxissent: uti ex dictis patet. Simile exemplum habemnus in Caligula, Imperatore Romano. Cassius Chaerea vir fortissimus, contumeliose tractatus a Caligula, quaesivit occasionem eum interficiendi; id quod etiam praestitit, Caligula e theatro exeunte. Hic enim Cassium, quoties accedebat, licet fortissimum virum, mulierem vocabat, et signum dabat Cupidinis, seu Veneris aut aliud eiusmodi. Quibus contumeliis irritatus Cassius, non quievit prius, quam Caligulam interficeret. Dion. in Calig. Historia August. tom. 1. p. 6. 12.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

XXVII.

I. BELSAZARIS PROIECTIO. Belsazar ab hostibus suis trucidatus, instar surculi abominabillis, vestimenti sanguinolenti atque cadaveris putridi, abiectus atque sepulturae honore privatus fuit. Iesai. 14. 18, 19, 20. vide supra §. 19. Ubi notandum, quod privatio sepulturae, si cadat in impios, poenae loco habenda sit; uti exemplum Ioiakimi, Ierem. 22. 19. ostendit. Quia Rex quidem vinctus fuit catenis chalybeis, ut in Babylonem abduceretur, sicut 2 Paral. 36. 6. scribitur sed non fuit eousque deductus. Nam Nabuchdonosor mutato consillio eum vel Ierosolymis, vel in itinere interfecit, et inhumatum proici iussit; uti Ioseph. lib. 10. Antiqu. cap. 8. commemorat, nullo mortem eius desflente et luctu prosequente, atque ita sepultura asini sepultus est, h. e. insepulta sepultura; ut Cicero in prima Philipp. appellat. Non enim humi defossus aut tumulatus est, sed tristi spectaculo cadaver eius tractum, et sine sepulturae honore proiectum extra terminos Iudaeae, ut fieret esca avium et bestiarum.

USUS.

Hodie hoc Adagium [
[Gap desc: Greek word]
tafh\n o)/nou qa/ptesqai, h. e. sepultura asini sepeliri.] frequenter usurpari solet contra atheos atque praefractos Evangelii et Cenae Dominicae contemptores; quibus comminamur, nisi respiscant, fore ut ipsi quoque post obitum, non cum hominibus, sed cum asinis sepeliantur.


page 109, image: s0181

XXVIII.

II. DARII SUCCESSIO. Daniel. 5. vers. 31. legimus, quod Darius Medus Belsazari occiso in Regno successerit, natus annos sexaginta duos. Quibus verbis significat Daniel Propheta, quod Darius Astyagis filius, alio nomine Cyaxares dictus, Belsazari ultimo Babyloniorum Regi interfecto successerit. Licet enim in expugnanda Babylone, praecipua fuerit Cyri Persarum Regis virtus atuq industria: tamen Dario consanguineo et seniori (erat namque avunculus atque socer eius) Cyrus regiam dignitatem concessit, donec Dario mortuo plenam dignitatem consequeretur.

Elegans Epigramma.

Splenida dum celebrat positis convivia mensis
Belsazar, Imperii regia sceptra tenens:
Dum mentem exhilarat magnae Babylonis in aula,
Evacuans largo pocula plena mero:
Invitatque suas Baccho uxoresque, lupasque,
Foede conspurcans vasa sacrata Dei:
En Cyrus, vasti siccato fluminis alveo,
Sese infert intra moenia victor ovans.
Belsazar ipse luit dignas pro crimine poenas,
Et manus Euantum Mart perempt acadit.
Sic nox Chaldaico regno tulit unica finem,
Aurati capitis quod prius instar erat:
Ipseque (fata Deo sic disponente) Darius
Cum Cyro ad Persas transtulit imperium.

MEDORUMREGES Post divisam Monarchiam Assyriorum primam in III Dynastias.

CATALOGUS REGUM MEDORUM.

REges Medorum post divisam Monarchiam I novem fuerunt, quorum series haec est:

I. Arbaces, vel Arbactus.
II. Mandanes, vel Mandauces.
III. Sosarmenes, vel Sosarmus.
IV. Articas, vel Artecarmis.
V. Arbianes, qui et Cardiceas.
VI. Deioces, qui et Artaeus.
VII. Artynes, qui et Phraortes.
VIII. Cyaxares, qui et Astybares.
IX. Astyages, qui et Apandas.

REX MEDORUM I. ARBACES, vel ARBACTUS.

I.

ARBACES initio Medorum Praefectus fuit sub Sardanapalo. Quo pacto ille cum Phul-Belocho Sardanapalum regem Assyriorum effeminatissimum et luxuriosissimum devicerit, graphice describit Diodor. Sicul. lib. rer. antiq. Quae historia, quia est valde memorabilis, ex diodoro eam hic subiungere placet. Verba eius haec sunt: SYRDANAPALUS a Nino XXX Rex, (nobis est XXXVI) ultimus vero Assyriorum, excessit omnes superiores luxuria atque ignavia. Nam, praeterquam quod a nullis exterius conspiciebatur, vitam muliebrem duxit: cum pellicibus veste tum purpureâ indurus, tum molli lanâ contextâ, stolâ insuper muliebri, faciem, totumque corpus in modum meretricis fuco componens, ultra luxum muliebrem lasciviebat: vocem femineam loquendo imitatus. Non solum cibum potumque, qui voluptatem praeberent, appetebat; sed luxuriae quoque deditus, nunc viri, nunc mulieris vice abutebatur, omni posthabita sexus ac pudoris cura. Adeo vero deliciae, turpis voluptas, incontinentiaque in eo viguere, ut successoribus, post obitum suum, in sepulchro inscribi barbarica lingua mandarit; quo postmodum Graecus interpretatus est: Haec habeo, quae comedi: et quae cum amore et voluptate percepi. Illa plurima et praecipua relicta sunt. Vita in hunc modum turpiter exacta, Imperium Assyriorum, quod diutius perseverarat, evertit. Arbaces quidam genere Medus, virtute et animi magnitudine praeclarus, Dux erat copiarum, quae singulis annis in Ninum a Medis destinabantur. Contracta hic amicitia cum Babyloniorum Duce, nomine Belese, instigatus est ab eo, ut principatum Assyriorum deleret. Erat enim insignis inter Sacerdotes, quos Babylonii Chaldaeos vocant, peritus Astrologiae divinationisque, qu multis praedixerat, quae erant procul dubio futura. Hic Arbaci cum amicus esset, eum imperio omnuium potiturum praedixit, quibus Sardanapalus regnaret. Laudato viro, Satrapam se illum Babyloniorum, si vera praediceret, facturum promisit. Ipse tamquam Dei vocibus in spem clatus, eum prae reliquis Ducibus, tum benigne alloquendo, tum beneficiis ad suam benevolentiam attraxit. Cupiens autem Regem atuqe eius vitam inspicere, data uni ex eunuchis aurea phiala ad Sardanapalum introductus est.


