Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
IN generali Monarchiae PRIMAE tractatione sex veniunt notanda: I. Triplex Monarchiae Primae appellatio. II. Typica Monarchia l proefiguratio. III. Generalis eius delineatio. IV. Monarcharum primoe Monarchioe enumeratio. V. Genealogiarum ordin atio. sive familiarum enumeratio. VI. Regia, vel habitatio.
Monarchia prima triplici nomine indigitatur.
1. Vocatur Monarchia BABYLONICA. Quia Nimorod charmi nepos Regiam suam sed em in Babylone Chaldaeae metropli posivit. Sicur pater ex Gen. 10. v. 10. Initum Regni eius fuis BABEL, quae ad confluentem Tigridis et Euphratis erat sita. Unde Babylonia vocatur terra NAMROP, qui primus Rex Babylonis fuit. Mich. 5. v. 6. et Reges primoe Monarchia dicuntur Reges Babylonis. Sic Nabuchdonosor, 2 Reg. 24. v. 1. Ier. 21, v. 2. 4. 7. 10. et Belsazar, Dan. 7. v. 1. Rex Babylonis vocatur, Esai. 13. v. 19. Baby. on vocatur Decus Regnorum.
2. Vocatur Monarchia CHALDAEA, vel CHALDAICA, a Regione Chaldoea Orientali, in qua Babylon sedes regia erat sita, et in qua regione Reges Babylonici regnabant, Hiac Nabuchdonserdicitur Rex Chadloerum, 2 Paral. 36. v. 6 17. et Esdre 5. v. 12. composito nominc (NB) idem vocatur Rex Babylonius Chaldaus. Esaioe 13. v. 19, Babylon vocatur Deucus Regnorum et Glroia Maiestatis CHALDAEORUM.
3. Vocatur Monarchia ASSYRIACA, vel ASSYRIORUM, ab Assur silio Serni, qui Regnum Assyriaeprimus sundiavit, et Monarchiam a Chaldaeis ad Assyrios, et sic a samilia chami ad stirpem Semi transtulit. Nam Assyrii a Semi filio, nempe Assur, descendunt. Hinc Assyria vocatur terra Assur, Mich. 5. v. 6. Et Reges prime Monarchoe ut Phul, 2 Reg. 15. v. 19. Tigaltphilosar, 2. Reg. 16. 7. Salmanassar. 2. Reg. 17. 3. Sennacherib, 2. Reg. 18. 13. qui et Sargon, Esai 20. v. G et Nabuchdonosor, Iudith 1. v. 5. Reges Assyriorum appellantur.
Monarchia prima Chaldaeorum vel Assyriorum in duplici visione apud Danielem Prophertam praefiguartur. In visione prima, quae describitur in cap. 2. per CAPUT AUREUM. In visione secumda; quae describitur in cap. 7. per LEONEM ALIS AQUILINIS ORNATUM adumbratur.
In priori visione Monarchia prima comparatur CAPITI AUREO, quintuplici decausa.
1. Propter dignitatem et eminentiam. Sicut enim caput in corpore humano est summum et honoratissimum membrum; quippeprimo et summo loco positum : ita quoque Monarchia Chaldaica inter quatuor mundi Monarchias, uti prima, ita quoque dignissima et honoratissima suit. Huc pertiner insignis locus ex Esdi. 13. v. 19. in quo vocatur Babylon DECUS REGNORUM et Gloria MAIESTATIS Chaldoeorum.
2. Propter sapientiam. Sicut caput est arx sapientia; quippe in quo ingenium, iudicium et memoria sedem sibi sixerunt: ita Monarchia Chaldaica ceteris omnibus
Huc etiam pertinet, quod Iustimus Martyr in paroenesi ad Groecosde Chaldoeis scribit: Consulente quodam oraculum Ethnicum, quinam unquam exstiterint vere pii et religiosi homines, tale responsum illi dedit:
Quod tamen nos potissimum de Merodachi, Nabuchdonsoris, et Evilmerodachi temporibus intelligendum esse statuimus.
3. Propter opulentiam. Quia haec Monarchia reliquis opulentior. ac praesertim auri abundantior fuit; sicut ex Dan. 3. v. 1 Esaia 13. v. 17, patet. Undeetiam Babylon AUREA, hoc est, auri ditissiam, dicta fuit, Esai. 14. v. 4. Quoniam a finitimis regnis et gentibus omnibus tributum auri accepti. (Ita namque vocem Ebraeam
4. Propter integritatem et vita innocentiam, quae in ca maior fuit, quam posterioribus saeculis. Tunc namque aetas vere aurea fuit, cui argentea, et huic postea aenea, et huic denique ferrea successit.
5. Propter clemmtiam. Quia licet etiam in hac Monarchia prima immanis tyrannis atque idololatria grassata sit, tamen tolerabilior populi DEI status sub hac Monarchia, quam sub aliis, fuit. Idcirco caput aureum appellatur, non in sensu absolesto, sed comparativo.
In secunda vistone (quae erstat Dan. 7. v. 4.) Monarchiaeprima comparatur Leoni alis aquilinis ornato. Quo duplex Monarchiae adumbratur status.
PRIMO: Status exaltationis; hoc est, quando in summos flore atque vigore fuit: illeque duplici similitudine depingitur.
Nam 1. Monarchia prima comparatur LEONI. Quia sicut Leo est omnium animialium animalgenerosisimum, animosissimum atque robustissimum, adeoque Rex animalium fimul tamen est atrox, atqueferox: Ita etiam Monarhia prima reliquis Monarchiis antecelluit, ob Monarchas generosos
II. Deinde Leoni isti ALAE AQUILINAE tribuuntur. Quae similitudo
1. In bonam partem. Sic Leoni Babylonico Alae aquilinae tribuuntur propter celerrimam regnorum acquisitionem et subiugationem. Quia Monarchae primi regni, praesertim autem Nabuchaonosor, in dilatando imperio et subiugandis diversis populis atquegentibus, adeo alacres atque veloces fuerunt, ut victoriis quasi
2. In malam partem. Sic Leoni Babyloncio ALAEDUAE tribuuntur propter superbam Regnorum duorum administrationem. Quia per duas alas Leonis duo Regna denotantur, nempe Babylonicum et Assyriacum: in illo metropolis Babylon; in hoc vero Ninive erat. Quae duo Regna initio uni monarchae parebant, et coniunctim ab co regebantur, usque ad tempus Sardanapali, quo prima illorum divisio est facta. Verum propter duas illas alas. hoc est, propter duo illa, quae coniunctim gubernabant Regna potentissima, Monarchae isti Leoni cristas erigebant. Nam statim in textu additur; quod Bestia alis e terra sublata sit, hoc est, quod supra communem hominum sortem sese
SECUNDO: Status Humiliationis; hoc est, quando in declinatione et decremento fuit. Illeque similiter duos gradus comprehendit.
I. Primo namque alae, quibus haec Bestia e terra efferebatur, ei sunt evulsae. Haec verba dupliciter exponi possunt: vel de Rege, vel de Regno ipso.
Si de REGE accipiuntur; tum vaticinium hoc accommodari potest vel ad Nabuchdonosorem, vel ad nepotem eius Belsazarem. Quando accommodatur ad Nabuchadonosorem; tun dicendum est, quod alae ei sint evulsae, hoc est, Nabuchdonosori, quando ille Regno suo privatus, per septennium cum bestiis terrae in silvis oberrare coactus est: tum sane alae superbiae ei ita sunt decussae, depressae atque contusae, ut in bestiam mutatus fuerit; sicut Dan. 4. v. 30. legitur. Quando vero haec verba accommodantur ad Belsazarem; tum sane alae ei sunt evulsae, quando aquilina illa alacritas, et velocitas, qua se antea supra communem aliorum hominum sortem extollebat, est depressa atque in terram prostrata, alacritate
Sin vero haec verba accipiuntur de REGNO; tum hic sensus est, quod Regno Babylonico alae sint evulsae, hoc est, quod illud omni
II. Deinde: Bestia in pedes velut homo stare coacta est, et cor hominis datum est illi, Dan. 7. vers. 4.
Haec verba
1. PARTICULARITER de quibusdam Regibus Babylonicis, qui antea velut alis aquilinis in aere volitantes, aliosque infra se spernentes, postea iusto Dei iudicio depressi ad humanam sortem redacti sunt. Exempla habemus in Sennacherib, qui
Vide 1 Reg. 19. v. 36, 37. Esai. 37. v. 37, 38. Similiter in Nabuchdonosore, qui etiam habebat cor leoninum, hoc est, animosum et superbum, atque alis aquilinis in caelum subvolare praesumebat. Dan. 4. v. 27. Poste alae ei sunt evulsae, hoc est, ipse propter superbiam mente captus, regnoque privatus et ex hominum societate eiectus, per septem annos bestiarum quadrupedantium ingressu, victu et habitatione est usus. Sed evoluto septennio cum paenitentiam ageret, summamque Dei altissimi potentiam agnosceret, super pedes velut homo stetit, et cor hominis ei datum est. hoc est, post castigationem divinam didicit sapere, atque agnovit, se hominem fragilem et mortalem esse, nec quasi aquilam in caelum volare debuisse. Quo facto humanam figuram, rationem et incessum, regnumque recepit.
2. UNIVERSALITER. Sic tum de Belsazare, tum de toto Regno intelligendum est. Belsazar enim cor leoninum, hoc est, tumidum, ferox atque superbum habebat, et alis aquilinis in caelum subvolare cogitabat, quando in convivio magnifico, quod optimatibus, uxoribus et concubinis apparaverat, vasa aurea et argentea, quae Nabuchdonosor pater (hoc est, avus eius) e templo Ierosolymitano asportaverat, afferri mandabat, atque ex iis cum optimatibus et uxoribus suis bibebat, Deum Israelis contemnebat, et contra Deos suos fictitios laudabat. Sed cum in illa hora apparerent digiti, quasi manus hominis cribentis contra candelabrum, in superficie parietis aulae, et Rex articulos manus scribentis aspiceret, Dan. 5. v. 3, 4, 5. tunc facies Regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant cum, et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad se invicem collidebantur. Ibid. v. 6. Ita ille, qui velut aquila in caelum volare cogitabat, quasi homo super pedes stare coactus est, et cor, quod antea leoninum, ei est ademptum, et cor hominis datum, alaeque aquilinae ei prorsus sunt evulsae a Dario Medo atque Cyro. Nam
Similiter etiam subditi eius, mores Regis sui perperam aemulabantur, (iuxta tritum illud sermone vulgi proverbium: Qualis Rex, tales subditi) et superbissimi erant, instar leonis, alis aquilinis volare satagentes; quia omnes gentes terrae prae se contemnebant, seque solos prae omnibus mortalibus
Monarchiae primae tres sunt Gradus:
I. Ortus. In quo Dynastia I. viguit;
II. Progressus. In hoc tres Dynastiae notandae sunt:
Dynastia II. in hac Monarchiae Lamplificatio, hoc est, utriusque Regni Chaldaici et Assyriaci coniunctio facta est,
Dynastia III. In hac facta est Monarchiae I. disiunctio vel divisio.
Dynastia IV. in hac facta est Monarchiae reparatio, h. e. nova utriusque regni Babylonici et Assyriaci coniunctio.
vel a Belo primo Assyriorum Rege, iuxta Africanum; qui anno 29 Regni sui, devictis Babyloniis,
vel a Nino, iuxta Iustinum, qui Niniven, in Assyria sitam, Regiam suam esse voluit, primo ab Assure aedificatam, et deinde a Nino magnifice amplificatam. Haec utriusque Regni coniunctio duravit usque ad Saranapalum.
1. Quando facta? Post occasum Sardanapali; qui, obsessus a Praefectis suis, salute desperata, in pyra se ipsum combussit.
2. A quibus? A Praefectis eius,
Arbace. Hic Regnum Medicum renuit, et Ecbatanam sedem Regiam suam esse voluit.
Belocho. Hic regnum Babylonicum et Assyriacum occupavit.
1. Quando facta? Post interfectum Sennacheribum, anno M. 3229.
2. A quo?
1. iuxta quosdam a Nabonassare, a quo celeberrima illa aera Chaldaeorum originem ducit; testo Iosepho l. 10.
2. iuxta alios, a Merodacho Praefecto Babyloniae, qui filium Sennacheribi Assarhaddonem Regem Assyriorum vicit, et totum Assyriorum Regnum Babylonico adiunxit; teste Sleidano lib. de 4. Monarchiis.
III. Egressus. Hic notanda Monarchiae eversio,
Qundo, et a quo facta?
Monarchia I, quae a Nimrodo est fundara A. M. 1788, eversa est in Belsazare ultimo Babyloniorum Rege, a Dario Medorum, et Cyro Persarum Rege, A. M. 3434. Stetit 1646. annis.
1. Nimrod.
2. Belus.
3. Ninus.
4. Semiramis.
5. Ninyas. (Zameis.)
6. Arius.
7. Aralius.
8. Baleus I. (Xerxes.)
9. Armathrites. (Armamithres.)
10. Belochus I. cognomento Priscus.
11. Baleus II.
12. Altadas. (Sethus.)
13. Mamitus.
14. Mancaleus.
15. Sphaerus.
16. Mamelus.
17. Sparetus.
18. Ascatades.
19. Amyntas.
20. Belochus II.
21. Bellopares. (Balatores.)
22. Lamprides.
23. Sosares.
24. Lampares.
25. Pannias.
26. Sosarmus.
27. Mitraeus.
28. Tautanes.
29. Teutaeus.
30. Tinaeus.
31. Dercilus.
32. Eupales. (Eucpacmes.)
33. Laosthenes.
34. Pyrithidias.
35. Ophrataeus.
36. Ophraganeus. (Epacheres.)
37. Ascrazapes. (Aeracarnes.)
38. Sardanapalus. (Tonosconcoleros.)
39. Belochus. (Phul-Belochus.)
40. Phul-Assar. (Tiglat-Philassar.)
41. Salmanassar. (Nabonassar.)
42. Sennacherib. (Sargon.)
43. Assarhaddon.
44. Merodachus. (Merodachus-Baladan. Mardocempad.)
45. Ben-Merodachus.
46. Nabuchdonosor I. (Nabulassar vel Nabopollassar.)
47. Nabuchdonosor II. cognomento Magnus.
48. Evil-merodach.
49. Belsazar.
1. NIMRODUS.
Ex eo tempore, quo Ninus Niniven condidit, duae distinctae suerunt in Monarchia I. regiae: una in urbe Babylon, altera in Ninive. Monarchae autem diversi, pro cuiusque indole, modo illam, modo hanc Regiam incolebant; quod notatu est dignisimum.
In Dynastia I. Nimrod et Belus
In Dynastia II. Ninus Ninive a se condita
In Dynastia II. Semiramis initio Ninive
In Dynastia II. Semiramis postea Babylone
In Dynastia II. Ninyas Babylone aliquamdiu remansit: postea Niniven repetiit.
In Dynastia II. Ninyas Idem exemplum omnes successores eius usque ad Sardanapalum sequuti sunt.
In Dynastia III. Ninive regia sedes permansit a Sardanapalo usque ad Assarhaddonem, qui victus est a Merodacho praefecto Babyloniae.
In Dynastia IV. Merodachus, expulso Assarhaddone, vel patriae amore quodam, vel quod minus Assyriis fideret, Babylonem praetulit,
Et hac de causa Reges e Nini et Phulbelochi stirpe, Assyrii; e Merodachi vero prosati, Babylonii nuncupantur: licet etiam Phulbelochus gente Chaldaeus fuerit.
IN
1. GENERATIO. Nimrodus fuit filius Chusi, nepos impii Chami, pronepos Noae. Gen. 10. v. 8. Quod autem Moses illum non inter reliquos Chusi filios v. 7. enumeratos; sed v. 8. seorsim ponit: illud factum vel propter generationem eius diversam, quod forsan illegitimus fuerit, vel, quod verius, propter eius
2. APPELLATIO. Circa appellationem Nimrod tria veniunt notanda.
Primo,
Secundo,
Tertio,
1. Ebraea. Sic Nimrod
2. Germanica. Sic quidam viri docti in Germanico huius vocis etymo luserunt, dicentes, quod Nimrod dicatur, quasi
In progressu notanda est Nimrodi vita, eaque gemina: 1. Privata, 2. Publica.
Nimrod a Mose vocatur
Quod vitam Nimrodi publicam attinet, notandasunt Acta eius triplicia: 1. Politioa. 2. Ecclesiastica. 3. O Economica.
Nimrod persona politica fuit, et primus in orbe Monarcha. Eius autem acta politica sunt duplicia: Togata, et Bellica.
Acta Togata concernunt Imperium eius. Circa quod tria veniunt consideranda: 1. Imperii ortus atque modus. 2. Tempus. 3. Locus.
1. IMPERII ORTUS Moses Gen. 10. 8, 9, Nimrod coepit
Haec verba bisariam intelligi possunt.
Primo, IN MALUM. Sic quidam dicunt, quod Nimrod fuerit Tyrannus, hoc est, coeperit tyrannice alios opprimere atque in suam potestatem redigere. Hactenus enim Noah, eiusque posteri, per singulas familias placide gubernaverant alii alios, nec de stabilienda aut per vim acquirenda in alios potentia laboraverant: Hic autem primus imperium in plures violentum affectavit atque usurpavit.
In hac sententia plerique sunt Theologi, et Ecclesiae Doctores. Hieronymus in quaest. Ebraic. Gen. ita scribit: Nimrod arripuit insuetam primus in populo tyrannidem. Chrysostomus homil. 29. Abusus est Nimrod naturae privilegiis, novum servitutis modum invenit, et Princeps atque Rex fieri attentavit. Philo quoque in librode Gigantibus, Nimrodum
Deinde, IN RONUM a quibusdam accipiuntur illa verba: Fuit potens venator coram Domino, vel ut in textu Ebraeo est, in conspectu Domini: hoc est, Dei iussu atque mandato certam politiae formam sive Monarchiam primam instituit, et leges honestas praescripsit, hominesque in officio continuit, ad tuendam Remp. et Ecclesiam, adeoque ad Dei gloriam.
Verum hanc sententiam quidam refutant; qui Nimrodum simpliciter Tyrannum appellant. Illudqueprobant I. EX NOMINE. Quia dicatur Nimrod, quod nomen apostatam, rebellem, seditiosum defectorem notat. Vide §. 5. II. EX PERITHRASTICA NIMRODI DESCRIPTIONE. Quiafuit
Verum nos distinguimus inter ipsam potestatem
2. IMPERII TEMPUS. Initium Monarchiae Babylonicae a Chronologis diversis diversum statuitur.
Coepit anno
Ab orbe condito
A diluvio
1788. iuxta Lutherum, Bucholzerum in Chronol. pag. 3. Dress. in Millen. 11. p. 100.
1789. iuxta Eliam Reusn. in Chron. p. 181.
1718. iuxta Sethum Calvisium in Chronol. p. 5. et D. Helvicum in Chron.
131. iuxta Berosum lib. 4. et Chytr. Onom. p. 101. Dress. Millen. 11. p. 94.
162. iuxta Sethum Calvis. Chron. p. 5.
[De initio Monarchia Babylonicae Historici et Chronologi variant. Non enim apponuntur Regibus Babylonicis et Assyriacis anni cerro explorati, sed tantum probabiles; illique non a priori, sed a posteriori investigandi sunt.
Duas autem hoc loco supputationes attingemus.
Una est LUSTINL Hic licet non omnes Reges Babylonicos aut Assyriacos recenseat, talem tamen annorum numerum ponit, qui et cum scriptura et cum aera Babylonis bene convenit. Nam e Trogo Pompeio asserit, Monarchiam Assyriorum a Nino (quem ille primum Monarcham esse ait) usque ad casum Sardanapali stedisse annos 1300. Adde his annos 55 Beli patris ante Ninum, aut annos 65 iuxta Augustin. lib. 16. de Civ. D. c. 17. et habebis 1355, vel 1365. et proxime pervenies ad inicium aerae Babylonicae, quae coepitanno M. 1717. vel 1718.
Altera est DIODORI SICULI, quae cum Iustini suppuratione pulchre congruit. Hic Diodorus e Cresia Cnidio Dicit, Regnum Assyriorum stetisse annis 1360, usque ad casum Sardanapali. Numera retro annos 1360 a casu Sardanapali, qui contigit circa annum M. 3073, et pervenies ad caput aerae Babylonicae, hoc est, ad initium Beli. Babylonis autem aera a Callisthene Philosopho prodita fuit, qui Aristoteli de antiquitate rerum Chaldaicarum quaerenti, ex Archivis Babysonicis rescripsit, captam ab Alexandro M. Babylonem anno 1903 ab Epocha Babylonica, ut est apud Simplic. Capta est autem Babylon ab Alexandro Magno anno M. 3619. Hinc annis 1902 deductis, manet initium regni Babylonici, nempe anni 1717.]
3. IMPERII LOCUS. Locus aut sedes Imperii Nimrodici fuit geminus: 1. Communis. 2. Proprius.
LOCUS COMMUNIS, in quo Nimrod sedem Regni sui fixit, fuit Terra Sinear, Gen. 10. v. 10. et. 11. v. 2. Ita olim vocata fuit Babylonia, vel Chaldaea, quae est regio in Asia maiori potentissima versus orientem respectu Iudaeae, sita intra Tigrim et Euphratem. Vide Plin. lib. 6. c. 28. Strabon. lib. 16. Volaterran. lib. 11. Geograph. Hinc Chaldaea dicitur Terra Nimrod, Mich. 5. v. 6. Et Reges Babyloniorum dicti sunt Reges Chaldaeorum. Ier. 37. 38. 39. 40. et in Daniele. Et Monarchia prima Chaldaica vel Babylonica appellatur.
LOCUS PROPRIUS fuit BABYLON. Nam Nimrod urbem Babylonem primus ad Euphratem aedificavit, eamque regni sui metropolin regiamque sedem esse voluit; sicut Moses Gen. 10. v. 10. dicit: Principium Regni eius fuit Babel.
Condidit quoque Nimrod praeter Babylonem tres alias in Chaldaea urbes munitissimas, nempe Erech, Accad, et Calne. Gen. 10. v. 10. De quatuor autem hisce urbibus diversae exstant Doctorum opiniones.
Quidam illa nomina intelligunt in sensu coniuncto de una eademque civitate, nempe Babylone, quae fuit
Quidam vero, ut D. Lutherus et Targumici interpretes, aliive, haec quatuor omnia accipiunt in sensu disiuncto, hoc est, pro quatuor distinctis urbibus; idque verissime. Nam I. BABYLONA Ionathane in Targum vocatur Babylon magna. II. Erech. [
Praeterea in urbe Babylone Turrim stupendae molis Nimrodus aedificavit, Gen. 11. vers. 3, 4.
Haec autem TURRIS quadrupliciter considerari potest.
I. ORIGINALITER. Sic causa consideranda est Efficiens; quae fuerunt Architecti, nempe plurimi ex filiis et nepotibus Noae, inter quos Nimrodus Princeps atque
II. MATERIALITER. Materia Turris fuerunt lateres ad ignem cocti, et bitumen: illi quidem vicem lapidum expleverunt; hoc vero pro caemento adhibitum fuit. Strabo lib. 5. fol. 705. scribit: In Babylonia bitumen multum innascitur; unde glebae maximae concremantur ad aedificia idoneae, quae ex coctilibus fiunt lateribus.
III. FORMALITER. Formam Turris Architecti mente conceptam ore suo exprimunt, nompe quod in urbe sua (scilicet Babylone) Turrim aedificare velint tantae altitudinis, ut caelum attingat. De hac Turri ambigit D. Augustinus lib. 16. de Civit. Dei c. 4. utrum unam, an vero plures intelligant: Quoniam usitatum sit, nomine singulari non semper individua, sed saepe speciem indicare; ut cum miles pro militum exercitu, rana et locusta in Exodo pro multitudine illarum bestiarum usurpatur. Verum nos respondemus, quod altitudo atque amplitudo operis haud admittat ut credamus, illos plures eiusmodi turres molitos fuisse. Herodotus de Turri hac Babylonica ita scribit: In medio Iovis Beli templo, quod
IV. FINALITER. Finis huius Turris ex parte aedificantium fuit triplex: Oeconomicus, Politicus, Ecclesiasticus.
Finis Oeconomicus suit, ut Nimrodus magnificam Arcem regiam haberet, in qua magno cum
Finis Politicus fuit, ut novum in terris imperium constitueret, atque firmissimum adversus vim hostium haberet praesidium. Quia enim Tyrannus erat, hostes suos metuebat. Tyranni namque
Exemplum memorabile habemus vel in solo Domitiano Imp. Hic metu insidiarum, porticuum, in quibus spariari consueverat, parietes, phengite laide distinxit, ut eius splendore per imagines, quicquid a tergo fieret, praevideret.
Finis Ecclesiasticus fuit, ut Idololatriam suam stabiliret, atque longe lateque propagaret. Debuit enim Turris ista oraculum esse, ad quod omnes undique homines concurrerent, tamquam ad sedem Dei peculiarem. Verum Tragicus fuit fastuosi et temerarii huius aedificii eventus. Nam Gen. 11. v. 5. seqq. legimus, quod Deus urbem et turrim aedificantium lustraverit, factum atque temerarium eorum institutum
Consilia impia, temeraria atque superba, sunt TURRIS BABEL. Qui enim illa adversus Deum, Ecclesiam et Remp. suscipiunt, aedificant turrim Babel; sed similem tandem eventum sortiuntur. Quemadmodum enim Deus turrim Babel, cuius singulae partes
Quaestio hic moveri dubia potest: Anne etiam urbs Ninive a Mirodo sit aedificata?
Ratio dubitandi desumitur ex Gen. 10. v. 11. ubi haec verba leguntur: E terra hac egressus est Assur,
Haec verba ab Interpp. bifariam explicantur.
1. Quidam vocem
2. Quidam nomen
Ad I. argumentum contrariae partis dicimus, quod in eo committatur Elenchus petitionis principii. Siquidem pars adversa pro concesso sumit, quod concedi non debet, neque potest. Nam dicunt esse hoc loco Ellipsin. At unde illam probant? Sic enim poni debuisset
Ad II. argumentum dicimus, si Assur hoc loco accipitur non proprie, sed metonymice, pro regione Assyria, et Assyriis, ut vult Piscator et Pareus; tum inexplicabilis foret quaestio, Unde Assyria et Assyrii nomen sortiti fuissent.
Ad III. argumentum dicimus, quod alienum a Mosis instituto non sit in descriptione Nimrodi Assuris nomen exprimere, licet distinctae eorum sint Genealogiae: ille namque ex impii Chami, Gen. 10. v. 6, 7, 8. hic vero ex Semi prosapia oriundus fuit. Genes. 10. v. 22. Nam quia Moses primae Monarchiae, quae Babyloniorum et Assyriorum fuit, et Regiam habuit Babylonem, mentionem fecit, Gen. 10. v. 9, 10. ideo
Nimrodum plurima gessisse bella, extra controversiam est. Nam non tantum Imperium armis constituit, sed etiam constitutum armis defendit. Cum enim homines insuerum illud imperii iugum aegre subirent, illudque subinde excutere attentarent, nolentes volentes eos parere coegit. Unde etiam potens Venator appellatur. Fertur quoque anno Imperii sui 45 cum exercitu Principes Coloniarum misisse huc illuc, Assur, Medum, Magogum, Moscum, qui Regna sui nominis conderent, nempe Assyrium, Medum, Magogum (regnum Scitharum) et Moscum (regnum Moscovitarum:) quorum duo prima ad Asiam; duo vero postrema ad Asiam et Europam pertinent. Quia omnes ipsum pro Monarcha summo agnosebant, donec tandem tyrannico eius iugo pressi sese vindicarent atque deficerent. Vide Sleidanum lib. de 4. Monarchiis. Hinc Xenophon primos hominum Chaldaeos lare regnasse; et Plin. lib. 6. c. 26. Babylonem gentium Chaldaicarum caput dici, summamque in toto orbe claritatem obtinuisse scribit.
Quaestio hic moveri potest: Quisnam primus belli auctor fuerit?
Tres circa hanc quaestionem distinctae sese offerunt sententiae.
I. Iustinus Historicus, Ninum Assyriorum Regem finitimis primum bella intulisse, auctor est.
II. D. Christophorus Pelargus Com. in Gen. p. 265. putat, quod
III. Verum omnium optima est sententia, si dicatur Nimrod primus belli auctor. Etenim ille a Mose Gen. 10. v. 10. expresse potens in terra VENATOR appellatur, utique non tantum ferarum, sed etiam hominum, quos belligerando in potestatem suam redegit; uti ex sequentibus plenius patebit.
Post diluvium impius ille Chamus, et inter Chamitas Nimrodus praecipuus Ecclesiae Idololatricae auctor exstitit. Nam ipse Turrim Babylonicam stupendae altitudinis (uti Targum Hierosolymitanum habet) eum in finem aedificavit, ut in summitate eius idolo suo templum conderet, et homines, ad tantum spectaculum undiquaque concurrentes, ad idololatriam sensim pertraheret. Atque propter hanc etiam hominum seductionem, Venatorem illum appellatum fuisse, idem Targum annotavit. Verba
Nimrodi coniux fuit RHEA, ex qua filium Iovem Belum suscepit; iuxta plerorumque Historicorum sententiam. Utrum plures genuerit liberos, incognitum est. Solius Beli fit mentio, qui patri in regno successit. Alii Historici statuunt, Belum fuisse Arphaxadum fratrem Assuris, qui cognomento Belus dictus fuerit: sed de hoc plenius suo loco dicturi sumus. Alii denique putant, Belum non fuisse filium Nimrodi, et ex stirpe Chami; sed fuisse filium Semi, qui alias Assur dictus fuit. Gen. 10. v. 22.
Tempus, quod a publicis negotiis vacuum habuit Nimrodus, venationibus impendit, atque ita dum bestias nimium insectatus fuit, animum quoque bestialem, hoc est, crudelem erga homines induit. Nam experientia testatur, eos, qui venationibus perpetuo occupantur, fanguinarios ac crudeles ut plurimum fieri. Exemplum, quamvis in re dissimili, habemus in Domitizno Imperatore. Hic namque stylo muscas interficiens, crudelitatem ex illo quottidiano exercitio didicit.
Denique Nimrodus, qui velut Tyrannus multa hominum milia perdidit, et ipse praeter omnem spem et opinionem periit. Nam (ut Cedrenus scribit) Turris Babylonica ab ipso aedificata, subito vento disiuncta,
Regnavit Nimrodus annos 56. et successorem habuit Iovem Belum: quem plurimi Historici existimant eius fuisse filium.
De hac quaestione sex reperiuntur Doctorum sententiae.
I. Petrus Gregorius Tholosan. l. 19. de Republ. cap. 1. sect. 2. statuit ADAMUM primum fuisse a Deo constitutum Magistratum: tum quia ad imaginem Dei conditus fuit, cuius pars vel certe consequens est dominium; tum quia iubetur praeesse piscibus maris, volatilibus caeli, adeoque universis animantibus, quae moventur super terram. Gen. 1. vers. 28.
Resp. Verum haec Tholosani sententia in arce veritatis ponenda non est. Nam 1. distinguendum inter imperium in creaturas irrationales, et inter imperium in homines. Illud fuisse huius praeludium concedimus; sed tamen alterum ab altero distinctum esse et manere, contendimus. 2. Distinguendum inter imperium Paternum, et Monarchicum: illud Adamus in
II. Quidam contendunt, CAINUM primum fuisse in orbe Monarcham. Quoniam Gen. 4. 17. Urbem nomine Henochiam condidisse legitur.
In hac sententia est Augustinus, qui lib. 15. de Civit. Dei c. 20. scribit; Cainum
Resp. Verum nos dicimus, quod vox Monarchiae dupliciter accipiatur.
1.
2.
III. Quidam NIMRODUM;
IV. Quidam BELUM;
V. Quidam NINUM;
VI. Quidam denique NABUCHDONOSOREM M. primum mundi Monarcham fuisse affirmant. Quoniam ille primae Monarchiae Rex primus appelletur Dan. 2. 39.
Verum nos respondemus, quod Nimrodus fuerit primus in orbe Monarcha. Ubi tamen notandum, quod ortus Monarchiae primae dupliciter considerandus sit. 1.
Anabaptistae negant Magistratum esse sanctam atque bonam Dei ordinationem; ideoque illum plane tollunt; eique ne inter pios quidem locum concedunt. Hunc autem furorem suum atque delirium exemplo Nimrodi probare conantur. Ille namque primus in orbe Monarcha fuit. At ille fuit rebellis et seditiosus, Deo minime placens; id quod ipsum nomen Nimrodi arguit, quod amarum Dominatorem significat, a
Cuius malum est principium, illud est malum; ac proinde abrogandum.
Atqui Imperiorum atque Magistratus malum est principium in Nimrodo. Ipse namque
Resp. Primo: Ad Maiorem dupliciter. I. Per inficiationem. Non statim omnia quae ex malo principio sunt orta, sunt tollenda, si ipsa pr se sint bona atque utilia: idque triplici exemplorum genere demonstrari potest. Quorum primum est Ecclesiasticum. Multi baptizantur absque fide et paenitentia, neque tamen ideo anabaptismus introducendus est, hoc est, Baptismum repetere licet. Quia Baptismus etiam illegitime acceptus, postea fit ratus atque legitimus, quando vera paenitentia agitur. Alterum est politicum. Regii status in populo Israelitico principium fuit malum, nempe populi fastidium, superbia atque
Deinde: Ad Minorem Theologi bifariam respondent.
1. Alii Nimrodi Imperium laudant, quod nempe ipse memor gladii abavo suo Noae divinitus concessi, reprobos et contumaces poenis coercendos, et idcirco Regnum aliquod armis constituendum in animum induxerit. Et sic Venator coram DOMINO appellatur, quia et feras et latrones cepit, et a Deo armatus est robore et successibus, ut constituere durabilem Imperii formam legibus, iudiciis et praesidiis, et sontes vi trahere ad poenas posset. Et sic Deus singulari consilio societatem humani generis muniit, et ordine maxima Imperia, quae Monarchiae nominantur, constitui voluit, ut plures Gentes coniungi possent, et unius summi Imperii
2. Alii Nimrodi Imperium vituperant, quod nempe tyrannicum fuerit. Et hi distinguunt inter rem ipsam, et modum quo quis rem consequitur. Res ipsa saepius est a Deo, et probatur Deo; licet modus quo quis eam consequitur, non sit a Deo, neque probetur Deo. Sic Ministerium Ecclesiasticum et sancta Dei ordinatio; licet modus saepe sit vitiosus, quo quidam in illud sese ingerunt. Sic divitiae in se et per se sunt et manent bonae; (quia sunt insigne Dei donum) licet modus, quo avari eas ad se rapiunt, non sit a Deo. Ita etiam de Imperio Nimrodi dicendum. Nimrodi Imperium non a tyrannide coepit, sed cum tyrannide coniunctum fuit. Quare aliud est potestas, et aliud est abusus potestatis. Ipsa potestas est a Deo, et initium a Dei ordinatione cepit. Deus namque post diluvium Magistratum instituit. Gen. 9. 5. Formula institutionis haec est: Qui sanguinem hominis fuderit, eius sanguis PER HOMINEM (scilicet, divinitus ad hoc vocatum et ordinatum, hoc est, Magistratum) effundetur. Sed initium Tyrannidis, quae est abusus potestatis, est a Nimrodo atque diabolo. Quare distinguenda est potestas a vitio potestatis atque personae. Huc pertinet elegans locus, vi exstat Esaiae 19. 4. ubi Deus inquit: Concludam Aegyptum in manu
Dicis: Potestatem omnium Magistratuum esse a Deo; sed Tyrannidem esse a diabolo et Tyranno ipso. Quomodo igitur intelligendum est, quod Deus
Resp. Deus ibi loquitur de Ieroboamo impio et rebelle Rege Israel, qui per vim Regnum Israel occupavit, hunc, inquit Deus apud Oseam, Regem, a se non constitutum esse. Quod ita intelligendum.
I. Aliud est ipsa potestas, aliud est potestatis acquisitio et usurpatio. Ipsa potestas semper est a Deo: Quoniam non est potestas nisi a Deo, hoc est, omnis ptestas est a Deo. Rom. 13. 1. Sed potestatis acquisitio et usurpatio illegitima est tyrannis, quae est ulcus potestatis, non potestas. Et haec non est a Deo.
II. Tyrannis rursus dupliciter consideratur. Primo quatenus est malum culpae: Deinde quatenus est malum poenae. Quatenus est malum culpae, sic non est a Deo. Deus enim non vult malum, Psal. 5. 4. Quin potius Deus Tyrannos eorumque tyrannidem odit. Sap. 14. 9. Similiter odio sunt Deo IMPIUS et IMPIETAS eius: et tandem utrumque punit, uti ostendit exemplum Pharaonis Exod. 14. 18. Ieroboami 1 Reg. 13. 34. Herodis utriusque Matth. 2. 19. Actor. 12. 23. Cuius autem Deus est altor, eius non est auctor; sicut pulchre Fulgentius ait. Quatenus vero Tyrannis est malumpoenae; sic omnino est a Deo, non tamquam Auctore, sed irato Iudice. Quia universalis est regula Prophetica Amos 3. 6. Non est malum in civitate, quod non fecerit Dominus. Deus namque subditorum impietate et ingratitudine ad iram provocatus Tyrannis imperium in eos concedit, ut poenas luant, qui piis Magistratibus parere noluerunt. Ita Hoseae. 13. 11. Deus inquit: Dedi tibi Regem in furore meo. Ita etiam Regni Israelitici laceratio, et potestatis translatio a Roboamo ad Ieroboamum, fuit a Deo, tamquam iusto Iudice, peccata Salomonis et Roboami vindicante. Hinc legimus 1 Reg. 12. 24. quod Deus prohibuerit Roboamo Regi Iuda, cum 10 tribus ab eo defecerant, ne adscenderet, atque bellum contra fratres filios Israel gereret. Addit hanc rationem: A me enim factum est verbum hoc, hoc est, Ego volui (voluntate consequente vel iudicii) ut 10 illae tribus ab Imperio posteritatis Salomonis avellerentur. Confer 1 Reg. 14. 7, 8. Ipsa vero seditio et rebellio Ieroboami, quatenus malum culpae fuit, non erat a Deo, sed a diabolo, et a Ieroboamo superbo. Ideoque etiam Deus illum graviter punivit. 1 Reg. 13. v. 34. et 1 Reg. 14. 10.
Resp. Aluid est, Religionem propagare; aliud est, eandem propugnare. Quae duo accurate sunt discernenda.
