10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

DE MONARCHIA TERTIA, Quae est GRAECORUM, LIBER III. TRACTATIO GENERALIS.

PRAECOGNITA.

IN Praecognitis huius Monarchiae notanda sunt quatuor capita. 1. Monarchiae III. Appellatio. 2. Typica praefiguratio. 3. Generalis eius delineatio. 4. Monarcharum catalogus, velenumeratio.

CAPUT I. 1. De Monarchiae III. Appellatione.

Haec MONARCHIA TERTIA vocatur Monarchia GRAECORUM, vel MACEDONUM: non quod caput eius, sive Monarcha semper e Graecia, vel Macedonia fuerit; sed a primo eius conditore ita vocatur, nempe Alexandro M. qui natione fuit Graecus, et quidem Macedo: quo mortuo successores eius Monarchiam hanc inter se diviserunt, qui pariter Graeci fuerunt, et Graecam linguam, uti solent Monarchae, in regnis suis conservarunt.

CAPUT II. 2. De Typica Monarchiae tertiae praefiguratione, eiusque explicatione.

Haec Monarchia in triplici visione praefigurata est.

In Prima VISIONE, quae exstat Daniel. 2. v. 32, 39. praefiguratur per ventrem aeneum, et Foemora aenea.

In secunda VISIONE, quae exstat Daniel. 7. v. 6. praefiguratur per pardum alatum et quadricipitem.

In Tertia VISIONE, quae extac Daniel. 8 v. 8. praesiguratur per hircum caprarum quadricornem.

I. Explicatio primae visionis.

De MONARCHIA III. visio prima exstat Daniel. 2. 32. quae talis est: Huius statuae caput ex auro optimo erat; Pectus autem et brachia de argento: porroventer et foemora ex aere. Postea v. 39. subiungitur interpretatio Danielis Prophetae, quae talis est: Post te consurget regnum aliud minus te, argenteum (intellige regnum Medorum et Persarum) et regnum tertium aliud aeneum, (intellige Monarchiam vel regnum Graecorum) quod imperabit universae terrae.

In hac visione tria sunt notanda.

Primo, MONARCHIA III. comparatur ventri: idque tribus de causis.

1. Propter ORDINEM et SUCCESSIONEM. Sicut enim venter subiecet pectori et brachiis: Ita quoque tertia Monarchia, sive regnum Alexandri M. proxime successit regno Persarum, quod comparatur pectori et brachiis argenteis. Dan. 2. 32.

2. Propter ATTRACTIONEM et DISPERSIONEM. Sicut enim venter omnem cibum ad se trahit, et tamen diu eum in se non retinet, sed statim ad alia membra transmittit et dispergit: Ita quoque Alexander M. plurima regna subegit, suoque imperio subiecit; diu tamen ea non possedit, sed moriens Ducibus suis illa divisit, iisque possidenda reliquit.

3. Propter INTEMPERANTIAM et FOEDAM EBRIETATEM. Venter est typus hominum intemperantium, et ebriosorum; et ebriosorum; sicut Paulus inquit Phil. 3. 19. quod ipsorum Deus venter sit. Ita Alexander Magnus helluationibus et


page 303, image: s0375

commessationibus deditus erat, saepe totas noctes potando consumebat, imo noctibus quoque dies iungebat, in exercitu potationum certamina instituebat, amplo ceteros viucenti constituto praemio. Curt. l. 5. de eo scribit, quod ingentia animi bona et illam indolem, qua omnes reges antecessit, intolerabili vini cupiditate foedaverit. Athen. lib. 10. cap. 11. ita de eoscribit: Cum Alexander Protheaebibacisimo Macedoni poculum ingens, quod bicongium capiebat, propinans exhausisset, Protheas illud accepit, ac vicissim idem Alexandro propinavit; qui rursus illud ebibit, sed perferre non potuit. Nam mox poculo e manibus elapso, in pulvinar reclinatus acmorbo correptus, decubuit, atque interiit au)tofo/nos, h. e. sui ipsuis homicida factus.

Secundo, comparatur haec MONARCHIA III. FOEMORIBUS, v. 23. quibus significatur lascivia et Veneris intemperantia, nontam Alexandri, quam successorum eius Ptolemaeorum, in regno Aegypti Regum, quibus sollenne erat sorores suas in uxores ducere. Nam Alexander Magnus, licet ebriosus suerit, non tamen adeo lascivus et luxuriosus fuit. Quia ebriosi sicut vino sopiunt sensus: ita quoque semen prolisi cum diluunt et dissipant, atque oroxin ad Venerem sopiunt hebetantque.

Tertio, MONARCHIA III. comparatur AERI, sive VENTRIAENO, et FOEMORIBUS AENEIS: idque propter tres rationes sequentes.

1. Propter HEROICAM ALEXANDRI M: PORTITUDINEM. Sicut enim aes est firmum et durum, et aptius ad arma inde conficienda, quam argentum: Ita quoque Alexander M. Persis fuit bellicosior, quia fuit Mavortius heros, non nisi Martem et arma spirans: ipse enim inter tubarum clangorem, et armorum aeneorum strepitum, et fragorem semper versabatur, iisque tauquam Musica iucundissima delectabatur. Iosephus lib. 11. Antiquit. Iudaic. de eo scribit; quod ipse, cum militum 30000 duntaxat haberet, ausus fuerit acie congredi cum Dario Codomanno, qui exercitum haberet multorum centenorum millium, ita ut crederet non ipse tantum Darius, sed etiam omnes Asiam inhabitantes, Macedones ad conflictum belli cum Perfis, propter multitudinem, non venturos.

2. Propter NOMINIS CELEBRITATEM. Sicut enim aes, quod valde vocale et sonorum, sonum edit magnum et clarum, evinque longe lateque diffundit: ita quoque magna fuit fama et gloria rerum gestarum Alexandri M. quae subito toto orbe insonuit, omniumque Regum et Principum famam et gloriam longissime superavit, adeoque praecelluit, ut certatim se ei subicerent, aut foedus cum eo inirent. Fuit igitur Alexander aes sonans, et cymbalum toto orbe tinniens. Curtius de eo scribit Tantus nominis eius terror universum orbem invaserat, ut cunctae gentes velut iam destinato sibi Regi adularentur. Iustin. addit, tantam fuisse Alexandri felicitatem nominisque celebritatem, ut nullo unquam cum hoste congressus sit, quin eum vicerit; nullam civitatem obsederit, quin eam expugnaverit; nullam gentem adierit, quin eam calcaverit: denique praesente Alexandro tantam fuisse militum eius fiduciam, ut armatos hostes velinermes ipsi adoriri non dubitarent, semperque certam animo praesumerent victoriam. Unde Lysippus statuarius, ut amplitudinem imperii Alexandri adumbraret, finxit ex aere Alexandrum supina facie caelum suspicientem, subiectis hisce versibus:

Aereus in caelum suspectans, fare, quid aiat,
Iuppiter. Asseruit terram mihi, tu assere caelum.

3. Propter FELICITATEM et VICTORIARUM CELERITATEM. Sicut enim clangor tubam derepente pervadit: Ita Alexander brevi tempore, nempe duodecim annorum spatio, orbem terrarum sibisubiecit. Nam anno aetatis vigesimo regnare coepit, et anno trigesimo secundo, quo mortuus est, omnia subegit. Quam ob cansam Appelles Alexandrum pinxit fulminiferum: et quidem tam ad vivum, ut vulgo diceretur, duos esse Alexandros; unum Philippi filium, nullis viribus superabilem; alterum opus Appellis, nulla arte imitabilem. Fuit tanta eius in proeliis felicitas, ut tribus proeliis victor, uno ad Granicum amnem, altero ad Issum Ciliciae, tertio ad Arbela, ut tradunt multi, velsecundum Strabonem et Plutarchum, ad Gaugamiela, imperium Asiae rapuerit, cum tantae essent hostium copiae, ut Darius 1000000 militum haberet; ideoque iactaret, se pro uno milite Alexandri denos in suo exercitu habere.

II. Explicatio secundae Visionis.

Dan. 7. 6. Exstat secunda Visio Danielis Prophetae, quae talis est: Post haec adspiciebam: et ecce, alia (besita) quasipardus; et alas habebat, quasi avis, quatuor super se: et quatuor capita erant in besita: et potestas data est ei.

In hac visione notanda veniunt quatuor. 1. Quare Alexander M. comparetur pardo. 2. Pardo alato. 3. Pardo quadricipiti. 4. Quid significent verba illa: Potestas data est ei.

1. De nominis Etymologia.

Pardus Ebraice dicitur
[Gap desc: Greek word]
, Chaldaice
[Gap desc: Greek word]
, Arabice
[Gap desc: Greek word]
; inplurali
[Gap desc: Greek word]
, Chaldaice
[Gap desc: Greek word]
, Arabice
[Gap desc: Greek word]
, Graece pa/rdos, o( panqh\r, h( pa/rdalis2. Apocal. 13. vers. 2. *kai\ qhri/on o(\ ei)=don, h)=n o(/moion


page 304, image: s0376

parda/lei. Et bestia quam vidi. erat similis pardali. Latine dicitur pardus, pardalis, panther. Panthera est animal maculosum, sive variis maculis respersum: unde etiam nomen habet. Nam dicitur panthera a pa=n omne, et qh=r fera; quod omnium fere ferarum coloribus distinguatur, et splendeat: quia nulla bestia nominari potest, cuius colorem non aliqua sui parte repraesentet. Quidam Larine variam appelllarunt. Oppian. l. 3. de venat. v. 463. ai)olo/nwton, Ovid. l. 3. Metam. v. 666. pictam cognominavit Hinc apud Plautum, pantherinum genus hominum accipitur provario, et Plin. lib. 13. cap. 15. mensae pantherinae sunt, quae in vertice crispae, vel intorto venarum discursu variegatae sunt.

2. Definito.

Pardus est animal ferum et astutum, in Asia et Africa familiare, in Europa peregrinum, pellem habens brevibus quibusdam macularum oculis variegatam: mas vocatur pardus, et panther; femina frequenter panthera et pardalis appellatur.

NOTA.

Solinus Polyhistor c. 21. putat, pardum et pantheram, duas et distinctas animalium species esse. At conrrarium statuit Aristoteles, Dioscorides, Gaza, et alii, qui dicunt, eandem esse speciem, idemque animal: quae sernentia vera est.

Primo, comparatur Alexander M. pardo, ob septem potissimum causas.

1. Propter quantitatem. Sicut enim pardus est fera quantitate exigua: non enim leonem, vel elephantem, sed canem venaticum adaequat: ita quoque Alexandri regnum admodum tenue habebat initium. Nam tenuis erat apparatus, et parvus exercitus, quo orbem subiugare aggressus est. Siquidem numerus copiarum quas ad debellandum Orientem in Asiam transmisit, non ad 40000 militum se extendebat; commeatum, non nisi ad 30 dies suffi cientem secu tulit, et in stipendium militum 70 talenta secum habuit; uti Plutarchus refert: Tanta apparatûs exiguitate incertum est, inquit Iustinus, utrum sit mirabilius, Alexandrum vicisse orbem, an vincere aggressum esse.

2. Propter odoris suuvitatem. Sicut pardus suavissimum ex toto corpore spirat odorem; uti Aristot. l. 8. Histor. anim. c. 6. Plin. l. 8. c. 17. tradunt: Ita quoque ex Alexandri M. corpore iucun dissimus odor emanavit; quia temperamento humido et igneo praeditus erat: uti Plutarchus in vita Alexandri tradit. Gignitur enim odoris suavitas, iuxta Theophrasti opinionem, concoctis a calore humoribus. Unde aridi et fervidi tractus terrarum odorum sunt feracissimi. Deinde, sicut pardus fragrantia corporis animalia ad se attrahit: Ita quoque Alexander M. multo plures virtutis opinione, et famae nominisque magnitudine, quam armis, subegit.

3. Propter astutiam et calliditatem. Aristoteles lib. 8. Histor. Animal. c. 6. et Plinius l. 8. c. 17. de pardo scribunt, quod naturae sagacitate et prudentia polleat. Nam frondibus arborum se occultat, et odorem iucundissimum emittit, quo dorcades, capras, hinnulos, simias, aliasque bestias ad se attrahat, arripiat atque laceret. Aelian. l. 5. c. 40. Hac de causa de rege Nabuchdonosore dicitur Ierem. 5. v. 6. quod sit pardus vigilans super civitates Iudaeorum, h. e. quod observet civitates eorum, dum eas arcte obsidet, et excubat, ut nemo ex iis egredi possit, quin protinus ab eo capiatur. Ita etiam Alexander M. sagacitate sua atque consiliis, vel sapientissimos senes vicit.

4. Propter celeritatem. Sicut pardus est animal velocissimum et celerrimum; uti dicitur Hab. 1. v. 8. Velociores (leviores) pardis equi eius (nempe regis Chaldaeorum:) nam pardus est rapidissimus saltu, quo plus quam cursu valet: quare quandoin venationibus canes antev ertere nequit, et in co est, ut capiatur, tum saltu in arborem volat, unde mox in canes porro excurrentes insilit, eosque unguibus comprehensos proscindit: Ita quoque in Alexandro M. incredibilis fuit animi vigor et celeritas ingenii, quod etiam de Iulio Caesare lib. 7. scribit Plinius, velut quodam igne volucris. Unde exiguo temporis spatio, nempe 13 fere annorum, orbis notiora sibi subegit. Interroganti igitur cuidam, unde tantas res tam brevi temporis spatio tam feliciter confecisset, respondit hoc apophthegmate: *mhde\n a)naballo/menos. hoc est, Quia nihil sum procrastinatus.

5. Propter ferociam et crudelitatem. Sicut pardus est animal ferociffimum et crudelissimum: nam quando occasio illi offertur, summo cumimpetu ruit in oculos hominum; sicut Basilius annotat: Ita quoque Alexander M. fuit ferocissimus. Quia perpetuus periculorum et mortis in eo erat contemptus. Plutarchus de eo scribit; Superabat fortunam audaciâ, et vires virtute, nihilque censebat audentibus inexpugnabile, vel munitum esse animosis. Cum quo consentit Iustinus, ita scribens: Periculosissima quaeque aggrediebatur, et ubi confertissimos hostes acerrime pugnare conspexisset, eo se semper ingerebat, periculaque sua, non militum, esse volebat.

6. Propter macularum varietatem. Sicut


page 305, image: s0377

pardus est animal maculosum, seu varias maculas habens: unde etiam phantera appellatur, quod nempe omnium animalium colores aliqua sui parte referat: unde adagium exstat Ieremiae 13. 23. Num mutare potest pardus varierates suas? Ita quoque in Alexandro M. insignis magnarum virtutum atque vitiorum mixtura fuit.

7. Propter vinolentiae foeditutem. Sicut pardus vino et venere delectatur; et non vi capitur, sed vino ebrius opprimitur: Quando enim venatores hanc pardi naturam scientes, cum capere volunt, obser vatis eius latebris, collocant ibi cambia vino repleta: statim pardi vini odore ex antris eliciuntur, et cum ad cymbia veniunt, avidissime vinum bibunt, eoque hausto discurrunt, una ludunt, et praecipites in venerem prosiliunt: deinde ebrii et coitu fatigati sopiuntur, atque ita sopiti capiuntur a venatore: Ita etiam Alexander Magnus, qui nullis laboribus, nullis periculis cessit, non manu hostilim, sed vino oppressus interiit. De quo venusti versiculi Philippi Melanchthon. notandi sunt:

Aspice Pellaeumpardum, quo pulchrior alter
Non fuit in toto, quem vicerat, orbe; nec unquam
Res similes gessit quisquam brevioribus annis.
Confectos aetate senes, bellique labore,
Consiliis vicit cunctos, in flore iuventae.
Ergo illi nocuere nihil, nec tela, nec hostes;
Sed foeda ebrietas et desidiosa voluptas.

Secundo, comparatur PARDO ALATO. Erant, inquit Daniel, quatuor alae quasi volucris in dorso ipsius. Hasce quatuor pardi alas diversimode interpretantur docti.

1. Quidam intelligunt victoriarum celeritatem, quod nempe ipse duodecim fere annis totam Asiam magnamque Africae et Europae partem subegerit.

2. Quidam intelligunt animi magnitudinem, vigorem et ingenium, quasi igni volucre. Quod etiam I. Caesari tribuit Plinius l. 7. c. 25. Et Plutarchus in Caesare ita scribit: Iulius Caesar amicis sic scripsit, cum primo congressu Pharnacem vicisset: Veni, vidi, vici. Quae voces eo ipso quod similiter desinunt, celeritati indicandae haud parum congruunt. Idem et de Alexandro Magno dicendum.

3. Per quatuor Alas intelligi possunt quatuor Satrapae. vel Duces Alexandri, unn cum exercitibus suis, quorum opera et adminiculo tot regiones atque regna subiugavit Sicut enim brachia per metaphoram denotant Duces belli, Dan. 11. 22, 31. ita quoque alae. Nam sicut alae ad latus avium positae sunt, et latius extendi possunt: Ita quoque alae per metaphoram notant latera, et dispositos integri exercitûs ordines. Iesai. 8. 1. Etit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tua, ô Immanuel. In hisce verbis Sennacherib vocatur aquila: Alae eius sunt copiae militares; hae impleverunt terram Emanuelis, hoc est, Iudaeam. Ezech. 17. 3. Nabuchdonosor vocatur aquila grandis magnarum alarum, h. c. multos sub se habens populos et numerosos exercitus, quos ille secum traxerat. Hae enim sunt alae militares; Dan. 9. 27. Per. alam abominationis desolautem, legiones exercitûs Romani desolationem urbi Ierosolymae inferentes, et ob idoloatriam abominabiles, in telliguntur. Ita Dan. 7. 4. leoni Babylonico alae aquilinae tribuuntur: de quo vide Monarchiam nostram 1. in Praecognitis §. 5. 6.

4. Per quatuor hasce Alas intelligunt alii abominandam Alexandri ambitionem, et insanam divinitatis affectationem. Non enim illi sat erat terrarum orbi dominari, nisi etiam in caelum volare contenderet, divinos honores concupiscens, sibique arrogans, quia pro filio Iovis Hammonis haberi, et ut Deus adorari volebat.

Tertio comparatur PARDO QUADRICIPITI. Per QUATUOR CAPITA pardi intelliguntur quatuor Dynastiae vel regna principalia, in quae Monarchia tertia, Alexandroipso defuncto, aquatuor Ducibus eius est divisa. Nam 1. Philippus Aridaeus Macedoniam, 2. Antigonus Asiam, 3. Seleucus Syriam, 4. Ptolemaeus Lagi Aegyptum occupavit.

Quarto additur: Et potestus data est ei (bestiae.) Quibus verbis imperium Alexandri dupliciter describitur.

1. Materialiter, quod videlicet Monarchiae Macedonicae tanta fuerit potentia, quae toti terrarum orbi vel solo nomine formidabilis fuit.

2. Originaliter, quod videlicet tantum Alexandri imperium, non ipsius prudentiae aut fortitudini, sed divinae providentiac adscribendum sit. Per Deum enim Reges regnant. Prov. S. et Dan. 2. v. 21. Et ipse manus bellatorum proeliari docet. Psalm. 144. 1. Atque hoc etiam ipse Alexander M. confessus est. Cum enim ipse Ierosolymam venisset, atque vidisset Iaddum Iudaeorum Pontisicem, qui pontificali habitu ornatuque decoratus extra urbem ei processerat, protinus ad illius pedes se abiecit, eumque adoravit. Deinde in terrogatus a Parmenione: Cur praeter morem ei Pontifici tantum honorem exhibuisset, respondit: Non hunc hominem adoravi; sed Deum in illo, cuius Sacerdotii principatu fungitur, quia in eo lem habitu et


page 306, image: s0378

ornatu, in somno mihi visus est, cum in Dio urbe Macedoniae adhuc versarer; cumque animo meo de bello adversus Persas suscipiendo agitarem, idem mihi certam victoriae spem ostendit: exinde arbitror, divino auxilio medirectum Darium vicisse, atque potentiam Persarum superasse.

III. Visionis explicatio.

Exstat haec visio Daniel. 8. 5. Verba haec sunt: Ecce hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram. Porro hircus habebat cornu insigne, intra oculos suos. v. 6. Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante fluvium, et cucurrit ad eum cum ira fortitudinis suae. v. 7. Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem, et fregit duo cornua eius; et non poterat aries resistere ei: cumque eum prostravisset in terram conculcavit eum; et nemo poterat liberare arietem de manu eius. v. 8. Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua conspicua pro illo per quatuor ventos caeli. v. 21. exstat explicatio Danielis. Porro, hircus caprarum Rex Graecorum est, et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse erat Rex primus. v. 22. sQuod autem fracto illo, surrexerunt quatuor pro illo, quatuor regna de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.

In hac visione Monarchia tertia sdescribitur dupliciter. 1. A titulo gemino: Generali et Speciali. 2. Ab Exercitio.

I. TITULUS GENERALIS est, quod dicitur Alexander M. HIRCUS CAPRARUM.

Per hunc hircum caprarum intelligitur Rex Graecorum; sicut Angelus explicat v. 21. Inprimis anaem Alexander Magnus, idque ob octo rationes sequentes.

1. Ob iuvenilem aetaetem. Quia sicut hircus caprarum phrasi Ebraea est hircus adhuc lactens in caprarum grege: Nam Ebraeis sollenne est, animalia iuvenilia exprimere per genitivum matris: Ita Alexander M. adhuc erat iuvenis cum regnare coepit, nempe 20 annorum.

2. Ob virium imbecillitatem. Sicut hircus caprarum, qui adhuc sequitur et sugit matrem suam, viribus longe inferior est ariete; Ita etiam regnum Graecorum, sive Macedonum Dario bellum infenentium, et opibus et copiis Persis longe inferius fuit. Nam Alexander M. Dux Graecorum adversus Persas declararus, et Hellespontum ex Europa in Asiam traiciens, proeliumque ad Granicum flumen cum Dario Codomanno committens, peditum 30000 duntaxat, equitum 5000 secum duxit, qui exercitus cum Darii exercitu comparandus nullo modo erat; uti Arian. lib. 1. Hist. de expeditione Alexandri M. p. 12. scribit.

3. Ob sagacitatem. Sic Alexander M. dicitur hircus caprarum, h. e. Dux vel Princeps Graecorum: hircus enim ducem vel gubernatorem populi significat. Zach. 10. v. 3. Et sic recte Alexander HIRCUS. Graeci autem CARPAE appellantur, ob animi mobilitatem, sagacitatem et ingenii acumen. Namscribit Plin. lib. 8. c. 50. quod capraesagacioris sint ingenii, acutioris visus, et ad motum agiliores, quam voes: et hisce dotibus Graeci Persas longissime superarunt.

4. Ob CELERITATEM. Sicut shirci ad motum sunt agiles: Plin. l. 8. c. 50. unde hircus dicitur
[Gap desc: Greek word]
vel
[Gap desc: Greek word]
a velocitate et celeritate, a radice
[Gap desc: Greek word]
volavit, maturavit; a qua radice etiam descendit vox
[Gap desc: Greek word]
avis circumvolitaus, quae in aere circumgyratur: Ita etiam Alexander M. in rebus bellicis et in victoriis consequendis fuit celerrimus. Unde eriam PARDOALATO comparatur. Dan. c. 7. v. 6.

5. Ob FORTITUDINEM. Sicut hircus grandescens fortior est ariete: Quomodo enim aries comparari potest cum hirco, qui barba et villis hirsutis, longis cornibus armatus, capite erectus, fronte torvus, et oculis acer est? Ita quoque Alexander M. Dario Codomanno Rege Persarum fortior fuit, cumque vicit.

6. Ob PUGNAM, sive CORNUTATIONEM. Sicut hirci cum arietibus pugnare sive cornurare solent: Ita quoque hircus, h. e. Rex Graeciae, sive Alexander M., cum ariete Persico, h. e. Datio Codomanno, qui per arietem adumbratur, Dan. 8. 4. pugnavit, eumque vicit. v. 7.

7. Ob PRAEMII DONATIONEM. Sicut Olympiade 47. A. M. 4610. certamibus in agone tra/gos, h. e. HIRCUS in praemio dabatur; uti Euseb. in Chronic. scribit: Ita quoque Alexander M. cum Dario Codomanno ultimo Persarum rege certans, eumque vincens, HIRCI nomen et omen velut victoriae praemium adeptus est: idque iuxta Danielis praefigurationem.

8. Ob. VITAM BREVIOREM. Hircus vitae est brevioris. Nam ante sextum aetatis annum consenescit: quia ex ingenti libidine vires corporis debilitat, et prorsus exhaurit; uti Columella docet: quo ipso brevis vita, atque breve


page 307, image: s0379

regnum Alexandri M. denotatur. Nam ipse anno vigesimo aetatis regnare coepit, et anno aetat is trigesimo tertio mortuus est.

TITULUS SPECIALIS. CORNU,
[Gap desc: Greek word]
.

1. Per hoc Cornu adumbratus est Alexander M. Sicut enim hircus robur suum praecipuum et maximum in cornibus habet, quibus in obvios incurrit, eosque ferit; iuxta illud Poetae:

——— Cornuferit ille, caveto:

Ita quoque maximum et Praecipuum regni robur, est in Rege eiusque praesentia. Exemplum Alexandri hoc ostendit. Nam scribit Iustinus, tantam fuisse Alexandri felicitatem, ut nullo unquam cum hoste congressus sit, quin eum devicerit; nullamque civitatem obsederit, quin eam expugnarit; nullam gentem adierit, quin eam calcaverit: denique praesente Alexandro, tantam fuisse militum eius fiduciam, ut armatos hostes vel inermes ipsi adoriri non dubitarent, semperque certam animo victoriam praesumerent.

II. Daniel hoc Cornu dittw=s1 describit. 1. Ab adiuncto. 2. a subiecto.

1. Ab ADIUNCTO. Sic Vocat illud vers. 21. Cornu MAGNUM vel GRANDE
[Gap desc: Greek word]
Et v. 5. vocat illud
[Gap desc: Greek word]
CORNU VISIONIS. Ein ausebnlichs Horn. Revera enim Alexander rerum gestarum magnitudine prae ceteris regibus sconspicuus fuit. Unde etiam Magni cognomen accepit; sicut hoc loco a Daniele praedictum est: quia post eum plura, sed minora cornua, h. e. Reges Graecorum regnarunt; sicut Dan. v. 8. inquit.

2. ASUBIECTO, Quando ibidem dicit, quod cornu illud inter oculos hirci fuerit. Per hoc quidam praefiguratos fuisse aiunt prudentes Alexandri Magui Duces. Sed melius est, si dicamus, quod per cornu inter oculos intelligatur Alexandri Magni potentia cum admiranda prudentia coniuncta arque temperata. Sicut enim animalia unicornia cornu habent inter oculos, quo eorum vis atque potentia, quam inter animalia habent, celebratur, Num. 23. v. 26. Deus dicitur Israeli esse, ut robur unicornis, Psalm. 92. 10. Et exaltabitur sicur unicornis cornu meum, h. e. potens et fortis ero: Confer Iob. 39. 12, 13. 14, 15. ubi robur et fortitudo monocerotis velunicornis describitur: Ita Alexandri Magni potentia atque fortitudo inter omnes Reges terrae eminuit. *deute/rws2 tamen, et secundario, per cornu inter oculos hirci intelligi possunt sapientes et sagaces Alexaudri Duces, Parmenio, Clitus, et Philotas. Nam saepe Alexander cum impetu ruebat; hi autem Duces sagaces, atque prudentes, impetum eius prudentia sua moderabantur. Nam a Clito in praelio ad Granicum, cum de vita periclitaretur, conservatus est.

II. Ab EXERCITIO, h. 3. Rebus gestis HIRCUS describitur tripliciter.

1. Ratione Ortus. 2. Progressus. 3. Egrossus.

1. Ratione ORTUS describitur a Daniele crescens eius status. Circa hunc Ortum hirci tria sunt notanda:

I. Hirci adventus. Qui describitur

ratione

1. Termini

1. A QUO. Sic hircus caprarum veniebat ab Occidente, vers. 5. h. e. ex Macedonia, quae occidentalis est respectu Persiae et Asiae, quae sibi subiecit.

2. Ad QUEM. v. 5. Veniebut super faciem (superficiem) totius terrae, hoc est, totam Asiam occupabat, adeoque totam illam terram, in qua tum Daniel. erat, cum haec visio ipsi offerretur.

2. Modi. vers. 5. Nequaquam atingebat terram. Quibus verbis incredibilis Alexandri in bellis conficiendis et victoriis consequendis ceseritas designatur: Ita namque ille victoriis volabat, non secus ac fulmen cito penetrat ab ortu ad occasum. Unde Dan. 7. 6. Pardo alato comparatur. Et Curtius l. 5. scribit: Nullam virtutem Regis istius magis, quam celeritatem, laudaverim.

II. Hirci cum ariete conslictus. v. 6. Venit autem ad illum usque ARIETEM BICORNEM, (h. e. Regem Persarum) quem videram stantem aute fluvium, et incurrit in illum in furore roboris sui, [
[Gap desc: Greek word]
] h. e. in robore ira accenso v. 7. Cum igitur viderem illum pervenientem ad arietem istum, exacerbavit se contra illum arietem. Quibus verbis insinuatur, quod hircus (h. e. Alexander M.) impetu in arietem facto (h. e. in Darium Codomannum) eum prostraverit, h. e. occiderit.

III. Conflictus eventus est victoria. De qua v. 7. Daniel ait: Et fregit ambo cornua illius, et non erat virtus in ariete ad consistendum coram eo; et deiecit eum in terram, et conculcavit illum: nec erat, qui eriperet arietem illum e munu ipsius: hoc est, duo regna, quae notantur per DUO CORNUA, in suam potestatem degit Alexander, postquam


page 308, image: s0380

Codomannum ultimum Persarum Regem devicit; id quod factum est in tertio praelio ad Arbelam inter Alexandrum et Darium commisso, in quo Darius et vitae et regno utroque (nompe Medorum et Persarum) privatus ets.

2. Ratione PROGRESSUS, in quo florens hirci status describitur. v. 8. Et hircus caprarum magnus factus est admodum. Quibus verbis Regni Graecorum status florens describitur: quia devicto et interfecto Dario, Graecorum potentia Duce Alexandro M. mirum in modum crevit: quoniam regnum Medorum et Persarum in suam potestatem redegit; unde Alexander postea a rerum gestarum gloria Magnus appellatus est, quod cognomen Spiritus S. mystice per Danielem hoc loco praenuntiavit.

3. Ratione EGRESSUS, in quo decrescens hirci status venit notandus. Ubi duo sunt consideranda.

1. De ipso Alexandro Magno v. 8. Cum robovatus esset, fractum est cornu illud magnum. Quibus verbis insinuatur, quod Alexander M. in flore aetatis, cum 32 annos et 8 menses vixisset, atque 12 annos et 8 menses regnasset, praeter suam et omnium hominum opinionem, violenta morte occubuerit (quod notatur per CORNU FRACTUM) in urbe Babylone, non quidem in praelio, sed ex ardenti febri, quam ingurgitatione nimii vini sibi attraxerat; ut vult Athenaeus; et plerique historici: vel veneno, ut tradit Iustin. lib. 12. anno 1 Olymp. 114. et scribunt Curtius, Iosephus, et alii.

2. De successoribus Alexandri M. v. 8. Et enata sunt (ad scenderunt) quaturo (cornua) loco eius, versus quatuor ventos caeli. Quibus verbis signisicatur, quod Alexandro e vivis sublato, sequuta sit regni istius distractio in quatuor regua, iuxta quatuor mundi plagas, nempe iuxta occidentem, aquilonem, orientem et meridiem.

Iuxta

Occidentem

Aquilonem Orientem

Meridiem

regnavit

Philippus Aridaeus Macedoniam et Graeciam.

Antigonus Asiam minorem.

Seleucus Nicanor Syriam et Babyloniam.

Ptolemaeus Lagi Aegyptum.

Observatio.

Singulari observatione dignissimum est, quod Alexandro M. Hier osolymam venienti, Gaza expugnata, oblatum fuerit a Iaddo Pontifice volumen Danielis Prophetae, atque hic locus c. 8. v. 5, 21, 22. Denionstratus, in quo arietem ab hirco h. e. Regem Persarum a Rege Graecorum devictum ac profligatum iri Daniel praedixerat, et ipse Angelus Domini explicaverat. Quem locum intelligendum de se postquam cognovit, Alexander in templo Ierosolymitano immolavit Deo ex Pontificis praefcripto, et populo Iudaico magna privilegia, et immunitates concessit; sicut Flav. Iosephus lib. 11. Antiqu. Iud. cap. 8. scribit.

CAPUT III. De generali Monarchiae III. delineatione.

MOnarchiae tertiae tres sunt gradus. 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressus.

ORTUS huius Monarchiae coepit in Alexandro M. Hic enim, victo ad Arbelam Dario, ultimo Persarum rege, Monarchiam tertiam exorsus est. A. M. 3642. ante C. N. 329. Unde Alexander M. emphatice per CORNU MAGNUM vel GRANDE in fronte hirci adumbratur. Dan. 8. 21. Ubi Daniel ita ait: Hircus caprarum Rex Gracorum est; et Cornu grande quod erat inter oculos eius, ipse est Rex primus.

PROGRESSUS. In progressu huius Monarchiae duo veniunt notanda.

1. Dilatatio. Alexander M. admodum felici successu hanc Monarchiam fundavit et dilata vit. Nam duodecim ferme annorum spatio universum terrarum orbem in potestatem suam incredibili celeritate redegit, adeo ut Iustinus scribat lib. 12. incertum esse, utrum admirabilius sit, Alexandrum vicisse orbem, an vincere aggressum esse. Ita namque totum terrarum orbem Alexandri fama impleverat, ut cunctae gentes ei velut destinato sibi Regi adulatae sint. Unde Dan. 7. 6. Pardo alato, etc. 8. v. 5. Hirco caprarum terram non attingenti, h. e. volanti, comparatur.

2. Mutatio. Monarchia tertia distinguitur in integram et divisam. Integra fuit tempore Alexandri M. qui victo Dario Codomanno regnum Medorum et Persarum ad se transtulit, et cum regno Graecorum coniunxit, atque Dominus mundi factus integram Monarchiam tertiam solus administravit.

Divisa autem est post mortem Alexandri Magni in quatuor Dynastias sive Regna, nempe in Regnum Macedonicum, Asiaticum, Syriacum et Aegyptiacum: quae tamen regna simul iuncta non babuerunt regni prioris maiestatem, prout Angelus ipse explicat. Dan. 8. 22.


page 309, image: s0381

ECRESSUS. Circa Egressum huius Monarchiae tenendum, quod iuxta distincta 4 regna, in quae Monarchia haec tertia est divisa, quadruplex eius interitus sit statuendus. Romani enim qutuor haec regna, in quae Monarchia III est divisa, progressu temporis in suam potestatem redegerunt. 1. Asiam minorem, victo Antiocho Magno per L. Scipionem Proconsulem, qui se ab hac victoria Asiaticum appellari voluit. Iustin. lib. 31. Livius lib. 37. 2. Macedoniam. victo Perseo, annis 156. a morte Alexandii M. 3. Syriam, victo Tigrane a Pompeio, anno 260 circiter a morte Alexandri M. Iustinus, Platarchus, Livius. 4. Aegyptum imperio Romano adiecit Augustus Imp. victis Cleopatra et Antonio, eamque in formam Provinciae redegit; Plutarch. in Anton. annis 294 post mortem Alexandri Magni. Ptolem. lib. 3. cap. 8.

Duravit haec Monarchia praecise 300 annos. Nam a morte Alexandri sunt anni 294. ad mortem Cleopatrae (Ptolem. teste,) quibus si addantur sex anni regni Alexandri a morte Darii, iuxta Arrianum et Diodorum Sioulum, emergit inde summa 300 annorum. Quae sententia iuxta annorum supputationem est verissima.

CAPUT IV. De Catalogo Monarcharum in Monarchia tertia.

I. IN MONARCHIA INTEGRA.

Regnavit Alexander Magnus, ann. 6. Initium Monarchiae III, A. M. 3642.

II. IN MONARCHIA DIVISA.

Post obitum Alexandri M. tertia Monarchia in quatuorregna est divisa. Nempe in regnum 1. Macedonicum. 2. Asiaticum. 3. Syriacum. 4. Aegyptiacum. Unde quadruplices exstiterunt Reges: 1. Macedoniae. 2. Asiae. 3. Syriae. 4. Aegypti.

I. Regis Macedoniae.

[Note: A. M. 3648]1. Aridatis frater Alexandri M. tutores sive administratores habuit, 1. Perdiccam. 2. Eo occiso, Antipatrum. Regno praefuit annos 7, vel iuxta alios, 6 cum dimidlo.

[Note: 3655]2. Cassander Antipatri silius post varios tumultus innumerosque casus obiit post Aridaei mortem anno 19.

[Note: 3674]3. Philippus Cassandri filius regnavit annum nuum.

[Note: 3675]4. Antipater (aliis Antigonus) et Alexander ambo Cassandri filii, diviso imperio, mutuis bellis se conficientes, vita et regno exuuntur: regnarunt annos tres.

[Note: 3677]5. Demetrius Poliorcetes. Antigoni Regis Asiae filius, ex Asia pulsus, regnavit annos sex vel octo.

[Note: 3683]6. Pyrrhus Rex Epiri, eiecto Demetrio, una cum Lysimacho Dynasta Thraciae regnavit menses 7.

[Note: 3684]7. Lysimachus Dynasta Thraciae, annos 5.

[Note: 3689]8. Ptolemaus Ceraunus, filius Prolemaei Lagi, primi Aegyptiorum Regis, frater Ptolemaei Philadelphi, Lysimacho a Seleuco rege Asiae occiso, rursus Seleucum occidit, et Macedoniam invasit. Regnavit 9 menses.

[Note: 3690]9. Meleager regnavit menses duos,

[Note: 3691]10. Antipater regnavit dies 45.

[Note: 3691]11. Sosthenes regnavit annos 2.

[Note: 3692]12. Antigonus Gonatas, Demetrii Poliorcetae filius, annos 36 regnavit.

[Note: 3728]13. Demetrius II, filius Antigoni, annos 10,

[Note: 3738]14. Antigonus III, cognomento Doson, tutor Philippi regnavit annos 13 vel 15.

[Note: 3751]15. Philippus Demetrii II filius, vincitur a romanis: regnavit annos 42.

[Note: 3792]16. Perseus ultimus Rex Macedoniae, post multa facinora a Paulo Aemylio Consule Romano victus, perpetuo carceri mancipatur A. M. 3803. Cuius filius operas Senatui Romano cum aliis scribis locavit. Ita Regnum Macedonicum pervenit in potestatem Romanorum. Qui debellato Perseo Macedoniam libertate donarunt: deinde ob rebellionem Duce Pseudo Philippo in provinciae formam redegerunt.

II. Reges Afiae Minoris.

[Note: 3661]1. Antigonus Philippi Regis Macedoniae nothus, Alexandro Magno in regno Asiatico successit, regnavit annos 11.

[Note: 3672]2. Demetrius Antigoni filius, universam fere Graeciam in potestatem suam redegerat; postea a Seleuco Nicanore Syriae rege genero suo victus, cum regnasset an. 13. et cum iam ultra duos annos carceri inclusus fuisset, mortuus est. Et sic regnum Asiae in potestatem Seleucidarum pervenit, cumque regno Syriae coniunctum fuit, A. M. 3683.

III. Reges Syriae.

[Note: 3662]1. Seleucus Nicanor, Daniel. 11. v. 5. regnavit annos 30.

[Note: 3692]2. Antiochus I, dictus Soter, Seleuci filius, annos 19.


page 310, image: s0382

[Note: 3713]3. Antiochus II cognomento Theos. Daniel. 11. v. 6. regnavit annos 15.

[Note: 3728]4. Seleucus Callinicus, Thei filius. Daniel. 11. v. 7. regnavit annos 20.

[Note: 3748]5. Seleucus Ceraunus, Callinici silius. Daniel. 11. v. 10. regnavit annos 3.

[Note: 3751]6. Antiochus Magnus, Cerauni frater. Daniel. 11. vers. 10, 11. regnavit annos 36 cum dimidio.

[Note: 3787]7. Seleucus Philopator, vel Soter, Autiochi Magni filius, Daniel. 11. v. 20. regnavit annos 12.

[Note: 3799]8. Antiochus Epighanes, alias Epimanes; Seleuci frater. Daniel. 11. v. 21. annos 12.

[Note: 3811]9. Antiochus Eupator, Antiochi Epiphanis filius, regnavit annos 2.

[Note: 3813]10. Demetrius Soter annos 11.

[Note: 3824]11. Alexander Bala vel Veles, regnavit annos 6.

[Note: 3830]12. Demetrius Nicanor, Demetrii filius, annos 5.

[Note: 3835]13. Antiochus Entheus, annos 2.

[Note: 3837]14. Tryphon, (1 Macc. 11. v. 54.) regnavit annos 3.

[Note: 3840]15. Antiochus Sidetes, alias Soter, Demetrii Nicanori frater, (1 Macc. 15. v. 1.) regnavit annos 10.

[Note: 3850]16. Demetrius II Nicanor redux, regnavit annos 3.

[Note: 3853]17. Alexander Zebenna Syrus, regnavit annos 2.

[Note: 3855]18. Antiochus Grypus, Demetrii filius, annos 29.

[Note: 3872]19. Antiochus Cyzicenus, Seleucus V, et Antiochus Eusebes, item Philippus et Demetrius, intestina bella gerunt, regnarunt annos 8.

[Note: 3890]20. Tygranes Rex Armeniae exuitur regno a Romanis, et Syria in provinciam redigitur, regnavit annos 18.

IV. Reges Aegypti.

[Note: 3648]1. Ptolemaeus Lagi (filius, Dux) Alexandri Magni cui in regno Aegyptiaco successit, tyrannice populum Dei affixit. Daniel. 11. v. 5. regnavit annes 40.

[Note: 3687]2. Ptolemaeus Philadelpus, (ita dictus, quod sororem suam Arsinoen in uxorem duxisset) Dan. 11. v. 6. annos regnavit 38.

[Note: 3726]3. Ptolemaeus Evergetes Seleucum Callinicum Syriae regem vicit, quisororem, Ptolemaei novercam, una cum silio interfecerat. Dan. 11. v. 6, 7, 8, 9. regnavit annos 26.

[Note: 3751]4. Ptolemaus Philopator, (kat) a)nti/frasin ita dictus) quia patrem, matrem atquefratrem interfecit, regnumque cum sanguine auspicatus est. Daniel. 11. v. 11. annos regnavit 17,

[Note: 3768]5. Ptolemaeus Epiphanes quinquennis patri succedit. Daniel. 11. v. 17. regnavit annos 24.

[Note: 3792]6. Ptolemaeus Philometor Epiphanis filius per antiphrasin sic dictus, quoniam matri invisissirnus fuit. Daniel. cap. 11. v. 25. 1 Maccab. 10. et 11. regnavit annos 35.

[Note: 3827]7. Ptolemaeus Physcon, sic dictus a sagina ventris ad instar farciminis turpiter inflati; alias Evergeres II per antiphrasin dictus fuit; quia fuit homo crudelissimus ob tyrannidem regno pulsus, in Cyprum fugit: ibique repudiatae coniugis filium occidit, eumque truncatis capite, manibus, et pedibus, matri inter epulas misit in festivitate diei natalis, regnavit annos 29.

[Note: 3856]8. Ptolemaeus Lathurus, vel Lamyrus, homo crudelis, interfecit multa Iudaeorum milia, et coegit captivos vesci occisorum carnibus. Ioseph. regna vit annos 16.

[Note: 3672]9. Ptolemaeus Alexander, frater Lathuri eiecti a Cleopatra matre, regnavit cum matre annos 10.

[Note: 3882]10. Ptolemaeus Lathurus iterum redux, pulso ab Aegyptiis Alexandro, regnavit annos 8.

[Note: 3890]11. Ptolemaeus Auletes, sic dictus, quod in habitu regio publice cum tibicinibus certaret, anno 26 a subditis regno pulsus, a Pompeio M. consule per Aulum Gabinium in regnum reducitur, alias Dionysius appellatur a Diod. regnavit annos 31.

[Note: 3921]12. Ptolemaeus Dionysius iunior, patri in regno successit, puer vix 13 annorum, sororem suam Cleopatram in regni et thalami societatem assumpsit, cumque ea regnavit annos 4.

[Note: 3925]13. Cleopatra filia Ptolemaei Auletae, Antonio amasio ab Augusto victo, per aspides quos in theca recondiros gerebat, mortem sibi conscivit: atque ita Aegypti regnum in Provinciam est redactum, et cum ea pariter exstincta stirps Lagidarum, et Monarchia III Graecorum, regnavit annos 18.


page 311, image: s0383

TRACTATIO SPECIALIS.

MONARCHA I. ALEXANDER MAGNUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. APPELLATIO.

ALexander, Graece )*ale/candros idem est atque adiutor vel opitulator, Germanice Helf-reich: Cognomento dictus est Magnus, a rerum gestarum gloria; quod cognomen ei divinitus est impositum, atque a Daniele Propheta c. 8. v. 8. praedictum, ubi legitur: quod Hircus caprarum (per quem Alexander M. praefiguratur) MAGNUS factus sit nimis: cumque crevisset, fractum sit Cornu MAGNUM. Quibus verbis violenta Alexandri mors insinatur. Ubi notandum, quod XII. Principes variarum gentium super omnes alios insignes ac memorabiles fuerint: apud Assyrios, celebrantur Ninus at que Semiramis; apud Ebraeos, David et Salomon; apud Chaldaeos, Nabuchdonosor: apud Persas, Cyrus; apud Graecos, Alexander M. apud Romanos, C. Iulius Caesar, et Augustus; apud Christianos, Constantinus M. Theodosius M. et Carolus M.

Alexander M. Praeterea clarus et nobilis fuit testimonio divinae scripturae. Nam multis annis ante a Daniele cap. 7. v. 6. imagine Pardi alati, etc. 8. v. 5. 21. imagine hirci volantis depingitur. Similiter a Ierem. 49. v. 19. et cap. 50. v. 44. Iurvenis divinitus armatus vocatur.

II. GENERATIO.

Natus est Alexander M. ex duabus praecipuis in Graecia familiis. Pater erat Philippus Macedonum Rex, ex Hercule ortus: Mater erat Olympias, Neoptolemi regis Molossorum filia, ex Aeacidarum gente.

NOTA.