page 110, image: s0182

Conspecta Regis mollicie et muliebri apparatu, illum ut nullius rei hominem despexit: magisque in spem incubuit a Chaldaeo datam, inita cum Belese societate, ut ipse Medos ad imperium, Persas ad defectionem sollicitaret, ille vero Babylonios barbarorumque Ducem sibi amicum ad communionem consiliorum impelleret. Cum tempus missionis exercitus advenisset, de more in patriam dimissi sunt ceteri. Arbaces ad Medos reversus illis persuavit, ut pro imperio; Persis, ut pro libertate sumerent arma. Similiter et Beleses Babylonios impulit ad libertatem, et ad Arabes legatis missis, praefectum eorum sibi familiarem ad societatem consilliorum hortatus est. Acto anno ad Ninum convenere omnes, succedere se de more ceteris simulantes, re autem vera, ut imperium sardanapalo auferrent. Erant quatuor gentes, quae in unum convenerant, numero milia hominum quadraginta, muniti castris, ac de rebus communibus consultantes. Cognita defectione, Sardanapalus aliarum nationum exercitum adversus desciscentes ducens, commisso certamine hostes superat, profligaati ad montes confugiunt stadiis a Nino distantes 70; quibus, cum denuo ad campos fortunam experturi descendissent, Sardanapalus cum omnibus copiis occurrit. Instructa acie, per praeconem ei, qui Arbacem aut Babylonium Belesem occidisset, talenta auri ducenta; qui vivos tradidisset, duplex praemium ac Mediae praefecturam pollicitus est. Verum nullum ea praemia moverunt. Commisso certamine, multi ex hostibus occubuere, reliquos Sardanapalus usque ad castra in montibus sita persequitur. Qui cum Arbace erant, adversis proeliis paventes, initio quid victis agendum esset, consultant: maior pars in patriam cuique redeundum, ibi praeoccupanda munia loca, alios in societatem bellli vocandos, necessaria ad bellum paranda esse censebat. Beleses Babylonius, asserens Deos multis cum laboribus periculisque victoriam polliceri, persuait, ut in bello perseverarent. Commissa igitur rursus pagna, Rex superior fuit: castris hostium potitus, usque ad Babylonios insecutus est. In eo certamine Arbaces viriliter pugnasns, multisque prostratis Assyriis, vulnus accepit. Tot adversis proeliis eorum, qui desciverant icti Duces, cum domum abire decrevissent, Beleses sub dio pernoctans, ex astrorum observatione recedere volentibus praedixit: Paucos post dies ultro illis auxilia adventura, resque corum in melius cessuras esse. Haec astris significare Deos. Suadere igitur se, ut suaearti fidentes, parumper Deorum beneficia exspectarent. Huic exhortationi parentibus Ducibus, promissumque exspectantibus tempus, nuntiatum est, Bactrianorum exercitum ad Regem mitti, propinquumque esse, magnis itineribus proficiscentem. Visum est igitur Arbaci reliquisque, cum expeditis militibus obviam proficisci ut aut defectionem persuaderent Bactrianis, aut ad id armis cogerent. Primum Duces, tum reliqui libertatem asserentes, copiis ceterorum sese addiderunt. Haec Sardanapalus ignorans, memor superioris fortunae, ad hilaritatem profusus, epulas militibus ex sacris, vinumque abunde praebuit, aliaque epiulis accommodata. His intentis Assyriis, Arbaces, qui pertransfugas hostium in castris negligentiam, ut qui vino ciboque gravati somno quietique indulgerent, norat, noctu castra hostium expugnavit: acie instructi in compositos, parati imparatos adorti, multis interfectis, reliquos in urbem compulere. Sardanapalus, cum exercitui Ducem praefecisset Salamenum uxoris fratrem, urbis curam custodiendae sumpsit. Hostes in locis patentibus iuxta urbem duobus proeliis copias regias fundunt, interfectoque Salameno, reliquos persequentes, partim in suga caedunt, partim in flumen Tigrim praecipites agunt, paucis, qui caedi superfuerant, in urbem compulsis. Adeo ingens numerus occisorum fuit, ut fluvius, redundante hominum sanguine, colorem mutarit. Obsesso in urbe Rege, multae nationes libertatis cupidine ad Arbacem defecerunt. Rex magno in discrimine regnum versari udens, filios tres, duasque filias, cum magna auria argentique copia in Paphlagoniam ad Cottam Praesidem misit, Ducum omnium sibi acceptissimum, tum per epistolas reliquorum, qui non defecerant, auxilia accerist, ad ferendam obsidionem paratus. Erat enim responsum progenitoribus datum, numquam Ninum capi posse, nisi cum fluvius urbis hostis fieret. Quod Rex numquam futurum ratus, spem ceperat obsidionis ferendae, et simul fututa auxilia exspectabat. Hostem urbem, quam propter moenium altitudinem expugnare nequibant, obsedere. Nondum enim catapultae, neque vinearum, neque arietis, quo muri urbium deiciuntur, usus erat. Lis, qui in urbe erant, omnes ad victum res et obsidionem tolerandam necessariae, Regis cura ad id antea impensa, supererant. Cum duobus annis obsidio perseverasset, per summum otium obsessorum, tertio anno continuis imbribus excrescens supra modum fluvius, cum partem urbis inundasset, muros deiecit ad stadia viginti. Vide Nahum. 2. v. 6, 7, 8. Hic Rex existimans tempus oraculi advenisse, desperata salute, ne in hostium potestatem perveniret, pyram in regia ingentem exstruxit, superque eam omni auro argentoque, omni veste insuper regia, impositis, uxoribus quoque atque eunuchis in medio pyrae