Sicut Nimrod fecit, qui potens Venator coram DOMINO fuit. Gen. 10. 9. Nam ipse subditos suos ad falsam religionem violenter adegit, et a vero Dei cultu abduxit. Quod exemplum uterque Antichristus Orientalis et Occidentalis imitatus est. Mahumet namque gloriari non dubitavit, se missum esse non in virtute miraculorum, sed gladii; uti ex Alcorano patet, et ex Epistola Amurathis III Turcici Imp. anno 1593. ad Rudolphum II Imperatorem Romanum missa: Cuius formulam vide in historia Sardanapali Monarchae XXXVIII. Papa Romanus idem facit; uti ex Inquisitione Hispanica constat. Similiter etiam Iesuitae principes atque Magnates subinde ad arma capienda adversus subditos Pontificiae Religioni non addictos incitant. Vide Costerum in Enchiridio.
Verum nos ex verbo Dei docemus atque dicimus:
I. Quod Magistratus Christianus iure subditos suos ad religionem atque fidem cogere non queat. Quia hominum voluntatibus atque conscientiis dominari, est supra vires omnium hominum constitutum. Nam voluntas cogi non porest. Coacta enim voluntas (ut inquiunt Iurisconsulti) non est voluntas. D. Matthaeus in Comment. de Regul. Iur. p. 41. Voluntas per essentiam libera est, adeo ut libertate
II. Dicimus, quod Magistratus Christianus subditos ad religionem cogere non debeat. Quia violenta hominum ad Religionem atque fidem coactio
Primo est
Deinde est
Tertio est
Nam piis Principibus non tantum licet, sed etiam eos decet, si qua vis publica atque iniuria subditis suis, praesertim ab hostibus externis intentetur, sive religionis, sive libertatis praetextu id ipsum fiat, eorum defensionem suscipere. In tali namque bello non hoc praecipue quaeritur, An religio in se et per se armis defendenda; sed an subditi propter religionis professionem iniuste oppressi, a Principe suo contra vim illatam sint defendendi? Id quod non solum licitum, sed etiam necessarium esse contendimus. Nam immota est haec lex naturae: Vim vi repellere licet. In quam sententiam etiam Cicero graphice inquit in Oratione pro Milone: Est, iudices, haec non scripta, sed nata lex: quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex Natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus: ad quam non docti, sed facti; non instituti, sed imbuti sumus: ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim, in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis. Haec Cicero. Sic olim Iudices, Reges atque Duces populi Dei veram religionem propugnarunt adversus Philistaeos aliosque feroces Tyrannos. 1 Mach. 3. v. 20. legimus, cum Antichus Israelitas propter religionem oppugnatret; dicit Iudas Maccabaeus: Ipsi veniunt ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros. v. 21. Nos vero pugnabimus pro animabus nostris et pro legibus nostris. Ita Constantinus M. et Theodosius M. Christianos contra Gentiles armis tuebantur, et hactenus Christiana Religio contra Turcarum vim defenditur. Nam si patriam, si libertatem, fortunas denique adversus iniustam hostium violentiam defendere licet; utique etiam religionem veram, necessitate ita flagitante, defendere licebit. Hinc veteri proverbio pro aris atque focis pugnare dicuntur, qui se suosque iusto bello, sive sacrum sive profanum illud fuerit, defendunt. Neque ab hoc officio Magistratus propter incertum belli eventum dererreri debet, sed potius eum Deo committens, dicat cum Ioabo belli Duce, adversus Ammonitas et Syros pugnanturo: Confortemus nos pro
Occasionem huic quaestioni praebet nobis Nimrodus, qui reprehenditur a Spiritu S. quod potens fuerit venator coram Domino. Ideoque non immerito quaeritur: An Venationes sint licitae, et in Principibus viris probandae?
Nos breviter respondemus: Valet
Usus habet laudem: crimen abusus habet. Quare distinguimus inter studium venationis moderatum, et immoderatum.
Si sermo est de moderato venationis studio, Quis sane eam non probaret?
1. Propter ipsius Iehovae praescriptionem. Deus ipseleges venationis praescribit Lev. 17. 13. Qui venatione atque aucupio ceperit feram vel avem, quibus vesilicitum est, fundat sanguinem eius, et operiat illum
2. Propter Exemplorum inductionem. Gen. 27. 4. legimus, quod Isaacus filio suo Esavo demandarit, ut ipse in campum egressus feram capiat. Similiter Rex Salomon venatione cervorum, caprearum et bubalorum, mensam regiam
3. Propter venationis utilitatem. Quadruplex potissimum venationis est utilitas. Prima est OEconomica. Quia mensa Principum venatione cervorum, aprorum, leporum, etc. instrui potest, uti exemplum Salomnis ostendit. Itaque Veteres venatu fere vivebant, et arcu victum sibi parabant, hoc est, sagittandi arte. Eapropater
Secunda est Physica. Quia venatio non solum curas levat, sed suo exercitio corpus vegetius atque robustius reddit, et bonam valetudinem comparat, ut venationis studio dediti videant audiantque magis, et senescant minus. Xenophon l. 1. de Cyropaed. Unde Carolus M. Imp. ille laudatissimus venationem tamquam rem saluberrimam etiam senex hand neglexit, neque ob hanc per nives vel calores saltusque aut montes percurrere, aut aliam quampiam tempestatem exhorruit graviorem. Cuspinian.
Tertia est Ethica. Quia homo venationibus temperantior redditur et
Quarta est Polemica. Quia venationibus animus fortior redditur; Et venationes similitudinem cum re bellica habent: neque parvam fortitudinisspeciem prae se ferunt. Non enim cuiusvis est, lustrare saltus, excutere cubilibus feras, superare immensa montium iuga, et horrentibus scopulis gradum inferre, nullius manu, nullius vestigio adiutum. Unde nullum studium est, quo impensius Principes delectantur. Xenoph. Cyrop. lib. 1. scribit: Venationis exercitium plurimum simile esse militari labori; ideoque qui ad bellum assuefaciendi sunt, illos primis statim annis venationibus esse exercendos. Quod etiam Platonis lib. 7. de Legibus est consilium. Confer Philonem lib. 1. de Vita Mosis fol. 393. item in lib. de Iosepho. Et Eusebium lib. 8. de praeparat. Evangel. c. 14. Et Iulium Pollucem in prooem. lib. 5. ad Commod. Imperat. Ita Virgilius Poetarum princeps decori observantissimus venandi studium in Ascario laudavit; illus namque iuvenilis ardor
Et si ita venandi studium intra terminos mediocritatis consistat; quis illud, si prudens rerum aestimator audire velit, improbaret?
Verum immoderatum venationis studium omnibus modis est improbandum et detestandum, quando nempe Principes, totam eo mentem suam deiciunt, ad maiora natam; misellis rusticis plagas inferunt, sata laeta, boumque labores diruvunt; inter cervorum greges, quasi essent ex numero
Uti Thomas Morus Angliae Cancellarius pulchre et venuste scribit.
Haec, inquam,
Hinc fit, ut ille qui
De Mithridate Rege Ponti scribit Patricius lib. 3. de Regno, Tit. 6. quod
Imo etiam tandem crudelitatem et saevitiam induunt, ut, qui ferarum sanguine gaudent, humano etiam delectari incipiant. Ita Diocletianus Imp. tyrannidem suam a muscarum confixione incipiebat. Eodem modo quoque Nimrodus initio venatui liberius indulsit: tandem vero non tantum e silvis in apertum campum progressus, hominum venator factus, cos in suam potestatem redigebat, et omnes, quotquot ei resistebant, bello victos atque captos instar venatoris iugulabat. Quare moniti sint Principes, ne nimium venationi indulgeant.
Arias Montanus: Sicut Nimrod fortis venatione ad conspectum Domini.
D. Hieron. Quasi Nimrod robustus venator covam Domino.
Luth.
In huius Adagii interpretatione duo verniunt notanda: 1. Sensus. 2. Usus.
Sensus huius Adagii secundum diversam Interpretum explicationem triplex est. Accipitur enim
PRIMO:
SECUNDO:
TERTIO:
1. Qui in bonum accipiunt, illi dicunt quod Nimrod fuerit fortis venator coram Domino, hoc est, quod feras sit venatus, quas postea Deo in sacrificium offerret.
2. Qui in malum accipiunt, dicunt quod Nimrod fuerit robustus venator coram Domino, hoc est, quod novam religionis formam excogitaverit, ad quam subditos violenter adegerit, et a vero Dei cultu abduxerit.
Quid autem in tanta sententiarum varietate de vero Adagii huius sensu statuendum sit, paucis mentem nostram aperiemus, iudiciumque nostrum subiungemus.
De prima dicimus, quod ea sit vera in tantum, sed non in totum: hoc est, concedimus quod
De secunda dicimus, quod Nimrodus fuerit bonus Imperator Originaliter, vel respectu divinae intentionis. Deus namque gladio Magistratum armavit post diluvium, in defensionem bonorum et vindictim malorum. Gen. 9. 5. Sed malus IMperator fuit Eventualiter. Quia potestate divinitus
De tertia dicimus, quod solus Abenezra inter Ebraeos inventus sit, qui Nimrodum laudet; vel, ut Mercerus loquitur, qui impium iustificare velit. Non enim dicendus est Nimrod potens Venator coram Domino, in bonum, quod feras ceprit, ut illas in sacrificium Deo offerret, uti Abenezra contendit: sed potius in malum ita appellatur, quod videlicet instar Venatoris conscientiis hominum insidiatus sit, easque
Unde patet, quod Nimrodus fuerit Venator triplicirespectu. 1. Silvestris, qui nimium venatui fetarum indulserit, 2. Civilis, qui summum in mundo Imperium
Usus huius Adagii est duplex, isque tum Politicus, tum Ecclesiasticus.
Usurpari hoc Adagium potest adversus Tyrannos. 1. Qui in bona et fortunas subditorum violenter grassantur, cosque novis subinde exactionibus instar Nimrodi exhauriunt. Ut Roboamus, 1 Reg. 12. Caligula, Sueton. c. 40. Heliogabalus, Antigonus Rex Asiae, qui, cum ei obiceretur, quod Alexander Asiam tot exactionibus non onerasset: Bene, inquit; ille enim messuit segetes Asiae: Ego autem stipulas colligo. Verum cogitare illi debebant, quod Salomon Prov. 30. 33. ait: Qui nimium nares emungit, sanguinem elicit.
2. Adversus eos, qui in corpora vitamque subditorum tyramnice grassantur, corumque sanguine oculos suos pacunt. Quales erant Domitianus, Caligula, Maximinas, Tamerlanes, aliique Tyranni, qui nullum iucundius habebant spectaculum, quam humano sanguine animi feritatem oblectare. Talis quoque erat Galeatius Sfortia, qui coegit colonum, ut leporem, quem cepetat, crudum cum pelle devoraret, ex quo mortuus est. Corius vol. 6. hist. Mediolan. In tales homines, qui pluris amant vitam laicuius ferae, quam hominis ad imaginem Dei conditi, quadrat hoc Adagium, quod sint alteri Nimrodi. Quibus Salisber. in Policr at. lib. 1. c. 4. summam vesaniam tribuit. Non enim cogitant, quod homo ad imaginem Dei sit conditus, Gen. 1. v. 27. Gen. 9. 7. Iacob. 3. 9. quodque sanguis eius sit pretiosus in conspectu Iehovae, sicut Salomon ait Psal. 72. 14.
Quadrat quoque hoc Adagium (Est quasi Nimrodus: vel, Est alter Nimrodus) in Ecclesiae hostes,
Nomina Magnatum, propter similia studia atque mores, sive virtutes aut vitia insignia, ad alios proverbialiter transferri solent. Ita hominem Tyrannum vocamus alterum Nimrodum; voluptuarium, alterum Sardanapalum; hominem libidinosum atque crudelem, alterum Neronem; eloquentem, alterum Ciceronem aut Demosthenem, appellamus.
CIrca Ortum notanda sunt duo: 1. Generatio. 2. Appellatio.
I. GENERATIO. Belus, Graece
II. APPELLATIO. Circa Appellationem Beli tria sunt notanda: 1.
1.
Quando vox Beli
1. Belus, secundum communem Historicorum sententiam, fuit secundus Rex Babyloniorum, filius Nimrodi, et pater Nini: de quo h. l. agimus. II. Belus, cognomento Priscus, fuit Epaphi, vel (ut alii volunt) Neptuni et Libyes filius, cui Isis post Apidis mortem nupsit, regnante Athenis Cecrope. III. Belus fuit Rex Phoeniciae aut Tyriorum, pater Didonis. (quae proprio nomine apud Virgilium Elisa, h. e. Elisabeth appellatur, et Carthaginem condidit.) Qui Belus insignis Heros et Bellator fuit. Num Cyprios Phoenicum littus infestantes
Alio nomine dicebatur Metres; uti Servius ait.
Quando vero vox Beli
2.
3.
2. Dicitur Iuppiter Belus. Quia fuit Nimrodi, (sicut Historici communiter sentiunt) primogenitus. Ioves autem primogeniti appellabantur. De quo elegans locus Xenophontis est notandus, qui exstat in libro de Aequivocis Personarum, c. 1. ubi inquit: Saturni dicuntur familiarum nobilium Regum, qui urbes condiderunt, Serenissimi. Primogeniti eorum Ioves, et Iunones: Hercules vero, nepotes corum fortissimi: Patres Saturniorum Caeli: Uxores Rheae et Caelorum Vestae. Quot ergo Saturni, tot Caeli, Vestae, Rheae, Iunones, Ioves, Hercules.
In progressu triplicia Beli Acta veniunt notanda: I. OEconomica, II. Politica, III. Ecclesiastica.
Belus matrimonio sibi iunctam habuit Uxorem lunonem, quae ipsi peperit filium in regno successorem Ninum.
I. TEMPORE PACIS. Quoniam Belus literis operam dedit, atque sideralem scientiam excoluit, (Nam Diodorus Sicul. c. 28. scribit: Flamines, pro more Aegyptiorum impensis et omnibus publicis oneribus exemptos, quos Babylonii Chaldaeos appellant, Belum instituisse) ideoque parente procul dubio mitior, nec tam crudelis erga subditos fuit, iuxta illud Poetae.
Quin potius leges ipsis atque statuta praecripsit, quibus in officio continerentur. Nam vixerunt sub co Babyloniorum Philosophi, Chaldaei appellati. Hisce in mandatis dabat Belus, ut subditis Leges et vivendi praecepta praescriberent. Unde Babyloniorum Nomothetae dicuntur in Pandectis, Titulo de Origin. iuris.
II. TEMPORE BELLI. Belus bellacruenta gessit, regnumque suum late extendit ad Sarmatiam usque Europaeam; teste Sleidano, in lib. de IV. Monarchiis in vita Beli.
[Sarmatia Europaa locus ille est, quem hodie Poloni atque Gentes vicinae incolunt, quique nomen Sarmatarum etiamnunc retinent. Nomen habet Sarmatia ab incolis Sarmatis, qui a Graecis Sauromatae appellantur, q. d. Duces altitudinis, quia terra versus septentrionem in altum assurgit. Sauromatae autem, iuxta Criticorum opinionem, dicuntur ab oculis lacertarum. Nam
Deinde quoque versus ortum regni sui terminos propagaturus, bellum intulit Sagarum Regi Sabatio: quem tamen non ipse, sed Ninus filius, atque successor eius, devicit; sicut Berosus tradit.
Fuerunt autem Sagae primum sacerdotes Armenii, qui multiplicati possederunt postea omnem regionem Caspiam usque ad Bactrianos. Nomen Sagan idem est, quod Vates. Unde descendunt nomina Latina Saga et praesagium; et Germanicum
Belus, Nimrodi ingressus vestigiis, cultum retinuit idoloatricum; qui sub eius Imperio tantopere crevit, ut post obitum pro Deo ab Assyriis coli coeperit. Reineccius, p. 51. Unde etiam a Beroso Iuppiter Belus appellatus est. Quia ei
[Bel
Deinde ad Acta Beli Ecclesiastica recte quoque possunt referri SCHOLASTICA, nempe, quod studia Philosophica sub ipso refloruerint. Unde scientiae sideralis inventor a Plinio lib. 6. c. 26. appellatur. Ortique sunt tunc temporis Babyloniorum Philasophi, CHALDEI, non ex artis, sed gentis vocabulo nominati; uti Cicero libro 1. de Divinat. scribit: Quamvis Philo contrarium statuat, uti mox dicemus. Habitarunt illi ad Tigridis et Euphratis confluentem, sine dubio in urbe Seleucia, quam illo loco sitam fuisse Chorographi tradunt. Confer Historiam Nimrodi §. 18. Ludos ibi aperuerunt literarios, in quibus studium, cumprimis Astronomicum et Astrologicum, excoluerunt. Nam propter planiciem magnitudinemque regionis, quam incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones motusque stellarum observaverunt. Quibus notatis, quid ubique significaretur, memoriae prodiderunt.
Chaldaei dicti sunt;
1.
2.
BElus iuxta Africanum incepit regnare in Assyria anno post diluvium 194, et regnavit annos 55. Moritur anno M. 1908. Vel iuxta laios, regnavit annos 62 vel 65. Reiner. Reinecc. in Syntagm. Heroic. p. 51. Dress. part. 1. Isag. Millen 11. p. 107.
Mortuus est anno regni 55, iuxta Africanum et Calvisium: iuxta Reineccium et Dresserum anno 62, vel 65.
Aelianus lib. 13. c. 3. ex Herodoti lib. 3. scribit, quod ipse vita functus in urna vitrea in oleo collocatus fuerit. Astabat urnae columella, in qua scriptuna continebatur, eum, qui sepulchrum aperuisset, neque tatim replevisset urnam, (non enim plena fuit urna, sed vacuum a summis labris fere palmae spatium habuit) pesfime habiturum. Quo lecto Xerxes, qui sepulchrum aperuerat, expavit, et oleum celerrime iusfit infundi, non tamen impletum. Qui iterum infundi iussit, sed ne sic quidem incrementum cepit, donec frustratus omni labore infundendi cessaret, clausoque monumento, summa cum maestitia discederet.
Neque vero falsum eum habuerunt, quorum
TErtius Monarchiae I. Rex fuit Ninus, Graece
Nomen Ninus est aequivocum, et
1.
2.
De persona et ortu Nini quinque diversae apud Historicos opiniones exstant.
1. Mercator in Chronologia sua contra Ammianum Berosum demonstrare conatur, Nimrodum fuisse illum ipsum, quem Graeci et Latini vocant Ninum. Quia (inquit) omnia quae de utroque dicumtur, mirifice inter se congruunt. Nam sicut de Nimrodo dicit Moses, quod primus in terra potens fuerit: Gen. 10. 9. idem Iustinus Historicus de Nino affirmat. Deinde Moses Gen. 10. 9, 10. de nimrodo dicit, illum non contentum suo Regno, egressum ex terra Assur, aliena Regna quaesivisse, et invasisse Assuriam, et Niniven urbem maximam condidisse. Haec ipsa quoque de Nino tradiderunt cum alii, tum Diodorus Siculus lib. 3. Haec ille.
2. Alii statuunt, quod Ninus fuerit filius Nimrodi, sive Beli: et hi Nimrodum atque Belum pro eodem habent. In hac opinione sunt Bellarm. in Chronolog. p. 3. et 5. Perer. comment. in Genes. p. 403. et in Comment. in Daniel. p. 351. Augustinus Torniellus in Annalibus sacris p. 135. et alii.
3. Alii statuunt, quod Ninus ex stirpe Chami oriundus filius Beli, et nepos Nimrodi fuerit. In qua sententia est Ammianus Berosus lib. 4. et 5. Antiq. Chaldaicar. ubi scribit: Nimrodum alio nomine dictum esse Saturnum primum, et patrem fuisse Iovis Beli, avumque Nini, primi Assyriorum Monarchae, nepotem autem Chus, etc. Berosi sententiam sequuntur plerique Historiei tum Veteres, ut Archilochus et Metasthenes; tum recentes, ut Sleidanus in lib. de 4. Monarch.
4. Quidam statuunt, hunc Ninum non fuisse de stirpe Chami, h. e. Beli filium et Nimrodi nepotem, sed eum fuisse de stirpe SEMI; et dici Assurem, cognomento Ninum. Iuxta quorum sententiam tertius Monarcha est Assur, cognomento Ninus, filius Semi, et frater Arphaxadi sive Beli. In hac sententia est Reinerus Reineccius in Syntagm. Heroico, p. 47. ubi ita scribit: Eo in eorum sententiam, quibus Ninus Assur est. Cur enim a sacrarum literarum auctoritate manifesta discederemus? In quibus quod relictum, e circumstantiis quibusdam omissis sustulit interpretando Iosephus. Et Suidas inter cetera inquit: Assyrii dicuntur ab Assur filio Sem, nepote Noae, qui Assur primus urbem magnam, Niniven postea dictam, condidit. De eodem ita Eucherius commentans in c. 10. Gen. Assur (unde Assyrii) non fuit in filiis Cham. Idem inculcat D. August. lib. 16. de Civit. Dei. Sed in filiis Sem reperitur. Unde apparet de progenie Sem exortos, qui postea regnum Gigantisillius (Nimrodi) obtinerent.
5. Alii statuunt, Ninum fuisse de stirpe Semi, sed Assuris filium et Semi nepotem. Et hi nituntur auctoritate Mosis, qui scribit Gen. 10. 11. E terra Sinear (h. e. c. Chaldaea) egressum esse Assur, et aedificasse Niniven. Ubi nonnulli Theologi statuunt, Assurem Semi filium idololatriae Nimordicae odio e Babylone abiisse, atque urbem Niniven condidisse, ut vera Dei religio in ea conservaretur; sicut ex historia Ionae notum est, religionis et
INprogressu tria sunt notanda: I. Acta OEconomi- II. Politica. III. Ecclesiastica.
Nino Diodorus Siculus duas uxores tribuit: Unam
Ninus Niniven a patre suo Assure vel Belo inchatam absolvit; eamque regiam suam sedem esse voluit, ut adversus Chamitarum violentiam in ca defendere sesuosque posset. Distabat illa Ierosolymis 171 milliaribus, a Babylone 30 milliaribus. Haec metropolis valde magnifica erat. Nam 480 stadia in circuitu habebat, et 1500 turres in orbem continuit: moenia erant
Unde patet errare Calvinum, Franciscum Iunium, Pareum, Piscatorem, Tossanum, aliosque, qui non Assurem atque Ninum, sed Nimrodum regni Assyriaci auctorem et fundatorem esse statuunt; illud probare satagentes ex loco toties citato Gen. 10. v. 11. Ex terra Sinear, h. e.
Nam Ninus regnum Babylonicum cum Assyriaco coniunxit, atque ita
Quod ut melius intelligatur, occasionem et rationem huius facti paulo altius repetemus.
Vero consentanea est sententia eorum Historicorum, qui statuunt, Belum fuisse Assurem Semi filium, qui defuncto Nimrodo, regnum Chaldaicum ad suam stirpem revocavit, atque sic in integrum quasi restituit. Nam sicut Cham, ita etiam NIMROD non contentus fuit Africaesuae Imperio, quod pater illis in Meridie assignaverat; sed in Oriente quoque dominatus est, ibidemque in illa regione et mundi parte, quae erat posteritati Sem in Asia deputata et assignata, vi et armis Babylonem, in alieno nempe territorio, aedificavit, seque Monarcham constituit. Huius insolentiae pertaesus Assur, sive BELUS, defuncto Nimrodo
Et haec est occasio, qua
Atque hinc patet, quomodo Sleidani aliorumque Historicorum verba intelligenda sint, qui scribunt: Ninum productis longe lateque finibus Monarchiam primum omnium copisse, vid elicet respectu Monarchiae Assyriacae. Siquidem hic Ninus fuit primus Assyriae rex, qui Monarchiam Chaldaicam in regionem Assyriacam (a patris sui nomine denominatam) transtulit. Unde Iustinus ait: Ninum fuisse Assyriorum REGEM PRIMUM. Similiter Berosus scribit: Ninum primum omnium regnum Babylonicum PROPAGASSE, h. e. in aliam regionem transtulisse et amplificasse. Unde colligitur, quod non Nimrod silius Chami, sed Ninus, primus Imperii Assyriaci auctor et fundator fuerit.
Praeterea varia bella Ninus gessit, ilsque imperium suum amplificavit.
Primo, ardore imperandi flagrans, versus MERIDIEM finitimis bella intulit, et usque ad Libyae rerminos, rudes ad resistendum populos domuit. Iustin. lib. 1. Longe enim maiore vi atque ardore bella gessit, quam ante ipsum factum erat. Nam, auctore Diodoro Siculo, in exercitu duxit decies fepries centena milia peditum, ducenta milia equitum, et decies mille atque sexcentos currus falcatos, qur ita erant facti, ut utrinque falces prominerent, quibus hostium exercitus dissipabatur pariter atque trucidabatur. Hanc itaque vim insolitam, cum ferre hostes non possent, nullo negotio fere superati sunt. Orosius l. 2. cap. 10.
Deinde domitis ad Meridiem populis, versus ORIENTEM regressus est, totiusque Orientis populos sibi subiecit. (nam proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esse solet; uti Iustinus l. 1. scribit.) Inter quos regem Sagarum SABACIUM, contra quem pater eius bellum moverat, devicit. Confer Reusn. Chronolog. p. 179.
Tandem anno M. 1954. expeditionem suscepit contra ZOROASTREM (quem Ctesias Oxiatten vocat) Bactrianorum Regem. (qui primus dicitur Magicas artes invenisse, et siderum motus curiosius observasse.) Quae expeditio licet initio infelix esset, tamen audentius eam renovavit; et virtute Semiramidis, quae arcis regiae Zoroastris munitissimae capiendae strategema invenit, Zoroastrem regem vicit, inque suam potestatem redegit. Vide Diodorum Siculum lib. 2. et Arnobium lib. 5. Unde potentia eius in immensum crevit, adeo ut Orosio atque Plutarcho Rex magnus dicatur.
Ninus Antecessores suos superstitione vicit. Praeter enim IGNIS cultum, qui sub Nimrodo coeperat, (uti in Historia Nimrodi diximus) ipse IDOLA et STATUAS introduxit. Nam patri Belo in regno succedens, seu ut
Lyra locum Sapientiae cap. 14. vers. 12, 13, 15. (cuius haec sunt verba: Praetipua species fornicationis est inventio idolorum, et adinventio illorum corruptio vitae est: neque enim erant ab initio, neque erunt in perpetuum. Acerbo enim luctu dolens pater, cito sibi rapti filii fecit imaginem, et illum, qui tunc quasi homo mortuus fuerat, nunc tamquam Deum colere coepit, et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.) de BELO interpretatur, additque: Beli filius Ninus patris sui defuncti imaginem in arce regia constituit, ut delinquentibus asylum esset, et quicumque ad illud confugissent, iis delictorum veniam, ob reverentiam erga patrem, fecit. Et hoc exemplum alii etiam postea sequuti sunt. Unde factum est, ut idololatria longe lateque grassari inciperet. Hoc vero idolum sub nomine BAAL Prophetae passim in scriptis suis damanant, postquam eius cultus adipsum quoque Dei populum penetraverat. Cultus illius describitur in Apocrypho Danielis de Bdo Babylonis.
DE mortis genere, quo Ninus occubuerit, Historici inter se non consentiunt.
1. Quidam sentiunt, eum occubuisse FORIS in urbis cuiusdam oppugnatione ex ictu sagittae, et regnum Semiramidi reliquisse, cum regnasset annos 52. Orosius, Reineccius in Syntagm. Heroico, p. 52. Reusnerus Chronico p. 181. scribit, illum in bello Bactriano interiisse.
2. Diodorus vero Siculus aliique scribunt, cum DOMI periisse, et quidem iussu Reginae Semiramidis coniugis suae interfectum esse. Cuius rei
EPITAPHIUM in columna excisum, Nino a Semiramide positum fuisse hoc, Xenophon in lib. de Aequivocis refert:
Mihi Pater IUPITER BELUS. Avus SATURNUS BABYLONIUS (hoc est, Nimrod.) Proavus CHUS, SATUR NUS AETHIOPS. Abavus, SATURNUS AECYPTIUS (Cham.) Atavus, COELUS, PHOENIX OGYGES. (h. e. Noah.) Ab Ogyge ad meum Avum sollustravit mundum semel ac tricies et centies: ab avo ad Patrem (sc. Iovem Belum) sexies et quinquagies: a Patre sexies bis.
Columnam, Templum, Statuam, Iovi Belo socero, et matri Rheae in hoc Olympo Semir amis dicavis.
CIrca ORTUM Semiramidis duo veniunt notanda: 1. Origo. 2. Appellatio.
PRIMO: DEORIGINE Semiramidis Historici variant.
1. Diodorus Siculus scribit, eam fuisse Ascalonitam, h. e. ex Ascalone oppido Syriae oriundam.
2. Reineccius vero in Syntagmate Heroico p. 47. statuit, eam a Semoprosatam, dum ita scribit: Amplectimur, quod aliqui adstruunt, Semiramidem genitam patre Semo. Nam, praeterquam quod nomen ipsum istuc alludit, etiam Diodorus Siculus lib. 2. c. 2. altorem eius SIMMAM facit, quod est depravatum nomen SEM.
SECUNDO: APPELLATIO. Diodorus Siculus scribit cam Semiramidem a columbis aliricibus dictam. Nam Assyrii columbam Semiramidem vocant; uti modo plenius dicturis sumus.
INprogressu tria sunt notanda: 1. Acta occonomica. 2. Politica. 3. Ecclesiastica.
I. EDUCATIO. De educatione Semiramidis Diodrus Siculus ita scribit: Exposita fuit infans, et ab avibus educata, quae alis eam foventes enutrierunt lacte coagulato, e proximis pastorum mappalibus rapto. Pastores tandem repertam Praesidi regio donarunt; qui liberis carens, filiae loco eam suscepit, et ab avibus altricibus,
II. CONIUGII RATIO. Coniugium Semiramidis fuit geminum.
Primum coniugium illi fuit cum Menone, supremo Nini Praefecto, cui Praeses regius cam a pastoribus dono acceptam nuptui clocavit. Huic Menoni Semiramis duos liberos Iapetem et Idaspem enixa est. Reineccius Syntagm. Heroico p. 53.
Secundum coniugium ei fuit cum Nino, tertio Assyriorum Rege. Cuius coniugii ineundi occasio haec fuit. Cum Meno maritus eius sequutus esset Ninum in bello contra Bactrianos, Semiramis femina virtute
III. VIDUITAS et LIBIDO. Post interitum autem Nini alii marito haud nupsit, verita ne de imperio deturbaretur. Interim a varia nefandaque libidine haud abstinuit. Nam viros hinc inde conquirebat, quorum turpi concubitu abuteretur, eosque postmodum e medio clam sustulit, ne flagitium emanaret.
Tandem filii quoque concubitum impudente petiit: quem ut obtineret, legem tulisse fertur,
Equum etiam a Semiramide adamatum esse, usque ad coitum, Iuba auctor est; referente Plinio lib. 8. c. 42.
In omnem praeterea luxum effusam fuisse Semiramidem, partim ex splendia urbis Babylonis et murorum eius atque Obelisci
Semiramis quoque prima eunuchis usa fuit. De quibus Claudianus ita scribit:
REGULA. Saepe compellit amor illicitus, ad per fidiam proditionemque manifestam. Franciscus Patrit. lib. 4. de Regno, Tit. XI. p. 258.
I. Laodice, Mithridatis Regis soror atque coniux, tam impie in adulterii amores exarsit, ut redeunti ex longa militia viro, quasi illum festis epulis laetoque convivio exciperet, venenum miscuerit, a quo ex consuetudine noti antidoti vix evasit.
II. Albertus Landgravius Thuringiae, etsi ex Margareta, filia Friderici II. Imperatoris, duo ipsi geniti essent filii, Fridericus et Dithmannus: tamen
III. Ita quoque Semiramis tanti nominis Regina, quae virtutibus heroicis, rebusque gestis, omnes
I. IMPERII OCCUP ATIO. Postinteritum Nini mariti, Semiramis ei in Imperio successit. Quia Ninyas filius adhuc impubis erat.
Quo medio vero ad Imperium pervenerit, non eadem est Historicorum narratio.
Primo: Quidam putant eam per media legitima ad regnum pervenisse. Nam ita scribit Reinecc. in Syntagm. Heroico p. 48. Semiramis neque parricidio, neque fraude, (quasi post Nini mortem sexum mentita fuerit vitilem, et se Nini filium esse simularit; uti Iustinus scribit) sed legato, seu ex testamento regnum adiit.
Deinde: Quidam scribunt, cam per media illegitima, hoc est, non cum laude, sed cum fraude; non candide, sed callide ad regnum pervenisse. Iustinus lib. 1. refert, eam sexum virilem mentitam, pro Nini filio sese venditasse, atque ita puerum creditam, successionis titulo Imperium suscepisse. Diodorus Siculus diligens antiquitatis scrutator, lib. 2. ex Athenaeo, rem aliter narrat, suamque narrationem apud plerosque, inprimis vero Graecos Scriptores receptam esse affirmat. Ea vero sic se habet. Semiramis, astuta et ambitiosa mulier, aliquando inter ceteros sermones hunc quoque iniecit apud Regem; teneri se miro cuiusdam rei desiderio, quam nec exponere, nec sperareob magnitudinem ausit. Rex non metuens insidias, protinus eam proloqui iubet, quid optet. Illa petiit stolam regiam, et Asiae imperium ad quinque dies. Quo impetrato, sceptro regnis stolaque regia sumptis,
1. Per astum Semiramis, (uti modo diximus) et
2. Lescus Princeps Poloniae ad imperium pervenerunt: de quo Iohannes Herbottus in Chron. Polon. lib. 1. cap. 8. Premistao, inquit,
3. Similiter Iustinus lib. 18. Historiar, lepidam recenset Historiam de Stratonis servo, qui solem orientem in occidente perquam illustri strategemate quaerens ac inveniens, hoc ipso regnum consequutus est. Historia ita sese habet. Tyriorum servi, dominis omnique libero populo trucidatis, Regem electuri processere in campum ante lucem, conditione
4. De Regilliano videamus quae narret Trebellius Pollio in Hist. XXX. Tyrann. n. IX. Mirabile (inquit) videatur, si, quae origo huius imperii fuit, declaretur, militari ioco regna promeruisse. Nam cum
II. Regni administratio. Circa hanc notanda sunt Acta duplicia. 1. Togata. 2. Bellica.
1. ACTA TOGATA. Semiramis, occiso a se Nino marito, Babylonem delegit Regiam, quam situs loci. Euphratis alluvio, terraeque bonitas maxime commendabat. Hanc in urbis formam redactam mirifice exornavit et amplificavit. Ita enim intelligendi sunt Historici, Strabo lib. 16. Mela lib. 2. c. 11. Iustinus lib. 1. item Propertius lib. 3. Eleg. qui eam a Semiramide conditam scribunt. Siquidem primus eius auctor Nimrodus fuit; et haec urbs Babylon, a Babel, hoc est, a linguarum confusione sic dicta est: uti ex Gen. 10. patet. Postea vero a Semiramide est instaurata et amplificata, moenibus ac hortis pensilibus, temploque ac duplici
Inter praeclarissima orbis opera recensetur et OBELISCUS Semiramidis, longitudine pedum 150, latitudine vero et spissitudine 24. Lapis unus erat ex Armeniae montibus excisus, et
Praeterea Semiramis iter ad Iarcicum montem Mediae longissimum, non quidem locorum
Eadem in Ecbatana, cum urbs
2. ACTA BELLICA. Semiramis maximas in bello res felicissime perfecit, ut non feminas modo virtute, sed et viros anteiret. Iustin lib. 1. p. 14. magnaque bella gessit, tum externa, tum interna.
BELLA EXTERNA. Aegyptum vastavit, Aethiopiam et Arabiam regno suo adiecit. Plutarch. Orat. 2. de virtut. Alex. Magni. Ultra Bactrianos quoque a Nino marito suo devictos imperium propagavit. Inde progressa bellum Indis intulit, ad quos praeter illam et Alexandrum Magnum nemo intravit. Iustinus lib. 1. Unde Alexander M. non alium gentium harum magis admitatus est, quam Cyrum et Semiramidem, in quibus et magnitudinem animi, et claritatem rerum gestarum longe emicuisse credebat. Curtius lib. 7. Duxit in exercitu suo ter decies centena milia peditum, et quingentamillia equitum; et currus ad centum milia.
BELLA INTERNA. Semiramis quoque bella domi gessit. Nam defecit ab ea Praefectus Babylonicus, primasque in hac Monarchia turbas dedit. Quod cum ei, circa cultum capitis sui occupatae nuntiatum esset,
Nam animus heroicus facit, ut mulier habeatur pro viro, ob animum virilem: et vir pro muliere, ob animum muliebrem.
1. SACRA. 1. Debora Dux V. Israelis, erat Heroina admirandae fortitudinis, ita ut Barak sine illa in bellum proficisci nollet. Iudic. 4. 8. Iudicabat populum Israeliticum singulari
2. Iahelis fortitudo quoque est celebranda, qua Sisarae Duci dormienti, viro femina, clavum per frontem et cerebrum malleo transadegit, et caput impium diminuit, terraeque affixit. Iudic. 4. 21.
3. Iudith quoque Heroina fuit, quaetantos sibi spiritus sumpsit, ut animo masculo Holofernem Ducem illum belli insolentissimum, omnibus hostibus formidabilem, occideret, eiusque caput ense proprio auferret. Iudith. 13. 8.
II. PROFANA. I. Semiramis admirandae fortitudinis femina fuit, quae Chaldaeis et Assyriis per 42 annos dominata est; uti ex dictis patet. Confer Polyaen. lib. 8. strategemztum.
2. Tomyris, Massagetarum Regina, mortuo marito Cyrum Regem per insidias perductum in angustias, una cum 200000 Persarum trucidavit, adeo ut neque tantae cladis nuntius superfuerit: Caput Cyri amputatum in utrem sanguine humano impletum conici Regina iussit, cum hac exprobratione crudelitatis:
Vide Iustinum lib. 1. et Herodotum lib. 1.
3. Amazones mulieres Scythicas quis non obstupescet? quae contra quosvis hostes felicissime pugnabant, atque, ut in pugna essent expeditionres, alteram mammillarum ipsae combusserunt, et se, suosque liberos, et maritos, et patriam asseruerunt. Dict. Cretens. lib. 4. de Bell. Troian. Diodor. Sicul. lib. 3. c. 4.