Fabulosa antiquitas credidit, Alexaudrum a Iove Ammonio genitum esse, qui sub specie draconis aut serpentis consuetudivem cum Olympiade habuerit: et ipse Alexander gloriari non erubuit, se Iovis Ammonis filium esse; unde ipsius insignia fuere anguis, infantem vix naum et adhuc madentem sanguine ore evomens, sicur in veteribus numismatis eius sigillum reperitur; quo se Iove natum per ambages ostendebat. Unde cum Alexander aliquando ad matrem ita scripsisset: Rex Alexander Iovis Ammonis filius Olympiadi matri salutem dicit: Illa festivissime ita reseripsit; Amabo, quieseas, ne deferas me neque criminare adversus Iunonem: magnum protsus illa malum mihi dabit, cum tu me literis tuis pellicem illi esse confiteris. Gyrald. lib. 15. Histor. Deorum. Varro in fragm. Idem etiam tradunt historici de Scipione Africano, Oppius lib. 7. Livius l. 6. de bello Punico, et Gellius et Suet. lib. 1. c. 8. De Augusto Imperatore, quod ex serpentibus sint geniti Verum quis satanae ludibria in hisce non animadvertat?

III. DIES NATALIS.

Alexander M. natus est amo 1. Olymp. 106. dic 6. mensis e(katombaiw=nos, h. e. si ad Calendarium Iulianum respicias, die 6. Augusti. Quo die triplicis felicitatis nuntius Philippo patri allatus fuit. 1. Quod Parmenio praefectus eius Illyricos vicisset. 2. Quod in Olympico certamine victor declaratus fuisset. 3. Quod uxor Olympias filium peperisset. Quibus auditis, sublatis in caelum manibus, dixisse fertur: O Dii, mediocre aliquod infortunium tot tantisque hisce meis felicitatibus apponatis, oro! Facob. Sadolet. Vates affirmarimt, infantem, in cuius nativitate tergemina occurrerat victoria, fore invictum. Plutarchus. Eo ipso die templum Dianae apud Ephesios ab Herostrato incensum conflagravit. Ubi Magi per urbem quasi lymphati discurrentes, magnum eo die in cendium alicubi Asiae natum esse, vociferati sunt. Plut arch. in Alexandr. Pausan. Solin. cap. 49. Cicer. lib. 1. de Divinat. Item lib. 2. de natura Deor. pag. 156. Edition. Frobenian. ita: Concinne, ut multa, Timaeus. Qui cum in historia dixisset, qua nocte natus Alexander esset, eadem Dianae Ephesiae templum conflagrasse, adiunxit, minime id esse mirandum, quum Diana in partu Olympiadis adesse voluit, abfuisse domo. Hegesius vero Magnesius ita enuntiavit: Merito arfisse templum Dianae, dum illa in Alexandri enixu obstetricando fuerit districta.

IV. PATRIA.

Patria Alexandri M. triplex in monumentis, tum sacris tum profanis, designatur.

1. Communis vel generalis fuit Graecia: nam Daniel. 8. vers. 20. Alexander M. vocatur
[Gap desc: Greek word]
Rex Iavan, h. e. Graecorum. Praedicit ibi Daniel, quod Persarum Monarchia per Regem Graeciae, qui Alexander M. fuit, vastari debeat. Similiter Dan. cap. 11. v. 2. regnum Graecorum expresse vocatur regnum. Sic autein regnum Graecorum vocatur a Iavan, quarto Iaphetifilio, Genes. cap. 10. v. 2, 4. quem apud Graecos Ionem vel Ianum vocabant; inde etiam Graeci ipsi
[Gap desc: Greek word]
silii Ionum vel Graecorum appellantur Ioel. vers. 6.


page 312, image: s0384

2. Specialis, fuit Macedonia. Nam 1. Macc. c. 1. vers. 1. expresse dicitur, quod Alexander M. fuerit Macedo, qui venerit a terra Chittim. Verba ita sonant: *a)le/canou/ros to=u fili/ppou (uio\s2) o( *makedw/n e)ch=kqen e)k th=s *xeti+/m. Alexander (filius) Philippi Macedo, exivit e terra Chittim, et percussit Darium regem Persarum et Medorum, et regnavit pro eo primus in Graecia. Iam vero ex omnibus historiis notum est, quod Alexander M. e Macedonia venerit, cum Darium Persarum regem oppugnaret. Similiter Iesaias 23. vers. 1. ita seribit: Onus Tyri. Ululate, naves maris: quoniam vastata est a domo a veniendo, (h. e. quoniam vastata est, ut nulla domus sit reliqua) nec sit qui veniat (scil. ad eam:) de terra Chittim revelatum est eis, h. e. e Macedonia prodituri sunt Tyri vastatores.

Dicitur autem Macedonia
[Gap desc: Greek word]
CHITTIM vel CETIM, Graece *xetii+/m; Et similiter Macedones incolae istius regionis, dicuntur CHITTIM a Chittim tertio filio Iavan, vel Ionis, nepote Iapheti. Genes. c, 10. v. 4. 1 Paral. 1. v. 7.

NOTA.

Per Chitiim etiam Romani vel Itali intelliguntur, qui similiter a Chittim filio Iavan, nepote Iapheti, originem habent. Nam Suidas scribit, quod Latinus Telephi filius Chittim primus in Italiam adduxerit. Ita accipitur. Daniel. 11. 30. ubi dicitur, quod tritemes ex Chitrim contra Antiochum Epiplianem venturaesint. Ubi Romani inrelliguntur. Nam Popilius Romanorum legatus Antiochum Epiphanem ad pacem, cum Aegypti rege ineundam, cogebat.

3. Singularis fuit civitas PELLA in Macedonia sita, in qua Philippus rex et filius eius Alexander nati sunt. Unde ambo dicuntur Pellaei a Lucano et Iuvenali. Qui de Alexandro M. ita inquit:

Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis.

Item Philippus Melanchthon tale epigramma de eo concinnavit:

Aspice Pellaeum pardum, quo pulchrior alter
Non fuit in pulchro quem vicerat, orbe; nec unquam
Res similes gessit quisquam brevioribus annis.

V. PROSOPOGRAPHIA.

Color Alexandri candidus fuit, rubro tamen suffusus, praecipue in pectore et vultu: Complexio eius fervida fuit, et indoles ignea. Ex hoc igneo corporis temperamento, non tantum illi animus similis, sed etiam suavis odoris fragrantia, quam ex pectore, ore, cute, totoque corpore efflabat. Nam ex non adulterato naturae calore tum alia bona et utilia permulta, tum suavissimus odor gignitur. Quae quidem res vel hac ratione probari potest, quod casiae, tura, cinnamomum, aliaque aromata odorifera, non nisi in Arabia aliisque locis calidissimis generentur; ubi aestu solis ita percoquuntur, ut ignescant et igneos halitus exspirent. Hinc etiam corpus Alexandri septimo a morte die nulla tabe, nullo livore corruptum, sed integrum et vivido vultu repertum est; teste Curtio: et ob hanc miram odoris suavitatem Alexander M. pardo comparatur, Daniel. 7. vers. 6. Vide Praetognita in explicatione Visionis 2.

CAPUT II. DE PROGRESSV. VI.

I. ACTA PUERILIA ATQUE IUVENILIA.

ALexander annos natus 15, a patre Philippo in disciplinam Aristoteli traditus, ad eoque per quinquennium in literis et doctrinis Rege dignis institutus est. Apud hunc praeceptorem Philosophiae studia prosequutus est, adeo ut dixerit, se malle optimarum rerum scientia quam potentia antecellere. Didicit ab Aristorele Ethicam, Politicam, et secretiores scientias; quas a)kroamatika\s2, et e)poptika\s2, ab auditione et inspectione philosophi nominabant, et paucis impertiebantur. Unde cum Aristoteles libros iis de rebus edidisset, in Epistola cum obiurgavit Alexander hisce verbis: Quod a)kroamatika\s2 edidisti disputationes, non recte abs te factum est. Qua enim in re aliis praestabimus, si quibus disciplinis instituti, sumus, iam omnibus eae communes fuerint? Ego sane mallem optimarum rerum peritia, quam potentia excellee. Aristoteles se excusans respondit: Ita editas esse disputationes illas, ac si non editae essent. Nam etsi palam exstent; obscuritatis tamen plurimum illa habbere, ac difficulter sine voce praeceproris percipi posse.

In Medicina quoque non tantum Theoretica, sed etiam Practica diligenter se exercuit, et amicis aegrotantibus medicinam fecit, et curandi victusque que rationes quasdam praese ripsit.

Leonides quo que paedagogus ei a patre fuit adiunctus. Hic cum discipulum videret in pueritia valde largiter tura aris ingerentem, monuit eum, ut tum demum, cum thuriferas regiones subegisset, illo modo supplicaret. Cuius rei memor Alexander, Arabia iam potitus, misit ei navem ture onustam, exhortans eum, ut in Deos parcus esse desineret. Plinius lib. 12. cap. 14.

II. Ingenium eius tale erat, quod cogi omnino nollet; facile autem ad officium traheretur rationibus, et sermone ad persuadendum apto. De


page 313, image: s0385

quibus ingeniis aureum illud Quintiliani dictum observandum est: Mihi detur ille puer, quem laus excitet, quem gloria iuvet, qui cictus fleat. Hic erit alendus ambitu, hunc honor excitabit, hunc obiurgatio mordebit, in hoc desidiam numquam verebor.

3. Gratitudo erga Praeceptorem. Alexander praeceptorem suum Aristotelem non minus quam patrem dilexit. Unde interrogatus a quodam, quemnam plus diligeret, patremne, an vero Aristotelem? respondit ille, Aristotelem, et addit hanc rationem: Quoniam a patre accepi, ut viverem; a praeceptore vero accepi, ut bene viverem. Et ipse Philippus pater Aristotelem in summo pretio habuit. Unde ei in haec verba seripsit: Gratias ago Diis, non tam quod mihi natus est filius, quam quod eum nasci contigit temporibus vitae tuae. Spero enim, ut a te edoctus, dignus exsistat et nobis, et tanto regno. Insuper etiam praemia doctrinae praeclara et digna ei dedit. Nam Stagiram patriam eius, antea a se dirutam, instauravit; et cives, qui diffugissent, vel servirent, restituit.

4. Documenta ingenii illustria. Documenta ingenii atque industriae illustria Alexander in iuventute edidit. Cum Equum Bucephalum ferocem adeo, ut aulicorum nemo ascendere eum auderet, sic moderatus est, ut facili eo ad equitandum uteretur.

Historia ita se habet:

Equus Bucephalus Philippo regi 13 talentis venalis adductus fuerat (h. e. 7800 coronatis;) sed cum Rege inspiciente, neque sessorem, neque vocem cuiusquam admirtteret, sed in omnes insurgeret; ac propterea pro effero et inutili haberetur: Alexander, qui aderat: Qualem, inquit, isti equum reiciendum putant, quem prae mollitie et imperitia tractare nequeunt? Philippus, cum initio dissimulasset, saepe idem repetenti, et indignanti: Tune, ait, senioribus obloqueris? quasi rectius aliquid iis noveris, aut equum melius tractare possis? Equidem, respondit Alexander, commodius, quam hi faciunt, equum hunc tractaverim. Sin vero minus, inquit pater, quas tuae temeritatis poenas persolves? Pretium equi, ait, profecto pendam. Risu adhaec oborto, et mox pecunia definita, accedens ad equum habena comprehensum, adversus solem obvertit. Animadvertit enim, ideo domari equum ab aliis non posse, quod umbrae motu, quae oculis obversabatur, consterneretur: Deinde cum paululum eum palpasset, manuque inducta leniter demulsisset, sensim abiecta chlamyde, se in eum extulit, ac tuto insedit; et progressus initio leni passu, in cursum postea concitavit. Quae res sollicitudinem iniecit spectantibus: sed postquam audacter et cum gaudio, equo retro acto, rediit, omnium acclamatione sublata: Pater hoc spectaculo ita permotus est, ut lacrimis prae laetitia effusis, caput descendentis ab equo filii osculatus sit, dicens: ô fili, aliud regnum tibi par quaere. Macedonia enim te non capit.

NOTA.

Bucephalus duplicem habet Etymologiam.

1. Quando accipitur proprie; sic derivatur a bou=s2, bos, et kefalh\, caput: quod nempe capite bovis praeditus fuerit, ut vult Gellius lib. 5. cap. 2. Sic dicimus kunoke/falos2, capite camis praeditus.

2. Quando accipitur metaphorice, tum significat caput valde magnum, sicut bos habet. Sic de capitone dicimus: Ille habet caput bovis, vel bovinum, h. e. iusto maius. Nam particula, bou=, quando nominibus iungitur, est au)chtikh\, h. e. intensiva: Ita equus Alexandri bucephalus appellatur a capitis magnitudine; quod nempe caput tam magnum atque bos habuerit.

Bucephalus quando accipitur

Proprie, sic equus Alexandri ita dicitur, quod caput bovis habuerit.

Figurate, sic dicitur,

1. Ob capitis magnitudinem; nempe quod habuerit caput quasi bovis, h. e. caput magnum.

2. Ob visionem; quod aspectu torvo esset.

3. Ob imaginem; quoniam imaginem, vel insigne taurini capitis atmo impressi gerebat.

Hic autem Equus Bucephalus in deliciis Alexandri fuit, non ob capitis magni monstrositatem, sed ob fidelicatem. Quia licet nudus conscendendum se equisoni suo morigerum praeberet, tamen quando in dorso suo regiis phaleris, atque bullis ornatus erat, insidere nullum alium patiebatur: Alexandrum vero, cum vellet ascendere, sponte suâ genua submittens excipiebat. Credebatur sentire, quem veheret, sicut Curtius lib. 6. scribit.

Bucephalus quoque Alexandro fidelis in praeli is fuit. Nam Gellius de eo scribit lib. 5. cap. 2. quod, licet vulneribus altis in cervice atque in latere perfossus, tamen e mediis hoslibus Alexandrum vivacissimo cursu retulerit; atque ubi eum extra tela extulerat, ilico conciderit et exspiraverit. Et ob hanc fidelitatem Alexander Bucephalo mortuo sepulerum freri curavit, tumulumque erexit, atque in eius demortui memoriam Bucephalem Indiae urbem condidit, sic dictam ab equo Bucephalo, qui ibi cecidit in proelio, quo vicit Proum Indiae regem. Plinius lib. 6. cap. 20. Strabo lib. 15.

USUS.

Prov. 20. vers. 11. Salomon rex tale ponit Adgium: Ex studiis suis cognoscitur puer, si munda et recta siut opera eius. h. e. Ex verbis atque factis pue rorum, velut ex indubitatis argumentis, indoles eorum vel bona, vel mala perspicitur; h. e. an generosi, an vero degeneres sint futuri; aut ad quam artem naturali inclinatione ferantur, aut quodnam vitae genus olim prae ceteris sint amplexuri.


page 314, image: s0386

Exempla.

Exempla elegantissima habemus in Alexandro M. 1. Nam philippus hoc de filio suo Bucephali domitore praesagiebat, ipsum regno Macedonico nequaquam fore contentum, sed aliud maius sibi acquisiturum. Plutarch. in Alexandr.

II. Idem Alexander modo ex ephebis excedens, Babylonem ausus est atque Susa sperare, atque adeo imperium orbis terrae sibi spondere, 30000 peditum; et 4000 equitum fretus. Plutarchus.

III. Insuper Alexander puer etiamnum cum vidisset, quam feliciter parens bella gereret, nequaquam gaudebat, sed ad pueros aequales dicebat: Pater nihil mihi relicturus est. Illis contra dicentibus; Imo illa omnia, quae bello iam subegit. Quid profuerit, (inquit Alexander:) si multa hereditario iure possideo, ego autem nihil habeam, quod agam, et millitem patri similem me esse ostendam? Vides indolem in puero ad imperium plane pronam! Plutarchus in Apophthegmatis.

IV. Eidem Alexandro ad bellum pergenti suadebat Aristoteles praeceptor, exspectandam esse perfectam aetatem, et tunc bella gerenda esse. At vereor, inquit ille, ne, dum perfectam aetatem exspecto, audacem et ferventem perdam iuventurem. Ideoque ille usus fuit hoc Symbolo: *mhde\n a)naballo/menos, h. e. nihil procrastinans. Nam omnia negotia conficiuntur assiduitate. Unde ipse annis 12 rotum fere orbem terrarum domuit.

5. TEMPERANTIA. In puerili aetate temperantiae studiosus fuit Alexander. Cum enim Ada Cariae regina, amoris causa, multum quottidie ciborum et placentarum, et ad extremum quos praestantissimos coquos et pistores habebat, ei mitteret. Nihil se istis indigere, dicit Alexander: meliores enim sibi coquos a Leonida paedagogo additos, ad prandium nempe, nocturnam deambulationem; ad cenam autem, frugale prandium.

II. ACTA VIRILIA. 1. ACTA OCEONOMICA. VII.

Uxores Alexander duxit quatuor. 1. STATIRAM, Darii Codomanni filiam. 2. BARSINEN, ex qua filius Hercules ei est natus. 3. PARYSATIDA. 4. ROXANEN, ex qua suscepit filium, cui nomen Alexandri erat.

Concubinas praeterea habuit 365. iuxta Diodorum Siculum.

Coniugium Alexandri cum Roxane, eiusque occasionem, ita describunt Arrian. lib. 4. et Cur. lib. 8.

Cum Alexander beilum gereret in India, et in regionem pervenisset, cui praeerat Oxyartes nobilis Satrapa, qui Alexandro sponte se subiecit, splendido convivio ab hoc exceptus est: in quod multae virgines nobiles introductae, et in his filia ipsius, Roxane nomine, quam post Darii uxorem omnium Asiaticarum mulierum pulcherrimam fuisse, qui Alexandro militabant, iudicarunt. Hac visa, Alexander eius amore captus, nihilominus contumeliam, utpote captivae, inferre noluit; matrimonio autem, patris Oxyartae consensu, dedignatus non est, et medio cupiditatis ardore patrio more panem (hoc enim apud Macedones erat sanctissimum sanciendi coniugii pignus) quem divisum gladio uterque libabat; Credo, (inquit Curtius) eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent. Hoc modo Rex Asiae et Europae, introductam in ludos convivales matrimonio sibi adiunxit captivam, ex ea geniturus, qui victoribus imperarent. Pudebat amicos coniugis, ex captivis super vinum et panem in convivio electae; sed post Clyti caedem, libertate sublata, vultu, qui maxime servit, taciti assentiebantur.

VIII.

Inter amicos, quos habebat praecipuos, et potentissimos, Alexander omnium maxime videbatur honorare Craterum; sed omnium maxime diligere Hephaestionem. Craterus enim (inquit Alexander) amat regem; Hephaestion autem amat Alexandrum. Id Graece iucundius dicitur, filobasileu\s2 et filale/candros: sentiens, Craterum in his, quae ad regiam dignitatem pertinebant, praestare fidelem amicum: Hephaestionem vero privato quodam affectu diligere Alexandrum. Pariter itaque, licet dissimiliter amantibus, diversa ratione persolvit praemium: Craterum ornavit dignitate, Hephaestionem ad intimam admisit familiaritatem. Plutarchus in Apophthegmatis. Vide Monarch. 11.

Nam Alexander M. cum aliquando epistolam a matre Olympiade missam arcanam legeret, et Hephaestion, qui forsan assidebat, eam una percurreret; non prohibuit, sed annulum digito detractum ori eius imposuit: hac ratione silentium ei imperans, ne, quas ipsi monsttaret literas, aliis vulgaret. Plutarchus in Alexandr.


page 315, image: s0387

IX. AXIOMAI. Magnatum arcana nosse, periculosum est.

Philippides poeta comicus Lysimacho cumprimis carus fuit atque familiaris. Cui cum Lysimachus offerret liberalitatem fuam, diceretque: Quid vis tibi impertiar mearum rerum? Quodcumque voles, inquit, modo ne arcani quicquam. Significans, esse periculosum nosse Magnatum arcana; quorum si quid effutias, actum est de capite.

AXIOMA II. Arcana Regum sunt occultanda.

Angelus ad Tobiam inquit, cap. 12. vers. 8. Arcana regum occultare bonum est. Magnum hoc profecto est, arcanum Principis habere in scrinio pectoris repositum; verum verborum, quam rerum potior nobis debet esse custodia; sicut pulchre inquit Lucian. in epigrammate, quod exstat lib. 3. Antilog. Tit. 51.

Arcanis dictis linguam obsignare memento:
dictorum non maius depositum est opibus.

Nam fides sanctissimum est humani generis bonum, quod nulla necessitate ad fallendum cogitur, nulloque praemio corrumpitur. Sirach. c. 10. v. 10, 11. inquit: Si quid audisti, hoc abditum sit, et tecum sepeliatur; et habebis conscientiam quietam. Neque enim ideo tibi venter disrumpetur. Stultus autem non aliter erumpit, atque maturus fetus. Memoria aeterna dignum est, quod Q. curt. l. 4. Histor. scriptum reliquit: Persas regum arcana incredibili fide celare; non metum, non spem elicere vocem, qua occulta prodantur: Quia veteres Reges disciplinam silentii, vitae periculo sanxerunt, et linguam gravius castigarunt, quam ullum probrum. Hinc Consilium dicitur a silendo; sicut notat Hippolytus de Collibus pag. 271. ex Festo. Silentium enim optimum tutissimumque rerum administrandarum est vinculum. Valerius Maximus lib. 2. cap. 2. Et Consiliarius
[Gap desc: Greek word]
venit a Chaldaica voce
[Gap desc: Greek word]
secretum, mysterium. Unde Consiliarius vi vocis recte dicitur vir secreti. Hinc Theodoricus apud Cassiod. Senario Comiti scribens lib. 4. cap. 3. pingere videtur optimum Consiliarium: Arcana nostra morum probitate claudebas, multorum conscius; nec tamen, cum plura nosses datis, collegis gratia, superioribus humilitate, non placuisti. Erasmus lib. 8. Apophthegm. scribit; Quod quidam vir magnus, cum ei a quodam graveolentia oris exprobraretur, admodum facete responderit: Multa in ore meo occulta computruerunt. Signisicans, se arcanorum esse tenacissimum. Solent enim res in occulto congestae computrescere.

II. ACTA POLEMICA. X.

Acta Polemica Alexandri M. secundum seriem annorum, tum Regni, tum Monarchiae ipsius, ordinate perseque mur. Annos autem duodecim regnavit; quorum sex Regno, sex vero Monarchiae constituendae assignantur.

XI. ANNUS I. REGNI.

I. Alexander M. anno aetatis vigesimo, patri Philippo, a Pausania nobili Macedone interfecto, successit. Occasio necis Philippi haec erat. Cum Philippus nuptias institueret Alexandro Epirotarum Regi, atque Duces Graeciae convivio magnisicentissimo exciperet, securus omnium rerum, a Pausania nobili Macedone, cuius iniurias vindicare noluerat, trucidatur.

II. Alexander autem statim in regni initio, parenti defuncto splendidas exsequias fecit, in quibus parricidas ad tumulum parentis occidi iussit.

III. Regnum accepit post obitum patris turbidum, et periculis undique circumseptum. Nam Athenienses conspirabant cum Attalo in Asia, de Alexandro everetendo. Similiter etiam Barbarae gentes Macedonibus subiectae, iugum excutere volebant. Unde cum Macedones non mediocris metus cepisset, eorumque animos oratione suaita erexisset Alexander, ut metum omnem illis adimeret, atque in sem sui omnes pelliceret, immunitatem omnium rerum, praeter militiae vacationem, illis concessit. Quo facto tantum sibi apud cos amorem conciliavit, ut omnes dicerent, Nomen solum Regis immutatum esse, non virtutem. Q. Curtius lib. 2. pag. 9,

IV. Praeterea Alexander consilio se non deserebat, sed prudenter res suas instituebat. Nam Thessalos ante omnia sibi devinciebat, et Senatum Amphictyonum, a quibus dux Graecorum constituebatur. Athenienses, sicut primi defecerant, ita quoque primi paenitere incipiebant, et legatos ad Alexandrum mittebant, pacem petentes. Idem faciebant Thebani: quibus omnibus benigne ipse respondebat, et Senatum Graecorum Corinthum convocabat; ubi communibus eorum suffragiis Dux Graecorum coutra Persas declarabatur, et confirmabatur. Postea Attalum, Cleopatrae, quae Philippo parri nupsenat, fratrem, aemulums vum. (cuius


page 316, image: s0388

auctoritate nixi Graeci defecerant) ex insidiis in Asia per Hecataeum et Parmenionem opprimi curavit. Diodorus Siculus lib. 17.

V. Sedatis in Graecia motibus, Alexander arma in Thraciam convertit, atque Thraces, quos Autonomos vocabant, h. e. nullius imperium ac leges agnoscentes, sibi subiecit. Postea Paeoniam Illyricumque subegit, et Sirmum Triballorum regem vicit, atque ceteros Danubii accolas, quos arrianus Quados, Marcomannos et Iazygas nominat. Cum Germanis quoque pacem fecit: quos cum grandi corpore et excelso animo esse videret, quaesivit ex illis: Quidnam in rebus humanis prae ceteris extimescerrent? existimans, nominis sui magnitudinem ante omnia ipsis formidolosam videri. Illi, hoc se inprimis timere, responderunt; Ne forte caelum aliquando in se rueret. Hoc superbo responso nihil motus Alexander, tantum adiecit: Germanos superbos esse, eosque domum misit.

VI. Cum bellum gereret Alexander in Paeonia, et defectione Graecorum, inprimis autem Thebanorum in Boeotia, nuntium accepit. Quare res, ut potuit, composuit, et Thebanis bellum maxima celeritate intulit, urbemque eorum obsidione cinxit. Ante oppugnationem tamen spatium paenitentiae Thebanis concessit: Verum cum illi in rebellione perseverarent, et ad societatem armorum hortarentur omnes, qui vel libertatis amore vel odio tyranni, arderent; Alexander acriter urbem oppugnavit, et tandem expugnavit. Caesi sunt 6000. Thebani, et capti 30000. In expugnationeurbis, parci iussit Pindari vatis familiae, eiusque domui, in Musarum honorem. Postea Thebas antiquissimam Tyriorum coloniam, iuxta consilium Graecorum, diruit, et solo aequavit; captivorum 30000 sub hasta vendidit; et agros sibi datos victoribus assignavit: Quo facto magnum ceteris civitatibus terrorem incussit. Athenienses in summis angustiis erant constituti. Nam contra Regis edictum portas civitatis exulum refugiis aperuerant. Ideoque Alexander legatos misit Athenas, ut Oratores atque Duces, quorum fiducia toties rebellarent, sibi traderent, sub belli comminatione: Athenienses Demadem Oratorem ad Alexandrum mittunt; qui eloquentia sua veniam illis impetravit, et urbem Regi reconciliavit. Diodorus Siculus lib. 17. Arrian. l. 4. Plutarchus in Alexandr.

ANNUS II REGNI. XII.

In quo BELLUM PRIMUM ALEXANDRI cum Memnone, Darii Codomanni Duce, gestum est ad Granicum.

ACTA ANTE PUGNAM.

I. Alexandri M. consultatio. Alexander rebus in Graecia confectis, motibusque sedatis, de expeditione in Asiam suscipienda deliberationem cum amicis instituit. Consilium Parmenionis et Antipatri erat, ut coniuge ducta, et liberis ex ea susceptis, de successore, si quid humanitus eiaccideret, prius regno prospiceret. At ille, quia Dux Graecorum constitutus erat, posthabito eorum consilio, expeditionem illam bellicam differre noluit. Quia Symbolum eius erat: *mhde\n a)naballo/menos.

II. Aemulorum regni trucidatio. Ad bellum Persicum profecturus, omnes novercae suae cognatos, quos Philippus pater in excelsiorem dignitatis gradum evectos imperiis praefecerat, e medio sustulit; sed nec suis cognatis, qui regno apti videbantur, pepercit, ne quam, procul se absente, in Macedonia seditionis materiam relinqueret.

III. Patrimonii distributio. Postea Alexander patrimonium suum pene omne inter amicos divisit; uni pagum, alteriagrum, huic vici istius, illi portus huius reditus tribuens. Tum Perdiccas, Tibi vero, ô rex, quid reservas? Alexander, spem sibi retinere solam, respondit.

IV. Exercitûs aeparatio. In exercitu eius, quem ex Europa in Asiam duxit, erant 32000 pedites, et 5000 equites. Hac tam parvamanu, utrum sit admirabilius, quod Alexander universum terrarum orbem vicerit, an vero aggredi ausus sit, incertum est; et quidem iuvenis annum agens 20; quae aetas, cum per se soleat esse consilii, prudentiae, experientiae, auctoritatis, patientiae, constantiae, castitatis et Maiestatis expers, tantis rebus gerendis immatura et infirma esse videbatur. Narrat Suetonius, Iulium Caesarem, Gadibus cum in templo Herculis fimulachrum Alexandri M. aspexisset, quasi ignaviae suae pertaesum ingemuisse, quod ea aetate Alexander orbem subegerat, qua ipse aetate nihil tum memorabile gessisset.

V. Belli denuntiatio. Postquam Alexander in Asiam cum exercitu traiecerat, epistolam ad Darium Codomannum misit; in qua ipsi bellum denuntiavit, et simul belli causam allegavit. Epistola exstat apud Arrian. lib. 2. cuius epistolae tale est initium: Maiares vestri Macedoniam reliquamque Graeciam ingressi damnis nos affecerunt, cum ipsi nulla prius a nobis accepissent: Ego Graecorum Imperator creatus, Persarum iniuriam vindicare volens, in Asiam traieci a vobis lacessitus.

VI. Darii insolentia, et gloriatio. Darius in magno suo confisus exercitu (quippe qui constabat c 1 00 000 peditum, et 10 000 equitum; cum


page 317, image: s0389

Alexander tantum 32000 peditum, et 5000 fere equitum haberet) superbissimo et gloriosissimo titulo se Regem Regum, et consanguineum Deorum, Alexandrum vero famulum suum appellans, legationes ad Duces suos misit, iisque demandavit, ut insanientem illum Philippi adolescentulum (sic enim Alexandrum per contemptum appellabat) verberibus puerilibus graviter caesum, ac veste purpurea postea indutum, sibi vinctum traderent. At vana haec fuit insolentia: quia stulte triumphum cecinit ante victoriam.

ACTA IN PUGNA.

Memnon Rhodius, ceterique Duces Persici, omni, quo instructi erant, exercitu in Phrygiam contendentes, prope Granicum flumen castra sua ponunt, Alexandrum, dum magno animo Granicum flumen tranfit, invadunt, cruentum committitur proelium; Alexander ipse fortissime dimicat, et praestantissimos Persarum Duces sua manu occidit; quamquam non sine periculo. Nam Spithrobatem, Darii generum, qui iamiam scutum eius perfregerat, occidit: accurrit frater iacentis Rosaces, et vulnus infligit Alexandro, sed repetiturus ictum a Clito truncatur: tandem Persae in fugam coniecti sunt. Scribunt Historici Diodorus Siculus l. 17. Plutarch. et Arrian. peditum 20000, equitum 2500 in praeli occubuisse, captos ad 20000. De exercitu vero Alexandri paucos desideratos fuisse.

ACTA POST PUGNAM.

Statim post hanc victoriam magna rerum mutatio facta est. Nam Alexander Sardes urbem regiam cum ingentibus thesauris occupavit; Miletum accerrime oppugnatam deditione accepit, Halicarnassum urbem maximam magni moliminibus, et ultimo descrimine suorum, cum triarii tandem insignem operam praestitissent; expugnavit, captamque solo adaequavit. Inde totam Phrygiam et littoralem Asiam ad Ciliciam usque sibi subiecit. Diodorus Siculus lib. 17. totam quoque Cariam subactam Adae reginae, quae mandato Darii a Duce quodam Persico inde pulsa erat, restituit, eique gubernandam subiecit.

ANNUS III. REGNI. XIII.

In quo BELLUM SECUNDUM eius AD ISSUM gestum est.

ACTA ANTE PUGNAM.

1. Darii consultatio. Darius, mortuo Mem none insigni bellatore, (qui hoc unice agebat, ut totum bellum ex Asia in Macedoniam transferretur) consultans de bello, cum idoneum Ducem non inveniret Alexandro opponendum, ipse in bellum proficisci constituit. Quare conscribit exercitum 400000 peditum, et 100000 equitum, qui Babylonem conveniant, ut inde contra Alexandrum castra moveat. Diodorus Siculus lib. 17.

2. Saniorum consiliorum aspernatio. Darius bellum a se susceptum magis pro imperio, quam prudenti ex consilio gessit. Nam 1. Charidemum Atheniensem virture et omnibus artibus imperatoriis praestantem, qui eum monuerat, ne temere im perium suum in discrimen adduceret, seque ipsum Ducem obtulerat ad bellum conficiendum, propterea ei iratus, quod Persis ignaviam et timiditatem exprobrasset, intersici iussit, exclamantem, cum ad supplicium traheretur: Brevi Regem paenitentia affectum iri, atqui amissione regni iniuriae sibi factae poenas daturum; sicut Diodorus Sieulus lib. 17. scribit. 2. Similiter Amyntae Macedonis profugi consilium salutare ei datum temere sprevit. Nam Darius castris suis in Alexandrum contendens, locum elegerat Assyriae campum, planum, omnique ex parte patentem, qui et magnitudini exercitûs maxime opportunus, et ad equitatum ducendum valde commodus fuerat visus, ab hoc loco ne recederet, diligenter eum Amyntas rogabat, ne astu hostis circum veniretur. Cui cum responderet darius; Metuere se, ne Alexander fuga mature facta sibi elaberetur: ad id Amyntas: Nihil, inquit, hoc metu opus est; sed obviam ibit Alexander, ubicumque Darium esse cognoverit. Sed Darius, spreto hoc salutari Amynttae consilio, exercitum suum in Ciliciam duxit, ubi mirae viarum angustiae erant. Diodorus Siculus et Curtius. De quo Darii instituto Arrianus ita inquit; Fortasse Deus illum eo loci deduxit, ubi nec equitatus magno usui ei esse posset, nec infinita hominum pariter et iaculorum multitudo, imo vero ubi nec ipsam exercitus sibi magnificentiam ostendere poterat.

ACTA IN PUGNA.

1. Alexandri M. prudentia, et heroica fortitudc. Cum enim ille ingentes hostium copias in angustias montium deductas videret, qui locus sibi ad explicandam phalangem commodus, hostium vero copiis ob multitudinem ingentem incommodus esset; hanc Dei providentiam agnovit (inquit Arrianus) Deumque pro se pugnare dixit. Ideoque cum divino auxilio humanam prudentiam coniungens, non modo cavebat, ne ab hostium multitudine ci ngeretur; sed etiam cornu dextero sinistrum eorum praeterieus, ex obliquo in oppositos sibi


page 318, image: s0390

hostes irruebat, eosque in prima acie consistens fortiterque pugnans in fugam coniecit. Darius ubi exercitum suum dissipatum vidit, et ipse fugam capessens, equae celeritate, quam desiderium relicti pulli in bestia auxit, in sequentes evasit: siuct Arrianus scribit. In pugana autem gravi correptus siti, cum aquam turbidam et cadaveribus inquintatm bibisset, negabat unquam se bibisse iucundius, numquam videlicet sitiens biberat; uti Cicero l. 5. Tusul. Quaest. addit, Ita impletum est in eo Adagium Salomonis, quod exstat Prov. 27. 7. Anima esuriens etiam amarum pro dulci sumit.

II. Caesorum multitudo. E Persis multi duces bellicosissimi, et 130000 militum ceciderunt; cum ex parte Alexandri tantum pedites 32, equitum vero 150 desiderarentur, 504 sauciati essent: si vera Arrian. et Plutarch. scribunt. Curtius addit hoc epiphonema; Tantulo impendio ingens victoria stetit!

III. Captorum multitudo. Capta quoque est in tentorio Darii mater Sisigambis, uxor Statira, filius Ochus sexennis, et binae siliae iam nubiles, cum universa familia: et scribit Plutarchus, quod Alexander devicti Darii tentorium ingressus, visisque voluptatum apparatibus magnificentissimis, ad comites suos dixerit: Quid? num hoc est regnare?

ACTA POST PUGAM.

Alexandri clementia et continentia. Alexander cum uxorem et matrem Darii, totumque gynaeceum in luctu videret, eas humaniter salutavit, basilikw=s2 tractavit, nullque contumelia affici permisit. Nam ii s ad genua sua provolutis metum mortis dempsit, et regium cultum reddidit, virginibus baud sordidius patris dignitate matrimonium pollicitus: Orientem enim fortunam moderate tulit et prudenter Alexander, sed ad ultimum eius magnitudinem non cepit: uti pulchre Plutarchus in Alexand. inquit.

Cum uxorem Darii Stairam, quae omuium feminarum formosissima erat, et reliquas captivas forma et statura eximias videret, per iocum dixit: *ei)si\n a)lghdo/nes2 ai( *persi/des2. Persicae mulieres sunt oculorum dolores. Formae autem earum spectaculo continentiae suae pulchritudinem opponens, tamquam exanimes imagines praetermisit: Quod Persicus nuntius narrans Dario; hisce eum verbis ornavit, Alexandrum et in proeliis acerrimum, et in victoria clementem esse. *deino\n maxo/menon, xrhso\n de\ krath/sonta. Diodorus Siculus, Curtius.

Clementiam quoque admiradnam erga mortuos declaravit Alexander. Nam sepeliri, quos vellent Persarum, iis permisit, vestibus ad hoc et ornatu de praeda concessis.

ANNI IV REGNR.

XIV.

I. Anno 4 regni sui Alexander in Syriam prosectus est, ubi multos Orientis Reges obvios habuit: quorum alios in clientelam suscepit; aliis regnum abstulit, in locum eorum novis regibus substitutis.

II. Sidonem urbem occupavit, et Abdolominum regiae quidem stirpis hominem, sed hortlanum, regem Siedonis per Hephaestionem constituit; cui repentina sortis mutatio somno similis visa est. Quam historiam integram vide in Monarchia II, in Histor. Darii Hystasp. §. 3.

III. Darius Codomannus literas misit per legatos ad Alexandrum, in quibus lu/tron ei progynaeceo captivo obtulit. Quibus Alexander non leviter offensus est. Siquidem Darius in iis titulum Regis sibi tribuit, Alexandro nonitem. Idcirco contrarias literas ei misit Alexander, in quibus se Regem et Asiae Dominum appellat, et non Darium: eique indicit, ut ad se tamquam Asiae Dominum ipsemet veniat; quod si Facturus sit, promittit, se matrem, uxorem, liberos, et quicquid praeterea petierit, donaturum. Curtius l. 4. Arrianus l. 2.

IV. Cyprus insula legaros de deditione ad Alexandrum mittit: idem et aliae urbes faciunt.

V. Postea Alexander Tyrum urbem, quae impetum eius morabatur, expugnavit: ubi triplicia acta veniunt notanda.

1. Tyri bosidio. Alexandro Tyrum profiscenti Tyrii legatos obviam ei miserunt, gratulationis causa; eique auream coronam obtulerunt, quam Alexander benigne accepit: Denuntiavit autem illis, velle se urbem intrare, ad vota Herculi Tyrio reddenda. At Tyrii eum intra urbem recipere nolebant, freti societate Carthaginis et potentia Darii. Qua de causa sic indignatus est, ut excidium urbi minaretur; camque statim exercitu cinxit.

2. Tyri oppugnatio. Urbs Tyrus moenibus altis in circuitu munitissima erat, et freto rapidissimo a continenti dirempta: Alexander eam insula magno molimine peninsulam fecit, eamque continenti iunxit, et e mole in freto excitata machinis bellicis pulsabat. Nec minus segniter Tyrii sese defendebant. Inter vaia autem instrumenta in urbe ad hostem arcendum, et urbem defendendam facta, etiam arena ignita et fervens parata fuit, atque in hostes effusa; quae inter thoraces et tunicas penetrans nulla vi excuti poterat, et quicquid attingeret, perurebat. Cum autem hanc ob rem sollicitus esset Alexander, quod haec diuturna obsidio illi quasi a cursu victoriae destinatae contra Orientem, velut


page 319, image: s0391

remoraminiceret; visus est ei Satyrus in quiete eminus alludere, deinde volenti eum capere fuga elabi, tandem tamen in manus eius venire. Aristander vero eius vates ab ipso interrogatus, quid portenderet, dixit ridens, numenque Satyri dividens, *sa\ *tu/ros, h. e. tua erit Tyrus. Quod etiam evenit. Plutarchus.

3. Tyri expugnatio. Tandem Tyrus expugnata est ab Alexandro, postquam obsidio 7 menses durasset. Trucidati sunt 6000 armati, et 2000 iuvenes in litore Tyrio crucibus affixi. Curtius.

NOTA.

1. Tyrus Ebraice
[Gap desc: Greek word]
, vel
[Gap desc: Greek word]
, fuit metropolis Phoeniciae, super rupe vel petra exstructa; inde etiam sic dicta fuit. Nam
[Gap desc: Greek word]
vel
[Gap desc: Greek word]
signisicat patram. Olim insula erat 700 passibus a continenti seiuncta, sed ab Alexandro M. comportatis aggeribus continenti adiuncta. Eius eversionem Iesaias Propheta multo ante praedixit. Nam c. 23. v. 1. et seqq. nominatim vaticinatur, e terra Chittim, h. e. e Macedonia, eversorem Tyri venturum; qui suit Alexander M. Fuit urbs muntissima. unde Psalm. 45. 13. (ubi in rextu Ebraeo dicitur
[Gap desc: Greek word]
filia Tyri) Targum ita explicat: habitatoes arcis munitissimae. coluit Herculem, qui in S. Codice Tyriorum Deus appellatur. 2 Macc. 4. 18. 19. cum celebraretur quinquennale certamen Tyri, cui rex aderat, misit Iason iste scelestus spectatores, tamquam Antiocheni e Ierosolymis essent, portantes arbenti drachmas 300 ad sacrificium Herculis. Hinc patet, quod impius Iason (Pontisex Ierosolymitanus) sacrisicium valde sumptuosum in honorem Herculis, quem Tyrii ex gentili impierate pro Deo colebant, offerri voluit.

2. Tytur bis est vastata. A Nabuchdonosore Rege Babyloniorum. Ezech. 26. 7. 2 Ab Alexandro Magno. Iesaiae 23. Vers. 1, 2

VI. Cum Alexander Tyrum occuparet, quidam Satrapa genere Cutaeus, nomine Saneballetes; cui Darius Samariam gubernandam tradiderat, nacta temporis opportunitate, a Domino suo defecit, et assumptis de provincia 8000 virorum, strenumam ipsr operam in oppugnatione Tyri navavit, eidemque totam Samariam tradidit, ac postea licentiam ab eo obtinuit templi condendi in monte Garizim, qui imminet Samariae, ut generum suum Manassen, quem Nehemias e Republica Iudaeorum eiecerat, Pontisicem faceret, Nehem. 13. 28, 30 Iosephus l. 11. Antiqu Iudaic. c. 8. causam huius sacti refert: idem Iosephus ibid. c. 7. Quoniam Manasses frater Iaddi pontificis summi, duxerat Nicaso filiam Saneballeti uxorem; ideoque privatus erat Sacerdotio, quia uxorem alienigenam, quam contra legem patriam duxerat, dimittere nollet, Quare auxilio soceri templum in monte Garizim Hierosolymitano simile obtinet, in quo Samaritani Deum colere coeperunt, implacabili Iudaeorum odio, qui id contra leges patrias in gentis suae dedecus fieri, rectissime contendebant. Ubi notandum, quod iste mons Garizim sit iste, quem suppresso nomine indicavit mulier illa Sammaritana, Ioh. 4. 20, 21. dicens: Patres nostri in monte hoc adoraverunt: et vos dicitis, Quia Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet. Cui Christus respondens dixit: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque Hierosolymis adorabit is patrem. Exquibus verbis manifeste apparet, post aedisicatum templum in monte Garizim, ortam esse deinceps perpetuam de adorationis loco contentionem, inter Iudaeos et Samaritanos: illis asserentibus, esse templum Hierosolymitanum; his contra affirmantibus, esse templum in Garizim postea excitatum. Quae contentio postea perpetuo mansit; uti ex allegato Ioh. 4. capite patet.

VII. Expugnata Tyro, Gazam petit Alexander. Ibi acceptis duobus vulneribus, multoque sanguine dato, victor tandem factus est, postquam duos menses in eius oppugnatione consumpsisset. Diodorus Sicul. l. 17. Curtius l. 4. Senatus Graecorum cum Corinthi in Isthmiorum ludis convenisset, 15 legatos ad Alexandrum destinavit,qui ipsi victoriam gratularentur, et aurea corona donarent: inveneruntque eum in castris ad Gazam. Diodorus Siculus.

VIII. A Gaza infesto animo Ierosolyman tendit Alexander; sed potentia divini Numinis cor ipsius fubito mutabatur, viso Iaddo summo Pontisice; quem humanissime salutat, atque Hierosolymam pacatus ingreditur, et in templo Deo Israelis sacrisicia offert: sicut postea in cap. 5. de actis Ecclesiasticis plenius dicemus.

IX. Secunda Darii legatio ad Alexandrum. Cum Alexander adhuc in Tyri obsidione occupatus esset, Darius denuo legatos suos ad Alexandrum misit, referentes, dominum suum 10000 talentorum ei daturum, si matrem, uxorem et liberos dimitteret: praeterea si filiam suam uxorem duceret, se dotis nomine ei offerre quicuquid terrarum inter Euphratem et Hellespontum iacet. Cum autem haec legatio in Senatu bellico proponeretur, tum Parmenio ad Alexandrum dixit: Ego quidem si Alexander essem, conditionem acciperem, et finem bello imponerem, atque periculis: Contra autem respondit Alexander: Et ego ita ficturus essem, si Parmenio essem. Quia vero Alexander sum, ego mea persona dignum dabo responsum; quod tale fuit: Se neque pecuniis egere: neque partem loco torius ditionis accipere velle. Nam omnem et pecuniam, et regionem, suam esse. Darii siliam in uxorem se ducturum, si vellet, et quidem dicturum citra voluntatem Darii. Si Alexandri humanitatem experiri vellet, ad se veniret. Hoc responso cognito, Darius de compositione belli desperans, rursus se ad bellum paravit.


page 320, image: s0392

ANNUS V. REGNI.

XX.

1. Alexander in Aegyptum cum omnibus copiis intravit; ubi summo desiderio ab Aegyptiis receptus, omnesque urbes sine certamine occupavit: Quoniam Marzazes Persa, qui Aegypti Satrapa a Dario constitutus erat, spontese ei cum tota regione subiecit. Nam Aegyptii superbia et iniviis Persarum graviter exacerbati erant, quoniam Persae nonulla ex diolis suis everterant: in specie autem Artaxerxes Ochus, qui eosdem Aegyptios denuo subiugaverat, eorumquesacra, et praecipuum inter ipsorum Deos Apim, contemptui habuerat, quod factum anno mundi 3621.