page 111, image: s0183

reclusis, se cremandum una cum his in ignem iniecit. Hostes auditâ Regis morte, urbem per eam, quae ab oraculo praedicta erat, muri partem ingressi, Arbacem regiâ stolâ indutum Regem appellatunt, omnium ei rerum potestate permissâ, Hoc pacto Assyriorum imperium, quod ad trigesimam prolem a Nino pervenerat, annosque plus mille et quadringentos duraverat, ad Medos transiit,

II.

Hic arbaces sedem regiam e Nino (sive Ninive) in Ecbatanam transtulit, eamque urbem a se conditam, caput regni Medici fecit, et Moenibus, portis, turribus, propugnaculisque munitissimam reddidit. Et hic ex sententia quorundam est Arphaxad, Rex ille Medorum, qui Iudith. 1. v. 1, 2. Ecbatanam condidisse legitur. Chytr. Onom. p. 54. alii vero Deiocem VI. Medorum Regem Ecbatanae auctorem tradunt: uti postea in historia eius dicemus.

III.

Arbaces, postquam 28 vel 29 annos regnaverat, moritur, Diodorus, Athenaeus, Velleius Paterculus, Iustinus, Orosius, Iornandes.

II. MANDANES.

Mandanes, aliis Mandauces, Eusebio et Iornandi Medidas appellatur, patri Arbaci in Regno successit, et imperavit 40 annis. Hoc regnante, Regnum Medorum seditionibus agitatum, in multas lacinias discerptum est, quarum magnam partem Assyrii occuparunt.

III. SOSARMUS.

SOSARMUS, (sic dictus ab Eusebio et Iornande.) Metasthene SOSARMON, Ctesiae Cnidio, et Diodoro Siculo, SOZARMENES dicitur, tertius Rex Medorum, Mandani patri successit, quiannis 40 regnaverat, et famâ nominis obscurâ praeest regno; quod variis seditionibus agitabatur, annis 30. Ctesias.

IV. ARTICAS.

Articas, qui Ctesiae Cnidio, et Diodoro Siculo dicitur Artecarmis, IV Rex Medorum Sosarmo succedit, qui 30 annis regnârat, et praeest regno annis 6. Ctesias.

V. ARBIANES.

ARBIANES (Ctesiae Cnidio, Diodoro Siculo et Metastheni sie dictus.) CARDICEAS ab Eusebio, et CARDICES a Iornande vocatur, succedit Articae, qui annis 32 praefuerat, et regnat annis 13. Diodor. ex Ctesia.

VI. DEIOCES.

I. Appellatio.

Hic Deioces sextus Rex Medorum Polyaeno, Orosio, Eusebio, et Iornandi DIOCLES: Ctesiae Cnidio et Diodoro, ARTAEUS vocatur. Aliis quoque ARPHAXAD appellatur; idque ex, Herodoti lib. 1. demonstrant. Quoniam hic Ecbatanam aedificaverit.

II. Regni occupatio.

Deioces cum privatus peculiari prudentia lites inter vicinos diremisset, Rex ab ipsis eligitur; uti Herodotus lib. 1.

III. Regni administratio.

Hic Rex fuit 1. iustissimus. 2. auctoritatis observantissimus.

1. IUSTISSIMUS fuit. Quia subditos suos non armis atque minis, sed legibus atque paternis monitis ad obsequium pertraxit. Unde Plutarchus, auctor ille gravissimus maximis eum laudibus effert. Nam historiam eius ex Herodoto, pro Nobilitate repetit, ubi generis obscuritatem cum virtutibus ipsius comparans: Enimvero (inquit) Deicoces ille tuus, quid nobilitatis subtrahit? Quid enim nobilitati honorificentius, quam a divina illa aequi bonique disceptatione, aequitate iustitiâque originem sumpsisse? Et vursus: Nec negabo, nobilitatem generis initia duxisse a virtute, eâdem fulciri, eiusdem radiis illustrari, etc.

2. AUTHoRITATIS OBSERVANTISIMUS fuit. Nam post delatum sibi a Medis regnuin priusquam illud susciperet, voluit sibi aedificia Imperio digna erigi, stipatores corporis sui adiungi, quos sibi ex universis Medis, quos voluit, delegit. Atque his munitus, et Regiâ cum moenibus constructâ, primus cavit, ne cui ad Regem ingrediliceret, sed per internuntios cuncta transigerentur, adeo ut neque conspieci Regem a quoqum fas esset; adhaec nec ridere, nec spuere, propterea quod omnibus factu deformia essent, coram liceret. Quae ideo (inquit Herodotus) faciunt circa Regem, ne videlicet eum cernentes aequles, et unae cum eo educati strenui et fortes indoleant atque insidientur, quin potius quiddam a reliquis hominibus diversum ipsis inesse videatur, si coram ipsum non intueantur.