4. Artemisiam Cariae Reginam, et Mausoli coniugem, mirantur Graeci. Haec namque cum Xerxe Rege adversus Graecos militavit, cui primam etiam palmam navalis pugnae ad Salaminem factae Rex detulit, et in ipso tempore, dum proelium committeretur, Rex videns eam strenue pugnare, viors autem timidius, clamavit; O Iuppiter, ex VIRIS MULIERES fecisti: et ex MULIERIBUS VIROS. Trogus lib. 2. olyaen. lib. 8. strategemat. Herodotus ad hunc modum de ea scribit: Artemisiae praecipua metenet admiratio, Mulieris expeditionem adversus Graeciam sequutae, quae defuncto viro,
5.
Plura vide in Systemate meo Polit. p. 280. Et in Systemate Ethico p. 291. 292.
Notandum tamen de Semiramide, quod tandem non necessaria bella moverit. Nam bellum intulit Indorum Regi Staurobati,
Exempla habemus, tum SACRA: in Iosia Rege alias pientissimo, qui adversus Regem Aegypti, pacem ipsi offerentem, temerarie bellum movit, sed vulnere in campo Megiddo accepto, paulo post exstinctus est. 2. Paral. 35. v. 21, 22, 23, 24. In Sennacherib, qui ex ambitione et superbia Ezechie Regi Iuda bellum intulit; sed infelici prorsus successu. 2 Reg. 19. v. 35. Esaiae 37. v. 36.
Tum PROFANA; in Semiramide, in Cyro, qui a Massagetarum Regina interfectus. Herodotus lib. 1. In Xerxe; qui, Mardonio auctore et suasore, Graecis bellum non necessarium intulit; sed infelix eventus fuit. Nam ipse post pugnam Salaminiam, parva cymba fugiens cum dedecore in Asiam est reversus. Prudentius autem August. Imp. fecit, qui nulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit: iactantis ingenii esse affirmans, ob triumphalis pompae superbiam et lauream corollam, civium vitas ac securitatem periclitari: Cuspinianus in vita Augusti, pag. 8.
Idololatriam auxit Semiramis. Nam haud contenta delubris a marito exstructis, in media Babylone, socero Assuri, cognomento Belo, templum magnificentissimum incredibilibus sumptibus exstruxit, cuius supra in §. 14. et in Historia Nini §. 13. facta est mentio; novumque decretum fecit, ut Belus apud Babylonios loco Dei coleretur. Hieronymus comment. super Hoseam.
SEmiramis in proprium filium amore incestuoso exarsit, qui exhorrens maternum concubitum, eam interfecisse creditur anno imprii 42, aetatis 62. Berosus, Diodorus, Plutarchus, Suidas.
Multi Reges atque Duces vesanis amoribus correpti atque corrupti, velse ipsos, vel exercitus suos, perdiderunt. Franciscus Patrit. lib. 4. de Regn. Tit. XI. p. 263.
Exemplumprioris habemus in Semiramide. Haec namque virtute et rerum gestarum magnitudine, non modo Reginas, sed et Reges omnes, qui ante eam vixerant, anteivit. Nihilominus tamen amore erga filium incestuoso flagrans, iugulata occubuit, atque hac amoris turpitudine laudem suam perpetuo probro obscuravit.
Exemplum posterioris habemus in Poenis. Hi namque cum in Campania hibernarent, virtutis robur, Venereis deliciis inescati, magna ex parte amiserunt; ut hoc Adagium de illis non immerito usurparetur; Capuam Poenis alteras fuisse Cannas. vide plura apud Franciscum Patritium in loc. alleg.
SEPULCRUM supra portas Babylonis magnificas in loco edito atque conspicuo sibi ante obitum condiderat, et haec verba inscribi curaverat: Si quis Rex
1. ORTUS. Ninyas parentibus Nino et Semiramide natus, variis nominibus appellatus est. Nam 1. aliis dicitur Ninyas. 2. aliis Zameis. Sleidanus. lib. de 4. Monarch. 3. Aliis Ninus, (uti placet Iustino) vel Ninus iunior. 4. Sunt denique, qui illum a Mose (Gen. 14. v. 1, 2, 8, 9.) Amraphel vocari existiment.
2. PROGRESSUS. In hoc notanda sunt Acta OEconomica, et Politica.
ACTA OECONOMICA. I. A matre mollius educatus est. Reinecc. Syntag. Heroic. p. 54. Unde etiam degener factus. Nam a parentum heroica indole atque bellica virtute plane degeneravit, iuxta vulgatum illud Adagium:
1. Regni occupatio. Ninyas, matre Semiramide propter nefariam libidinem interfecta, regno potitus est.
2. Regni administratio. Ninyas parto a parentibus Imperio contentus, belli studia deposuit, et veluti sexum cum matre mutasset, raro a viris visus in feminarum turba consenuit, et voluptatibus deditus fuit, responsaque gentibus non ipse coram dabat. sed per internuntios. Iustinus lib. 1. Similiter Athenaeus lib. 12. e Ctesia memorat, quod ipse voluptatibus prorsus deditus alta nocte se abscondiderit, et a nemine, nisi ab eunuchis et feminis suis se conspici passus suerit. Et idem c. seq. Phoenicis Poetae Iambos sale Momi adspersos de eo recitat, inter quos et hic est:
Idem de eo scribit Diodor. Sicul. l. 2. c. 6. cuius haec sunt verba: Omne vitae tempus reclusus in Regia, conspectumque hominum vitans, inter pellices
Ne autem ex continuo illo voluptatum otiique studio, vel ipsius contemptus aliquis, vel rebellio nasceretur, quotannis militem novum provinciis imperabat, et nationi cuique Ducem ex iis, quos secum habebat, prudentissimum praeficiebat, ut gentes sibi subiectas praesentium copiarum metu a defectione cohiberet. Eusebius in Chron.
3. EGRESSUS. Tandem Ninyas cum inglorius vixisset, inglorius obiit, postquam regnasset annis 38. cui Arius filius imperio successit anno M. 2041. iuxta Seth. Calvis. Chron. pag. 6.
[NB. Reges, qui in hac Dynastia II. adhuc restant usque ad Sardanapalum, vel sunt admodum obscuri, vel partum laudati. Obscuritatem parit defectus Historicorum, qui horum Monarcharum res gestas descripsere. Unde Diodorus Siculut ex Ctesia inquit: Omnia Regum Assytiorum nomina post Ninyam praeterita, quod nihil
At dubiumb l. moveri potest, qui nempe factum sit, ut in
Resp. Causa huius rei potest darigemina.
1. THEOLOGICA. Deus T. O. M. pro admirabili
2. POLITICA, eaque similiter gemina. Prima, quod semper in procinctu quasi haberent militem domesticum. Nam institutum Monarcharum sapiens atque ad firmitatem securitatemque Regni firmissimum hoc erat, quod singulis annis (uti Diodor. Sicul. l. 2. c. refert.) novum militem imperarint, et iuventutem semper in armis tenuerint, eisque Duces praefecerint prudentissimos, sibique maxime devotos. Ea quipperes, ut subditos in officio continuit, ita vicinis terrori fuit, et effecit, ut omnes vicinae gentes Assyriorum Regibus parerent, et quicquid imperarent, efficerent. Altera causa est, quod non haberent militem externum. Hanc causam affert D. Augustmus lib. 18. de C. D. c. 12. dicens, quod ob eam Monarchia prima stabilis fuerit, quod a milite externo alendo immunis fuerit et secura. Nam recte censent sapientes: Nullum principatum propriis armis destitutum foresecurum, nihilque
Arius Ninyae filius (qui a Suida THURAS appellatur) patri in regno successit, anno M. 2041. iuxta Calvis. Chron. p. 6.
1. ACTA OECONOMICA. Genuit filium Aralium Regni successorem.
2. ACTA POLEMICA. Rediit hic ad belli studia, quae deposuerat parens eius Ninyas, et Caspios (populos Scythiae, ad mare Caspium sive Hircanum habitantes) et Bactrianos (etiam Scythiae populos, quorum Rex olim Zoroastres fuit, Magicae artis inventor, qui cum nasceretur, risit,) rebellantes compescuit, et vectigales fecit: uti testantur Berosus, Iustinus, Diodorus Siculus, Eusebius, Augustinus, Cassiodorus, Iornandes.
3. ACTA ECCLESIASTICA. Sub Ario eiusque successoribus maiores subinde vires acquisivit idololatria. Nam haud contenti Assyrii patrum suorum idolis, hunc quoque Arium Deumfecerunt, et religiose coluerunt, eique nomen Baal (quod alii Martem, alii Dominum interpretantur)
Postquam imperio praefuerat 30 annis, mortuus est. Eusebius.
I. ORTUS. Aralius patre Ario defuncto, Regni administrationem suscepit anno M. 2071. iuxta Calvis. Chron. p. 7.
II. PROGRESSUS. Berosus, Eusebius et Metasthenes scribunt, quod in otio et luxu vixerit, et muliebres pompas atque delicias animo muliebri auxerit. Sleidanus lib. de IV Monarch. ita de eo scribit. Aralius ingenio quidem et studio militari clarus fuissetraditur. Quid autem gesserit, non est proditum literis.
III. EGRESSUS. Regnavit annos 40, et mortuus est. Africanus.
I. ORTUS BALEUS I, cognomento XERXES, in Aralii patris defuncti locum successit anno M. 2111.
II. PROGRESSUS. Rex fuit bellicosissimus. Armis namque plurimas gentes domuit, et fines Imperii sui usque ad Iudaeam produxit, et ad ipsos quoque Indos penetavit, ita ut Gentibus imperaret duplo pluribus, quam pater eius Aralius. Unde etiam cognomen XERXIS obtinut, quod Victorem et Triumphatorem notat. Berosus, Eusebius, Metasthenes, Cassiodorus, Iornandes. Ubi notetur, quantum socordia Regis Ninyae primae Monarchiae nocuerit. Nam quos Semiramis populos iam antea subiugaverat, rursus per ipsius socordiam a Chaldaeorum Regno defecerunt. Ideoque hic Baleus eos denuo sub oboedientiae iugum redigere necessum habuit. Adco
Non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri.
III. EGRESSUS. Postquam regnasset annis 30, mortuus est anno M. 2140. Calvis. Chron. pag. 7.
I. ORTUS. Armathrites a Cassiodore Armametres, a Iornande Armanitres, a Calvis. Chronol. p. 7. Armamites nominatur. Hic fuit Balei I filius, et defuncto patre ad Imperii dignitatem est evectus anno M. 2140. Calvis. ibid.
II. PROGRESSUS. Fuit vir prorsus effeminatus et mollis, qui, depofito belli studio, et seria Regni cura, ad voluptates et delicias se convertit. Varios libidinis modos partim ipse invenit, partim ab aliis inventos adauxit.
III. EGRESSUS. Mortuus est, postquam regnasset annos 28, iuxta Calvis. Chron. p. 7. vel 38, iuxta Reinecc. Syntagm. Heroic. pag. 55.
I. ORTUS. Belochus I. Armathritae parenti successit anno M. 2168. iuxta Sethum Calvis. chron. p. 8. vel 2178. Metastheni PRISCUS dicitur.
II. PROGRESSUS. Nihil de eo traditur, nisi quod auspicia curarit, et divinationes; sicut scribit de eo Sleidan. lib. de IV. Monarch. Unde a Belisacerdotio nomen traxit. Quoniam cum imperium exercere voluit, circa sacerdotium Beli Iovis, et maxime circa auspicia et divinationes occupatus fuit; uti Berosus scribit.
III. EGRESSUS. Vixit in Regno annis 35. Sethus Calv. Chron. p. 8.
I. ORTUS. Baleus I I. patri Belocho in Regno successit anno M. 2203. iuxta Calvis. Chron. pag. 8. Vocatur Baleus II, vel Iunior, ad differentiam Balei Xerxis proavi, Monarchae VIII.
II. PROGRESSUS. Monarcha fuit bellicosissimus. Nam alteram a Semiramide laudem virtutis et industriae militaris habet: et imperium suum usque in Indiam propagavit. Siquidem Indi eo sunt redacti, ut potestati Babyloniorum se suaque submitterent. Berosus, Metasthenes, Eusebius, Iornandes, Sleidanus.
III. EGRESSUS.
Regnavit annis 42 iuxta Afric. et Calvis. Chron. p. 8.
Regnavit annis 52 iuxta Reinecc. syntagm. Heroic. p. 56.
I. ORTUS. Altadas, a Calvisio in Chronolog. pag. 9. vocatur SETHUS. Patri suo Baleo II. successit in Imperio.
II. PROGESSUS. Hic homo prorsus otiosus atque gulosus erat. Nam, teste Beroso, hae erant Regulae vitae eius otiosae atque desidiosae.
Prima. Vanus et stultus est, qui continuo labore et
Secunda. Omnium stultissimus est, qui iugi desudatione thesaurizat non sibi, sed genti.
Tertia. Qui abstinet usu gloriae et rerum a se partarum, nequissimus est. Quia, qui sibi nequam, numquam alteri beneficus est.
Ex hisce autem inertiae atque pigritiae Regulis duo
Primum: Abstinendum esse ab omni labore bellico et lucroso. Quia in bellico sudore, sibi labor, et gentibus caedes occurit: Et in lucroso labore miser et infelix avarus efficitur, magis custos divitiarum, quam dominus.
Alterum: Fruendum esse bellis et
III. EGRESSUS. Inter luxuriam et otium effavit animam, anno Regni 32. Calvis. Chron. p. 9.
I. ORTUS. Mamitus Altadae filius (a Iornande Mamintus dicitur) in patris defuncti locum successit, anno M. 2277. Calvis. Chronolog. p. 9.
II. PROGRESSUS. Hic Mamitus militum animos otio iam torpidos rursus excitavit, atque ad belli studium reduxit, tantasque res gessit, ut Syris et Aeguptiis formidini atque terrori esset. Nec interim delicias et unguentorum omisit luxum. Vide Berosum, Metasthenem, Eusebium, Iornandem, Sleidanum.
III. EGRESSUS. Occubuit anno Regni sui 30. Africanus.
I. ORTUS. Mancaleus (Cassiodoro Machaleus, Iornandi Manchaleus, Seiho Calvis. in Chronol. p. 10. Aschalius dicitur) successit Mamito anno M. 2307.
II. PROGRESSUS, Hic quo se gesserit modo, non constat. Forte ita obscuram egit vitam, atque a publicis negotiis seiunctam, ut scribendi materiam praebuerit nemini. Unde recte de eo Sleidanus ait: in hoc Mancaleo narrandi deficit argumentum.
III. EGRESSUS. Mortuus est anno Imperii 30. iuxta Berosum, Metasthenem et Eusebium: vel 28. iuxta African. et Calvisium, Chronolog. p. 10.
I. ORTUS. Sphaerus vel Saphrus Mancaleo patri in regno successit A. M. 2335.
II. PROGRESSUS. Hic et pacis et belli tempore Regnum optime administravit. Nam magnaeius virtus atque prudentia fuisse dicitur. Metasthenes, Eusebius, Cassiodorus, Iornandes, Sleidanus, Berosus ait: De huius gestis omne vulgus personat.
III. EGRESSUS. Mortuus est anno imperii 20, vel iuxta alios 22. Calvisius, Chronolog. p. 10.
MAMELUS, Eusebio Mamylas, Cassiodoro et Iornandi Mamylus dicitur. Successit Sphaero anno M. 2357. Huius facinus nullum commemoratur, inquit Sleidanus. Postquam 30 annos regnasset. mortuus est. Berosus, Metasthenes, Africanus.
SPARETUS, Cassiodoro vocatur Sputaethus. Hic Mamylo in Regno successit anno M. 2387. Calvis. Chronol. p. 10. Bellum gessit cum Syris et Phoenicibus, eosque tandem subegit, circiter annum Regnisui 35. Sleidanus meminit tempore huius Spareti passim accidisse. miranda. Quae hisce verbis Berosus apud Gothofredum aliique Historici indigitant.
1. Terraemotus contigit, qui Babylonios valde terruit.
2. Diluvium Deucalionis in thessalia fuit, in quo non solum ex imbribus, sed obturatis montibus, casu flumina planitiem impleverunt, et subsequuto terrae motu, apertis ostiis, montium aquae in alveos regressae. Dicitur Diluvium Deucalionis propterea, quod circa Parnassum montem, ubi imperabat Deucalion, maxime acciderit: quo Duce multi mortales in illo monte sunt conservati. Apollon. Hoc diluvium Ovid. Metam. 1. cum Diluvio
3. Incendium sequutum est Phaethontis in Aethiopia et Italia, quae tribus in locis, ingenti ex aestu atque ardore, quem praedixerat, atserunt. Xenophon de Aequivoc. Orosius lib. 1. c. 9. Eusebius.
Regnavit annis 40 iuxta Berosum, Metasthen. Euseb. Iornand.
Regnavit annis 42 iuxta Africanum.
ASCADES (alio nominc Ascadates, vel Ascatades) Rex Assyriorum XVIII. Hic Spareto successit anno M. 2429. et Regnum suum auxit, quia omnem Syriam ci adiecit. Huius anno 13, Vitis inventa apud Graecos narratur, uti Berosus apud Gothofredum ait.
Regnavit annis 40 iuxta Berosum.
Regnavit annis 38 iuxta Africanum.
Nota: In hoc Monarcha desinit historia Berosi: quam Manetho et Metasthenes pertexuerunt.
AMYNTAS, Rex Assyriorum XIX. Ascadati successit anno M. 2467. iuxta Calvisium Chron. p. 12.
Regnavit annis 45 iuxta Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 57. Reusn. Chr. p. 186.
Regnavit annis 35 iuxta African. et Calvis. Chron. p. 12.
[Historici quidam putant Chusan Rischataim
BELOCHUS II, XX Rex Assyriorum, Amyntae in regno successit anno M. 2503. iuxta Calvis. in Chron. p. 13. regnavitannis 25.
BELLOPARES, Iornandi BELEPARES; Calvisio, BALATORES, in Chron. p. 13. vocatus, patri Belocho II. in Regno successit, anno M. 2528. Huius filia nomine ACTOSA, cognomento SEMIRAMIS, procul dubio ob res praeclare gestas sic dicta, 7 annis cum patre regnavit. Eusebius.
Anno 30 regni mortuus est.
LAMPRIDES, Rex Assyriorum XXII, Bellopari, seu Balatorae successit, A. M. 2558, iuxta Calvis. Chron. p. 14. Regnavit annis 32, iuxta Africanum.
SOSARES, Rex Assyriorum XXIII, Lampridi successit anno M. 2590, iuxta Calvis. Chronol. p. 15. et regnavit annis 20.
LAMPARES, Rex Assyriorum XXIV, qui Calvisio in Chron. p. 15. Lampraes dicitur, Sosari successit anno M. 2610; et regnavit annis 30. Africanus.
PANNIAS vel PANYAS (uti eum vocat Calvisius) Lampari vel Lamprai in Imperio successit anno M. 2640.
Et regnavit annis 45 iuxta Reinecc. Synt. Heroic. p. 57. Reusn. Chron. p. 188.
Et regnavit annis 35 iuxta Calvis. Chron. p. 16.
SOSARMUS, Rex Assyiorum XXVI, Panniae successit anno M. 2675. Calvis. Chron. p. 16.
Et regnavit annis 19 iuxta Reinecc. p. 57. et Reusn. p. 188.
Et regnavit annis 32 iuxta Africanum et Calvis. Chron. p. 16.
MITRAEUS, iuxta Reinecc. p. 57. MITREUS, iuxta Reusn. p. 189. vel MITHREOS, iuxta Calvis. Chron. p. 17. XXVII Rex Assyriorum, successit Sosarmo, anno M. 2713. Calv. ibid. Regnavit annis 27.
TAUTANES, iuxta Reinecc. p. 57. TAUTANIUS, iuxta Reusn. p. 189. aut TEUTANIOS, iuxta Metasthenem; vel TEUTAMUS, iuxta Diodor. Sicul. Cyrill. lib. 1. contra Iulian. et et Calvisio Chron. p. 18. XXVIII Rex Assyriorum, successit Mitraeo.
Regnavit annis 29 iuxta Africanum et Calvis. p. 18.
Regnavit annis 32 iuxta Reinecc. p. 57. Reusn. p. 189.
TEUTAEUS, Eusebio TANTAEUS dicitur, Rex Assyiorum XXIX, successit Teutani, vel Teutamo, anno M. 2769. Calvis. Chron p. 19.
Regnavit annis 24 iuxta Diod. Sicul. et Calvis. p. 19.
Regnavit annis 40 iuxta Reinecc. pag. 57. et Reusn. p. 191.
[Hic diligenter notandum, quod Chronologi h. l. in enumerandis Assyriorum Rogibus varient. Nam Iosephus Scalig. in Euseb. et Seth. Calvis. in Chron. hic quatuor Monarchas interserunt, qui ab aliis Historicis omittuntur. Ideoque hic in gratiam studiosorum eorum nomina exptimam; ne hoc discrepante Chronologorum calculo turbentur.]
1. Arabelus ad imperium evectus est A. M. 2793. regnavit annis 34. Calv. Chron. p. 20.
2. Chalaos successit Arabelo A. M. 2827. regnavit annis 24. Calvis. Chron. p. 21.
3. Anabos successit Chalao A. M. 2851. regnavit annis 21. secundum Africanum et Calv. Chron. p. 22.
4. Babios, vel Babius, successit Anabo A. M. 2872. regnavitque annis 27 Calv. p. 22.
TINEUS, Reinecc. THINAEUS, Calvisio Chron. pag. 25. TINNEUS, Iornandi; THIMEUS, Reusn. Chron. p. 191. XXX Assyriorum Rex successit Teutaeo (ex sententia Reinccii p. 57. et Reusn. Chron.) anno 2899. iuxta Calv. p. 25.
Regnavit annis 30 iuxta Reineccium. p. 57. et Reusn. p. 191.
Regnavit annis 24 iuxta Africanum et Calv. Chron. p. 25.
DERCYLUS, vel DERCILUS, XXXI Assriorum Rex, successit Tineo, anno Mundi 2923.
Regnavit annis 40 iuxta Reineccium p. 57. Reusn. p. 191.
Regnavit annis 22 iuxta African. et Calv. p. 27.
EUPALES (iuxta Reinecc. p. 58. et Reus. p. 192.) vel Eupancmes (iuxta Africanum et Calvis.) successit Dercylo, anno M. 2945.
Regnavit annis 30 iuxta Africanum et Calv. p. 29.
Regnavit annis 38 iuxta Reinecc. p. 58. Reus. p. 192.
LAOSTHENES, XXXIII Rex Assyriorum, successit Eupali, anno M. 2975.
Regnavit annis 45 iuxta Reinecc. p. 58. Reusn. p. 193.
Regnavit annis 18 iuxta Calv. p. 30.
PYRITHIDIAS; Eusebio Piriciades; Iornandi Pritiades; Calvisio Puritiades; successit Laostheni anno M. 2993.
Imperavit annis 30 iuxta Reineccium p. 58. Reusn. p. 193.
Imperavit annis 14 iuxta African. et Calvis. p. 30.
OPHRATAEUS, Rex Assyriorum XXXV, Pyrithidiae successit, anno M. 3007. Iornandi dicitur Ophratenes.
Regnavit annis 20 iuxta Reineccium pag. 58. Reusn. p. 194.
Regnavit annis 21 iuxta Africanum, Calvis. p. 31.
OPHRAGANEUS, Eusebio Ophratanes; Africano et Calvis. Ephacheres; successit Ophrataeo in regno, anno M. 3028.
Regnavit annis 21 iuxta Africanum et Calvis. p. 32.
Regnavit annis 50 iuxta Reinec. p. 58. Reusn. p. 194.
1. ORTUS. Ascrazapes (Eusebio est Ocrazapes; Stephano Cyndaraxes; Ariano lib. 2. Suidae et Straboni, Anatyndaraxes; Setho Calvisio Acracarnes) Assyriorum Rex XXVII, successit Ophraganeo anno M. 3050. iuxta Sethum Calv. p. 34. iuxta alios 3088,
2. PROGRESSUS. Anno regni eius 18, vel, ut alii volunt, 33, anno M. 3119, ante Christum natum 852, cum magna impietas in urbe Ninive grassaretur, Deus, ex singulari et
3. EGRESSUS. Postquam regnasset annis 41, iuxta Eusehium; vel 42, iuxta Reineccium. p. 58. et Reusn. Chron. p. 194. ex hac vita decessit. A. M. 3129. ante C. N. 842.
De Tempore Contionis paenitentialis Ionae ad Ninivitas habitae, Chronologi inter se dissentiunt. I. Quidam eam referunt ad tempora Sardanapali Ascrazapis filii, ultimi Assyriorum Regis. (intellige ex familia Nini) Et in hac sententia est Calvis. Chron. 35. Cui calculum suum addit August inus Torniellus in Annalib. Sacr. tom. 11. p. 72. II. Quidam vero eam referunt ad tempora Ascrazapis Sardanapali patris: ut Reusn. in Chron. p. 194. Et haec sententia posterior priori est praeferenda. Quia melius cum Chronologia, cumque ipsius rei et personarum circumstantiis congruit. Nam ceteri Chronologi Ascrazapem 41, vel 42 annis: Calvisius vero tantum 7 annis regnasse ait. Quod si autem iusti regiminis anni Ascrazapi assignantur, utique contionem Ionae in tempora eius incidisse dicendum erit.
Reges atque Principes tempore periculoso ingruente et
Ex profanis historiis placet
CIrca ORTUM Sardanapali duo sunt notanda. 1. GENERATIO. 2. APPELLATIO.
I. GENERATIO. Sardanapalus fuit filius Ascrazapis, vel Anacyndaraxis; Nam ipse ipsum in epitaphio suo filium anacyndaraxis vocavit; sicut Suidas tradit. Vide §. 11.
II. APPELLATIO. Duo hic Rex habuit nomina. 1. Dictus est Tonosconcoleros. 2. A Graecis appellatur
1. Absolute et inse est nomen optimi Principis, non voluptuarii et delicati. Nam dicitur a
2. Relate: vel respectu Sardanapali. Sic secundum communem Historicorum sententiam hoc nomen plenum est superbiae atque arrogantiae.
In PROGRESSU vita eius notanda; quae continet Acta tum bona, tum mala.
ACTA BONA non memorantur eius plurima; sed unicum tantum: nempe, quod uno die (uti Epitaphium eius sonat) Tarsum et Anchialen Ciliciae oppida condidit, hoc est, (ut quidam explicant) reparavit, vel (ut vult Erasmus chiliad. III. Adag. VII. p. 785.) obtinuit. Eaque re fere
ACTA eius reliqua omnia fuerunt mala atque nefaria. Nam tota Vita eius fuit mala Ecclesiastice, OEconomice, Politice.
Siquidem patrem suum defunctum, qui per Ionam Prophetam ad paenitentiam paulo ante vocatus fuerat, et bene currere coeperat, haud imitabatur hic filius, ubi regni administrationem solus obtinuit; sed ad ingenium reversus, ut canis ad vomitum, excusso omni Dei timore, omnique pudore, totus voluptate et otio diffluebat.
EGRESSUS continet poenam Sardanapali, quae libidinosam eius insequuta est vitam; nempe subditorum seditio, mors eius tragica; et totius regni mutatio. Quae ut melius intelligantur, notanda sunt tria. 1.
1. SUBDITORUM OFFENSIO. Cum enim Sardanapalus
2. SARDANAPALI IN GYNAECEO VISIO. Tandem circa annum regni eius decimum sextum Arbaces sive Arbactus, Medorum Praefectus, auditis illis Sardanapali flagitiis, ardentissimo illum videndi desiderio flagravit. Etsi autem nemini ad Regem aditus patebat, (quoniam a temporibus Ninyae per 1100 annos Monarchis hisce ignavis et desidiosis in more positum erat, ut gentibus responsa darent, non ipsi coram, sed per internuntios; Iustin. lib. 1.) tamen tandem eunucho muneribus expugnato (dedit namque illi auream phialam; sicut Diodor. Sicul. lib. 2. rer. antiq. c. 7 scribit) aditum impetravit. Intromissus ergo in Regium palatium, Gynaeceum id esse vidit, Regemque deprehendit inter scortorum greges purpuram colo nentem, et muliebri habitu, cum mollitie corporis et oculorum
Quibus visis, indignatus, tali Mulieri tot viros subiectos esse, tractantique lanam, ferrum et arma portantes parere, ad socios properans, quid viderit, refert. Negantse ei parere posse, qui mulierem se malit esse, quam virum. Societate igitur
Verum Sardanapalus tam diu obsessus, tandem Tigridis inundatione,
EPITAPHIUM. Sardnapalus in urbe Anchiale, monumentum iuxta urbis moenia exstrui curaverat, in cuius fastigio statua lapidea sculpta stabat, dextrae manus digitis supra caput elevatis; et ad crepitum edendum compositis, in eoque hoc epitaphium Assyriis literis insculptum erat: uti Suidas in Nino, et Athenaeus ex Aristooulo lib. 12. cap. 12. dipnosoph. referunt.
SARDANAPALUS ANACYNDARAXIS FILIUS, ANCHIALEM ET TARSUM UNO DIE CONDIDIT.
TU VERO Ô HOSPES EDE, BIBE, LUDE: RELIQUA HUMANA NE TANTI QUIDEM SUNT. hoc est, nedigitorum crepitu digna sunt.
Strabo autem lib. 14. Geograph. fol. 462. ex Choerilo Poeta hos versusubicit.
Virorum sapientum de hoc Epitaphio iudicia.
In hoc monumentum (teste Cicer. l. 5. Tusculan. Quaestion.) cum aliquando incidisset Aristoteles, substitit, partemque primam cum legisset, ait: Ecquid aliud in bovis, non in Regis sepulchro scripsisset? Deinde cum posteriores versus legeret, risit, dixitque: Hic ea se mortuum habere dicit, quae ne vivus quidem habuit, nisi quamdiu deglutiebat. Confer Plutarchum lib. 5. de fortuna et virtute Alex. Magni. Recte itaque Crates Philosophus ab eodem Plutarcho laudatur. is enim cum legeret hos Sardanapali versus, mox apposuit:
Haec historia Sardanapali diligenter est discenda, et ob oculos ponenda: quia est quasi speculum vitae humanae. Proponitur namque in ea.
Nam Sardanapalus idem est atque Dux, Iudex et Eversor, de quo in §. 3. luculenter egimus. Qui titulus superbiae, fuit praesagium futurae ipsius ruinae. Nam regula est Politicorum: Virtute decrescente, crescit arrogantia et inanis gloria. Item: Crescentibus titulis et ambitiosis nominibus, decrescit virtus. Placet huc quoque ex historiis exempla afferre parallela.
I. REGES PERSARUM olim se fratres Solis natos ante Luciferum appellari gaudebant. Darius Arsamifilins Rex Persarum, se Regem Regum et consanguineum Deorum appellabat, et Alexandrum M. famulum suum. lib. 2. supplem. ad Curtium. Sed hic fastus fuit initium ruinae eius; uti historiae ostendunt.
Ita quoque longo tempore post Sapor, Rex Persarum, vocabat se Regem Regum, participem siderum, fratrem Solis et Lunae.
II. ALEXANDER M. cum se Iovis Ammonis filium salutari mandabat, ad ruinam properabat. Valer. Max. lib. 9. c. 5.
III. CLEOPATRA Regina Reginarum vocari volebat, sed tandem sceptro
IV. CALIGULA Deus vocari volebat. Iosephus lib. 18. Antiqu. Iud. c. 4 et 10. Sed eventus infelix fuit. Nam tandem a Cassio Chaerea et Cornelio Sabinio Praefectis militum foede occisus est. Dion. in Caligul. Histor. August. t. 1. p. 612.
V. DOMITIANUS (sicut Sueton. et Eusebius
VI. TRAIANUS, alioquin optimus Imperator, omnibus operibus suis, qua novis, qua innovatis, titulos adscribere pomposos solebat. Unde Constantinus Imp. eum semper Herbam parietinam appellavit; sicut Aurel. Victor scribit.
VII. ATTILA, Hunnorum Rex, se Flagellum Dei et Malleum universi orbis appellari voluit. Vide Nicolaum Olaum lib. 6. apud Bonfinium. Buholtz Chron. p. 249.
VIII. TAMERLANES, Iram Dei se vocavit, et Vastitatem orbis. Petrus Gregor. Tholosan. de Republ. l. 13. cap. 12. §. 2.
IX. ANTICHRISTI ORIENTALES, nempe TURCICI IMPP. omnium Imperatorum ter maximosse appellant. Vide Bodin. lib. 1. de Republ. c. 9. p. 230. Quae appellatio ab Impp. Constantinopolitanis una cum Imperio translata videtur. Nam illorum stemmata quadruplici B constant: quibus haec verba significantur:
Huc referri potest AMURATHIS III, Turcici Imperatoris titulus ex epistola eius ad Rudolphum II. Imp. Roman. anno 1593 missa: Amurathes III. huius nominis, potentissimus, invictissimus, Imperator Constantinopolitanus; Thraciae, Illyrici, Graeciae, Terrae sanctae, Asiae maioris et minoris, Assyriae, Armeniae, utriusque Arabiae, Syriae, Aegypti, Sarmatiae, utriusque Turciae, superioris et inferioris Palaestinae, Mauritaniae, Tuneti Dominator, et Princeps TOTIUS ORBIS, omniumque Regnorum magni maris Oceani, et Rex Mechae et Algierae, Possessor sepulchri Christi, omnium Christianorum Dei, in medio centro Hierosolymis; Dominus in Europa, Asia, Africa, America, omniumque Insularum totius magni maris; cuius potentia formidabilis omnibus; vastator, et in aeternum irreconciliabilis, universi Christianismi hostis, omniumque qui se Christianos iactitant: FILIUS OMNIPOTENS DEI, qui iussit et mentem illuminavit ad oppugnandum Christianos.
X. ANTICHRISTI OCCIDENTALES, titulos honorarios Christo maxime competentes sibi imprudenter, dicam, an impudenter, arrogant; sicut ex Bellarm. l. 2. de Rom. Pontif. c. 31. patet, qui 15 titulos, quos Papa sibi arrogat, recenset, et dicit ipsum esse. 1. Papam. 2. Patrem Patrum. 3. Christianorum Pontiflcem. 4. Summum Sacerdotem. 5. Principem Sacerdotum. 6. Vicarium Christi. 7. Caput corporis Christi. 8. Fundamemum aedificii Ecclesiae. 9. Pastorem ovilis Domini. 10. Patrem et Doctorem omnium fidelium. 11. Rectorem domus Dei. 12. Custodem vineae Dei. 13. Sponsum Ecclesiae. 14. Apostolicae sedis Praesulem. et denique 15. Episcopum universalem.
Sardanapalus erat vir non-vir, et non-mulier mulier. Hoc est, vir erat sexu, sed non animo. Et non erat mulier sexu, sed animo; imo muliere (ut Aventin. Annal. Boioar. loquitur) corruptior erat. Quia veste muliebri indutus, in gynaeceo inter mulieres sedens, vitam muliebrem duxit: fuco mulicbri faciem pingebat, non Regnum curabat, sed colum muliebrem tractabat, et fila ducebat; imo velut larvale voluptatis mancipium, adeoque monstrum, supra luxum muliebrem lasciviebat, omnesque Reges et Reginas Assyriorum
Tales Sardanapali et olim et nunc inventi sunt numero plurimi, et vitiis adeoque flagitiis
1. Talis Sardanapalus erat PLANCUS PLOTIUS, Munatii Planci Consularis, et Censorii frater. Nam ita de eo scribit Valer. Max. lib. 6. c. 8. Plancus Plotius, cum in proscriptione Triumvirali a militibus ad necem quaereretur, fidelitate servorum in regione Salernitana occultatus, odore unguentorum proditus est. De quo Beza tale epigramma concinnavit.
2. Talis Sardanapalus erat MULEASSES Tunetorum Rex, de quo Bodinus l. 4. Polit. c. 1. p. 585. ita ex Pauli Iovii l. 44. scribit. Hic tametsi exul in Italia et Germania vagaretur, ac de opibus Caroli V. Imperatoris, in quo spes omnes collocarat, omnino desperaret, nihilominus ad pavonis unius, quo vescebatur, condimenta, vix aurei nummi centum sufficiebant: et ut suavitatem ac dulcedinem, quae ab harmonia proficiscitur, iucundius molliusque hauriret, oculos velabat, quod duobus sensibus suplicem voluptatem simul percipi non posse didicisset. Idem Paulus Iovius de eodem scribit: Ipsum, cum contra Amidam filium ad recuperandum regnum infeliciter pugnasset, suo cruore et multo pulvere foedatum, inter turbam terga vertentium, nulla alia re magis ab hostibus quam odore unguentorum agnitum captumque, et a filio candenti scalpello (non sine ultione divina) proscissa utriusque oculi pupilla, immaniter occaecatum esse.
3. Talis Sardanapalus erat CLAUDIUS Imperator Romanus, in quo nescias, quid primum accuses; adeo vecordia cum saevitia et luxuria certabat. Convivia agitavit et ampla, et assidua, ac fere patentissimis locis, ut plerumque sexcenti discumberent; cibi vinique quocumque loco et tempore appetentissimus: nec temere unquam triclinio abscessit, nisi distentus ac madens, ut statim supino, ac per somnum hianti pinna in os inderetur ad exonerandum stomachum. Dicitur etiam meditatus edictum, quo veniam daret flatum crepitumque ventris in convivio emittendi. Edictum tali Principe dignum!
Eobanus tale epigramma de eo concinnavit:
4. Talis quoque Sardanapalus erat HELIOGABALUS, qui nudas puellas sibi prandenti et cenanti ministrantes constituit, et tantam habuit pellicum multitudinem, ut (sicut Nero numquam bis unam vestem induit. Sueton. in Neron.) earum nullam reiterarit. Aelius Lampridius et Iohan. Baptist. Ignat. in vita Heliogabali.
Huc quoque referri potest elegans epigramma Actii Sannazarii, in quo vox talium Sardanapalorum atque Epicureorum venuste et eleganter depingitur:
Similiter hunc Sardanapalum deinceps alii plures immemores futurae vitae imitati; sicut ex monumentis atque epitaphiis, quae post mortem sibi erigi voluerunt, constat.
Tale conspicitur in Arragoniae urbe clarissima; sicut Appianus refert.