2. Alexander in Aegypto Alexandriam urbem, loco opportuno versibus Homeri (ut Plutarchus habet ostenso, condidit. Circa eius aedificationem triasunt notanda. 1. Ortus. Cum alexander hanc urbem in vicinia insulae Phari conderet, eiusque muris designandis farina adspersa esset, omnis generis aves a flumine et lacu instar densae nubis locum eum occuparunt, atque ita farinam depastae sunt; ut ne tantillum quidem relinquerent. 2. Progressus. Alexandrum autem eo augurio perturbatum vates confirmarunt, dicentes: Urbem locupletissimam, et omnis generis hominum alumnam futuram esse. 3. Eventus. Sicut autem vates praedixerunt, ita evenit. Nam Alexandria progressu temporis facta est urbs longe celeberrima, tum ratione Quantitatis, quia fuit urbs amplissima, et 30 stadiorum longa: habitantium quoque in ea multitudo longe superabat degentium in aliis urbibus numerum. Diodor. Sicul. scribit: Meo, inquit, tempore dictum est nobis ab iis, qui descriptionem habitatorum facivut, Alexandriae esse capitum liberorum plus 3 00000; Regemque Aegypti rapere ex vectigalibus ultra 6000 talentorum. Tum ratione Qualitatis. Sic Alexandria erat specie longepulcherrima, in loco opportuno sita, et copia omnium victui humano necessariorum abundabat.

3. Tertiae legatio Darii ad Alexandrum missa. Ex Aegypto Alexander in Syriam rediit: cumque in castris eius Statira coniunx Darii ex collisione partus abiecti decessisset, eius mortem illacrymatus Alexander: omnique honore iuxta morem Persarum funus prosequutus est. Quod cum Dario in itinere nuntiatum esset ab eunucho, hac incredibili Alexandri sumpaqeia| et clementia permorus, Darius tertias ei literas misit: in quibus illi gratias egit, quod nihil in suos hostile fecisset; et denuo maiorem regni partem, et filiam in uxorem, et pro reliquis captivis 30000 talentorum obtulit.

Responsio Alexandri, Darii legatis data. Nuntiate, inquit Alexander, Dario, gratiarum actionem apud hostem supervacaneam esse; et me, quae fecerim, continenter et liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae meae; nec adversus calamitates, sed adversus hostium vires contendere. Deinde addit Alexander: Concederem ipse pacem, si secundus, non par mihi vellet haberi. Quoniam ut caelumduos soles: sic orbis terrarum duo summa imperia pati non possit. Diodor. Sicul. 17. Curtius lib. 4.

4. Tertiumproelium cum Dario gestum ad Gaugamela.

1. ORTUS. Darius postquam audivit admirandam Alexandri Magni clementiam, quam erga uxorem suam demortuam declaraverat, tertio pacem ab eo petiit, et optimas pacis conditiones ei obtulit: quas tamen Alexander repudiavit. Ideoque Darius, desperata transactione, tertio, et quidem duplicato conpiarum numero, bellum instauravit.

2. PROGRESSUS. Quem Curtius ita decribit lib. 4. Alexander aciem prudentissime ordinavit, eqmque versatilem: ut qui primi starent, ne circuirentur, et verti tamen atque in frontem circumagi possent: Itaque prima, non magis quam latera; non latera munitiora fuerunt, quam terga. Iustin. lib 11. ait: Macedones in ferrum cum contemptu toties a se victi hostis ruunt: contra Persae mori quam vinci praeoptant. Inter pugnandum (uti Curtius et Plutarchus scribunt) castra Alexandri direpta fuere: Quam iacturam a Parmenione nuntiatam magno consilio contempsit. Cum in ipsa acie summum rei discriumen videret; nam audito Parmenionis nuntio, actum esse de impedimentis, nisi celeriter a fronte auxilium posterioribus submitteretur, generosa haec verba protulit: Sanis consiliis excidit Parmenio, oblitus inter tumultum, quod victores hostium quoque bonis fint potitur: victis non de Facultatibus aut mancipiis, sed honeste ac fortiter pubnando de morte obeunda cogitandum fore. Ita anceps victoria stetit, donec aurigâ Darii confosso, fugiendi initium ab iis, qui Regem periisse putabant, ortum est: sic enim, nudato Dariilatere, ipse fugam capessit.

3. EGRESSUS. Diodor. Sicul. scribit, in pugna illa Persarum peditum atque equitum plures nonaginta milibus cecidisse; e Macedonibus vero circiter 500 tantum desideratos fuisse. Arrianus vero scribit, e Persis circiter trecenta milia caesa, multoque maiorem numerum captorum quam caesorum fuisse: At a partibus Alexan dri 100 ad


page 321, image: s0393

summum capita, in eo praelio desiderata. Vix ullo praelio tatum humani sanguinis fusum est.

Locus pugnae. Facta est haec pugna non apud Arbelam (ut quidam Historici volun;) sed apud Gaugamela ad Lycum flumen sita, quae vox Persarum lingua domum cameli designat: atque inde nomen hoc habere fertur, quod rex quidam antiquis temporibus camelo cursorio (quem dromedarium vocant) ex hostibus servatus, eam ibi collocaverit, pagosque et reditus certos ad curam eius destinaverit.

ANNI VI REGNI.

XVI.

I. Thesaurorum Dariioccupatio.

Darius victus ad Gaugamela, ad superiores regni Persici provincias profugit, exercitum reparaturus; sicut Diodor. Sicul. scribit: interea Alexander omnes thesauros eius regios occupavit.

1. Arbelam intravit; ubi Darii thesauros, armorumque apparatum et commeatum abundantissimum invenit.

2. Arbelâ Babylonem profectus est; ubi universa incolarum multitudo portis effusa, cum sacerdotibus et principibus vicitatis Alexandro obviam ivit, munera certatim ei offerentes, urbemque et arcem cum omnibus thesauris tradentes. Diodor. Sicul. et Curtius lib. 5.

3. Babylone recta profectus est Susas: (quae sunt metropolis Persidis in Susia, quae Persidis est pars, a Suso fluvio sic dictae, conditae a Tithone, Memnonis patre:) eam quoque urbem deditione accepit, cum ingentibus Darii thesauris, et Alexandrum regio. Diodor. Sicul. tradit, invenisse ibi Alexandrum in thesauris rgeiis auri et arbenti non signati plus quadraginta milibus talentorum, quae a multis temporibus intacta ad magni alicuius et inopinati periculi subsidium Reges servarant: praeter haec et novem milia talentorum auri sub Darica forma excusi fuisse ait.

4. Persepolin postea metropolin Persarum cocupavit, eqmave militibus diripiendam dedit, arce excepta; quam tamen postea ebrius et comessabundus, persuasus a Thaide meretrice Attica, cremavit. In arcethesauri asservabantur inde usque a Cyro congesti: Diodor. Sicul. talentorum 120000 ibi reperisse Alexandrum, scribit. Plutarchus ex aliorum narrationibus refert, tantum, quantum Susis, repertum fuisse pecuniae, et opes reliquas 10000 bibis mulorum et 5000 camelis exportatas esse.

II. Exitus Darii tragicus.

Darius ab Alexandro cum exercitu fusus fugatusque, per loca ardua atque aspera in Bactra vel Ecbatanam Mediae regiam celerrime contendit; quem alexander non minori celeritate insequitur. Bessus, ubi Alexandrum adventurum congnovit, cum Nabarzane militum Darii praefecto conspirans, aliique scelerati, Darium aureis compedibus vinctum in custodia tenuerunt; mox e custodia eductum, et sordido vehiculo, pellibus undique tecto ac clauso impositum, huc illuc raptarunt: cumque aliquandiu eum traxissent, ad extremum equum conscendere negantem, nefario scelere multis vulneribus confossum in solitudine reliquerunt; postquam vixisset annos 50, et regnasset annos 6. Diodorus Siculus, Strabo, Plutarchus, Arrianus, Iustin. Curtius.

Adhuc spirantem Polystratus Macedo forte fortuna reperit, cui postrema verba ad Alexandrum perserenda commisit: Se nullis in eum meritorum officiis maximorum illi debitorem mori; agere tamen ei maximas gratias pro beneficiis in matrem, coniugem, liberosque suos impensis: iis enim et vitam, et pristini status reverentiam ac dignitatem concessam; sibi vero a cognatis et amicis, quibus et regna et vitam dederit, illa omnia erepta esse: precarise, ut illi victori terrarum omnium imperium contingat: ultionem sceleris erga se perpetrati non solumsua, sed exempli omniumque regum causa non negligere, illi cum decorum, tum utile futurum. Iamque desiciens qavam poposcit: quam allatam postqumam bibit, Polustrato, qui eam tulerat: Quisquis es mortalium, inquit, hoc mihi extremum universae calamitutis genus accidit, ut pro tanta in me benesicio dignas tibi grates referre nequam; sed referat Alexander! Alexandro vero Dii prosumma eius in meos humanitate ac clementia; cui hoc fidei regiae dextrae pignus pro medabis. Haec dicentem, accepta Polystrati manu, vita destituit.

III. Dariisepultura.

Alexander, qui incredibili celeritate Darium insequutusfuerat, iam defuncto supervenit: visoautem eius corpore, tam indignam eo fastigio mortem lacrimis prosequutus est; demptaque sibi chlamyde illudtexit, et regio ornatum cultu Susas ad Sisygambem misit; quae eum maiorum suorum tumulo illatum regio more sepelivit. Diodorus Siculus lib. 17.

IV. Bessi supplicium.

Audiens autem Alexander, Darium a Ducibus


page 322, image: s0394

et amicis suis tam nefarie trucidatum, ad inquirendos eos exercitum submisit. Spitamenes Bessum inventum vinculis innectit, atque ita catena ligatum ad Alexandrum perducit. Quem visum Alexander vehementer excandescens, hisce verbis alloquutus est: Cuius ferae rabies occupavit animum tuum, cum Regem de te optime meritum prius vincire, deinde occidere sustinuisti? Quibus dictis Alexander eum dilacerari iussit, directis arboribus duabus in unum deflexis, quarum utrique corporis partem alligavit; unde laxatae ambae, atque impetu in altum relarae, partem utraque suam retinuere.

ANNUS I. MONARCHIAE, ET VII. REGNI ALEXANDRI.

1. Alex inder M. exstincto Dario, et una cum illo Monarchia II. quae Medorum et Persarum suit, exstincta, Monarchiam tertiam (quae Graecorum vel Macedonum appellatur) inchoavit; sicut legimus 1. Maccah. 1. 1. Alexander (silius) Philipp, rex Macedo, qui primus regnavit in Graecia, egressus de terra Chittim, percussit Darium regem Persaruni et Medorum. Haec verba non intelligenda sunt in sonsu absoluto, quasi ante Alexandrum M. nullus Rex in Graecia regnaverit: quia plures ante cum in Craecia, et specialiter in Macedonia Reges exstiterunt; uti exhistoriis profanis, inprimis autem ex Eusebio in Chronic. manifestissimum est: sed in sensu limitato, quia alexander primus rex in Graecia fuit, nempe catholicus, sive Monarcha Graecorum. Ipse enim alexander, exstincta Persarum Monarchia, axioma hoc Monarchicum ad Graecos transtulit. Locum parallelum de Cyro primo Persarum Rege liabemus in 1 Esdr. 1. 1. ubi dicitur: In anno primo Cyri Regis Persarum (ut compleretur verbum Domini ex ore Ieremiae) suscitavit Dominus spiritum Cyri Regis Persarum, etc. Hic primus annaes Cyri non accipitur absolute, quo Astyagem avum suum vicit; sed quo dicere potuit, Deum omina regna terrae dedisse sibi: uti verba edicti regii Cyri sonant v. 2. idque, devicto nondum Astyage, dicere non potuit.

Praefigurata autem est insignis haec victoria, quam Alexander M. de Dario reportavit, ante 220 annos, et praemonstata Danieli Prophetae in visione HIRCI CAPRATUM, qui adversus ARIETEM praevaluit. Nam Danielis 8. 7. 11. legitur, quod aries bicornis prostratus sit ab hirco caprarum. Ubi per arietem bicornem intelligitur Rex Medorum et Persarum ultimus, h. e. Darius Codomanus: per hircum vero caprarum intelligitur Rex Graecorum, h. e. Alexander M. interprete Angelo ipso. Daniel. 8. 20. 21. Alexander enim M. tamquam hireus caprarum Darium tamquam arietem bicornem vicit, eiusque duo cornua comminuit, h. 3. regnum Medorum et Persatum per duo illa cornua adumbratum evertit: et nemo (inquit porro Daniel) potuit arietem e manu hirici liberare, h. e. nemo Darium e potestate alexandri eripere potuit. Licet enim Darius ingentem pecuniae summam partemque regni dimidiam Alexandro offerret, tamen nihil obtinere potuit: quia alexander M. solus mundi dominus esse voluit.

2. Post mortem Darii Alexander in Hyrcaniam movit, eiusque regionis urbes omnes occupavit, usque ad mare Caspium, quod alii Hyrcanum vocant; ubi cum Thalestri Amazonum Regina, ex Rege Alexandro liberos quaesitura, 13 dies consumpsit. Curtius lib. 6. Iustinus lib. 12.

3. Alexander, devicto Dario, eiusque regno potitus, vestes mutavit, et cum illis mores suos pristinos. Nam Curtius lib. 6. Athenaeus lib. 12. c. 18. scribunt, Alexandrum diadma purpureum distinctumalbo, quale Darius habebat, capiti circumdedisse, vestemque Persicam sumpsisse: Et quamvis ille se spolia Persarum gestare diceret, tamen vere mores cum illis Persicos induisse, et superbiam habitus animi insolentiam sequutam esse, manifestum est. Unde et milites et amici tantum in eum odium conceperunt, ut illi eum relinquerent, hivero contra eum conspirarent; cuius conspirariois conscius quoque fuit Philitas, filius Parmenionis, qui ob id suspectus factus, in vincula raptus, et tormentis subiectus, cum patre Parmenione (quem Alexander prius Mediae praefecerat, et fidei eius non imperium modo, sed et thesauros in Ecbatanis commiserat; in quibus talentorum centum et octoginta milia assevabantur: uti Diodor. Siculus seribit) trucidarur. Diodorus Siculus, et Curtius.

AXIOMA. Mutatio vestitus usitati plerumque adfert mutationem animi et vitae, et andem etiam status publici

EXEMPLA.

1. Habemus hoc loco in Alexandro Magno: uti ex dictis patet.

2. Similiter in Dario Codomeanno, ultimo Persarum Rege. Hic namque vaginam acinacis Persicam mutari iussit in eam formam, qua Graeci utebantur; quod statim Chaldaei inter praesagia impetii Persici transferendi a Dario ad Graecos, quorum arma esset imitatus, recensebant, Gregoras.


page 323, image: s0395

ANNUS VIII REGNI, ET II MONARCHIAE ALEXANDRI.

1. Septentrionalium quarundam regionum subactio.

Anno 8 Regni et 2 Monarchiae Alexander regiones quasdam septentrionales nivibus aliisque caeli in iuriis horridas, et eas etiam, quae ad Caucasi montis radices iacebant, subegit. Mox in Bactrianam contendit: ubi Barbaros quosdam, Ducis sui nece perterritos, in deditionem recepit. Hac regione devicta, et Artabazo tradita, Alexander deserta Susitanorum intravit, nocturno tempore exercitumducens; qui interdiu aquarum penuria et siti miserabiliter conficiebatur. Regi ex iis, qui locum castris capiendis praecesserant, duo occurrerunt utribus aquam gestates, ut siliis suis, quos in codem agmine esse, et aegre pati sitim non igno rabant, occutrerent. Sed cum forte in Alexandrum incidissent, alter ex iis utre resoluto, vas, quod simul ferebat, subito implevit, porrigens Regi. Hic percunctatus, quibus aquam portarent: respondabant illi; Se filiis suis afferre. Rex haec audiens, poculum, sicut oblatum erat, illis reddidit, dicens: Nec slous bibere volo; nec tam exiguum poculum omnibus dividere possum; vos currite; et liberis vesiris, quod propter illos attulistis, date. Curtius.

USUS.

Laudabile est hoc alexandri factum, tum propter toler antiam, tum propter insigne boni Imperat oris exemplum: Quia suo exemplo reliquos milites ob aerumnarum aequalitatem, labores facilius fere docuit

Simile exemplum refert Curtius lib. 7. de Alexandro in India iter faciente. Cum enim exercitus per arenas solis ardore flagrantes, iter saceret: Alexander, ipse siti pressus, aegre quidem atque difficulter, pedes tamen agmen ducebat, ut reliqui milites, ob aequalitatem aerumnarum, labores facilius ferrent. Interea nonulli levioris armaturae milites, ab exercitu digressi, exiguum quendam fontem neque purum illum invenerunt; collectaque inde aqua confestim ad Alexandrum accurrerunt, velut magnum aliquod bonum Regi afferentes. Ad quem cum venissent propius, aquam galeae infusam Regi obtulerunt: Rex, ubi galeam in manum accepit, circumspiciens, quos circa se haberet Equites, demisso capite, et fixis in potum oculis, laudatis iis qui attulerant, aquam protinus in conspectu omnium in terram profudit, dicens: Si solus bibero, hosce moror instigabit. Quo facto militum animi ita conformati fuere, perinde ac si illius aquae ab Alexandro effusae potu totus exser citus refocillatus fuisset.

Simile exemplum habemus in Rudolpho I. Habsburgensi Imperatore, qui cum in bello, quod contra Ottocarum Bohemiae regem gessit, siti laboraret cum toto exercitu, ferunt rustico (qui messoribus potum ferebat) ablatam hydriam cervisia plenam, atque Imperatori oblatam. Quam cum ille vidisset; Reddite, inquit, homini vasculum suum. Nam ego exercitui, non mihi sitiebam. Sicque sua abstinentia partim exercitum eo poru refocillavit, partim ad sitis parientiam invitavit suo exemplo. Aeneas Cylv. lib. 3. commun de rebus gestis Alphonsi. Vide Monarch. IV.

2. Petrae in sogdiam regione expugnatio.

In Sogdiana regione erat petra, quae inexpugnabilis videbatur. Nam 30 stadia erat alta, unoque tantum angusto pervia aditu; in medio autem altitudinis spatio specus erat, in quo fontes plurimi manadbant, aquarum copiam barbaris suppeditantes. Praeerat ei petrae Arimazes Sogdianus cum 3000 armatorum, alimentis ante congestis, quae tantae multitudini vel per biennium supererent. Ad hanc repem accedens Alexander, eos ad colloquium evocabat; ac si se dederent, facultatem libere in domos suas redeundi illis concedebat. Arimazes nupis Praefectus eiusque milites Alexandrum false irridebant, rogantes: An Alexander volare posset, et alatos milites haberet? Quia ab aliis hominibus sibi nihil metuerent. Ad haec Alexander: Faciam, inquit, proxima nocte. ut credatis Macedones meos volare. Itaque 300 iuvenes fortissimos ingentibus promissis excitatos, per praerupta saxa et invia a tergo in rupis verticem clam conscendere fecit. Quibus visis babari, ne aestimata quidem ob terrorem paucitate, deditionem fecere. Arimazes et reliqui Duces sub ipsis petrae radicibus suspendio periere.

Ita impletum est emblema Alexandri, quod usurpare solitus est: Nihil tam alte natur a constituit, quo virtus eniti non possit (vel non adscendat.) Curtius lib. 7. Arrianus lib. 8.

3. Cliti interfectio.

Clitus erat is, qui alexandrum, ad Granicum flumen nudo capite dimicantem, clypeo suo texerat, et Rosacis dextram capiti Regis imminentem gladio amputaverat, veteranus Philippi miles, multisque rebus in bello praeclare gestis clarus: soror eius erat Hellanice, quae Alexandrum educaverat;


page 324, image: s0396

ideoque haud secus quam mater ad Alexandro diligebatur. Quare Maracandam (Sogdianorum ea metropolis erat) cum imperio dimittendus, ut homo sidissimus infidae genti praeesset, sollemni convivio exci pitur. Cum mero incaluisset, Clitus fiducia amicitiae audentior, Philippum alexandri patrem impensius laudabat, atque honorificam Parmenionis (quem Alexander interfecerat) aliorumque militum veteranorum mentionem infert, Quibus dictis Rex vehementer offensus, qui dolorem tamen pressit, contentus iussisse ut convivio excederet, cunctantem surgere, qui proxime ei accubuerant, iniecti manibus iurgantes, monentesque, abducere conabantur. Clitus cum abstraheretur, ad vinolentiam ira quoque adiecta, alta voce clamabat; Suopectore tergum illius defensum, nunc, postquam meriti tanti tempus praeteriit, etiam memoriam invisam esse: tandem Iovis Hammonis (cuius se filium Alexander assereret) roaculum illudens, Verora se quam Regis patrem (Iovem Hammonem intelligebat) dicere affirmabat. Qua linguae ferocientis intemperantia adeo excanduit Alexander, ut rapta e manibus armigeri lacea ilico eum transfigeret. Postridie vero discussa silentio noctis ebrietate, sacinoris magnitudinem sera aestimatione contemplatus Alexander, detestabile carnificis ministerium sua manu occupatum, quae vino imputari poterant, nefanda caede ultum, Servatorem sui occisum muliebriter lamentabatur; et aegre est prohibitus, quin e corpore iacentis hastam in sua redigeret viscera. Ita triduum inclusus latuit, nec prodire ad milites ausus, donec Macedones Clitum iure occisum decrevere. Plut. in Alexandr. Curt. l. 8. Iustin. l. 12. Arrian. l. 4.

4. Callisthenis Philosophi tragicus exitus.

Cum Alexander Iovis Hammonis filius se perhiberi, sibique divinos honores deferri vellet, Callisthenes philosophus, aristotelis consobrinus, homovalde morosus, moribusque aulicis minime aptus, serio illud recusavit, atque regem ob arrogantiam graviter obiurgavit; sed magno suo malo. Nam sub specie insidiarum, in quas Hermolaus allique nobiles corporis Alexandri stipatores coniuraverant, cuius tamen ille particeps non erat, magno cum cruciatu necatus est. Nam Alexander nasum illi, aures oculos, et labia praecidi iussit, perque exercitum duci, et hunc versum proclamari:

*misw= sofis2h\n, o(/sis2 ou)x au(tw=| sufo/s2.
Odi sapientem, qui sibi ipsi non sapit.

Plutarchus in Alexandro, Curtius, Arrianus lib. 4.

Monitum Politicum.

Hinc quicumque in aula versari cupiunt, ad mores aulicorum, quantum salva pietate et honestate fieri potest, sese accommodare discant. Nam

Quisquis in ambigua se non accommodat aulae
Omnibus ingeniis, non habet ingenium.

ANNUS IX REGNI, ET III MONARCHIAE.

1. Alexandri erga militem frigore correptum humanitas.

Anno IX regni Alexander in Indiam Orientalem profectus est; quod iter sub finem anni octavidecretum est, Ibi milites ex improviso frigore correpti aegre corpus a pernicie defenderunt. Forte gregariorum quispiam in Alexandri tentorium irruit, vix ad arma se sustentans, nec oculis, nec auribus competens: eum Rex ipse, quamquam tunc maxime admoto igne artus refovebat, in sede collocat sua. Ille recepto calore vitali, ut locum atque Regem vidit, trepidus surgit. Quem intuens Alexander: Ecquid intelligis, inquit, quanto meliore sorte quam Persae sub rege viviatis? Illic enim in sella regis consodisse capitale foret; tibi saluti fuit. curtius lib. 8.

2. Mophis Regis deditio.

Cum Alexander ad Indum fluvium pervenisset, naves constructas, et fluvium ponte iunctum invenit; sed Taxiles, qui cum eo foedus pepegerat, defunctus erat: Eius autem filius Mophis cum alexandro foedus et amicitiam renovat, et iussus exercitum cum elephantis adducit; quod gratissimum Alexandro accidit, et eum a parente suo Taxilem appellat, regnumque eius auget. Diodorus Siculus.

3. Certamen Alexandri et Taxilis de mutua benevolentia.

Taxiles (ut Plutarchus in Alexandr. et Curtius lib. 8. scribunt) occurrens alexandro, sic illum alloquutus est: Provoco te, (inquit) non ad pugnam, neque ad bellum, sed aliud certaminis genus: si inferior es, a nobis accipe beneficium; si superior, nobis benefacito. Cui Alexander: Atqui, inquit, ob hoc ipsum inter nos certandum est, uter benefaciendo superet alterum. Et humanissime complexus illum, non modo non spoliavit ditione, sed auxit etiam.


page 325, image: s0397

AXIOMA. Naturae heroicae hericis aliorum tum dictis, tum factis, ad virtutem instammantur.

EXEMPLA.

1. Demosthenes dolere se aiebat, si quando opisieum antelucana victus esset industria. Cicero lib. 4. Tuscul. Quaest. Verba Ciceronis haec sunt: Cui non sunt auditae Demosthenis vigiliae? qui dolere se aiebat, si quando opificum antelucana victus esset industria.

2. Themistocles nocte ambulabat in publico, quod somnium capere non posset. Quaerentibusque respondebat: Militiadis tropaeis se e somno excitari.

3. Ita Alexandro M. cum Taxiles Rex Indorum, maxima bella gerenti, omnesque sibi populos subicienti, regnum suum per legatos, si opibus egeret, libenter obtulisset; sin opibus abundaret, Alexandri opes se non recusaturum diceret: Tum Alexander, qui nec victor poterat, nec victus acquiescere, cum armis non liceret, virtute dimicavit. Non mihi, inquit, Taxiles hanc laudis palmam praeripiet, ut magnisicentia me et urbanitate superare videatur; sed luctandum nobis est. Itaque illum ego regni alterius amplitudine ac pecuniarum vi cumislatissime augeo. Vide Bodinum l. 4. de Republ. c. 5.

4. Belli cum Pro Indorum Rege gesti descriptio.

Alexander, cum exercitum in Taxilis regno resecisset, contra Porum Indorum Regem potentissimum expeditionem suscipit, qui in ulteriori Hydaspis ripa regnabat, et corporis animique magnitudine insignis erat. Hic ingentem collegerat exercitum, peditum fere 30000, currus 300, et elephantos eximio corporum robore 85, et Alexandro sese opponebat. Commisso praelio, Porus e maximo elephante pubnans, plurimos telis conficiebat; ipse quoque Bucephalus alexandri equus prosternitur: At vicissim omnium expositus ictibus, cum ad postremum non ferret vulnerum multitudinem, e bestia delapsus, captus atque ad Alexandrum est deductus; qui obviam ei ivit, cumque prior compellans interrogavit: Quid tibi a me fieri cupis? Cui Porus: Ut me, inquit, basilikw=s2 tractes. Alexander delectatus ea oratione, dixit: Hoc tibi mea causa continget; Tu, quod tua causa gratum sit postula. Omnia; inquit, in voce ba/silikw=s2 continentux. Quo responso laetior Alexander, regnum Poro restituit, et veteri amplius adiecit: atque ita eum, velut generosae mentis hominem, regie tractavit, eoque in posterum tamquam fido amico ad omnia usus est. Diodorus sicul. l. 17 Plutarchus in Alexand.

Curtius refert, quod Porus, cum victus et captus in conspectum regis prodiisset, et quaesitus ab eo esset: Quid ipse victorem de se Statuere devere censeret? respondit: Quod hic dies tibi suadet, quo expertus es, quam caduca felicitas humana sit. Plus monendo profecit, quam si precatus fuisset, Nam Alexander imperterritam animi eius magnitudinem admirans, eum in numerum amicorum recepit, et ampliori regno donavit.

5. Ubrium in India aedificatio.

Ad flumen Hydaspin duas urbes condidit alexander: unam vocavit Nicaeum, a victoriis adversus Indos partis; alteram vero Bucephaliam, in equi sui bucephali memoriam, qui eodem in loco vulneratus interiit. Plutarchus in Alexandr. Arrianus lib. 5.

6. Alexandri de ulteriori in Indiam progressu deliberatio.

Tandem Alexander, cum ad fluvium Indiae maximum Gangem venisset, advocat milites, eosque gravi oratione ad transeundum fluvium invitat. Verum exercitu flens ab eo postulabat, ut finem bellis imponeret; quoniam expeditio illa cum maxima difficultate atque ominoso discrimine videretur esse coniuncta: Quare coactus fuit victoriis metam ponere. Erexit igitur, in perpetuum victoriarum suarum monumentum, 12 aras ex quadrato saxo; et castra solito magnificentiora fieri iussit, quorum molitionibus et hostis terreretur, et posteris admiratio sui relinqueretur. Quo facto postea ad Acesionem fluvium reversus est.

7. Periculum vitae Alexandi apud Mallos.

Cum Alexander apud Mallos (qui sunt populi in India) in oppugnatione urbi solus in murum adscendisset, ipse praecipiti saltur in ipsam urbem sese immisit; ubi ab hostibus cinctus in summo vitae discrimine fuit, atque aegre a suis servatus est, Curtius lib. 9. Plutarchus in Alexandro. Diodor. Siculus lib. 17. Arrianus lib. 6. Iustinus lib. 12.

8. Calani Philosophi conflagratio.

Cum Alexander Susas venisset, Calanus insignis Indorum gymnosophista, qui Alexandrum ex India sequutus, se vivum cremari petit. Postquam enim 73 annos absque morbo vixisset, dolore alvi in Persia correptus; finem vitae suae adesse


page 326, image: s0398

statuit. Ideoque ne longo morbo perpetua vitae felicitas contaminaretur, neve multis mdeicorum Pharmacis excruciandus foret, Asexandrum rogavit, ut sibi pyram construi, et cum eam conscendisset, eam incendi iuberet. Rex hominem ab horrendo incepto posse deterrere sperans, dissuadere coepit. Sed cum eum fixum et immutabilem in sententia permanere, nec in vivis retineri posse videret, pyram iuxta Calani voluntatem exstrui et incendi permisit. Dioldor. Sicul. lib. 17. Curt. lib. 10.

ANNUS X REGNI, ET IV MONARCHIAE.

1. Alexander in urbe Stssa exercitum suum recenset, et corporis sui custodes 1000 ex Macedonibus et Persis simul elegit, et multa Persarum milia in exercitu Macedonico miscet, eo quod nibilominus Persis, quam Macedoni cuivis fidendum censeret; deinde ut hac ratione retusa Macedonum audacia exercitum in posterum obsequentiorem redderet.

2. Inde Susis abiens Ecbatanam in Media sitam prosiciscitur, ubi multum temporis recreationi exercitus tribuit, ibi ludos gymnicos et scenicos instituit. Inter hos dum continenter inserviretur potationibus, Hepaestion in morbum incitdit e carpaula, atque e vita excedit. Quem casum Alexander adco graviter tulit. ut Medicum, quem Glauciam nominat Arrianus, in crucem tolli iusserit, quod negligentius morbum curasse putaretur: cadaver Perdiccaetradidit, ut Babylonem deserri curaret, amplissimo sunere mortuum amicum fepelire cogitans, in quod plus quam 12000 talentorum impensa sunt. Curtius, Arrianus, Diodorus siculus lib. 17.

USUS I.

Alexander M. ingentem erga Hephaestinem declaravit amorem suunm, quod super mortem eius tam graviter luxerit, ut arma, aurum, argentum, et vestem Persicam pretiosam in rogum iniecerit, se ipsum et fortissimos quoaque raserit, atque piunacula urbibus dempserit: uti ex Aeliano et aliis narrat Zonaras.

USUS II.

Gentes olim mortuos suos magna pompa sepeliebant. Unde funus atque sepulchrum supremum honorem vocabant; uti videre est apud Virgil. lib. 11. Aeneid. Ammianus quoque Marcellinus sepulturam vocavit honoris supremitatem. In Aethiopia monumenta ditioribus ex auro fiebant; uti ex Horodot, lib. 3. et Diodoro Siculo lib. 3. cap. 5. patet. Apuil Aegyptros quoque maior sepuschrorum quam domorum curaerar. Ratio haec erat, quia putabant de functorum domos sempiternas, vivorum autem domicilia esse velut vitae momento transeuntis diversoria. Ita quoque Alexander in sepulturam Hephaestionis plus quam 12000 talentorum impendit, et ad oraculum Iovis Hammonis misit, consulturus de Hephaestione inter divos referendo: per omnes fines regni Persici IGNEM SACRUM, quem colebant, quique exstingui non solebat, nisi Rex defunctus esset, eo die, quo exsequias ducturus erat, exstingui iussit: variis spectaculis praeterea exsequias ornavit, ipse primus caesis victimis ad 10000 omnis generis Hephaestioni sacrificavit, et multirudinem splendido convivio excepit. Diodorus siculits.

3. Alexander Cossaeorum gentem in Media bellicosissimam, quae numquam vel Medis, vel Persis subiecta suerat, expugnat, sibiquesubicit.

ANNUS XI REGNI, ET U MONAREHIAE.

Anno XI. Alexander ex Media discedens, Babylonem versus castra movit; parvis tamen itineribus et interdum etiam quiescens, ut hac reatione exercitus resiceretur. Cum atuem in vicinia Babylonis esset, Chaldaeorum Astrologi ei occurrerunt, serio suadentes, ne urbem ingrederetur; quoniam. mortis ei periculum immineret. amicorum igitur multis in urbem missi, ipse aliquamdiu substitit, et castra metatus ducentis stadiis a Babylone, et non sine magna omnium admiratione ingressum in urbem differebat. At frequentes ad eum veniebant Graeci, praesertim Anaxagorae philosophi discipuli, qui ei persuadebant, Chaldaeorum Astrologiam et praedictiones vanas esse nec metuendas. Quare spretis Chaldaeorum praesagiis, Babylonem cum exercitu ingreditur. Ubi humanissime excipitur a civibus et legatis, qui ex tot sere terrarum orbe ibi confluxerant: universum enim orbem terrarum nomini eius terror invaserat, et multae gentes velut destinato sibi Regi adulabantur.

ANNUS XII REGNI, ET VI MONARCHIAE.

1. Alexander M. anno regni sui XII, et Monarchiae VI, Legatos, qui toto fere terrarum orbe venerant, eique coronas et munera amplissima attulerant, ordine audivit. 1. Qui sacrorum causa. 2. Qui gratulatum. 3. Qui iura postulatum. 4. Qui alios accusatum venissent. Tum primum alexander sibi ipsi et his, qui cum eo erant, universae terrae et


page 327, image: s0399

maris noti dominus visus est; ipse vero omnes in universum, ut benigna ac libei ali responsione, quantum pro re natafieri posset, accepta, laetiac bene erga se affecti dimitterentur summopere studuit.

2. Post haec Alexander, quando videbatur potentiae et felicitatis humanae summum attigisse fastigium, ad remissionem animi vitamquelaetiorem se convertit, Ecce per aliquot signa mortem sibi imminere non inaniter suspicari coepit; quae maximam animi pertur bationem ei attulerunt, adeo ut Astologorum praedictiones secum inciperet exepndere et magni facere. Ad tristes hasce cogitationes obrunendas conviviis indulger. Ubi tandem febrim contraxit. Diodorus Siculus, iustinus, Curtius. Alii dicunt, quod a Medico Thessalo convivio exceptus sit, in quo veneno propinato morbum contraxerit, quo etiam exstinctus sit: de quo in capite ultimo plenius dicturi sumus.

III. ACTA POLITICA. Quae continem speculum virtutum.

1. Eruditio, eiusque erga literas et literatos amor at que favor.

1. Aristotelem quinquennium habuit Magistrum Alexander, ad quem postea scribens: Ego, ait, optimarum rerum scientia malo, quam porentia, aliis antecellere. Bruson. lib. 3. cap. 35. Vide cap. 2. §. 7.

2. Iliadem Homeri in summo pretio habuit, adeo ut eam ad verbum edidicerit, semperque dormiens eam cum putione cervicali supposuerit; Unde eam rei militaris viati cum nominavit. Si quando in colloquiis aut conviviis incidisset de carminibus Homeri concertatio, aliis alia praeferentibus, ipse hunc versum unice praeferebat, qui est de Agamemnone scriptus Iliad. g.

)*amfo/teron basileu\s2, a)gaqo\s2, kratero\s2 te ai)xmhth/s2.
Dux bonus, atque idem validus pugnator in armis.

Dicebat quoque, se malle Homeri Thersiten esse. quam Choerili Achillem. Erat enim Choerilus Alexandri poeta non satis felix: cum quo ita pactus fuerat Alexander, ut pro quolibet bono versuacciperet Philippaeum aureum, pro malo colaphum.

Cum ad illum delatum esset scriniolum, quo nihil in gaza Darii pretiosius pulchrinsque repertum est; et quaereretur, in quem usum destinandum esset; aliis aliud suadentibus, dixit Alexander: Huic optime servandus dabitur Homerus. Sentiens, nullum esse thesaurum illo pretiosiorem. Ita visum est iuveni, qui se totum ad exemplum Achillis componebat. Plutarthus in Alexandro.

3. Pindarum poetam Lyricum tanti fecit, ut cum Thebas vastaret, Pindari aedibus inscripserit, ut Dion testatur: *pinda/rou to=u mousopoiou= th\n se/ghn mh\ kai/ete. h. e. Pindaritoetae tectum ne cremate.

4. Diogenem Sinopensem, Cynicum ex impudentia dictum, veneratus est. Cum enim Alexander Corinthi Imperator Graeciae declaratus esset, illum ad se accersivit, sed repulsam tulit. Respondit enim mordax ille Philosophus: Nilrilse Alexandro indigere, si quid sui indigeret, ad seveniret. Quo Alexander conspecto, cognitaque eius rerum humanarum derisione, dixisse fertur: Ego nisi Alexander essem, Diogenes esse vellem. Plutarchus in Alexandro. Cicer. lib 5. Tuscul. Quaest.

5. Calanus Gymnosophista Indus hoc imperii sui speculum ei ob oculos posuit. Scribit enim Plutarchus in vita Alexandri, Taxilem, Indiae Regem, Calano inter Gymnosophistas celeberrimo persuasisse, ut Alexandrum conveniret, eumque erudito aliquo philosophemate oblectaret. Paruit Calanus, et ad Alexandrum introductus corium siccum et retorridum in solum proiecit, eiu que extrema vicissim calcavit, quod uno loco pressum, ceteris extulit se: Idem circulans undique, et pedibus calcans, in qualibet parte evenire ostendit: Cum autem medium calcaret, omnes in circuita partes quieverunt. Quo symbolo monere voluit Alexandrum, ne in regni extremitatibus se contineret, sed in umbilico, h. e. in medio regni consisterer, tamquam in metropoli: sic enim eum circumiacentia facilius in officio retenturum.

6. Alexander Anaximenis Philosophi disciplina vehementer est delectatus; et sollertissimo ille et versutissimo responso Alexandrum delusit, eoque patriam suam Lampsacum servavit periclitantum. Res ita sese habet: Fuit aliquando Alexander quam maxima iniuria lacessitus a Lampsacenis concivibus Anaximenis. Quarum urbem illam expugnavit, camque quam primum evertere funditus decrevit. Anaximenes autem legatione ad eum missus obviam ei processit, Quem ubi venientem ad se videt, primo tamquam praeceptorem suum primum, et praeterea eloquentia suspectum, Rex alta voce clamat, sancte iurans; se nihil facturum, quod ille peteret: Tum ille similiter alta voce respondit: Rogo te. inquit, ô Rex, ut Lampsacum diruas. Alexander ingenii versutia delectatus, Graecae hospitalitatis memor, urbi pepercit, et aequas pacis condiriones proposuit. Pausan lib. 6. Erasmus lib. 6. Apophthegmatum.

7. Simili modo a Cratete Philosopho deceptus


page 328, image: s0400

est, de quo Erasmus in Apophthegm. ita scribit: Cratetis excelsum aniumum miror, et suspicio; qui quaerenti Alexandto: An patriam suam vellet restitui? Quid opus? respondit: Alius; cum Alexander mortuus fuerit, iterum fortasse eam diruet.

8. Plutarchus describit illustrem Alexandri M. dissertationem, quam cum 10 Gymnosophistis bello captis in India instituit. Propolsuit hisce Alexander quaestiones 10 obscuras, necem denuntians ei, qui male respondisset, iudiciumque unieorum, qui natu maximus erat, committens.

Primus interrogatus: Plures vivos, an mortuos putaret? Vivos, respondit: Mortuos enim non amplius esse.

Secundus: Terra an mare grandiores aleret bestias? Terra, inquit: quia eius portio est mare.

Tertius: Quod animal callidissimum esset? Illud, ait, quod hactenus ab homine non est cognitum.

Quartus: Quare Sabbam ad rebellionem contra se incitasset? (nam huius deficiendi auctores fuere Gymnosophistae.) Ut, inquit, bene viveret, aut male periret. h)\ kalw=s2 zh=n, h)\ kakw=s2 a)poqanei=n.

Quintus: An putaret, diem, an vero noctem esse priorem? Dies, inquit, uno die prior fuit. Rege responsionem mirante, adiecit: Implicatarum quaestionum necesse est ut implicatae essent responsiones.

Sextus: Qua ratione quis efficere posset, ut maxime diligeretur? Si potentissimus ille, ait, nec formidabilis sit.

Septimus: quomodo quis ex homine fierit possit Deus? Si quid fecerit, ait, quod homo facere non possit.

Octavus: An vita an vero mors sit robustior? Vita, inquit, quae tam multa tolerat mala.

Nonus: Quousque hominum vivere deceat? Quousque, ait, censeat, satius esse vivere, quam mori.

Tandem Alexander ad Iudicem conversus, qui decimus erat pronuntiare eum iussit sententiam. Cumque is unum alio segnius respondisse pronuntiaret: Ergo tu, inquit, primus moriere, qui ita decernis. Minime vero, ô Rex, ait ille; si modo tibi, constatas, qui primo loco eum teintersecturum dixisti, qui pessime repondisset. Quare Alexander eos muneribus honoratos dimisit, Haec Plutarchus.

AXIOMA I. Magnum decus et ornamentum est Principum, et personarum illustrium, si literis et artibus liber alibus sint imbuti.

Sicut enim poma in patera argentea sunt conspectiora: Ita Principes literati sunt conspectiores, et multo illustriores. Etenim virtus et eruditio tam bene conveniunt cum nobilitate, et illustri dignitate, quam bene gemma auro inoluditur, et rosae liliis intexuntur. Aeneas Sylvius pulchre dixit: Plebeiis argenti, Nobilibus auri, Principhibus gemmarum loco literas esse debere. Et Iudic. 5. v. 14. dicitur: De Zahulo Duces in calamo scribae. Luther. Von Zebulon seind Regirer geworden durch die Schreibseder. Eiusdem Lutheri apohthegma fuit. Die Schreib=feder muß Räiserinn bleiben.

Exempla.

I. Huc sine dubio respexit Iustinianus Imperat. quando Institutiones Iuris ita orditur: Imperatoriam Maiestatem non solum armis, sed etiam legibus armatam esse oportet, ut utrumque tempus, et bellorum, et pacis, recte guber nare possit; et princeps Romanus non solum in hostilibus proeliis victor exsistat, sed etiam per legitimos tramites calumniantium calamitates expellat. Hisce enim duobus nititur orbis, nempe ut a literis adiuventur arma, et ab armis literae sustineantur.

II. Idem sibi vult Imago C. Iulii Caesaris in Symbolis Paradini. Insistit ea mundi globo, atque altera quidem manu gladium, altera vero librum tenet, cum hac inscriptione: Ex URTO QUE CAESAR. Quae enim Caesar interdiu armatus gerebat, ea noctu togatus purissimo dicendi genere conscribebat. Huc pertinet pulchellum illud epigramma:

Fort fluvium tranans sua commentaria Caesar:
Nec, sua ne pereant, ipse perire timet.

III. Mithridates Ponti atque Bythiniae Rex inclitus, qui a Cneo Pompeio bello est victus, 22 gentium, quas sub ditione sua habebat, linguas percalluit, earumque entium omnium viris haud unquam per interpretem loquutus est; sed unicuique in sua lingua, et sermone, non minus scite, quam si eius gentis esset, respondit. Aulus Gellius l. 17. c. 17.

IV. Basilius Imperator ad Leonem filium egregium scripsit monitum politicum. c. 56. Per historias veteres ire ne recusa. Ibi enim reperies sine labore, quae alii collegerunt cum labore: atque illinc hauries a bonorum virtures, et improborum vitia, vitae humavae varias mutationes, et rerum in ea


page 329, image: s0401

conversiones, mundi huius instabilitatem, et impiorum praeci pites casus; et ut verbo complectar, malorum facinorum poenas, et bonorum proma: quorum illa fugies, ne in iustitiae divinae manus incidas; haec amplecteris, ut proemiis, quae comitatur, potiaris.

V. Fridericus II. Imp. fuit dictus polu/glwttos, et lectioni fuit deditisimus; Is dextere iudicavit, non regi recte posse populum absque doctrinae et virtutis adiumentis, quae ex libris doctorum hominum baberi possunt certisima.

VI. Alphonsus Rex spientissimus, percunctantibus, utir rei se debereplus fateretur, librisne, an armis? Ex libris, inquit, et arma, et armorum iura didici, Hac voce professus est, se libris accepta ferre omnia, prudentissimus et potentissimus heros, qui suit Rex, Regis filius, Regis nepos, et Regis frater. Ita animadvertit fructum bonarum artium, et facile colligere potuit, quam insinita mala ex illarum iactura oriantur. Aeneas Sylvius in vita Alphonsi.

VII. Robertus Rex Siciliae: Sic est, ait, vita hominum; sic sunt iudicia et studia, et voluntates variae. At ego volo dulciores et multo cariore mihi literas esse, quam regnum: et si alrerutro carendum sit, ae quanimius me diademate, quam literis, cariturum. Petrarchalib, 1. Memorabilium.

AXIOMA II. Contra autem Principes illiterati saepenumero non laudem, sed labem sibi acquisiverunt.

EXEMPLA.

Ludovicus XI. Rex Glliae noluit filium suum Carolum VIII erudiri literis, ne, dum literarum sectaretur otia, regni negligeret negotia; Deinde etiam, ne historiarum cognitione timidus redderetur, aliorum magis exempla intuens, quam suo genio obsequens. Onuphrius. Et hoc votum regis fuit omen. Siquidem filius ipsius Carolus (sicut prodidit Aemylius lib. 10.) haec tantum quinque verba, ex monito partris, latina scivit: Qui nescit dissimulare, nescit imperare: Haud dignum tanto et parente, et filio, tum factum, tum verbum. Magis probanda vox est Uladislai Bhoemiae, et Ungariae Regis, qua dixit: Non videri sibi homines, qui liter as ignorarent. Aeneas Sylvius lib. 3.

2. In historia Constatiensis memorabilis legitur historia de Sigismundo Imp. qui alias magnus literatorum fautor fuit. Hic cum Constantiae in coetu illius temporis doctissimorum virorum verba faceret, de Reip. convulsione, et horrendos schismos nominaret, et obid derisus a Cardinale Placentino fuisset: Respondit ei quidem Imperator: Sibi non placere Placentinum, quamvis aliis placeat. qui arbitretur, Imperatorem ser vire praeceptis Prisciani debere; quem, si legibus politicis solutus sit, grammaticis certe teneri non oportetat. Festive quidem hoc ipsum Imperator dixit; sed quanto satius fuisset, aliquanto plusculum operae ab illo grammaticis tributum fuisse, ne ridicula hac elusione erratum elevare coactus fuisset.