Et haec consuetudo postea ab insequentibus Regibus observata est; sicut Ammianus Marcellinus


page 112, image: s0184

tradit, et ad perias quoque dimanavit. Hinc Esther ad Mardochaeum inquit: Omnes servi Regis, et cunctae, quae sub ditione eius sunt, provinciae norunt, quod, sive vir sive mulier, non vocatus, si interius atrium Regis intraverit, iuxta statutum statim interficiatur, nisi forte Rex virgam auream ad eum extenderit (pro signo clementiae) atque ita possit vivere. Esther. 4. v. 11. Erant etiam viae non faciles ad adcundos Reges. Nam ultra ostiarium palatii (qui illis pulouro\s2 dicebatur) erant Cubicularii; (quos Plutarchus in Themistocl. vocat kateunasa\s2) item satelllites, stipatores, qui Regiae foribus astabant, consistebantque ex Cyri praecepto purpurati torquatique; uti apud Xenoph. lib. 1. et. 2. Cyropaed. exstat. Tanta erat et regia illa veneratio, ut Regiae sellae honorem deferrent, et ei insidere, quam vocaebant basiliko\n qro/non, capitale esset. Quintus Curtius lib. 8. Frontin. lib. 4. strategemat. cap. 6. Valer. Maxim. lib. 5. cap. 1. Petrus Gregor. Tholosan. lib. 8. de Republ. cap. 3. §. 4, 5.

IV.

Multi viri docti existimant, hunc Deiocem esse Regem illum ARPHAXADUM, cuius in lib. Iudith. cap. 1. v. 1. fit mentio; et in ea sententia quoque est Herodot. lib. 1. Hic urbem Ecbatanam ex lapidibus quadratis et sectis condidit, fecit muros eius in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta; turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum. Iudith. cap. 1. v. 1, 2. Regiam Babylonicam in omnibus historiis nullam legimus magnissicentiâ superâsse, nisi illam, quam Herodotus lib. 1. putat ab hoc Dioce in Media aedificatam moenibus amplis simul et validissimis, quae ECBATANA appellatur. Murus septies circumactus arcem cinxit, in qua thesauri regii erant: ita tamen, ut circuitus unus altero esset gradatim sublimior, et pari quidem murorum in se altitudine, loci tamen beneficio, qui instar collis paulatim sese erigebat, solis pinnis promineret. Hae suis distinsctae coloribus iucundissimam adspicientibus praebuêre speciem. Nam primi ambitus pinnae colore erant albicante, secundi nigro, tertii purpureo, quarti caesio, quinti sandarachino, sexti argenteo, septimi pinnae auro fulgebant.

Hic Deioces annis 53 regnavit, iuxta Herodotum et Eusebium.

VII. PHRAORTES.

PHRAORTES (qui a Diodoro ARTYNES, et a Pausania variato modice nomine APHRAORTES appellatur) VII. Rex Medorum fuit. Hic affectavit bellicae fortitudinis gloriam, cuius studium cum et in Regni Proceribus accendisset, bellum Persis intulit, eosque sibi subiecit, inde Asiam infestat. Cumque magnam Asiae partem sibi subiecisset, Assyrios etiam bello aggreditur. Tandem in bello contra Assyrios cum parte exercitûs perit, anno regni 24. Herodot. lib. 1. Vide historiam Nabuchdonosoris I. Monarchae XLV 1. §. 2.

VIII. CYAXARES.

CYAXARES I. Diodoro dictus ASTYRARUS, aliis ASTYBARES, Phraortis Regisd Persarum et Medorum filius, cui in regno successit, componit et emendat a patre renovatam seu conditam militarem disciplinam, et parentis necem ulturus bellum cum Assyriis continuat, eos magno proelio vincit, et urbem Niniven obsidet, anno Mundi 3338. Herodot. lib. 1. Hic primus Asiae populos in provincias distinxit, primusque in suum quosque ordinem disdtribuit, hastatos, sagittarios, equites, cum primo omnia promiscua essent et implicita. Cum Lydis quoque signa contulit, et halym fluvium transgressus, (quo limite utebantur Lydi) HALYATTEM Regem bello aggressus est. Etsi autem multa proelia secunda faccret: tamen frangitur morâ, ac territus denique insolito solis. deliquio, quo subito dies in noctem conversus est, quod anno M. 3351, exercitu utroque in acie stante, atque armis depugnannte, contigit, de pace agi permitti. Arbiter pacis fuit Labynitus Babylonicus, hac conditione, ut Astyages filius Cyaxaris duceret Halyattis filiam, croesi, qui post regnavit, sororem; Qui Croesus postea Cyro Persarum Regi bellum intulit, quod Astyagem assinem suum regno pepulisset. Astyages quoque infestatus a Scythis, qui persequendo Cimmerios, populabundi in Asiam penetrarant, infelicem cum iis pugnam init, et clade affectus maxima, annis multis hostes eos gravissimos expertus est, amissis interea regni provinciis omnibus. Ideo de armis spem abicit, atque ad dolos se convertit, Principes illorum amicitiae et hospitii iungendi praetextu ad convivium invitat, hisqu in ipso prandio caesis, reliquam deinde multitudinem non magno negotio debellatam, iterum Asiâ eicit. Devictis autem Scythis iam demum anno M. 3370. Assyrios aggreditur, Niniven Metropolin Regni obfidet, expugnat et solo aequat. Herodot. lib. 1. Factum hoc est 200 annis post contionem Ionae Prophetae ad Ninivit as habitam, quâ illi permoti paenitentiam egerunt, et excidium, quod illis minabatur Deus, effugerunt.

Praedixerant hanc Ninives panoleqri/an, Nahum. cap. 1. v. 1. cap. 2. v. 7. cap. 3. v. 8. et Tobias cap. 1. v. 11. cap. 7. v. 3. c. 11. v. 1. c. 14. v. 2.


page 113, image: s0185

Icsaias cap. 37. v. 37. Sophonias c. 2. v. 13. Moritur anno Regni 32, vel iuxta alios 40. eique Astyages filius, Cyria avus maternus, in Regnosuccessit.

IX. ASTYAGES.

CAPUT I. DE ORTV.