Simile Romae in domo Petri Chiavelucii Notarii legitur:
Non multum dissimile est epitaphium Timocreontis, uti a Lilio Giraldo de Poetar. historia ex Athenaei lib. x. refertur:
Non possum facere, quin hic commemorem
AXIOMA est POLITICUM, quod exstat apud Bodin. lib. 4. de Republ. c. 1. p. 584. Imperii conversiones eo citius accidunt, si tyrannus
EXEMPLA habemus in Sardanapalo, Alexandro Magno, Dionysio iuniore, Galeatio Sfortia, Alexandro Medites, et quos antea enumeravi, in Planco Plotio, Muleasse, Claudio, et Heliogabalo Impp. Addit quoque Bodinus in loco alleg. memorabile exemplum de Fessarum Rege. Maiorum aetate duae Africae urbes potentissimae a Rege Fessarum defecerunt, propterea quod Praefectus sponsam alienam Regis exemplo rapuisset: quo statim occiso, Rex ipse Fessarum Abusahita cum sex liberis caesus est a domestico servo; quod eius uxori stuprum intulisset. Memorabile quoque exemplum habemus in MAHUMETE Turcico Imperatore. Cum anno C. 1603. Asiae Praefectus eum totum deliciis deditum videret, ex contemptu ipsius iugum excutit et rebellat, ac permultos in suas trahit partes: unde Ianizari magnam Constantinopoli suscitant seditionem, quae sedari non potuit, nisi supplicio duorum Imperatoris Turcarum Cubiculariorum, in quos reiciebatur culpa male administratae rei publicae: Bucholtz. in Chronolog. pag. 771.
POst sublatum e medio Sardanapalum, Monarchia I. etsi mutationem quandam passa, non tamen esse desiit, sed mansit eadem in iisdem regnis, mutatis tantum personis. Antea fuit integra, nunc vero divisa. Quae mutatio est non substantialis, sed tantum accidentalis. Quemadmodum enim Monarchiam III non sustulit eius in quatuor partes distractio, post Alexandri M. obitum: Sic neque Monarchia I hic finem sortitur, sed tantum in duos veluti ramos dividitur. Id quod observandum contra illos, qui secundae Monarchiae initium hic fingunt. Pugnat namque pro nobis Scripturae S. auctoritas, quae Nabuchdonosorem Monarchiae I Regem facit. Sic enim divino afflatus Spiritu Daniel Propheta eum alloquitur c. 2. v. 38. explicans Colossum sive statuam illam quatuor Monarchiarum: Tu es caput aureum.
Duo autem illi Praefecti, Arbaces et Belochus, Monarchiam hanc inter se partiti sunt, ut ille Medis et Persis imperaret; Hic vero Babylonem et Assyriam retineret. Unde patet evidentissime Diodori Siculi et Cedreni error: quorum ille, solam Babyloniam permissam Phul-Belocho: hic vero, Assyriorum Reges inde usque ab Arbacis temporibus Medis paruisse putat. Etenim tam ipse Phul-Belochus, quam e posteris Successores ceteri, perpetuo Assyriae Reges nominantur, et ita nominantur, ut potentia ipsorum hauc paulo illustrior indicetur. Quamquam forte imponere Diodoro potuit, quod Phul- Belochus Chaldaeus fuerit. Hoc quod dicimus, e Scripturis divinis ita docemus, 2 Reg. 15. v. 19, 20. PHUL (h. e. Belochus, vel Phul-Belochus, uti a profanis Historicis nominatur) ter expresse vocatur REX ASSYRIORUM. 2 Reg. 19. et 20. bis. Et 1 Par. 5. vers. 26. semel vocatur REX ASSYRIORUM. Deinde, filius eius TICLAT-PHILASSER similiter vocatur Rex Assyriorum,
Hic autem diligenter notandum, in ipso huius novae Dynastiae auspicio, Belochi avaritia novam excitatam fuisse
Transtulit postea Arbaces sedem Regiam in Ecbatanam Mediae metropolin, et Medis Persisque imperavit annis 29. Belochus vero Regni partem sibi permissam administravit, nempe, Babyloniam et Assyriam et in huius metropoli, nempe Ninive, sedem regiam sibi elegit, anno M. 3148, iuxtz Bucholtz. Chronolog. pag. 21. vid. infr.
Duravit autem Monarchia I post hanc divisionem adhuc annos 287. usque ad annum M. 3435. quo Imperium summum, Belsazare, ultimo Babyloniorum et Assyriorum Rege interfecto, ad Persas translatum est, et secunda Monarchia Persarum coepit.
Nos autem superiorum Monarcharum continuaturi numerum non Arbacem illis eiusque successores subiungemus, sed Belochum, et qui post eum gubernacula Imperii tenuerunt, annectemus; imitati in hoc iterum Scripturae S. auctoritatem, quae hanc gloriam Chaldaicis et Assyriacis defert, dum ipsum Belochum eius successores, quorum mentionem facit, omnes et singulos REGIS titulo dignatur, et Nabuchdonosorem Magnum REGEM REGUM appellat. Daniel. 2.
In hac autem Dynastia, quae familiam Phul-Belochi continet, 5 Monarchae ordine veniunt considerandi. I. Est Phul-Belochus. II. Tiglat-Philassar. III. Salmanassar. IV. Sennacherib. v. Assarhaddon.
Conscatex Historiarum observationibus, Successiones in Principum, uti etiam privatorum familiis,
I. Exemplum elegans h. l. habemus IN FAMILIA PHUL-BELOCHI. Huius posteritas Monarchiam Chaldaicam atque Assyriacam tenuit usque ad Assarhaddonem, qui fuit abncpos Phul-Belochi.
II. IN FAMILIA MERODACHI. Haec post Assarhaddonem. Monarchiam habuit, usque ad Regem Belsazar, quem Cyrus Rex Persarum victum interfecit. Hic autem atnepos Merodachi fuit.
III. IN ELECTORIBUS SAXONIAE, qui hoc ordine fuerunt: Fridericus I Elector.
Denique Eventus, qui optimus rerum magister est, docet hasce periodos in historiis adeo regulariter congruere, ut etiam Romae aliquando Sexto Pontifici idem significatum sit, non propagari
PHUL vel PUL ex Ebr.
Hic Monarcha varia habet nomina. I. In sacris literis dicitur PHUL. Quae vox ter usurpatur in scriptura, nempe 2 Reg. 15. v. 19. 20. bis, et 1 Paral. 5. 26. semel. A Iosepho lib. 9. Antiq. Iudaic. c. 11. p. 254. vocatur PHULLUS. II. Aprofanis Scriptoribus communiter vocatur PHUL-BELOCHUS: ita ut Phul sit eius nomen proprium: BELOCHUS vero cognomen, a sacerdotio et cultu Baal vel Beli, a. d. Beli sacerdos, uti statuit Ioh. Baptista Grammaye in Histor. Asiatica pag. 293. III. A Zonara PHUA. IV. a Diodoro Siculo BELESIS V. Ab aliis BELESUS vocatur. In quibus nominibus illud deflexum apparet a Phul, quod Sacrae literae et Iosephus habent.
PHUL etiam
1. IMFERII OCCUPATIO. Phil-Belochus Babylonis Dux fuit sub Sardanapalo. Hic postquam ab Arbace in amicitiam pertractus est hac occasione; quod nempe Duces quotannis ad sistendas copias provinciales Ninum petere cogerentur, cum ad desectionem instigat; et, quia non tantum gente, sed etiam professione Chaldaeus erat, h. e. peritus Astrologiae divinationisque, Arbaci praedixit ex arte sua Astrologica, cum universo Assyriorum Regno potiturum. Hoc Arbaci animum dedit, praesertim visa Sardanapali tum
Unde patet, quod Belochus per violentiam et seditionem Regnum Babylonicum et Assyriacum occupaverit. Haec autem seditio respectu Belochi erat malum culpae, et eatenus Deus illam non probabat: sed respectu Sardanapali erat malum poenae, et a Deo permittebatur, qui Belocho successum largiebatur. Deus enim, supremus ille mundi Iudex, potestatem habet regna trans ferendi a gente in gentem. Dan. 2. v. 21. Ille Sardanapalum propter impietatem, ignaviam, atque luxuriam hoc Regno suo privare voluit; ut omnes Reges terrae discerent se coram. Deo humiliare et confiteri, quod omne sub Regno graviore Regnum sit; sicut recte et pulchre Seneca loquitur. Confer Psalm. 2. v. 10. Sapient. 6. v. 2, 3, 4, 5.
2. IMPERII ADMINISTRATIO. Hoc modo Phul-Belochus in Regno confirmatus, pro Rege sese gerens, tum legibus ferendis, tum Monarchiae instaurandae et amplificandae invigilavit. Nam Regnum Israelis infestavit. Manahem Rex non ausus cum illo in certamen descendere, ut pacem sibi redimat, et Regnum scelere partum sibi confirmetur, M. argenti talenta, h. e. quindecies centena florenorum milia fere hosti offert. Hanc summam Manahemo populus contulit, exactis L. siclis argenti (h. e. drachmis, uti Iosephus explicat) in singula capita. 2 Reg. v. 19, 20. Iosephus Antiq. Iudaic. lib. 9. c. 11. pag. 254. Aute Sardanapali
Quod factum est 3184. anno ib Orbe condito.
Quod factum est 251. anno itemplo aedificato.
Quod factum est 39. anno Regni Uziae Regis Iuda.
Quod factum est 2. anno Manahemi Regis Israel.
Quod factum est 787. anno inte Christum natum.
Deinde TIGLAT-PHILASSAR
Quaeritur h. l. an an recte fecerit Phul-Belochus, quod Manahemum Regem Israel, eiusque egnum infestaverit, a quo tamen lacessitus erat.
Resp. 1. Non putandum est, hoc ipsum casu quodam factum: sed bellum hoc a Deo ipso est excitatum. Causa erat gemina; nempe generalis et specialis. Generalis erat Isr aelitarum idololatria. Nam 1 Par. 5. 25. ita de illis scribitur: Reliquerunt Deum patrum suorum; et fornicati sunt post Deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis. Specialis erat horrenda et inaudita Manahem tyrannis. Nam ex 2 Reg. 15. 16, 17. ita de eo scribit Iosephus lib. 9. Antiq. Iudaic. c. 11. p. 254. Manaemus Tapsam cum exercitu victore profectus est. Oppidani vero, obfirmatis portis, noluerunt Regem admitere. At ille, ut in defectores saeviens, totum circumquaque agrum vastavit, et postremo urbem quoque vi cepit; et quod esset Tapsensibus infensus, omnes ferro confcit, ne tenerae quidem aetati parcens, et nihil sibi ad extremam crudelitatem reliquum faciens. Quae enim ne in barbaro quidem devictos perpetrare fas fuerit, ea in sui generis homines sibi permisit. Et additur 2 Reg. 15. 18. Fecitque quod erat malum coram Domino, et non recessit a peccatis Ieroboami, etc. Et hac de causa Deus Israel suscitavit spiritum Phul Regis Assyriorum, atque per eum punivit et Regem et Subditos; quia utrique peccarant. 1 Paral. 5. 26.
Ubi tamen notandum, quod alia Dei, et alia Phul-Belochi fuerit intentio. Ille ob idololatriam aliaque horrenda scelera per Phul-Belochum velut virgam populum suum punire: Hic vero ex ambitione quadam Regnum suum amplificare voluit. Vide insignem locum Esai. 10. 5, 6, 7. et seqq.
Decessit Phil-Belochus anno M. 3199. Regni sui 48.
TIGLATH-PILESER, Phul-Belochi silius,
TIGLAT-PHILASSAR haeres factus est, ut paterni Regni: ita in Iudaeos odii. Nam duplex in sacro codice bellum gessisse legitur. 1. Contra Regnum Israel. 2. Contra Regnum Iuda.
PRIMUM BELLUM gessit contra Regem Syriae et Israelis. Cum enim Rezin Rex Syriae, et Peca Rex Israel (qui Esai. 7. 4. Caudae titionum fumigantium, Luthero,
SECUNDUM BELLUM gessit contra regnum Iuda. Nam Deus idololatriam aliaque immania impii Regis et subditorum peccata puniturus. Tiglatphulassar Regem Assyriorum (quem ipse antea in auxilium evocaverat) contra illum adduxit, qui ex metropoli sua Ninive Ierosolymam 170 milliaribus profectus urbem obsidet; sed cum eam expugnare non posset, muneribus ab Achazo placatus Niniven rediit. 2 Paral. 28. 20, 21.
1. Politici haec Axiomata tradunt: Plerumque ita fieri solet, ut potentiores invitati ab imbecillioribus ad belli societatem, tandem ipsos oppreserint.
2.
3. Auxiliatores, ut solet fieri, postea fiunt Domini. Philippus in Cordiali. Abraham Bucholtz. p. 42.
4. Defensores plerumque sunt devoratores. Strigel. in 2 Paralipom. 28. Et Chronolog. Bucholiz. pag. 389.
Huc referri potest venustus apologus de Vulpe et Erinaceo. Erinaceus prope frigore enectus venit ad cavernam vulpeculae, petit se recipi intraspecum. Assentitur vulpes, mota misericordia, admittit erinaceum. Erinaceus ingressus, cum in caluisset, exserit aculeos et pungit vulpem. Vulpes cedit; insequitur erinaceus, et pungendo finem non facit. Queritur de ingratitudine vulpes; responder erinaccus: Si tibi sum molestus, exi. Id faciunt potentiores, introducti in urbes et Regna.
Huc referri possunt venusti versus Caroli Sigonii:
I. CYRUS MAIOR, ad componendum bellum civile, inter Cares exortum, exoratus bellum componit, sed Cariam libertate exutam sibi subiecit. Xenophon. lib. 7. Cyropaed.
II. Tempore FRIDERICI III. IMP. cum de Imperio Italiae armis decertarent Principes Italici, et ambitiosa illa gens aequalitatem nusquam admitteret, tandem Papa Romanus, ut bella civilia inter Principes componeret, peregrinos Reges attraxit, qui,
III. Ita quoque impius REX ACHAS, soedere cum TIGLAT-PHUL-ASSAR Rege ASSYRIORUM inito, illum in Syriam attrahit: Qui, interfecto Syriorum Rege Razin, Damascum occupat, Syros in Cyrenen colonos tranfert, plurimes e Regno Israel in captivitatem in Niniven
SALMANASSAR
1. Patet hinc, magnum esse errorem Cedreni, qui Salmanassarem eundem cum sardanapalo facit, et patrem Nabuchdonosoris vocat.
2. Magna quoque fuit Euscbii incogitantia, qui Salmanassaris et Sennacheribi historiam ita confudit, ut Reges duos pro uno accipiat.
Hic Salmanassar 4. Bella gessit.
PRIMUM BELLUM gessit contra Israelitas. Nam ex urbe Ninive in Samariam profectus est 163 milliaribus, et Hoseam Regem Israelis bello petiit, qui viribus impar subiecit se Regi Assyriorum, eique annuum tributum promisit, anno M. 3225. Vide 2 Reg. 17. v. 1, 3.
SECUNDUM BELLUM gessit contra eundem HOSEAM. Nam postquam ille anno M. 3227. cum So vel SUA (qui Marethoni est Sevechus Aethiops) Rege Aegyptiorum foedere inito conspirasset, neque annuum tributum Salmanassari solveret, expeditionem contra eum novam suscipit, eumque comprehensum in carcerem compingit, Regnum ipsum caede et incendiis vastat, et
Contra autem in desolata Israelitarum sedes colonos, nempe quinque gentes de Babylone, de
Primo: propter mixtam corruptamque religionem. Nam eos pro Idololatris habuerunt, et gentibus annumerarunt. In Thalmud enim coniunguntur
Deinde: propter infidelitatem. Quia Iudaeis e captivitate Babylonica reversis gravissime ad versabantur, Esdr. 4. v. 1. Nehem. 4. v. 1. et postea semper hostili erga eos animo fuerunt: rebus secundis, Iudaeis favebant; rebus adversis, Iudaeis resistebat. Vide Ioseph. lib. 9. Antiq. Iudaic. cap. 14. Et lib. 11. cap. 8. Epiphan. haeres. 8. et 9. Unde Iudaei aliquem contumeliose tractare volentes, illum Samaritanum appellare solebant. Sirac. 50. v. 28. Iohan. 4. v. 9. c. 8. v. 48.
[
Captivitas Assyriaca populi Israel fuit gemina.
Prior fuit particularis, quando Tiglath-Phul-Assar pater Salmanassaris terram Gilead et Galilaeam, et universam terram Naphthalim occupavit, et plurimos Israelitas in Assyriam abduxit. 2 Reg. 15. v. 29. I Paral. 5. v. 26. et hoc factum est adhuc vivente Esaia Pro. pheta,
Anno a Mundo condito 3213.
Anno Iotham Regis in Iuda 17.
Anno Peka Regis in Israel 18.
Anno inte Christi nativitatem 758.
Posterior fuit universalis, quando Salmanassar filius Tiglar-Philassaris Samariam expugnavit, totumque regnum Sameriae delevit, Hoseam Regem Israelrebellem vinctum, atque una 10 tribus Israel captiv as abduxit, easquein Assyriam et Mediam dispersit: Quod etiam vivente adhuc Esaia Propheta
Contigit anno ab Orbe condito 3232
Contigit anno post divisionem terrae Canaan 732
Contigit anno a morte Salomonis. 263
Contigit anno regni Hoseae regis Israel. 2 Reg. 17. 16. 9
Contigit anno regni Ezechiae Regis Iuda, 6
Contigit anno regni inte Christi na tivitatem. 739
CAUSA
1. Horrenda idololatria. Nam Israelitae peccabant contra Dominum Deum, qui eduxerat cos e terra Aegypti; et colebant Deos alienos, et
2. Contemptus Ministerii. Deus eos per Prophetas suos monuit, ut reverterentur a viis suis pessimis, et custodirent praecepta eius. At illi obdire noluerunt. v. 13, 14.
3. Contumacia in atrocibus delictis. Nam cervicem suam induraverunt, et pactum Dei abiecerunt. ibid. v. 14, 15. Et post acceptam a Tiglatphilassare cladem 2 Reg. 15. 29. adeo non emendabantur, ut Deo se pertinacius opponerent; et in superbia et magnitudine cordis hoc Adagium usurparent: Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus: Sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. (in locum eorum plantabimus.) Esai. 9. 9, 10. Quo Adagio significare volebant, se oppidorum et aedificiorum suorum iacturam, ut rem levem et reparabilem, nihili pendere, seque oppida domosquesuas magnificentius reparare et gloriosius exornare posse.
TERTIUM BELLUM gessit contra ELULAEUM Tyriorum Regem, eumque post pacificationem factam, ad arma redeuntem,
QUARTUM BELLUM gessit contra Medos, eosque victos imperio suo subiecit; uti colligi potest ex 2 Reg. 18. 11. Nam ibi narratur, quod Salmanassar Rex Assyriorum
Mortuus est anno Imperii 10 vel 17 iuxta Aventinum Annal. Boioar. p. 24.
SENNACHERIB, vel SANHERIB,
Tres ei filii editi fuerunt: Adramelechus, Sarassar et Assarhaddon: quorum illi patrem trucidarunt; hic vero ei in regno successit.
Ad regnum pervenit A. M. 3235. ante C. N. 736.
Sennacherib fuit homo crudelis, sanguinarius, atque superbus. Bella duog gessit valde crvenia.
PRIMUM BELLUM gessit anno M. 3240. contra Regem Aegypti et Aethiopiae, eosque variis cladibus affecit, et multa milia captivorum abduxit; iuxta vaticinium Iesaiae Prophetae c. 20. v. 3, 4. Urbem quoque Aegypti antiquissimam
Factum hoc est 3240 anno ab Orbe condito.
Factum hoc est 14 anno Ezechiae, Regis Iuda.
Factum hoc est 731 anno inte Christi nativitatem.
SECUNDUM BELLUM gessit contra Ezechiam Regem Iudae XIII. In qua expeditione Azotum, vel Asdod (urbem Philistinorum celeberrimam ad mare mediterraneum sitam, inter Ascalon et Ioppen in tribu Iuda, olim a Psammenyto Rege Aegypti post multorum annorum obsidionem captam) per Thartanem Ducem militiae expugnat. Iesaiae 20. 1. Urbes turritas Lachin et Libnam obsidet, et ad expugnandam urbem Ierosolymam animum intendit, ut Ezechiae Regis defectionem vindicaret. Verum legationem ad eum misit Ezechias, imperata se facturum, et tributa soluturum promittens. Sennacheribus vero auditis Legatis, decrevit misso bello postulata Regis admittere, et policitus est, sitrecenta argenti talenta, et auri triginta accepisset, pacatum se abiturum, iureiurando interposito, quod ab omni iniuria temperaturus sibi esset. His persuasus Ezechias, exhaustis templi thesauris, mittit eam pecuniam, ratus hoste remoto, posthac sine priculo se regnaturum. Accepta pecunia, nihilominus Rex impius atque perfidus pacta non praestitit. Nam ipse profectus cum copiis contra Aegyptios, tres belli Duces, nempe, Thartanen, Rabsarin, etRabsacen (qui omnium insolentissimus erat) ad obsidendam Ierosolymam ingenti cum exercitu mittit. 2 Reg. 18. 13, 14, 15, 16, 17. Verum cognito, quod Taracha Rex Aethiopum Aegyptiis subsidio veniret, subito in Iudaeam est regressus: cumque nova legatione Ezechiam fatigasset, et Rabsaces Dux eius horrenda convicia atque blasphemias in Deum Israelis iterasset, Deus, Prophetae Iesaiae, et Regis Ezechiae preces exaudiens, Angelum exterminatorem misit in castra Sennacheribi, qui
Herodotus lib. 2. hanc cladem etiam attingit. Refert enim, Sethonem Aegypti Regem et Vulcani sacerdotem a Deo suo impetrasse, ut noctu in Assyriorum exercitu ingens vis effunderetur MURIUM AGRESTIUM, qui illorum pharetras, arcus et scutorum habenas corroserint; ita ut postridie hostis exarmatus, multis amissis fugam arripuerit, et Aegypto excesserit.
Verum haec fabulosa sunt, et cum Scriptura S. non congruunt. Sed tamen propter statuam, Sennacheribo in templo aegypti erectam, notanda sunt, de qua §. 8 dicemus.
Iosephus lib. 10. Antiqu. c. 2. ait, eos peste consumptos esse.
Tandem ipse Sennacherib, cum in templo idoli sui Nisroch adoraret a filiis propriis ADRAMELECHO et SARASSARE interemptus est, anno regni 7. Occasio huius paricidii diversa ab Historicis narratur.
PRIMO: Quidam putant, quod Sennacherib ad reparaudum Deorum suorum favorem,
DEINDE: Alii vero scribunt quod Sennacherib silios suos Adramelechum et Sarassarem destinarit in sacrisicium victimae; sed illi de hoc periculo suo praemoniti illum parricidio e medio sustulerint, et postea in terram Armeniorum aufugerint. 2 Reg. 19. v. 36, 37.
Memorabile est, quod Herodotus lib. 2. narrat, statuam ei in templo quodam Vulcani Aegyptio erectam, quae manu murem tenebat, cum hac inscriptine:
Et addit, hanc statuam fuo adhuc tempore conspectam fuisse.
Iohannes Baptista Gramaye in Historia sua Asiaticap. 296. scribit: Huic, nescio, quare in Aegypto statua MUREM tenens sacra sit.
At causa huius sculpturae ex anrratione, quam in §. 6. ex Herodotilib. 2. adduximus, facile demonstrari porest.
Nam Sennacherib bellum infelix contra Ezechiam Regem Iuda movit, ex mera
Etenim bella non necessaria et iniusta, infelices successus tragicosque exitus habent. Tale quoque exemplum habemus in Amazia, Rege Iuda. Hic postquam fortunam adversus Idumaeos tentasset, bellum quoque Regi Israelis indicit; sed exercitus eius fugatur, Ierosolyma expugnatur, et ipse capitur. 2 Reg. 14. Quare Magnates ob oculos sibi ponant monitum illum Findari:
SENNACHERIB Ezechiae per Legatos promiserat, si trecenta argenti talenta, et triginta auri ab eo acciperet, se pacatum abiturum, neque Regnum eius armis hostilibus infestaturum; sed
Ita PERICLES, iuramento incolumitatem promiserat hostibus, qui ferrum deposuissent. Quod cum illi fecerunt, interfecit omnes, quotquot ferreas in sagulis fibulas haberent. Frontinus l. 4. c. 7.
Eodem modo, teste Herodiano, Parthis improviso clades, ab Antonino Caracalla, sub praetextu nuptiarum, dum immemor iurisiurandi praestiti, eos inermes et securos, utpote novum sponsum excepturos, cum parato exercitu invaderet, magna cum ipsius indignatione et detestatione periurii, accdit. Qui etiam non quieverunt, donec collectis viribus, recuperatis captivis, et rebus ademptis, Romanos ad iniquas pacis conditiones adigerent. Omissis autem exemplis, quae a nostra memoria ob vetustatem remota sunt, recentem historiam ex Pauli Iovii historiarum libro 33. pag. 267, 268. repetam de Habraymo. HABRAYMUS, licet in ignobili pago Epiri natus esset, singulari tamen
At non ita agere Reges et Principes decet. Notentur igitur haec AXIOMATA: VERBA REGUM DEBENT ESSE REGIA. Prov. 8. 6. PRINCIPES EA, QUAE DIGNA SUNT PRINCIPE, COGITABUNT, IISQUE INSISTENT, Iesai. 32. 8. hoc est, Principum
Iam vero FIDES est virtus vere Regia, omniumque virtutum in Rege maxima et splendidissima. Hinc recte Francisc. Patritius lib. 8. de Regno titul. 20. p. 558. inquit: Fides tanto splendore praefulget, ut sine ea omnes Regum ac Principum virtutes obscuriores fiant. Eleganti exemplo hoc ipsum ibidem declarat de SEXTO POMPEIO. Cenantibus (inquit) in navi ad Puteolos Antonio et Augusto, apud Sextum Pompeium Pompeii Magni filium, qui tunc conciliati societatem iniverant; Menodorus Pompeianae classi praefectus, per internuntium Pompeio significavit: nunc tempestivum esse, parentis ac fratris iniurias ulcisci: quod si coccasionem sumere vellet, se operam daturum, ut e navibus evadat nemo. Cui Pompeius: Referte, inquit, Menodoro, ei sine me id facere licere, qui iam peierare consuevit: mihi autem nefas esse qui fidem fallere nescio. Quae quidem vox et decora fuit, et Magni Pompeii filio digna.
Elegans historia de fide Regum atque Principum occurrit in Chronico Hirsaviensi et Urspergensi. Guelfus Dux Bavariae,
Historiae etiam valde memorabiles exstant de Carolo V, et Ferdinando fratre eius, Impp. Romanis. Carolus V. Imperator invictissimus, cum a quibusdam Pontificiis flabellis ac furiis in comitiis Wormatiensibus instigaretur, ut ne fidem Luthero datam servaret, propterea quod, secundum decretum Concilii Constantiensis, Haeretico non sit servanda fides; animose respondit, Fidem rerum promissarum, etiamsi toto mundo exulet, apud Imperatorem tamen consistere oportere. Guiliel. Zenocarus in vita Caroli V.
Quam heroicam animi magnitudinem aemulatus est FERD INANDUS I. IMPERATOR, qui usqueadeo pacificationis cum Lutheranis semel confirmatae studiosus et observans fuisse legitur, ut ante obitum singulari perfusus
Superbus fuit Sennacheribus tum erga Deum, tum erga Ezechiam Regem. Nam, excusso omni timore Dei, se suamque potentiam ad miratur, in eaque confidit: imo os in caelum posuit, et Deo altissimo maledixit, licet non immediate, tamen mediate, nempe per Legatum suum Rabsacem; Ezechiamque Regem prae se contempsit at que despexit. Et quia memorabile hoc est exemplum diabolicae tum superbiae, tum blasphemiae, verba eius
At discant Magnates Deum timere, eumque sibi ob oculos semper ponere. Nam timor Domini est initium sapientiae Psal. 111. 10. Cordibus suis inscribant aureolos illos Prudentii versiculos:
Quare
ut idem Prudentius ait.
Apud Senecam quoque Tragoedum memorabilis exstat admonitio, quae talis est:
Historiae omnium temporum testantur, Ambitionem atque superbiam numquam a Deo impunitam esse relictam. Exempla exstant in sacris atque profanis Scriptoribus. I. Adam et Heva, qui Deo similes se fore credebant, si de arbore vetita comederent, graviter a Deo sunt puniti. Gen. 3. 5, 6. II. Aedificatores turris Babylonicae in universam terram sunt dispersi. Gen. 11. 5. III. Pharao ex superbia dicebat ad Mosen: Exod. 5. 2. Quis est Dominus, ut audiam vocem eius, et dimittam Israel? Nescio Dominum, et Israel non dimittam. Sed postea in mari rubro submersus periit. Exod. 14. IV. Maria Mosis soror
Omnes mortales caveant sibi, ne blasphemiarum sagittas in Deum eiaculentur. Nam blasphemia cum natura atque fine linguae humanae pugnat. Pulchre namque ait Gordius: AURIS codita est ad audiendum ea, quae Deus loquitur: LABIA vero condita ad celebrandum Deum Creatorem. Et venuste inquit Lactantius lib. 4. c. 26. Lingua cum virtutem maiestatemque Dei interpretari coeperit, tum demum officio NATURAE SUAE sungitur.
Hac de causa Ebraei
Exemplum habemus in Sennacheribo et Chosroe, (de quibus antea) et in Iuliano Apostata, qui Christum per contemptum et blasphemiam vocabat GALILAEUM, tandem vero vel
Observationem quoque meretur, quod Sennacherib, Rex Assyriorum penultimus, (qui Ninive regnavit) septimo regni anno interierit. Numerus namque septenarius magnis Principibus fatalis ut plurimum esse solet; uti ex exemplis patet. Nam 1. Cyrus, primus Rex Persarum, post captam Babylonem annos 7 vixit, et postea interfectus est. 11. Cambyses secundus Rex Persarum annos 7 et menses 5 regnavit, et postea casu a se ipso interfectus est. 111. Darius ultimus, annos 7. IV. Alexander M. Monarchiam tertiam obtinuit annos 7, post cuius obitum de summa rerum armis certatum est annos 7, tandem obtinuit Seleucus cum sua posteritate Syriam. v. Archelaus Rex Macedoniae periit in venatione, cum regnasset annos 7. VI. Narses, septimus Rex Persarum, regnavit annos 7, menses 9. VII. Valerianus Imp. postquam cum filio Galeno imperasset annos 7. a Sapore Persarum Rege victus et captus est. VIII. Conradus I, Ludovici IV. filius, regnavit annos 7. IX. Carolus Crassus imperio cedere iussus anno 7, X. Pilatus Praeses Iudaeae se ipsum interfecit anno 7 post condemnationem Christi, quae facta ab illo, ipso septimo anno suae praefecturae.
Quomodo cessavit exactor, quievit tributum? Contrivit Dominus baculum impiorum, et virgam dominantium, caedentem populos in indignatione
In hoc adagio epitaphium
Vocatur aurem Sennacherib, Baculus Impiorum, et Virga dominantium:
Resp. Concursus Dei et hominum, tamquam causae primae et secundarum, duplex est.
1. CONFORMIS, quando Deus et causae secundae ratione finis inter seconcordant; ut, quando Deus ea, quae vult, per sanctos peragit.
2. DIFFORMIS, quando Deus et causae secundae, nempe Tyranni hominesque impii, ratione finis inter se disc ordant. Lict enim Deus Tyrannorum ministerio utatur; tamen alia Dei, alia illorum est intentio. Dei intntio vel finis est, ut per Regem assyriorum multos populo, imo etiam suum populum puniat, et publica irae suae exempla omnibus proponat, ut omnes in mundo homines Deum timeant, et paenitentiam agant. Sennacheribi vero, licet Dei in hoc opere minister fuerit, finis est, Regni sui amplificatio, et gloriae propriae, atque potentiae ostentatio. Sicut etiam Esai. 10. 5, 6. insinuat, quando ait: Vae Assur, vicga furoris mei, et baculus, ipse est in manu, ad gentem hypocriticam mittam eum, etc. At v. 7. subiungit: Ipse autem non sic arbitrabitur, neque cor eius sic existimabit: sed ad delendum erit cor eius, et ad internecionem gentium non paucarum. Et haec est causa, quare Deus Sennacheribum contriverit, omnesque tyrannos adhuc conterat. Tale quoque Epitaphium exstat de rege Moabitarum interfecto, Ieremiae 48. 17. Quomodo fracta est virga fortis, baculus gloriosus? Ita quoque pii diabolo, qui princeps huius mundi, et per crucem christi victus atque deiectus est, insultant ex Hoseae 13. 14. et 1 Cor. 15. 55, 56. Ubi tuus, mors, aculeus?Ubi tua, inferne, victoria? etc.
ASSARHADDON
Hic autem, post tragicum parentis exitum, regnum adeptus est, licet natu minimus esset. CAUSA huius rei fuit gemina.
1. REMOTA. Quia iam ante, patre foris absente, regnum administraverat. Erat namque moris apud populos Orientales, ut quoties Rex bellum foris geret; domi certum successorem aut vicarium substitueret, si quid humanitus ipsi contigisset; Sicut legimus de Cyro, quod Cambysen filium regni Persici, cum ille expeditionem contra Massagetas susciperet, Gubenatorem constituerit.
2. PROPINUQA. Quia fratres eius parricidae, nempe, Adramelechus, et Sarassar, (quem Iosephus Selennaram nominat) populari tumultu e regno eiecti in Armeniam aufugerant, 2 Reg. 19. v. 37. idcirco ipse ob innocentiam patri surrogatus est.
Factum hoc est 3242 anno ab Orbe condito.
Factum hoc est 15 anno Ezechiae Regis in Iuda.
Factum hoc est 14 anno Numae Pompilii regis Romanorum.
Factum hoc est 729 anno ante nativitatem Christi.
I. ACTA TOGATA. Primo: Novam coloniam in Samariam deduxit, uti patet ex Esdrael. 1. cap. 4. v. 2. et ex Esdrae lib. 3. c. 5. v. 69. Aventin. Annal. Boioar. lib. 1. p. 20. ita scribit: Assaradon, qui et Assenaphar, in samariam Medos et Babylonios misit, qui terram colerent, ne deserta habitationique hominum minus idonea redderetur, fieretque latibula ferarum. Deinde: Tobiam Seniorem ab exilio revocatum restituit in integrum, et patruelem eius Achiacharum (quem alii aquicarem nominant) suis omnibus et Assyriis imperio praefecit. Vide Toh. 1. 25. Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 61.
II. ACTA BELLICA. Duo Bella gessit. PRIMUM cum fratribus, nempe Adramelecho et Sarassare; qui licet ob paricidium populari tumulte e Regno eiecti in Armeniam aufugissent, nihilominus tamen armis cum oppugnabant.
ALTERUM cum Merodacho, Babyloniae Praefecto. Hic enim cum dissidium inter fratres videret, occasionem rei bene gerendae adeptum se ratus, non descivit modo, et Regem Babyloniae salutari se voluit, sed cum vicinas undique gentes, partim
Assarhaddon a Merodacho superatus, et familiam et assyriorum regnum interitu suo finivit, anno regni suix.
Nam vox Decalogi de divina iustitia contionatur Exod. 20. 5. Visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
1. Ruben, qui
2. Propter Saulis scelera tota familia et posteritas eius deleta est, praeter filium Ionathae Mephiboseth. 2 Sam. 21. 5, 6, 7, 9. imo et filium sanctum Ionathan, alienum a paterno scelere, tamen una cum parente interfici Deus voluit. 1 Sam. 31. 2. Manet tamen Ionathae posteritas usque ad tempus exilii Babylonici.
3. Cum Salomon Rex sapientissimus amoribus et genio indulgeret, et in idololatriam delaberetur, et delubra ethnica in gratiam concubinarum suarum exstrueret, sprero vero Dei cultu atque templo, puniebat Deus filium eius stultis consiliariis, ut decem tribus Israel ab ipso deficerent. Unde postea perpetua exstiterunt bella, donec a vicinis hostibus utraque familia fuit oppressa atque deleta. Vide 1 Reg. c. 11. et 12.
4. Achabi posteritas propter ipsius idololatriam tollitur, interfectis a Iehu septuaginata viris. 2 Reg. 9.
5. Ita quoque Assarhaddon punitus est propter peccata parentis sui Sennacheribi, qui superbus, blasphemus atque perfidus fuit; uti in historia Sennach eribi diximus. Nam ex superbia quadam et
Ita propter perfidiam Saulis, qui Gibeonitas contra fidem datam occiderat, SEPTEM FILII EIUS INNOCENTES in monte coram Domino crucifixi sunt, 2 Sam. 21. 6, 9. Domino factum illud approbante; uti colligitur ex v. 14. Quia Deus terrae reconciliatus est post haec, h. e. poena Israelitis divinitus propter peccatum saulis inflicta, videlicet fames trium annorum, cessavit.
Similiter ZEDECHIAS fidem fallit ureiiurando Regi Nabuchdonosori consirmatam. Idcirco divinitus punitur, urbe
Quarre ô homo, quisquis es, fidem sancte datam constanter et inviolateserva. Nam Deus periuros graviter punit: fidos vero praemiis ornat atque beat, iuxta versum:
MERODACHUS, Baladanis filius, Rex Babylonis, varia habuit nomina. 1. Dictus est MERODACH BALADAN
2.
1. PROPRIE. Sic est nomen personae, et notat 44 Monarcham babylonicum, de quo h. l. agimus. Et in hoc significatu semel usurpatur, nempe Esai. 39. 1. Et vox synonymica Berodach semel, nempe 2 Reg. 20. 12.
2. FIGURATE, vel iconoclastice. Sic notat idolum Merodachi. Ierem. 50. 2. Capta est Babylon, confusus est Bel, contritus est Merodach, confusa sunt omnia sculptilia eius, contrita sunt idola corum. Hic Bel et Merodach notant idola Babyloniorum.
1. IMPERII OCCUPATIO. Merodachus praefectus Babyloniae erat sub Regibus Sennacheribo et Assarhaddone. Sed cum ille turpi fuga, post exercitum eius ab Angelo Domini trucidatum, e Iuda in metropolin suam Niniven regressus, post 45 dies (uti habetur Tobiae 1. 24.) a propriis filiis in templo idoli Nisroch interfectus esset; 2 Reg. 19. v. 37. hic vero a fratribus suis parricidis Adramelecho et Sarassare bello oppugnaretur; viribus omnium consumptis, rebus novis studere occipit, et conversus in Assarhaddonem, eum proelio victum Regno deturbat, idque Assyriis ereptum Babyloniis conciliat. Vide 2 Reg. 19. v. 39. et 2 Reg. 20. v. 12. Huc referri potest insignis locus ex Ezech. 31. v. 3. Ecce, ASSUR quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine; et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius. Et postea v. 10, II. subiungitur: Propterea haec dicit Dominus Deus: Pro eo, quod sublimatus est in altitudine, TRADIDI EUM IN MANUS FORTISSIMI GENTIUM. In hisce verbis per PEGEM ASSYRIORUM intelligitur ASSARHADDON, (de quo 2 Reg. 19. v. 37. et Esai. 37. v. 38.) et per
Factum hoc est anno 3251. ab Orbe condito.