3. Facetum quo que exemplum habemus in Christophoro Cardinale Eboracensi, viro ut indocto, ita ambitioso. Hic cum, Reginaldo Polo Cardinale, et Thoma Moro Angliae Cancellario praesentibus, aliquando versum Homeri laudare vellet, quam memoria sibi excidisse diceret: Ibi Thomas Morus, ad Reginaldum conversus: *ou)de\n tro\s2 e)/pos, inquit, Nihil ad rhombum. Tum Eboracensis: Ipsissimus est, ait; verum mihi exciderat.

AXIOMA III. Principes aliique vivi illustres liter atos ament, eosque in pretio habeant.

Nam nullum illstrius est Principum insigne, nulla canorior tuba, ad laudes ipsorum ubique celebrandas, quam amor ingeniosorum et doctorum virorum.

Exempla.

1. Tempore Alexandri M. nullus fuit Philosophus, Poeta, Orator, Mathematicus, Architectus, Pictor, Sculptor, aut alius artifex praeclarus, quem ille non videret, alloqueretur, honoraret, et diraret: atque adeo nonnullis ftatuas publice curabat erigi, quo declararet publice, quanti eruditionem et virtutem faceret, et aliorum animos ad imitandum accenderet.

2. Ptolemaeus Philadelphi Rex Aegypti, incredibilem pecuniae vim in conquirendis undique libris et hominibus eruditis impendit, et quam multis muneribus Lxx Seniroes, qui Biblia Ebraea in Graecum sermonem ad ipsius postulata transtulerunt, nec non Pontificem Ierosolymitanum, affecit. Iosephus lib. 12. Antiq. Iudaic. c. 2. Clem. Alexandr. lib. 1. Strom. Eusebius lib. 5. c. 8.

3. Carolus Magnus Imper. tantopere doctorum conversatione delectatus est, ut numquam sine aliqua lectione cenatus dicatur: idque ideo secit, ne minorem animo, quam ventre delectationem perciperet. Sturcius de vita Caroli M.

4. Franciscus, I, Rex Galliae magna cum laude idem fecit: quô nemo suo saeculo artes liberales omnes vehementius amavit, aut liberalius


page 330, image: s0402

prosequutus est: prandens ac cenans loquebatur deliteris; sicut scribit Sleidanus lib. 19.

5. Theodosius M. Imper. Arsenium praeceptorem filiorum suorum admonuit, ne quem ex sublimitate eorum conciperet metum, sed illis potius ut ministris suis uterretur; quod tamen Arsenius non fecit, sed insigni modestia erga eos semper usus est. Et cum repente aliquando Theodosius ad eos venisset, et pueros quidem cum splendore magnifico considentes, Arsenium autem inter docendum adstantem reperisset: Imperator indignatus, filios suos stare, Arfenium autem sedere iussit: atque haec vere imperialia verba aeternaque memoria dignissima adiecit: Si tales se praebituri essent, ut mores vitamque suam ad disciplinam et leges componerent, propensum et illum fore, ut illis imperium in manus traderet, ad civium et subditorum commodum et utilitatem: sin minus; conducibilius illis esse dixit, ut sic privati vitam exigerent, quam doctrina nulla cum periculo imperarent.

6. Albertus Crantzius in Annal. Dan. pulcherrimum adducit exemplum de Proceribus regni Daniae, ex quo insignis eorum erga literarum studia effulsit amor. Cum Frotho III, Daniae Rex XXV, multarum gentium Domitor, et invictissimus septentriois Monarcha, qui circa nativitatem Christi vixit, mortuus esset, Proceres regni, qui summo amore et honore ob virtutem meritaque insignia eum prosequebantur, et nihil magis in votis habebant, quam ut aeternitati eum consecrarent, successionem ei decreverunt, qui carmine eum a se conscripto optime celebraret. Ex omnibus unus, nomine Hiarnus, mediocris quidem fortunae, singularis autem ingenii homo, demortui Regis sepulchrum, grandi saxo inscripto epitaphio sequenti,ornavit:

Frothonem Dani, quem logum vivere vellent,
Per sua defunctum rura tulere diu;
Principis hoc summi tumulatum cespite corpus.
Aethere sub liquido nuda recondit humus.

Et ob hoc epitaphium, suffragiis Procerum atque populi, diadema regni promeruit. Plura de amore Magnatum erga literatos vide Monarchiam nostram I, in vita Nabuchdonosoris II. pag. 90.

AXIOMA IV. Nihil magis obfuscat et obscur at Principum et Magnatum gloriam, nihilque magis eorum nominis memoriam exstinguit et sepelit, imo eos odiosos posteris saeculis reddit, quam contemptus virorum doctorum.

EXEMPLA.

I. Eutropius in historia scribit de LICINIO Romanorum Imperatore, quod ob inscitiam vix nomen suum decretis subscribere potuerit, quodque literas et literatos virus et pestem publicam appellarit, ipse pestis et abominatio orbis,

II. Ludovicus XI, Rex Galliae, tantusliteratorum et artium liberalium contemptor fuit, ut filium suum Carolum VIII. literis erudiri noluerit; ne, dum iterarum sectaretur otia, regninegligeret negotia. Onuphrius.

Verum isti homines graviter errant. Sicut enim vitis, tametsi est arbor omnium nobilissima; tamen arundinum, vallorum, arborumve infrugiferarum eget sustentaculis: Ita Magnates eruditorum, alias despectorum, opera.

Quod probe intelligens Philippus Rex Macedoniae, Alexandro filio suo auctor fuit, ne poetas aliosve rerum praestantium scriptores offenderet, qui de unoquoque libere quod vellent, commemorarent, facileque maculam inurerent. Nam genus irritabile vatum est, Multi certe, ne quid aspere dese scriberetur, formidarunt neve in aliorum stylum impingerent, et infames posteritati traderentur.

II. Clementia.

Insignis in Alexndro erga victos Clementia fuit, et in omnes etiam hostes Fides.

Exempla.

I. alexander Darii uxorem, matrem, et filias adeo benigne et magnifice habuit, ut Darius moriens ei gratias egerit, sibique de tali successore gratulatus sit. Unam eius filiam nomine Statiram ipse uxorem duxit: alteram vero Hephaestioni intimo suo amico nuptui dedit. Quocirca Alexandro mortuo, omnes eius mortem aeque ac parentis deplorarunt, ipsaque Darii mater inedia se interemit. Curtius lib. 10. describit ingentia lamenta matris, uxoris, et filiarum Darii, et haec verba subiungit: Magnum profecto indulgentiae in eam Alexandri documentum, quae, cum sustinuisset post Darium vivere, Alexandro esse superstes erubuit.

II. Uxor Darii capta, cum Hephaestionem, putans Alexandrum, quasi Regem salutasset, et cognito errore, erubesceret; Alexander eam animans: Nonerrasti, ait, Nam et hic alexander est.

III. Macaeus Darii praescctus olim, et pro eo pugnans. contra alexandrum, victo Dario, ampliore ab eo praefectura auctus: Rex, ait, olim unus erat Darius; nunc tu multos fecisti Alexandros.

IV. Qua humanitate et clementia usus fuerit erga Taxilem et Porum Indorum Reges, in anno IX. regni Alexandri dictum fuit.


page 331, image: s0403

III. Castita et Continentia.

De Alexandri Castitate et Continentia Plutarchus ita scribit: temperare sibi magis regium ducebat, quam hostes vincere: speciosissimas Darii filias, nec coniugem, attigit, nec mulierem, ante nuptias cognovit excepta Barsena, Memnonis Rhodii defuncti coniuge. De ceteris Persarum feminis pulchris ioco dicebat: Quam magni oculorum dolores sunt Persides! Ad aemulationem vero formae illarum ostentans, se victo rem concupiscentiae, sicut inanimatas signorum imagines transmittebat eas: audiens quasdam a suis vitiatas, scripsit Parmenioni, ut eos tamquam belluas natas ad corruptelas hominum puniret, et intersiceret. Ego enim, ait, non solum non vidi Darii uxorem, aut videre cogitavi; sed nec verba facientes de eius decore sustinui audire. Haec sane castitas eius admiranda fuit. Cum quidam Alexandrum hortaretur, ut Dariisilias, et uxorem, forma insigni praeditas, spectaret, respondit: Turpe est viros vincentes, a mulieribus vinci.

IV. ACTA ECCLESIASTICA.

I. BONA.

Alexander M. ministerium veneratus est, et beneficia plurima in populum Dei contulit.

Iosephus lib. 11. Antiq. Iudaic. cap. ult. ita scribit: Alexander capta urbe Gaza, mox duxit exercitum victorem hostili animo in Iudaeam. Quia Iudaei noluernat ei mittere copias auxiliares, rogati ab alexandro. Causa recusationis haec erat: Quia (inquiebant) nos, Dario vivente, cui iuravimus, alium Dominum non agnoscimus. Verum Iaddus summus Pontîfaex monitus a Deo per somnium, cum. coetu Sacerdotum et seniorum obviam processit Alexandro, ornatus habitus Sacerdotali. Quo conspecto, Alexander de equo desiliens, summum Sacerdotem reverenter salutat, ac pacem ei promittit. Interrogatus, cur tantum honorem haberet Pontifici, respondit: Ego ante hanc expeditionem Asiaticam in Macedonia vidi imaginem in somno, similem huic Pontisici, simili habitu ornatam, quae mihi victoriam et successum promisit. Postea in urbem ingressus cum exercitu, non modo hostile nihilfecit, sed etiam peracto sacrificio, templum magnificis donariis ornavit, tributa ab Ocho tyranno imposita remisit, et discedens libertatem patriae legis tenendae, et septimi anni, quo agri non conserebantur, immunitatem Iudaeis concessit.

AXIOMA. Deus corda Regum habet in manu sua, eaque pro nutu suo dirigit ad suam gloriam, et piorum salutem.

Prov. 21. v. 1. Sicut rivi aquarum; sic cor Regis in maou Domini: quocumque volet, inclinabit illud. Prov. 17. v. 7. Cum placuerint Deo viae hominis, etiam inimicos eius convertet ad pacem.

Quemadmodum enim Deus torrentes deducit, quo ipsi liburit, quos saepe nulla vis humana avertere potest: Ita etiam animos Regum et Principum habet in potestate, ut eos vel ad iram, vel ad clementiam, vel quorsum velit, inclinare possit.

Iesaiae 8. v. 9, 10. Classicum canite, populi, et vincimini; et audite universae procul terrae; Accingamini, et conteramini; accingite vos, et conteramini; inite consilium, et dislipabitur; loquimini verbum, et non fiet.

Auctor continuationis discursus Gallici pag. 7. pulcherrime seribit. Solet Deus hominum adeoque Magnatum consiliis illudendo, ea in contratium plane sinem, praeter omnium hominum exspectationem, convertere. Festinat Gnomon debilibus fretus libramentis ad horam et momenta sua; quae, si digito movere horolgii magistro visum est, in alteram circuli extremitatem inclinatur.

Exempla.

1. Laban persequebatur Iacobum iratus et furens; sed Deus illum per somnum compescuit, eique demandavit, ne Iacobo ullam vim inferret. Genes, 31. v. 24.

2. Esau, cum in Iacobum semper fuisset hostili animo, tandem ita cor eius a Deo immutatum est, ut ei obviam occurreret, inque amplexus eius rueret, praeque gaudio fleret. Genes. 33.v. 4.

3. Ahasverus, Rex Persarum potentissimus, calumniis Hamani circumventus, cum decrevisset Iudaeos perdere, mitigato animo, cognita veritate a pia coniuge Esther, evulgatum decretum regium, alioquin inviolabile, iussit rescindi et irritum esse. Esther. 8. v. 8, 13.

4. Nabuchdonosor, Rex Babyloniorum, antea erat lupus, h. e. verae religionia contemptor, et piorum atox persequutor; sed postea factus est ovis, h. e. verae religionis defensor. Dan. 3. v. 96.

5. Ministri Pontificum ad Christum capiendum ablegati, non modo re infecta domum redibant; sed et Pharisaeis ipsius in dicendo maiestatem summopere laudabant et praedicabant. Ioh. 7. v. 46.

6. Saulus e lupo in ovem conversus, Evangelii


page 332, image: s0404

doctrinam, quam olim oppugnaverat, magnostudio propagabat. Actor. 9. v. 15. Galat. 1. v. 23. de quo Prudentius in Enchirid. V. et N. T. pulcherrime seribi:

Hic lupus ante rapax, vestitur vellere molli:
Saulus qui fuerat, sit adempto lumine Paulus;
Mox vecipit visum, fit Aposolus, ac populorum
Doctor, et orepotens corvos mutare columbis.

Similiter Dn. Guilhelmus Alardus; amicus meus singularis et intimus, in Triariis lib. 1. pulchre ita scribit:

Qui lupus ante Dei Saulus vastabit ovile,
Nunc Paulus contra servat ovile lupos.

II. MALA.

Licet Alexander Hierosolymis pepercerit, Iaddum summum Pontificem honorarit, Iudaeis septimi anni tributa remiserit; tamen acerbissimum et grave eius fuit regnum Ecclesiae, cuius dignitatem et sanctitatem turpissime labefecit, et unitatem scidit, dum Daneballati Samariae Satrapae, novi templi in monte Garizim aedisicandi potestatem concessit, in quo Manasses desertor Iudaicae religionis, frater Iaddi summi Pontificis Hierosolymitani, pontifex fuit constitutus. Quare non tantum Ecclesiam Iudaicam afflixit, sed etiam potentiam Iudaeorum divisit, ne eadem concordia gens coniuncta rebellaret: uti narrat Iosephus lib. 11. Antiq. Iudaic. cap. 8.

CAPUT III. DE EGRESSV.

CIrca mortem Alexandri notalda veniunt tria: 1. *ta\ prohgou/mena. 2. *praxqe/nta. 3. *parepo/mena.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Antecedentia mortis Alexandrisunt duo: 1. Praedicitiones. 2. Praesagia.

I. Praedictiones.

1. Calani Philosophi Indi, qui Alexandro finem vitae praedixerat; sicut testatur Cicero. Cum enim conscenderet in rogum ardentem, et Alexander eum interrogaret: Si quid vellet, ut diceret: Optime, inquit; propediem te videbo. Paucis post diebus mortem obiit Alexander.

2. Chaldaeorum, qui Alexandrum urbem Babylonem ingredi volentem monuerunt per Nearchum, ne Babylonem ingrederetur. Inde enim hoc tempore periculum vitae ei portendi.

2. Praesagia.

Praesagia mortis Alexandri fuere quadruplicia.

1. ECCLESIASTICA. I. Ignis sacri in tota Asia exstinctio. Alexander enim Hephaestioni exsequias celebraturus omnibus Asiae gentibus im peravit, ut ignem, qui Persis sacer erat, exstinguerent, donec funus esset absolutum. Hocpraesagium mortis Alexandri erat. Nam apud Persas tatummodo in Regis obitu hoc fierisolebat. Ideoque subditi iussionem regiam in omen traxerunt; quasi futura Regi mors hoc omine portenderetur. 2. Hepatis hostiae sine fibris inventio. Nam Apollodorus Babylonis praefectus de ipso exta consuluit: de quo cum Aruspex ipse interrogatus ab Alexandro, factum non negaslet; cognovit Alexander, hepar hostiae absque fibris inventum esse.

2. PHYSIOLOGICA. 2. Corourum concertatio. Cum Alexander ad muros Babylonis pervenisset, corvorum examen vicit, certatium et se mutuo caedentium; quorum aliqui iuxta ipsum sunt dilapsi. 2. Leonis ab asino occisio. Non parum terruit Alexandrum et hoc prodigium, quod leonum, qui alebantur, gradnissimum et speciosissimum asinus aggressus clace impacta occidit.

3. POLITICUM. Arrianus lib. 7. scribit: Quod cum Alexander paulo ante obitum in paludibus non procul a Babylone, in quibus multa Assyriorum regum sepulchra exstructa erant, navigaret, ingens ventus obortus sit: qui regium capitis ornamentum et diadema ei alligatum abripuit: atque illud quidem, utpote gravius, in aquam procidit; istud vero vento abreptum, atundini cuidam ex iis, quae monumentis regum adnatae erant, inhaesit, quod nauta quidam inde avulsum, non manu gestavit, nenatans madefaceret, sed capiti impositum attulit. Hic diligentiae suae praemium ab Alexandro talentum accepit, sed capite deinde plecti iussus est, Chaldaeis monentibus, caput illud quod diadema regium gestasset, salvum reliqui non debere. Quod a sapientibus futuri casus prodigium habitum est.

NOTA.

Diadema Alexandri duplex fuit.

Primum fuit Macedonicum, quod ante Darium devictum gestavit. De hoc Iusinus lib. 11 ita scribit: Lysimachum desiliens equo Alexander hastae cuspide iita in fronte vulneravit, ut sanguis prius claudi non posset, quam diadema sibi demptum Rex, alligandi vulneris causa, capiti eius imponeret. Quod auspicium primum Regalis Maiestatis Lysimacho fuit.

Alterum erat Persicum diadema, nempe purpureum distinctum albo, quale Darius habuerat, Hoc alexander relictis patriis moribus disciplinisque capiti cricumdedit; sicut Q.


page 333, image: s0405

Curtius lib. 6. de gestis Alexandri scribit. At hoc a vento abreptum futuri casusprodigium fuit; ut antea dictum.

4. OECONOMICUM. Plutarchus in Alexand. scribit: Quod, cum Alexander ungendi causa vestibus se nudasset, et pila luderet, adolescentes, qui una ludebant, cum iam vestes essent recipiendae, hominem, qui captivus e carcere elapsus in regiam venerat, invenerunt sedentem in solio vestibus Alexandri et diademate regio indutum. Is interrogatus: Quisnam esset? aliquamdiu nullam vocem edidit: tandem cum ad se rediisset, dixit; Hoc sibi mandatum a Serapi: quod ubi audivit Alexander, istum hominem iussu vatum e medio sustulit, ut si quid aversi eo ostento portenderetur, in se reciperet.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a. Mors ipsa.

I. MORTIS GENUS.

De genere mortis Alexandri diversae exstant Historicorum sententiae.

1. Quidam (curtius, Diodorus Siculus, Iustinus l. 12.) sentiunt, ipsum veneno periisse, cuius mentionem nemo ausus fuerit facere, propter Antipatri, qui venenum subministrasse credebatur, potentiam.

2. Contra Plutarchus hoc refutat, affirmatque, sese diarium morbi Alexandri legisse, in quo, quomodo se singulis diebus in paroxysmo febrili habuerit, perscriptum fuit. Et addit Plutarchus, quod decimo morbi die perierit, die vigesimo secundi Daesii: qui nobis fere est dies 18 Aprilis, cum vixisset annos 32, menses 8; ut habet Arrianus: et regnasset annos 12, menses 7, ut habet Diodorus Siculus; paulo antequam secundus annus Olympiadis 114 inciperet.

USUS.

Hinc intelligimus quomodo intelligenda sint verba Dunielis 8. 8. Hircus caprarum factus est magnus nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum. Nam quando CORNU FRACTUM dicitur, mors Alexandri violenta intelligitur: quia ipse in flore aetatis, cum vixisset annos 32, et menses 8, et esset robustissimo corpore, et validissimis animi viribus, praeter suam omniumque hominum opinionem, quasi violentissimo quodam telo percussus interiit: idque vel crapula, ut vult Atheneus; vel veneno, ut volunt alii, nempe Curtius, Diodorus Siculus, et Iustin.

DUBIUM I. CHRONOLOGICUM de annis vitae Alexandri.

Controversia de annis vitae Alexandri, apud Chronologos, aliosque viros doctos, et patres sanctos, occurrit.

1. Eusebius in Chron. et Cicero Philipp. 5. scribunt, Alexandrum vixisse annos 33.

2. Arrianus scribit, Alexandrum vixisse annos 32, et menses 8.

3. Hieronymus super caput 11 Danielis scribit, eum veneno periisse anno aetatis 32.

Resp. Disting. inter supputationem definitam et indefinitam.

Arriani supputatio est definita, qua anni vitae Alexandri praecise et plene describuntur. Nam verissima est Arriani Historici accuratissimi sententia, quod Alexander vixerit annos 32, et menses 8.

At supputatio Eusebii (cum quo sentit Cicero) et Hieronymi est indefinita: quia non expresse designant, utrum annos completos, an vero incompletos intelligant. Quare dicimus, quod Eusebius et Cicero intelligant annos semiplenos, h. e. non plenos et solidos. Quia iuxta accuratam Arriani descriptionem anni XXXII. mensem octavum non excessit. At contra Hieronymus, qui scribit Alexandrum periisse anno aetatis 32, intelligit annum 32 plenum, et solidum, et 33 omittit ut imperfectum.

*p*o/*r*i*s*m*a.

Hinc patet, errare Iustinum, qui scribit, Alexandrum 34 annos natum obiisse: similiter errat Rupertus Iustinum sequutus, qui lib. 9. de victoria verbi Dei cap. 14. statuit, Alexandrum natum annos 33, superque mensem unum e rebus humanis excessisse.

DUBIUM II. CHRONOLOGICUM de annis regni Alexandri.

Similiter Chronologi et scriptores Ecclesiastica de annis regni Alexandri inter se discordant.

1. In lib. 1. Macc. 1. 8. scribitur, quod Alexander 12 annos regnarit.

2. Alii historici scribunt, quod annos 12 regnarit, et aliquot menses, qui secundum Eusebium sex, secundum Diodor. Siculum 7, et secundum Arrianum vero 8 fuerunt.

3. Titus Livius in lib. 45. scribit, Alexandrum 13 annos regnesse.


page 334, image: s0406

Resp. 1. In libro Maccabaeorum regno Alexandri 12 anni assignantur: ubi anni pleni et solidi intelliguntur, suppressis, qui superfuere, mensibus.

2. Livius, quando 13 annos regno Alexandri tribuit, synecdochice loquitur, nempe partem anni 13 pro anno numerans.

3. Omnium autem verissima est sententia Arriani, qui diligentissimus Historiae Alexandri M. scriptor fuit, tribuentis regno Alexandri 12 annos cum 8 mensibus.

*p*o/*r*i*s*m*a.

Hinc patet, errasse patres quosdam et Historicos, qui in annis regni Alexandri designandis peccarunt, vel in defectu, vel in excessu.

1. Tertullianus erravit, qui in libro contra Iudaeos scribit, Alexandrum regnasse 12 annos.

2. Strabo lib. 15. et A. Gell. lib. 17. c. 21. errant, tribuentes regno Alexandri 11 annos.

3. Iustinus lib. 12. errat, quod Alexandrum 14 annos regnasse scribit.

4. Clemens Alexandrinus in lib. 1. Strom. regnum Alexandri usque ad annum 18 extendit: Sed falso.

2. Oratio *p*r*o*a*g*w/*n*i*o*s.

Iustinus lib. 12. mortem et orationem proagw/nion ipsius ita describit: In comessatione accepto poculo, media potione repente veluti telo confixus ingemuit, quarto die indubitatam mortem sentiens, agnoscere se fatum domus Maiorum suorum ait: Nam plerosque Aeacidarum intra 30 annum defunctos. Tumultuantes deinde milites, insidiis periisse regem suspicantes, sedavit: osculandamque dextram suam flentibus porrexit. Cum lacrimatentur omnes, ipse non sine lacrimis tantum, verum etiam sine ullo tristioris mentis argumento fuit, ut quosdam impatientius dolentes consolaretur, quibusdam mandata ad parentes eorum dedit, adeo sicut in hostem, ita et in morte invictus animus fuit. Dimissis militibus, amicos circumstantes percunctabatur, videanturne similem sibi reperturi Regem? Tacentibus cunctis, tum ipse, nehoc nesciat, ita illud scire vaticinariquese ac pene videre oculis dixit: Quantis caedibus mortuo sibi sit parentatura Macedonia. Ad extremum Hammonis templo condi iubet corpus suum. Cum deficere eum amici viderent, quaerunt: quem imperii faciat heredem? Respondit: to\n kra/tison, dignissimum. Hac voce, velut classicum inter amicos cecinisset, aut malum discordiae misisset, ita omnes in aemulationem consurgunt. Sexta die praeclusa voce exemptum annulum digito Perdiccae tradidit.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o*m*e*n*a.

1. Sepultura.

Circa quam duo sunt notanda.

1. Tempus. Diodor. Sicul. l. 18. scribit, quod Aridaeus Alexandri frater brennium fere consumpserit in adornandis exsequiis Alexandri M. Cum autem OLYMPIAS, Alexandri mater, defuncto filio, audivisset, eum tam longo tempore sepulchro carere; graviter ingemiscens atque acerbissime plorans, exclamavit: O fili, cum inter caelites locari volueris, et id perficere summo studio conatus sis, nunc neque illorum quidem, quorum omnibus mortalibus aequale et par ius est, particeps fieri potes terrae sepulturaeque? Et sic simul infortunium suum luxit, simul etiam fastum et immanem filii superbiam taxavit; sicut Aelian. l. 13. c. 30. scribit.

2. Locus. De loco sepulturae Alexandri variant Historici. 1. Pausanias in Atticis (sic inscribitur primus historiae eius liber) refert, quod Ptolemaeus Lagi rex Aegypti, Alexandri cadaver, quod Aegas portabatur, acceptum Macedonico ritu Memphi condiderit. 2. Diodor. Sicul. lib. 18. tradit, quod, cum Aridaeus biennium fere consumpsisset in adornandis exsequiis Alexandri M., tandem corpus eius cum magna pompa in Aegyptum transtulerit, ubi cum magno apparatu acceptum a Ptolemaeo, qui aedificato sacello illud Alexandriae deponendum et conservandum censuerat, donec ad Hammonem, data occasione commoda, deferri posset.

Conciliatio.

Cum Alexander in urbe Babylone mortuus esset, cadaver illius a Ptolemaeo Duce eius Memphi primo repositum, paucos post vero annos ex urbe Memphi Alexandriam in aureo curru translatum est.

2. Epitaphium.

Statuae eius adscriptus est hic versiculus:

*ga=n u(p) e)moi\ ti/qemai. *zeu\s2 de\ *o)/lumpone)/xei.
Terram mihi subicio: Iuppiter vero caelum habet.

NOTA.

Lysippus quo amplitudinem imperii Alexandri exprimeret, vivente adhuc Alexandro, finxit eum ex aere, caelum su: pina facie suspicientem, subiectis hisce versiculis:

Aereus in caelum spectans, sare, quid aiat
Iuppiter: asserni terram mihi; tu assere caelum.

Quo invento Lysippi adeo delectatus est Alexander, ut se fingi ab alio, quam ab uno Lysippo, publico edicto vetuerit.


page 335, image: s0407

AXIOMA I. In multis familiis hoc accidit, ut tertius aut quartus haeres fuerit ultimus.

EXEMPLA.

1. Davidis regis potentia floret cum Salomone: quo mortuo, regni fit dilaceratio, amissis 10 tribubus, quae peculiare regnum condiderunt in Samaria. 1 Reg. c. 12.

2. Cyri potentia post Cambysen filium transfertur in alium heredem; non ortuma Cyro, nempe Darium Hystaspem.

3. Philippi Macedonis, quem Macedonici regni vindicem, instauratorem, atque amplificatorem, fore Sibyllina oracula, multo antequam nasceretur, monuerant.

*u(mi=n koirane/wn a)gaqo\n kai\ ph=ma fi/lippos.
Commoda nunc pariet regnans, nunc damna Philippus.

Huius, inquam, inchoata felicitas cum Alexandrofilio completur, et desinit; quo mortuo dividitur regnum eius inter duces Alexandri.

PARAENESIS.

Quare vanae et inanes sunt curae parentum, qui unice id satagunt, ut liberis amplum relinquant patrimonium; sicut non tantum exempla quottidiana privatorum hominum, sed etiam historiae summorum Regum testantur.

Exempla.

1. Immensae erant opes et divitiae Darii Codomanni, Regis Persarum; verum illae non ad posteros eius, sed ad Alexandrum Magnum et Macedones translatae sunt.

2. Similiter de regno Alexandri M. Daniel Prophetac. 11. v. 4. vaticinatur. Et cum steterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quatuor ventos, sed NON IN POSTEROS EIUS, neque secundam potentiam ipsius qua dominatus est: quia evelletur regnum eius, et ALIIS PRAETER ILLOS (legitimos heredes) erit. Sensus est: Corruet Alexandri Monarchia, eiusque partes diripientur ab iis, ad quos nullo hereditario iure spectabant. Quia quatuor Alexandri Magni Duces, ipso defuncto, diviserunt inter se Monarchiam, et constituerunt inter se quatuor distincta regna. Nam Antipater Graeciam et Macedoniam, Antigonus Asiam, Seleucus Syriam, et Ptolemaeus Aegyptum occupavit. Sed tamen hi Reges simul iuncti, non regnarunt secundum potentiam illius (Alexandri) qua dominatus est; ut c. 11. v. 4. Daniel ait, hoc est, non habuerunt prioris regni maiestatem; prout Angelus explicat Daniel. 8. 22.

AXIOMA II. Ecclesiastae 1. 2. Vanitas vanitatum, (dicit Ecclesiastes) et omnia vanitas.

Vox Ebraea
[Gap desc: Greek word]
Vanum, vel Vanitas, notat illud, quod fragile est, caducum, fluxum, mutabile, et perpetuis casibus obnoxium. Sensus est: Extrema vanitas omnium hominum mentes occupavit. Nam illa mundana, quibus homines multum tribuunt, et in quibus spem suam ponunt vana, incerta, et mutabilia sunt; ut: opes, honores, dignitates, forma, robur corporis, aliaque bona terrena. Quare omnes illi mortales turpiter falluntur, quod in rebus illis mundanis sive mundum ipsum supra et infra, sive se ipsos foris et intus, sive quaecumque in mundo geruntur, spectes, invenire se posse sperant firmum quippiam, in cuius adeptione secure acquiescant: quoniam omne mundanum est vanum; sicut Iesaias ait cap. 40. v. 6. Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flosagri. Ideoque omnia mundana intuentes merito exclamare licet:

O vanitatum vanitas!
Terrena cuncta perfida,
Mundana cuncta sordida,
O vanitatum vanitas!
O vanitatum vanitas!
Terrena cuncta noxia,
Mundana cuncta pessima,
O vanitatum vanit as!
O vanitatum vanitas!
O misera terrena omnia,
O umbra mundana omnia,
O vanitatum vanitas!

Exempla.

1. Gilimer Rex Vandalorum a Bellisario victus, et in monte conclusus, petiit sibi ab amico mitti citharam, et panem unum, et spongiam: significans, se ad eam redactum fortunam, ut opter integrum panem videre et gustare, quod diu iam nullum coctum vidisset panem; Spongiam sibi necessariam esse ad abstergendas lacrimas; citharam vero, ut praesentem calamitatem flebilibus numeris leniret et demulceret. Tandem inopia victus se dedidit Bellisario, qui illum Constantinopolin vinctum catenis, una cum uxore et regia familia in triumphum abduxit. Qui cum Imperatorem sublimisolio sedentem conspicatus, ac demum se ipsum


page 336, image: s0408

in quod fatum pervenisset, consideravit, pleno ore risit, addito hoc Salomonis adagio: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Interrogatus, cur rideret? dixisse fertur: Se ridere fortunae humanae vicissitudines, ut qui modo Rex fuisset, iam serviret. Procopius in Vandalia.

2. Similiter in Alexandro M. speculum miseriae et mundi fallaciae habemus. Nam ab iis, quos ipse aluerat et evexerat, tota familia Alexandri post mortem illius funditus deleta est. Cassander enim Antipatri filius, qui adolescens apud Alexandrum educatus erat, interfecit Olympiadem Alexandri matrem: deinde Roxanen et filium eius Alexandrum, et alterum filium Herculem 14 annorum, ex Barsine natum. Hanc gratiam alumnus Principi bene de se merito reddidit. Pausan. in Boeot. de Cassandro. Iustinus lib. 15.

Elegans epigramma Ovveni:
Defleret mores, si viveret Heraclitus,
Nostraque rideret tempora Democritus;
Quamquam ad ridendum curas et inania mundi
Splenis Democritus non satis unus habet;
Ad casus hominum lacrimarum rore rigandos,
Heraclite, oculi non satis ambo tui.

MONARCHIA DIVISA.

Monarchia tertia divisa dupliciter consideratur; 1. Ingenere. 2. Inspecie.

IN GENERE.

Divisio Monarchiae Tertiae in genere quadrupliciter consideratur: 1. Originaliter. 2. Materialiter. 3. Formaliter. 4. Finaliter.

I. ORIGINALITER.

Sic divisio Monarchiae tertiae consideratur ratione causae efficientis; eiusque tum primae, tum secundae.

Causa prima et summa divisionis huius Monarchiae fuit Deus. Ipse enim mutat tempora et oportunitates: ipse removet Reges, et stabilit Reges. Daniel. 2. 21. h. e. Deus regnis constituit certa atque definita tempora, quam diu durare debeant; eademque oportuno tempore, quando ipsi visum fuerit, iterum transfert: Deus praefinit statuta tempora et terminos habitationis hominum. Act. 17. 26. Quare nullus Rex aut nulla gens existimet, hereditario iure terram sibi esse traditam, cum nutu Dei supremi Gubernatoris mundi facile excuti possit: Quia Deus est iudex, qui hunc humiliat, hunc autem extollit. Psalm. 75. 7.

Exempla.

1. De Belsazare ultimo Babyloniorum Rege legimus Daniel. 5. 25, 26, 27, 28. quod manu prodigiosa e pariete aulae eius regiae prodeunte, haec verba scripta sint: Mene, Mene, Tekel, Phares. Explicatio Danielis haec est; Mene (h. e. numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud) Thekel (appensus es in statera, et inventus es levis, h. e minus habens) Phares. (divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis.) Quibus verbis significatum est, quod omnibus regnis terrae certa periodus divinitus sit constituta, quam transcendere haud possunt: Hac enim exacta, perit Regum auctoritas; qua amissa, fit mutatio regnorum.

2. Similiter divisio regni Alexandri non casu, sed fato, h. e. divinitus contigit. (sicut praedictum est Daniel. 8. 8. Hircus caprarum (h. e. Alexander) Magnus est factus admodum; et cum roboratus esset, fractum est cornu illud magnum, (h. e. Alexander M. violenta morte periit) et enata sunt (adscenderunt) quatuor cornua loco illius, iuxta quatuor ventos caeli. (h. e. regnum eius in quatuor regnadivisum.) Et Daniel. 11. 4. vaticinatur de regno Alexandri hoc modo: Et cum stiterit, conteretur regnum eius, et dividetur in quatuor ventos, sed non in posteros eius, neque secundum potentiam eius qua dominatus est; quia dividetur regnum eius, et aliis praeter illos (legitimos heredes) erit. Ex quibus vaticiniis constat, quod Deus supremus mundi iudex regnum Alexandri diviserit, aliisque dederit.

De causa secunda divisionis regni Alexandri disceptatur inter scriptores sacros et profanos, quisnam regni eius divisor fuerit, anne Alexander ipse adhuc vivus, an vero successores post mortem eius regnum inter se diviserint.

1. Macc. 1. 6, 7. legitur, quod Alexander ipse adhuc vivus regnum diviserit. Nam ita sonant verba: Postea Alexander decidens in lectum, cum agnosceret se in morte esse, accersivit pueros (h. e. administros) suos gloriosos, qui una cum ipso erant educati a pueritia, et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.

At contrarium scribunt Historiciprofani; ut Iustinus, Curtius, Diodorus Siculus, Arrianus: atque confirmant, hanc fuisse causam tantae aemulationis, tantae discordiae, et tam atrocium bellorum, quae inter Principes Alexandri gesta sunt, quod nemine ab Alexandro imperii herede nominato, omnes in eius cupiditatem exarserint: quoniam omnes aequales haberi, neque superiorem agnoscere ex commilitonibus vellent. Nam ita scribit


page 337, image: s0409

Iustinus lib. 12. Cum deficere Alexandrum amici eius viderent, quaesiverunt, quem imperii faceret heredem; quibus respondit, to\n kra/tison, dignissimum. Hac voce, velut bellicum inter amicos cecinisset, aut pomum Eridos misisset, ita omnes in aemulationem consurgebant, et ambitione vulgi tacitum favorem militum quaerebant.

Conciliatio.

I. Rabanus locum ex 1 Macc. 1. 6. ita explicat: Alexander, cum adhuc viveret, regnum suum pueris gloriosis divisit, hoc est, dividendum reliquit.

II. Franciscus Iunius super 1 Macc. 1. ita explicat: Alexander cum adhuc viveret, administris suis gloriosis regnum suum divisit, h. e. administrationem regni. Nam alioqui duos habebat heredes filios, Alexandrum et Herculem, ex Roxane et Barsine uxoribus natos.

III. Iustinus lib. 12. scribit: Sexta die Alexander praeclusa voce detractum digito annulum Perdiccae tradidit; quae res gliscentem amicorum eius dissensionem sedavit. Nam etsi non VOCE nuncupatus haeres, INDICIO tamen electus esse videbatur. Curtius addit lib. 10. quod in Concilio Ducum Alexandri, ad deliberandum de successore eius coacto, quidam nomine Aristonus dixerit: Videri sibi manifesto indicio declarasse Alexandrum, quem vellet post mortem suam imperio suo praeesse, nempe cui ipse annulum suum tradidisset. Quocirca videri sibi summam imperii sui ad Perdiccam deferri oportere. Et subiungit Curtius, non dubitavisse ceteros, quin vera ille dixisset: Simulabant tamen, non aequo animo ferentes, quemquam sibi suorum commilitonum praeponi. Verba Curtii haec sunt: Aristonus orsus est dicere: Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum, voluisse, optimum deligi: iudicatum ab ipso optimum Perdiccam, cui annulum tradidisset: Nec enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentem oculos ex turba amicorum delegisse cui traderet: placere igitur summam imperii ad Perdiccam deferri: Nec dubitavere, quin vera censeret. Itaque universi in medium procedere Perdiccam, et regis annulum tollere iubebant. Haec Curtius. Quare Perdiccas tanta sibi ab Alexandro potestate data, provincias, quaesub imperio eius erant, Principibus atque Ducibus divisit, simul ut removeret aemulos, et munus imperii beneficii sui faceret; uti Iustinus lib. 13. scribit.

IV. Quare decisiva nostra sententia haec est; Distinguendum esse statuimus inter divisionem regni immediatam et mediatam. Alexander regnum suum inter Duces suos non divisit a)me/sws2 et immeditate: verum Perdiccam Proregem constituit, annulo ei tradito, inque eum omnem potestatem contulit. Nam tribus modis voluntatem nostram declarare possumus. 1. *r(hmatikw=s2, per expressa verba. 2. *grammatikw=s2, per scripturam. 3. *sumbolikw=s2, per symbola externa. Hoc postremo modo Alexander declaravit, se Perdiccam Proregem constituisse: quoniam annulum digito exemptum ei tradidit. Quare recte dicitur, Alexandrum regnum suum inter Duces divisisse, licet non a)me/sws2, tamen e)mme/sws2, quia dando Perdiccae annulum suum, hoc velut signo significavit, quicquid ab ipso fieret, tamquam sua potestate et auctoritate, voluntatequefactum oportere. Iam quia constat, Perdiccam regnum Alexandri post mortem eius inter Duces divisisse tamquam Proregem, recte dicitur, ipsum quoque Alexandrum e)mme/sws2 regnum inter Duces divisisse.

II. MATERIALITER.

Quaestio hic sese offert: In quotnam regna Monarchia III post Alexandrum sit divisa.

Divortia sententiarum hic sese offerunt.

Daniel 8. 8. inquit, quod Monarchia tertia in quatuor regna sit divisa. Nam ita sonant verba Danielis; Hircus caprarum (Alexander) magnus factus est admodum; sed cum roboratus esset, fractum est cornu illud magnum, et adscenderunt conspicua CORNUA QUATUOR, in quatuor ventos. v. 21. Hircus autem ille villosus est Rex Graeciae. Cornu autem magnum interiectum oculis eius est rex primus. v. 22. atque hoc fracto, consurgunt QUATUOR pro illo, QUATUOR REGNA ex sua gente assurrectura, sed non in robore illius. Idem confirmatur Dan. 11. 4.

Contra autem Historici profani tradunt, regnum Alexandri post mortem eius in 10 provincias divisum esse.

Babylone, inquiunt, post defunctum Alexandrum, consilia instituuntur, de administrando regno; et tandem concluditur; ut PHILIPPO ARIDAEO fratri Alexandri, cui tamen sana mens non constabat, tutor adderetur PERDICCAS, et reliquis Ducibus provinciae regni administrandae darentur. PTOLEMAEO LAGI datur Aegyptus, PYTHONI Media, EUMENI Paphlagonia, Cappadocia et vicinae, ANTIGONO Lycia, Pamphylia, Phrygia maior, CASSANDRO Caria, MELEAGRO Lydia, LEONNATO Phrygia ad Hellespontum, LYSIMACHO Thracia, ANTIPATRO Macedonia, et aliae regiones ad Caucasum aliis.


page 338, image: s0410

Conciliatio.

Hae sententiae diversae sunt, non adversae. Nam ita conciliati possunt, distinguendo inter regna maiora et minora. Licet inter tantos Ducum sive Successorum Alexandri inter se decertantium tumultus, alia parva regna orta sint; tamen cultissimam generis humani partem quatuor regna maiora complexa sunt, nempe Macedonia, Asia Minor, Syria, et Aegyptus; Macedoniam sive Graeciam Antipater, Asiam Minorem Antigonus, Syriam Seleucus, et Aegyptum Ptolemaeus occupavit. Quamvis autem variae vices et in hisce regnis fuerint, tamen Ptolemaeus Lagi eiusque posteri Aegyptum tenuerunt usque ad Caium Iulium Caesarem; Seleucus Nicanor eiusque posteri, Syriam; Antigonus initio Minorem Asiam tenuit, et Antipater Macedoniam; postea deleta Antipatri posteritate, Macedoniam tenuerunt posteri Antigoni, donec Romani, Rege Perseo capto, eam occupaverunt.

Breviter: Licet plures quam decem ab Historicis nominentur, qui regnum Alexandri sibi arrogarunt; tamen quatuor illi antea nominati, nempe Antipater, Antigonus, Seleucus, et Ptolemaeus, quasi Principes erant, scilicet quibus ceteri omnes adhaerebant. Cum enim inter illos quatuor de imperio aemulatio et dimicatio orta est, ceteri ad unum ex hisce quatuor se adiunxerunt.

DUBIUM.

At dicat aliquis: Quomodo quatuor illa regna unam Monarchiam constituebant?

Resp. Haec quatuor regna non kexwris1me/nws2, h. e. divisim, sed h(nwme/nws2, h. e. coniunctim considerata, una quasi Monarchia fuerunt: Non secus ac mortuo rege omnes Proceres regni coniunctim repraesentant Regem, adeo ut si pars ditionis ab extero avellatur; illa non praefecto uni, sed tori regno decedat. Ita Romani etiam erepta Asia, occupata Macedonia, Graecia et Syria, Monarchiam quidem Graecorum diminuerunt; sed tamen illam totaliter delevisse, proprie dici non potuerunt, antequam ultimam eius partem, nempe Aegyptum, subegerunt. Ita Daniel. 7. 6. dicitur: quod in tertia bestia: nempe pardo, quatuor capita (per quae quatuor regna dumbrantur) fuerint: Haec quatuor capita, licet in se distincta fuerint, nihilominus tamen in una bestia quatuor capita fuerunt: ita etiam haec 4 distincta modo nominata regna, coniunctim sumpta, unam quasi Monarchiam constituerunt.

III. FORMALITER.

Divisio Monarchiaetertiae in quatuor Regna non fuit pacata, sed violenta, quae facta est post mortem Alexandri, non statim, sed paulatim. Hinc Daniel. 8. 8. dicitur, quod cornu magno fracto, h. e. Alexandro mortuo, quatuor cornua conspicua adscenderint, h. e. quatuor Regna paulatim emerserint. Nam Duces Alexandri de summa rerum inter se dimicarunt, donec tandem reliquis omnibus crudeliter occisis, res eo perducta fuit, ut quatuor rerum potirentur.

IV. FINALITER.

Deus Monarchiam hanc tertiam divisit, ut Alexandri M. superbiam puniret, qui altos gerebat spiritus, eaque persuasione imbutus erat, quasi sua sapientia et virtute tantum imperium sibi acquisiv isset. Unde Daniel. 11. 3. de eo inquit: Illum facturum quaecumque voluerit. Cum enim Alexander antea modestus fuisset, et consiliis monitisque amicorum locum reliquisset, tandem eo insolentiae atque dementiae processit, ut Iovis Hammonis filium se praedicarit, proque Deo coli voluerit, helluationibus, irae, aliisque affectibus nimium indulserit, fideles amicos crudeliter trucidarit, et omnia denique licere sibi persuasum habuerit: quae insolentia eum paullo post evertit, et divisionis regni causa fuit.

INSPECIE. DYNASTIA PRIMA Regum Macedoniae.

I. ARIDAEUS.

I.

BAbylone post defunctum Alexandrum Principes de constituendo regno consilia ineunt, et tandem concludunt, ut Philippo Aridaeo fratri Alexandri Magni, qui e Philinna saltatrice Larissaea Philippo natus, cui tamen menssana non erat, administratio Regni committeretur, eique Perdiccas tutor adderetur. Ideoque Aridaeus, procurante Perdicca et Leonnata, in regiam perducitur, et Rex salutatur.


page 339, image: s0411

II.

Aridaeus cum biennium fere consumpsisset in exsequiis Alexandri M. adornandis, tandem cadaver eius cum magnapompa in Aegyptum transtulit curru aureo; ubi cum magno apparatu acceptum a Ptolemaeo; qui aedificato sacello, illud Alexandriae deponendum censuit, donec ad Hammonis templum data occasione commoda deferri posset. Diodorus Siculus lib. 18.

III.

Aridaeus 4 Tutores vel Administratores Regni habuit. 1. Perdiccam, qui clade accepta in Aegypto, a proprio exercitu in tentorio trucidatus est. Diodor. Sicul. lib. 18. 2. Pithon consilio Ptolemaei Lagi in locum Perdiccae substitutus fuit. Sed hic tandem ex impatientia curatura se abdicavit. 3. Antipater curator regni eligitur. 4. Polysperchon ab Antipatro morituro Administratorregni constituitur.

IV.

Tandem Aridaeus a Perdiccae caede reversus in Macedoniam, atque Olympiadem, quae Alexandri filiis regnum id restituere conabatur, exclusurus, perfidiose a suis est desertus: atque Olympiadi matri Alexandri traditus, huiusque iussu occisus. Quam historiam Diodorus Siculus lib. 19. hisce verbis describit: Olympias mater Alexandri cum nepote ex Roxane in Macedoniam transit, ubi a subditis libentissimesuscipitur. Cum igitur res suas sibi stabilivisse visaesset, Aridaeum, cum annos 6 et menses 6 regnasset, captum et in vinculis crudeliter tractatum, iaculis per Cretenses conficit, et Euridicen uxorem eius mori iubet: illa cum maritum obligasset, de laqueo se suspendit, dira imprecans Olympiadi.

PERDICCAS. Primus Aridaei Administrator.

I.