I.

ASTYAGES, )*asua/ghs2, Civitatis Ductor, ein Stat-Vogt. Diodorus e Ctesia APANDAM nominat. Cyaxaris I. filius, Rex Persarum et Medorum, paarenti, qui annos 32 vel 40. regnaverat, successit, regnatuq an 35.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

II.

1. CONIUGIUM. Arienam Halyattis Lydorum Regis filiam in uxorem duxit. OCCASIO huivus coniugii (sicut Herodotus lib. 1. pag. 15. describit) haec fuit: Apud Scythas pecuarios cum esset seditio, caterva quaedam eorum secessit in terram Medicam, quâ tempestate Medorum Tyrannus erat CYAXARES, Phraortis filius, Deiocis nepos. qui Scythas hos, tamquam supplices, initio benigne alloquebatur, ac plurimi faciebat, adeo ut pueros ei traderet imbuendos, tum lingua Scythica, tum artificio arcûs utendi. Interiecto deinde tempore, cum Scythae venatum assidue irent, et semper aliquid afferrent; nonumquam tamen contingebat, ut nihil caperent. Quos ita revertentes manibus inanibus Cyaxares (erat enim, cum ingenti tenebatur irâ, peracerbus) probris insectabatur. Id illi ut se dignum a Cyaxare pati non ferentes, consilio habito, decreverunt, ut aliquem eorum puerorum, quos docerent, trucidearent, instructumque (ut feras instruere consueverant) Cyaxari offerrent, perinde ac venationem. Idque cum obtulissent, quam celerrime se ad Halyattem Saliattis filium Sardis conferrent, quod et factum est. Nam et Cyaxares, et qui aderant convivae, ex his carnibus gustaverunt, et Scythae perpetrato hoc, Halyatti se supplices praebuerunt: Quos postea reposcente Cyaxari, quod Halyattes redere abnuerat, bellum inter Lydos Medosque quinquennale conflatum est. Quo in bello aliquoties Medi victores exstiterunt, et nocturnum quoddam p???elium gesserunt. Sexto anno fignis collatis, cum aequo Marte certarent, stante acie contigit, ut repente dies nox efficeretur. Quam immutationem huius diei futuram Thales Milesius Ionibus praedixerat, hunc annum praefiniens, quo immutatio facta est. Lydi ac Medi ubi diem noctescere viderunt, a pugnando destiterunt, eoque propenfius ad pacem inter se constituendam festinarunt, auctoribus conventionis Siennensi Cilice et Labyneto Babylonio, qui, ut iusiurandum intercederet, et reconciliatio affinitate sieret, properarunt, decernentes, ab Halyatte ARIENAM filiam ASTYAGI Cyaxaris filio nuptum dandam. Quoniam (addit hoc velut e)pifw/nhma Herodotus) CONVENTIONES STABILES SINE INGENTI NECESSITUD INE INIRINON QUEUNT. Ineunt autem hae gentes foedera ritu Graecorum: tum feriendo brachia, qua illa humeris connectuntur, tum mutuum sanguinem delingendo.

III.

2. GENERATIO LIBERORUM. Ex hac autem Ariena Lyda coniuge Astyagi nati sunt liberi CYAXARES (alias Darius Medus dictus, qui patri in regno successit) et MANDANE. Quibus Ctesias addidit filiam alteram Amytin, quae Cyro nupserit. Sed haec fabula etiam a Xenophonte refutata, merito reicitur, praesertim quoniam idem Auctor Cyrum ab Astyagis familia alienum facit. Neque audiendus est Cedrenus, qui Astyagi Estheram coniugem tribuit. Quia ipse alibi hanc historiam retractans ad Artaxerxem Longimanum refert.

IV.

3. SOMNIUM Astyagis geminum. Herodotus natrat Somnium, quod Astyages per quietem viderat, nempe, Mandanen filiam suam tantum urinae facere, ut omnem ipsius, urbem impleret, et Asiam universam inundearet. KIdem quoque Herodotus, sicut et Iustinus, lib. 1. alterum somnium Astyages recitat, quo ex utero filiae suae ipsi dormienti videbatur enasci vitis, tantâ magnitudine, ut paldmitibus suis totam Asiam obumbraret.

REGULA.

Non omnia somnia sunt vana. Saepe namque sunt futurarum rerum quasi certa quaedampraesagia. Hoc autem de somniis non physicis, sed divinis, quae *qeo/pempta vulgo dicuntur, intellectum volumus. Exempla exstant plurima tum sacra, tum profana.

1. Gideon adversus Midianitas pugnaturus, noctu, comitate ipsum armigero Pharâ, in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae, descendit;


page 114, image: s0186

ibi ex militibus quidam narrabat proximo suo somunium, hunc in modum: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Midian descendere, cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit, et terrae funditus coaequavit. Respondit ist, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gideonis filii Ioas viri Israelitae. Tradidit enim Dominus in manus eius Midian et omnia castra eius. Cum audisset Gideon somnium, et interpretationem eius, adoravit, et reversus est ad castra Israel, et ait: Surgite: tradidit enim Dominus in manus nostras castra Midian. Iudic. 7. 10, 15.

2. Masescerus adversus Gildonem ad recuperandam Africam missus ab Honorio Imperatore, somniavit se Episcopum Mediolanensem Ambrosium videre, qui iam diu mortuus erat, pedo pastorali ter humum percutere, terque dicere: Hic atque in hoc loco. Itaque posterâ die, in eoipso loco parvo labore Gildonem superavit. Fulg. l. 1. c. 3.

1. Eodem die, quo Iulianus in Perside interiit, Dydimus Alexandrinus, ob Imperatoris scelera, contra Christianam religionem admissa, supra modum dolens, totus ieiuniis et precibus vacabat: cumque sequenti nocte forte in solio assidens somno oppressus esset, videbatur sibi videre equos albos in aere cursare, et qui in eis videbantur, eos ita praedicare: Nuntiate Didymo, hodie Iulianum hac ipsa horâ interfectum esse, ipseque idem illud Athanasio Episcopo significet. Didymnus igitur ilico somno solutus surrexit, cibumque cepit: Interitusque Iuliani paulllo post ex Perside annuntiatus est. Sozom. lib. 6. cap. 2.