Factum hoc est anno 24. Ezechiae Regis in Iuda.
Factum hoc est anno 19. a devicta Samaria per Salmanassar, Regem Assyrior.
Factum hoc est anno 720. ante Christi nativitatem.
II. IMPERII ADMINISTRATIO. Circa hanc notanda sunt tria: 1. Regia habitatio. 2. Legatio. 3. Religio.
I. REGIA HABITATIO. Merodachus devicto Assarhaddone etiam in Assyria eiusque metropoli Ninive regnavit, sed in ea non-habitavit; verum in Babylone, vel patriae amore quodam, vel quod minus Assyriis fideret. Unde non sit amplius mentio in Scripturis REGUM ASSYRIORUM, sed tantum BABYLONIORUM. Quia in Babylone sedem regiam habuerunt. Non secus atque Reges DYNASTIAE II. et III. e Nini et Phul-Belochi stirpe prosati, Assyrii appellantur. Quia in Ninive Assyriae metropoli regiam sedem habuerunt.
2. LEGATIO. Legationem amplissimam Merodachus misit ad Ezechiam Regem Iuda, ceu eximie Deo carum.
Factum hoc, anno 3242. ab Orbe condito.
Factum hoc, anno 15. Regni Ezechiae Regis Iuda.
Factum hoc, anno 729. ante Christi nativitatem.
Causa huius Legationis erat triplex. 1. ETHICA, ut nempe Ezecchiae rEgi de recuperata valetudine gratularetur, Esai. 39. v. 1. 2 Reg. 20. v. 12. II. ASTROLOGICA, nempe, ut interrogarent Legati Ezechiam de miraculo solis retrogradi: Nam sol 10. gradibus retrocesserat in horologio Achas. Quae causa expressis verbis ponitur 2 Paral. 32. v. 31. Aventin. lib. 1. Annal. Boioar. pag. 20. ita scribit; Merodachus ad Ezechiam cum muneribus Legatos mittit exploratum, quidnam portentum sibi vellet, quod tum acciderat. Ezechias letaliter aegrotabat, cui desperanti salutem, complorantique fatum suum, Maiestas aeterna 15 annos adiecit: et diem, praeter naturae legem, prolongavit. Sic iussu auctoris natura retrorsum orientem versus tendens, cursus repetierat relictos, et longissimum diem mortalibus ministrarat. Id fama divulgatum est, animadversumque a Chaldais. Haec Avent. III. Causa est POLITICA, quae additur a Iosepho lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 3. pag. 261. nempe, ut Ezechiamsocietate atque foedere sibi iungeret ad vicinos populos subigendos.
Addit praeterea Iosephus in loco alleg. Quomodo Ezechias Rex Legatos Merodachi exceperit, iisque thesauros regios ostenderit, et quomodo eo nomine a Propheta Esaia reprehensus sit: Verba eius haec sunt: Ille exceptisLegatis comiter, et convivio regali adhibitis, thesauros etiam ostendit, et apparatum armorum, et quicquid pretiosum auro constabat ac gemmis: atque ita cum donis remisit ad Baladam. Aditus deinde ab Esaia, rogatusque, quinam essent qui venerant: ait, e Babylone missos a Rege venisse: ostendisseque se illis omnia, ut visis divitiis collignetes ex his ipsius potentiam, Regi suo renuntiare possent certius. Tum Propheta respondens: Scito, inquit, quod hae divitiae paulo post transferentur in Babyloniam, et posteri tui virilitate amissa cunuchi servient Regi Babylonio. Haec enim praedicit Dominus. Ezechias contristatus hac praedictione, ait, se quidem malle gentem suam in eam calamitatem non incidere, sed quando non aliter visum sit Deo, precari, ut saltem ipse possit in pace, quod reliquum vitae, exigere. Haec ille. Eodem modo etiam Esaias in cap. 39. scribit. et v. 8. subiungit: Et dixit Ezechias ad Esaiam: Bonum verbum Domini quod loquutus est: Et dicit; Fiat tantum pax et veritas in diebus meis. h. e. Deus me vivo tranquillum Rei publ. statum largiatur. Unde pater, quod haec ostentatio Regis Ezechiae captivitatis subsequururae causa saltem remota fuerit, quae contigit filio eius Manasse, quem Benmerodach, Merodachi filius, foedo carceri per decennium addixit: Unde tamen male actorum ductus paenitudine in regnum remissus est.
3. RELIGIO. Merodachus fuit idololatra. Nam ita Ieremias c. 50. v. 2. scribit: Capta est Babylon, confusus est Bel, (sum mum Babyloniorum idolum, in honorem Beli erectum) contritus Merodachus, (h. e. idolum Merodachi, ab amara contritione sic dicti, est contritum) et confracta sunt idola eorum. Unde patet, quod Merodachus ad exemplum Beli, secundi Babyloniorum Monarchae, etiam idola de suo nomine dicta erexerit, iisque cultum divinum exhiberi iusserit. Unde etiam Ieremias Propheta urbi Babyloni, eiusque statuis atque idolis, excidium atque exitium praedicit.
Merodachus regnavit annis 52 iuxta Metasthenem et Avent. lib. 1. Annal. p. 20.
Merodachus regnavit annis 29 iuxta Berosum et Iosephum. Funccium et Reinecc.
Merodachus regnavit annis 40 iuxta Syntag. heroic. p. 62.
BENMERODA CHUS, h. e. Merodachi filius, parenti defuncto in imperio successit.
Hic parentis cum Iudaeis amicitiam initam deseruit, et magnam Iudaeae partem depopulatus, Manassem Regem, Ezechiae filium (quem Deus iustus mundi Iudex ob horrenda, scelera atque flagitia, quae 2 Reg. 21. et 2 Paral. 33. enumerantur, castigare voluit) in agro oppressum per Duces suos vivum cepit, atque vinctum catenis atque compedibus duxit in Babylonem, atque carceri tetro, vinculisque durissimis annos decem inclusit, anno Regni eius 41. sicut Lyra in 2 Reg. 21. scribit. Vide 2 Paral. 33. 11. Haec fuit captivitas Babylonica prima, (quae alias particularis diciporest) in qua Rex Manasses, et non simul totus populus Iuda captivus abductus est, sed paucaetantum personae; uti colligitur ex 2 Reg. 21. 14. Quam captivitatem Esaias Propheta Ezechiae Regi, postquam ex ostentatione regios thesauros Legatis Merodachi ostendisset, hisce verbis praedixit, Esai 39. v. 5, 6, 7. Audi verbum Domini exercituum: Ecce dies venient, et auferentur omnia, quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui, usque ad diem hanc, in babylonem: non relinquetur quicquam, dicit Dominus. Et defiliis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio Regis Babylonis. Et vers. 8. additur: Et dixit Ezechias ad Esaiam: Bonum verbum Domini quod loquutus est; Et dixit: Fiat tantum pax etverit as in diebus meis! Idem confirmat Iosephus lib. 10. Antiquit. Iudaic. cap. 3. Scito, inquit, quod haec divitiae PAULO POST transferentur in Babylonem, cum et posteri tui, virilitate amissa, eunuchi servient Regi Babylonio. Haec Iosephus. Quod Esaiae Prophetae vaticinium postea in impio Rege Manasse, filio Ezechiae, impletum est, quem Ben-Merodach Rex Babylonis captivum in Babylonem abduxit. In eandem sententiam scribit Aventinus lib. 1. Ann. p. 20. Ben-Merodachus Manassem Regem Iudaeae omnibus flagitiis sceleribusque in quinatissimum (ut qui Esaiam Prophetam
Captivitas Regis Manassis a quibusdam Historicis refertur ad tempora Merodachi: ut a Suida et Cedreno. Verum haec narratio nullo argumento ab illis confirmatur, eamque fabula Suidae de statua ferea, in qua Manasses asservatus sit, suspectam reddit.
Captivitas Regis Manassis a quibusdam Historicis refertur ad tempora Ben-Merodachi:ut Aventinus Annal. l. 1. p. 20. Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 62. Quae sententia cum Chronologia exacte congruit.
Ben-Merodachus, consentiente Chronologorum calculo, XXI annis regnavit. Avent. l. 1. Annal. p. 1. Reinecc. p. 62. Reusn. Chronolog. p. 199.
NABUCHDONOSON I. suit Rex Babyloniorum longe clarissimus, qui Ben-Merodacho successit. Ioseph. lib. 1. contra Appion. NABULASSAR. Ptolemaeo NABOPOLLASSAR. Straboni l. 15. NABOCRODOSORUS appellatur.
Bella gessit duog. Unum cum Phaorte Medorum Rege, quem castris et vita exuit. Alterum vero cum Pharaone Nechone, vel Nechao Aegypti Rege. (qui Iosiam Regem Iuda transitum per Regionem suam denegantem, praelio fusum interemit.) Contra hunc Nabuchdonosor in limine senectae filium cum valido exercitu misit. At ille cognito Babylonii
Nabuchdonosor moritur, cum
Annos 21 iuxta Ptolemaeum in Canone.
Annos 36 iuxta Reinec. Syntag. Heroic. p. 62. Avent. Annal. Biooar. l. 1. p. 20.
NABUCHDONOSOR cognomento MAGNUS; Ptolemaeo NABOPOLLASSAR, Straboni NABOCRODOSORUS appellatur: filius Nabuchdonosoris primi fuit. Ebraice dicitur
ACta Nebucadnez aris Politica sunt gemina. 1. Polemica vel Bellica. 2. Irenica vel Togata.
Nebucadnezarem plurima gessisse bella, extra omnem dubitationis aleam positum est. Nam Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. c. 11. p. 276. et lib. 1. contra Appion. et Strabo lib. 15. Geograph. citant ex Metasthene, eum fortitudine et rerum gestarum magnitudine, Hercule praestantiorem habitum fuisse, urbem Africae primariam, bonamque partem Hispaniae Regno suo adiecisse. Deus ipse vocat eum Malleum universae terrae, quo Gentes confregerit et Regna contriverit. Ierem. 50, 22. et c. 51. v. 20. Inter ea, quae nominatim apud Scriptores reperiuntur, haec sunt praecipua.
Anno M. 3347. et regni sui primo, a patre suo administrationem belli contra Nechanoem Aegypti Regem accipit, contra quem magno animo in Syriam profectus victum ad Euphratem fugat, et fortunam urgendo, mulctat provinciis omnibus, quas in Asia ille acquisivit, et in ipso Aegypti aditu
Cum autem hoc ipsum Rechabitae audirent, eius terrore Ierosolymam se conferunt. Nebucadnezar vero victoriam persequutus, Ierosolymam venit dira minans, ni tributa pendant, sicut reliqui Syriae habitatores. Rex itaque Ioiakimus, timore suadente, pacem mercatus pecuniis integro triennio imperata tributa persolvit, vel tribus annis vei serviit; sicut dicitur 2 Reg. 23. v. 63. Ioseph. lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 7.
Factum hoc est anno 3351. a condito Orbe.
Factum hoc est anno 132. a condita urbe Roma.
Factum hoc est anno 8. Regni Ioiakimi Regis in Iuda.
Factum hoc est anno 4. sui Regni in Syria.
Factum hoc est anno 620. ante Christi nativitatem.
Deinde Nebucadnezar exercitum transtulit in Phoeniciam et metropolin Tyrum, eiusque Regem 1: hobalem oppugnavit atque devicit, sicut Diocles in secundo rerum Persicarum libro, et Philostratus tam in Phoenicum, quam Indorum historiis, tradunt. Tyrus autem metropolis Phoeniciae fuit, et Regum Iudaeorum et Persarum temporibus: similis fuit Venetiis, uti pater ex Ezechielis 27. super petra vel rupe exstructa, et septingentis passibus a continente divisa. Unde Ebraice dicta est
Sensius horum verborum hic est: Dominum Adonai Iehovah ipsummet adducturum contra Tyrum Nebucadnezarem Regem Babyloniae ab Aquilone, Regem Regum, cum equitatu, curribus falcatis et peditatu numeroso, qui in tota ditione Tyriorum omnes pagos, villas et omnia oppidula esset vastaturus, et incolas absque discrimine aetatis et sexus interfecturus, tum urbem Tyrum ipsam obsessurus: molibus aggestis et machinis obsidionalibus ad verberandos evertendosque muros comparatis oppugnaturus; (e quibus machinis est helepolis, quae ferramentis mucronatis veluti cultris muros proscindit et subruit, quam Ebraei periphrasi quadam vocant instrumentum delens quod adversum est sibi. descripsit illud Ammianus Marcellinus lib. 23.) cum om ni exercitu urbem trementem ingressurus, vicos omnes occupaturus, obvium quemque trucidaturus, facultates omnes praedaturus, merces direpturus, muros destructurus, domos magnificas et elegantissimas demoliturus, lapides lignaque, etiam pulverem ipsum, in mare, cui urbs superstructa erat, proturbaturus, atque ita cessatura omnia oblectamenta, et voluptatum instrumenta incolarum, quia trucidandi erant: urbemque redigendam in petram sterilem, in qua piscatores sagenas suas expandant, non aedificandam amplius, nempe ab antiquis inhabitat oribus, qui exstirpandi erant, nec
Cumparens eius Nabopollassar 21 annos
Tertio anno post, cum Ioiakimus Rex Iuda, inductus ad vanas spes, rumoribus expeditionis Aegyptiorum contra Babylonios, a Nabuchdonosore
Factum hoc est anno 3354. ab Orbe condito.
Factum hoc est anno 135. ab urbe Roma condita.
Factum hoc est anno 7. Regni Nebucadnezaris in Syria. Ier. 52. v. 28.
Factum hoc est anno 4. Regni Nebucadnezaris in Babel.
Factum hoc est anno 11. Ioiakimi. 2 Reg. 24, 2 Par. 36.
Factum hoc est anno 1. Captivitatis Babylonicae.
Factum hoc est anno 617. ante Christi nativitatem.
Dicis: Ioiakimum esse captum a Nabuchdonosore, Regno Ioiakimi 11. idque probas ex 2 Reg. 24. v. 1. et 2 Par. 36. v. 5. ubi expresse habetur, quod Ioiakimus UNDECIM ANNIS regnaverit Ierosolymis. At comrarium habetur Dan. 1. v. 1. ubi dicitur, quod ANNO TERTIO Regni Ioiakimi Regis Iuda, Nabuchdonosor Rex Babyloniae Ierosolymam obsederit,
Resp. Neutiquevam haec inter se pugnant, Dicuntur namque
Haec Chronologia confirmatur ex 2 Reg. cap. 23. v. 36. ubi dicitur: Viginti quinque annorum erat Ioiakim, cum regnare coepisset; et UNDECIM ANNIS regnavit in Ierusalem. Et 2 Reg. 24. 1, 2. additur: In diebus eius adscendit Nabuchdonosor Rex Babylonis, et factus est ei Ioiakim servus TRIBUS ANNIS, et rursum rebellavit contra eum. Quamobrem immisit ei Dominus exercitum Chaldaeorum.
Deinde, cum Ioiakimus captivus abduceretur, filius eius Iechonias ei successit, sed tantum tribus mensibus. Nam metuebat Nabuchdonosor, ne et ipse deficeret, et mortem patris vindicaret; ideoque post tres menses rediit, ut et illum abduceret. Advenienti autem cum exercitu, et Ierosolymam obsidenti, de consilio Ieremiae prophetae sese in potestatem eius tradidit, qui ab eodem cum matre vidua, et proceribus regni, et omnibus, qui
Factum hoc est anno 3354. ab Orbe condito.
Factum hoc est anno 7. regni Nebucadnezaris in Syria. Ierem. 52. 28.
Factum hoc est anno 4. regni Nebucadnezaris in Babylone.
Factum hoc est anno 1. Captivitatis Babylonicae.
Factum hoc est anno 616. ante Christi nativitatem.
Tertio Nebucadnezar Zedekiam patruum Iechoniae, ultimum Regem in Iuda, postquam ei iur amentum fidelitatis praestitisset, in locum Iechoniae substituit. Ezech. 17. v. 13, 14. qui undecim annis in Ierusalem regnavit. Ierem. cap. 52. v. 1. Hic quarto anno Regni sui ad Regem Babylonicum iter suscipit. Huius Comiti SARAIAE Ieremias Propheta vaticinia sua tradidit, de exilio Babylonico, in publico praelegenda, et postea ad lapidem alligata in Euphratem abicienda. Sicut enim liber sententiae et supplicii de Babylone sumendi ad lapidem alligatus in Euphratem proiciebatur, et subito submergebatur: ita etiam Babylon. Ierem. cap. 51. v. 59, 60, 61, 62, 63, 64.
Factum anno 3358. ab Orbe condito.
Factum anno 11. regni Nebucadnezaris in Syria.
Factum anno 8. regni Nebucadnezaris in Babylone.
Factum anno 4. captivitatis Babylonicae.
Factum anno 4. regni Zedekiae. Ierem. 51. 59.
Factum anno 613. ante nativitatem Christi.
Verum ZEDEKIAS, cum octo annos servus Regis Babylonis fuisset, anno M. 3362. ab eodem deficit, atque iuramentum fecit irritum, et pactum quod cum eo habebat, itato Numine, solvit; cumque PSAMNO Aegypti Rege contra Nabuchdonosorem de auxiliis paciscitur. Ezech. 17. v. 14, 15, 16, 19. Quo cognito, Nebucadnezar anno M. 3363. exser citum contra eum duxit, regioneque
Factum anno 3365. ab Orbe condito.
Factum anno 606. ante Christi nativitatem.
De Aera captivitatis Babylonicae (de qua in §. 9. diximus) magna inter Chronologos est controversia, quisnam 70 annorum captivitatis TERMINUS aquo sit constituendus; sive unde anni illi sint incipiendi. Nam captivitates Babylonicae quatuor fuerunt.
IN PRIMA abductus est impius Rex Manasses a Ben-Merodacho, et non populus fuda. Unde illa hic non attenditur. Factum hoc est anno 41 Rogni eius, et 10 annos catenis ferreis ligatus, carceri inclusus fuit. 2. Reg. 21. vers. 12. 2 Paral. 33. v. 11.
IN SECUNDA a Nebucadnezare Ioiakim Rex Iuda antepenultimus, vinctus Babylonem abductus, in exilio moritur inglorius. 2 Reg. 24. vers. 1, 2. 2 Paral. 36. v. 6, 8. Et cadver eius
IN TERTIA abductus est Iechonias, filius Ioiakimi, Babylonem a Nabuchdonosore, postquam ille tribus mensibus
IN QUARTA Zedekias, Rex Iuda ultimus, una tum toto Regno Iuda in captivitatem abductus est a Nebucadnezare. 2 Reg. 25. v. 1, 7. 2 Paral. cap. 36. v. 17. Ierem. c. 24. 8. c. 27. v. 3. c. 39. v. 1. Ubi tenendum, quod anni 70 captivitatis Babylonicae a captivitate Regis Iechoniae sint ordiendi. Vide Ierem. cap. 24. v. 5. et cap. 29. v. 2. 13. Ezech. cap. 24. v. 1, 2.
Quia diversorum Iosia Regis Iuda filiorum in diversis capitvitatibus Babylonicis fit mentio, partem Genealogiae eius hic subiciemus.
IOSIAS habuit tres filios. Qui sunt:
Ioachas, vel Sellum. Hic abductus est a Neeao, et interfectus in Aegypto.
Ioiakim, vel Iehoiakim, abductus Babylonem, in exilio mortuus et sepultura asini sepultus est. Ierem. 22 Quae fuit secunda captivitas. (Nam in prima captivitate abductus est Manasses.) Ioiakimi filius fuit Ieconias. (Iechonias vel Ioachin.] Qui, obtemperans consilio Ieremiae, deditionem fecit spontaneam, et, a Nebucadnezare Babylonem abductus, 37 annos carceri inclusus fuit. Ierem. cap. 52. v. 31, 33. Quae fuit tertia captivitas. Et ab hac captivitate Theologi et Historici aeram 70 annorum captivitatis Babylonicae ordiunter.
Zedekias, (alias Matthathias dictus, 2 Reg. 24. v. 17.) patruus Iechoniae, capta Ierosolyma, effossis oculis, Babylonem abductus est. Quae quarta captivitas. Ipseque, Rex ultimus Iuda fuit. Nam post capsivitatem Babylonicam, qui regno Iuda praefuerunt non
Quinto autem post excidium Ierosolymitanum anno, qui XIX Nebsecadnezaris fuit, 2 Reg. 25. 22, 25. cum IS MAEI quidam e regio stemmate ortus, vir alioqui malus et dolosus, ex instinctu Bathalis Ammonitarum Regis, ad quem tempore obsidionis profugerat, GEDALIAM Iudaeae Praefectum occidisset, et reliqui Iudaei, gravem caedis vindictam veriti, in Aegyptum aufugissent, Nebucadnezar collectis magnis copiis, invasit Caele-Syriam.
Hisce peractis, Nebucadnezr anno 23 Iudaeos ibi repertos Babylonem abduxit, qui erant 745. Ierem. 52. v. 30.
Tot ergo tantisque victoriis quam celerrime partis mirum in modum aucta est Nabuchdonosoris maiestas atque potentia. Nam Caput ille in starva Monarchica erat aureum, et Rex omnium Regum. Daniel. c. 2. v. 37, 38. Ezech. 26. 7. Ipse er at arbor illa grandis, cuius culmen ad caelum usque pertingebat, quaeque totum terrarum orbem velut obumbrabat. Dan. 4. v. 17. Imo ipse omnes priores Chaldaeorum et Babyloniorum Reges potentiae et opibus superabat. Iosephus lib. 1. contra Appion. Verum sicut prima Monarchia sub hoc Rege ad summum perducta fuit fastigium: ita quoque desiit et plane deleta est in ipsius nepotibus; sicut Deus per Prophetas suos denuntiaverat.
Nebucadnezar domitis in circuitu gentibus, belli laborum nonnihil pertaesus, ad pacem se convertit; primum omnium captivos recens adductos per opportuna Babyloniae loca in colonias distribuit. De spoliis bello partis, Bellitemplum et alia quaedam magnifice exorn avit. Auxit et iam et reparavit antiqua urbis aedificia, munito et fluminis alveo, itae ne hostes eo possent uti ad eivitatis incommodum. Tres quoque murorum ambitus intra urbem exstruxit, et totidem foris circumdedit, omnes e coctilibus laterculis. Cumque memorabilibus operibus civitatem munivisset, et port as in templorum modum ornasset, paternae regiae contiguam exstruxit aliam regiam, cuius substructiones et reliquam magnificentiam forte supervacaneum esset dicere: unum filere non possum, quod tam amplum et superbum aedificium intra quindecim dies absolutum est. In hac regia moles saxeas for nicibus suspendir, montium speciem referentes, superne consitas variis arborum generibus, atque ita celebratos illos pensiles hortos absolvit, co quod uxor educata in Media concupisset quondam patriae suae similitudinem. Ioseph. l. 10. Antiq. Iudaic. cap. 11. pag. 276. Hoc in prosperrimo rerum omnium domi forisque successu, magno sibi spiritus magnamque sumebat arrogantiam, ita ut tantum regnum sibi ipsi acceptum ferret, atque reti suo facrificaret, et thymiama adoleret sagenae suae. (ut Habacuc Propheta cap. 1. v. 16. loquitur.) Neque, vel â Daniele Propheta admonitus, agnoscere volebat, divinitus imperia dari et auferri; uti ex fastuosis eius verbis patet, quae protulit cum aiquando in palatio regio deambularet: Nonne haec est Babylon magna, quam EGO adificavi in domum Regni MEI, in robore
Anno M. 3349, qui fuit annus secundus regni, postquam Nebucadnezar Magnus, parenti suo Nabuchdonosori vel Nabopollassari in Chaldaea et Babylone successerat, Deus voluntatem suam ei de IV Monarchiis in Colosso praefiguratis, mediante somnio ostendit. Erat autem eiusmodi: Viderat Nebucadnezar statuam (notatur mundus) capite aureo fulgentem (Monarchia Babyloniorum) brachiis argenteis (Monarchia Persarum) ventre et femoribus aneis (Monarchia Graecorum) tibia ferrea, (Monarchia Romanorum) cuius pedes partim ferrei, partim fictiles erant, (notatur Imperii divisio) sed testum et ferrum inter se confusa coire non poterant. (hoc est, in Imperio Romano post eius divisionem fuerunt multi Imperatores fortissimi, qui utriusque Imprii Orientalis et Occidentalis coniunctionem tentarent; sed tamen numquam ad pristinum florem, dignitatem et potentiam imperium distractum potuerunt reducere: adeoque nulla vis, neque confoederationes, aut per coniugia contractae amicitiae, quicquam proficere potuerunt.) Tandem totum hunc colossum (hoc est, Regna mundana) Lapis (Christus) sine manibus a monte abscissus (hoc est, sine viri opera ex populo Iudaico instar montis excelisi miraculose natus) in pedibus percussit, omniaque in pulverem redacta vento credebantur. Vide Dan. 2. v. 32, 33, 34, 35, 43. Hoc autem somnium nemo Magorum Ghaldaicorum Regi vel narrare, vel enarrare poterat; et actum de vita eorum fuisset, nisi Daniel superveniens, et somnium ipsum Regi narrasset, eiusque sensum ex divina revelatione enarrasset. Et hac
Hic iucunda QUAESTIO sese offert, quale illud Nebucadnez aris somnium fuerit? Ad quod respondemus, somnia ratione causarum efficientium esse triplicia.
Somina namque sunt
1. PHYSICA, (quae Graecis dicuntur
2. SATANICA, quae a Statana hominibus immittuntur. Qualia fuerunt Baalitarum 2 Paral. 18. et Tundali Hiberni, quibus purgatorium et cultus idoli Maosim stabilitus fuit, et Carolstadii, Svvenckfeldii, aliorumque hominum fanaticorum.
3. DIVINA, quae sunt
vel fidelibus; ut Patriarchis, Prophetis, Iacobo, Iosepho, Danieli, etc. aliisque piis.
vel infidelibus, qui non erant de populo Dei; ut Abimelecho, Genes. 20. v. 3. Labani, Gen. 31. v. 24. Pharaoni, Genes. 41. 1. et Nebucadnezari. Dan. 2.
Haec autem somnia
nuda
Nam licet somnium Nebucadnezaris
Quaenam autem causa fuit, quare Deus infidelem Regem Nebucadnezarem hoc divino atque mystico somnio dignatus est?
Resp. Causa somnii huius divini atque mystici in genere triplex dari potest.
Causa 1. Theologica, est angitio divina 1. Sapientiae: nempe ut Sapientia Danielis
Causa 1. Theologica, est angitio divina 2. Potentiae: ut palam fieret, Regna terrena esse sub alio Regno, quod Daniel c. 2. v. 44. caeli Regnum appellavit. In quam sententiam etiam Seneca recte ait: Omne sub Regno graviore Regnum est. Atque Regnorum successionem et Ecclesiae in ea conservationem opus esse divinae Maiestatis. Nam Deus removet Reges, et instituit. Dan. 2. 21.
Causa 2. Ethica, est Regis humilitas: ut Rex superbus et atrogans instabilitatem et brevitatem Regni sui, non multo post ad aliam gentem transferendi, agnoscens, spiritus suos deponeret, seque Deo vero submitteret; neque cursum victoriarum felicem atque gloriosum, et eminentiam potentiae atque dignitatis regiae: sibi in solidum adscriberet; uti ex Dan. 4. 27. patet.
Causa 3. Politica, eaque iursus tergemina. 1. Regis erga populum Dei benignit as, hoc est, ut mitiorem se atque aequiorem erga populum Dei in exilio praeberet.
Causa 3. Politica, eaque iursus tergemina. 2. Regnorum terrenorum vilit as, quod nempe Regna mundana ad regnum Christi Regis Regum comparata, non solum sint mutila, atque manca, sed etiam nihil, imo sive liceat, sive non liceat dicere, plus quam nihil sint. Quia Christi Regnum est Regnum e caelo et caeleste; sed aliorum Regum Regna sunt e terra et terrena. Quae vel sola consideratio moderationem in animo Nebucadnezaris excitare debuisset.
Causa 3. Politica, eaque iursus tergemina. 3. Regum et Regnorum mundanorum vanitas, ut nempe ostenderetur omnibus Regibus et Principibus, quod omnium Regum atque Regnorum eminentia, potentia atque gloria vana sit, imo vanitas vanitatum. Ecclesiastae 1. 2. quod sit instar fumi, somnii atque imaginis. Psal. 37. 20. imo
Circa RELIGIONEM varius fuit Nabuchdonosor, atque instabilis. 1. Namque maiorum suorum vestigiis insistens idola coluit. 2. Sed cum ex interpretatione somnii a Daniele facta verum agnovisset Deum, eius solius cultor factus est. Daniel 2. 47, 48. 3. Non multo post in idololatriam relapsus statuam erexit auream, eamque omnibus adorandam proposuit. Daniel 3. vers. 1. 4. Verum ex miraculo servatorum in camino ardente, trium Danielis sociorum, denuo veritatem agnovit, et publicum de colendo Deo edictum in omnibus Regnis suis promulgari iussit. Daniel 3. v. 95, 96, 97, 98, 99, 100. 5. Rursus Dei oblitus, ruit in superbiam, et veluti ebrius rerum gestarum magnitudine, gentili more se ipsum admiratur et magnifacit, deque magnifica sua regia gloriatur. Daniel 4. 27. 6. Ob summam autem hanc in religione levitatem et inconstantiam, foedamque peccandi libidinem, graviter a Deo castigatus, ad mentem sanam rediit, totoque deinceps vitae tempore serius Dei cultor exstitit, ac sui memor intra limites modestiae sese continuit. Daniel 4. 34.
SCHOLAM REGIAM instituit in urbe Babylone, in qua Procerum Iudaicorum forma eleganti et ingenio praestanti excellentes pueri atque adolescentes in lingua Chaldaica, aliisque artibus et disciplinis liberalibus informabantur. Praeceptores optimi ac sapientissimi singulari consilio illis praeficiebantur, deque rebus omnibus ad vitam victumque necessariis regia munificentia illis abunde prospiciebatur, ut per triennium ita educati et informati coram Rege starent, hoc est, ei in aula ministrarent. Et inter illos erant quatuor praestanti forma ingenioque pueri, e tribu Iuda oriundi, quorum nomina Ebraea haec erant: Daniel, Chanania, Mischael et Azaria. Hisce autem 4 pueris iussu Nebucadnezaris Magnus aulae Magiter nomina nova, nempe Chaldaica, imposuit: 1. Danielem BELTHSAZAR. 2. Chananiam SADRACH. 3. Mischaelem MISACH. Et 4. Azariam ABEDNEGO vocavit.
Nomina horum 4 puerorum. Ebraea. 1. Daniel, iudex Dei fortis, a
Nomina horum 4 puerorum. Ebraea. 2. Chanania, h. e. quem gratificatus est Iehova, a
Nomina horum 4 puerorum. Ebraea. 3. Mischael, qui est Deus fortis, a
Nomina horum 4 puerorum. Ebraea. 4. Azaria, hoc est, adiumentum Dei, vel cui Deus est adiumentum, a rad.
Nomina horum 4 puerorum. Chaldaea. 1. Daniel dictus est
Nomina horum 4 puerorum. Chaldaea. 2. Sadarach, hoc est, inspiratio vel afflatus Regis vel Solis, a verbo.
Nomina horum 4 puerorum. Chaldaea. 3. Misach, q. d. qui est Schachae Deae. Dicitur a dictione.
Nomina horum 4 puerorum. Chaldaea. 4. Abednego, q. d. Servus Negonis. Derivatur a
Luc. 16. 8.
H. e. Homines profani, et mundani, sunt astutiores et ferventiores in rebus huius mundi curandis: suisque commodis procurandis, quam pii in rebus Dei tractandis. Exemplum elegans habemus in Nebucadnezare, qui iubens regaliter tractari captivos pueros tallide sua commoda procuravit, ut illorum deinceps opera uteretur.
Ridiculi vero sunt Pontifices Romani, qui pro libitu post acceptam mitram Pontificalem nomina sua mutant.
De Nebucadnezaris natura, ingenio, moribus at que virtutibus.
In magnis viris mixtura virtutum atque vitiorum plerumque esse solet. Nam scitum est illud Flatonis dictum:
VIRTUTES eius quod attinet, multae et magnae in eo fuerunt.
1. FORTITUDO ADMIRANDA. Nam fuit alter Hercules, imo Hercide maior. Quia fortitudine rerumque gestarum magnitudine longissime eum superavit; uti Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. c. 11. et lib. 1. comtra Appionem, et Strabo l. 15. Geogr. ex Metasthene narrant. Nam ad quascumque devenit Genres, eas vicit, neque ullus Rex ei resistere potuit. Unde ipse Deus hoc ei cognomentum imposuit, quod sit I. Malleus suus conterens. Ierem. 51. 20. Item quod sit
2. Vocatur LEO ALIS AQUILINIS ORNATUS. Dan. 7. 4. Nam sicut leo est omnium animalium animal generosissimum, animosissimum atque robustissimum: ita quoque Nabuchdonosor omnibus mundi Regibus sui temporis
II. SAPIENTIA et CLEMENTIA. Nam inter alias causas etiam ideo Nabuchodnosor CAPITI AUERO, Daniel 2. 38. comparatur. Sicut enim caput est arx sapientiae, quippe in qua ingenium, iudicium et memoria sedem sibi fixerunt: ita quoque Nabuchdonosor ceteris omnibus Regibus
Neque tantum artium humanarum, sed etiam divinarum sapientia tradita in schola Babylonica fuit, uri ex Daniel 2. 48. colligitur; ibi namque legimus, quod Daniel a Nabuchdonosore magnus Magistratus sive Scholarcha super cunctos sapientes Babylonis constitutus sit. Quare ipse veram religionem in regno Babylonico plantavit. Et c. 2. v. 44. ipse Regi Babylonico diserte vaticinatur de Regno caeli venturo, quod in aeternum stabit.
Huc pertinet quod Iustinus Martyr in paraenesi ad Graecos de Chaldaeis scribit: Consulente quodam Oraculum Ethnicum, quinam unquam exstiterint vere pii et religiosi homines, tale responsum illud dedit:
III. EMINENTIA. Unde I. CAPUT AUREUM, Daniel 2. 32. appellatur. Sicut enim caput in corpore humano est summum et honoratissimum membrum, quippe primo et summo loco
II. AQUILA MAGNA vocatur Ezech. 17. v. 3. Ratio appellationis peti potest ex c. 39. Iobi, in quo Deus v. 30, 31, 32, et 33. ait ad Iobum: Numquid ad praeceptum tuum altum petit aquila? et in arduis ponit nidum suum? In petris habitat, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inacessis rupibus. Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius prospiciunt. Pulli eius lambent sanguinem: et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. Deus hanc naturam aquilae indidit, ut, sicut struthio humi nidulatur, sic aquila contra in excelsis nidum collocet, et altius volet quam ulla alia avis, fulminis ictum non metuens, et solis fulgorem oculis inconniventibus adspicere valens; unde inter aves primatum obtinet. Sic aquilae naturale est, loca celsa et edita, rimas rupium et petras altas praeruptasque petere, et in illis sibi sedem deligere, velut in arcibus et propugnaculis
Unde intelligitur, quod Nabuchdonosor propter eminentiam rectissime Aquilae magnae a Propheta comparetur.
IV. POTENTIA. Nam Nabuchdonosor 1. comparatur LEONI. Sicut enim leo est omnium animalium robustissimum, potentissimum atque terribilissimum: (Est enim Rex animalium. Hinc dicitur Iudic. 14. 18. Quid est fortius leone? Et Prov. 30. 30. fortissimum animal est leo. Nam nullum animalium extimescit: In venationibus quando venatores ipsi infidiantur, nuspiam se occultat, neque magno conatu fugit, quod hoc ipsum turpe ipsi futurum esset; sed gradatim incedit, saepe etiam consistit, et in conspectum venatorum sese ad defensionem praeparat. Ubi autem virgultum aliquod intercedit, ibi velocissime currit, ut citius in conspectum venatorum redeat, ne ex metu sese abscondere videatur.) Ita etiam Nebucadnezar omnibus Regibus terrae
2. Vocatur AQUILA MAXIMA, vel ILLA MAGNA magnarum alarum, longarum pennarum, plena plumis, et habens varios colores. Ezechiel 17. 3. In quo loco pondera verborum diligenter sunt not anda. 1. Vocatur AQUILA MAXIMA, vel AQUILA ILLA MAGNA. in Ebr est
3. Vocatur
At non videtur veritati consent aneum, quod Daniel c. 2. v. 37, 38. ait: quod universa, quae homines et bestiae inhabitabant, Nebuchdonosoris imperio fuerint subiecta. item: quod c. 4. v. 19. ait, potestatem ipsius in terminos universae terrae pervenisse. Nam constat, non totam Europam, nec Indiam, et alias complures provincias et gentes, imperio Nabuchdonosori subiectas fuisse.
Resp. OEcumenica potestas, simpliciter et proprie loquendo, nulli unquam Regum ierrenorum sub caelo tributa fuit. Quia hoc privilegium soli Christo competit, qui est Rex Regum et Dominus dominantium. 1 Tim. 6. v. 15. Apoc. c. 17. v. 14. c. 19 v. 16. et Dominus exercituum. Psalm. 24. v. 10. Quia dominatur a flumine usque ad fines terrae. Psalm 72. Zach. 9. et in medio inimicorum. Psalm 110.
Verum quando oecumenica potestas Nabuchdonosori aliisque Regibus terrenis in scripturis divinis tribuitur, tum loquutiones illae intelligendae sunt, vel hyperbolice, vel synecdochice.
HYPERBOLICE, quando rei veritas exceditur, h. e. quando vel Reges se ipsos regnorumve suorum magnitudinem nimium extollere volentes, sese Reges Regum, aut Dominos universae terrae vocant, aut a subditis ita vocantur: Quae loquutiones
SYNECDOCHICE Reges Regum dicuntur in sacris Reges Chaldaeorum, sive Assyriorum, et postea Persarum. Sic Nabuchdonosor a Daniele c. 2. v. 37.