Quoniam in Aridaeo fratre Alexandri, rege constituto, mentis erat error; idcirco Perdiccas ei tutor est additus. Hic anno M. 3649. Cappadociae Regulum, qui ab Alexandro nondum subiugatus erat, praelio vincit, captum in crucem agit, regnumque eius EUMENI regendum tradit; inde quasdam urbes expugnatas crudelissime exscindit: ad isaurorum vero urbem cum venisset, cives, qui impares sibi videbantur bello, suas coniuges et liberos ipsi interficiunt, et exstructo rogo cremant, hostesque tam diu sustinent, tandem ipsi se in flammas praecipitant. Diodorus Siculus lib. 18.

II.

Perdicoas regni Administrator constitutus anno M. 3649. speravit, se regno universo potiturum, ideoque illud dolo affectavit, et Cleopatram Alexandri M. sororem in uxorem sibi dari poposcit: In quod coniugium Olympias mater consentit. Utque voti sui compos fieret, ambivit etiam filiam Antipatri, qui Macedoniae Gubernator a reliquis Ducibus constitutus erat; ut sub hac specie amicitiae Antipatrum e medio tolleret. Cum autem haec palam fierent, utraque sponsa excidit. Diodor. Sicul. l. 18.

III.

Hinc Perdiccas, Ptolemaeo Lagi Aegyptum erepturus, eo exercitum traduxit, sed in felici successu. Ptolemaeus enim ab omnibus subditis propter iustitiam et liberalitatem maxime colebatur, et omniae loca regni praesidiis impositis valde muniverat: ideoque Perdiccas re infecta discedere cogebatur. Verum cum exercitum per Nilum imperite traduceret, magna clade affectus est. Nam cum dimidia pars exercitus traducta esset, arena transeundo mota dilabitur, et alveum longe profundiorem facit, quam ut altera pars priorem sequi posset: quapropter prior pars regredi cogitur, ubi in transitu 2000 militum, vel in flumine, vel ab elephantis protriti interierunt. Exercitus hac clade magnopere exacerbatus, Perdiccam in tentorio suo trucidat, postquam tres annos imperasset. Diodorus Siculus lib. 18. Ita Perdiccas, qui primus inter Duces Alexandri bellum movit, primus interfectus est.

PITHON. Secundus Aridaei Administrator.

Ptolemaeus tanta victoria potitus, exercitui Perdiccae auctor est, ut loco Perdiccae Pithoni et Aridaeo summum imperium deferant; quod et factum est, et ab iisdem Eumenes (quem Perdiccas foedere sibi iunxerat) hostis regni declaratur, et diris devovetur. Diodorus Siculus lib. 18.

Cum autem Pithon et Aridaeus ex Aegypto in Syriam rediissent, Eurydice uxor Aridaei contra maritum et Pithonem multa in exercitu agit: quibus Pithon permotus curatura se abdicat, et Antipatrum curatorem regni eligit. Diodorus Siculus ibid.

ANTIPATER. Tertius Aridaei Administrator.

I.

ANTIPATER in distributione provinciarum a Perdicca facta, Gubernator Macedoniae constitutus erat. Idcirco Athenienses cum cognovissent,


page 340, image: s0412

Alexandrum M. diem suum obiisse, principatum Graeciae affectant, et bellum contra Antipatrum parant, socios ex Graecia accipiunt Aetolos et Thessalos, et paucos alios ope Demosthenis, qui, quod patriae utilem operam navaret, Athenas ex exilio revocatus est.

Antipater non satis firmus a copiis Craterum (cui filiam dederat, nomine Philam, praestantem et generosam feminam) e Cilicia evocat, cum suis militibus; sed prinsquam veniret, congreditur cum Atheniensibus, et vincitur, et Lamiam profugit: ubi omnia, quae ad obsessionem tolerandam necessaria videbantur, procuravit. Leosthenes Dux Atheniensium, cum vi urbem expugnare non posset, exstructo muro eam commeatu intercludere conatur; sed in fodienda fossa ab erumpentibus hostibus vulneratur, et paucos post dies moritur. Diodorus Siculus lib. 18.

CRATERUS tandem Antipatro auxilio venit cum magno exercitu, et ambo cum Atheniensibus in Cranone congressi vincunt Athenienses; victi de conditionibus pacis cum Antipatro agunt; quas Antipater eatenus admittit, si singulae civitares Graeciae, quae cum Atheniensibus faciebant, legatos suos mitterent: nominatim autem petivit dedi sibi Hyperidem et Demosthenem Oratores; qui mature ex urbe se subduxerunt, et in diversa loca dilapsi sunt.

HYPERIDES in Aeginam fugit, ibique captus et ad Antipatrum missus est, cui lingua prius excisa est, et postea trucidatus. Similiter Demosthenes, pacem hanc suo sanguine sancitum iri videns, fugit. Quaesitus autem ab Antipatro, per Archiam principem inquisitorum (qui fugadoqh/ras2, h. e. fugitivorum indagator nominatus fuit) et inventus in quadam insula sedens infano Neptuni supplex, iussus est fano egredi: verum ipse sumpto libello, ac si scripturus esset, calamum scriptorium ori admovit, venenum ex eo hausit, et obvoluto capite exspiravit. Ei mortuo populus Atheniensis statuam aeream posuit, decreto simul facto, ut, qui ex stirpe eius natu esset maximus, in Prytaneo aleretur: basi etiam statuae eius epigramma hoc adscriptum est:

Si tibi vis, animo Demosthenis aequa, fuisset;
Non Macedum ferres Graecia victa iugum.

II.

Interea PITHON, qui in locum Perdiccae a militibus suis in Aegypto occisi substitutus erat, ut Aridaei tutor esset, curatura se abdicat; et ANTIPATRUM Curatorem regni eligit; qui cupide hanc provinciam suscipit, et Satrapias regni denuo Ducibus, quibus voluit, consensu tamen Macedonum distribuit, et ANTIGONUM Gubernatorem Asiae declarat: cui etiam adiungit CASSANDRUM filium, ne Antigonus novi quid moliretur. Diodorus Siculus lib. 18.

III.

Non diu post Athenienses legatos mittunt ad Antipatrum, petuuntque, ut urbs sua libera illis reddatur, et praesidium ex Munychia deducatur. Legatus fuit Demades orator cum filio et multis aliis. Cum autem in Macedoniam venirent, Antipater adversa valetudine laborabat, et Cassander summam rerum obtinebat. Hic literas Demadis reperit scriptas ad Antigonum, quibus eum accersebat ad defensionem Graeciae, pendentis tum a veteri et putrido filo. (sic enim Antipatrum notabat.) Itaque Cassander, ut eum conspexit, statim capi et trucidari eum iussit. Addita est autem crudelitas supplicio, quod filius Demadis in complexu patris interfectus, eiusque sanguine conspersus fuerit; deinde ipsum quoque contumeliose, prius ingratitudine et proditione exprobrata, trucidari iussit. Ita profectione sponte suscepta in Macedoniam velut fato tractus est Demades ad exitium, cum paullo ante scripsisset decretum de pellendo Demosthene.

AXIOMA. Arcana literis non committenda.

Licet enim nobile et omni commendatione dignum donum Dei sint literae, quibus absentibus etiam et longe dissitis animi nostri sensa perinde ac si praesentes essent, communicare possumus: tamen secreta literis communicare, quae periculum nobis create possunt, valde intutum est: ideoque studiose cavendum, iuxta vulgatum illud;

Littera scripta manet, volat irrevocabile verbum.

Exempla.

1. Habemus in Demade Oratore Graeco, qui, quia arcana literis crediderat, vitam perdidit.

2. Longe memorabile et pulcherrimum habemus in Historia Bohemica de Iohanne Smirzizio. Hic erat vir genere illustris, et scripserat literas ad Ladislaum Bohemiae Regem hisce verbis: Venturum te quamprimum in regnum tuum probo, si modo veneris imperaturus, non vero pariturus: inermem, impotentemque intrare non laudo, nisi bicipitem mater te pepererit, ut ex duobus capitibus unum Viennae apud amicos dimittas,


page 341, image: s0413

alterum Bohemorum dubiae credas fidei. Vale. Epistola haec Comiti Ciliae reddita est, qui, cognito tenore, Georgio Podebrachio remisit. Ille accersito Procerum consilio, inter quos Iohannes iste non in postremis erat, literarum sensum suppresso scribentis nomine recitat, quid mereatur scriptor, percunctatur. Dignum morte primi iudicant, nec Iohannes, suo loco sententiam dicere iussus, adversari audet, prodirorem et ipse patriae summo supplicio afficiendum censet; profertur mox epistola eius manu perscripta, et impressum annuli sigillum recognoscitur: damnatus exinde ore suo comprehenditur; tempus duarum horarum datur, quo, sivelit, et animae saluti, et domesticis rebus consulat. Nec diutius vitae dimissus, gladio percutitur, et cloquens magis quam cautus, dum vitae studet alienae, suam amittit.

POLYSPERCHON, Quartus Aridaei Administrator.

Antipater moriturus administratorem regi sive tutorem Aridaei constituit Polysperchontem: cui adiungit filium Cassandrum, qui partes secundas teneat.

II. CASSANDER. ORTUS.

CASSANDER filius fuit Antipatri, tertii Tutoris Aridaei regis.

PROGRESSUS.

Cum autem Antipater iam senex et extremo morbo laborans, tutorem regis et gubernatorem regni constituisset Polysperchontem, qui fere natu maximus erat eorum, qui cum Alexandro M. militaverant, et a Macedonibus in honore habebatur, eique filium Cassandrum adhuc iuvenem adiunxisset, qui partes secundas teneret: Cassander, constitutione patris non approbata, cum indignum iudicaret ut in regno succederet is, qui nulla ei cognatione iunctus esset, rus cum amicis profectus, in multos dies venationem instituit, eosque magnis promissis sibi devinxit; clam etiam legatos ad Ptolemaeum in Aegypto regnantem misit, de amicititia paterna renovanda, deque belli societate secum ineunda; et tandem fugam ad Antigonum in Asiam molitur.

POLYSPERCHON, ut se muniat, Olympiadem, cum Alexandro filiolo ex Roxane, quae in Epirum metu Antipatri profugerat, in Macedoniam revocat. Diodorus Siculus lib. 18. In quam reversa a subditis libentissime suscipitur, et cum res suas sibi stabilivisse visa est, Aridaeum, cum sex annos, et sex menses regnasset, captum et in vinculis crudeliter tractatum iaculis per Cretenses conficit, et Euridicen uxorem eius moriiubet. Illa cum maritum obligasset, de laqueo se suspendit, dira imprecans Olympiadi. Cassander de crudelitate Olympiadis certior factus, in Macedoniam cum exercitu irruit; quem fugiens Olympias cum suis, Pydnae se inclusit. Cassander cum hieme Pydnam oppugnare non posset, obsidionem continuat, et commeatu intercludit. Unde ingruente fame ingenti, Olympias Cassandro se dedere coacta est; qui eam satellitum ministerio trucidavit, deinde Roxanen et filium eius Alexandrum. Pausanias in Boetiois de Cassandro. Iustinus lib. 15.

Polysperchon, ut Cassandro malefacerer, HERCULEM Alexandri M. filium ex Barsine, qui Pergami educatus fuerat, adolescentem annorum vel 14, vel iuxta alios 17, sibi assumit, et regnum Macedonicum ipsi tradere conatur. Verum Cassander se ei opponit, castraque castris vicina facit; metuens tamen sibi a favore Macedonum in Alexandri progeniem, per legatos Polysperchontem edocet, quantae ex hoc novo rege turbae oriturae sint, ipsique prorsus inutiles; persuadetque homini, ut Herculem illum interficeret. Diodor. Siculus l. 20. Quo facto, Cassander Thessalonicen, Olympiadis filiam, et Alexandri M. sororem, uxorem duxit, ut dignus videretur qui Macedoniae regnum haberet. Diodorus Siculus lib. 19. Ex qua ipse tres filios suscepit, nempe Philippum, Antipatrum, et Alexandrum, qui mortuo parenti in regna successerunt.

Bellum secundum Cassandri contra Antigonum.

Cassander, etsi initio soedere iunctus suit Antigono in bello contra Polysperchontem et Eumenem gesto; tamen cum, instinctu Seleuci, deserto antigono, soedus cum Ptolemaeo rege Aegypti, Seleuco rege Syriae et Lysimacho Maced. Rege iniret atque ab Antigono per legatos postularet, ut Cappadociam et Lyciam in Asia sibi traderet, hostes ei factus est Antigonus, et ut honesta specie bellum ei inferre posset, accusavit eum apud exercitum, quod interfecisset Olympiadem, coniuges, et filios Alexandri. Quare Antigoni duces in Graecia et Peloponneso plurimas urbes occupant, adeo ut et Athenienses de libertate ad Antigonum mitteret: interea omnia praesidia Cassandri, quae potuerunt, expelluntur. Diodorus Siculus lib. 19.


page 342, image: s0414

EGRESSUS.

Tandem Cassander hydrope et phthiriasi, vermibus e toto corpore erumpentibus exstinctus est, postquam 18 vel 19 annos in Macedonia regnasset. Iustinus lib. 16. Eusebius. Unum tantum laude dignum fecit Cassander, quod urbem Thebas, quam Alexander M. ante 20 annos deleverat, restauraverit, et Thebanis reditum concesserit.

USUS.

Ex hac Cassandri historia iustum Dei iudicium effulget. Nam Cassander, ipse tyrannus et regicida; tragica morte occubuit; et maiores adhuc poenae posteros oppresserunt. Nam lex talionis est, ut per quod quis peccat, per idem quoque puniatur. Sapient. 11. v. 17.

III. PHILIPPUS.

Postquam Cassander post patrem Antipatrum annis 19. Macedoniam obtinuisset, succedit ei filius Philippus, qui tabidi corporis lue interiit, cum regnasset anno fere spatio. Plutarchus.

IV. ANTIPATER et ALEXANDER.

I.

Cum Philippus Cassandri filius mortuus esset, succedunt ei reliqui fratres bini, Antipater et Alexander. Qui Macedoniam inter se dividunt. Plutarchus.

II.

Thessalonica, vidua Alexandri, in divisione regni inter filios propensior fuerat in Alexandrum filium natu minorem; ideo Antipater natu maior, matrem solam nactus, persummum scelus occidit, etiam per ubera materna mortem deprecantem. Iustinus lib. 16.

III.

Alexander Antipatri frater, ut parricidium hoc ulcisceretur, Pyrrhum Epirotarum regem, qui nuper in regnum ex Aegypto dimissus fuerat, (teste Velleio Paterculo) in auxilium vocat; qui pro auxilii lati mercede magnam Macedoniae partem occupat, ita ut Alexandro iam metuendus videretur. Quapropter ut hunc iterum e Macedonia eiciat, Demetrium Poliorcetem Antigoni filium evocat: qui statim exercitum colligit. Plutarchus.

IV.

Demetrius Poliorcetes, exercitu collecto, tandem Alexandro Macedoniae Regi, parricidium in Antipatro fratre suo ulcisci volenti, auxilio venit, eo fine, ut et Antipatrum, et Pyrrhum e Macedonia eiciat. Antipater viribus inferior ad Lysimachum socerum confugit; qui potentiam Demetrii veritus, suasit genero, ut cum fratre Alexandro in gratiam redicet. Idem persentiscit Demetrius. Cum autem hinc simultas oriretur, Demetrius, ob insidias sibi paratas, Alexandrum in convivio trucidavit: postea caedem apud Macedones excusavit; atque exaggeravit tyrannidem Antipatri, Cassandri, et filiorum; effecitque, ut Rex Macedoniae appellaretur. Lysimachus etiam, cum a Thracibus bello peteretur, ne simul cum Demetrio propter generum pugnare cogeretur, Antipatrum generum occidit, atque ita Demetrius universo regno Macedoniae potitur. Quod obtinet annis 7, uti Plutarchus habet, cum filii Cassandri illud ultra tres annos obtinuissent. Atque ita Cassandri familia poenas dedit scelerum, in Alexandrum M. atque eius posteros ac familiam admissorum. Iustinus.

AXIOMA I. Dominandi libido eo homines impellit, ut omni humanitate exuta in se mutuo saeviant, et neque parentes liberis, neque liberi parentibus parcant. EXEMPLA.

1. De Parentibus.

1. Athalia Iudaeae regina, Iorami coniunx, post mortem mariti, cum audisset Ochaziam filium a Iehu interfectum, omnem regium sanguinem delere constituit, utque sola regnaret, omnes nepotes suos crudelis femina, ex mera ambitione et regnandi cupiditate furens, sustulit, vixque Ioas ex filio nepos, Iosabedae amitae servatus pietate, superstes mansit; et parum abfuit, quin tota Davidis familia interiisset. Vide 2 Reg. 11.

2. Herodes M. alias Ascalonita dictus, cum ex variis coniugibus multos suscepisset filios, perpetuo metuens regno suo, multa tyrannide acquisito, immani saevitia omnes filios mactavit, non parcens etiam dilectissimae coniugi Mariamni: Iosephus lib. 15. Antiq. Iudaic. c. 1, 5, 12. lib. 16. c. 6, 7, 8. ita ut Augustus Imperator aliquando dixisse perhibeatur: malle se Herodis suem esse, quam filium: sues enim mactare Iudaeis non licebat.

2. De Liberis.

Absolon, Davidis filius, quibus ille non artibus regno paterno est insidiatus? quanta immanitate venerandum senem, sanctissimum vatem, regno


page 343, image: s0415

expulit? nec expulisse satis erat, nisi etiam vitae parentis insidias strueret. 2 Sam. 15. et 16.

2. Adonias alter filius, videns patrem aetate exacta summo senio confectum, et viribus deficientibus infirmum, consilia de regno adipiscendo cum Ioab Polemarcho et Abiathare Sacerdote summo miscere coepit, quorum opera coronam sibi ipsi, contra voluntatem et decretum patris, quo Salomon rex declaratus fuit, imposuit. Quae res finem vitae Ioabo attulit, et Abiatharem ab officio deturbavit. 1 Reg. 1.

3. Antipater Cassandri filius ex ambitione horribile parricidii exemplum edidit, dum in propriam matrem crudelissime, ob meram suspicionem, quod in regni constitutione; mortuo Cassandro, ad minorem natu filium Alexandrum visa esset inclinare, saeviit. Nec liberare illam a mortis periculo potuere, tot sanctissimae obtestationes, tot evidentes criminis purgationes, tot amici clamores, miserabiles eiulatus, et largiter effusae per genas lacrimae, nec moverunt Tyranno miserrimae matris ostensa ubera, nec detectus uterus, qui eum gestaverat, et in lucem produxerat, ad miserationem omnibus commotis; solus filius quavis bellua, et ipso Phalaride crudelior, immotus constitit in proposito; nec suspirio quidem edito ullo, a matre supplicium poposcit, nec quievit donec innocentissima et miserabilis mater crudelissime coram ipsius oculis interficeretur. Adeo hic tantus dominandi furor ipsi naturae vim inferre non dubitavit, dummodo suis cupiditatibus satisfaceret.

AXIOMA II. Potentiores invitati ab imbecillioribus ad belli societatem, plerumque eos tandem oppresserunt. Vel: Defensores plerumque sunt devoratores.

Elegans epigramma CAROLI SIGONII:

Accipitrem milvi pulsurum bella columbae
Accipiunt Regem; Rex magis hoste nocet.
Incipiunt de Rege queri, quia sanius esset
Milvi bella pati, quam sine Marte mori.

EXEMPLA.

1. Achas, Rex impius Iuda, foedere cum Tiglatphilassare Rege Assyriorum inito, illum in Syriam attrahit; qui interfecto Syriorum rege Rezin, Damascum occupavit, Syrios in Cyrenem colonos transtulit, plurimos e regno Israel in captivitatem in Niniven metropolin abduxit; et postea ipsum regem, a quo invitatus erat, Achas oppugnavit, sibique vectigalem reddidit: et filius eius Salmanassar totum regnum Israel destruxit; quo destructo, etiam populus Iudaicus in captivitatem Babylonicam abductus est; quod tum a Merodach-Baladan, tum a Nabuchdonosore, distinctis vicibus, factum in s. Codicelegimus. Hisce autem irrupt ionibus Achas a)formhn\ sive occasionem praebuit, qui primo Assyrios in auxilium vocavit. 2 Reg. 16.

2. Pyrrhus, Rex Epirotarum, ab Alexandro Macedoniae Rege, contrafratrem Antipatrum in auxilium vocatus, venit quidem cum magno exercitu; sed pro auxilii lati mercede, magnam Macedoniae partem occupavit, ita ut postea Alexandro metuendus videretur.

3. Demetrius Poliorcetus ab eodem Alexandro in Macedoniam evocatus, tandem ipsi sit formidabilis, ideoque Alexander insidias ei struens, ab ipso in convivio trucidatur, et Demetrius regnum Macedoniae occupat.

AXIOMA III. Deus Parricidas graviter punire solet.

EXEMPLUM.

Exemplum memorabile habemus in Cassandro, eiusque familia. Nam primo ipse Cassander, qui adolescens apud Alexandrum M. educatus fuerat, interfecit Olympiadem Alexandri M. matrem, deinde Roxanen et filium eius Alexandrum, et alterum filium Herculem 14, vel iuxta alios, 17 annorum, ex Barsine natum. Hanc gratiam alumnus Principi bene merito reddidit. Pausan in Boeotic. de Cassandro Iustinus lib. 15. Sed Deus iusto suo iudicio hoc parricidium in Cassandro graviter punivit. Nam ipse in tota vita infelix exstitit. Et tandem tragica morte, nempe hydrope et phthiriasi, vermibus e toto corpore erumpentibus, exstinctus est. Deinde Deus quoque iniquitatem eius in familia eius visitavit. Nam 1. Antipater matrem suam Thessalonicam ob meram suspicionem occidit innocentem. 2. Hunc Antipatrum rursus occidit Lysimachus socer eius, ne eius causa cum Demetrio belligerare cogeretur. 3. Fratrem eius Alexandrum interfecit Demetrius Poliorcetes, cuius vitae insidias ipse struxerat; qui etiam regnum eius, in quod ab ipso Alexandro evocatus erat, occupavit. Haec omnia congruunt ad Regulas: Per quod quis peccat, per idem punitur et idem. Sapient. 11. 17. Et: Qui gladium acceperit, gladio peribit. Matth. 26. 52. Quae serium Dei timorem in cordibus nostris excitare debent.


page 344, image: s0416

V. DEMETRIUS. POLIORCETES.

I. ORTUS.

Demetrius fuit Antigoni Regis Asiae minoris filius, socer Seleuci Nicanoris Regis Syriae, cui filiam suam Stratonicen in uxorem dederat.

Dictus est, *poliorkhth\s2, Latine Polioucetes, h. e. urbium expugnator, ob insignem in oppugnandis urbibus virtutem. Vitruvius lib. 10. cap. 23. ita de eo scribit: Hic Demetrius propter animi pertinaciam (nimirum in obsidendis et oppugnandis urbibus Poliorcetes est appellatus. Plinius expugnatorem reddidit lib. 7. cap. 38. Verba eius haec sunt: Rhodum non incendit Rex Demetrius, Expugnator denominatus, netabulam Prorogenis cremaret, a parte ea muri locatam.

AXIOMA. Tituli Regum, et tyrannorum, potius a vi et potentia quam a virtute desumpti sunt. Plutarchus in Arist. fol. 287.

EXEMPLA talia addit.

Poliorcetae ab expugnatis urbibus, ut Demetrius Antigoni filius: Cerauni a fulmine, ut Ptolemaeus: Nicatores a vincendo, ut alius Ptolemaeus: nonnulli etiam aquilae, ut Pyrrhus, et accipitres dici maluerunt: Aristides Iusti cognomentum maxime regium et divinissimum nactus est.

II. PROGRESSUS.

1. Demetrius ab Alexandro, Cassandri filio, contra Pyrrhum Epirotarum Regem in Macedoniam evocatur; qui ingenti exercitu collecto ei subsidio venit; sed cum animadverteret, ab Alexandro insidias sibi strui, eum in convivio trucidavit, totumque Maccdoniae regnum occupavit.

2. Pyrrhus autem, ubi audivit Demetrium periculose dedumbere, subito in Macedoniam irrumpit, eamque feretotam occupat, et usque ad Edessam progreditur; eicitur tamen rursus a Demetrio, viribus quidem corporis infirmo, ab exercitu tamen bene instructo; nihilominus tamen sibi metuens a Pyrrho Demetrius, cum alias res novas moliretur, pacem cum eo facit. Plutarchus in Pyrrho.

3. Cum autem Demetrius consilia agitaret de paterno Asiae regno recuperando (quo privatus a Seleuco Lysimacho et Ptolemaeo erat) et ingentem exercitum conscripsisset, praedicti Duces Seleucus, Lysimachus, et Ptolemaeus Pyrrho persuadent ut, relicto, quod nuper cum Demetrio percusserat, foedere, societatem iungeret. idcirco Pyrrhus una cum Lysimacho Macedoniam denuo occupat, postquam Demetrius eam 7 annos possederat; uxor Demetrii, ne iterum maritum privatum videret, veneno vitam claudit. Plutarchus in Demetrio.

III. EGRES SUS.

Demetrius tandem et a Seleuco genero, bello petitur, persuaso a suis, ut Demetrium Asia pelleret, qui alias numquam quiesceret. Demetrius fortiter se defendit, et aliquot proeliis superior fuit. Sed cum morbo contracto per 40 dies decumberet, omnis fere exercitus eius ad Seleucum transit, ideoque Seleuco genero se dedit: a quo in peninsula Syriae conclusus fuit: ubi cum tribus annis detineretur, magna cum Seleuci infamia, tandem animi maerore exstinctus est, annos natus 54, cum regnum tenuisset annis fere sex. Plutarchus.

VI. PYRRHUS.

I. ORTUS.

PYRRHUS, Graece *pur)*r(o\s2, flavus sive rufus; fuit Rex Epirotarum, materno genere ab Achille, paterno ab Hercule oriundus; Trogo auctore lib. 17. Hic Pyrrhus cognomento Aquilae, sicut Antiochus Rex Syriae, cognomento Hieracis, vel Accipitris, delectatus est; sicut Plutarchus in libro de Sollertia animi pag. 60. scribit.

II. PROGRESSUS. PRIMUM BELLUM PYRRHI.

Primum bellum gessit contra Demetrium Poliorcetem, V. Macedoniae regem. Occasio belli haec fuit. Cum Demetrius Poliorcetes quiescere non posset, et omnia ubique turbaret, et Aetolis bellum inferret: Hi, quoniam Demetrio viribus impares erant, Pyrrhum Epiri regem in auxilium vocabant. Hic statim auxilia adduxit. Demetrius, ut cum impediret, adversus eum movet; sed via deceptus, in Epirum quidem venit; ibique omnia vastat; sed Pyrrhus interim in Aetolia Ducem eius et copias vincit, et 5000 hominum capit, idque efficit sua fere solius industria. Unde ingentem apud Macedones favorem consequutus est. Plutarchus in Demetrio.

Deinde in Macedoniam progressus, fere totam occupat: et licet foedus inter utrumque sancitum esset, tamen illud consilio Lysimachi ruptum est, atque ita Pyrrhus Macedoniam armatus iterum invasit. Demetrius exercitum contra eum


page 345, image: s0417

educturus, posita purpura, privatus clam ex castris aufugere cogitur; quia milites contra eum, ob superbiam sibi exosum, seditionem excitarant. Ita Pyrrhus una cum Lysimacho Macedoniam occupat, et 7 mensibus in Macedonia regnat. Nam a Lysimacho statim eiectus in Epirum redit. Plutarchus in Demetrio.

SECUNDUM BELLUM PYRRHI.

Secundum bellum gessit Pyrrhus contra Romanos, cum quibus ter praelio congressus est.

Primum Proelium gessit cum Consule Levino.

Pyrrhus gemina legatione sollicitatus a Tarentinis, Lucanis et Appulis, praemittit Cyneam Oratorem et Milonem ducem in Italiam, cum 20 elephantis et magno exercitu. Plutarchus. Eo anno Italia primum vidit elephantos; eosque, quod in Lucania primum visi essent, boves Lucanos appellavit Plinius lib. 8. cap. 6.

Consul Romanus nomine Levinus, exercitum educit contra Pyrrhum, pugnaturus cum eo, priusquam ipsius socii Lucani, et Brutii convenissent. Pyrrhus impatiens morae, proelium non recusat. Acerrimo igitur impetu concurrunt: in ipso praelio Pyrrhus equo deiectus vestitum, ne cognosceretur, mutare cogitur; qua tamen re fecit, ut fere vinceretur. Elephantos igitur in primam aciem inducit, quibus Romaniterrentur ac turbantur, turbatis Thessalos equites immittit, atque Romanos fugat. Ceciderunt Romanorum 7000; ex Pyrrhi parte 4000, castra praeterea Romanorum capta sunt, et persequutus victoriam Pyrrhus prope Romam castra movit; Romani nihil territi hac clade exercitum repatant. Plutarchus.

Secundum Proelium gessit cum C. Fabricio Luscino, et Q. Aemylio Papoad Asculum. Circa hoc secundum proelium tria sunt notanda.

1. Acta ante Proelium.

1. Pyrrhi ad Romanos legatio, et Romanorum consultatio. Pyrrhus apparatu Romanorum ad bellum territus, Cyneam legatum cum muneribus mittit de pace constituenda, in hasce conditiones: ut captivos absque pretio recipiant, et insuper auxilia a se ad subigendam Italiam accipiant, tantummodo Tarentinis ignoscerent. Cum Senatus fere universus ad hanc pacem inclinaret, Appius Claudius caecus in senatum portatus cam dissuasit, ut ignominiosam; adhortatusque est, ut qui, se adolescente, Alexandrum M. si in Italiam venisset, non formidassent, nesuccumberent Alexandri Satrapae, (scilicet Pyrrho) et obtinuit, ut legato responderetur, de pace cum Pyrtho agi non posse quamdiu in Italia esset, se, quoad in armis esset, bellum gesturos. Plutarchus.

Circero in Catone refert, quod Appius Claudius in oratione sua dehortatoria hosce Ennii versiculos usurparit:

Quo vobis mentes, rectae quae stare solebant
Antehac, dementi sese flexere ruina?

2. Romanorum ad Pyrrhum legatio. Fabricius legatus ad Pyrrhum mittitur, pro redimendis captivis: cuius virtutem Pyrrhus admiratus, ipsi omnes captivos Romanos donat, hac tamen conditione: si pax non convenisset, ut salutatis amicis, et Saturnalibus celebratis, ad se in captivitatem redirent, ita omnes post Saturnalia redierunt. Plutarchus.

3. Proditio. Cum Consules Romani castra sua contra Pyrrhum munirent, ibi e Pyrrhi exercitu profuga quidam affert epistolam ad Consulem Fabricium, a Medico Pyrrhi, in qua promittit Consulibus, si sibi honos haberetur, se Pyrrhum veneno necaturum. Fabricio hoc indignum facinus visum: epistolam et nuntium Pyrrho remisit, monuitque ut sibi ab huiusmodi insidiis caveat, ut sit, quem vera virtute vincere possit. Pyrrhus virtute Romanorum motus, omnes captivos gratis ipsis remittit. Senatus, ne videatur beneficium a Pyrrho accepisse, totidem captivos ex Samnitibus et Lucanis remittit, de pace abnuit, donec ex Italia decedat. Plutarchus Cicero lib. 3. Offic. scribit: quod Fabricius prosugam reducendum curaverit ad Pyrrhum, additis literis, Videret quales milites sociosve haberet, sed Romanos non consuesse veneno potius quam virtute vincere, proinde ab iis non timeret. Quod factum eius a Senatu laudatum est.

2. Acta in Praelio.

Pyrrhus cum videret, altero praelio cum hostibus certandum esse, ad Asculum proficiscitur. Ubi Romanos obvios habuit, et proelium in noctem usque continuatum est, et incerta victoria discessum. Elephantorum enim terror exoleverat, et C. Minutius unius proboscide abscissa mori posse belluas ostenderat: victoria tamen magis ad Pyrrhum visa est inclinare, cum Romanorum 6000 cecidissent, ex parte Pyrrhi vero 3505.


page 346, image: s0418

3. Actapost proelium.

Licet Pyrrhus victoriam hanc obtinuisset, tamen dixit, sibi funditus pereundum esse, si adhuc uno praelio Romanos vinceret. Plutarchus, Florus.

Tertium proelium.

In tertio et ultimo praelio Pyrrhus a Romanis victus, et Italia pulsus est, a Curio Consule Romano.

AXIOMA. Diaboli proprium est, aequivocationibus ludere.

Elegans exemplum habemus in Rege Pyrrho. Hic enim cum rex fortissimus esset, et cum gloria rerum gestarum animus cresceret, ipse imperium orbis affectare coepit: Cumque Romanos potentes videret, Apollinem Delphicum consuluit, qui ambigue respondens dixit:

Aio, te Aeacida Romanos vincere posse.

Quo ambiguo responso Pyrrhus delusus, putavit, se Romanos victurum; sed tandem ab illis victus est, Plutarchus in Pyrrho.

TERTIUM BELLUM PYRRHI. Tertium bellum gestum cum Antigono Gonata.

Pyrrhus a Romanis victus, ad Antigonum, Demetrii filium Macedoniae Regem, legatos misit, supplementum militum amissorum petiturus; quo auxilium negante, Pyrrhus ex Italia in Macedoniam profectus, Antigonum magno praelio vicit, et tota Macedonia expulit. Antigonus cum paucis equitibus Thessalonicam fugit, et exercitum ex Gallis reparat; sed a Ptolemaeo Pyrrhi filio iterum victus, cum 7 comitibus fugiens, ulterius non regni recuperandi spem, sed salutis latebras quaerit. Plutarchus, Iustinus.

III. EGRESSUS.

Pyrthus, qui propter auxilia Gallorum, templa et locasacra, sicubi in praesidiis erant, spoliantium, in odio apud Macedonas erat, a Cleonymo Spartanorum Rege incitatur, ut Spartam invaderet, et Peloponnesum sibi subiceret. Pyrrhus hac occasione laetus, in Spartanos movit: ubi cum plurimi cives in Creta abessent, a feminis repellitur: et postero die cum cives rediissent, robustissimam exercitus partem cum filio Ptolemaeo amittit. Inde igitur repulsus Argos petit: ubi in ipsa urbe saxo de muris a femina iactato Heros fortissimus occisus est. Atque ita Antigonus regnum Macedoniae recipit, et filium Pyrrhi captum, humaniterque habitum in Epiroticum regnum remittit. Plutarchus, Iustinus.

USUS.

Historia Pyrrhi exhibet speculum, tum virtutum, tum vitiorum. Quae sunt:

1. Prudentia.

Pyrrhus Rex prudentissimus fuit. Nam ipse tot bellis peractis, et rebus praeclare gestis, aliquando Athenas venit, ubi benigno civium hospitio exceptus est. Postquam autem urbem illam tunc opulentissimam, et disciplinarum omnium matrem lustrasset, in arcem Palladis deductus est, sacraque magna cum veneratione fecit, et arcem, arte et natura munitissimam, magna cum admiratione contemplatus est. Deinde cum discederet, inque forum venisset, Principibus civitatis, qui eum comitabantur, gratias peringentes egit pro fide magna, quam de se habere ostenderent: deinde eos monuit, ut in posterum nulli Regum potestatem facerent amplius arcem ingrediendi, ne oportunitatem praesidii nactus quispiam invaderet. Gratum consilium fuit Atheniensibus, ut qui liquido cognoscerent, periculosum admodum esse fortibus viris arcis aditum praebere; et deinceps maiori diligentia portas asservarunt. Vide Franciscum Patricium lib. 8. de Republ. Titul. 9. pag. 357.

2. Humanitas erga doctos et literatos. REGULA.

Quicumque heroico et generoso praediti sunt animo, illi literas et viros doctos non fastidiunt, quin potius in pretio habent, amant et venerantur. Franciscus Patricius lib. 1. de Republ. Tit. 5. p. 27.

Exemplum habemus in Pyrrho, qui Cyneam Thessalum, virum dicendo gravem ac suavem, ut Demosthenis auditorem plane cognoscas, magno in honore habuit, et eo oratore ad plures civitates usus est, qui eas adeo ad Pyrrhi voluntatem pellexit, ut veram esse Euripidis sententiam ostenderet, qui ait: Omnia confecit oratio, quae etiam hostile ferrum efficere nequiret. Atque ipse Pyrrhus dicere solebat: Plures a Cyneae oratione urbes, quam a se armis expugnatas esse.

3. Mansuetudo.

Pyrrhus iram suam domare potuit. Nam cum milites Tarentini inter cenandum, multa liberius in Pyrrhum dixissent, res statim ad eum delata est. Acciti sunt iuvenes, ac periclitabantur omnes, cum


page 347, image: s0419

factum nec negari posset, nec defendi. Tum unus illorum telerioris ingenii, Imo, inquit, Rex, et ista diximus, et longe acerbiora dicturi fueramus, nisi nos lagena defecisset; linguae petulantiam in temulentiam reiciens. Itaque mox ira Principis in risum versa, dimissi sunt. Pulchrum hoc est mansuetudinis exemplum. Erasmus lib. 6. Apophthegmatum.

4. Fortitudo.

Pyrrhum aliquoties singulari certamine fortem, et magnum suum animum demonstrasse legimus. In primis vero vulneratus in praelio cum Mamertinis, hostem magna corporis statura, a quo fuerat provocatus, prostravit. Generosus enim Rex hanc provocationem tam aegre tulit, ut cruore adhuc respersus, doloresimul ac ira percitus, truci ac terribili aspectu in aciem redierit, gigantemque repente adortus, adeo vehementi ictu eius caput percusserit, ut usque ad infimas partes ferro adacto frusta fissi corporis hinc inde ad terram deciderent.

REGULA.

Provocator plerumque a provocato vincitur. Exemplum habemus hoc loco.

5. Regnandi libido.

Qualis et quanta libido regnandi in Pyrrho fuerit, ex colloquio eius cum Cynea patet. Ita namque Regem Pyrrhum expeditionis in Italiam avidissimum affatus est Cyneas. Occupata Italia, Rex, quid agemus? Vicina, inquit Pyrrhus, Sicilia est, dives insula et populosa, et captu facilis. Quid tum inde, inquit Cyneas? Traiciemus, inquit Pyrrhus, in Africam, et Carthaginem, quae tunc erit ad nutum. Verum (inquit Cyneas) ubi rerum potiti erimus, quid tum? Ridens Pyrrhus: In alto otio, inquit, vivemus, bone vir; compotabimus quottidie, et mutuis sermonibus inter nos oblectabimus. Ecquid vero nunc obstat, inquit Cyneas, quominus inter nos compotemus, atque otium inter nos traducamus; cum iam teneamus haec, et citra negotium ad manus sint, quae per sanguinem, per multus sudores, per discrimina petituri sumus, multasque calamitates allaturi aliis, et accepturi? Iohannes Spinaeus de Tranq. animi p. 16.

VII. LYSIMACHUS.

I. ORTUS.

Lysimachus, Graece *lusi/maxos, Agathoclis filius, VII Rex Macedoniae. Hic illustri quidem Macedoniae loco natus, virtute illustrior fuit.

II. PROGRESSUS.

I. Acta Ethica.

Ab Alexandro M. Lysimachus inter custodes corporis assumptus, in Indiam eum comitatus, amore literarum ac Philosophiae ardebat, adeo ut Callisthenem Philosophum tunc ab Alexandro afflictum, atque in vinculis habitum, de virtute disserentem saepius audiverit, poculumque ei ac remedium miseriae optanti propinaverit. Quod aegre fereus Alexander Lysimachum ferocissimo leoni obiecisse dicitur. Sed ille viribus fretus rem posteris mirandum fecit, manum amiculo involutam, in os leonis inferens, arrepta lingua feram exanimavit: Quo facto, vehementius postea ab Alexandro M. dilectus, et apud eum in honore maximo fuit. Trogus lib. 15.

II. Acta Oeconomica.

Lysimachus Ptolemaei Aegypti regis filias, unam sibi, et alteram filio suo Agathocli, connubio iunxit, ut se in regno magis confirmaret.

III. Acta Politica, et Plemica.

Post mortem Alexandri Lysimachus Thraciae praefectus est constitutus, cui 40 annos praefuit. Ingens in eo libido regnandi fuit. Nam una cum Pyrrho Macedoniam invasit et occupavit, eiecto Demetrio Poliorcete. Sed cum Pyrrhus 7 mensibus in Macedonia regnasset, a Lysimacho, qui sibi a Demetrio iam capto nihil amplius metuebat, Macedoniaeicitur. Plutarchus. Similiter ex insatiabili cupiditate regnandi, Seleuco Nicanori Regi Syriae bellum intulit, in quo etiam vitam perdidit.

III. EGRESSUS.

Lysimachus, amissis antea, variis casibus, xuliberis in bello, quod Seleuco regi Syriae intulerat, fortiter pugnans cecidit, et postremus ruinae domus suae cumulus accessit. Et haec ultima fuit pugna successorum Alexandri, in qua occisus est Lysimachus anno aetatis 74, a morte Alexandri 42, cum Macedoniam sub potestate habuisset annis quinque.

AXIOMA. Omnis potestas summa impatiens est consortis, nec facile inter duos eiusdem Rei publicae Reges convenit.

Seneca:

Nec regna feriae socium, nec taedae queunt.


page 348, image: s0420

Lucanus lib. 1:

Nulla sides vegnisociis; omnisque potestas
Impatiens consortis crit.

EXEMPLA.

1. Iulius Caesar Bibulum collegam suum in consulatu prorsus repudiavit. Unus ex eo tempore omnia in Repub. et ad nutum administravit, ut nonnulli urbanorum, cum quid per iocum testandi gratia signarent. Non Caesare et Bibulo, sed Iulio et Caesare Coss. actum scriberent; bis eundem praeponentes nomine, atque cognomine; utque vulgo mox ferrentur hi versus:

Non Bibulo quicquam nuper, sed Caesare factum:
Nam Bibulo fieri Consule nil memini.

Suetonius iu Caesare.

2. Post mortem Iulii Caesaris. partiti sunt regnum Augustiss Lepidsis et Antonius: Sed cum collegae conarentur Augustum excutere, ipse, reliquis devictis et interfectis, solus regnum obtinuit. Dion, de Triumviratu Augusti, Lepidi, et Antonii: Difficile erat tres aut duos viros, aequali dignitate sublimes, cum bello tantas res adepti essent, concordiam servare.

3. Contra Demetrium Poliorcetem Macedoniae regem adiuvit Pyrrhum in occupanda Macedonia Lysimachus. Hi duo sunt postea partiti regnum Macedoniae, sed non fuit diuturna amicitia inter Lysimachum et Pyrrhum. Nam cum Pyrrhus 7 mensibus in Macedonia regnasset, a Lysimacho statim eiectus, in Epirum rediit.

VIII. PTOLEM. CERAUNUS.

I. ORTUS.

Ptolemaeus Ceraunus (h. e. fulminator, bellicosus) fuit filius Ptolemaei Lagi I. Aegyptiorum regis primogenitus, ex Euridice natus, frater Ptolemaei Philadelphi: cognomento dictus Ceraunus, a fulmine.

AXIOMA Tituli Regum et Tyrannorum potius a vi et potentia, quam a virtute desumpti sunt.

Ita Poliorcetae ab expugnatis urbibus, uti Demetrius Autigoni filius; Ceraunus a fulmine, ut Ptolemaeus; Nicatores a vincendo: nonnulli etiam aquilae, ut Pyrrhus, et accipitres, dici maluerunt, ut Antiochus Hierax. Aristides Iusti cognomentum marxime regium et divinissimum nactus est. Plutarchus in Arist. pag. 287.

II. PROGRESSUS.

I. Acta Politica.

Hic Ptolemaeus Ceraunus regnum Macedoniae per vim occupavit. Occasio haec fuit. Quia hic Ptolemaeus a patre suo Ptolemaeo Lagi in successione praeteritus erat. Nam pater ipsius, contra ius gentium, Ptolemaeum Philadelphum, filiorum minimum ex Berenice natum, ei tamquam primogenito, Ex Euridice nato, in successione regni praeposuerat. Ideoque ipse Babylonem ad Seleucum Nicanorem confugit, eumque contra Lysimachum imperat oria virtute iuvit. Lysimacho interfecto, Seleucum solum de cohorte Alexandri superstitem, 77 aunos agentem; mense 7 post casum Lysumachi crudeliter interfecit, atque regnum Macedoniae occupavit. Iustin. lib. 16.

II. Acta Oeconomica.

Hic Ptolemaeus ut regnum suum stabiliret, Ausinoen sororem suam, Lysimachi viduam, in uxorem duxit, eique coronam regiam imposuit; sed paullo post omnes liberos eius ex Lysimacho ei natos, ne regnum Macedonicum aliquando repeterent, trucidavit: ipsam vero in Samothraciam relegavit. Iustinus.

III. EGRESSUS.

Tandem hic Prolemaeus iustas impietatis suae poenas persolvit. Nam cum 9 fere mensibus regno praefuisset, Belgius Dux Galatatum in Macedontam cum exercitu irrupit, Ceraunum praelio superatum capite truncari, illudque lanceae affixum pro Iudibrio in exercitu circumgestari mandavit; cadaver vero feris et alitibus obiectum est. Iustinus lib. 24.

USUS.

Non omnia somnia esse vana et inania, hinc videmus. Nam ainici huius Ptolemaei Cerauni, post Seleucum ab ipso nefarie rrucidatum, in somnio viderunt ipsum rapi in iudicium, vulturibus lupisque iudicantibus, et causa cognita carnes eius passun distribuentibus. Huius somnii veritatem exitus comprobavit. Nam non multo post a Galaris interfectus, inter cadavera cetera vulturibus ac lupis praeda factus est.

IX. MELEAGER.

X. ANTIPATER.

XI. SOSTHENES.

Selcuco Cerauno successerunt MELEAGER, et ANTIPATER, anno Mundi 3690. quorum


page 349, image: s0421

ille 60, hic vero 45 dies regnavit. Eusebius. Nam uterque a Gallis occisus est.

Cum autem Macedones ob caedem Cerauni desperarunt, SOSTHENES unus e principibus, coacto exercitu, Gallos pellit, et fere per annum regnas. Id aegre ferens BRBNNUS Dux Gallorum, cum instructo exercitu Macedoniam ingreditur, victoque Sosthene urbes et agros depraedatur. Postea templum Apollinis Delphicum spoliare conabatur, affirmans: Deos locupletes nullie opibus indigere, sed largiri oprtere. Verum et a Delphis eorumque sociis armis vincuntur Galli, et a caelo fulminibus et ingenti tempestate, terraeque motu sternuntur et obruuntur. Dux BRENNUS in obsidione illa sauciatus est; cumque dolorem vulnerum ferre non posset, pugione vitam finiit. Ceteri ad unum omnes a Dardanis caesi sunt, anno M. 3691.

XII. ANTIGONUS II GONATAS.

I. ORTUS.

Antigonus II, cognomento Gonat as dictus, fuit filius Demetrii Poliorcerae ex Phile Antipatri filia natus, et nepos Antigoni I Regis Asiae.