4. Hecuba somniat, se facem ardentis ignis, quae universam Asiam et Europam inflammaret, peperisse. Ariolirespondent: futurum ut infans, quem in utero gestabat, esset causa excidii suae patriae. Fuit is paris, cuius incestis amoribus decennale illud bellum ad Troiam, ob non restitutam Helenam, gestum est, in quo universa

Graecia barbariae lento est collisa duello;

uti canit Horatius Epist. lib. 1. ad Lollium. Sabell. lib. 1. c. 1. Plura de somniis vide in historia Nebucadnezaris §. 16. pag. 79.

V.

IV. MARTIMONIUM FILIAE parum honestum. Astyages primo somnio suo (nempe quod sibi per quietem filia visa est antum urinae reddere, ut totam Asiam inundaret) permotus, de matrimonio filiae suae parum honesto consilium inivit. Cum enim a Magis didicisset, fore, ut qui ex filia sua nasceretur, Asiae imperium obtineret. regnosuo metuens, Medorum nemini eam tradere voluit uxorem; sed Cambysem quendam Achaemenis filium, Persam humilis sortis atque conditionis, generum sibi delegit. Quod silia inique animo tulit; sicut eventus docuit.

AXIOMA POLITIMCUM. Matrimonia inter inaequales personas contrahi non debent.

1. Sicut Rex Astyages viro Persae ignuobili et obscuro filiam suam elocavit.

2. Italegimus apud Saxonem Grammaticum histor. Dan. lib. 1. quod ULVILDA, Regis Danorum Hadingi filia, Guthormo privato homini nuptum elocata, gravissime conqueritur, se in obsoletos et despicabiles amplexus transmissam ab ignavo patre, suae felicitati tori commercium derogare, suam munditiem immunditiam ruralem contrectare, suam dignitatiem indignitatem vulgarem inclinare, denique ingenuitatem suam maritalem conditionem extenuare. Estque eo progresa haec Ulvilda, ut crebris interpellationibus virum eo adigeret, ut mortem regi spe potiundi regni inferret.

3. Dubravius, scriptor historiae Bohem. celeberrimus, de ULDARICO XXI. Bohemorum Duce ita scribit: Ne Uldaricus absque uxore plane solitarius ageret, initio statim principatûs animum ad matrimonium appulit. Evenit autem forte, ut a venatu revertens incideret in puellam riustiti cuiusdam hominis filiam, linteolorum tunc sordes ad sontem eluentem: Huius specie pellectus adequitat propius, illamque intuens, alloquitur familiarius, ac mox uxorem pctit, nihil motus dissuasione aulicorum; iocatus etiam inter eos, se unâ nocte effecturum, ut quae heri virgo rustica fuerit, eadem cras fieret Princeps mulier: prorsus ad exemplum M. Ciceronis, qui de iuvencula ducta cavillantibus idem respondit: Desinerent solliciti esse: unius enim noctis negotium esse, ut mulier et uxor fiat. Non potuit tamen efficere (addit Historicus) ut extra aulam res sugillatione careret, praesertim in coetu matronarum nobilium procaciter ignobilitatem Beatricis (id nomen sponsae erat) in cessentium.

4. Gerardus de Roo lib. 11. hist. Austriac. p. 392. de nuptiis MAXIMILIANI I. Imperatoris et BLANCAE Sfortiae ita scribit. Maximiliani cum Blanca Maria Sfortia nupiae non probabantur plerisque Germaniae Principibus, quod Sfortiarum ac Vicecomitum familiae Austriacae veteri, et tot maiorum imaginibus auctae prosapiae, impaar esset, videreturque Caesar, dote magis quam genere adductus, eam adfinitatem inire.


page 115, image: s0187

VI.

5.Cruentum Astyagis denepote trucidando CONSILIUM. Cum Astyages inaudiret filiam suam ex Cambyse marito impraegnatam, rursus somniavit, ex filiae utero vitem egredi, quae totam Asiam obumbraret. Ex quo somnio coniecturam cepit, parituram eam esse filium, qui totius Asiae Dominus futurus esset. Quare hoc somnio exterritus filiam gravidam ad se vocavit, filiumque ex ea natum, cuidam ex intimis familiaribus, Harpageo nomine, tradidit necandum. Qui cum tam crudele ministerium per se ipsum nollet exsequi, Mithridati regio bubulco negotium illud committit. Huic uxor erat nomine Spaco, quod Medorum lingua canem significat. Haec tum forte mortuum enixa erat partum. Quare cum regium puerum videret orma insigni praeditum, eum pro suo accepit, et 10 annis in casa sua pastorali educavit. Qui postea ab avo agnitus, et in Persidem ad parentes remissus de consilio sapientum est. Nam cum Cyrus adhuc puer per ludum iocularem a pueris Rex constitutus esset, Satrapae cuiusdam filium durius verberavit. Quod Astyages avus inaudiens, causam ei dicere demandavit, cur puerum illum Satrapae verberibus durius tractasset; respondit ille: Se ab aequalibus suis Regem factum; illum vero propter contumaciam iustas poenas dedisse., Quod cum Magi in eam interpretati partem essent, completam iam esse siomnii significationem, non tantum vitam nepoti donavit Astyages, verum etiam ob summam ingeniialacritatem morumque mirificam suavitatem, singulari amore complexus est, eumque (ut dixi) ad parentes suos in Persiam remisit. Herodotus lib. 1.

AXIOMA POLITICUM. Nemo successorem divinitus designatum e medio tollere potest.