V. BENEFICENTIA. Nam 1 ideo Nabuchdonosor CAPITI comparatur, et CAPUT AUREUM vocatur: Dan. 2. 3. Ut enim ex capite motus et sensus per organa convenientia in membra corporis influit: sie a Magistratu varia omnino beneficia ad subditos promanant. Huc referri potest. locus pulcherrimus ex Plutarcho, in quo Rem publ. comparat Corpori, in lib. de doctr. princip. ad Traianum: Caput omnium (nquit) est princeps, penes quem Imperii summa est: Oculi quibus videmus, sunt viri boni in Republica, quorum ductum sequimur. Aures, quae audiunt quae dicimus, sunt subditi, qui Imperata faciunt. Lingua,
2 Dan. c. 4. v. 8. seqq. Nabuchdonosor vocatur ARBOR excelsa et roborata, cuius altitudo caelum contingebat, et cuius aspectus in universam terram: rami (folia, habet versio vulgata) eius pulcherrimi et fructus eius copiosus, et in qua cibus pro omnibus, sub qua habitabant bestiae agri, et in cuius ramis considebant volucres caeli. Hac pulcherrima imagine beneficia Nabuchdonosoris in subditos collata graphice depinguntur. Sicut enim arbor illa quam Nabuchdonosor in visione videbat, erat excelsa et robusta, et frondes suas longe lateque diffundebat, umbramque amoenissimam de se spargebat, in
Comparatio talis institui potest. Bonus Magistratus arbori excelsae robustae atque fructuosae est similis.
I. Propter validam atque excelsam POTESTATEM. Sicut enim arbor magna atque excelsa est robusta, et impetum ventorum sustinere potest: Ita quoque Magistratus legibus sit armatus et armis decoratus. h. e. robore et potentia munitus; ut citra impedimentum officio suo rite defungi possit, et potentiores, si quando opus est, in ordinem cogere. Huc respexit Iustinianus Imperator in principio suarum Institutionum iuris, ubi sic orditur: Imperatoriam maiestatem non solum armis decoratam, sed etiam legibus oportere esse armatam, ut utrumque tempus, et bellorum et pacis, recte polsit gubernari, et princeps Romanus non solum in hostilibus proeliis victor exsistat, sed etiam per legitimos tramites calumniantium calamitates expellat.
Sic Iulius Caesar in heroicis Gabrielis Simeonis Symbolis depingitur, stans super globum mundi, sinistra tenens librum, dextra gladium; cum hac inscriptione: EX UTROQUE CAESAR. Qua pictura demonstratur, hisduobus, literis videlicet et armis, Caesarem Imperium acquisivisse, acquistumque conservasse.
II. Propter auctoritatem et dignitatem. Sicut arbor foliis atque ramis pulchre sest ornata; et eo est amoenior acceptiorque, et plures ad se allicit, quo pulchriores sunt rami eius: Ita quoque magistratus, quanto maior eius est auctoritas, tanto maiore
III. Propter HUMANITATEM atque AFFABILITATEM. Sicut ad arborem in medio terrae stantem, undique aditus sive accessus est apertus: ita quoque ad magistratum aditus non sit difficilis, sed facilis; et quidem omnibus subditis ex aequo, praesertim autem pauperibus atque afflictis.
IV. Propter FRUCTUOSITATEM. Sicut arbor bona est
V. Propter UMBRAE AMOENITATEM. Sicut arbor viridis et frondosa umbraculum praebet bestiis ad eam confugientibus: ita quoque Magistratus
VI. Propter HABITATIONIS COMMODITATEM. Sicut aves caeli in ramis arboris altae atque roboratae nidulantur: ita quoque subditi sub protectione magistratus pii secure et pacate vivunt; vel, ut 1 Reg. 4. 25. et Micheae 4. 4. dicitur, confidenter unusquisque habitat sub vite sua et sub ficu sua.
Quare sedulo in id incumbant Reges atque Principes, qui a Deo in statu magistratus supereminenti constituti sunt, ut sint arbores frondosae atque frugiferae, h. e. ut sint erga subditos benevoli, benefici, humani et affabiles, non suum, sed publica imperii et subditorum commoda quaerentes. iuxta symbolum optimi cuiusdam Imperatoris: Aliis inserviendo consumor. Contra mali Principes, et Tyranni sunt instar rhamni. De quo elegans Apologus exstat Iudic. 9. 14, 15. quem cum arbores reliquae in Regem elegissent;
Comparantur autem Tyranni RHAMNIS triplici potissimum de causa.
I. Propter ASPERITATEM. Sicut rhamnus est spinae genus fruticosius et asperius, ramos spargens, non rectis aculeis, ut ceterae, sed uncis; ideoque impune a nemine contrectari potest; et tamen
II. Propter SPECIOSITATEM. Sicut rhamnus est spinae genus candidius et de umbra sua gloriatur, cum tamen parum umbrae habeat; et si quis sub eo umbram captaret, non sine vulnerum doloribus inde recederet: ita etiam Tyranni (uti exemplum Neronis ostendit) initio sunt boni, mellita verba proferunt, subditisque magnam umbram, h. e. amicam pacem promittunt, donec omnia ad nutum eorum fluunt, sed quod promisere, non servant, neque servare queunt. Quia non fert eorum natura depravata bene agere.
III. Propter TYRANNICAM CRUDELITATEM. Sicut rhamnus est insolens, et iratus, ignem flammamque minatur, etiam excelsis Libani cedris: eo etiam sunt Tyranni ingenio: si modicum illis resistas, ilico ex illis ignis erumpit, h. e. protinus ad vindictam accincti sunt, et contemni se putant, si ad nutum voluntatemque eorum te semper haud componas; exercent vindictam, non tantum adversus plebeios, sed etiam adversus excelsas Libani cedros, h. e. adversus optimates terrae.
Subditi quoque sint moniti, ut magistratus suos, a quibus fructus, h. e. victum et amictum, umbram et habitationem, h. e. tranquillam et securam vitam habent, decenter honorent. Honorent, inquam, eos I. CO RDE, eos tamquam Deos reverendo, iisque oboediendo. 1 Petr. 2. v. 13.
Moveant subditos almae commoda pacis, quae illis per magistratum suum procurantur. De quibus pulchellum et venustum Epigramma Mantuani, quod exstat lib. 3. Silvar. eleg. 6. v. 25. observandum est:
VI. MAGNIFICENTIA Nebucadnezaris apparet
Primo: Ex SCHOLAE Babylonicae FUNDATIONE, in qua Procerum Iudaicorum filii informabantur, illisque Professores et Praeceptores sapientissimi praeficiebantur, quibus ex regia magnificentia sufficientissima salaria tribuit. Unde patet, quantopere illi scholae et scholastica iuventutis institutio curae cordique fuerit. Nam et ipse examini alumnorum suorum interfuit, imo praefuit. Quia cum adolescentibus illis est colloquutus, inque eorum profectum inquisivit. Dan. 1. v. 18, 19.
Dignum hoc est Nebucadnezar exemplum, quod omnes Principes imitentur. Nam ad Officium Principum non secundarium (ut quidam Pseudo-politici somniant) sed primarium pertinent, scholas bene fundare et laudabiliter conservare. nam scholae sunt seminaria Ecclesiae et Rei publicae. Sicut autem hortus, optime licet cultus, et feracissimis arboribus uberrime consitus, aetatem ac perennitatem obtinere nequit, nisi in seminariis, quae ita vocant, ac plantariis, tenellae educentur ac formentur arbores, quae in locum vetustate
Alexander M. tanti fecit bonarum et laudatissimarum disciplinarum studium, ut aperte pronuntiare ausus sit, se malle
Athenaeus lib. 9. de ipso scribit, quod Aristoteli Praeceptori suo pro libris de historia animalium dederit 800 talenta, quae ad nostram monetam computata coronatos Gallicos, quorum quilibet 30 grossis Misnicis aestimatur, 480000 faciunt.
Iulius Caesar ex Aegypto insignes Mathematicos in Italiam adduxit. Augustus Octavianus Caesar, huius successor, iuventuti Praeceptores optimos constituit. De Nerva et Traiano idem refert Dion. Hadrianus etiam scholas et Bibliothecas plurimas instituit. Quos tamen omnes in eadem causa superavit Constantinus M. ut refert Nicephorus lib. 10. cap. 52. et lib. 14. cap. 3. Theodosius M. Imperator, cum Arsenio viro doctissimo filios suos in disciplinam tradidisset,
Sigismundus Imp. cum a Principibus qui literas oderant, reprehenderetur, quod homines obscuro genere natos ob literarum studia foveret; Quidni, inquit, amem eos, quos natura ceteris antecellere voluit? Alii plurimum tribuunt generis nobilitati: at Caesar prudentissimus intellexit, in eruditis esse quiddam stemmatis praestantius: illi habent aedium parietes clypeis et imaginibus depictos, hi animum optimis disciplinis exornatum. Porro ut natura animus praestantior est corpore: ita ornamenta ingenii longe pulchriora sunt externis bonis. Iacob. Spigel. in Aeneam Sylvium.
Ptolemaeus Philadelphi Rex Aegypti incredibilem pecuniae vim in conquirendis undique libris et hominibus eruditis impendit, et quam multis muneribus 70 seniores, qui Biblia Ebraea in Graecum ser monem ad ipsius postulationem transtulerunt, nec non Pontificem Ierosolymitanum, affecit: ut Iosephus lib. 12. Antiq. Iudaic. c. 2. Clemens Alexand. lib. 1. strom. Euseb. lib. 5. Hist. Eccl. cap. 8. Nicephor. lib. 4. c. 14. et alii annotarunt.
Leo Imperator cum Eulogium ad aperiendam in urbe scholam stipendio liberaliori invitasset, et propterea a satellitibus reprehenderetur, respondit:
Carolus IV. Rom. Imp. in scholam Pragensem aliquando ingressus, cum disputantes Philosophos per 4 horas audivisset, et purpurati cenae tempus adesse dicerent, respondit: Mihi tempus est minime: nam cena mea haec est. Crantzius lib. 10. Vandaliae. Alphonsus Arragonum Rex saepissime lectionibus Professorum interfuit, ut testatur Panormitan. lib. 1. de rebus gestis ipsius.
Ludovicus XII, Gallorum Rex potentissimus, Ticini Iasonis ICti auditorium ingressus, atque studiosis immixtus consedit, et docentem Iasonem per horam audivit: Post lectionem vero sibi a latere comitem Iasonem esse voluit, tecto capite, quem
Franciscus I. Rex Galliae
Coronidis loco subiungam Carolum Magnum, Imp. illum laudatissimum, qui agmen claudet. Ille magno cum sui saeculi hominum totiusque posteritatis emolumento scholas publicas, officinas omnis eruditionis, pietatis, ac doctrinae aperuit, Parisiis, Bononiae, et Ticini: atque annonam et stipendia e fisco Professoribus dedit, iisque Procerum pauperumque liberos commisit; et quidem Parisiensem scholam Carolus M.
Reversus Carolus ab expeditione bellica in Galliam, pueros sui profectus specimen, epistolis, versibus, carminibus, orationibus panegyricis aliisque scriptis, exhibere iussit. Ubi cum tenniores
Haec exempla pii Reges et Prinncipes semper ob oculos sibi ponant, in quae intueantur, et cogitent, viros doctos et sapientes, sibi non tantum utiles, quos consiliis suis et deliberationibus adhibeant, sed etiam necessarios esse, quippe quorum opera carere non possint. Sicut enim vitis, tametsi arbor est omnium nobilissima, tamen arundinum, vallorum, arborumve infrugiferarum eget sustentaculis: ita potentes eruditorum, alias despectorum,
Deinde MAGNIFICENTIA Nebucadnezaris apparet ex URBIS Babylonis EXORNATIONE et amplificatione. Nam Ioseph. l. 1. contra appion. ex Beroso commemorat, Nabuchdonosorem M. audita patris Nabulassaris morte, cum ex Aegypto et Phoenicia, quo ad compescendos motus a patre missus fuerat, una cum populo Iudaico captivo Babylonem reversus, et imperio potitus esset, sex aliis Babylonem muris circumdedisse. Praeterea Babylon ab utraque parte Orientem et Occidentem versus, Regias habuit duas, a Semiramide aedificatas, tamquam urbis propugnacula magna cura constructa. De quibus in vita Semiramidis §. 14. diximus. Hisce addidisse Nabuchdonosorem, Iosephus scribit, et tertiam Regiam, multo ampliorem splendidioremque, cuius ornatum, et magnificentiam, dicit, nimis longum fore, si exsequeretur. Hoc solummodo refert, hanc adeo superbam et supra fidem magnificam structuram, quindecim dierum spatio absolutam fuisse. Quod si verum est, liquet, ingentem hominum multitudinem ad eam aedificandam adhibitam fuisse.
At h. l. Dubium non leve sese offert de vero Babylonis conditore.
Î. Moses, Genes. 10. v. 10. scribit, Nimrodum primum fuisse Babylonis conditorem. Quoniam, inquit, initium regni eius fuit Babel. Idem confirmat Paulus Orosius, lib. 2. cap. 6.
II. Alexander Polyhistor, apud Euseb. lib. 9. de praeparat. Evang. c. ult. testimonio Eupolemi confirmat, Babylonem post diluvium a Gigantibus aedificatam fuisse.
III. Communis Graecorum et Latinorum est sententia, Babylonem a Semiramide esse aedificatam. In ea sententia sunt Herodotus lib. 1. Diodor. Sicul. lib. 3. Strabo lib. 16. Pomponius Mela lib. 1. cap. 11. Iustinus lib. 1. et D. Hieronymus, qui super caput secundum Hoseae ad hoc citat versus illos Ovidii ex lib. 4. Metamorph.
IV. Daniel Propheta cap. 4. v. 27. introducit Regem Nabuchdonosorem gloriantem, seque superbe iactantem, quod ipse Babylonem
Resp. Verum haediversae et
I. Ratione INCHOATIONIS. Sic dicimus, quod urbs Babylon et turiis eius a Nimrodo sit inchoata vel aedificari coepta; uti ex Genes. 10. patet, et Iosephus lib. 1. Antiquit. idem confirmat. Neque huic contraria est Eupolemi sententia, qui apud Eusebium inquit, Babylonis conditores post diluvium fuisse Gigantes. Nam Nimrod fuit unus de illis Gigantibus, et quidem Princeps corum. Unde
2. Ratione CONSUMMATIONIS. Sic Semiramis illam mirifice amplificavit, firmissime munivit, multisque stupendis operibus exornavit, ideo recte ac vere eam condidisse dicitur. Vide Histor. Semiramid. §. 14.
3. Ratione REPARATIONIS et AMPLIFICATIONIS. Sic a Nabuchdonosore est
VII. CONFESSIO VERA atque SINCERA. Ubi notandum est, quod Confessio sit triplex.
1. Confessio laudis, est nihil aliud quam gratiarum actio,
2. Confessio fraudis est, quando peceata nostra vel coram Deo, vel coram Ecclesiae ministro, vel coram proximo confitemur. Ita accipitur Psal. 32. v. 6. Dixi, confitebor adversus me omnem iniustitiam meam Domino.
3. Confessio veritatis est, quando veritatem caelestem aperte et intrepide coram mundo confitemur. De hac confessione Christus loquitur Matth. 10. v. 32. Qui me confessus fuerit coram hominibus, illum et Ego confitebor coram Patre meo caelesti. Item D. Paulus Rom. 10. v. 10. Corde creditur ad iustitiam; ore sit confessio ad salutem.
Triplicem quoque hanc confessionem Nabuchdonosor edidit, cum vidit tres iuvenes, in caminum ardentem suo mandato coniectos, a Deo in eodem salvos et incolumes conservatos. 1. Confessio laudis. et 2. fraudis continentur Daniel. 3. v. 95. Benedictus Deus Sadrach, Mesach et Abednego, qui misit Angelum, et eruit servos suos, qui crediderunt in in eum, et mandatum Regis non servaverunt; et tradiderunt corpora sua, ne colerent, et ne adorarent omnem Deum, excepto Deo suo. Haec sunt verba Regis a Spiritu S. iam illuminati, quibus non tantum horum virorum fidem et constantiam approbat, sed etiam Edictum suum idololatricum damnat. 3. Confessio veritatis continetur ibid. v. 96. A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus et lingua, quaecumque loquuta fuerit blasphemiam contra Deum Sadrach, Mesach et Abednego, dispereat, et domus eius vastetur. Neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. Decretum parallelum Regis Darii continetur Dan. 6. v. 27.
Hinc videmus verum esse, quod Salomon ait Prov. 21. v. 1. Sicut rivi aquarum; ita cor Regis (est) in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. Nam Nabuchdonosor antea erat furibundus instar leonis, h. e. verae religionis et sanctorum Dei virorum persequutor: postea vero factus est mansuetus instar ovis. Quoniam verae religionis factus est Nutritius atque Defensor. O admirabilem Dei providentiam! Ita autem solet Deus hominum, adeoque Magnatum consiliis illudendo, ea in contrarium plane finem, praeter omnium hominum exspectationem, convertere. Festinat Gnomon debilibus fretus libramentis ad horam et momenta sua; quae si digito movere horologi Magistro visum est, in alteram circuli extremitatem inclinatur.
VIII. ARDENS IN RELIGIONE ZELUS, eiusque MODERATIO VERA. Nam 1. Rex et Monarcha Nabuchdonosor, conversus ad Deum Israelis, non statim omnes subiectas provincias ad eam fidem
2. Cyrus, primus Persarum Monarcha, Iudaeis libertatem suae exercendae religionis permisit: licet ipse initio Iudaeorum fidei non esset addictus. Esdrae 1. 2. et seqq.
3. David, certe non Israelitis modo, in religione
4. Salomon Regum omnium sapientissimus,
5. Horum Regum et Monarcharum exemplum piissimus Imperator Maximilianus II. praeclare aemulatus est, ita ut nonnullis flabellis ipsum instigantibus, ut Lutheranos ad religionem Pontificiam suscipiendam cogeret, magno zelo animoque responderet: Nullum peccatum gravius est, quam conscientiis dominari velle. Deo enim ipsi sese opponunt, qui conscientiis in causa religionis dominari volunt. Crato in Orat. funeb.
Utinam etiam Imperatores, Pontifices, Episcopi, aliique Magnates hoc ipsum observarent! Sic namque in propria viscera haud saevirent, nec vires Romani imperii, cum damno irrecuperabili, labefactarent. Deus oculis gratiae nos respiciat, et hostes nostros convertat!
Uti in Nebucadnezare fuerunt multae magnaeque virtutes, sicut audivimus: Ita quoque magna in eo vitia sedem sibi fixerunt: sicut nunc audiemus. Regnavit namque in co
1. IDOLOLATRIA. Quia varia idola Deosque alienos coluit, qui a Chaldaeis colebantur. Celebres autem Dii eorum hi erant: BEL, qui fuit Iuppiter Saturni filius, a quo Belsazar dictus: RACH, qui fuit Apollo vel Sol, a quo Sadrach: DEGO, a quo Abednego appellatur. Item OR, hoc est, Ignis.
Deae autem Babyloniae fuerunt SCHACHA, quae Terra; et MYLITTA, quae Venus. Praeterea quoque Nabuchdonosor ipsemet idolum excogitavit, nempe, statuam auream, sive aureum Colossum, quem in convalle Durae in provincia Babylonica erexit, cuius altitudo erat sexaginta cubitorum, et latitudo sex cubitorum, Dan. 3. v. 1. simulacrum et monumentum omnium, quaecumque fuerunt apud Paganos et idololatras, magnificentissimum, et sidem pene superans. Fuerunt quidem Colossi hoc maiores, sed non gloriosiores et pretiosiores. Nam Plinius lib. 34. cap. 7. scribit: Colossum Solis, qui erat Rhodi, fuisse 70 cubitorum altitudinis. Colossus Neronis centum pedum longitudine constabat; ut ibidem Plinius tradit, qui lib. 35. cap. 7. refert, factam illam imaginem Neronis Colosteam, in linteo pictam centum viginti pedum. At Nebucadnezaris statua, si non magnitudine; certe, quia fuit aurea, praedictis longe praestantior et admirabilior fuit. Hoc autem commento Satanae astutissimo usus Nebucadnezar fuit, ad irretiendum homines, non subditos tantum suos, sed etiam peregrinos. Nam Philostratus lib. 1. de vita Apollonii cap. 10. scribit, hanc fuisse consuetudinem Babylone, ut Satrapa, qui magnae urbis portae praesidebat, neminem peregrinorum ad visendam urbem admitteret, nisi prius auream Regis statuam adoraret. O horrendam idoloatriam! Nam Nebucadnezar non tantum ipse idololatra fuit, sed etiam universos Principes suos ad dedicationem statuae convocavit, Daniel. 3. v. 2. ut nempe, eorum exemplo, etiam omnes reliquos ad statuae suae adorationem invitaret. Nam Ecclesiastici 10. v. 4. dicitur. Sicut est princeps, ita et praefecti. Sicut est Senatus, ita cives. Hinc Cicero: Quales sunt in Republ. Principes, tales esse in ea solere cives Quapropter non tantum mali est, ut scribit idem lib. 3. delegib. peccare Principes, quamquam est magnum hoc per se malum, quantum illud, quod permulti etiam imitatores Principum exsistunt. Nam qualescumque summi civitatis viri fuerint, talem civitatem esse solere: et quaecumque mutatio morum in Principibus exsistiterit, eandem in populo exsistere. Quo perniciosius de Republ. merentur vitiosi Principes, quod non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem; neque solum obsunt, quod illi ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt, plusque exemplo, quam peccato nocent.
Pulchre Claudian. Panogyr. de 4. consulat. Honorii v. 299.
Fulgentius: Qui sunt in culmine saeculi constituti, aut plurimos secum perdunt, aut plurimos secum in viam salutis perducunt. Plinius: Vita Principis censura est, eaque perpetua; ad hanc dirigimur, ad hanc convertimur.
II. INCONSTANTIA. Valde inconstans Nabuchdonosor fuit. 1. Theologice, h. e. in Religione. 11. Politice, h. e. in aulico erga ministros suos favore.
Primo; Inconstans fuit THEOLOGICE, h. e. in religione. Nam 1. fuit idololatra. Coluit namque Belum aliosque Deos Babylonicos, pro more istius gentis. Vide §. XXX. 2. Motus
Deinde: Inconstans fuit POLITICE, in aulico erga Ministros suos favore. Nam Danielem initio velut Deum voluit adorare. Dan. 2. v. 46. postea vero ipse tamquam Deus in statua voluit adorari. Dan. 3. v. 1. et seqq. Similiter socios Danielis primo ad summos dignitatum atque honorum gradus evexit Daniel. 2. 48, 49. Mox vero cos ad rogum damnavit. Dan. 3. v. 15.
Sicut enim ipsi sunt mutabiles, ita quoque favor corum. iuxta illud Epigramma:
Duo namque sunt AULAE PROPRIA:
In aula nemo nisi per plures gradus ascendit, plus satis est unus ad descendendum, vel deorsum praecipitandum.
Exempla habemus in sociis Danielis. Hi, quia ad summas a Rege Nabuchdonosore dignitates erant promoti, exosi erant Chaldaeis, et ab illis inique apud Regem accusabantur, quasi ex Regiae Maiestatis contemptu mandatum eius idoloatricum observare nollent. Ideoque in caminum ardentem coniciuntur. Dan. 3. 8. et seqq.
Ubi tamen notandum, quod aula et vita aulica in se non sit mala. Quia multi pii et sancti viri in ea versati sunt. uti Iosephus, Gen. 41. David, 1 Sam. 16.
III. VIRULENTIA adversus Ecclesiam. Nabuchdonosor sanctos Dei cultores idololatricam suam adorare nolentes statuam, in caminum ardentem proici mandabat. Daniel. 3. Huc referri potest vaticinium ex Hoscae 8. 1. Assur quasi aquila super domum Domini. Hic Rex Assyrius comparatur aquilae. 1. propter divinam et caelestem missionem; non secus atque aquila e caelo venit. 2. propter adventus celeritatem. 3. propter laniandi aviditatem. 4. propter robur et potentiam. 5. propter crudelitatem et saevitiam. 6. propter certam victoriam. Quia aquila felices successus et certam victoriam portandit apud gentes. Unde illam tum Persae, tum Romani pro signo elegerunt. Quidam autem hunc locum de Regno Israelis accipiunt, quod Salmanassar Rex Assyriorum XLI evertit, eiusque incolas instar aquilae saevientis misere dilaniavit. 2 Reg. 17. v. 6. Quidam vero intelligunt eum de Regno Iuda, et putant innui, vel Sennacheribi Regis Assyr. XLII impressionem, factam tempore Regis Ezechiae, 2 Reg. 18. 13. Esai. 36. 1. vel vastationem Ierosolymae a Nebucadnez are Rege Assyriorum XLVIII peractam. 2 Reg. 25. 1. Dan. 1. 1. Nabuchdonosor namque, Daniel. 7. v. 4. per leonem ALIS AQUILINIS ornatum adumbratur. Unde olim Iudaei ex loco Hoseae 8. (Aquilae super domum Domini) hoc Axioma exstruxerunt: Aquilas fatales esse Ecclesiae. Nam Reges Assyrii, quorum figura erat aquila, Daniel. 7. 4. Ierem. 4. vers. 13. Ierem. 48. v. 40. Hoseae 8. v. 1. Iudaeos graviter afflixerunt, praesertim vero Nabuchdonosor. Hic namque ter Reges Iudaicos, nempe, Ioiakimum, Iechoniam et Zedekiam, una cum subditis in capivitatem abduxit; uti in §. 8, 9, 10. ostendimus. Similiter aquila est insigne Monarcharum Persicorum (sicut Plutarchus in Agesilao scribit) et postea Romanorum Imperatorum. Et quidem Marius Consul adversus Cimbros profectus, primus omnium aquilam in vexillo praetorio usurpavit, anno M. 3846. ante Christi nativitatem 102. Inde aquila insigne Romani Imperii et Imperatorum facta est. Hi namque (ut Iosephus l. 3. de Bell. Iudaic. cap. 5. pag. 692. scribit) illam et Principatus insigne putarunt, et omen victoriae, quoscumque bello petierunt. Unde Vespasianus in expugnatione Iudaeae aquilam in vexillis gerebat: nam (ut Iosephus ibidem scribit) aquila omnibus apud Romanos agminibus prae est, quod et universarum avium regnum habeat. et sit validissima. Huc referri potest insigne vaticinium Mosis de exercitu Romano in similitudine aquilae volantis cum impetu, cum Ierosolymam obsideret et expugnaret, quod annis 1548 ante eversionem Ierosolymae editum est. Verba Mosis Deut. 28. vers. 49, 50, 51, 52, 53. ita sonant: Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus, in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cuius linguam intelligere non possis; Gentem procacissimam, quae non respiciat personam senis, neque misereatur parvuli, et devoret fructum iumentorum tuorum, et fruges terrae tuae, donec intereas; et non derelinquat tibi triticum, vinum et oleum, armenta boum, et greges ovium, donec te disperdat, et conterat te in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsidione cingeris intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus. Et comedes fructum uteri tui, et carnem filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dedit tibi Dominus tuus in angustia et vastitate, qua opprimet te hostis tuus.
IV. SUPERBIA et vana in aedificiis splendidis CONFIDENTIA. Nam in aula sua obambulans Nabuchdonosor, ex superbia se ipsum alloquebatur ita dicens: Nonne haec est Babylon MAGNA, quam EGO aedificavi, in domum Regni, in robore fortitudinis MEAE, et in gloria decoris MEI? Unde patet, quod Nabuchdonosor nulla re magis, quam magnificis et splendide exstructis aedificiis delectatus sit, nec quicquam magis in votis habuerit, quam ut mirabilia opera perficiendo, aedesque magnificas exstruendo, perpetuam sibi nominis memoriam quaereret, iuxta regulam filiorum huius saeculi in Psalm. 49. v. 11. expressam: Hoc est cor corum, ut domus eorum sint perpetuae, et habitaetiones corum a progenie in progenicm, et nomen corum sit illustre super terram. Sed cum ingentem Nebucadnezar de sua Regia concepisset animilaetitiam, nimis subito conversum gaudium illud fuit in tristissimum spectaculum, uti ex Daniel. 4. patet. Ita de Babyloniis Genes. 11. v. 4. legitur, quod se invicem hisce alloquuti verbis sint: Venite faciamus nobis civitatem, et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum; et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras. Sed mox ruina subsequuta est. Et de Achabo sacrae literae referunt, quod domum sibi condiderit eburneam. pro qua voce Hieronymus testatur domum dentis in lingua sancta legi. O detestandam Achabi superbiam!
V. IRACUNDIA. Nam cum videret Nabuchdonosor, socios Danielis, sanctos illos Dei veri cultores, religionis causa persequutionem patientes, et ad tribunal pertractos, nullis promissis flecti, nullis terroribus frangi, nullisve monitis aut minis ad verae religionis abnegationem, et falsae approbationem abduci posse, totus ingenti repletus excandescentia contra Sadrachum, Mesachum et Abednegonem, mandavit ut fornax septuplo magis succenderetur, inque caminum succensum proicerentur. Daniel. 3. v. 13.
Ubi enim regnat superbia, ibi et ira insana. Nec enim ullum superbum videas non impatientem, non morosum, non irritatu facilem, si quid in illum peccetur; idque propterea, quod se sperni, aut non pro dignitate satis honorati arbitratur. Ioh. Spinaeus l. 3. de Tranquillit. animi. pag. 144.
Exemplum evidens habemus in Nabuchdonosore. Hic quia superbus et fastuosus erat, et gloriam soli Deo vero comperentem appetebat, ideo subito exarsit in iram et furorem, et repente tres iuvenes in caminum ardentem conici iussit, quod statuam eius adorare nollent: Contra autem, ubi est modestia et animi submissio, ibi quoque est affectuum et actionum decora moderatio.
VI. TRUCULENTIA, quae irae inordinatae atque insanae comes est. Nam Nabuchdonosor excandescentia repletus, fornacem septuplo magis accendi iussit, quam pro more. Dan. 3. Tale quoque Exemplum habemus in Theodosio M. Hic namque cum anno C. 390. Thessalonicae quidam per tumultum interfecti essent, Imperator nimium excandescens, iussit promiscuam turbam, insontes pariter cum sontibus trucidari, ita ut ad septem milia hominum perierint. Quam historiam fuse describit Theodoretus lib. 5. et Histor. Tripart. lib. 9. Augustin. de Civ. Dei, lib. 5. cap. 26.
Idcirco Iudices et Magnates iram inordinatam atque excandescentiam fugiant. Quia mentem adimit, fuororque brevis est, et vultum etiam turpiter deformat, et ad iniustam sententiam promulgandam impellit, et truculentam crudelitatem suggerit, adeo ut Tyranni, quando semel ira insanire coeperint, tortores et animae et corporis esse velint, si modo possint. At non ita Christianos agere decet. Praeceptum iacobi Apostoli observent, Iacob. 1. 20. Ira viri iustitiam Dei non operatur. Et pulchre Seneca docet: Iustus etiamsi iustum dixerit, si cum ira dixit, iniustus est. Unde Imperator Theodosius, monente Ambrosio, conscripsit legem, qua cognitiones causarum de caede, et poenae capitales, ab Imperatore iniunctae, in diem tricesimum disferri iuberentur. Dignum quoque observatione est, quod Ira Ebraeis dicatur
HUMILIATIO. Nabuchdonosoris a Daniele Propheta
Primo: FIGURATE describitur in duplici typo sive figura. 1. ARBORIS SUCCISAE (intelligitur Regis de regno deiectio) cuius rami erant amputandi (h. e. Principes, Praefecti, Satrapae, aliique Officiales et Ministri aulici ab eo segregandi) folia distringenda (intelligitur omnis gloria et Maiestas, quam habuerat, quae debebat instar foliorum auferri et tabescere) fructum eius dispergendum. (h. e. vectigal Regni atque tributum non amplius ad Regem exulem rediturum, sed ad praefectos atque ministros eius rapaces transiturum.) Aves et bestias, quae antea in arbore hac nidulabantur, ab ea recessuras. (intelliguntur plurimi subditi, qui antea contra voluntatem suam Regi Babylonico servire sunt coacti, inventa occasione ex tanta Regis calamitate, defecturi.) Veruntamen stirpem radicum in
Secundo: PROPRIE. Sic Humiliatio Nabuchdonosoris in duobus etiam consistit. 1. In degradatione. 2. In
I. DEGRADATIO. Cum Nabuchdonosor rebus secundis ebrius, obturatas ad Prophetae Danielis admonitiones et Dei comminationes habebat aures, ut eas non audiret: (Dan. 4. 24.) Quin potius exserto collo, ut Moses loquitur, in peccatis ambularer; et superbia inflatus de suo excelso gloriaretur palatio: Ecce: cum sermo esset adhuc in orc Regis, vox de caelo decidit, h. e. de throno Dei omnipotentis sententia damnatoria pronuntiata est, eaque cum impetu instar fulminis ruit, et non ad alium quempiam internuntium, sed ad ipsum Nabuchdonosorem directa est, ut tanto fortius eum feriret et percelleret: Tibi dicitur, Nabuchdonosor Rex: Regnum tuum transibit a te, et ab hominibus eicient te, etc. Dan. 4. 27, 28.
II.
Hic autem Quaestio oritur;
Ad hanc Quaestionem nos respondemus. Non fuit SUBSTANTIALIS; qualis fuit conversio uxoris Lothi in statuam salis, Gen. 19. et aquae in vinum. Iohan. 2. Sed fuit ACCIDENTALIS; Quia in statum atque conditionem bestiarum redactus est. Quae in octo gradibus consistebat. Quorum
I. erat EXPULSIO, sive eiectio ex hominum consuetudine. Nam Nabuchdonosor ex hominum contubernio eiectus, hominumque consuetudine privatus est. Daniel 4. 29. Haec privatio conversationis humanae est maius malum privatione Regni. Quia homo
II. RATIONIS PRIVATIO. Quia Angelus praedicit, Dan. 4. 13. quod cor eius ab humano mutandum, et cor bestiae ei dandum sit, h. e. quod mens et sapientia ei auferenda, et ferina insipientia ci danda. Nam regulare est illud, quandocumque Deus impios trahit ad poenas, tum primum sanam eis mentem aufert, h. e. ut Germani communi adagio efferunt: Quem Deus excaecaturus est, huic primum oculos claudit. Homerus:
III. ORATIONIS IMMUTATIO. Non humano more loquebatur et voces articulatas proferebart, (Quia ratione privatus erat: ideoque instar hominis loqui non poterat. Nam
IV. LIGATIO. Rex catenis ferreis ligatus est. Daniel 4. 12. Quae verba Lyranus et alii accipiunt
V. HABITUS. Habitus namque eius non erat humanus, sed bestialis atque ferinus. Nam Capilli eius in morem aquilarum excreverunt, h. e. adeo prolixi fuerunt, ut totum corpus contegerent; et ungues in similitudinem avium digitatarum creverunt; imo nudus incessit, rori et imbribus aliisque caeli iniuriis more bestiarum obnoxius.
VI. GRESSUS. Non more humano ingrediebatur, erecto vultu, erectoque corpore, iuxta illud Poetae:
Verum pronus et incurvatus humum spectavit, ad similitudinem bestiarum, manibus pedibusque reptans.
VII. VICTUS erat non humaius, sed belluinus. Vescebatur namque gramine, instar bovis. Daniel 4. 30. Ubi nemo curiose quaerere debet,
VIII. HABITATIO. Nabuchdonosor societatem hominum eorumque congressum aversabatur, in silvis vagabatur, atque in speluncis cum bestiis atque feris consociatus commorabatur. Et si quis quaerat, quomodo Nabuchdonosor 7 annos inter bestias absque detrimento incolumis manere potuerit, ne ab illis dilaniaretur? ei respondemus, quod ipse, Deo supremo mundi Domino sic volente, inter feras immanissimas facile tutus esse potuerit, ut iustitiae divinae et punitae superbiae illustre exemplum esset: sicut Daniel inter leones mirabiliter a Deo conservatus est. Dan. 6. 21, 22. Mirabile quoque et memorabile exemplum recenset Franc. Patrit. lib. 3. de Regn. tit. 6. de Mithridate Pontico, quod
Unde patet, quomodo Nabuchdonosor tum ratione animae, tum ratione corporis transformatus sit, quae tamen mutatio non fuit substantialis, sed accidentalis; uti demonstratum.
1. Errant ergo illi, qui scribunt Nabuchdonosorem tantum animo, non corpore mutatum esse.
2. Errant quoque Epiphanius et Cedrenus in vita Danielis, qui putant Regem Nabuchdonosorem humanam corporis formam amisisse, et priore parte, nempe capite, in bovem: posteriore, nempe pedibus, in leonem mutatum esse. Quam sententiam etiam Iohannes Bodinus approbat, qui statuit humanam ei figuram revera adematam esse.
Neque obstat huic sententiae, quod Dan. 4. 30. dicitur, Nabuchdonosorem harbam instar bovis comedisse. Resp. Hic notanda est pulchra Ebraeorum REGULA: Nulla obiectio ex scriptura affertur, ubi non simul eius solutio inveniatur. Nam in eod. versu 30. utrumque affirmatur, tum quod Nabuchdonosor herbam velut bos comederit, tum quod capillos et ungues habuerit. Iam vero capillos et ungues habere, in bovem non quadrat. E. evidenter hinc patet, quod Nabuchdonosor in bovem vel aliud animal transmutatus non sit, sed quod toto illo septennio humanam speciem retinuerit: ac proinde textus non intelligendus est insensu absoluto, quasi ipse in bovem, quoad substantiam mutatus, herbam comederit; sed in sensu comparativo, quod videlicer ipse herbam comederit, non secus ac bos eam comederie solet: alioqui non restitutus (v. 33.) sed novus omnino homo creatus dicendus esset; quod absurdum.
I. Deus iustus ille mundi Iudex, Gen. 18. super throno sedens Iudex iustitiae, Psal. 9. 5. Reges removet et constituit. Dan. 2. 21. ipse excelsus dominatur super Regna hominum, et donat illa cui vult. Dan. 4. 22. Deus Iudex est, qui hunc humiliat et hunc exaltat. Psal. 75. 7. Tu terribilis es, (inquit David) et quis consistit coram te in ira tua? De caelo auditum fecisti iudicium: terra tremuit et siluit. Psal. 76. 8, 9.
Exempla habemus in Pharaone Exod. 14. 18. in Sennacheribo, 2. Reg. 18. Iesai. 37. 7. in Nabuchdonosore, Daniel 4. in Belsazare, Dan. 5.