II. PROGRESSUS.

Hic Autigonus vehementer affictus fuit a Pyrrho Epirotarum Rege, ex Italia reduce. Quo a femina saxo trucidato, universum Macedoniae regnum recuperat; et non tanorum Athenas deditione accipit, sed et Gallos a Delphica clade superstites, Macedoniam infectantes, repellit. Anno M. 3692. Ab hoc tempore regnum Macedoniae permansit penes posteritatem eius, usque ad Persea ultimum Regem, captum a Romanis. Eusebius. Iustinus l. 25. Contra autem Antigonus Asiae regno excidit, illudque ad Selencidas iure belli transiit.

III. EGRESSUS.

Mortuus est Antigonus, postquam regnasser annos 36, iuxta alios 40. (et vixisset annos 80.)

USUS.

Rex hic fuit optimus et laudatissimus, cuius commendatur

1. Pietas in patrem.

Cum enim pater ipsius Demetrius a Seleuco captus cum per literas monuisset, ne, si quid ipse a Selenco coactus scripto mandaret, obtemperandum aut urbibus decedeodum sibi putaret, ipse ultro ad Seleucum scripsit, se ei toto regno cedere, obsidemque se pro patre, ut hic dimittatur, offerre. Plutarchus, Apophth. pag. 337.

Pietatem huius Antigoni erga patrem Campofulg. ita describit. Cum proelio captus a Seleucoo Syriae rege Demetrius Asiae atque Macedoniae Rex esset, Antigonus filius quierus regni possessor, regiam purpuram lugubri veste muravit, atque inter continuas lacrimas legatum ad vicinos Reges misit, ut pro patris liberatione operam dare velleut, ipse quoque ad Seleucum misit, qui regnum, se quoqueipsum obsidem polliceretur, si carcere patrem liberaret. Qui, postquam patrem rescivit mortuum esse, ingentem classem instruxit, ut ad accipiendum defuncti corpus proficisccretur. Cum autem navigans patris corpus obvium habuisset, a Seleuco in Macedoniam remissum, tanto apparatu lacrimisque illud excepit, ut omnes in admirationem commiserationemque simul converteret. Stabat Anrigonus in puppi magnae quinqueremis, eius apparatus gratis aedificatae, atra veste indutus, mortuum patrem lacrimans, cuius in aurea urna conditi, inter vexilla ipse continuus spectator erat. Illic cantu, aliisque Musicis modis, defuncti Regis virtus insigniaque facinora decantabantur: Canentium autem voces, ad pietatem lamentabilesque modos compositae. Remiges quoque remorum pulsum, eo ordine ad dolorem exprimendum, temperabant, ut Coriotho classc appropinquante, ipsa quoque saxa ad lacrimas movercutur.

2. Foritudo.

Navali proelio cum Ptolemaei legatis congressurus, dicente Gubernatore, multo plures esse hostium naves: Me vero ipsum, inquit, praesentem, quam multis comparas? Plutarchus in Apophth. pag. 337.

3. Amor erga literatos.

Mortuo Zenone Cittiensi, quem omnium maxime Philosophorum in pretio habuit, dicebat: Theatrum suarum actionum periisse. Plutarch. Apophth. pag. 337.

XIII. DEMETRIUS II.

I. ORTUS.

Demetrius II. fuit filius Antigoni Gonatae, nepos Demetrii Poliorcetae.

II. PROGRESSUS.

Cum Antigonus pater eius ex Graecia in Macedoniam veniret ut Alexandrum Purrhi filium,


page 350, image: s0422

qui regnum Macedonicum populabitur, eiceret, et i militibus desereretur, qui ad Alexandrum transibaut, atque ita regnum et exercitum amitterer et fngeret: Ibi Demetrius filius eius admodum puer, exercitum reparat, regnum recuperat, et Alexandrum non modo fugat, sed etiam ex Epiro eicit. Iustinus.

III. EGRESSUS.

Cum regnasset x annos, moritur: reliquit post se filium Philippum, cui tutor datus est Antigonus tertius, cognomento Doson.

XIV. ANTIGONUS III cognomento DOSON.

I. ORTUS.

Demetrius II Rex Macedoniae, postquam annos x reguasset, fato functus est, eodem fere tempore, quo Romani in Illyrium proficiscereutur: relivit post se filium parvulum Philippum, cui tutor datus est Antigonus III cognomento Doson, qui ducta in uxorem vidua Demetrii, Regem se declarari curavit. Polybius.

Doson cognomento dictus est, idque vel in bonam partem; quod videlicet fuerit Eurgeres, h. e. beneficus et valde munificus rex: uti vult Dresserus Millen. 4. pag. 346; vel in malam partem, quod videlicet multa promitterer et pauca praestaret. Uti vult D. Helvicus in Chron. et Plut arch. in Aemylio.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA TOCATA.

In administratione regni ita se gessit, ut omnibus sui post obitum reliquerit desiderium. Etenim multarum virtutum pulcherrimatum exemplar fuit. Namque

1. lustitiae maxime fuit deditus. Etenim scribebat oivitatibus, si quid contrarium legibus per epistolam mandaturus esset, ne parerent, sed ipsum ignoratione lapsum censereut. Plutarchus Apophthegm. pag. 338.

Plane sicut postea Traianus Imperator gladium prae fecto praetorii tradidisse legitur, hisce additis verbis: Si bonus fuero, eo pro me; sin malus, contra me utitor. Xiphilinus in Epitome Dionis.

2. Castus fuit. Nam cum Dianae Autistitam vidisset excellenter formosam, statim Epheso cum suis discessit, ne in vitus incestum perpetraret. Plutarchus Apophth. p. 338.

II. ACTA BELLICA.

1. Cum Gleomene Spartanorum Rege congressus, acerrimo eum praelio vicit; in quo praelio Euclides frate: Cleomenis cecidit, et ex sex milibus Spartanorum vix ducentisuperfueruot, et ipse Cleomenes fuga salutem quaerere coactus est. Autigonus moderate victoria usus est; Spartanis libertatem rustituit, a direptione milites prohibuit, veniamque his, qui supersuerant, dedit; praefatus, se bellum cum Cleomene Rege, non cum Spartanis habuisse. Plutarchus, Polybius.

2. Antigonus cum audivisset Macedoniam a barbaris vastari, ex Peloponneso eo properat, etsi tenuissimae valetudinis esset, et phthisi laboraret, et ingenti proelio decertat, atque Illyrios praedones vincit et opprimit.

III. LEGRESSUS.

Cum autem in praelio voce contentiore uteretur, multum sanguinis ob venam ruptam evomuit, et paucis diebus post exspiravit heros fortissunus, pace toti Graeciae restituta, postquam regno ut tutor annis fere 13 vel 15 praefuisset. Plutarchus, Polybius.

XV. PHILIPPUS.

I. ORTUS.

Philippus erat Demetrii II, Regis Macedoniae XIII, filius.

II. PROGRESSUS.

I. Regnioccupatio.

Quia hic Philippus adhuc parvulus erat, ideo pater moriturus eum Antigoni Dosonis fidei cominisit, qui ducta in uxorem Demetrii vidua, titulum regis assumpsit. Mortuo autem Antigono tutore, codemque vitrico, Philippus 13 annorum puer regnum suscepit. Plutarchus, Polybius.

II. Regniadministratio.

1. Toto regnitempore multa crudelitatis atque libidinis exempla edidit, Plutarchus in Arat. ita de eo scribit: Philippus Rex Macedoniae (scil. penultimus) erat adolescens elegans, mansuetus, insiguem humilitatem et clementiam prae se ferens: cum adolevisset, ex adolescente eleganti et rege mansueto factus est homo turpissimus et tyrannus saevissimus: quamquam non crat mutatio naturae, sed in licentia demonstratio nequitiae, occultatae antea metu. Haec Plutarchus. Quo pertinent Axiomata Politicorum: Magistratus virum arguit. Item: Honores mutant mores; Et pulchre inquit Antimachia vellus, lib. 1. p. 43. Multos videas in


page 351, image: s0423

privata fortuna felices et comites erga humillimum quemque: mox ubi ad hon ores adscendere; eo supeibiae venite, ut vix etiam samiliari usu notos agnoscant.

2. Urbem Chiorum oppugnavit, sed virtute mulierum repulsus: de quo Plutarchus l. 2. de virtute Mulier p. 422. ita scribit: Philippus Demetrii silius urbem Chiorum oppugnans superbum ac barbaricum edictum proposuerat: quo servos ad desectionem ad se invitabat, pollicens eis Dominarum coniugia et libertatem: Mulieres vero atroci et effra correptae ita una cum servis ipsis quoque una indignantibus et auxilium fereutibus cum imperu in muros evaserunt, lapidesque et rela congerentes ac pugnantes, exhortantes et animantes, ipsaeque etiam usque ad extremum hostem prossigantes, et telis impetentes, Philippum repulerunt, cum quidem ad hunc nullus omnino ser vorum trausivisser.

3. Cum opidum Abydum diuturno tempore oppugnaret, obsessi sortiter ei resistebant: ubi vero animad vertebant se viribus impares esse, omnia sua pretiosa in navibus in mare demergunt, se ipsos cum uxoribus et liberis interficiunt, et Philippus ita vacua urbe potitur. Livius.

4. Philippus quoque Romanorum socias urbes in Epiro oppugnat, et exscindere conatur, quae auxilia fortia accipiunt. Cum igitur Apolloniam obsideret, Romani eius castra nocturno proelio invadunt: ipse vix serminudus fugit; inde cum navibus effugere non posset, naves suas ipse cremat, et in Macedoniam spoliatus et inermis redit. Livius.

5. Anno sequenti iterum in Peloponnesum veniens Philippus, cum multa ageret, quae nec Arato seniori (qui erat praetor in Achaia) nec Arato iuniori probabautur; ipse tamen seniorem Atatum magis metueret; veneno eum tollere iubet. Plutarchus, Polybius.

6. Post aliquot annos in ludis Nemeaeis Arato iuniori subducit uxorem, nomine Polycratiam, quam. spe nuptiarum regiarum in Macedoniam asportat, et Arato curat venenum praeberi; quo mente motus est:: ipse paullo post ad Elim a Romanis vincitur, ubi in magno periculo fuit, ne caperetur. Postea vero pacem cum illis fecit: nihilominus tamen postea, contra foedus initum, vastat fines urbium Romanis societate iunctarum, mittiique Sopatrum purpuratum ex suis cum quatuor milibus militum Carthaginiensibus praesidio. Haec cum conquesti socii essent, legati in Graeciam mittuntur, ad inspiciendas res sociorum. Livius.

7. Tandem cum Philippus, turbulenti ingenii homo quiscere non posset, sed omnem Graeciam turbaret, omniaque caedibus impleret; Romani bellum ei decernunt, et legiones cum T. Flaminio Consule in Macedoniam mitrunt, a quo Philippus victus pacem ptiit, omnibusque Graeciae civitatibus amissis, solam Macedoniam et nomen regium retinuit. Et sic Graeciae civitatibus pax et libertas restituta est. Licius.

8. Demque Philippus duos habebat filios, Demetrium, modestum adolescentem, et Persea nothum. Cum autem Perseus animad verteret, Demeteium in maiori gratia esse apud patrem, infensus ei factus, eum apud patrem fictis literis suspectum reddidit, quasi ipse regnum affectaret: Ideoque a patre irato Demetrius insons iussus est interfici. Livius

III. EGRESSUS.

Verum pater, paullo post innocentia eius cognita, tautum animo dolorem concepit, ut morbo ex animi aegritudine contracto misere periret; Graeciae turbator, regni Macedonici eversor, et suae stirpis exstinctor. Livius lib. 10. Decad. IV. Regnavit annos 42.

USUS I.

Nomen Philippi opud Macedoniae reges fatale fuit. Nam Philippus primus Rex Macedoniae, pater Alexandri Magni, regnum Macedonicum instauravit: Philippus penultimus Persei pater, illud ad ruinam inclinavit: uti patet ex versibus Sibyllae, quae exstant in Achaicis Pausaniae; quos Philippus Melanchthon ita vertit:

In Macedum populis clarissima regna tenebunt,
Archiva de stirpe, bonum, damnumque, PHILIPPI.
Horum qui prior est, gentes urbesque domabit,
Sed Veteris regni perdet decus omne Secundus,
Apopulis victus, quos mittent vesper et ortus.

USUS II.

Praecipuum Regum et Principum munus est, ut iudicia legitima instituant, et populum recte iudicent. Quod ut siat, tria observare debent.

1. In ORTU, utramque partem audiant: idque iuxta Dei mandatum. Deuter. 1. 16. Praecepi iudicibus vestris, dicens: Audite illos, et quos iustum est iudicate. v. 17. sicut parvum, ita magnum audietis.

2. In PROGRESSU; Causas ad se delatus examinent, et veritatem diligenter investigent. Deut. 17. 4. Quod renuntiatum tibi fuerit atque audieris, diligenter inquires, anne res illa vera et certa sit. Iob. 29. 16. Causam quam non noveram, diligentissime investigabam.


page 352, image: s0424

3. In EGRESSU: sententiam latam exsequantur. Exsequutio namque est finis sententiae latae. Idcirco enim sententia pronuntiatur, et promulgatur: ut nempe bonis cedat in bonum, et malis in malum. Rom. 13. 3. 4. Et hoc scriptura vocat iudicium et iustitiam sacere. Ita Rex David laudatur, quod fecerit iudicium et iustitiam omni populo. 2 Sam. 8. 15.

Contra autem Philippus Rex Macedoniae regio suo munere recte sunctus non est, difficilis et morosus in audiendis subditorum suorum querelis fuit. Quod ipsum mulier quaedam ei recte obiecit. Monebat namque vere, dignitatem imperandi et regiam deponere debere: eaque indignos, qui flollent munus praecipuum, ob quod instituti sunt, exsequi. Petr. Gregor. Tholosan. lib. 6. de Republ. c. 6. pag. 320, 321, et 322.

USUS III. In aulis Regum et Principum plerumque duum generum homines reperiuntur.

Prinores sunt ADULATORES, qui naturas, ingenia et mores Dominorum suorum observantes, ad nutum eorum se accommodant. Si illi aliunt, hi quo que aiunt; si negant illi, negant quoque hi. Posteriores vero sunt VERONENSES, qui sunt veritatis et honestatis amantes, suisque Dominis moderata et tuta suggerunt consilia.

Exemplum.

Ita in aula Philippi Regis Macedoniae diversi ingenii et indolis Consiliarii erant, nempe DEMETRIUS et ARATUS.

DEMETRIUS norat artem assentandi Domino. Is cum intelligeret Regem adspirare ad Imperium orbis terrarum, impulit cum, ut occupatet Graeciam et Italiam. Intulit itaque bellum Atheniensibus. Hi contra Philippum attrabunt Romanos, qui metuentes audaciam et potentiam Philippi, cum autea eum odissent, cum ob foedus cum Hannibale et Carthaginensibus, tum quod compererant eum meditari bellum inferre Italiae: succurrunt Athenier sibus, et victo Philippo macedoniam occupant.

Alter in aula Philippi ANATUS Sicyonius erat. qui reprehendebat libidines et saevitiam Philippi, quod solebat in conviviis hospitibus praebere venena, dixitque ad Philippum: Regi FIDE et BENEVOLENTIA nihil esse firmius, nihil tutius. Hunc sustulit Philippus veneno. Ex eo cum Aratus decumberet, et moritutus vomerer atrum sanguinem, dixit ad amicos: *tau=ta e)si\n e)pi/xeira turannikh=s2 fili/as2. h. e. Haec sunt praemia tyrannicae amicitiae.

XVI. PERSEUS.

I. ORTUS.

PERSEUS erat filius naturalis PHILIPP I II, penultimi Macedoniae Regis.

II. PROGRESSUS.

I. Regnioccupatio.

Fraude ad regnum pervenit. Nam infensus virtuti fratris sui Demetrii, ex legitimo coniugio nacu minoris, quem verebatur, se posthabito regni fore heredem, confictis criminibus eum apud patrem Philippum Macedonum regem accusat parricidii et affectati regni. Pater fidem habens mendaciis, dolo insontem filium interfici curat. Apud Didam enim Paeoniae praefectum, qui a Perseo instructus, amicum se Demetrii fimulabat, ad cenam vocatus, venenum in ea datum haurit, poculo epoto, extemplo sensit, et mox coortis doloribus, relicto convivio, cum in cubiculum recepisser sese, curdelitatem patris conquerens, parricidium fratris, ac Didae scelus incusans, torquebatur. Intromissi deinde Thyrsis quidam, Stuberaeus et Berreus Alexander, iniectis tapetibus in caput faucesque, spiritum intercluserunt. Ita innocens adolescens, cum in eo ne simplici quidem genere mortis contenti inimici fuissent, interficitur. Livius lib. 10. Dec. 4.

AXIOMAI. Spurii ex adulteriis, aut dammato coitu prognati, plerumque sunt mali, inquieti, et turbulenti.

EXEMPLA.

1. Ismael ex ancilla natus persequebatur silium legitimum Isaacum, Sarae liberae filium. Unde Deus Abrahamo mandavit: Eice ancillam, et filium eius. Gen. 21. 10. 12.

2. Abimelechus filius spurius Gedeonis (qui eognomento Ierubaal dictus est) 70 fratres filios patris legitimos, ut regnatet solus, super unam petram trucidavit, excepto Iotham natu minimo. Iudic. 9.


page 353, image: s0425

AXIOMA II. Simultates inter fratres et consanguineos sunt omnium gravessimae, adeoque immanes.

Nullum quidem ad tuendum imperium concordia fratrum fortius vinculum, quod natura ipsa connexuit; et tamen videmus illud saepissime saeva libidine regnandi rumpi; et ad mutuam perniciem belluina prorsus ferocia fratres in se ipsos insurgere, divina prorsus et humana omnia violare iura, et contaminare sacra, quam regnandi cupiditatibus cedere.

Exempla.

1. Cainus odii et invidiae stimulis agitatus Abelem fratrem suum occidit. Gen. 4.

2. Esavus ob praereptam sibi benedictionem tanto erga fratrem suum Iacobum flagtavit odio, ut de eo interficiendo consisia iniret. Gen. 27.

3. Iosephum, quod patri esset reliquis carior, tam immani odio prosequebantur fratres, ut clam eum in foveam praecipitarent, deinde ex fovea extractum Ismaelitis venderent. Gen. 37.

4. Ioramus silius Iosaphari primogenitus loco patris regnabat. cumque regnum suum confirmasset, sex fratres suos uterinos, et non paucos de Principibus populi Iuda gladio interfecit, instigante Athalia coniuge, Achabi filia. 2 Paral. 21. v. 2, 3, 4.

II. Regni administratio.

I. Perseus regnum, quod scelere acquisiverat, scelerate quoque variis vitiis cooperrus administravit. Cum enim familiarum illustrium et insontium caede delectaretur, et ambitione atque elatione animi turgidus omnes contemneret, accedente avaritia quoque, ex eo starim mutatus, crudelis, et praeceps in omnes, nec ei sanum, nec prudeus postea quicquam fuit. Et cum antea consilio et ratione multum valuisset, et audacissimus in pugnis fuisset, subito et praeter exspectationem ad timiditatem et stultitiam se convertit, et ievis et mutabilis repente, atque ineptus adversus omnes esse coepit, fortuna eum relinquere incipiente, h. e. (ut nos Theologice et Christiane interpretamur,) illo Deum iratum et vindicem scelerum habente, ut multos videre est, mutatione progredienre, solito imprudentiores factos; sicut Plutarchus, Livius, et Suidas in historiis suis tradiderunt.

II. Perseus contra Romanos bellum appatans, cum Graecarum civitatum sollicitatis animis, inprimis Achaeorum genris conciliandae sibi viam quaereret, literas ad Achaeos scripsit. Illis recitatis; et plerisque benigne et moderate scriptas esse censentibus: CALLICRATES, ex eis, qui in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis inviolatum soedus servaretur: Parva, (in quit) aut mediocris res, Achaei, quibusdam videtur agi: Ego maxime gravissimam omnium, non agique tantum arbitror, sed quodammodo actam esse. Quis enim non videt, viam regiae societ at is quaeri, qua Romanorum foedus, quo omnia nostra continentur, violetur? De regia igitur societate ineunda, ne cogitandum quidem aut tractandum esse iudico: Quandoquidem non modo fidem inviolatam tueri oportet, sed etiam ab omni suspicione remotam. Hisce et multis aliis rationibus Callicrates Romanae societatis, et publicae fidei causam agens, impedivit quominus de Persei amicitia accipienda decretum sieret; Et pervicit, ut Achaei Romanam societarem unam tum in terris, vel viribus, vel fide stabilem, foventes, ne legatos quidem aut nuntios Regis admitrerent, per quos aliquorum ex ipsis animi sollicitarentur, ne ea res sidem suam Romanis suspectam redderet. Huic consilio siffragatur praeclarum hoc. M. Antonini Caesaris elogium: Nihil gravius et calamitosius esse, quam fidem nullam in hominibus esse; eamque violari ab amico, sine qua nulla amicitia, nulla virtus tuta esse possit. Antimachiavellus pag. 609, 610.

III. Senatus Romanus huic Perseo regnum initio confirmavit, cum legatos Romam mitteret, per quos regni confirmationem petiti: Sed cum Romanis se opponeret, illi Consulem P. Aemyolium Ducem bellicreant, qui Macedones vicit, et Persea cum filiis, Alexandro et Philippo, in pugna ad Pidnam captum, Romam ad triumphum duxit.

Hac pugna regnum Macedoniae translatum est ad Romanos, quam praecessit eclipsis lunae, ea nocte, quae antecessit diem quaitum Septembris. Livius.

NOTA.

Huius victoriae mentiu quoque fit 1 Macc. 8. 1. et 4. Audiens vero Iudas Dux Romanorum, ut superaverant PHILIPPUM (Regem Macedoniae XV,) et PERSEUM Macedonum Regem (XVI,) et, qui exulerant se in ipsos, ut eos contrivissent bello, et superassent eos: v. 17. misit Legatos Romam ad consti tuendum cum ipsis amicitiam et societatem.

IV.

Perseus victus a Paullo Aemylio, cum vivus venisset in manus Consulis, supplex ad genua eius provolutus, tantas edidit animi abiecti significationes, ut Consul iratus eum repulerit. Nam Perseus


page 354, image: s0426

antea aliquot proeliis Romanos exercitus vicerat, et victoriis insolenter usus fuerat.

AXROMA I. Mutationem fortunae sequitur plerumque animi mutatio, et mentis perturbatio, error in consiliis, et in corde trepidatio.

Exemplum elegans habemus in Perseo. Hic in rebus secundis erat inflatus, in rebus vero adversis trepidus et perturbatus. Unde P. Aemylius Consul, eo devicto, suos hisce emphaticis verbis alloquebatur: Exemplum insigne cernitis mut ationis rerum humanarum. Vobis haec praecipue dico, iuvenes. Ideo in rebus secundis nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet, nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat, incertum sit. Livius.

NOTA.

Haec verba P. Aemylii congruunt cum Adagio illo, quod exstat apud Sirac. 18. 30. *a)po\ prooi+qen e)/ws2 e)spe/ras2 metaballeikairo/s2. A mane usque ad vesperam immutabitur tempus. Es kan vor Abend wol anders werden / weder es am morgen war. Item Prov. 27. l. Neglorietis de die crastino; quia nescis, quid parituta sit dies (praesens). Pertiner huc quoque gnome Liviana, quae talis est; Quid quaeque nox nut dies ferat, incertum est, puncto saepe temporis maxima rerum momenta vertuntur. Huic affinis est versus venustissimus Ferdinandi I. Imperatoris:

Accidit in puncto, quod non speratur in anno.

Et contra:

Porditur in puncto, quod non reparotur in anno.

AXIOMA II. Heroici atque insignes belli Duces plerumque gloriam et celebre nomen pluris fecerunt quam opes, spolia, et praedas hostiles.

EXEMPLA.

I. Cum PERSEUS Rex captus coram P. Aemylio in faciem concideret, manibusque genua Aemylii tangeret, vocesque et deprecationes homine ingenuo indignas proferret, eas ne audire quidem dignatus Aemylius, tristi cum vultu in haec verba compellavit: Quid, ô miser, haec agis, quibus crimine tuarum calamitatum fortunam liberas, et ostendis, non immerito haec tibi accidisse, reque non praesenti, sed priori conditione indignum fuisse? Quid victoriae meae laudem imminuis, demonstrans, te non alti animi virum, neque dignum fuisse, quem Romani adversarium suum haberent? Virtus profecto hominis adversa patientis, etiam apud hostes magnam sui verecundiam excitat: timiditatem, etiamsi fortunata sit, Romani inhonestam censent. Plutarchus in vita P. Aemylii.

II. Ita quoque Tamerlanes Scitharum Princeps, gloriam magis quam spolia sectatus est, ut in oratione eius, ad captum Baiazetem Turcarum Tyrannum habita, constat. Ita enim captivum suum. muliebriter adversam fortunam deplorantem, inter alia compellat. Valeat aurum, aleant universa spolia, magnae divitiae tuae undecumque collectae, quando abest gloria, quam equidem exspectabam. haec oratio adiuncta Manuelis Imperatoris praeceptis ad Iohannem filium ante aliquot annos opera Leonclavii edita est.

III. Sic aiunt, Themistoclem, cum aliquando post victoriam ad mare visendi cadavera gratia accessisset, ac torques armillasque passim disiectas videret, ipsum quidem praeteriisse, sed amico, qui sequebatur, dixisse: Collige tu tibi. Nam tu Themistocles non es.

V.

Captus, ab omnibus desertus. Quia nulla fides unquam miseros elegit amicos; dicebat Photinus. Illud expertus est Perseus. Cum enim ipse esset captus, Rhodii palam edixerunt, ne quid a quoquam civium in gratiam Persei Regis, quicum societate et amicitia coniunctissimifuerant, diceretur fieretve, subiecta capitali poena. Idem Anglo contigit.

VI.

P. Aemylius de Perseo, victo Romae triumphum per triduum egit. Eum triumphum ita describit Plutarchus, ut et inde triumphandi ratio peri possit, et nihil apud ullum auctorem veterem de triumphis simile legatur. Ductus est ante currum Rex Perseus una cum duobus filiis suis. Plutarchus.

III. EGRESSUS.

Post triumphum Perseus perpetuo carceri mancipatus est, in quo etiam miserabiliter periit. Cum autem Albae in custodia decessisset, Senatus Romanus Quaestorem misit, qui eum publico funere efferret, ne reliquias regias iacere inhonoratas pareretur. Valer. Maximus lib. 5. c. 1.

Filius vero eius Scriba populi Romani factus est.

Regnavit annos II, et regnum Macedoniae cum eo est finitum a morte Alexandri M. 156.

USUS.

Fortunae instabiles sunt vices, et repentinae commut ationes. Aelianus de varia Hist. l. 4.


page 355, image: s0427

Hinc veteres pictores, sapienter, ut instabilitatem fortunae ostenderent, eam in PILA sedentem pingebaut, non Deam aliquam, quae nusquam est, significantes, sed mutationem conditionis humanae, et varios rerum eventus. Franciscus Patric. lib. 1. de Regno, Tit. 12. pag. 55.

DYNASTIA SECUNDA. De Regibus Asiae Minoris, sive Aquilonis.

ANTIGONUS; et DEMETRIUS POLIORCETES.

I. ORTUS.

ANtigonus fuit filius nothus Philippi regis Matedoniae, ac inter Duces virture antecelluit, sicut rerum gestarum eius magnitudo ostendit, ipse etiam in edictis patrem nominavit Philippum.

Demetrius fuit huius Antigoni filius. Vide Dynastiam primam.

II. PROGRESSUS.

I.

Antigonus initio in concilio Principum Dux Lyciae, Pamphyliae et Phrygiae maioris constituitur. Nam Babylone post defunctum Alexandrum consilia instituuntur de adiministrando regno, in quo tandem concluditur, ut Philippo Aridaeo fratri Alexandri M., cui tamen sana mens non constabat, tutor adderetur Perdiccas, et reliquis Ducibus provinciae regni administrandae darentur; Ptolemao Lagi datur Aegyptus, Pithoni Media, Eumeni Paphlagonia, Cappadocia et vicinae, Cassandro Caria, Meleagro Lydia. Leonnato Phrygia ad Hellespontum. Lysimacho Thracia, Antipatro Macedonia, et aliae regiones ad Caucasum aliis.

II.

Antigonus cum Antipatro, Cratero, et Prolemaeo Lagi foedus iniit, contra Perdiccam ad Monarchiam asspirantem. Quo in Aegypto a militibus suis obtruncato, et Antipatro mortuo, Asiam Minorem occupavit. Diodorus Siculus 18.

III.

Deinde in Syriam profectus, Babylonem Seleveo eripuit, tantumque ei terrorem incussit, ut ipse derserto regno, ad Ptolemaeum Lagi in Aegyptum confugeret. Antigonus, cum monitus esset a Chaldaeis, futurum ut a Seleuco interficeretur, et Seleucus totam Asiam occuparet, mittit qui cum ex fuga retraherent. Sed ipse iam ad Ptolemaeum pervenerat, qui persuasit ut bellum contra Antigonum susciperet. Diodorus Siculus lib. 19.

Ptolemaeus igitur Seleuci patrocinium suscipiens bellum Antigono intulit. Antigonus, cum in pluribus regni partibus oppugnaretur, filium Demetrium tautum 22 annos natum exercitui praeficit, et in Syria coutra Ptolemaeum relinquit: ubi vero in Ciliciam movet, ibi fere nivibus obrultur.

Demetrius parat se ad confligendum, sed imperite, cum ex altera parte essent Duces veterani Seleucus et Prolemaeus, et milites similiter veterani: ipse vero esset iuvenis belli non satis peritus, vincitur. Ergo Demetrius et castra amittit, cui tamen Prolemaeus suppellectilem amissam remittit, et Seleucum ad occupandam Babylonem dimittit. Sclencus cum prope Babylonem venisset, etsi paucissimis equitibus comitatus esset, tamen recipitur. quia olim per quadriennium ipsis humavissime praefuisset; Ptolemaeus cum totam fere Syriam occupasset, Demetrium plane pellere conatur, sed hic, cum aperta vi non posset, noctu eius exercitum obruit, et cladem ante annum acceptum regerit: qua de re pater Antig onus certior factus, exercitum forrissimum adducit: cui Ptolemaeus impar Ioppen, Samariam et Gazam destruit, et in Aegyptum redit. Quo facto Antigonus totam Syrium recipit, Ptolemaeus vero exercitum in Ciliciam mittit; cui Autigonus opponit filium Demetrium, qui multa feliciter gerit, et Duces Ptolemaei ex Cilicia eicit. Diodorus Siculus lib. 20.

Tandem etiam in Cypro proelio narvali cum ipso Ptolemaeo congressus, ipsum vincit, inque Aegyptum ire compellit. Antigonus de hac victoria navali certior factus, diadema sibi sumit, et Regem se atque filium appellat: Quod etiam facit Ptolemaeus in Aegypto, ne de possessione regni desperassse viderctur. Horum exemplum sequuntur etiam Seleucus, Lysimachus, et Cassander. Diodorus Siculus ibid.

III. EGRESSUS.

Posthaec Lysimachus, Seleucus, Ptolemaeus, et Cassander, adunatis viribus Antigonum et Demetrium bello petunt. Qui haud terriri copias suas contra coniuratos educunt. Demetrius in dextro cornu regibus oppositus, hostes quidem egregie vincit, sed nimium insequendo victos, ab acie excluditur, cum Seleucus elephantos opposuisset. Pater vero Antigonus iam octogenarius ab hostibus circumdatur:


page 356, image: s0428

et multis iaculis saucius occiditur. Demetrius itaque assumpta parte exercitus, quinque milibus peditum, et quatuor milibus equitum, ex Asia in Cyprum aufugit. Atque ita Demetrius Asia exuitur, et Regnum Asiae ad Seleucidas iure belli transiit, et cum Syria coniunctum fuit. De Demerrii historia plura vide Dynast. 1. §. 5.

USUS. Antigoni virtutes.

I. Constantia et Animi fortitudo. De qua Plutarchus in Moralibus ita scribit pag. 246. Antigonus Rex, audita morte filii sui Alcionei, qui in proelio cecidisset, constanti animo in nuntios calamitatis intuens, paululumque vocem moratus, et vultu ad maestitiam composito: ô Alcioneu, inquit, citius opinione nostra occubuisti, adeo secure in hostes irruens, et neque tuae salutis, neque nostrarum admonitionum curam habens. Addit Plutarchus, hosce quidem viros (nempe Antigonum et alios, quos ibi numerat,) nemo non admiratur ob animi magnitudinem, atque praedicat; imitari autem facta eorum, ob imbecillitatem male instituti animi, non possunt.

II. Modestia. Cum Hermodotus eum in poemate SOLIS FILIUM appellasset: Diversum, inquit, novit, qui matulam mihi affert. Plutarch. Moral. p. 335.

III. Iustitia. Dicente quodam, omnia honesta et iusta esse Regibus, subiecit Antigonus: Omnino Barbarorum quidem Regibus, nobis sola honesta pro honestis, sola iusta pro iustis, sunt habenda.

Causam in iudicio habebat Marsyas frater, petebatque, ut de ea domi cognosceretur: Sed Antigonus, si culpa, inquit, vacamus, disceptetur in foro et cunctis auscultantibus. Plut archus ibid. p. 336.

IV. Patientia. Hieme aliquando castra loco necessariarum rerum copia destituto posuerat, necessitate iubente. Ibi cum milites, nescientes in propinquo esse, maledicerent ipsi, tentorium baculo dimovens, infortunium, ait, habebitis, nisi longius hinc digressi me conviciis proscindatis. Plutarch. ibid.

V. Urbanitas. Aristodemo uni de amici, sed qui coqui filius esse credebatur, consulenti, ut sumptuum minus faceret, munificentiamque contraheret: Tui, inquit, Aristomede, sermones cinctum culinarium redolent. Plutarchus ibid.

VI. Sapientia. Antigonus filio subditis violentius utenti: An ignoras, inquit, ô fili, Regnum nostrum haud fere aliud esse, quam splendidam servitutem? Aelian. l. 2. variarum Hist.

REGULA.

Recte Cicero inquit: Qui se metui volent, a quibus metuuntur, eosdem etiam ipsi metuant necessum est. Quare neque exercitus, neque Thesauri, praesidia regni sunt: verum amici, quos neque armis cogere, neque auro parare queas, officio et fide parantur, ut est in commonefactione morientis Micipsae. Vide Salustium.

DYNASTIA TERTIA. De Regibus AEGYPTI, vel Austri, qui LAGIDAE sunt dicti.

I. PTOLEMAEUS LAGI.

I. ORTUS.

1. PATER ipsius fuit LAGUS Macedo.

2. MATER eius fuit ARSINOE; Philippi Regis Macedoniae concubina, quam ipse in uxorem duxit, atque ex ea hunc Ptolemaeum suscepit.

III. NOMEN. Dictus fuit PYOLEMAEUS, cognomento LAGI, (scilicet filius.) Ptolemaeus, *ptolemai=os, h. e. bellicosus, a pto/lemos vel po/lemos, bellum. Et ptoleme/ein, vel ptolemei=n, bellare significat, vel
[Gap desc: Greek word]
Tholmai, porca, Erd-scholle.
[Gap desc: Greek word]
porca, est terra inter duos sulcos elata. Fuit commune nomen Regum Aegyptiorum. Nam omnes reliqui Aegypti Reges ab eo dicti sunt PTOLEMAEI, et LAGIDAE.

REGULA.

Apud multas nationes antiquitus usitatum fuit, ut subditi Reges suos ex proprio vel Regis, vel Principis alicuius insignis, vel rei amabilis et desiderabilis nomine vocarent, quod postea in successores propter singularem aliquam praestantiam aut memoriam propagabatur.

VEL ITA.

Olim apud multas nationes in usu fuit, ut a prime Rege reliqui successores denominarentur.

I. EXMPLA BIBLICA.

I. Aegyptii olim Reges suos communi cognomine PHARAONES appellabant, propter dignitatem atque officii sui enimentiam. Nam
[Gap desc: Greek word]
veteri Aegyptiorum lingua Regem notat; teste Iosepho l. 8. Antiqu. Iudaic. c. 6. Hoc cognomen


page 357, image: s0429

Aegyptiotum Reges longo tempore gesserunt: uti videre est ex Gen. c. 12. v. 15, 16, 17. cap. 37. v. 26. cap. 39. vers. 1. c. 41. v. 1. c. 42. v. 15. c. 44. v. 18. cap. 45. vers. 2, 8, 17, 21. c. 46. v. 5. c. 47. v. 1, c. 50. v. 4, 6, 7. Exod. 1. v. 11, 19, 22. cap. 2. v. 5. c. 3. v. 9. 1 Sam. 2. v. 27. c. 6. v. 6. Psal. 135. 9. 136. v. 15. Iesai. 19. v. 11.

Post mortem Alexandri primus Rex fuit PTOLEMAEUS LAGI. Ab hoc, cum Rex laudabilis esset, omnes Aegypti Reges, nempe XI successores eius Prolemaei, item a cognomine eius LAGIDAE appellati, et nomen Pharaonis evanuit. Huius nominis Ptolemaei fit mentio 1 Maccab. 1. vers. 19. cap. 3. v. 38. cap. 10. v. 51, 55, 57. c. 11. vers. 22, 24. cap. 12. vers. 45. cap. 13. vers. 12. 2 Maccab. 13. v. 25.

Hodierno die, postquam Arabes Aegyprum subegerunt, Turcarum Reges Ottomanni; ab Ottomanno I vocantur, et iidem a dominio vel potestate etiam Sultani appellantur.

II. Persae Reges suos nominarunt AHASVEros. Quo nomine tres Reges Persarum insigniti leguntur. Primus est Astyages, Rex Medorum, pater Darii Medi. Daniel. 9. v. 1. Alter est Cambyses, II Rex Persarum, Cyrifilius, qui aedificationem templi prohibuit. Esdr. 4. 6. Tertius est maritus Esther, qui fuit Artaxerxes Longimanus U Rex Persarum. Esdr. 1. v. 1. Ita Darii Medi pater proprio nomine ASTYAGES, et cognomine Achasverus, vel Cyaxares est dictus. Nam Cyaxares idem est quod Ahasverus, et magnum Principem significat. Vide plura de hisce nominibus in Monarchia nostra secunda, in Histor. Darii Medi cap. 1. §. 1. et 5.

Item appellabant Reges suos Artaxerxes, et Artachsasta Esdr. 7. vers. 1. 12. Nehem. 2 v. 1. cap. 5. v. 14. cap. 13. v. 6. Diodorus Siculus lib. 15. Vide Monarchiam II. in Hist. Artaxerx. Longimani Monarchae V. §. 4.

III. Reges Syriae vocabantur ANTIOCHI. 1 Maccab. 1. v. 11. cap. 2. vers. 15. c. 3. v. 27, 33. cap. 6. v. 1. cap. 7. v. 2. cap. 8. v. 6.

IV. Reges Tyri vocabantur
[Gap desc: Greek word]
HIRAM. 2 Sam. 5. 11. 1 Reg. 5. 1. 1 Paral. 15. 1.

V. Amalekitarum Reges dicebantur
[Gap desc: Greek word]
Numer. 24. 7. 1 Sam. 15. 8.

VI. Philistaorum Reges dicebantur ABIMELECH. Genes. 20. vers. 2. cap. 21, 22. cap. 26. vers. 1. Quod nomen etiam Gentium Regibus familiare fuit, sicut Philippus Baroaldus in principic Comment. Suetonii Tranquilli scribit. Reges Gentium alienigenarum, inquit, vocantur Abimelech. P. Gregor. Tholos. lib. 6. de Republ. cap. 14, 16. Origo autem huius nominis gemina constitui potest.

1. *proswpikh\, ita ut dicatur a Rege aliquo excellenti atque eximio translatum, inque posteros Reges propagatum esse.

2. *pragmatikh\, h. e. a re ipsa.
[Gap desc: Greek word]
Abimelcch enim idem est atque pater Rex, ac prionde propter vocis gratiositatem et amabilitatem commune Regum Gentium alienigenarum numen est factum. Ebraei enim vocem patrem
[Gap desc: Greek word]
, Chaldaei et Syri,
[Gap desc: Greek word]
, Arabice
[Gap desc: Greek word]
, Eb, ab effectu et propensione in filios, a rad.
[Gap desc: Greek word]
voluit, declaravit, propenso animo fuit. delectatus fuit, deducunt.

NOTA.

Quod autem ABIMELECH nudum Regum Philistaeocum cognomen fuerit, inde probari potest. Quia ille Rex Philissaeorum, qui tempote Davidis regnabat, nomine proprio vocabatur
[Gap desc: Greek word]
ACHIS, cotam quo David insaniam simulabat. 1 Sam. 21. vers. 10. et cognomine vocabatur Abimelech. Psal. 34. v. 1.

2. EXEMPLA PROPANA.

1. Atheniensium Reges vocabantur a Cecrope, primo Rege, CECROPIDAE; et postea ab Erechtaeo Rege sexto, ERECHTEIDAE.

2. Corinthiorum Reges olim a Cypsele, qui Bacchidas e Corintho expulerat, et maximis beneficiis subditos suos affecerat, CYPSELIDAE vocabautur. Herodotus, Strabo.

3. Epirotarum atque Molossorum Reges, a Pyrrho, PYRRPHIDAE Nominabantur. Plutarchus in vita Pyrrhi.

4. Indorum Reges singuli dicebantur TAXILES, sicut Curtius lib. 8. derebus gestis Alexandri Magni scribit.

5. Reginae in Meroe olim Candaces dicebantur, a prima eius nominis regina. Plinius lib. 6. c. 29.

6. Romani Impp. a Caio Iulio Caesare appellabantur Casares, et Imperatores, et ab Octaviano Augusto, Augusti, *sebasoi\, h. e. honore sanctissimi et dignissimi. Germani vocant: Mehrer des Reichs.

7. Danorum Reges olim vocabantur Shyoldungi, a celeberrimo Rege Daniae Skyoldo, Regis Lotheri filio; sicut Albertus Crantzius lib. 1. cap. 5. et Saxo Gramm, in principis Histor. Danicae testantur.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA POLITICA.

I.

Hic Ptolemaeus initio gregarius miles fuit: sed ob fidem Philippo praestitam, ab Alexandro M. inter custodes corporis regios receptus est.


page 358, image: s0430

REGULA. Multi ex statu humili in sublimem exaltati sunt a Deo.

Sicut David in quit Psalm. 113. v. 5. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat? humilia respicit in caelo et in terra. vers. 6. Erigens de pulvere inopem, et de stercore pauperem. v. 7. ut collocet cum cum Principibus, cum Principibu; populi sui. Psalm. 75. vers. 7. Deus iudex est, qui hunc humiliat et hunc exaltat. Exsech. 17. vers. 24. inquit Ichova: Scient omnia ligna regionis, quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi liguum humile, et siccavi liguum viride, et frondere feci lignum aridum: Ego Dominus loquutus sum, et feci.

Exempla.

1. Iosephus Patriarcha ex infimo miseriae gradu ad summum honoris fastigium conscendit. Nam cum ipse 17 annorum adolescens esset, a fratribus suis, Ismaelitis venditus est, a quibus in Aegyptum ab iuctus et 20 argenteis venditus est. Gen. 37. 28.

2. saul filius Kis, primus Rex Israel, minimus e tribu Beniamin, asinas patris sui quaerens amplissimum Regnum invenit. 1 Sam. 9. v. 3, 21. 1 Samuel. 10. v. 1. Naximzenus elegantissime ait; in Orat. funebr. in Basil. Saul asinos paternos in vestigans, regno potitus, accessorium ipso instituto negotio maius nactus.

3. DAVID filius Iesse natu minimus, ex Pastore ovium, et cantore, Rex factus est. Davidi pro pedo et plectro corona, et sceptrum offertur ab co, qui de pulvere erigit pauperem, et collocat eum cum Principibus populi sui, ut idem canit Psal. 113. vers. 6, 7.

Ille ego qui quondam caulae, post arbiter aulae:
Proque pedo vili regia sceptra gero.

Unde ipse David ait Psalm. 4. v. 4. DEUS mirabiliter ducit sanctum suum.

PARAENESIS.

Hic autem quilibet cogitet, qui a Deo in statum sublimiorem exaltatus est, ut in universa vita sua modeste sese gerat, et cogitet cum Iosepho: Ego sum SUB DEO. Genes. 50. v. 19. Pulchrum Epigramma Ausonii:

Fortunam reverenter habe. quicumque repente
Dives ab exili progrediere loco.

II.

Ptolemaeus, cum apud Brachmannos venenata sigitta letaliter vulneratus esset. Regis euram in se converterat, qui et praelio et sollicitudine fatigatus, cum illi assideret, lectum, in quo ille acquiesceret, inferri iussit: in quem ut se recipit, prot inus altior insequutus est somnus. Ibi vidit Alexander Magnus Rex Macedoniae dormiens, quasi draco herbam quandam ore teneret, et eius virtutem, naturam atque locum, ubi nasceretur, docerer. Postea surrexit, herbam repertam contrivit, ac vulneri imposuit, dedit etiam potionem inde medicatam, per quam valetudini eum subito restituit. Diodorus Siculus, Iustinus, Curtius.

III.

In prima regni divisione Ptolemaus, regni Aegypti gubernator constitutus est. Nam ita scribune Historici. Babylone, post defunctum Alexandrum, consilia instituunt de administvando regno: et tandem concluditur, ut Philippo Aridaeo fratri Alexandri, cui tamen sana mens non constabat, tutor adderetur Perdiccas, et reliquis Ducibus Provinciae regni administrandae darentur. Ptolemaeo Lagi datur Aegyptus, Pithoni Media, Eumeni Paphlagonia, Cappadocia, et vicinae: Antigono Lycia, Pamphylia, Phrygia maior: Cassandro Caria, Meleagro Lydia, Leonnato Phrygia ad Hellespontum, Lysimacho Thracia, Antipatro Macedonia, et aliae regiones ad Caucasum aliis. Vide Dynastiam. 2. Histor. Antigon. §. 2.

II. ACTA BELLICA.

Ptolemaeus Lagi quatuor bella gessit.

Bellum I, contra Perdiccam.

Perdiccas I Aridaei administrator, sive tutor Monarchiam affectans, bellum contra Ptolemaeum parat. Quod ubi Ptolemaeus cognovit, se bello a Perdicca petitum iri, ipse quoque omnia ad bellum praeparat, et foedere sibi Antipatrum atque Antigon um iungit. Diodorus Siculus lib. 18. Perdiccas exercitum suum in Aegyptum traducit, Ptolemaeo Lagiregnum erepturus, sed infelici successu. Vide Historiam Perdiccae §. 3.

Bellum II, contra Syriam et Phoeniciam.