Quia decreta Dei immutari haud possunt. Et consilium Domini manet in aeternum. Psal. 33. 11. Vide Petr. Gegor. Tholosan. lib. 21. de Republ. c. 3. pag. 1285.

Exempla exstant in sacris atque profanis monumentis plurima et maximeillustria.

1. Exemplas sacra.

1. SAUL voluit saepe Davidem necare, suspicatus tamquam meliorem et a Deo electum regnatuxum: sed non potuit. 1 Samuel. 23.

2. SALOMON voluit intersicere Ieroboam, servum suum seu praefectum tributorum; eo quod intellexerat eum regnaturum in 10 tribubus post mortem suam, ex prophetia Ahiae Silonitae Prophetae: sed non potuit. Dominus enim ita decteverat ob peccatum Salomonis, atque ideo effugiens manus eius, fugit in Aegyptum ad Sesac Regem Aegypti, donec mortuus fuit Salomon, et successit roboam in regnum; qui consultus a populo de remittendis tributis, cum noluisset, dedit occasionem im plendi voluntatem Dei: et elegerunt decem tribus iuxta praedictionem Prophetae, Ieroboam in Regem. Neque tamen fuit melior Ieroboam Salomone: quia et ipse fuit idoloatra. 1 Reg. 11. 30. 31, 40. 1 Reg. 12. 15, 20.

3. IOAS Ochoziae Regis Iuda filius, cum in crepundiis esset, omni virili stirpe Davidicae gentis, crudelissimo Athaliae aviae imperio, uno die exstincta, vita donatus est: opera aliena regno spoliatus, puer tamen adhuc Regnum recepit, 2 Reg. 11. Receptum turpiter amisisset, nisi aliud aliquanto trupius, omni gaza regia fuisset ab eo redemptum, Ad postremum, ferrum, quod in fans aliena effugit sollertia, sua ipsius effugere non potuit. 2 Reg. 12.

4. HERODES Ascalonita, Messiam recens natum Iudaeorum Regem e medio tollere conatus, multo effuso sanguine innocentium infantium, et sui ipsius et aliorum: verum irrito conatu. Nam decretum Dei erat, quod ex semine David Rex super solium Davidis usque ad tempus Messiae successurus esset., Idoque Herodes Regem successorem aeterni regni tollere non valuit. Matth. 2.

2. Exempla prosana.

1. ASTYAGES metuens sibi nasci successorem in Regno ex filia Mandane, iuxta sibi revelatum somnium, voluit perdere ex illa natum filium Cyrum: sed non potuit.

2. CAMBYSES Cyri filius, admonitus in somniis, quod Smerdis ei successurus esset: putans sortem eludere, curavit, fratrem suum Smerdin interimi: tamen non evitavit, quod decretum erat. Nam alius Magi filius, Smerd in se dicens, ei successit: et per seditionem regnum occupavit.

3. TIBERIUS Caesar post mortem Germanici factus crudelis, Astrologiae se dedit in hominum perniciem. Nam multos, indagata illorum nativitate, si quid excellens vel imperium concernens inveniret, occidebat. Galbam tamenfuturum Imperatorem non occidit.

4. VALENS Imperator Arianus successorem sibi destinatum exstinguere voluit, sed non potuit. Nam cum Daemonem consuleret, quis post eum imperio potiturus esset; accepit a Daemone literas Graecas *q*e*o*d. signisicans hoc esse initium nominis eius. Qua ratione Valens iussit occidi omnes. quotquot in nominum suorum initiis haberent has


page 116, image: s0188

literas, nempevel nomen Theodi, Theodosii, Theoduli: sed non potuit Theodosium successorem suum occidere.

II. ACTA POLITICA.

I. Irenica.

VII.

I. Astyagis in Harpagum crudelitas. Astyages autem, cognita Harpagi inobedientia, neglecti mandati sui ultionem de eosumpsit truculentem et plane tyrannicam. Nam unieum eius filium annos 13 natum mactavit, et ad vesecendum illius carne assa pariter et elixa eum invitavit. Peracta cena, Astyages Harpagum interrogavit: Nunquid laute vixisset? Cui cum annuisset Harpagus, mox caput, brachia et crura afferri iussit, interrogans: Nunquid agnofceret, filii sui carnibus se depulatum esse, et nunquid factum hoc ipsi placeretß At ille conceptum animo dolorem sic repressit, ut nihil perturbari tam tristi spectaculo videretur. Nihil igitur respondit aliud, nisi, sibi placere, quicquid Rex fecisset.

II. Polemica.

VIII.

II. Astyagis in bello fatuitas atque temeritas. Harpagus crudelitatis in se ab Astyage editae memor, altum pressit corde dolorem, deque ultione meditatus est. Cum enim Cyrus adolevisset, crebris illum hortationibus incitavit contra avum; quibus etiam persuasus Cyrus bello Astyagen petiit, eumque opera Harpagi cepit, regnoque exuit.

Quia autem multa in bello illo memorabilia occurrunt, placet illud ex Herodoto et Iustino plenius describere.

Circa hoc bellum Astyagis tria veniunt notanda. I. Occasio remota, est Astyagis in Harpagum crudelitas; de qua §. 7.

I. Occasio propinqua 1. Harpagi instigatio. Harpagus, cum Cyrus adolev isset, dolore orbitatis admonitus, scribit Cyro, ut relegatus in Persas ab avo fuerit, ut occidi eum parvulum avus iusserit, ut beneficio suo servatus sit, ut Regem offenderit, ut filium amiserit: hortatur exercitum paret, et pronam ad Regnum viam ingrediatur, Medorum transitionem pollicitus. Epistola, quia plam ferri nequibuat, Regis custodibus omnes aditus obfidentibus, exenterato lepori inseritur, legpusque in Persidem Cyro ferendus, fido servo traditur. Addita sunt retia, ut sub specie venationis dolus lateret.