II. Quo medio eos humiliat? Voce
3. Quomodo Deus Reges impios atque tyrannos humiliat?
Resp. 1. SAPIENTER. Quia Deus apprehendit sapientes in astutia eorum. Iob. 9. 13. 1 Cor. 1. v. 19, 20. Prov. 21. 30. Psal. 18. 28. h. e. Tyrannos Ecclesiam Dei evertere molientes, vel errore in consiliis, vel infelicitate eventuum punit. Deus superbos dispergit in cogitatione cordis sui. Luc. 1. 51. Pulchri habentur versus in Oratione Lycurgi contra Leocratem:
Ita cum Nabuchdonosor in sapientia sua confideret, seque regnum et Regiam
2. POTENTER. Nam Sapient. 6. 7. dicitur:
III. CELERITER. Deus namque Tyrannos nil tale opinantes, subito et in momento evertit; ut nempe speculum irae suae in illis ob oculos nobis ponat, quando in medio impietatis cursu morte
Unde omnis impiorum in hoc mundo gloria (nempe
Psalm 72. v. 20. vocatur Somnium evigilantis, et imago (non subsistens aut permanens, sed evanescens) et umbra. Psalm 39. 6. Umbra, inquam, rerum sunt, non res ipsa. Unde iubente Domino subito dispereunt; ut dicitur Psalm 73. 19. Ita Pharao Rex Aegypti medio in furore in mari rubro, gurgite aquarum absorptus est. Exod. 14. 18. Haman cum Rege Ahasuero a Regina ad convivium invitatus, Esther 5. 9. vehementer animo efferebatur, et Mardochaeo exitium minitabatur. v. 12, 13. Sed in ipso convivio subito ad mandatum Regis e patibulo suspendebatur. cap. 7. v. 8, 9, 10. Ita quoque Nabuchdonosor in ipso superbiae tumore atque furore a Deo punitus est. Nam cum sermo ille superbus adhuc in ore Regis esset, (Haec, nempe, est Babylon magna, quam Ego aedificavi.) vox de caelo ruit: (h. e. subito et illo ipso momento Deus terribili voce illum nil tale exspectantem compellavit:) Tibi dicitur, Nabuchdonosor; Regnum tuum transibit ate, et ab hominibus eicient te. Dan. 4. v. 27, 28. Et statim exsecutio mandati divini facta est. nam v. 30. subiungit Propheta: EADEM HORA sermo completus est super Nabuchdonosorem, et ex hominibus eiectus est. Citra moram enim Proceres Regni ipsum expulerunt; tam potens fuit et tam efficax vox caelestis, iuxta Proverbium,
IV. HORRIBILITER. Iobus 20. 6, 7, 8, 9. ita de Tyrannis hominibusque sceleratis inquit: Si ascenderit usque ad caelum magnitudo eius, et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum viderant, dicent: Ubi est? Velut somnium avolat, non invenietur, fugabitur sicut visio nocturna. Oculus qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum suus locus. v. 15. Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre eius extrahit eas Deus. v. 16. Caput aspidum fuxit, et occidet eum lingua viperae. Et Psalm 73. 18, 19. dicitur de impiis: In lubrico posuisti eos, deiecisti cos in interitum. Quomodo facti sunt in desolationem? Quam subito defecerunt? Perierunt propter iniquitatem suam.
Ita horribilis irae divinae exemplum est Nabuchdonosor, quo nullum horribilius in ullo hominum editum fuit. Quis enim non obstupescat, quod tantus Monarcha, qui erat malleus universae terrae, Ierem. c. 50. qui a Daniel c. 4. arbori comparatur, quae usque ad caelum pertingebat, quae totum terrarum orbem obumbrabat, cuius folia erant longe pulcherrima, fructus omnium uberrimus, quo saginabatur quicquid erat animalium, cuius in frondibus atque ramis omne volucrum genus nidificabat atque quiescebat; quod, inquam, tantus Monarcha, suam iactans potentiam, eamque sollertiae suae stulte arrogans, subito mente alienetur, de regno deiciatur, et grassatus
At dicat aliquis: Nabuchdonosor M. ab ipso Deo MALLEUS TOTIUS ORBIS TERRARUM, Ierem. 50. v. 28. c. 51. v. 28. et SERVUS DEI appellatur, Ierem. 2. 2. qui populum Dei rebellem in ordinem redigere et ad saniorem mentem reducere deberet. Quare ergo Deus illum tam horribiliter punivit?
Resp. Sicut infelices oportet esse illos Ecclesiae cives, qui tantum displicent Deo, ut per rabiem barbarorum, Dei in illos ita desaeviat: Hieron. in 50. cap. Ieremiae. Ita noxiae in mundo potentiae, prosunt quidem negotiis divinae providentiae, dum puniunt, quos punire par est: nihilo tamen sequius
Hoc ipsum diligenter considerent omnes Reges terreni, et discant Deum reverereri. Nam omne sub Regno graviore regnum est, ait Seneca. Ipse verbo omnia efficere potest, quaecumque vult. David Rex ipse Reges terrae ita alloquitur. Psalm 2. 10, 11, 12. Nunc Reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam; ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta. I. Nemo confidat in SAPIRNTIA sua. Ierem. 9. 23. Sicut Rex Assyriae; de quo Deus ipse inquit Esai. 10. 12, 13, 14, 15. Cum impleverit Dominus cuncta opera sua in Zion et in Ierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis Regis Assyriorum et super gloriam altitudinis oculorum eius. Dixit enim: IN FORTITUDINE MANUS MEAE feci, et IN SAPIENTIA MEA, quia intellexi: et abstuli terminos populorum, et principes corum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum: Et sicut colliguntur ova, quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi: et non fuit, qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. Numquid gloriabitur securis contra eum, qui secat
Verum anno aetatis 65, Imperii 3, una cum filio a suis militibus iugulatur. Cadavera corum ad ludibrium publicum proiecta, canibus et volucribus lanianda relicta sunt; capita patris et filii contis affixa, et Romam missa, iucundum omnibus spectaculum praebuerunt, et postremo ab insultante populo in Campo Martio combusta sunt. Cum necaretur Maximini filius, acclamatum est: Ex pessimo genere ne catulum quidem relinquendum.
Apryes Aegypti Rex superbe iactabat, regnum suum tantis viribus munitum esse, ut nulla neque Deorum neque hominum vi everti posset. Paulo post vero regnum una cum
III. Nemo confidat IN OPULENTIA sua. Quo nomine impii divites vituperantur Psalm 49. v. 6. quod confidant in divitiis suis, et in multitudine divitiarum suarum glorientur. Proverb. 11. v. 28. Qui confidit in divitiis suis, corruet. Ezechias Rex Iuda, alias pius Deoque carissimus, in divitiis suis confidebat, adeo ut in eam tandem prolaberetur superbiam, ut divitias suas omnes, cunctosque Regni thesauros,
Quare Nabuchdonosoris memor humilis esto, cuiuscumque ordinis aut conditionis fueris; neque rebus secundis confidito. Nam facile vel momento in adversas mutari, magnaeque opes subverti vel amitti possunt.
Hactenus Nabuchdonosoris Humiliationem sive degradationem, horribilemque,
I. EXALTATIO vel RESTITUTIO IPSA tria concernit Obiecta. 1. Mentem, sive intellectum. 2. Humanum vultum. 3. Regnum.
1. De Mentis restitutione ait Daniel 4. 31. Et post finem dierum (h. e. elapso septennio) mens mea ad me reversa est. LXX.
Omnibus rebus in hoc mundo certa temporis periodus a Deo est praefinita, quamdiu durare debeant; quae periodo circumvoluta, desinunt.
Ita humiliationi vel exilio Nabuchdonosoris septennium a Deo praefixum fuit: quo exacto illud cessavit, ipseque ex exilio in regium thronum atque regnum, ex miseria in gloriam restitutus est. Ita Deus certum Monarchiae I terminum constituit, uti ex prodigiosa illa scriptura (Mene Mene, Tekel, Upharsin) patet. Dan. 5. 25, 26. Ubi vox, Mene, notat, Deum terminum Regno Belsazaris praefinivisse: quo praesente, illud cessare oportebat; sicut plenius hac de re in historia Belsazaris dicturi simus.
2. De vultus humani reversione loquitur Dan. c. 4. v. 33. Et figura mea reversa est ad me, uti vulgata versio habet: Quae cum Graeca congruit:
At dicat aliquis: Ex hoc loco probari posse, corpus Nabuchdonosoris substantialiter in bestiam transmutatum fuisse. Quia LXX habent vocem
Respond. Vocabulum
In Daniele, haec vox quinquies usurpatur, et semper vocabulum Chaldaicum
Sic in N. T. de Christo usurpatur, Marc. 16. v. 12. ille dicitur post resurrectionem suam duobus discipulis in Emaus castellum euntibus apparuisse
3. De gloriosa in Regnum reductione, tria praedicat Nabuchdonosor.
Primo inquit v. 33. Ad gloriam regni mei reversus sum. LXX Interpretes:
et Proceres mei (
Deinde inquit v. 33. Ego ad decorem Regni perveni. Significat, auctoritatem pristinam, qua antea apud subditos et exteros pollebat, rediisse: Hic Auctoritas Regia, pulchre vocatur decor regni et splendor Regis.
Tertio inquit v. 33. in regno meo confirmatus sum, et magnificentia amplior addita est mihi. scil. a Deo. Nam experientia edoctus Nabuchdonosor didicerat, Regna a Deo stabiliri et transferri. Dan. 2. v. 21. etc. 4. v. 14, 29. Deus mortificat et vivificat: ipse in infernum deducit, et ex eodem reducit. 1 Sam. 2. 6. Et omnes homines hoc videntes, annuntiabunt opera Dei, et facta eius intelligent. Psalm 64. 10.
II. EFFECTA SUBSEQUENTIA Nabuchdonosoris restitutionem, sunt duplicia. 1. Humilitatio. 2.
I. Humiliatio. Ego Nabuchdonosor (inquit ipse) post finem dierum (h. e. elapso septennio, scil. postquam mens mea ad me reversa est) oculos meos in caelum levavi. Daniel 4. 31. Quae elevatio oculorum in caelum fuit signum humiliationis. Nam in statu prospero oculos suos convertebat ad vanitatem, nempe ad Regiam suam Babylonicam, in eaque confidebat, deque ea superbe gloriabatur: qua de causa etiam graviter a Deo castigatus est. At nunc in statu aspero oculos in caelum elevat, et agnoscit, Omne sub Regno graviore Regnum esse; sicuti pulchre Seneca ait. Unde in v. 34. denuo repetit hanc
II.
Primo: Ob aeternam potestatem. v. 31. Altissimo (inquit) benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi. Quia potestas eius potestas aeterna.
Deinde: Ob Regni aeternitatem. v. 31. Quia Regnum eius durat a generatione in generationem, h. e. perpetuum est, et fine caret.
Tertio: ob eius Maiestatem. v. 32. Quia omnes habitatores terrae apud illum ut nihilum reputantur. Omnes namque Reges et Magnates terrae, quantumvis excellentes atque potentes fuerint; omnes, inquam: non dico, singuli, sed omnes, atque etiam cuncti et conferti, ita ut ex iis unus fiat: non solum mutili et manci, sed etiam nihil; imo sive liceat, sive non liceat dicere, minus quam nihil sunt.
Quarto: Ob voluntatis libertatem. v. 32. Quia iuxta voluntatem suam omnia facit in caelo et in terra, ipsiusque manum nemo cohibere potest. Quare aequum est, ut ego omnesque Reges terrae Ipsum superiorem agnoscamus, et coram Eo nos humilicmus.
Postquam Nabuchdonosor Regni compos factus esset, moritur anno Mundi 3390. ante C. N. 581.
cum regnasset annos 45 iuxta Metasthenem, et Chyt. Onom. p. 290.
cum regnasset annos 44 iuxta Dress. Mill. 4. Isagog p. 215.
cum regnasset annos 43 iuxta Communem Historicorum sententiam.
EVilmerodachus filius Nabuchdonosoris Magni fuit, qui patri, postquam 43 annos regnasset, in imperio successit.
NOMINA habuit varia. 1. Dictus est EVILMERODACH
I. CONIUGIUM. Evilmerodach uxorem habuit, cuinomen NITOCRIS; uti Herodotus lib. 1. et Metasthenes tradunt. Haec namque (uti Herodotus in Clione scribit) erat Labyneti (scil. I, h. e. Evilmerodachi) uxor, et Labyneti (scil. II, h. e. Belsazaris) mater; cuius etiam Dan. 5. 10. fit mentio, ubi indefinite REGINA appellatur. Haec prudentissima fuit femina, de qua Herodotus lib. 1. memorabilia scribit: Haec, inquit, quinque aetatibus Semiramide posterior (qui tamen insignis Herodoti in Chronologia lapsus est. Nam liquet, Nitocrem fuisse propemodum 1500 annos Semiramide posteriorem) metuens imperium Medorum, et quasi praesagiens Medos imperio Assyriorum sive Babyloniorum aliquando potituros, quibus potuit rationibus se praemunivit: Euphratem, qui recto cursu Babylonem medius secat, tortuosum redditit, fossis superius depressis, adeo ut quendam non procul a Babylone pagum, Arderica nomine, ter interfluat, ita ut qui hoc fluvio tendunt Babylonem, ter ad hund eundem pagum applicent; ideque triduo.
II. LIBER I. E Nitorci Evilmerodachus filium procreavit nomine BELSAZAREM. Ubi error Suidae, Constantini Manassis, et Sulpicii Severi, castigandus venit, qui patrem Belsazaris Nabuchdonosorem: Item Cedrcni, Zonarae et Eusebii, qui Evilmerodachum fratrem Belsazaris faciunt. Similiter Metasthenes errat, qui putat, Evilmerodachum ters habuisse filios; nempe Regassarem, Labassarodachum, et Belsazarem: cum tamen solus Belsazar eius filius, Regassar vero eius affinis, et Labassar odachus ipsius affinis fuerit filius.
Administratio Regni ab ipso suscepta, gemina fuit. 1. Vicaria. 2. Ordinaria.
VICARIE Evilmerodachus regnum cum praecipuis Proceribus administravit, postquam Nabuchdonosor pater eius
ORDINARIE Regnum, et quidem laudabiliter administravit, cum parenti demortuo in Regno successit.
Unum de eo narrat Nauclerus Generat. 51. quod fabulae potius quam verae historiae speciem habet. Tradunt (inqut) aliqui, quod Evilmerodach in diebus eiectionis paternae multa egerit impia. Patre itaque restituto accusatus, missus est in carcerem, ubi Iechonias erat. Recuperato post parentis obitum regno, timens ne resurgeret pater, ut qui de bestia antea redierat in hominem, consulit Iechoniam. Ad cuius consilium cadaver patris sui effossum divisit in trecentas particulas, et dedit trecentis vulturibus, dicente ad eum Iechonia: Non resurget pater, nisi redeant vultures in eum. verum
Evilmerodachus ad veram Dei agnitionem conversus, facilis et beneficus in Ecclesiam fuit. Cum enim confensu Procerum regni Babylonici, pro patre mentis impote ad regni gubernacula admotus, statim primo regni sui anno, Iechoniam quondam Regem in luda, quem pater eius annos 35 captivum tenuerat, e carcere liberavit, eumque in solio, ceterorum Regum qui Babylone erant, soliis altiore, collocavit; et mutatis carceris vestimentis, eum in honore habuit, eumque de
Factum hoc est anno 3390 ab Orbe condito.
Factum hoc est anno 26 captivitatis Babylonicae.
Factum hoc est anno 581 ante Christi nativitatem.
Regnavit annos 2 iuxta Berosum, et Ptolemaeum in Canone.
Regnavit annos 30 iuxta Reinecc. Syntagm. Heroic. pag. 64. Avent. Annal. Boioar. l. 1. p. 21. Sleidan. l. de 4. Monarch.
Regnavit annos 37 iuxta D. Gesner. super cap. 5. in Daniel. th. 13.
Obiit morte
Tempore Evilmerodachi regnavit Amasis Rex Aegypti; de quo iucundam et memorabilem historiam narrabo. Hic contra Apryen Aegypti Regem adversus Cyrenaeos infeliciter pugnantem, Rex electus, illum cruento proelio devictum strangulavit: et postea regnum ipse occupavit. Quem Aeguptii initio non magni fecerunt, ut, qui antea plebeius fuisset, et familiae haud illustris: postea vero calliditate magis eos Amasis, quam animi comitate ad sese pellexit. Erat ipsi PELVIS AUREA, in qua tam ipse Amasis, quam convivae omnes semper pedes lavabant. Contusa ergo pelvi, statuam Dei, ex illa fecit, et in ea urbis parte collocavit, ubi erat commodissimum. Aegyptii autem litantes ad statuam studiose eam coluerunt. Quo Amasis cognito, accerstis Aegyptiis exposuit, dixitque: Statuam ex pelvi factam esse, in qua prius laverit pedes, modo autem religiose ab illis coli. Nuncigitur (inquit) eadem est mea quaepelvis ratio. Utut enim prius fuerim plebeius, nunc tamen Rex vester sum. Honorare igitur me et venerari vos iubeo. Hac quidem ratione Aegyptios sibi conciliavit, ut aequum iudicarent ipsi servire. Herodot. l. 2. Pulchre dictum! Pulchre factum! Nam Princeps ab Ebraeis
Quidam Historici inter Evilmerodachum et
Contra: Alii auctores gravissimi constanter docent, a transinigratione populi Israelitici in captivitatem Babylonicam, tres tantum Reges Babyloniorum fuisse; illudque probant ex lerem. 27. v. 5, 6. ubi Deus ita loquitur: Ego feci terram, homines et iumenta, etc. Nunc itaque ego trado regiones omnes istas in manum Nebucadnezaris Regis Babyloniae servi mei, ut serviant ei. Servient autem EI omnes istae gentes, et FILIO eius (h. e. Evilmerodacho, cuius mentio sit 2 Reg. 25. 30. et Ierem. 52. vers. 31.) et FILIO FILII sive NEPOTI eius, (h. e. Belsazari,) donec adveniat tempus terraeeius, etiam ipsius, cum servitutem exigent ab eo gentes amplae, (nempe Persae et Medi,) et Reges Magni. (nempe Darius Medus, et Cyrus Persa.) E. inde concludunt, quod a captivitate Babylonica plures Reges, quam tres constituendi non sint; videlicet, Nebucadnezar, Evilmerodach, et Belsazar, qui postremi fuerunt.
Dubium hoc multis
Quidam namque putant, Nabuchdonosorem regnasse annos 43; ut Reinecc. Syntag. Heroic. p. 62. Alii 44; ut Dresser. Isag. Histor. Mill. IV. p. 215. Alii 45; ut Metasthenes, et Chytr. Onom. p. 290. Similiter quidam statuunt, Evilmerodachum tantum regnasse amnos duos; ut Berosus Ptolem. in Canone, Alexander Polyhistor, et Alphaeus. Alii 12; ut Severus Sulpitius in lib. 2. Histor. sacrae. Alii 23; Alii 30; ut Aventin. annal. Boioar. lib. 1. pag. 21. Sleidan. lib. de 4. Monarch. Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 64. Alii 37; ut D. Salomon Gesner. Disput. super cap. 5. Dan. th. 13. Similiter variant de annis BELSAZARIS. Quidam enim statuunt, eum regnasse annos tres; ut Gesner. Disput. in Daniel. in cap. 5. thes. 12. Alii 5; ut Berosus Chaldaeus, referente Metasthene Persa, in libro de iudiciis temperum; et Reinecc. Syntagm. Heroic. p. 65. Alii 14. Richt. Axiom. Pol. pag. 60. Fabricius Histor. illustr. Viror. p. 195. Alii denique 17; ut Iosephus lib. 10. Antiq. Iudai. cap. 13.
Unde patet, quam difficillimum sit, in tanta calculi Chronologici inceritudine, apodictice quippiam in dubii huius solutione statuere. Verum utut sit: Nos distinguimus inter Monarchas Babylonicos LEGITIMOS et ILLEGITIMOS. Acaptivitate Babylonica usque ad finem eius tantum tres legitimi Monarchae sive Reges Babylonici fuerunt; nempe, Nabuchdonosor, Evilmerodach, et Belsazar, quibus DE IURE regnum debebatur; uti ex loco Ierem. 27. antea allegato evidenter patet.
Verum iuxta plurimorum et praestantissimorum Historicorum sententiam, duo Reges illegitimi (qui potius Reguli nuncupandi, quam Monarchae vel Reges) sunt interponendi inter Evilmerodachum et Belsazarem. Nam Regassar sive Niglissar, Evilmerodachi affinis, affinem suum interfecit, atque ita iniuste Regnum occupavit; sicut tradunt Auctores, quos Ioseph. lib. 1. contra Appionem citat. Quo facto Belsazar hereditario regno exutus, quia adhuc parvulus erat, ad Medos perfugium habuit, apud quos rempore exilii sui versatus Nabonidus est appellatus, (h. e. Princeps expulsus sive eiuctus; vel Naboandel, ut habet Iosephus lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 13. vel Nebonidus; ut est apud alios.) Item Labynetus Medus a Metasthene vocatur: non quod Medus gente fuerit, aut Medis
BELSAZAR varia habuit nomina. I. Dictus est BELSAZAR,
Pater Belsazaris suit Evilmerodachus, avus vero Nabuchdonosor Magnus. Quia Deus (Ierem. 27. v. 7.) promittit, se Nabuchdonosori daturum regnum amplissimum; neque tantum ipsi, sed etiam filio ipsius, et praeterea filio filii eius. Iam vero Evilmerodachus, filius Nabuchdonosoris, patri suo in imperio successit; uti patet ex Ierem. 52. Similiter Belsazar, nepos Nabuchdonosoris, patri suo Evilmerodacho successit, uti constat ex Daniel. 5. Mater vero eius fuit Nitocris, es qua Evilmerodach hunc filium suum genuit. Unde Herodotus in Clione Nitocren vocat uxorem Labyneti I, (h. e. Evilmerodachi) et matrem Labyneti II. (h. e. Belsazaris.)
I. Iosephus lib. 10. Antiquit. Iudaic. cap. 12. et D. Hieronymus in comment. sup. cap. 5. Daniel. scribunt, Nabuchdonosorem fuisse abavum Belsazaris. Verba Hieronymi haec sunt: Sciendum est, hunc Balthasarem non fuisse filium Nabuchdonosoris, ut vulgo legentes arbitrantur; sed iuxta Berosum, qui Chaldaeam scripsit historiam, et iuxta Iosephum, qui sequitur Berosum, post Nabuchdonosorem, qui regnavit annis 43, successit in Regno filius eius EVILMERODACH, cuius in fine suae prophetiae meminit Ieremias. Refert idem Iosephus, quod post mortem Evilmerodachi, in regno successerit filius eius NECLISAR, post quem
II. Quidam putant, Nobuchdonosorem patrem fuisse Belsazaris; idque probant ex Dan. 5. v. 2. ubi ita legitur. Praecepit (Belsazar) iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchdonosor PATER eius de templo, quod fuit in Ierusalem. Similiter v. 18. Propheta Daniel appellat Nebuchdonosorem PATREM Belsazaris. Item vers. 22. Belsazarem nominat FILIUM Nabuchdonosoris.
Ad priorem opinionem respondemus. 1. Omnino negandum esse, Nabuchdonosorem abavum fuisse Regis Belsazaris. Nam Negliar et Labosardach non fuerunt filii Evilmerodachi, neque de posteritate Nabuchdonosoris; sed tantum affines Evilmerodachi. Neglisar enim sororis eius maritus, ut imperium sibi raperet, Evilmerodachum occidit. 2. Licet Neglisar et Labosardach ad tempus imperio Babylonico praefuerint; tamen dicendum est, fuisse Reges illegitimos, vel Regulos. Reges vero legitimos a captivitate Babylonica usque ad excidium eius tantum tres fuisse, videlicet, Nabuchdonosorem, Evilmerodachum et Belsazarem. 3. Adducimus locum insignem ex Ierem. 27. v. 7. Ubi Deus Regnum amplissimum pollicetur Regi Nabuchdonosori; et post ipsum, filio eius, et filii filio; et post eum Monarchiam Babylonicam eversum iri. Ex quo loco
Adposteriorem opinionem respondemus. Mos erat Orientalibus, ut non tantum eum a quo quis immerdiate genitus esset, sed etiam avum, proavum, abavum, imo quemlibet ex Maioribus
I. BElazar habuit uxorem et concubinas, sicut legitur Daniel. 5. v. 2. Quae autem, quales et quantae fuerint, ignoratur.
II. VOLUPTUOSUS fuit. Nam coram mille optimatibus atque Proceribus suis vino sese ingurgitavit, Daniel. 5. v. 1. praeter morem et consuetudinem, maxime Regum Babyloniorum, (uti notat Aben-Ezra) qui cum Proceribus suis cibum capere et compotare soliti non erant.
III. LEVIS fuit. Nam ipse Deus scriptione manus levitatem eius arguit, voce Tekel, Daniel. 5. v. 25. h. e. in statera appensus, levis inventus es. At non magnates decet esse leves, sed graves, h. e. accurata sit gubernatio consiliorum, actionum, sermonum et gestuum in vita, nesuo exemplo inferioribus noceant: sicut Iesaias Principes viros monet c. 32. v. 8. Princeps ea, quae digna sunt Principe, cogitabit; et super verba sua stabit.
IV. In convivio suo, quod Babylone instituit, 4 grandia PECCATA commisit. Nam convivium istud consideratur quadrupliciter.
1. Originaliter. Sic illud CONVIVIUM IDOLOLATRICUM fuit, h. e. ex idololatria originem traxit. Nam in honorem idoli sui, h. e. Deae
2. Materialiter. Sic fuit CONVIVIUM SUPERBUM, h. e. cum abominandae magnificentiae atque superbiae ostentatione coniunctum. Dan. 5. v. 1. vocatur convivium grande. Nam invitaverat Rex ad illud conivas mille: erant fercula lauta, pocual plena, aurea et argentea. Daniel. 5. v. 1, 2. Idem pater ex Iesai. 21. 5. Ubi Belaszar genio indulgens iubet splendidum magnificumque convivium instruere. In Ebraeo habetur vocabulum
3. Formaliter. Sic fuit CONVIVIUM non tantum belluinum, sed etiam diabolicum. BELLUINUM fuit: quia Rex contra mille convivas suos vinum bibebat: h. e. poculis cum illis certabat, seque vino ingurgitabat. Daniel. 5. 1. DIABOLICUM fuit, quia ubi vino incaluisset, et temulentus factus esset, praecepit, ut vasa aurea et argentea, quae Nabuchdonosor avus eius (qui more Ebraeorum pater appellatur) Ierosolymis asportaverat, adferrent, e quibus ipse, Principes, uxores, et concubinae eius strenue potarunt, inque contumeliam Dei Israelis, idola Babyloniorum aurea, argentea, aerea, ferrea, lignea, et lapidea, bibentes laudarunt, Dan. 5. 3, 4.
4. Finaliter. Sic fuit CONVIVIUM EPICUREUM, h. e. cum prodigiosa securitate coniunctum: Quia Rex cum uxoribus: concubinis et proceribus suis genio indulgebat, in diem vivebat, et Deum caeli terraeque Dominum, hostesque suos flocci pendebat. Nonne enim prodigii simile est, quod Belsazar hoc symposium tempore periculosissimo instituerit: cum nempe urbs a Dario et Cyro exercitu validissimo cincta esset, (ut ex Daniel. 5. v. 30, 31. patet) et tam securus periculi fuerit, acsi in alta pace esset; ac tunc convivium exhibuit, cum maxime erat vigilandum, et providendum, ne urbs caperetur.
Verum securitas illa cum voluptate coniuncta, est non tantum periculosa, sed etiam exitiosa.
Belazar ad Ethnicam maiorum religionem defecit, et idola coluit. Iudaeos infesto odio prosequutus est, et Danielem Prophetam, virum illum Dei sanctum, religiosum, deque toto Regno optime meritum, sibi vero exosum, ex aula ad Susianae praefecturam dimisit. Unde Rex Schachae appellatur. Ierem. 25. v. 26. quoniam in honorem Deae Schachae festivum convivium Babylone instituit, idola sua atque Numina glorificavit: Deo autem Israelis insultare ausus fuit, vasis sacris templi Ierosolymitani per ludibrium temulento convivio addhibitis. Quo ipso gloriam Deo Israelis vero debitam detraxit; et contra fictitiis suis Diis, aureis, argenteis, aereis, ligneis, lapideis attribuit, quasi ipsorum ope Iudaea devicta, Ieroslyma capta. templum direptum, spolia exportata essent. Hoc sane erat os in caelum ponere, et Altissimo maledicere. Psal. 73. 9.
CIrca egressum Belsazaris tria sunt notanda. 1.
I. SCRIPTURAE PRODIGIOSAE EXARATIO. Dum autem Rex Belsazar dictomodo Decum Israelis blasphemaret, quasi ille suum templum et populum adversus Babyloniorum potentiam tueri haud potuisset, et contra fictitia sua Numina celebraret: Ecce Deus, Iudex mundi summus, vindex huius horrendae blasphemiae atque impietatis severissimus,
Deus, iustus mundi Iudex, omnia hominum cogitata, dicta et facta intuetur; impiaque et abominanda facinora velut Deus zelotes saepe
II. REGIS CONTURBATIO. Hoc autem insolito subitoque prodigio, in illa ipsa convivii belluini hora, palam exhibito, Rex adeo consternatus est, ut color faciei eius protinus immutaretur, et cogit ationes eius eum turbarent, zona insuper, qua cinctus erat, prae iactatione et corporis trepidatione disrumperetur, ipseque toto corpore contremisceret, ita ut epileptico paroxysmo correptus videretur. Dan. 5. v. 6. Eodem modo Esaias Propheta cap. 21. v. 3, 4. per
Hinc patet, quanta vis sit malae conscientiae, quae (uti Chrysost. homil. 15. super Gen. inquit) est ultor sceleris et vindex criminis. Ubi enim peccatum instar nubis densae mentem corruperit et obvelarit, conscientia insurgit, et quovis accusatore mentem gravius pungit. Hic Levit. 26. 36. dicitur, quod impii trepident instar folii volantis, et fugiant nemine persequente.
III. RECINAE CONSOLATIO et CONSILII COMMUNICATIO. Cum porro Regem omnesque Principes eius atque consiliarios panicus terror atque horror occupasset, neque Magi etiam, Chaldaei et sapientes quicquam consilii aut remedii in mirabili illa omnium rerum perturbatione reperire possent, fama huius facti subito per totam aulam divulgata ad Reginae quoque aures pervenit. Quae Regina (Nitocris, Evilmerodachi coniux, et Belsazaris mater fuit, uti Historici existimant, atque ex Danielis informatione procul dubio verum Deum agnovit, neque impio huic atque impuro convivio interesse voluit) quae, inquam, ad Regem ingressa, eum, ut posito horrore, animo tranquillo esset, cohortata, consilium dedit, ut Danielem, qui spiritu Prophetiae et sapientiae plenus esset, adv ocaret. Dan. 5. v. 10, 11.
Hinc patet, quod mulieres, praesertim piae, quandoque plus viris sapiant, earumque consilia spernenda haud sint.
Exempla habemus tum sacra, tum profana. SACRA haec sunt. I. Nitocris Regina, mater Belsazaris, deficiente omnium sapientum in aula consilio prudenter in medium consulit de vocando Daniele. Daniel. 5. II. Hudlda Prophetissa salutare consilium Regi Iosiae subministrat de religionis reformatione instituenda, deque paenitentia agenda 2 Reg. 22. III. Debora Prophetissa erat Iudex in Israel. Iudic. 4. 4. Unde vocatur
In PROFANIS historiis pulchrum et memorabile exemplum reperitur de Gorgone, Regis Leonidae uxore. Cum Xerxes Graeciae bellum illaturus esset, Demaratus Rex Spartanus exul, ne inopinato bello patria opprimeretur, de consilio Xerxis (in cuius aula vivebat) mature ad Lacedaemonios scripsit, astute hoc strategemate usus: Ne scriptura deprehenderetur, sumpsit duarum tabellarum pugillares, et ceram inde abrasit. In ligno consilium omne Xerxis enarravit, et pristinam ceram superinduxit, ne vel scriptura sine tegumento indicium daret, aut recens cera dolum proderet: fide deinde servo perferendas tabellas tradidit: quibus allatis, quaestioni res diu fuit, quod neque scriptum aliquid Magistratus cernerent: nec frustra missas suspicarentur, tantoque rem maiorem, quanto sit occultior, putabant. Haerentibus in coniectura, uxor Regis Leonidae, filia Cleomenis Gorgo, consilium scribentis invenit. Erasa igitur cera, belli consilia detecta sunt.
IV. DANIELIS INTERPRETATIO. Daniel Propheta, postquam Regem Belsazarem ob impietatem, insolentiam, atque impaenitentiam graviter increpasset, tandem scripturam legit, singulaque eius vocabula interpretatur.
Prima vox scripturae in pariete regio exaratae erat: MENE MENE, h. e. numeravit, numeravit. Quae vox est metaphorica ab Arithmeticis desumpta, et ingeminatur ob maiorem decreti divini tum veritatem, tum celeritatem: docetque, Deum dies, tum Belsazaris, tum regni eius numerasse; et quidem perfecte numerasse, ortum et progressum eius accurate observasse, certum utrique terminum constituisse, illumque nunc advenisse.
Secunda vox est TEKEL, h. e. in lance appendit et examinavit: eiusque sententiam hanc esse, docet Daniel: Appensus es in statera, et inventus es desiciens. (minus habens ut nummus reprobus aut adulterinus.) Metaphora est in voce Tekel; ab argentariis vel nummulariis desumpta, qui pondus nummi iustum ab iniusto, adhibit â
Tertia vox est PHARSIN (upharsin.) h. e. dividunt. vel: Peres, h. e. divisit: Hanc Daniel v. 28. explicat, eiusque sensum esse dicit: Divisum est regnum tuum, traditumque Medis et Persis. Summa autem horum trium verborum est: Omnibus Regnis certa periodus est constituta divinitus, quam non transcendunt: hac exacta, perit Gubernatorum auctoritas, qua amissa sequitur mutatio imperiorum.
At dicat aliquis: In v. 25. in quo continctur scriptio et lectio, habetur verbum plurale PHARSIN; At in v. 28. in quo continetur scripturae interpretatio, verbum singulare PERES habetur: Quid autem haec sibi vult mutatio?
Resp. Haec mutatio veritati nihil detrahit. Etenim ambo haec verba causas subordinatas respiciunt, quae non pugnant, neque mutuo sese tollnt.
Nam verbum singulare Peres in v. 28. refertur ad Causam principalem istius divisionis, videlicet DEUM.
Nam verbum plurale Pharsin in v. 25. refertur ad Causas instrumentales Deo in hac divisione inservientes; nempe Darium Medum, et Cyrum Persam.
Confirmationis loco addi possunt dicta sequentia, in quibus Deus tamquam causa principalis, et Darius atque Cyrus tamquam causae instrumentales coniunguntur. Ut Esai. 13. 17.inquit Deus: Ecce EGO (Deus) suscitabo super eos (Chaldaeos) medos, (scil. tamquam administros meos) qui argentum non quaerant, neque aurum velint; sed sagittis parvulos interficient, et embryonibus non parcent. Et Ierem. 51. 11. legitur: Suscitavit DOMINUS (tamquam causa principalis) Spiritum REGUM MEDORUM, (tamquam administrorum suorum) et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam: quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. Simiter de Cyro Rege Persarum (Iesai. 44. 27, 28.) Deus ait: EGO dico profundo, (h. e. Euphrati) exsiccator: flumina tua, ô Babylon, arefaciam. Qui dico Cyro, Pastor meus es, et omnem voluntatem meam facies. Et Iesaiae 45. 1. Haec dicit DOMINUS CYRO uncto meo, cuius apprehendi dexteram, etc. et aperiam coram eo ianuas, et portae non claudentur. Ego anteibo et gloriosos terrae humiliabo, portas aeneas conteram, et vectes serreos confringam.
Deus ter Opt. Max. in hac scriptura aenigmatica artificiose nobis depingitur.
I. Tamquam Arithmeticus vel Calculator spientissimus; de quo Sapient. 11. 22. dicitur:
Ipse namque dies tum regnorum, tum Regum exacte numerat, eorum ortum, progressum et
PRIMA MONARCHIA Assyriorum sive Babyloniorum a Nimrodo condita exiguis coepit initiis, constitique ceteris diutius, nempe annis 1646; quibus elapsis concidit. Hinc Ieremiae 25. v. 11, 12. dicitur, quod Deus Babyloniorum Regno a tempore Ierosolymae expugnatae 70 annos praefixerit. nam ita sonant verba: Omnes gentes istae servient Regi Babylonis septuaginta annis. Cumque impleti fuerint 70 anni, visitabo super Regem Babylonis, et super gentem illam, (dicit Dominus) iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponamillam in solitudines sempiternas. Similiter Ieremiae 27. 7. inquit Deus: Servient ei Nebucadnezari omnes gentes, et filio eius, et silio filii eius, DONEC VENIAT TEMPUS TERRAE EIUS, et IPSIUS.
SECUNDA MONARCHIA, Medorum et Persarum a Dario et Cyro constituta A. M. 3434. iuxta Calvisium Chron. p. 65. anno M. 3412. post occupatam Babylonem, et interfecto ultimo Assyriorum Rege Belsazare, qui Herodoto est Labynitus, duravit annos 207. et interiit.
TERTIA MONARCHIA Graecorum ab Alexandro M. fundata A. M. 3642, stetit annos 282, et in fumos abiit.
QUARTA MONARCHIA Romanorum a Iulio Caesare initium sumpsit anno M. 3924, ante Christi nativitatem 46. quo Iulius victo Pompeio Imperator dictus est. iam vero Christus natus est ante annos 1648. adde ann. 46, habebis ann. 1694. Tamdiu Monarchia IV usque huc stetit. et iuxta hanc supputationem Monarchia III duravit 282. annis. Diximus etiam in praecogn. Monarch. III, cap. 3. eam stetisse anno 300. Sic initium Monarchiae IV faciendum est ab Augusto, qui A. M. 3942, ante Christi nativitatem 29, victo Antonio et Cleopatra, solus imperare coepit; et regnum Aegyptiacum (quod hactenus 294 ann. steterat) immediate Imperio Roman. subiecit. Natus est Christus ante 1648. an. adde an. 29, habebis 1677 annum, initium Monarchiae IV. Vel, mundus creatus est ante Christi nativitatem 3970. (iuxta Bucholzeri, aliorumque clarissimorum Chronologorum supputationem.) adde ann. nat. Christi 1648. veniunt 5618. anni durationis mundi. Ab his 5618. ann. rursus detrahe 3942, emergent quamdiu Monarchia IV duraverit. Quae et durabit usque dum Lapis de monte sine manibus abscissus percutiet statuam in pedibus partim fictilibus, partim ferreis, et comminuet eos. Daniel 2. 34.