Ptolemaeus bello liberatus, cum videret, Syriam et Phoeniciam commode regno suo adiungi posse, dum omnia omnibus licent, per Nicanorem Ducem pellit Laomedontem praefectum, et Syriae atque Phoeniciae urbes brevissimo tempore fibi subicit. Diodorus Siculus lib. 18.


page 359, image: s0431

Bellum III, contra Antigonum et Demetrium.

De hoc bello vide Histor. Antigoni I, Regis Asiae Minoris, §. 3.

Bellum IV, contra Palaestinam.

Post haec Ptolemaeus Palaestinam sibi subicit: inter cetera etiam Ierosolymam, simulans se die Sabbatho sacrificaturum, occupavit, atque Iudaeos acerbe tractavit, et inclementer: qua dere Agatarchides apud Iosephum ait; Iudaei dum propter superstitionem die Sabbathi gravantur arma capere, gravem Dominum receperunt: multum tamen postea Ptolemaeus Iudaeis benefecit, plurimos in Aegyptum transtulit, eosque pari iure cum aliis vivere passus est. Iosephus.

III. ACTA OECONOMICA.

Coniugium. Ptolemaeus Lagi duas habuit uxores.

Prior fuit Eurydice, ex qua natus Ptolemaeus Ceraunus, Ptolemaei primogenitus.

Posterior fuit Berenice, ex qua natus est Ptolemaeus Philadelphus, qui filiorum Ptolemaei minimus, patri in regno successit, ex clusis filiis ex Eurydice natis, idque contra ius gentium: Habuit quoque filias duas, quarum unam Lysimacho, alteram vero filio eius Agathocli connubio iunxit. Plutarchus.

III. EGRESSUS.

A. M. 3687. Ptolemaeus Lagi moritur, postquam regnasset annos 40.

USUS.

Laus huius Regis. 1. Fuit valde humanus. Nam hic Ptolemaeus apud amicos frequentissime et cenabat, et dormiebat: quod si aliquando cenam praeberet, rebus illorum utebatur. Accersebat enim scyphos, strata et mensas, ipse praeter necessaria possidebat nihil: quin alios locupletes facere regale magis esse dicebat, quam locupletari.

2. Egregie doctus fuit. Quia ipse post obitum Alexandri M. eiusdem res gestas descripsit, sicut Arrianus scriptor Graecus, in initio historiarum suarum de expeditione Alexandri M. commemorat: ibidemque fatetur, quod ex praedicto Ptolemaeo et quodam Aristobulo, tamquam scriptoribus veridicis et fide dignis, historiam suam desumpserit, quippe qui una cum Alexandro M. militaverant, et socii expeditionum eiux fuerant.

NOTA I.

Licet Moanrchia Alexandri M. post obitum eius in quatuor regna sit divisa, nempe in regnum 1. Asiae Minotis, 2. Macedoniae. 3. Aegypti. 4. Syriae: tamen de duobus tantum Regibus in cap. 11. Daniel vaticinatur, nempe de regno Lagidarum et Seleucidarum: Quia haec duo regna Iudaeae erant vicina, et in medio eorum sita est Iudaea, versus Austrum habens Aegyptum, et versus Aquilonem Syriam. Quia igitur Iudaea inter Aegyptum, et Syriam in medio sita, duriter quassata est ab utriusque regibus, nempe Aegypti et Syriae; perinde ac Isthmus inter duo maria interiacens utriusque maris fluctibus utrimque tunditur, sicut D. Hieronymus ait: Idcirco Daniel de istorum duorum regnorum successoribus loquitur, atque per REGEM AUSTRI, Rex Aegypti: per REGEM vero QUILONIS Rex Syriae intelligitur. Quae observatio plutimum facit ad intelligentiam cap. 11. Danielis. Ubi breviter praedicuntur proelia et alia multa, quae posterioribus temporibus inter Roges Aegypti et Syriae, atque populum Dei contigerunt, quorum quaedam in libris Maccabaeorum fusius descripta exstant.

NOTA II.

Daniel. cap. 11. Vaticinatur de sex Regibus Aegypti, et de octo Regibus Syria.

1. REGES AEGYPTI hi sunt:

1. Ptolemaus Lagi filius, cogn. Sotet. De illo agit Daniel. cap. 11. v. 5. 2. Ptolemaus Philadelphus. v. 5. 3. Ptolemaeus Evergetes. v. 7. 4. Ptolemaus Philopator. vers. 10. 5. Ptolemaeus Epiphanes, vers. 13. 6. Ptolemaeus Philometor. vers. 22.

2. REGES SYRIAE.

1. Seleucus Nicanor, vel Nicator. 2. Antiothus Soter. 3. Antiochus Theos. De hoc agit Daniel cap. 11. vers. 5. 4. Seleucus Callinicut. v. 7. 5. Seleucus Ceraunus. v. 10, 6. Antiochus M. vers. 10. 7. Seleucus Philopator. v. 20. 8. Antiochus Epiphanes. vers. 21.

NOTA III.

Bella inter Lagidas et Seleucidas gesta, septens narrantur a Daniele.

1. Inter Ptolemaeum Lagi, et Seleucum Nicanorem. v. 5.

2. Inter Ptolemaeum Philadelphum, et Antiochum Theon. v. 6.

3. Inter Ptolemaeum Evergetem, et Seleucum Callinicum. v. 7, 8, et 9.

4. Inter Ptolemaeum Evergetem, et Antiochum Magnum. v. 10.

5. Inter Ptolemaeum Philopatotem, et Antiochum Magnum. v. 11, 12, 13, 14, 15, 16.

6. Inter Pcolemaeum Epiphanem, et Antiochum Magnum. v. 17, 18, 19. Hic insetitur Scleuci Philopatoris interitus. v. 20.

7. Bellum, idque aliquoties renovatum, inter Ptolemaeum Philometorem, et Antiochum Epiphanem. v. 21 seqq.

NOTA IV.

De hoc Ptolemaeo Lagi, Daniel. cap. 11. v. 5. ptimum vaticinium edit, hisce verbis:

Et confortabitur REX AUSTRI, (et potens evadet Rex Austri.) Per Regem Austri intelligitur Ptolemaus Lagi, primus Rex Aegypti, post obitum Alexandri M. Hic fuit Rex sapientissimus, doctissimus et fortissimus, (uti Pausanias in


page 360, image: s0432

Atticis narrat) tantaeque potentiae, ut Pyrrhum Epitotatum regem expulsum restituerit in regnum, Cyprumque obtinuerit et Phoenicen, ac victo Demetrio filio Antigoni, Seleuco (Nicanori) Regi Syriae, partem regni sui ablatam reddiderit, Cariam quoque et multas insulas, regiones, et urbes obtinuerit, quam ob causam cognom. SOTER, h. e. Servator appellatus est, sed Iosephus lib. 12. Antiquit. cap. 1. scribit, eum praetet meritum ita fuisse cognominatum, eo quod Hierosolymorum urbem Sabbatho per dolum occupaverit, et magnam Iudaeorum multitudinem in Aegyptum abduxerit. Sed postea agnita ipsorum in observanda iutisiurandi fide constantia, multos ex ipsis sacramento devinctos in praesidiis suis posuit, et iure civitatis apud Alexandriam pari cum Macedonibus iure donavit-Qua eius benevolentia moti plutes alii ex Iudaeis ultro in Aegyptum commigratunt.

Et talis fuit status Ecclesia Dei sub Ptolemaeo Lagi Sotere, ptimo Aegypti rege, post obitum Alexandri M.

II. PTOLEM. PHILADELPHUS.

I. ORTUS.

1. Appellatio. Ptolemaeus dictus est a Ptolemaeo Lagi, primo Aegypti Rege. Nam ab hoc omnes Aegypti Reges, qui XI fuerunt, PTOLEMAEI nominati sunt, discrimine inter eos faciente cognomine. Cognomento Philadelphus est dictus, quod sororem suam Arfinoen uxorem duxerit.

2. Generatio. Pater eius fuit Ptolemaeus Lagi qui cognomento Soter dictus est: mater eius fuit Berenice, secunda Ptolemaei Lagi coniux.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA OE CONOMICA.

I. Educatio,

Ptolemaei primus praeceptor erat Straton Lampsacenus, a quo cum salutaria sapientiae monita hausisset, summopere virorum doctorum conversatione delectatus est, et huic informatori suo gratitudinis ergo 80 talenta donavit. Diogen. laert. l. 5. Secund is eius praeceptor fuit Philetas Cous, Eeographus ex Insula Coo oriundus, qui fuisse fertur corpusculo adeo tenui, ut necessum fuerit ei ex plumbo pondus pedum plantis adicere, ne violentia ventorum deturbaretur. De quo Politianus ita scribit:

Nec Cous ad haec non sacra Philetas,
Quamquam est aeger, adest, quamquam vestigia lento
Fulta gravat plumbo.

II. Coniugium.

Coniugium eius fuit incestuosum. Siquidem Arsinoen sororem suam in uxorem duxit. Quod factum cum Sotades aculeato dicterio perstringeret, inquiens: *ou)x ei)s2 o(si/hn trumalia\n to\ ke/ntron a)qei=s2. h. e. ne in sanctam rimam trudas aculeum. Ptolemaeus excandescens ilico mandavit eum in vincula conici, et postea in mare submergi, ut Athenaeus et Plutarchus scribunt.

AXIOMA.

Hinc videmus, quod qpud gentes nonnullas leges quaedam promulgatae fuerint plane impiae et illicitae, h. e. quae legibus tum divinis, tum leginaturae fuerint contrariae: Qualis fuit lex illa de incestuosis fratrum et sororum coniunctionibus, quae viguit apud Aegyptios. Athenienses et Persas. Vide Systema nostrum Politic. pag. 354.

III. Liberi.

Filius quem ex Arsinoe sorore et coniuge suscepit, dictus est Ptolemaeus Evergetes, regnisuccessor.

Filia fuit Berenice, vel Bernice, quae a patre elocata est Antiocho Theo III Regi Syriae. Dan. 11. vers. 6. Verum de hac in historia Antiochi Thei fusius dicemus.

II. ACTA POLITICA.

I. TOGATA.

1. Regni occupatio. Parens eius Ptolemaeus Lagi eum, neglecto filio primogenito. Prolemaeo Cerauno, biennio ante obitum regni consortem accepit. Natus namque fuit ex Berenice, et filiorum Ptolemaei minimus, atque filii eius ex Eurydice excludebantur, quod vehementer dissuaserat Demetrius Phalereus, cuius consilii hasce poenas dedit Demetrius, ut in locum quendam relegaretur, ubi paulo post aspidis morsu periit. Diogenes Laertius.

2. Regni administratio. 1. Fuit rex doctissimus atque sapientissimus, qui magna liberalitate studia literarum coluit, atque summopere doctorum virorum conversatione delectatus est. Unde factum, ut ex omni Graecia viri eruditi Alexandriam confluerent, inter quos enituere Aratus, Apollonius, Theocritus, Lycophron, Nicander, Philicus, Homerus Iunior, omnes poetae, qui, quod numero 7 essent, Pleiades dicti sunt: fuerunt et alii ibidem viri celebres, ut Conon, Hipparchus, Mathematici, quorum opera liberales artes Alexandriae excitatae sunt. Hic *ptolemai=os, a Lycophrone propter poesin regi caro, per anagrammatismum dictus est a)pi\ me/litos, a melle, melleus: suasu quoque Demetrii Phalerei (uti Plutarchus refert) commentarios de regno sibi paravit, eoque evolvit diligenter.

AXIOMA.

Principes qui natura ad studia apti sunt, eadem


page 361, image: s0433

diligenter excolant, praesertim autem doctrina ptaestantissimorum Politicorum imbuendi sunt, qui libri sine affectu docent, quae sequenda, quae fugienda: uti vere censuit numquam satis laudatus Rex Alphensus Arragonius. Dicebat enim, meliores vivis mortuos consiliarios esse, libros intelligens, qui neque metu aut pudore, non graria aut odio, aliove affectu moti, veritarem sibi nude simpliciter que declararent. Quod ipsum veterum quoque monitum fuit. Martus enim Varro Cneo Pompeio Consuli primum designato commentarium rogatus dedit, quem Isagogicum appellavit, de officio Senatus habendi, ut auctor est Gellius lib. 14. cap. 7. Itae quoque Demetrius Phalereus Prolemaeum Philadelphum admonuit, ut demortuorum sapientum libros sibi compararet, quod, quae aliquando consiliarii neque libere admonere, metu poenae, vellent, aut etiam sine periculo aliquo non anderent, de illis in libris eorum abunde et libere scriptum esset.

II. Fuit Rex pacificus. Nam Pyrrhi regis Epirotarum cladibus cognitis, Legatos Romam misit cum muneribus, et amicitiam cum illis pepigit. Eutropius, Zonaras, Epitome Livii.

III. Hic Ptolemaeus cum aliquando podagra insestaretur, et praeterea regni negotiis alias obrutus esset, prospiciens in prato otiantes, et sine ulla cura ludentes Aegyptios, et in arena proiectos, in hunc modum exclamavit: *w)= ta/las e)gw\, to\ mhde\ tou/twn e(/na gene/sqai! O miserum me, qui non unus horum de numero factus sum! Quo dicto innuere voluit, privatorum hominum vitam esse optimam et quietissimam.

IV. Ptolemaeus Philadelphus tandem perfecit fossam a Nilo usque ad mare rubrum; quod frustra olim conati fuerant Pharao Necho, et Darius Rex Persarum. A. M. 3703.

V. Licet hic Ptolemaeus Rex laudatissimus fuerit, non tamen naevis suis caruit. Nam fuit i)diognw/mwn, et veritatem audire non amavit. Cum enim Arsionoen sororem suam duxisset uxorem, Sotades fretus familiaritate regis dixisse fertur: *ou)x ei)so(si/hn qrumalia\nte\ ke/ntron w)qei=s2! Ne in sanctum foramen trudas aculeum. Hanc monendi par)r(hsi/an Rex adeo indigne tulit, ut plane immemor familiarit atis pristinae, Sotadem carceri mancipaverit, et postea in mare submergi iusserit.

AXIOMA. *par)r(hsi/a loquendi et libertas monendi, ab aulis exulat.

Exemplum hoc loco habemus in Ptolemaeo Philadelpho, cuius iuffu Sotades ob liberam vocem mifere periit. Idcirco pia et prudens fuit admonitio Ludovici, Regis Galliae, qui cognomento Sanctus dictus fuit, ad filium successorem in regno, quae inter alias multas recensetur a Tilio lib. 2. de rebus Galliae, talis videlicet. Ita te gerito, ut Confessionarii necessariique et familiares tui possint te libere admonere mali, quod feceris, et docere facta tua. Siquidem natuta humana in hisce rebus, quae ad voluptatem pertinent, ad id saepius inclinatur, quod sibi detrimento esse solet, atque id unum profuturum putat, quod ipsa cupit perficere, hincque revera in fraudem inducta, neque quid conducat, sollertia prospicere; neque periculis admonita vel modestiam animi discere, vel ad id, quod decet, redire potest.

II. ACTA BELLICA.

Hic Ptolemaeus longum et difficile bellum gessit, cum Antiocho Theo Syriae Rege, sed tandem reconciliantur affinitate contracta, cum Antiochus Berenicen Ptolemaei filiam, uxorem duceret. Iustinus. De hoc soedere vatincinatur Daniol. cap. 11. v. 6.

III. ACTA ECCLESIASTICA. ET ACADEMICA.

I. Hic Ptolemaeus amore studiorum incensus, Alexandriae Bibliothecam per universum terrarum orbem celebratissimam instituit, in qua, ut Aventinus testatur libro 1. librorum circiter septingenta milia asservabantur. Nec Graecos congessisse libros satis arbitratus, a Chaldaeis quoque. Assyriis, Persis, Romanis, aliisque gentibus libros petivit, eosque Graece conversos in bibliotheca reponi iussit: ut ex Cedreno constat.

II. Idem rex cum cognovisset ex Demetrio Phalereo, quem literarum laudibus illustrem bibliothecae praefecerat, exstare apud Iudaeos volumina Prophetarum, in quibus de Deo, de mundi opificio, aliaque reconditae sapientiae monumenta continerentur, scripsit ad Eleazarum summum Pontificem, ut illa transmitteret: qui lectis literis regiis, libros biblicos aureis characteribus descriptos ad regem misit. Qui cum a Pontifice exemplar Bibliorum impetrasset, et characteres Ebraicos et rationem legendi ignoraret, ad illum hunc in modum rescribebat: *qhsaurou= kekrumme/nou, kai\ phgh=s2 e)s1fragis1me/nhs2, ti/s2 w)fe/leia en a)mfote/rois2, ou(/tw kai\ h( par) u( mw=n a)pi/salme/nh tw= *bibli/wn u)oo/qesis2. h(mw=n ga/r mh\ duname/nwn a)nagnw=nai ta\ gra)mmata tou/twn, ei)s2 ou)de\n o)/felos h(mi=n genh(setai. Thesauri absconditi et fontis obsignati quae est utrilitas in utrisque? sic etiam


page 362, image: s0434

librorum a vobis ad nos missorum doctrina, velargumentum se habet. Cum enim horum literas legere non possimus, nulla erit nobis inde utilitas. Epiphan. de mensuris et ponderibus. fol. 536.

III. Quare Ptolemaeus interpretes sibi mitti rogavit, qui ex Ebraeo in Graecum sermonem libros illos sacros converterent. Missi igitur ex Iudaea 72. Ebraeas et Graecas literas accurate docti. Hi Scripturam sacram in Pharo insula Graece interpretati sunt, Olympiade 127, anno Philadelphi regis 16. Atque haec est interpretatio quam 70 Interpretum a numero, scilicet eorum, qui operam dederunt, dicimus: etsi 72 praefuisse verisimile. Ex signulis enim tribubus, ut Iosephus et alii tradunt, 6 delecti fuerunt. Tribus autem erant 12: 72 ita fuisse oportet. Unde Tertuallianus et alii veterum 72 laudant: Sed dicentium compendio 70 censentur.

IV. De auctoritate huius versionis. Iustinus martyr in Orat. Exhortatoria ad gentes, et hunc seseqqurus Irenaeus lib. 3. advers. Haeres. c. 25. p. 116. magno conatu auctoritatem huius versionis quaerentes ingenti eam miraculo prodiisse narrant. Quo niam, singulos in singulis cellulis inclusos, et a singulis totum Codicem Sacrum, tum quoad eadem verba, tum quoad eandem sententiam, redditum non sine miraculo, scribunt.

*e) *p*i/*k*r*i*s*i*s.

1. Aedicularum sive cellularum istarum distinctarum, in quibus LXX versionem suam contexerint, nec Aristaeus, nec Iosephus meminerunt.

2. Auctores isti, qui distinctas illas cellulas excogitarunt, inter se non conveniunt. Iustinus et Irenaeus, singulos in singulis cellulis a Rege inclusos fuisse narrant. Sel Epiphanius in libro de mensura et ponder. scribit, binos ac binos in singulis cellulis inclusos fuisse.

3. Hieronymus in Pentateutho aperte reicit hanc narratiunculam, ita scribens: Nescio quis primus auctor 70 cellulas Alexandriae mendacio suo exstruxerit, quibus divisi eadem scriptitarent, cum Aristaeus eiusdem Ptolemaei u)peras1pish\s2, nec mulra post saecula Iosephus ullam cellularum mentionem faciant, sed in una basilica congregatos conrulisse scribant, non prophetasse. Idem consirmat Philo lib. 2. de vita Mosis Tertull. in Apologet. c. 9. Chrysost. Homil. 5. in Matth. et Eusebius lib. 8. praparat. Evang. cap. 1.

V. Liberalit as Ptolemaei Philadelphi. Ptolemaeus Philadelphus, postquam Biblia Ebraea in Graecum sermonem translata essent, egregie munificum erga Iudaeorum gentem sese praestitit. Nam centum milia servorum Iudaicae gentis pecunia sua a dominis redemit, et libertate donavit, eoque nomine erogavit auri talenta CCCLX, h. e. 176000; ad victimas autem et sacra facienda 100 talenta, philas aureas 20, argenteos crateras 35, et mensam auream ingentis pretii, et artificiosissimo opere constructam, Iudaeis magnifice largitus est. Denique postquam LXX regiis muneribus auctos in patriam remisisset, Eleazarem Pontificem inter alia rogavit suis literis, ut, siquis ex hisce viris vellet ad ipsum redire, hoc permitteret: Quoniam consuetudinem cum doctis plurimi faceret, inque eiusmodi usus divitias suas libenter insumeret.

VI. Georgius Cedrenus in Ptolemaeo Philadelpho, de translatione Bibliorum Ebraeorum, ita scribit: Ebraicorum, inquit, librorum translatio 72. diebus absoluta est. Rex pulchritudine Scripturae sacrae stupefactus, Proceribus praesentibus, ex Demetrio Phaleraeo quaesivit: Quidnam esset causae, quod sacrarum literarum, quarum tanta sit dignitas, nemo historicorum aut poetarum mentionem fecerit? Respondit Demetrius: Neminem eas ausum fuisse attingere: Quaudo Theopompus eas aggressus, mente captus fuerit, ac per insomnium monitus, id sibi accidisse, quod curiose res sacras inquirere conatus suisset: Et Theododectes tranoediarum scriptor, in quadam fabula sacrorum librorum facta mentione, excaecatus fuerit: Uterque autem horum ab incepto desistens, Deum placaverit, et sanitati sit restitutus.

III. EGRESSUS.

A. M. 3725. Ptol. Philadelphus in Aegypto moritur, cum regnasset annos 38 solus; quia biennio regnavit cum patre.

Huius Ptolemaei Philadelphi meminit Daniel. cap. 11. v. 6.

III. PTOL. EVERGETES.

I. ORTUS.

1. Appellatio. Ptolemaeus hic fuit tertius Rex Aegypti: cognomento dictus evergates, a maximis suis in subditos metitis.

2. Generatio. Pater ipsius fuit Ptol. Philadelphus; mater vero Arsinoe, quae Ptolemaei Philadelphi soror'et uxor fuit, Ex hisce parentibus Ptolemaeus Evergetes natus est.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA POLITICA.

I. Regni occupatio. Mortuo patre Ptolemaeo Philadelpho, iure hereditario ei in regno successit A. M. 3726.


page 363, image: s0435

II. Regni administratio. Laude dignus fuit Rex, uti cognomen eius ostendit. Omnes enim succesforers eius a luxu corruptisunt, sicut Strabo scribit: *a(/pantes2 oi( meta to\n tri/ton *ptolemai=on, u(po\ trofh=s2 diefqarme/noe, xei=ron e)politeu/santo. h. e. Omnes post Prolemaeum tertium a luxu corrupti peius Rem publ. administrarunt.

II. ACTA BELLICA.

Bellum gessit cum Seleuco Gallinico Rege Sytiae quarto. Occasio belli haec fuit. Prolemaeus Philadelphus pater eius elocaverat filiam suam Berenicen Antiocho Theo III Regi Syriae: Verum illa instinctu Laodices, prioris Antiochi Thei coniugis, a Seleuco Callinico privigno e medio est sublata. Eius caedem Ptolemaeus Evergetes ulturus, Syriam cum exercitu ingressus est, et victo Callinico multa oppida diripuit, abductisque in regnum spoliis, quae Cambyses olim Aegyptiis eripuerat, rediit. Ob quod benesicium a subditis Evergetes dictus est, Iustinus lib. 17. Eutropius.

NOTA.

Anno 38 regni Prolemaei Evergetae, Sitacides in Aegyptum venit; uti in praefatione Siracidis dicitur.

Dubium Chronologicum.

Ptolemaeus Evergeies tantum 25 annos regnavit, iuxta communem historicorum sententiam, vel 26 annos iuxta Chronicon Eusebii. Quomodo igitur 38 anno eius Siracides in Aegyptum venire potuit?

RESPONSIO.

1. Calvis. in Chron. p. 191. ita respondet: Quidam annos illos 38 intelligunt de annis Prolemaei Philadelphi. Nam de Evergetis annis accipi non possunt, cum is regnaverit annos tantum 25.

2. Franciscus Iunius in Bibliis ita respondet: Aut hic locus corruptus dicendus est, aut ex eo corrigendum est Eusebii Chronicon, ubi Evergetes scribitur annos 26 tantum regnum Aegypti obtinuisse; quod posterius malim.

III. EGRESSUS.

Mortuus est Ptolemaeus Evergetes a filio suo Ptolemaeo Philopatore veneno sublatus. Anno M. 3751. postquam regnasset annos 25, vel, iuxta alios, 26.

NOTA.

Huius Ptolemaei Evergetis Daniel. cap. 11, vers. 7. memionem facit.

IV. PTOL. PHILOPATOR.

I. ORTUS.

1. Generatio. Pater eius suit Prolemaeus Evergetes, IV Rex Aegypti. Mater eius fuit Cleopatra, frater Maga: reliqui a/nw/numoi

2. Appellatio. Dictus est Philopator per froniam vel antiphrasin. Quia patrem suum Ptolemaeum Evergetem veneno sustulit, matrem Cleopatram, et germanum fratrem suum Magam, una cum aliis fratribus, dissuadente Sosibio, trucidavit. O ingratum hominem! illis, a quibus vitam hausit, vitam abstulit, indignus, qui lucem aspiceret. Namque

Nascitur indigne, per quem denascitur alter.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA POLITICA.

1. REGNI OCCUPATIO. Acade patris, matris, atque fratris regnum auspicatus est. Unde quale fuit regni eius principium, talis quoque progressus et egressus suit. Recte namque in illum quadrat vulgatum illud dicterium: Intravit ut vulnes, regnavit ut lupus, et exivit ut canis.

2. REGNI ADMINISTRATIO. 1. Fuit incestuosus. Nam Arsinoen vel Euridicen (uti Iustinus cam nominat) sororem suam duxit uxorem, cumque ea in incestu vixit. 2. Voluptuosus atque otiosus fuit. Nam ventri fuit deditus, ideoque a suis contemptus est.

AXIOMA, Quando Princeps bellicoso Principi succedit, ipse iners, libidinosus, et ebriosus, ille tum a subditis suis, tum ab exteris sacile contemnitur, et periculis variis exponitur.

Exemplum habemus in hoc Ptolemaeo Philopatore, qui interfccto patre, matre, et fratribus, Aegypti imperium suscepit, ratus nullum amplius domi timorem, ob praedictum facinus, forisque fortunam omnia felicissime sibi praeparasse, velut rebus oninibus felicissime sibi succedentibus, luxuriae se tradidit, regisque morem omnis sequuta est regio. Quamobrem nulla inter suos auctoritas eius erat, nec illis solum, sed et reliquis, qui Aegypti res, et qui exteras quoque obibant, contemptibilem se praebuit. Polybius lib. 5. pag. 440.

II. ACTA BELLICA.

Bellum gessit Ptolemaeus Philopator cum Antiocho M. VI Rege Syriae, cumque vicit. De quo


page 364, image: s0436

bello Polybius lib. 5. ita scribit: Antiochus et Ptolemaeus Reges exercitus ingentes in Syria contrahunt, ut praelio decertent. Ptolemaeus habuit exercitum septuaginta quinque millium et elephantos 73. Antiochus vero habuit septuaginta octo milia militum, et elephantos 102. Pugnaverunt acriter: et cornu quidem, cui Antiochus praefuit, vicit: alterum vero et media acies victa est. Ceciderunt ad 10000 et amplius, et Ptolemaeus totam Caelesyriam recepit, et Antiocho pacem petenti dedit, Haec Polybius.

Ptolemaeus deinde tanta victoria parta, hostias Deo et eu)xaris2h/ria Ierosolymis immolare vult, et introire in sanctum sanctorum, omniaque oculis perlustrare: sed prohibetur a Pontifice Maximo. Inde inexpugnabili odio adversus Iudaeos exardescit, et edictum proponit de Iudaeis e Palaestina in Aegyptum in vinculis deducendis, spatio 40 dierum, quo tempore multa milia Iudaeorum cum libetis tradncta sunt, ut a 500 elephantis largiore vino incalescentibus conculcatentur. Cum autem elephanti praeter naturam ab hac immanitate abhorrerent, Rex etiam poenltentia ductus, Iudaeos salvos dimisit.

III. EGRESSUS.

Ptolemaeus tanta victoria de antiocho M. reportata elatus, voluptati et crudelitari se mancipavit, et uxorem suam Ettridicen occidit, propter scortum Agathocltam, cui imperium reliquit. Verum illa a populo tumultuante occiditur: ipse vero voluptatibus exhaustus, mortuus est anno regni 17, non sinc veneni suspicionc. A. M. 3768.

NOTA.

Huius Ptolemaei Philopatoris Daniel cap. 11. v. 11. memptionem facit.

V. PTOL. EPIPHANES. CAPUT I. ORTUS.

Ptolemaeus Epiphanes U Rex Aegypti fuit filius Ptolemaei Philopatoris, ex Arsinoe vel Euridice (uti Iustinus eam nominat) sorore et uxore genitus.

CAPUT II. PROGRESSUS.

I.

Statim sub ingressum regni, Agathoclea scortum, propter quam pater uxorem suam Euridicen occiderat, eique sceptrum regni commiserat, a populo tumultuante trucidata est, ipseque adhuc quinquennis regnare coepit.

II.

Cum autem Antiochus M. audiret Ptol. Philopatorem mortuum, et filium eius Prolemaeum Epiphanem adhuc minorennem esse, ipse cum Philippo Rege Macedoniae foedus inivit, ut coniunctis viribus cum Ptolemaeo Epiphane pugnarent, sub hac conditione, ut proximas civitates regno suo singuli de regnoeius sibi iungerent. Cum autem Proceres regni Aegypti audivissent, Antiochum ad recuperandas urbes, quas in Syria et Iudaea, tempore Ptolemaei Philopatoris amiserat, exercitum ingentem comparasse, obviam ei miserunt SCOPAM Ducem cum instructissimis copiis. Verum hic ad sontes Iordanis ab ipso caesus et sugatus est, et Sidon, quo confugerat, ob essam, ipseque tandem Scopas, cum liberari non posset, se dedidit, et salvus dimissus est. Idem Antiochus annuentibus Iudaeis, praesidium Ptolemaei ex arce Sionis, cum illam multo tempore oppugnasset, expulit, et Syriam, Ciliciam, et Lyciam, recepit. Iosephus, Livius, Eusebius.

Cum autem hasce provincias et regiones Antiochus, in potestatem suam redegisset, etiam de occupanda Aegypto consilia iniit, atque Ptolemaeo Epiphani adhuc adolescenti bellum intulit. Verum cum a Romanis, quibus Ptolemaeus Epiphanes a patre morituro commendatus fuerat, iussus esset ab Aegypto abstinere: contra ipsos quidem Romanos bellum ingens movit, sed tandem ab illis multis magnisque proeliis superatus, pacem petere ab illis coactus est, tradita illis florentissima regni parte, ab Ionia usque ad Taurum montem. Cum autem videret Antiochus, se Aegyptum sibi subicere non posse violentia, propositum suum persequi conatus est fraudulentia. Nam filiam suam Cleopatram, formosissimam iuvenculam, ei uxorem locavit, addita dotis loco tota Caelesyria et Iudaea, eamque dolis instruxit, ut maritum e medio tollerer. Sed et hic conatus irritus fuit. Nam Cleopatra, relicto patris consilio, marito suo adhaesit, eumque magno amore complexa est.

III. Coniugium.

Ptolemaeus Epiphanes in matrimonium duxit Cleopatram, Antiochi M. filiam, uti modo dictum est: ex qua duo ei filii fuerunt nati, nempe Ptolemaeus, Philometor, et Ptolemaeus Physcon.

CAPUT III. EGRESSUS.

Ptolemaeus Epiphanes, cum 24 annos in Aegypto regnasset, mortuus est, Ptolemaeus in Canone. A. M. 3792.

NOTA.

De hoc Ptolemaeo Epiphane vaticinatur Daniel. 11. vers. 13, 14, 15.


page 365, image: s0437

VI. PTOL. PHILOMETOR.

I. ORTUS.

Hic Ptolemaeus Philometor filius fuit Ptolemaei Epiphanis U Regis Aegypti, cui mortuo in regno successit. MATER eius fuit Cleopatra cogn. Maior, Antiochi M. Regis Syriae filia. Dan. 11. 17. Frater eius fuit Ptolemaeus Physcon, qui ei mortuo in regno successit. Dictus est hic Ptolemaeus cognomento PhILOMETOR. Quia matrem suam in uxorem duxit.

I. Acta OEconomica.

II. PROGRESSUS.

Hic Ptolemaeus matrem suam Cleopatram uxorem duxit, ex qua suscepit fdiam Cleopatram: illa Maior, haec vero Minor Cleopatra est appellata.

I. Acta Politica.

I.

In initio regni sui Comitia instituebat, ad quae Antiochus Epiphanes avunculus eius legatum suum Apollonium mittebat, speransse tamquam tutorem a Ptolemaeo Philometore iuniore consitutum iri. 2 Macc. 4. 21. Quod cum Ptolemaeus recusaret facere, adeo excanduit Antiochus Epiphanes, ut magno cum exercitu Aegyptum ingressus, plurimas Ptolemaei urbes occuparet. 1 Macc. 1. 18, 19. 2 Macc. 5. 11. Polybius et Livius.

II.

Anno 14 post mortem Antiochi Epiphanis, qui erat regni eius 31, Alexandro Balae, Regi Syriae XI, filiam suam Cleopatram uxorem dedit. Nuptiae in urbe Ptolemaide sunt celebratae, ad quas etiam Ionathan summus sacerdos ab Alexandro invitatur; qui utrique Regi splendida munera offert. Ideoque contra invidos et accusatores regia auctoritate defenditur. 1 Macc. 10. vers. 54, 55, 56, 57, 58, 59. Postea Ptolemaeus Philometor ad generum suum Alexandrum in Syriam profectus, experitur generi sui insidias. Quapropter ipsi iratus filiam Cleopatram adimit, et advocat Demetrium Nicanorem Demetrii filium, eique Cleopatram elocat. 1 Macc. 11. 9, 10, 11. et intravit Ptolemaeus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae. Deinde proelio congressus cum Alexandro genero suo, eum vicit et fugavit: qui in Arabiam fugiens a Zabdiele Arabe occisus est. 1 Macc. 11. v. 15, 16, 17.

III. EGRESSUS.

Ptolemaeus Philometor in proelio, quo Alexandrum generum profligavit et fugavit, equo excussus, ab hostibus adeo vulneratus est, ut toto triduo nihil loqueretur; et tandem inter curandum exspiravit, cum annos 35 regnasset. Ante obitum caput Alexandri hostis ipsi allatum, quo non mediocriter gavisus est. Ptolemaeus in Canon. Confer 1 Macc. 11. 18.

VII. PTOL. PHYSCON vel EVER GETES II.

I. ORTUS.

1. Generatio. Pater huius Ptolemaei fuit Ptolemaeus Epiphanes, U Rex Aegypti: mater eius fuit Cleopatra, Antiochi Magni Regis Syriae filia. Daniel. 11. 7. Frater eius erat Ptolemaeus Philometor, VI Rex Aegypti, cui mortuo in regno successit.

2. Appellatio. Dictus suit cognomento: 1. Physcon, a deformitate corporis, sive a sagina ventris ad instar farciminis. 2. Evergetes II. dictus per antiphrasin: quia minime fuit beneficus, sed homo maleficus et crudelissimus.

II. PROGRESSUS.

I. Acta OEconomica.

Homo impurus et incestuosus fuit. Nam sororem suam Cleopatram (quae antea Alexandri Balae XI Regis Syriae, et postea Demetrii Nicanoris XII Syriae regis coniunx fuerat) uxorem duxit, cumque ca incestum commisit. Postea ea repudiata, privignam, prius a se stupratam, in thalamum assumpsit, cumque ea pariter incestum commisit; uti Iustinus scribit.

II. Acta Politica.

Omnibus invisus metu insidiarum in exilium profectus est. Cum vero intelligeret repudiatae uxori suae regnum a populo deferri, filium Memphitem (quem ex eadem susceperat) occidi iussit. Tandem interfecti caput manus et pedes amputatos, et cistae inclusos, matri epulanti pro munere natalitio offerri iussit, eique bellum denuntiavit. Iustinus epitom. Livii.

Tandem Ptolemaeus, reconciliata gratia, cum Cleopatra sorore et uxore in regnum rediit. Iosephus.


page 366, image: s0438

III. EGRESSUS.

Postquam regnasset annos 29 mortuus est.

Anno 3856 ab Orbe condito.

Anno 637 ab urbe Roma condita.

Anno 29 Regni sui.

Anno 20 Imperii Iohannis Hircani apud Iudaeos.

Anno 20 Post mortem Simonis Maccabaei.

Anno 114 ante Christum natum.

VIII. PTOL. LATHURUS.

IX. PTOL. ALEXANDER.

X. PTOL. LATHURUS redus.

I. ORTUS.

Ptolemaeus Physcon, alias Evergetes II dictus ex Cleopatra minore, nepte sua, fratris et Cleopatrae Ptolemaei Philometoris sororis et uxoris filia, duos filios suscepit, nempe Ptolemaeum Lathurum, et Ptolemaeum Alexandrum.

NOTA.

Ortus hic plane portentosus fuit. Nam pater horum duorum fratrum, Ptolemaeus Physcon homo imputus et corpore et mente deformis fuit. Mater eorum fuit patris privigna, nempe Cleopatrae, Ptolemaei Physconis sororis atque uxoris filia. Ex hac abominanda commixtione hi duo filii prognati, patris atque matris ingenium plane referebant, iuxta vulgata illa adagia: *kakou= ko/rakos2 kako\n wo/n. Mali corvi malum ovum. Item: Pullus qualis erit, quem fert commixtio talis?

II. PROGRESSUS.

I.

Ptolemaeus Lathurus tamquam primogenitus patri suo Physconi in regno successit. Occasio mirabilis fuit. Ptolemaeus Physcon moriturus in testamento suo mandaverat, Cleopatram sororem et coniugem sibi succedere, hac conditione, ut alterum ex siliis, quem vellet, in regni societatem assumeret. Mater cum pronior esset in minorem filium Ptolemaeum Alexandrum, alterum filium tamquam primogenitum, nempe Ptolemaeum Lathurum, Regem creare cogitur a subditis. Quod facit illa, cum filius Ptolemaeus Lathurus uxorem et sororem suam Cleopatram ex voluntate matris repudiasset, et minorem sororem SELENEM uxorem duxisset. Ptolemaeus in Canone, Iustinus lib. 39.

II.

Cleopatra Ptolemaei Physconis vidua, et in regno successor, cum graviter socio regni, filio suo Ptolemaeo Lathuro, infensa esset, populum in eum concitat, et regno eicit, abducta ab eo sorore et uxore Selene: ex qua tamen binos filios habebat, et insuper eandem Selenen mittit ad GRYPUM hostem Ptolemaei, ut fieret ipsius doniunx. Ptolemaeus vero in Cyprum fugit, ubi a matre quidem oppugnatur: non tamen expugnatur. Iustinus.

III.

Cum Alexander Iannaeus Rex Iudaeae urbem Ptolemaidem exercitu cinxisset, et cives nullibi auxilium invenirent, evocant Ptolemaeum Lathurum ex Cypro: qui, licet cives se Alexandro dedissent, nihilominus in Palaestinam movet: ab eo dum sibi metuit Alexander Iudaeorum Rex, evocat matrem Ptolemaei Cleopatram, et interim simulat amicitiam cum Ptolemaeo: qui, cum totam rem tandem ex suis cognovisset. Alexandruni persequitur, et ad Iordanem cum eo decertat proelio, vincitque, et ad triginta Iudaeorum milia occidit, et victoriam crudelissime exercuit.

AXIOMA Immanitas in victoria non habet diuturnos successus.

Quia vindicta etiam a Principevictore erudelius facta, severissime a Deo puniri solet.

Exemplum evidens habemus in Ptolemaeo Lathuro. Cum enim hic post victoriam partam de Iudaeis, et eorum rege Alexandro Iannaeo, longe lateque excurrisset, in Iudaeorum vicos se recepit. Quos ubi refertos vidit mulieribus atque pueris, mandavit militibus, ut promiscue iugulatos, et in frusta concisos, in lebetes ferventes conicerent, ut, qui effugerant e proelio, hostem crederent humanis vesci carnibus, et eo maior terror incuteretur reliquis. Iosephus lib. 13. c. 21. Alii Historici scribunt, quod carnibus elixis et coctis vesci Iudaeos coegerit. Sed Iudaei a Ptolemaei matre auxilia contra eum petiverunt, quae misit exercitum eo celerius, ut filium a regno arceret. Cum igitur frustra tentaret reditum Ptolemaeus, nec tueri occupatas in Phoenicia urbes posset: rursus in Cyprum fugere est coactus.

IV.

Cum autem Ptolemaeus Lathurus instinctu matris, feminae astutissimae et crudelissimae, e regno Aegypti eiectus, in Cypro exularet: frater eius PTOLEMAEUS ALEXANDER (quem mater antea regni socium, fratre maiori praeterito, elegerat,) ei in regno successit. Verum et ille matris crudelitatem metuens, sponte se regno abdicavit, et cum insidias sibi ab illa strui comperisset, cas


page 367, image: s0439

praeoccupans, matrem captam occidit, atque ita crudelis haec semina dignum vitâ exitum sortita est.

III. EGRESSUS.

1. Ptolemaus Alexander, parricidio hoc commisso, ab Aegyptiis e regno pulsus, in insula Coo privatus vitam finivit. Regnavit annos 10.

2. Ptolemaeus vero Lathurus, trucidata matre, et fratre Alexandro in exilium eiecto, ex insula Cypro, in qua hactenus exulaverat, in regnum revocatus, 8 annis ei praefuit, cum ante exilium 16 annos illud cum matre gubernasset.

XI. PTOL. AULETES.

I. ORTUS.

1. Generatio. Ptolem. Auletes fuit Ptolemaei Lathuri, VIII Regis Aegypti, e Selene sorore filius.

2. Appellatio. Auletes cognomento dictus est; quia maiestatis suae immemor, in habitu regio cum tibicinibus publice in regia certavit: Alias Dionysius a Diodoro Siculo appellatur. Regnare coepit anno M. 3890.

II. PROGRESSUS.

I. Regni occupatio.

Ptolemaeus Auletes Ptolemaeo Lathuro patrisuo, qui e regno eicctus et postea restitutus fuit, demortuo in regno successit.

II. Regni administratio.

1. Subditorum expilatio. Hic Rex largitionibus profusissimis Romanorum amicitiam et societarem sibi comparavit. Ut enim socius et amicus Populi romani appellaretur, Caesari dedit sex talentorum milia, h. e. fere quinquagesies quater aurcorum centena milia; ideoque subditos exactionibus crebris expilavit. Appianus.

2. Eregno eiectio. Cum enim Aegyptum pecuniis spoliasset, et romanis, quod Cyprum occupassent, se opponere nollet, in odium populi venit, et regno pellitur.

3. In regnum restitutio. Ptolemaeus regno pulsus Romam prosugit, restitutionem sui petens: cum vero Romani de restituendo illo agerent, carmen Sibyllinum invenitur, quo Romani prohibentur exercitum in Aegyptum mittere. Diu igitur Ptolemaeus Romae haesit, et tandem de reditu desperans Ephesum abiit, anno M. 3915. Dionysius lib. 39. ubi a Pompeio Magno literas impetravit ad Gabinium Syriae praescctum, quibus ipsi mandatum suit, ut Regem exulem restitueret: qui Gabinius ipsum etiam iussu Pompeii in regnum restituit: sed huius Ptolemaei filius Pompeium post septennium interfici curavit: ut in sequenti Historia dicemus.

4. Ptolemaei restituti ingratitudo. Ptolemaeus Auletes recuperato opera Gabinii regno, Berenicen filiam, quae ipso absente regina erat salutata, occidit, et locupletissimum quemque vita et bonis privavit.

III. EGRESSUS.

Regnavit hic Ptolemaeus Auletes in Aegypto annos 30, iuxta alios annos 31.

XII. PT. DIONYSIUS IUNIOR.

I. ORTUS.

PTOLLMAEUS Dionysius Iunior suit filius Ptolemaei Auletae, XI Regis Aegypti: Soror eius erat Cleopatra ultima Aegypti Regina.

II. PROGRESSUS.

I. Regni occupatio.

Successit hic Ptolemaeus Dionysius Iunior patri Ptolemeo Auletae in regno, et sororem suam Cleopatram in societatem et thalami et regni assumpsit, iussu et auctoritate C. Iulii Caesatis. Hic namque cum Alexandriam atque adeo universam Aegyptum sibi subiecerat, Cleopatrae regnum concessit, et minorem Ptolemaeum illi matrimonio iunxit; Arsinoen vero minorem filiam regno eduxit, et Romam misit.

II. Regni administratio.

Hic Ptolemaeus Dionysius iunior fuit perfidus, et erga benefactorem suum ingratus. Quia ipse cum sorore sua Cleopatra Pompeium M. a suga Pharsalicae cladis supplicem ad se in Aegyptum venientem occidi iubet, a quo pater ipsius Ptolemaeus Auletes regno fuerat restitutus. Historia ita sese habet:

In bello civili inter Iulium Caesarem et Pompeium, quo rotius fere orbis terrarum vires concutiebantur, victus ad Pharsalum Pompeius in Aegyptum ad Ptolemaeum Aulerae filium (cuius patrem expulsum regno et exulantem senatui con mendaverat, regnumque ci summa cum fide restituerat) supplex consugit, sibi suturum esse fidum ibi hospitium, et posse novos ibi exercitus colligi, persuasum habens. Ubi, quia Ptolemaeus adolescens regebatur consiliis alienis, deliberarunt Photinas cunuchus et praeceptor adolescentis regis,


page 368, image: s0440

Theadotus Chius orator et Achillas, qui praeerat exser citui, an recipiendus esset Pompeius, addens hoc dicterium: *nekro\s2 ou) da/knei. Mortuus non mordet. Et apud Lucanum Photinus inquit:

Nutta fides unquam miseros elegit amicos:
Tu cole felices, miseros fuge. Nam exeat aula,
Qui vult esse pius.

Et Pompeium accusat, qui, cum Senatus romanus velit Aegyptum quietam esse, ipse eo bellum transferat. Missi sunt ergo ad Pompeium interficiendum Achillas et Septimius Tribunus militum, qui olim fuerar centurio in exercitu Pompeii. Hic Romana lingua primum alloquitur Pompeium, deinde Graeca Achillas, iubent eum ex sua nave, in qua cum coniuge et liberis vehebatur, egredi in navem regiam, cum liberto Philippo. Sed exiens recitat Sophoclis versus:

*o(/sis2 de\ pro\s2 tu/rannon e)mporeu/etai,
*kei/nou e)si\ dou=los ka|n e)leu/qeros mo/lh|.