I. Occasio propinqua 2. Oraculi admonitio. Cyrus lectis epistolis eandem viam somnio aggredi iussus est: sed praemonitus, ut, quem primo obvium postero die haberet, socium coeptis assumeret.

II. Praeparatio, sive callida persarum contra Medos concitatio. Cyrus somnio monitus. statim antelucano tempore iter ingressus, ruri obvium havit servum de ergastulo cuiusdam Medi, nomine Sybaren. Huius requisita origine, ut in Perside genitum audivit, demptis compedibus, assumptoque comite, Persepolin urbem regreditur. Ibi conveocato populo, iubet omnes praesto cum securibus esse, et silvam viae circumdatam exscihdere. Quod cum strenue effecissent, eosdem postero dic apparatis epulis invitat. Deinde cum alacriores ipso convivio factos videret, rogat, ut si conditio proponatur, utrius vitae sortem legant, hesternine laboris, an praesentium epularum? Praesentium, ut acclamavere omnes, ait; Hesterno similem labori omnem vitam acturos, quoad Medis pareant, se sequutos, hodiernis epulis. Laetis omnibus, bellum Medis se illaturos concludunt.

III. Bellum ipsum, idque geminum. Astyages bellum gessit contra Cyrum geminum: I. per Harpagum. Nam Astyages crudelitatis suae in Harpagum oblitus, summam belli eidem committit, qui ex ercitum acceptum statim cyro per deditionem tradidit: Regis tyrannidem perfidia defectionis ulciscens. Ita Deus tyrannidem Astyagis punire volens, sanam ei mentem abstulit, quod Harpago, quem atrociter laeserat, belli summam commiserit.

III. Bellum ipsum, idque geminum. Astyages bellum gessit contra Cyrum geminum: II. per se ipsum. In quo tria notanda: 1. Astyagis fortitudo. Ubi autem hoc Harpagi facinus audivit Astyages, contractis undique auxiliis, ipsemet contra persas proficiscitur, et repetito alacrius certamine, pugnantibus suis partem exercitus a tergo ponit, et in tergiversantes ferro agi ut in hostes iubet, ac suis denuntiat: Ne vicerint, non minus fortes etiam post terga inventuros, quam a frontibus viros. Proinde videant, fugientibus haec, an illa pugnantibus acies rumpenda sit. Ingens post necessitatem pugnandi animus exercitui eius accessit.

III. Bellum ipsum, idque geminum. Astyages bellum gessit contra Cyrum geminum: II. per se ipsum. In quo tria notanda: 2. Mascula mulierum persicarum ad viros fugientes oratio, eorumque castigatio. Cum autem persarum pulsa acies paulatim cederet, matres et uxores eorum obviam occurrunt, orant, ut in proelium revertantur. Cunctantiubs, sublata veste, obscena corporis ostendunt, rogantes, num in uteros matrum velint refugere. Hac repressi castigatione in proelium redeunt; et facta impressione, quos sugiebant, fugere compellunt.

Circa hoc bellum Astyagis tria ucniunt notanda. III. Bellum ipsum, idque geminum. Astyages bellum gessit contra Cyrum geminum: II. per se ipsum. In quo tria notanda: 3. Cyri felicitas et victoria. Atque ita Cyrus Victor exstitit, Astyagen avum suum cepit, eumque Regno exuit. Herod. lib. 1. Iustin. lib. 1.


page 117, image: s0189

AXIOMA.

Nimia principum crudelitas atque tyrannis subditis rebellionis occasionem praebet.

Exempla.

1. Ab ASTYAGE Rege Medorum defecit regnum, et a Medis in Persas translatum per Cyrum nepotem Astyatis fuit per coniurationem Harpagi. Is enim Harpagus iussus ab Astyage exponere et necare recens natum ex silia sua Cyrum, cum eum conservasset, incidit in odium Astyagis, qui in ultionem conservati nepotis, eius filium interfecit, epulandumque patri tradidit. Sed Harpagus ad praesens tempus dissimulato dolore, odium Regis in vindictae occasionem distulit, et ita prodidit regnum, et favit Cyro.

2. AMASIS Aegyptiorum Rex, cum plerosque ex suis ultimo supplicio affecisset, aliosque fortunis spoliasset, et in omnes insolentior et superbior fieret, eius simperium aliquantum toleratum est, donec Actisanes Aethiopum Rex in eum irrupit. Tunc enim odia occulta erupere: cumque multi ab eo descivissent, regno tandem pulsus est.

3. Refert de THRYZO Aelianus: ita eum subditis evasisse infestissimum, quod legem tulerit, ut nemo publice aut privatim invicem colloqui, aut sermones invicem miscere auderet, imo ne nutu oculorum manuumque gestu animi sensa erprimere. Sed cum adhuc vellet adimere flendi libertatem, et contra flentes cum satellitibus in forum pervenisset: subditos, ereptis satellitibus armis, suum quoque Tyrannum sustulisse.

CAPUT III. DE EGRESSV.

AStyages isto in praelio capitur, cui Cyrus nihil aaliud nisi Regnum abstulit, atque illud, postquam annos 259 steterat, ad Persas transtulit, nepotemque se in illo magis quam victorem gessit, eumque Hircanorum genti praeposuit. nam Astyates ipse reverti ad Medos noluit. Cyaxarem vero II, vel Darium Medum, avunculum suum, Medis praefecit, eeique titulum Regis indulsit, qui Regnum 28 annis administravit.

NOTA.

Hoc loco nunc de Dario Medo X. Medorum Rege agendum foret, iuxta communem Historicorum sententiam; sed nos commodius de eo in Monarchia II. agemus, quam in suas Dynastias dispescemus. Prima est Medica, in qua de Dario Medo: Altera est Persica, in qua de Cyro eiusque successoribus, usque ad Darium Codomannum Persarum Regem novissimum, dissertarionem su\n *qew=| instituemus.

SOLI DEO GLORIA.


[Gap desc: illustration]


page 118, image: s0190