Habent et alia Regna, Principatus atque urbes terminum a Deo sibi constitutum. Et ostendunt omnium temporum historiae, raro constitisse aliquod Regnum et Imperium, absque insigni aliqua mutatione, ultra 500 annos, imo singulis 50 annis aliquam insignem mutationem Rem publ. sentire, animadversum est.
Haec periodus definitur a Daniele 9. 24. ubi praedicitur tempus durationis Politiae Iudaicae: Septuaginta hebdomades (annorum) definitae sunt supra populum tuum, h. e. 490 anni. Quo Deus vult ostendere, omnia sub sole esse mutationi obnoxia; vel ut Ecclesiastes c. 1. loquitur, omnia esse vanitatem, imo vanitatem vanitatum; ac proinde caeleste aeternumque in caelis Regnum quaerendum, in quo
II. Tamquam Iudex iustissimus, lances manibus tenens, et Reges terrae ponderans, atque eorum facta ad trutinam legis suae examinans, non secus atque argentarius nummorum valorem explorat. Sicut Esai. 28. 17. ipse Deus inquit: Ego ponam iudicium in REGULAM, et iustiriam in TRUTINAM: h. e. Ego exactissime et
III. Tamquam vindex potentissimus, Regna a gente in gentem transferens: uti ostendit vox PARES, quae notat, quod Deus Regnum Belsazaris diviserit, atque Medis et Persis dederit. Ita quando periodus Regnorum exacta, atque virtus auctoritasque Regum sublata est, ita ut appensi in statera iudicii atque iustitiae divinae leves in venitantur, tum tandem mutationes atque eversiones Regnorum sequuntur, quae sane non siunt ex absoluto et fatali quodam Dei decreto, sed propter Regum atque subditorum peccata Regnum de gente in gentem transfertur; sicut dicitur Syrac. 10. 8. Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, iniurias, contumelias et
Et ob Salomonis idololatriam regnum 10 tribuum ab ipsius familia aufertur, et Ieroboamo filio Nebath Euphrataeo traditur. 1 Reg. 11. et 12. Et saepe Deus punit impium per alium impium; uti patet ex Iesai. 21. 2. Praevaricator veniet contra praevaricatorem, et vastator contra vastatorem. Ubi per Vastatorem et Praevaricatorem agentem intelliguntur Medi et Persae. Per praevaricatorem et vastatorem patientem intelligtur Rex Babylonius Belsazar cum Chaldaeis suis. Uterque autem Rex et Persicus et Babylonius vocatur Praevaricator et vastator, quod in amplificandis imperii sui finibus cupiditatibus suis obsequeretur, et regna aliena vastaret atque occuparet. Diserte autem in eodem loco Deus Medos et Persas nominat, eosque per Apostrophen alloquitur, et ad obsidendam oppugnandamque Babylonem evocat atque hortatur. Ascende (inquit) Elam (h. e. Persae) atque Mede.
Quare Reges atque Principes sint moniti, ut in statu eminentiae suae caute atque provide ambulent, quo Christo Regi Regum et Iucici vivorum atque mortuorum olim rationem reddere queant: seque ipsos examinent at que diiudicent, ne a Domino poenis atque calamitatibus probari necessum habeant. 1 Cor. 11. 31. Ratio enim reddenda est de omni verbo otioso, Matth. 12. 36. et omnes sistentur ad tribunal Christi. Rom. c. 14. Quod qui facere detrectant, magno in periculo sunt constituti. Metuendum namque est, ne ipsis, nil tale cogitabibus, et pacem securam somniantibus. Manus Dei omnipotentis prodeat, inque pariete haec verba fatalia scribat: Mene Mene, Tekel, Uphar sin, h. e. Dies vitae tuae regnique tui sunt numerati, tu levior virtute es inventus: ideoque auctoritas tua vilescit, atque Regnum tuum ad alium te digniorem transferetur. Quare ô Magnates terrae, intelligite et erudimini. Cogitate, quod Dominum habeatis in caelis, Eph. 6. quodque sub Regno graviore regnum vestrum sit: uti venuste Seneca ait. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Osculamini filium, ne irascatur, et pereatis in via. Psalm. 2. v. 10, 11, 12.
Exitum tum Belsazaris Regis, tum regni eius, Daniel Propheta hisce verbis describit c. 5. v. 30, 31. Eadem nocte interfectus est Belsazar Rex Chaldaeus, et Darius Medus successit in regnum annos natus sexaginta duos. Haec est Epit asis historiae Belsazaris, quae in cap. 5. Danielis describitur, continens illius Regis, et totius Regni Babylonici exitum et exitium. Duo autem in illis sunt notanda. I. Belsazaris Regis trucidatio. II. Regni eius in Darium Medum translatio.
De Belsazaris Regis trucidatione quatuor Quaestiones sunt notandae. I. AN. 2. QUANDO. 3. UBI, et 4. AQUIBUS occisus sit.
Alexander Polyhistor, Metasthenes, Alphaeus, aliique profani scriptores, (quos Iosephus lib. 10.
Daniel Propheta respondet, quod EADEM NOCTE, nempe,
1. BABYLONIS OBSESSIONEM, v. 3. Ascende Elam. (h. e. Elamita, Persa.) obside Mede. Haec sunt verba Dei praecipientis Persis et Medis obsidionem Babylonis. Ratio obsessionis additur. Quia (inquit Deus) omnem gemitum eius (Babylonis) cessare feci.
2. REGIS CONTURBATIONEM, v. 3, 4. in quibus per Prosopopoeiam Regem Belsazarem trepidantem et hisce verbis querulantem introducit: Propterea repleti sunt lumbi mei dolore; angustia possedit me, sicut angustia parturientis: incurvatus sum cum audirem, conturbatus sum cum viderem. Erravit cor meum, terror tremere mefecit: NOCTEM DESIDERII MEI posuit mihi in hororem.
3. SARCASTICAM DEI ILLUSIONEM. v. 5. Instrue mensam, speculare speculator, comedite, bibite, surgite, ô Principes, et arripite clypeos. Haec sunt verba Dei alludentis ad sollenne et magnificum Regis Belsazaris convivium. Babylone tempore obsidionis institutum, (de quo Dan. 5.) et alloquentis Babylonios, iisque securitatem tempore obsidionis periculosissimo obicientis. q. d. Non iam est tempus convivandi, et poculis magna cum securitate indulgendi: male vobis cedet ista compotatio atque securitas. Vel possunt haec verba ita exponi, quasi sint verba Regis genio indulgentis, ut intelligatur Rex Babylonius iussisse convivium magnificum instrui, [Hoc enim significat verbum Ebraeum
Idem profani quoque scriptores testantur. Nam Xenophon. lib. 7. Cyrophaed. scribit: Cyrum, cum audisset eiusmodi festum esse Babylone, in quo Babylonii omnes universam noctem biberent, et lascivis carminibus saltationibusque indulgerent, per flumen Euphratem omnes copias suas intra moenia adduxisse. Idemque annotavit Herodotus lib. 1.
Unde patet, Iohannem Zonaram historicum Christianum lib. 1. Annal. meritae reprehensionis
Ex hoc exemplo Belsazaris discimus. Quot quantorumque malorum causa sit EBRIEGAS. Nam ipse ebrius et se ipsum et regnum suum perdidit. Dum enim ille cum Magnatibus suis mille, comessationi poculisque indulgeret et contra illos strenue potaret, potandoque cum illis certaret,Cyrus Rex Persarum urbem, cui confidebat, munitissimam Babylonem, Regem, Reginamque, omnesque Principes temulentos interfecit.
Vix ulla Res publ. diu stetit, quae ebriosorum consilio gesta est; vix ulla concidit, quam ebriosi non everterint. Vix ulla floruit, quae a siccis et sobriis hominibus non administraretur. Hinc Alexander M. (uti Plutarchus ait) devicti Darii tentorium ingressus, visisque voluptatum apparatibus magnificentissimis, exclamavit, dicens: Quid? Num hoc est regnare?
Resp. In urbe Babylone, quae
CAUSA DIVINA fuit divinum consilium et auxilium, quo suffultus Cyrus urbem Babylonem, quae omnium urbium, quas sol unquam adspexit, munitissima et potentissima fuit, (sicuti Pausanias ait) facile
CAUSA HUMANA fuit CYRUS, qui (uti Xenophon lib. 7. et Herodotus lib. 1. scribunt) cum animadvertisset, aut nullo modo, aut non nisi longissimo tempore Babylonem expugnari et capi posse, tandem conversus ad strategemata, hoc usus est consilio; (sicut etiam antea dictum est) Prope Babylonem, quo scilic. loco Euphrates urbem ingreditur, multas fecit latas et altas fossas, ignorantibus Babyloniis eius consilium et propositum: Quo facto, laxavit obsidionem, atque discessum simulavit, ut hoc credentes Babylonios, ob idque in defensionem urbis remissos ac negligentes, postea facilius opprimeret. Eo autem die, quo Babylonii omnis periculi securissimi, ludis et conviviis intentissmi erant, Cyrus in fossas illas derivavit Euphratem, in tantum exinanito eius alveo, ut a militibus commode transmeari posset. Itaque urbem ingressis, facillimum fuit, et civitatem capere, et Babylonios vino somnoque sepultos et incautos, inopinatoque hostium ing ressu consternatos superare.
In arcibus, propugnaculis atque munitionibus non est confidendum. Nulla enim arx aut urbs unquam tam firma fuit, quam non hostes
uti pulchre Paulinus poeta Christianus ait.
Contra autem, qui omnem spem salutis in arcibus et urbibus vallo ac fossa munitis collocant, audiant venustissimum illud venustissimi poetae Sabini epigramma:
De hac quaestione duplex occurrit Historicorum sententia. Primo. Quidam statuunt, quod oppressus sit AB AMICIS, ab illisque crudeliter interfectus. Et qui eum oppresserant, conveniunt, et communi sententia regnum tradunt Nabonedo Medo; ut Berosus, Metasthenes et Ptolemaeus habent.
Deinde alii tradunt, quod trucidatus sit AB INIMICIS, nempe a Gobrya et Gadata; uti scribit Xenophon. lib. 7. de paedia Cyri, ubi inter alia dicitur: Gadatam et Gobryam Deos adorasse, quod de Rege nefario vindictam sumpsissent. Nam Belsazar alterum, nempe Gadatam castraverat per ignominiam, Xenophon lib. 5. de paedia Cyrip. 85. Alterius vero Gobryae filium occiderat in venatione. Xenophon lib. 4. de paedia Cyri p. 77. Cum ergo alter arderet cupiditate vindictae ob necem filii, alter vero ob ignominiam sibi illatam; conspiraverunt ambo, atque ad Cyrum defecerunt, et modum viamque occupandi Babylonem ostenderunt. Ita fuerunt Gobryas et Gadatas administri Dei in trucidando Belsazare; licet ipsi vindictae tantum privatae studio ducti ofuerint. Nam saepe sit, ut causa prima et secundae in agendo, quoad finem sive intentionem, inter se dissentiant; uti in historia Sennacheribi Monarchae XLII ostendimus.
Regnavit autem Belsazar annis 3 iuxta Gesn. in praefat. Disp. sup. Dan. pag. 4.
Regnavit autem Belsazar annis 5 iuxta Berosum, referente Metasthene Persa, in lib. de iudiciis temporum. Reineccium Syntagm. Herocio p. 65.
Regnavit autem Belsazar annis 14 iusta Richterum, Axiom. OEconom. 16.
Regnavit autem Belsazar annis 17 iuxta Iosephum lib. 10. Antiq. Iudaic. cap. 13.
Regnavit autem Belsazar annis 11 iuxta Alios.
Verum namque est quod Iuvenalis canit:
Sapient. 6. 7. Potentes potentes tormenta patientur. Psalm. 37. 2. Malefici funditus delebuntur. v. 14, 15. Gladium evaginaverunt impii, intenderunt arcum suum, ut prosternant pauperem et inopem, et truciden rectos corde. Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confiringetur. Exempla habemus illustria in omnibus Tyrannis. Saul saepe in furore suo gladium evaginaverat adversus Davidem innocentem; sed tandem in
Nemo enim (inquit Partitius lib. 6. de Republ. tit. 6. p. 296.) aequo animo ferro potest, se contemptui ludibrioque haberi. Nam nullus dolor est maior, quam is, qui contumeliae mucrone vulnerat pectus animumque hominis ingenum. Plutarchus: Homines offenduntur contumeliis magis, quam ulla alia re; quia convicia videntur poficisci ex odio et malitia nimia. Contra violentas iniurias vi et armis conceditur defensio etiam hostibus. Carolus Borbonius (sicuti Ferronus lib. 7. de rebus gest. Gall. refert) plerumque in ore habuit Aquitani cuiusdamscitum responsum, qui rogatus a Carolo VII. Rege Galliae, Quo tandem praemio impelli kposset, ut sidem sibi tot magnis rebus perspectam falleret: non tuo, inquit, regno, non orbis imperio adduci possim, non omnium thesauris: Contumelia tamen et stomachosa iniuria possim. Exemlum illustre habemus in Belsazare. Hic interfectores suos Gadatam et Gobryam contumelia atque iniuria affecerat: Illum namque per ignominiam castraverat; huius vero filium occiderat. Ideoque illi de Tyranno isto immani e medio tollendo conspirabant, neque quiescebant, doec propositum suum in actum deduxissent: uti ex dictis patet. Simile exemplum habemnus in Caligula, Imperatore Romano. Cassius Chaerea vir fortissimus, contumeliose tractatus a Caligula, quaesivit occasionem eum interficiendi; id quod etiam praestitit, Caligula e theatro exeunte. Hic enim Cassium, quoties accedebat, licet fortissimum virum, mulierem vocabat, et signum dabat Cupidinis, seu Veneris aut aliud eiusmodi. Quibus contumeliis irritatus Cassius, non quievit prius, quam Caligulam interficeret. Dion. in Calig. Historia August. tom. 1. p. 6. 12.
I. BELSAZARIS PROIECTIO. Belsazar ab hostibus suis trucidatus, instar surculi abominabillis, vestimenti sanguinolenti atque cadaveris putridi, abiectus atque sepulturae honore privatus fuit. Iesai. 14. 18, 19, 20. vide supra §. 19. Ubi notandum, quod privatio sepulturae, si cadat in impios, poenae loco habenda sit; uti exemplum Ioiakimi, Ierem. 22. 19. ostendit. Quia Rex quidem vinctus fuit catenis chalybeis, ut in Babylonem abduceretur, sicut 2 Paral. 36. 6. scribitur sed non fuit eousque deductus. Nam Nabuchdonosor mutato consillio eum vel Ierosolymis, vel in itinere interfecit, et inhumatum proici iussit; uti Ioseph. lib. 10. Antiqu. cap. 8. commemorat, nullo mortem eius desflente et luctu prosequente, atque ita sepultura asini sepultus est, h. e. insepulta sepultura; ut Cicero in prima Philipp. appellat. Non enim humi defossus aut tumulatus est, sed tristi spectaculo cadaver eius tractum, et sine sepulturae honore proiectum extra terminos Iudaeae, ut fieret esca avium et bestiarum.
Hodie hoc Adagium [
II. DARII SUCCESSIO. Daniel. 5. vers. 31. legimus, quod Darius Medus Belsazari occiso in Regno successerit, natus annos sexaginta duos. Quibus verbis significat Daniel Propheta, quod Darius Astyagis filius, alio nomine Cyaxares dictus, Belsazari ultimo Babyloniorum Regi interfecto successerit. Licet enim in expugnanda Babylone, praecipua fuerit Cyri Persarum Regis virtus atuq industria: tamen Dario consanguineo et seniori (erat namque avunculus atque socer eius) Cyrus regiam dignitatem concessit, donec Dario mortuo plenam dignitatem consequeretur.
REges Medorum post divisam Monarchiam I novem fuerunt, quorum series haec est:
ARBACES initio Medorum Praefectus fuit sub Sardanapalo. Quo pacto ille cum Phul-Belocho Sardanapalum regem Assyriorum effeminatissimum et luxuriosissimum devicerit, graphice describit Diodor. Sicul. lib. rer. antiq. Quae historia, quia est valde memorabilis, ex diodoro eam hic subiungere placet. Verba eius haec sunt: SYRDANAPALUS a Nino XXX Rex, (nobis est XXXVI) ultimus vero Assyriorum, excessit omnes superiores luxuria atque ignavia. Nam, praeterquam quod a nullis exterius conspiciebatur, vitam muliebrem duxit: cum pellicibus veste tum
Hic arbaces sedem regiam e Nino (sive Ninive) in Ecbatanam transtulit, eamque urbem a se conditam, caput regni Medici fecit, et Moenibus, portis, turribus, propugnaculisque munitissimam reddidit. Et hic ex sententia quorundam est Arphaxad, Rex ille Medorum, qui Iudith. 1. v. 1, 2. Ecbatanam condidisse legitur. Chytr. Onom. p. 54. alii vero Deiocem VI. Medorum Regem Ecbatanae auctorem tradunt: uti postea in historia eius dicemus.
Arbaces, postquam 28 vel 29 annos regnaverat, moritur, Diodorus, Athenaeus, Velleius Paterculus, Iustinus, Orosius, Iornandes.
Mandanes, aliis Mandauces, Eusebio et Iornandi Medidas appellatur, patri Arbaci in Regno successit, et imperavit 40 annis. Hoc regnante, Regnum Medorum seditionibus agitatum, in multas lacinias discerptum est, quarum magnam partem Assyrii occuparunt.
SOSARMUS, (sic dictus ab Eusebio et Iornande.) Metasthene SOSARMON, Ctesiae Cnidio, et Diodoro Siculo, SOZARMENES dicitur, tertius Rex Medorum, Mandani patri successit, quiannis 40 regnaverat, et
Articas, qui Ctesiae Cnidio, et Diodoro Siculo dicitur Artecarmis, IV Rex Medorum Sosarmo succedit, qui 30 annis
ARBIANES (Ctesiae Cnidio, Diodoro Siculo et Metastheni sie dictus.) CARDICEAS ab Eusebio, et CARDICES a Iornande vocatur, succedit Articae, qui annis 32 praefuerat, et regnat annis 13. Diodor. ex Ctesia.
Hic Deioces sextus Rex Medorum Polyaeno, Orosio, Eusebio, et Iornandi DIOCLES: Ctesiae Cnidio et Diodoro, ARTAEUS vocatur. Aliis quoque ARPHAXAD appellatur; idque ex, Herodoti lib. 1. demonstrant. Quoniam hic Ecbatanam aedificaverit.
Deioces cum privatus peculiari prudentia lites inter vicinos diremisset, Rex ab ipsis eligitur; uti Herodotus lib. 1.
Hic Rex fuit 1. iustissimus. 2. auctoritatis observantissimus.
1. IUSTISSIMUS fuit. Quia subditos suos non armis atque minis, sed legibus atque paternis monitis ad obsequium pertraxit. Unde Plutarchus, auctor ille gravissimus maximis eum laudibus effert. Nam historiam eius ex Herodoto, pro Nobilitate repetit, ubi generis obscuritatem cum virtutibus ipsius comparans: Enimvero (inquit) Deicoces ille tuus, quid nobilitatis subtrahit? Quid enim nobilitati honorificentius, quam a divina illa aequi bonique disceptatione, aequitate
2. AUTHoRITATIS OBSERVANTISIMUS fuit. Nam post delatum sibi a Medis regnuin priusquam illud susciperet, voluit sibi aedificia Imperio digna erigi, stipatores corporis sui adiungi, quos sibi ex universis Medis, quos voluit, delegit. Atque his munitus, et
Et haec consuetudo postea ab insequentibus Regibus observata est; sicut Ammianus Marcellinus
Multi viri docti existimant, hunc Deiocem esse Regem illum ARPHAXADUM, cuius in lib. Iudith. cap. 1. v. 1. fit mentio; et in ea sententia quoque est Herodot. lib. 1. Hic urbem Ecbatanam ex lapidibus quadratis et sectis condidit, fecit muros eius in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta; turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum centum. Iudith. cap. 1. v. 1, 2. Regiam Babylonicam in omnibus historiis nullam legimus
Hic Deioces annis 53 regnavit, iuxta Herodotum et Eusebium.
PHRAORTES (qui a Diodoro ARTYNES, et a Pausania variato modice nomine APHRAORTES appellatur) VII. Rex Medorum fuit. Hic affectavit bellicae fortitudinis gloriam, cuius studium cum et in Regni Proceribus accendisset, bellum Persis intulit, eosque sibi subiecit, inde Asiam infestat. Cumque magnam Asiae partem sibi subiecisset, Assyrios etiam bello aggreditur. Tandem in bello contra Assyrios cum parte
CYAXARES I. Diodoro dictus ASTYRARUS, aliis ASTYBARES, Phraortis Regisd Persarum et Medorum filius, cui in regno successit, componit et emendat a patre renovatam seu conditam militarem disciplinam, et parentis necem ulturus bellum cum Assyriis continuat, eos magno proelio vincit, et urbem Niniven obsidet, anno Mundi 3338. Herodot. lib. 1. Hic primus Asiae populos in provincias distinxit, primusque in suum quosque ordinem disdtribuit, hastatos, sagittarios, equites, cum primo omnia promiscua essent et implicita. Cum Lydis quoque signa contulit, et halym fluvium transgressus, (quo limite utebantur Lydi) HALYATTEM Regem bello aggressus est. Etsi autem multa proelia secunda faccret: tamen frangitur
Praedixerant hanc Ninives
ASTYAGES,
1. CONIUGIUM. Arienam Halyattis Lydorum Regis filiam in uxorem duxit. OCCASIO huivus coniugii (sicut Herodotus lib. 1. pag. 15. describit) haec fuit: Apud Scythas pecuarios cum esset seditio, caterva quaedam eorum secessit in terram Medicam,
2. GENERATIO LIBERORUM. Ex hac autem Ariena Lyda coniuge Astyagi nati sunt liberi CYAXARES (alias Darius Medus dictus, qui patri in regno successit) et MANDANE. Quibus Ctesias addidit filiam alteram Amytin, quae Cyro nupserit. Sed haec fabula etiam a Xenophonte refutata, merito reicitur, praesertim quoniam idem Auctor Cyrum ab Astyagis familia alienum facit. Neque audiendus est Cedrenus, qui Astyagi Estheram coniugem tribuit. Quia ipse alibi hanc historiam retractans ad Artaxerxem Longimanum refert.
3. SOMNIUM Astyagis geminum. Herodotus natrat Somnium, quod Astyages per quietem viderat, nempe, Mandanen filiam suam tantum urinae facere, ut omnem ipsius, urbem impleret, et Asiam universam inundearet. KIdem quoque Herodotus, sicut et Iustinus, lib. 1. alterum somnium Astyages recitat, quo ex utero filiae suae ipsi dormienti videbatur enasci vitis,
Non omnia somnia sunt vana. Saepe namque sunt futurarum rerum quasi certa quaedampraesagia. Hoc autem de somniis non physicis, sed divinis, quae
1. Gideon adversus Midianitas pugnaturus, noctu, comitate ipsum armigero
2. Masescerus adversus Gildonem ad recuperandam Africam missus ab Honorio Imperatore, somniavit se Episcopum Mediolanensem Ambrosium videre, qui iam diu mortuus erat, pedo pastorali ter humum percutere, terque dicere: Hic atque in hoc loco. Itaque
1. Eodem die, quo Iulianus in Perside interiit, Dydimus Alexandrinus, ob Imperatoris scelera, contra Christianam religionem admissa, supra modum dolens, totus ieiuniis et precibus vacabat: cumque sequenti nocte forte in solio assidens somno oppressus esset, videbatur sibi videre equos albos in aere cursare, et qui in eis videbantur, eos ita praedicare: Nuntiate Didymo, hodie Iulianum hac ipsa
4. Hecuba somniat, se facem ardentis ignis, quae universam Asiam et Europam inflammaret, peperisse. Ariolirespondent: futurum ut infans, quem in utero gestabat, esset causa excidii suae patriae. Fuit is paris, cuius incestis amoribus decennale illud bellum ad Troiam, ob non restitutam Helenam, gestum est, in quo universa
uti canit Horatius Epist. lib. 1. ad Lollium. Sabell. lib. 1. c. 1. Plura de somniis vide in historia Nebucadnezaris §. 16. pag. 79.
IV. MARTIMONIUM FILIAE parum honestum. Astyages primo somnio suo (nempe quod sibi per quietem filia visa est antum urinae reddere, ut totam Asiam inundaret) permotus, de matrimonio filiae suae parum honesto consilium inivit. Cum enim a Magis didicisset, fore, ut qui ex filia sua nasceretur, Asiae imperium obtineret. regnosuo metuens, Medorum nemini eam tradere voluit uxorem; sed Cambysem quendam Achaemenis filium, Persam humilis sortis atque conditionis, generum sibi delegit. Quod silia inique animo tulit; sicut eventus docuit.
1. Sicut Rex Astyages viro Persae ignuobili et obscuro filiam suam elocavit.
2. Italegimus apud Saxonem Grammaticum histor. Dan. lib. 1. quod ULVILDA, Regis Danorum Hadingi filia, Guthormo privato homini nuptum elocata, gravissime conqueritur, se in obsoletos et despicabiles amplexus transmissam ab ignavo patre, suae felicitati tori commercium derogare, suam munditiem immunditiam ruralem contrectare, suam dignitatiem indignitatem vulgarem inclinare, denique ingenuitatem suam maritalem conditionem extenuare. Estque eo progresa haec Ulvilda, ut crebris interpellationibus virum eo adigeret, ut mortem regi spe potiundi regni inferret.
3. Dubravius, scriptor historiae Bohem. celeberrimus, de ULDARICO XXI. Bohemorum Duce ita scribit: Ne Uldaricus absque uxore plane solitarius ageret, initio statim
4. Gerardus de Roo lib. 11. hist. Austriac. p. 392. de nuptiis MAXIMILIANI I. Imperatoris et BLANCAE Sfortiae ita scribit. Maximiliani cum Blanca Maria Sfortia nupiae non probabantur plerisque Germaniae Principibus, quod Sfortiarum ac Vicecomitum familiae Austriacae veteri, et tot maiorum imaginibus auctae prosapiae, impaar esset, videreturque Caesar, dote magis quam genere adductus, eam adfinitatem inire.
5.Cruentum Astyagis denepote trucidando CONSILIUM. Cum Astyages inaudiret filiam suam ex Cambyse marito impraegnatam, rursus somniavit, ex filiae utero vitem egredi, quae totam Asiam obumbraret. Ex quo somnio coniecturam cepit, parituram eam esse filium, qui totius Asiae Dominus futurus esset. Quare hoc somnio exterritus filiam gravidam ad se vocavit, filiumque ex ea natum, cuidam ex intimis familiaribus, Harpageo nomine, tradidit necandum. Qui cum tam crudele ministerium per se ipsum nollet exsequi, Mithridati regio bubulco negotium illud committit. Huic uxor erat nomine Spaco, quod Medorum lingua canem significat. Haec tum forte mortuum enixa erat partum. Quare cum regium puerum videret orma insigni praeditum, eum pro suo accepit, et 10 annis in casa sua pastorali educavit. Qui postea ab avo agnitus, et in Persidem ad parentes remissus de consilio sapientum est. Nam cum Cyrus adhuc puer per ludum iocularem a pueris Rex constitutus esset, Satrapae cuiusdam filium durius verberavit. Quod Astyages avus inaudiens, causam ei dicere demandavit, cur puerum illum Satrapae verberibus durius tractasset; respondit ille: Se ab aequalibus suis Regem factum; illum vero propter contumaciam iustas poenas dedisse., Quod cum Magi in eam interpretati partem essent, completam iam esse siomnii significationem, non tantum vitam nepoti donavit Astyages, verum etiam ob summam ingeniialacritatem morumque mirificam suavitatem, singulari amore complexus est, eumque (ut dixi) ad parentes suos in Persiam remisit. Herodotus lib. 1.
Quia decreta Dei immutari haud possunt. Et consilium Domini manet in aeternum. Psal. 33. 11. Vide Petr. Gegor. Tholosan. lib. 21. de Republ. c. 3. pag. 1285.
Exempla exstant in sacris atque profanis monumentis plurima et maximeillustria.
1. SAUL voluit saepe Davidem necare, suspicatus tamquam meliorem et a Deo electum regnatuxum: sed non potuit. 1 Samuel. 23.
2. SALOMON voluit intersicere Ieroboam, servum suum seu praefectum tributorum; eo quod intellexerat eum regnaturum in 10 tribubus post mortem suam, ex prophetia Ahiae Silonitae Prophetae: sed non potuit. Dominus enim ita decteverat ob peccatum Salomonis, atque ideo effugiens manus eius, fugit in Aegyptum ad Sesac Regem Aegypti, donec mortuus fuit Salomon, et successit roboam in regnum; qui consultus a populo de remittendis tributis, cum noluisset, dedit occasionem im plendi voluntatem Dei: et elegerunt decem tribus iuxta praedictionem Prophetae, Ieroboam in Regem. Neque tamen fuit melior Ieroboam Salomone: quia et ipse fuit idoloatra. 1 Reg. 11. 30. 31, 40. 1 Reg. 12. 15, 20.
3. IOAS Ochoziae Regis Iuda filius, cum in crepundiis esset, omni virili stirpe Davidicae gentis, crudelissimo Athaliae aviae imperio, uno die exstincta, vita donatus est: opera aliena regno spoliatus, puer tamen adhuc Regnum recepit, 2 Reg. 11. Receptum turpiter amisisset, nisi aliud aliquanto trupius, omni gaza regia fuisset ab eo redemptum, Ad postremum, ferrum, quod in fans aliena effugit sollertia, sua ipsius effugere non potuit. 2 Reg. 12.
4. HERODES Ascalonita, Messiam recens natum Iudaeorum Regem e medio tollere conatus, multo effuso sanguine innocentium infantium, et sui ipsius et aliorum: verum irrito conatu. Nam decretum Dei erat, quod ex semine David Rex super solium Davidis usque ad tempus Messiae successurus esset., Idoque Herodes Regem successorem aeterni regni tollere non valuit. Matth. 2.
1. ASTYAGES metuens sibi nasci successorem in Regno ex filia Mandane, iuxta sibi revelatum somnium, voluit perdere ex illa natum filium Cyrum: sed non potuit.
2. CAMBYSES Cyri filius, admonitus in somniis, quod Smerdis ei successurus esset: putans sortem eludere, curavit, fratrem suum Smerdin interimi: tamen non evitavit, quod decretum erat. Nam alius Magi filius, Smerd in se dicens, ei successit: et per seditionem regnum occupavit.
3. TIBERIUS Caesar post mortem Germanici factus crudelis, Astrologiae se dedit in hominum perniciem. Nam multos, indagata illorum nativitate, si quid excellens vel imperium concernens inveniret, occidebat. Galbam tamenfuturum Imperatorem non occidit.
4. VALENS Imperator Arianus successorem sibi destinatum exstinguere voluit, sed non potuit. Nam cum Daemonem consuleret, quis post eum imperio potiturus esset; accepit a Daemone literas Graecas
I. Astyagis in Harpagum crudelitas. Astyages autem, cognita Harpagi inobedientia, neglecti mandati sui ultionem de eosumpsit truculentem et plane tyrannicam. Nam unieum eius filium annos 13 natum mactavit, et ad vesecendum illius carne assa pariter et elixa eum invitavit. Peracta cena, Astyages Harpagum interrogavit: Nunquid laute vixisset? Cui cum annuisset Harpagus, mox caput, brachia et crura afferri iussit, interrogans: Nunquid agnofceret, filii sui carnibus se depulatum esse, et nunquid factum hoc ipsi placeretß At ille conceptum animo dolorem sic repressit, ut nihil perturbari tam tristi spectaculo videretur. Nihil igitur respondit aliud, nisi, sibi placere, quicquid Rex fecisset.
II. Astyagis in bello fatuitas atque temeritas. Harpagus crudelitatis in se ab Astyage editae memor, altum pressit corde dolorem, deque ultione meditatus est. Cum enim Cyrus adolevisset, crebris illum hortationibus incitavit contra avum; quibus etiam persuasus Cyrus bello Astyagen petiit, eumque opera Harpagi cepit, regnoque exuit.
Quia autem multa in bello illo memorabilia occurrunt, placet illud ex Herodoto et Iustino plenius describere.
Circa hoc bellum Astyagis tria veniunt notanda. I. Occasio remota, est Astyagis in Harpagum crudelitas; de qua §. 7.
I. Occasio propinqua 1. Harpagi instigatio. Harpagus, cum Cyrus adolev isset, dolore orbitatis admonitus, scribit Cyro, ut relegatus in Persas ab avo fuerit, ut occidi eum parvulum avus iusserit, ut beneficio suo servatus sit, ut Regem offenderit, ut filium amiserit: hortatur exercitum paret, et pronam ad Regnum viam ingrediatur, Medorum transitionem pollicitus. Epistola, quia plam ferri nequibuat, Regis custodibus omnes aditus obfidentibus, exenterato lepori inseritur, legpusque in Persidem Cyro ferendus, fido servo traditur. Addita sunt retia, ut sub specie venationis dolus lateret.
I. Occasio propinqua 2. Oraculi admonitio. Cyrus lectis epistolis eandem viam somnio aggredi iussus est: sed praemonitus, ut, quem primo obvium postero die haberet, socium coeptis assumeret.
II. Praeparatio, sive callida persarum contra Medos concitatio. Cyrus somnio monitus. statim antelucano tempore iter ingressus, ruri obvium havit servum de ergastulo cuiusdam Medi, nomine Sybaren. Huius requisita origine, ut in Perside genitum audivit, demptis compedibus, assumptoque comite, Persepolin urbem regreditur. Ibi conveocato populo, iubet omnes praesto cum securibus esse, et silvam viae circumdatam exscihdere. Quod cum strenue effecissent, eosdem postero dic apparatis epulis invitat. Deinde cum alacriores ipso convivio factos videret, rogat, ut si conditio proponatur, utrius vitae sortem legant, hesternine laboris, an praesentium epularum? Praesentium, ut acclamavere omnes, ait; Hesterno similem labori omnem vitam acturos, quoad Medis pareant, se sequutos, hodiernis epulis. Laetis omnibus, bellum Medis se illaturos concludunt.
III. Bellum ipsum, idque geminum. Astyages bellum gessit contra Cyrum geminum: I. per Harpagum. Nam Astyages crudelitatis suae in Harpagum oblitus, summam belli eidem committit, qui ex ercitum acceptum statim cyro per deditionem tradidit: Regis tyrannidem perfidia defectionis ulciscens. Ita Deus tyrannidem Astyagis punire volens, sanam ei mentem abstulit, quod Harpago, quem atrociter laeserat, belli summam commiserit.
III. Bellum ipsum, idque geminum. Astyages bellum gessit contra Cyrum geminum: II. per se ipsum. In quo tria notanda: 1. Astyagis fortitudo. Ubi autem hoc Harpagi facinus audivit Astyages, contractis undique auxiliis, ipsemet contra persas proficiscitur, et repetito alacrius certamine, pugnantibus suis partem exercitus a tergo ponit, et in tergiversantes ferro agi ut in hostes iubet, ac suis denuntiat: Ne vicerint, non minus fortes etiam post terga inventuros, quam a frontibus viros. Proinde videant, fugientibus haec, an illa pugnantibus acies rumpenda sit. Ingens post necessitatem pugnandi animus exercitui eius accessit.
III. Bellum ipsum, idque geminum. Astyages bellum gessit contra Cyrum geminum: II. per se ipsum. In quo tria notanda: 2. Mascula mulierum persicarum ad viros fugientes oratio, eorumque castigatio. Cum autem persarum pulsa acies paulatim cederet, matres et uxores eorum obviam occurrunt, orant, ut in proelium revertantur. Cunctantiubs, sublata veste, obscena corporis ostendunt, rogantes, num in uteros matrum velint refugere. Hac repressi castigatione in proelium redeunt; et facta impressione, quos sugiebant, fugere compellunt.
Circa hoc bellum Astyagis tria ucniunt notanda. III. Bellum ipsum, idque geminum. Astyages bellum gessit contra Cyrum geminum: II. per se ipsum. In quo tria notanda: 3. Cyri felicitas et victoria. Atque ita Cyrus Victor exstitit, Astyagen avum suum cepit, eumque Regno exuit. Herod. lib. 1. Iustin. lib. 1.
Nimia principum crudelitas atque tyrannis subditis rebellionis occasionem praebet.
1. Ab ASTYAGE Rege Medorum defecit regnum, et a Medis in Persas translatum per Cyrum nepotem Astyatis fuit per coniurationem Harpagi. Is enim Harpagus iussus ab Astyage exponere et necare recens natum ex silia sua Cyrum, cum eum conservasset, incidit in odium Astyagis, qui in ultionem conservati nepotis, eius filium interfecit, epulandumque patri tradidit. Sed Harpagus ad praesens tempus dissimulato dolore, odium Regis in vindictae occasionem distulit, et ita prodidit regnum, et favit Cyro.
2. AMASIS Aegyptiorum Rex, cum plerosque ex suis ultimo supplicio affecisset, aliosque fortunis spoliasset, et in omnes insolentior et superbior fieret, eius simperium aliquantum toleratum est, donec Actisanes Aethiopum Rex in eum irrupit. Tunc enim odia occulta erupere: cumque multi ab eo descivissent, regno tandem pulsus est.
3. Refert de THRYZO Aelianus: ita eum subditis evasisse infestissimum, quod legem tulerit, ut nemo publice aut privatim invicem colloqui, aut sermones invicem miscere auderet, imo ne nutu oculorum manuumque gestu animi sensa erprimere. Sed cum adhuc vellet adimere flendi libertatem, et contra flentes cum satellitibus in forum pervenisset: subditos, ereptis satellitibus armis, suum quoque Tyrannum sustulisse.
AStyages isto in praelio capitur, cui Cyrus nihil aaliud nisi Regnum abstulit, atque illud, postquam annos 259 steterat, ad Persas transtulit, nepotemque se in illo magis quam victorem gessit, eumque Hircanorum genti praeposuit. nam Astyates ipse reverti ad Medos noluit. Cyaxarem vero II, vel Darium Medum, avunculum suum, Medis praefecit, eeique titulum Regis indulsit, qui Regnum 28 annis administravit.
Hoc loco nunc de Dario Medo X. Medorum Rege agendum foret, iuxta communem Historicorum sententiam; sed nos commodius de eo in Monarchia II. agemus, quam in suas Dynastias dispescemus. Prima est Medica, in qua de Dario Medo: Altera est Persica, in qua de Cyro eiusque successoribus, usque ad Darium Codomannum Persarum Regem novissimum, dissertarionem