Agnoscit deinde Septimium, et alloquitur. Cumque legeret orationem Graecam qua Ptolemaeum alloquuturus erat, Septimius a tergo eum gladio transfodere coepit: deinde labentem foderunt Achillas et alii. Ipse in tam tristi exitu nullam deformitatem ostendit, sed gemitum edens, caput involvit vesti, qua indutus erat: postea transfosso et necato prqecidit Septimius caput. Hic fuit exitus Pompeii; qui res magnas, patriaeutiles, ante bellum civile gessit, et usque ad id tempus felix et valde carus omnibus gentibus fuerat. In hoc extremo actu perfidiose necatus est, a filio eius rEgis, quem ipse in regnum restituerat. Truncus vero Pompeii marcidis scaphae piscatoriae reliquiis in littore a Philippo liberto suo funerabatur, erecta pala cum hac inscriptione: Hic situs est Pompeius M.

Ovid. lib. 3. de Ponto.

Quid fuerat Magno maius? Tamen ille rogavit
Submissa fugiens voce clientis opem;
Cuique viro totus terrarum paruit orbis,
Indigus effectus omnibus ipse magis.

En insigne perfidiae et ingratitudinis in Ptolemaeo, et similiter fortunae lubricae et incolstantis in Pompeio M. exemplum!

III. EGRESSUS.

Exitus huius Ptolemaei tragicus fuit. Nam Deus statim interfectores Pompeii punivit. Cum enim Iulius Caesar mense Octobri venisset in Aegyptum, et ipsi quoque insidias struerent Achillas et Photinus: qui, ut videtur, hanc gloriam auferre voluerunt, quod duos summos Duces Romanos sustulissent, iussit eos interfici. Ptolemaeus ipse fugiens, obrutus fluctibus in mari periit; cum Caesat exercitum Aegyptium ad Alexandriam profligasset. Theodotum post aliquot annos Brutus, cum post interfectum Caesarem Sardes occupasset, cruci affixit. Plutarchus in vita Pomp. et Iulii. Paul. Oros. hil. Melanchth. Chron. lib. 2.

Regnavit hic Ptolemaeus cum sorore Claeopatra quatuor annos: obiit A. M. 3925.

AXIOMA I. Reges et Principes, aurem praebentes malis consiliariis, exitium sibi ipsis accersunt.

Exemplum habemus in Ptolemaeo Dionysio Iuniore, qui infelix rex permissae proditionis poenas dedit, in primo adolefcentiae flore, dum nimis obtemperat pessimorum aulicorum suorum consiliis.

AXIOMA II. Magna saepe est Consiliariorum persidia, qui suadent Principibus suis, non ea, quae pia, honcsta, et salutaria sunt, sed quae Principum cupiditatibus arridere sciunt. Estque haec fere summa quorundam sapientia, uno Martialis versiculo comprehensa.

Nempe coquus Domini debet habere gulam:

Observare, quo Principis affectus et voluntas propendeat, atque ad scopum illum omnia consilia atque actiones suas dirigere.

Exempla.

I. Ionadah.
[Gap desc: Greek word]
, h. e. Domini spontaneus, filius Simeae, fratris Davidis, cum Amnon filius Davidis primogenitus ex Achinoe uxore, amore incensus furioso, sororem Thamar ex alia matre perdite deperiret, ei hoc consilium dat, ut morbum simularet, atque eiusdem lenocinio puellam ad se allectam violenter comprimeret. Quod consilium, etsi prima specie blandiebatur stultis Amnonis affectibus, tamen exitu erat tristissimum. 2 Sam. 13. vers. 3.

II. Cum Cambyses, II. Rex Persarum, ex consiliariis suis quaereret: anne liceret sororem in uxorem ducere? illi responderunt: Regi licere quicquid velit.

III. Mardonius Xerxem IV. Regem Persarum, cupidum gloriae et elatum fiducia magnae suae potentiae, incitavit ad movendum bellum non necefsarium. Sed hoc consilium exitu triste fuit. Nam Xerxes post pugnam ad Salaminem, in parva


page 369, image: s0441

cymba e Graecia fugere coactus est: Mardonium vir Spartanus interfecit, coniecto lapide in os eius. Hic fuit exitus eius viri, qui praecipuus eius belli hortator fuerat.

IV. Mali consiliarii Rehaboami, adulantes iniustis Domini sui cupiditatibus, occasionem praebent, non modo distractioni 12 tribuum, sed etiam novis idolis et perpetuis bellis civilibus. 1. Reg. cap. 12.

V. Ita Photinus Ptolemaeo Regi Aegyptio deliberanti, num Pompeius recipiendus esset nec ne, hisce verbis consilium dat:

Nulla fides unquam miseros elegit amicos.

Verum haec perfidia est peccatum cum 8 Decalogi praecepto pugnans, quam Deus graviter punire solet.

XIII. CLEOPATRA.

I. ORTUS.

Cleopatra, *kleopa/tra h. e. gloria patris vel patriae, fuit filia Ptolem. Auletae, XI Regis Aegypti: soror Ptolemaei Dionysii Iunioris.

II. PROGRESSUS.

I. Acta OEconomica.

I. Coniugium. Fuit fratri suo Dionysio iuniori connubio iuncta. C. Iulius Caesar enim, Alexandria, atque adeo universa Aegypto subacta, Cleopatrae regnum concessit, et Iuniorem Ptolemaeum illi matrimonio iunxit: Arsinoen vero minorem filiam regno eduxit et Romam misit.

II. Cleopatra suit speculum multorum magnorumque vitiorum. Namque fuit

PRIMO Valde libidinosa. Quia blandiloquentia sua et morum suavitate facile quosvis in fui amorem petrahere potuit: et inter hosce Antonium insana libidine eo adduxit, ut repudiata Octavia Octaviani Augusti sorore, se in matrimonium duceret.

AXIOMA I. Amor plerumque ad ea homines flagitia compellit, quae aut turpia sunt, aut dignitatem minuunt.

EXEMPLA.

M. Antonius nimium amoribus induslfit, et animi corporisque virtutes effeminavit, et adeo insanae mentis in Cleopatram exstitit, ut Octaviam uxorem, Octaviani Augusti sororem, quae cum mira benevolentia complectebatur, neglexerit: cum illa Romae palam exclamaret: turpe admodum esse duos Romanos Imperatores bello concurrere, alterum amoris gratia, alterum, quod sororis pellicem ferre non posset.

AXIOMA. Nulla est anta vis ingenii, quae non frangi ac debilitari blanditiis voluptatis possit.

Item: Voluptas optimam indolem perimit, virtutem animi corporisque frangit, atque enervat, ingenium hebefacit, consilium eripit, et honesta omnia obscuriora reddit. Franc. Patrit. libr. 4. de Regno Tit. 13.

EXEMPLA.

I. Magna et admiranda sapientia et virtus Davidis fuit. Sed tamen hic tantus vir voluptati adeo indulsit, ut et coniugem sanctissimi viri raperet, et maritum interfici curaret, 2. Sam. 11. v. 2, 3, 4, et 14.

II. Hercules hostes immanes vicerat, atque trucidaverat, monstra domaverat, urbes expugnaverat, et incredibilia pergerat: sed ab imbelli femina, nempe Omphale, ita fractus et enervatus fuit, ut exutus pelle Leonis, quam semper hactenus gestaverat, ancillarem vestem induere, interque puellarum examina colum tenere, fila ducere, pensumque quottidie annumerare non erubesceret, atque ita omnibus ostenderet se in mulierem esse mutatum.

III. M. Antonius, Dux cetera magnus et felix, masculum spiritum frangere sustinuit in mulierculae complexu. Nam simul ac amore Cleopatrae correptus, statim ita est corruptus, ut nihil laude postea nec se ipso, nec Principe Romano dignum, praestiterit; sed ab eo tempore virtutes eius decrescebant, et vitia in eo accrescebant, nempe imprudentia et negligentia. Eius animus in ipso moriebatur (ait Plutarchus) ut in corpore amicae viveret. Nihil noctes diesque animo eius obversabatur praeter Dominam, quae mentem eius capitvam detinebat, ut ne per horam quidem liber de negotiis cogitare posset, ita totus Veneri vacabat, in extremam suam perniciem.

Unde VENUS non abs re VERTICORDIA appellatur:

Nam Venus armatum vincere nuda potest.

Unde pulchre Ovid. l. 2. de arte amandi ait:

Mars pater insano Veneris turbatus amore,
De duce terribili factus amator erat.

Etenim mulier impudica


page 370, image: s0442

Cum vultu pungit, cum verbis dulciter ungit,
Affectu fingit, complexu pectora stringit.
Si res procedit, vah! animam cum corpore perdit.

Unde quidam artifex Venerem dormientem finxit hac addita inscriptione:

Cave viator excites somno Deam;
Sua adaperiens tua namque claudet lumina.

SECUNDO. Fuit superba et pomposa. Huius superbiae vivum exemplum fuit pomposa eius navigatio; de qua historici ita scribunt:

Cleopatra Antonium aditura, Venus Bacchum, eburneam cymbam conscendit, magno ingenio atque arte elaboratam, cuius puppis ex auro, vela e purpura argenteam propellebant aquam, remi et ipsi argentei, qui ad tibiarum fidiumque harmoniam attemperate agebantur, ipsa sub conchyliato placidissime recumbebat canopeo, eo ornatu, quo pingebatur Venus: Aderant hic atque hic pueri, cum Amorum imagine, atque aetate congruentes, qui subtilissimo ventulum flabello miro ordine faciebant: ancillae porro forma egregia Neerdium habitu et Charitum, ad auratos rudentes et gubernacula sedebant: suavet interea spiritus vel elflabantur ex odoribus incensis, vel afflabantur e floribus. Fiebat ex omni parte concursus hominum, tam admirabilem rem oculis suis haurire cupientium. Sed mollities ista tandem male cessit. Nostri delicatuli et voluptuarii similes lusus interdum ludunt: sed non vident, quid serus vesper tandem afferre possit. Quin imo Cleopatra adeo fastuosa fuit, ut omnes in toto orbe Reginas magnifico vestium apparatu et ornamento superaret, eoque fastu processit, ut unionibus ex aure dependentibus ureretur binis, quorum singuli centies sestertium, h. e. ducentenis quinquaginta milibus aureorum aestimati fuerunt. Vix sidem capit summae magnitudo, sed vero tamen similis fit consideranti, in luxu etiam gloriam quaeri, neque ullam licitationem satis grandem illi esse, cuius opes modo carent, quique hoc magis emendum accenditur, quo maioris aestimatur quod est empturus. Nihiligitur mirum, quod C. Plinius lib. 12. de margaritis scribens, et simul in sui saeculi mores invehens, Minima, inquit, quaque computatione millies centena milia sestertium annis omnibus India, et Seres, peninsulaque illa, imperio nostro adimunt, etc.

TERTIO. Voluptuosa et luxuriosa fuit. Nam duos illos pretiosissimos, de quibus modo diximus uniones (qui a Plinio l. 9. c. 35. singulare et unicum naturae ops, maximique per omne aevum dicti fuere) tanti non fecit, ut hisce servatis, ab Antonio marito vinci se passa fuisset. Cum enim ille exquisitissimis quottidie saginaretur epulis, existimaretque, quicquid aut terra, aut mare, aut caelum ipsum produceret, suae rantum ingluviei natum: illa superare virum luxuria cupiens, sponsione facta, centies sestertium una cena se solam consumpturam iactavit; postera die parata cena satis pollucibili, sed tamen quottidiana, ea minime se victum Antonius professus est. At arridens illa corollarium id esse tantum dixit, et postulata phiala cum aceto acriore, demptum ex aure festinanter alterum unionem mersit, liquefactum aceri asperitare, et in tabem resolutum, ut est natura praestantissimorum unionum, absorpsit: iniecta alteri manu, ut et illum detractum absorberet, nisi L. Plancus tam honesti certaminis arbiter, victum Antonium tempestive pronuntiasset. At victa paulo post et capta tantae quaestionis victrice Regina a Romanis, alterum unionem sibi per vim detractum vidit, quem tantae aiunt magnitudinis fuisse, ut dissectus in Pantheo Romae utramque Veneris Deae aurem exornarit. Plutarchus in Antonio.

II. Acta Politica.

1. Cleopatra fratri suo Ptolemaeo Dionysio matrimonio iuncta, statim quoque ab eo in regni societatem assumpta est, cumque eo regnavit 4 annos. At eo sublato, sola rerum potita est.

2. Postquam Cleopatra Antonium insana sua libidine eo adduxit, ut repudiata Octavia se in matrimonium duceret, Antonius hostis ab Augusto declaratus, difficili bello implicatur, nav ali pugna ad Actium Epiri promontorium vincitur, et omni spe recuperandi imperii deicitur.

III. EGRESSUS.

1. Antonius ab Augusto victus in Aegyptum fugit: Verum, cum se obsessum, et ab omnibus sociis desertum videret, manus violentas sibi ipsi intulit: A. M. 3942.

2. Similiter Cleopatra, metuens, ne in triumphum abduceretur Romam, morsu admotae aspidis mortem sibi quoque conscivit, et ab ignominiosa captivitate vindicavit, postquam in Aegypto regnasset annos 22, 18 sola, quatuor cum fratre.

Atque sic defecit stirps Lagidarum, atque regnum Aegypti in formam provinciae redactum est. Vide Monarchiam IV.


page 371, image: s0443

DYNASTIA QUARTA, Quae est Regum Syriae.

I. SELE UCUS NICANOR.

I. ORTUS.

I. HIc Seleucus, I Rex Syriae, filius fuit Antiochi Macedonis et Laodices: cognomento dictus fuit Nicanor; vel, ut alii volunt, Nicator, a caeso Nicatore; vel potius a multis et illustribus victoriis, quas habuit. Ita Appianus in Syriaco.

NOTA.

Gloriosus hic est titulus, qui potius a vi et potentia, quam virtute desumptus est. Vide Dynast. 2. Hist. de Demetrio Poliorcete, Rege Macedoniae IV.

II. NOTA SELEUCI GENITIVA, Fuit ANCHORA NAUTICA, quam multi Scriptores ei tribuunt. Ausonius in urbibus de Antiochia:

—— Illa Seleucum
Nuncupat, ingenuum cuius fuit Anchora signum:
Qualis inusta solet generis nota certa; per omnem
Nam sobolis sedem nativa cucurrit imago.

Ubi Scaliger inquit: INGENUUM SIGNUM recte interpretemur shmei=on su/mfuton. Sicut Aristoteles in Arte Poetica appellat. Causa eius signi a Iusino lib. 15. affertur: Seleuci, inquit, mater Laodice, cum nupta esset Antiocho, claro inter Philippi Duces viro, visa est sibi per quietem ex concubitu Apollinis concepisse, gravidamque factam, munus concubitus a DEO annulum accepisse, in cuius gemma anchora sulpta esset, iussa donum filio, quem peperisset, dare. Admirabilem fecit hunc visum et annulus, qui postera die eiusdem sculpturae in lecto repertus est. Figura etiam Anchorae in nato deinceps puero, cui Seleuco nomen, apparuit. Quamobrem Laodice annulum Seleuco, eunti cum Alexandro M. ad Persicam militiam, edocto de origine sua, dedit. Originis eius argumentum etiam in posteris mansit. Siquidem filii, nepotesque eius, Anchoram in foemore, veluti notam generis naturalem, habuere. Vide eadem apud Appianum in Syriaca historia.

AXIOMA. Historici scribunt, quod quaedam personae habuerint notas genitiras.

EXEMPLA.

1. Heliodorus l. 10. scribit de Chariclea Hydapis Regis Aethiopiae filia, quam cum contra gentis indolem candidissimam pulcherrimamque pepererat, ex aspectu crebro pulcherrimae imaginis in cubiculo suspensae, sollicira mater ne in suspicionem adulterii veniret, ad amicos eam misit. Quae post multa exilia tandem reversa, agnita fuit ex nota genitiva maiorum in brachio, quae erat orbiculus niger forma lapidis Hebeni.

2. De Augusto Imp. Suetonius l. 2. c. 80. ita scribit: Corpore traditur maculoso, dispersis per pectus atque alvum genitivis notis, in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis Ursae.

3. De Iohanne Frederico, Electore Saxoniae, scribunt historici, quod recens nato congenita fuerit imago igneae, sive flammas de se spargentis crucis: Quae nota illi vitae cursum praesiguravit. Alii ita scribunt: Iohannes Fredericus, Elector Saxoniae, Iohannis filius, in lucem editus anno Christi 1503, 30 Iunii, futuri sui fati omen ex alvo mater nasecum attulit. Nam nascenti visa est in dorso CRUX aureo colore fulgens. Quam ubi conspexit a matronis aulicis accersitus Sacerdos, vir pius et admodum senex; pro omine hoc arripiens: Hicpuer, inquit, crucem gestabit toti orbi conspicuam, cuius indicium tam manifestum in ipsius ortu sese exserit. Exemplum hoc est memorabile, et dignum, quod ad posteritatis memoriam transmittatur, cum eventus praesagium hoc manifeste declararit et comprobarit.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA OECONOMICA.

Seleucus Nicanor duas habuit uxores.

Prior, dicta fuit Apame, ex qua filium genuit Antiochum Soterem, regni heredem et successorem.

Posterior uxor eius dicta fuit Stratonice, Demetrii I. cognomento Poliorcete Regis Asiae II. filia. Cum enim Seleucus videret Lysimachum Ptolemaei Regis Aegypti filias, alteram sibi, alteram filio Agathocli, connubio iunxisse, et sibi metueret a Lysimacho; ut sese etiam confirmaret, petit sibi Demetrii filiam Stratonicen uxorem, ut sibi hac affinitate Demetrium adiungeret, et plures liberos etiam sibi gigneret, quibus regnum abunde sufficere videbatur, cum unicum tantum filium Antiochum haberet. Demetrius voto Seleuci locum relinquens, filiam suam Seleuco adducit; et cum a portubus arceretur a Plistarcho, fratre Cassandri,


page 372, image: s0444

vi sibi aditum patefercit. Plutarchus. Postea hic Seleucus filio suo Antiocho Stratonicen uxorem dedit, cum ex amore eius Antiochus gravissime aegrotaret, quod ex Erasistrati Medici industria cognoverat. Plutarchus in Demetrio. Tandem Demetrium socerum suum bello cepit, eumque in custodia usque ad mortem detinuit.

II. ACTA POLITICA.

I. TOGATA.

I. Anno Mundi 3661, soedus initum est inter successores Alexandri M. Cassander praeficitur Europae, lysimachus Thraciae, Ptolemaeus Aegypto, Antigonus Asiae, Seleucus Syriae. Diodorus Siculus. Ab huius anni autumno ordiuntur Chronologi annos Seleucidarum, sive aeram Chaldaeorum, ciius annos Ptolemaeus annotavit: Et ab huius anni fine, aut sequentis initio, anni Graecorum in libris Maccabaeorum annotati numerantur. Bucholzerus Chronolog.

II. Seleucus Isthmum (qui dirimit Euxinum et Caspium mare) perfodere aggressus, sed non perfecit, a Ptolemaeo Cerauno interfectus. Eodem modo nonnulli reges Aegypti immensis fossis ductis longitudinis 4 dierum navigationis, latitudinis, ut per eam duae simul possent agi triremes, in quibus fodiendis sub Rege Neco centum viginti milia Aegyptiorum, teste Herodoto lib. 2. perierunt. Unde proverbium ortum est, isthmum persodere. quod usur patur de conatibus et laboribus ingentibus, sed vanis et irritis.

AXIOMA. Derivationes fluminum raro seliciter successerunt.

Nam non vult Deus, tentari, vel moveri a nobis maiora viribus, et impossibilia, aut non necessaria. Deus enim mari et fluminibus terminos suos statuit, quos transgredi homines non possunt, et in illis manendum consistendumque illis est, quam diu illi placuerit, sicut Rex David ait Psalm. 103. v. 9. Et Ierem. 5. v. 23. ipse Deus inquit: Ame non timebit populus, qui pono ter minos maris arenam? Quare cum Gnidii appendicem Cariae contra Harpagum demoliri conabantur, ad 500 passus duntaxat, statim ictos scopulos in fodientium oculos resiliisse. Qua de causa Oraculum Apollinis Delphicum consultum respondit: *i)s1qmo\n de\ mh\ purgou=te mh/t) o)ru/ssete, h. e. isthmum nec muro cingite, nec fodite. Quia si Deus insulam eo loco esse voluisset, eondidisset.

Ruffin. Histor. Eccles. l. 2. c. 30. elegantem historiam recenset de inundatione Nili, quae destructo templo Serapis, cuius Ethnici itam verebantur, contigit. Moris enim erat in Aegypto, ut mensura adscendentis Nili fluminis ad templum Serapis, in quo Alexandriae colebatur, deferretur, velut ad incrementi aquarum et inundationis auctorem. Subverso autem eius simulacro igni consumpto omues simul negabant, Serapin, iniuriae memorem, aquas ultra affluentia solita largiturum. Sed ut ostendat Deus, non Serapin, qui multo posterior Nilo, sed se esse, qui aquas fluminis temporibus suis iuberet crescere, tanta ex eo et deinceps fuit inundatio, quantam fuisse prius nulla aeras meminerat. Et ideo ulna ipsa, h. e. aquae mensura, quam ph=xun vocant, ad aquarum Dominum in Ecclesia coepta deferri. Haec gesta ubi religioso Imperatori Theodosio nuntiata sunt, extentis ad caelum palmis, cum ingenti fertur exsultatione dixisse: Gratias tibi Christe ago, quod absque urbis istius magnae pernicie tam vetustus error exstinctus est.

III. Hic Seleucus Nicanor quatuor insignes urbes in Syria condidit. 1. Antiochiam, quam a patre suo Antiocho appellavit. 2. Seleuciam, quam de suo nomine nominavit. 3. Apameam, ab uxore sua Apame. 4. Laodiceam, a matre sua Laodicenominatam; uti Strabo scribit.

Antiochia autem Graece *a)ntio/xeia, h. e. pro vehiculo, an statt des Wagens / vel ultrix, eine Rächerin / fuit metroplis totius Syriae, 70 milliaribus distans Hierosolymis: a Marcellino vocatur apex totius Orientis, l. 22. Olim dicta fuit 1. Hemath, ab Hamathia, filio Canaan. 2. Riblath nominata est, cum in potestatem Babyloniorum venisset. 3. Antiochia dicta est a Seleuco, qui eam nominavit a patre suo Antiocho. 4. Theophilis dicta est a Iustiniano Imperar. qui eam rerrae motu graviter concussam et labefactatam reparavit an. Chr. 528.

In hac urbe Antiochia Paulus et Barnabas per integrum annum Evangelium praedicarunt, et plurimos homines doctrinam Evangelii amplectentes ad Christum converterunt. Act. 11. vers. 22. Hic Discipuli Christi primum CHRISTIANI appellati sunt. Act. 11. v. 26. In hac civitate Apostoliconcilium instituerunt, et quaestionem illam controversam deciderunt: Anne circumcisio ad salutem sit necessaria? Act. 15. v. 1. In hac urbe Paulus et Barnabas inter se disceptarunt, ut alter ab altero seiungeretur. Act. 15. v. 39. Iu hac urbe Paulus Petro palam restitit. eumque ob conversationem simulatam reprehendit. Galat. 2. v. 11.

Et haec Antiochia dicitur Antiochia Syriae, d8akritikw=s2, h. e. ut distinguatur ab Antiochia Pisidiae, quae Metropolis in regione Pisidia in minori


page 373, image: s0445

Asia sita fuit, distans 150 milliaribus ab urbe Hierosolyma. In hac urbe Apostolus Paulus Evangelium de Christo praedicavit, multosque homines ad Christum convertit. Act. 13. vers. 14. In hac urbe quoque obstinati et perversi Iudaei persecutionem adversus Paulum et Barnabam instituerunt, cosque e finibus suis eiecerunt. Actor. 13. v. 50. 2 Tim. 3. v. 11. Hodie Antakie ab incolis vocatur.

II. ACTA BELLICA.

I. Bellum.

Seleucus Nicanor post obitum Alexandri M. Satrapiam Babylonis atque Syriae accepit, quam postea metu Antigoni I. Asiae regis deseruit, cum ille redituum rationes ab ipso posceret. Diodorus Siculus l. 19. Sed copiis a Ptolemaeo Lagi instructus, opemque Cassandro et Lysimacho ferentibus, Antigonum vicit, occidit, ac Babylone recepta Asiam Minorem, et Indiam omnem in potestatem suam redegit, Socerum suum Demetrium I Asiae regem, regnum Asiae repetentem, et res novas molientem, profligavit, eumque in peninsula Syriae et Asiae minoris in custodia usque ad mortem derinuit. Cum enim per triennium captivus detentus esset, maerore animi exstinctus est. plutarchus. Quo capto, regnum Syriae et Asiae minoris 30 annos, non sine iustitiae laude gubernavit.

II. Bellum.

Deinde bellum gessit cum Lysimacho; in quo Lysimachus interfectus est, anno aetatis 74.

III. Bellum.

Denique bellum gessit cum Ptol emaeo Ceranno, Ptolemaei Lagi filio, et fratre Ptolemaei Philadelphi; in quo ipse victus occubuit.

III. EGRESSUS.

Seleucus Nicanor occisus est a Ptolemaeo Cerauno. Hic enim pulsus ex Aegypto a fratre Philadelpho, sequutus fuerat Seleucum contra Lysimachum. Sed 7 mense post, quam Seleucus Lysimachum interfecerat, ille ex insidiis Seleucum annum aetatis 77 agentem interfecit, et Macedoniam occupavit. Quam ut retinere posset, cum fratre Philadelpho in gratiam redit. Iustinus. Regnavit annos 32. secundum Eusebium: iuxta communem vero sententiam 30. Appianus scribit. illum regnasse annos 42.

AXIOMA. Cupiditas regnandi multis exitiosa fuit.

Exemplum habemus in Seleuco Nicanore, in quo tanta regnandi libido fuit, ut exstinctis tot belli Ducibus, anno aetatis 77. Monarchiam speraret. Sed exitus tragicus fuit. Tales quoque exitus praecipuorum Ducum post Alexandrum fuerunt, nempe Perdiccae, Crateri, Eumenis, Antigoni, filiorum Cassandri, Demetrii, et Lysimachi, quibus omnibus cupiditas regnandi exitio fuit. Quare haec regula omnibus regibus et principibus diligenter observanda est. Unusquisque intra metas suae vocationis maneat, neque bella non necessaria moveat. Nam haec exempla ostendunt, iniustam dominandi libidinem placidos exitus non habere.

II. ANTIOCHUS I. SOTER.

I. ORTUS.

Antiochus, quem Graeca adulatio Soterem cognominavit, fuit filius Seleuci Nicanoris, primi Regis Syriae. Mater eius fuit Apame, ex qua Seleucus hunc filium genuit regni haredem.

II. PROGRESSUS.

III. ACTA OE CONOMICA.

Uxor eius fuit Noverca Stratonice, Demetrii I Poliorcetae Regis Asiae minoris filia, ex qua natus est ei Antiochus II, cognomento Theos dictus.

AXIOMA. Amoris afsectus non modo animum aegritudine perturbat, verum etiam corpus aegrotatione nonnumquam afficit. Franc. Patrit. l. 4. de Regno.

EXEMPLUM.

Hic observanda venit admirandae quaedam Seleuci Regis Syriae in filium indulgentia, quae talis fuit. Mortua Antiochi matre Apame, Seleucus Stratonicen, Demetrii Macedonum regis filiam, virginem aetate integra et forma conspicua, duxit, cum ipse iam senior esset. Hanc cum quottidie cerneret adolescens filius, miro amore ardebat, sed pudore cohibitus, rem tacito silentio premebat, atque ut in amore dici solet,

Quoque magis tegitur: tanto magis aestuat ignis.

Cum nemini secretum suum credit, nec ratione aliqua cupiditatem hanc a pectore amoliri potest, in graves febres subitamque aegrotationem


page 374, image: s0446

incidit, nec ullis remediis curari poterat; sed indies gravius se habebat, perque inediam mori destinaverat, potius quam morbi causam palam faceret. Erasistratus Medicus pereximius, Aristotelis ex filia nepos, qui eius curationi praeerat, cum subitam accessionem remissionemve febrium fieri cerneret, ex accessu discessuque Stratonices, quae crebto ad illum visendum viro comitata accedebat, animadvertit iuvenem amore novercae contabescere, non tamen audebat rem adeo indignam, ac tanti periculi, sic temere regi aperire, sed ipsum paulisper abductum flens hortatur, ut forti animo perferat, si quid filio accideret, quando ille desiderio rei ardeat, qua cum potiri nequeat, prorsus deficiat. Tum Seleucus miserabiliter maerens adiurat: Nihil tam arduum esse, quod pro filii adolescentis salute agere detrectet. Ibi Medicus: Frustra, inquit, niteris: Amor namque uxoris meae hunc perimit, quam ad eum divertere neutiquam vivus patiar. Tum pater flens atque eiuslans, cum Medico nullis pollicitationibus persuadere posset, ut eius uxor filio morigeraretur, exclamat: Utinam Stratonicen meam carissimam adamaret! Enimvero, ait Erasistratus, rem tenes: Istud quidem est, quod huc usque tacui, ne iram tuam in me provocarem: nunc autem quando tu ipse dixisti, non est amplius dissimulandum. Tu pater simul et medicus esse, filiumque, si libet, moribundum sanare poteris. Itaque Seleveus Antiocho dilectam coniugem abdicavit, eique despondit; et sic saluti atque incolumitati redditus est, qui nullis aliis remediis curari poterat. Nuptiae Stratonices et Antiochi, ingenti apparatu, et celebri conventu principum atque populorum, celebratae sunt, omnesque admirabantur, regem tam propere delicias connubii sui filio abdicasse, et illam ex regina regis nurum fieri aequo animo pertulisse. Erasistratus vero Medicus ob miram hanc sollertiam donatus est sexaginta milibus aureorum. Plutarchus, Appian. Franc. Patrit. in loco allegato. Valerius Max. l. 5. c. 7. Alex. ab Alex. l. genial. c. 24. addunt, quod Seleucus Stratonicen uxorem, a nefario isto concubitu cum privigno abhorrentem, doceri iusserit: Honesta et iusta esse, quae Regi placeant, et regno utilia esse videantur.

DUBIUM.

D. Paulus 1 Cor. 5. v. 1. inquit: Omnino auditur inter vos stuprum, et eiusmodi stuprum, quod nec inter gentes nominatur, ut quis uxorem patris, h. e. novercam, habeat. At quomodo hoc genus incestus Apostolus dicit inter gentes non nominari? cum tamen Historici profani contrarium testentur, quod multis exemplis probari potest. Nam I. Antiochus Soter, incesto Stratonices novercae amore ardens, patre assentiente, sollennibus eam nuptiis uxorem duxit; uti modo dictum est. II. Antoninus Bassianus Caracalla, Imp. Romanus, Iuliam novercam in uxorem duxit. Aurel. Victor, in Anton. Car. III. O Edipus, et Aegysthus, proptias matres duxerunt.

Resp. 1. Dist. inter Ethnicos saniores et insanos. Apostolus loquitur de Ethnicis sanioribus et honestioribus, qui tales commixtiones improbarunt; non de insanis, qui talis scelera non raro commiserunt: sicut ipse Rom. 1. gentibus longe foediores commixtiones obicit.

2. Diting. inter rem, et rei approbationem. Apostolus non tam de re, quam de rei approbatione loquitur; nempe quod huiusmodi foedae et illicitae commixtiones ipsis etiam gentibus honestioribus fuerint detestabiles et abominabiles, et horrenda portenta, quippe quae ipsum naturae pudorem belluina libidine tollant, et delinquentibus poenas decreverint.

Hinc Senccae Tragoedi Thebais hoc problema inextricabile proponit.

—— Avi gener, patrisque rivalis sui,
Frater suorum liberum, et fratrum parens:
Uno avia partu liberos peperit viro,
Ac sibi nepotes. Monstra quis tanta explicet?

Hoc monstrosum problema natum est ex historia OEdipi Thebani, qui patrem suum Laium interfecit, et ex matre, uxore Iocasta, tres filios procreavit; uti ex Sophocle, Euripide, et Statio notum est. Tristis haec est historia, tragicumque finem habuit, nempe ut ipse in furorem actus oculos sibi eruerit, et regno pulsus sit:

—— Saeculi, ait, crimen vagor
Odium Deorum iuris exitium sacri,
Qua luce primum spiritus hausi rudes,
Iam morte dignus.

Tandem vagus exulque fulmine ictus, absorbetur hiatu terrae, iuxta legem divinam Levit. 18. Omnis anima, quae fecerit istas abominationes, peribit de populo suo.

Phoenix apud Homerum conqueritur, se maledictum esse, eo quod cum concubina patris rem habuisset, Iliad. 9. visu quoque privatus fuit a patre Amyntore, teste Ovidio in Ibin.

Similiter Antiochus Soter mori maluit, quam incestum suum aperire, ut est apud Valer. Maximum lib. 5. et inedia perire voluit, nisi per Erasistratum Medicum amor eius illicitus patri Seleuco Nicanori innotuisset.


page 375, image: s0447

II. ACTA POLITICA.

Antiochus a patre Seleuco Nicanore in regni consortium assumptus suit, quo a Ptolemaeo Cerauno interfecto, Syriam et Asiam minorem solus obtinuit. Mortem patris ulturus, adversus Ptolemaeum Ceraunum bellum suscepit. Quod, placatus, in Antigonum Gonatam postea convertit.

III. EGRESSUS.

Cum regnasset Antiochus Soter annos 19, iuxta Eusebium, vel iuxta alios 20, mortuus est A. M. 3713.

III. ANTIOCHUS II. THEOS.

I. ORTUS.

Antiochus Theos, filius fuit Antiochi Soteris II Regis Syriae. Mater eius fuit Stratonice, Demetrii I Regis Asiae minoris filia, et noverca Antiochi Thei, ex qua Antiochus Soter hunc filium suscepit. Hic Antiochus cognominatus est a Milesiis Theos, h. e. Deus, eo quod Limarchum eorum tyrannum sustulisset; uti Appianus scribit.

II. PROGRESSUS.

I. ACTAOECONOMICA.

Antiochus Theos duas uxores habuit.

Prior fuit Laodice, ex qua duos filios suscepit, nempe Seleucum Callinicum, et Autiochum, cui cognomen fuit Hierax.

Posterior fuit Berenice, Ptolemaei Philadelphi II Regis Aegypti filia, quae instinctu Laodices a Seleuco Callinico una cum parvulo filio interfecta est.

II. ACTA POLITICA.

Difficile bellum Antiochus Theos multis annis gessit cum Ptolemaeo Philadelpho II Aegypti Rege, eumque totis Asiae atque Orientis viribus oppugnavit. De quo Dan. 11. vers. 5. Et de principibus eius praevalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio eius. v. 6. et post finem annorum foederabuntur, filiaque Regis Austri veniet ad Regem Aquilonis, ad faciendam aequis conditionibus pacem. et non obitnebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius, et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et qui natus eius fuerit, et qui confortabunt eam temproibus illis.

Sensus horum verborum hic est:

Et de principibus eius (h. e. Regis fortis, i. e. Alexandri M. de quo v. 3. 4. egit) scil. Antiochus Theos praevalebit super eum, (scil. Regem Austri. h. e. Ptolemaeum Philadelphum) quia diuturna contra illum bella gessit. Causa autem belli haec fuit, quod nempe Antiochus Theos, a genero suo Maga, qui erat frater Ptolemaei Philadelphi, ad illud sollicitatus fuerit. Hic enim Magas duxerat filiam Antiochi Thei, et oderat fratrem suum Ptolemaeum Philadelphum, contraque eum Antiochum concitavit, uti Pausanias in Atticis scribit. Ptolemaeus autem Philadelphus videns, se inferiorem Antiocho, foedus cum eo iniit, eique filiam suam Berenicen uxorem dedit, cum maxima dote. Et hoc est quod Angelus inquit: Filia Regis Austri (h. e. Berenice filia Philadelphi) veniet (nuptum nempe tradita) ad Regem Aquilonis. (h. e. ad Antiochum theum Regem Syriae.) Habebat hic Antiochus antea uxorem nomine Laodicen, et ex ea susceperat duos silios, nempe Seleucum Callinicum, et Antiochum Hieracem, h. e. Accipitrem, sic dictum ob velocitatem. Eam, ducta Berenice, repudiavit, et concubinae tantum loco habuit. Sed eandem post aliquod temporis intervallum, amore victus, cum liberis in regiam dignitatem reducit. Illa vero metuens flexibilem viri animum, et praecavere volens, ne iterum Berenicen sibi praeponeret, maritum suum per ministros veneo sustulit, Berenicen autem una cum filio, qui natus erat ex Antiocho, Principibus occidendum tradidit, filiumque suum maiorem Seleucum Callinicum parentis loco Regem constituit. De hoc eventu huius connubii tragico ita Angelus addit: Et non obtinebit robur brachium, h. e. non diu apud Antiochum Theum in gratia permanebit Berenice. Quae venusat metaphora BRACHIUM appellatur. Nam sicut brachio aliquid firmatur vel continetur: ita ipsa Berenice pacem firmare et continere debuit, in gratiam patris sui Philadelphi. Sed non stabit ipse, et brachium eius, h. e. ipse Prolemaeus Philadelphus non diu superstes erit, et filia eius Berenice, quae vice brachii ipsi esse debebat. Et tradetur ipsa, et deducentes eam, et natus ex ea, et qui confirmaverit eam istis temporibus. h. e. Berenice a Selcuco Callinico privigno, qui, instinctu matris Laodices, obsidione cinger urbem, in qua Berenice cum infantulo suo erit, atque ipsa ei dedita interficietur, una cum filio et consiliariis, qui confortaverant eam, h. e. consilio eam iuverant. Haec ita evenisse scribit Appianus Alexandrinus libro de Bellis Syriacis. Iust. l. 27. Atque hoc fuit initium multorum magnorumque bellorum, inter Reges Syriae et Aegypti gestorum; sicut Daniel c. 11. vaticinatur.

III. EGRESSUS.

Antiochus Theos a Laodice priori sua coniunge,


page 376, image: s0448

quam repudiaverat, veneno exstinctus est, et Berenice altera eius coniunx, una cum filio, a Seleuco Callinico interfecta est.

Regnavit Antiochus annos 15. iuxta Eusebium A. M. 3728.

IV. SELEUCUS CALLINICUS.

I. ORTUS.

Seleucus Callinicus, IV Rex Syriae, fuit filius Antiochi Thei et Laodices, quae, ducta Berenice Ptol. Regis Aegypti filia, a marito est repudiata. Frater eius fuit Antiochus Hierax, h. e. Accipiter, ob velocitatem ita dictus.

II. PROGRESSUS.

Seleucus Callinicus, postquam pater eius Antiochus Theos ab uxore veneno exstinctus erat, Regnum occupavit, atque in initio regni Berenicen noverdam, filiam Ptol. Philadelphi et Ptol. Euergetis, III Aegypti Regis sororem, instinctu matris Laodices, contra fidem datam interfecit. Quo immani parricidio atque scelere ingens malum et sibi et regno attraxit, semperque postea infelix exstitit. Nam Ptolemaeus Euergetes matricidas illos, nempe Seleucum Callinicum et Antiochum Hieracem, bello petiit, eosque e regno expulit. De quo Daniel c. 11. v. 7, 8, 9. ita vaticinatur. v. 7. Et exsistet e surculo radicum scapus eius, et veniet cum exercitu, et veniet ad munitiones Regis Aquilonis, et aget contra eas, et praevalebit. v. 8. Atque etiam Deos illorum cum Principibus illorum, cum instrumentis (vel vasis) desiderii ipsorum, auro et argento in captivitatem abducet in Aegyptum, et ipse annis (scil. multis) stabit prae Rege Aquilonis. v. 9. Et veniet in regnum Rex Austri, et revertetur ad terram suam. In hisce verbis Angelus vaticinatur de PTOLEMAEO EUERGETE, quod Seleuco Callinico Regi Syriae bellum illaturus sit, propterea quod Berenicen sororem suam cum filio eius interfecisset. Describit autem Ptolemaeum Euergetem dupliciter.

1. ATitulo, quando inquit, Et exsistet e surculo radicum scapus eius. Hic Ptol. Euergetes ab Angelo vocatur scapus e surculo radicum eius, (vel plantatio de germine radicum eius.) Quia fuit validus atque potens pes trunci e stirpe illarum radicum, e quibus Berenice processit. Quoniam fuit filius Ptolemaei Philadelphi, et germanus Berenices frater.

2. Ab Exercitio illum describit Angelus, v. 7, 8, 9. Veniet cum exercitu. h. e. ille Ptolemaeus Euergetes iniuriam, sorori suae Berenice a Seleuco Callinico, eiusque fratre antiocho Hierace illatam, graviter vindicabit. Quia ille magno conscripto exercitu ingredietur provinciam Regis Aquilonis, h. e. Syriam, cui tum praeerat Seleucus Callinicus, cum matre sua Laodice, eamque oppugnabit, et validissimas quasque urbes occupabit, adeo ut Syriam, Ciliciam, et partes superiores trans Euphratem, capturus, et universam prope Asiam in potestatem suam redacturus sit. Sed cum audiet sed itionem in regno Aegypti moveri, diripiens regnum Syriae, ex eo vasa pretiosa, aurea et argentea, et thesauros maximos nempe 40000 talentorum auferet, et simulacra Deorum ad 2500, inter quae erant et illa, quae Cambyses, cum caperet Aegyptum, in Persiam asportarat. Et ita Ptolemaeus Euergetes multis annis Syriam obtinebit, et stabit prae Rege Aquilonis, h. e. valentior ipso erit. et, ut dixi, multis spoliis in terram suam revertetur.

Haec ita evenisse historici profani testantur, nempe Appianus l. de Bellis Syriac. et Polyb. l. 5. Et testatur Iosephus l. 2. contra Apppionem, quod Ptol. Euergetes, post occupatam Syriam, non Diis Aegyptiorum pro victoriis sollemnitates gratificas immolaverit; sed veniens Hierosolymam Deo Israelis multas hostias obtulerit, dignisumaque victoriae ornamenta dicaverit.

III. EGRESSUS.

Tandem Seleucus Callinicus et Antiochus Hierax, fratres, ipsi inter se bello congrediuntur in mutuum exitium: Nam Antiochus Hierax victus, ad Ptol. Euergetem Aegypti regem, hostem suum potius, quam ad fratrem, conferre se voluit. Sed spe sua frustratus est. Nam ab eo arctissimae custodiae traditus est. Iustinus. A. M. 3739. Cum per novennium fere in captivitate detentus fuisset, opera cuiusdam meretricis adiutus, deceptis custodibus elabitur, sed fugiens a latronibus quibusdam intersicitur. A. M. 3748. SELEUCUS iisdem fere diebus de equo praecipitatus moritur. Ita fratres, qui simul de Regno decertarant, neuter recte possederat, simul mortem oppetunt.

Oraculum significavit Seleuco, quam diu posteri eius regnaturiessent: *au)to\s2 kai\ pai=des2, kai\ paidw=n ou)k e)ti pai=des2.

Ipse, et te nati, et nulli deinde nepotes.

vel:

Tu, natique tui, sed non stirps ulla nepotum.

Qui versus memoria dignus est. Quia in multis familiis hoc accidit, ut tertius aut quartus haeres fuerit ultimus. Ita Constantius, constantinus et Constans, filii: postea alieni successerunt.


page 377, image: s0449

V. SELEUCUS CERAUNUS.

I. ORTUS.

Seleucus Ceraunus, U Rex Syriae, fuit filius Seleuci Callinici, IV Regis Syriae, qui novercam suam laodicen, filiam Ptol. Philadelphi, et sororem Ptol. Euergetis, Aegypti Regum, nefarie occiderat. CERAUNUS dictus est, h. e. fulmineus, quod audaci et veloci ingenio praeditus, videretur esse quasi fulmen. Frater eius fuit Antiochus cognomento Magnus.

II. PROGRESSUS.

Hic Seleucus Ceraunus, cum pater ipsius Seleveus Callinicus de equo praecipitatus et mortuus esset, ei statim in regno successit.

III. EGRESSUS.

Cum Attalus, Rex Pergami, Asiam universam occuparet, Seleucus Ceraunus exercitum comparat contra eum, et Taurum montem cum Achaeo cognato transcendit contra Attalum, ubi Seleucus dolo Gallorum occiditur: Achaeus vero hosce parricidas trucidari iubet, et fratrem Seleuci Antiochum Regem creat, qui regnat annis 36, cum Seleucus vix 3 annis regno praefuisset. Polybius.

NOTA.

Galli alias dicti fuere Galatae, quos fuisse multitudinem collectam ex Teutonum gente, et ex vicinia, quae nunc Gallia vocatur, lingua ostendit. Et constat, uno nomine vetustatem nuncupasse utramque gentem, Galatas et Celtas citra et ultra Rhenum, usque ad Danubium. Et verbum *gala/ths2 significat peregrinatorem. Inde est Germanicum nomen Walen. Philippus Melanchth. Chron. libro 2. pag. 200.

VI. AN TIOCHUS III, cognomento MAGNUS.

I. ORTUS.

1. Generatio. Pater Antiochi M. fuit Seleucus Callinicus, IV Rex Syriae. Mater eius fuit Laodice, quae a patre, ducta Berenice, Ptolem. Philadelphi Regis filia, repudiata est. Ex hac Laodice coniuge Seleucus Callinicus duos filios suscepit; nempe Seleucum Ceraunum, et Antiochum M.

2. Appellatio. Hic antiochus cognomento Magnus dictus est, a rerum gestarum magnitudine; sicut ob eandem causam Alexander M. Constantinus M. Theodosius M. Carolus M. ita appellati sunt.

II. RPOGRESSUS.

I. Acta OEconomica.

Antiocho M. tres filii fuere, nempe Seleucus Philopator, Antiochus Epiphanes, et Demetrius.

II. Acta Politica.

1. Regni occupatio. Antiochus M. fratri suo Seleuco Cerauno, dolo Gallorum interfecto, successit, ab Achaeo cognato surrogatus.

2. Regni administratio.

I. ACTA BELLICA.

De bellis eius vaticinatur Daniel Propheta cap. 11. vers. 10. his verbis; Et filii eius miscebunt bellum. et congregabunt multitudinem copiarum magnarum. Et veniet subito, et inundabit, et transibit.

Seleucus Callinicus IV Rex Syriae, post cladem a Ptolemaeo Euergete III Aegypti Rege acceptam, variis infortuniis expositus, tandem vita et regno privatus est, cum regnasset tres annos: uti in historia eius diximus. Hic duos post se reliquit filios, nempe Seleucum Ceraunum, et Antiochum M. ille maior, hic minor natu fuit.

De hisce autem filiis eius vaticinatur Daniel in vers. 10. dittw=s2. 1. In sensu consuncto de ambobus simul. 2. In sensu dis iuncto de Antiocho Magno seorsim.

1. In sensu coniuncto, de utroque simul vaticinatur: Et filii eius miscebunt bellum, et congregabunt multiudinem copiarum magnarum. Sensus est: Filii Seleuci Callinici, nempe Seleucus Ceraunus, et Antiochus M. bellum concitabunt, ingentemque exercitum congregabunt adversus Ptolemaeum Philopatorem, Ptolemaei Euergetae filium IV Aegypti Regem, ad recuperandas urbes, quas Ptolemaeus Euergetes patri suo Seleuco Callinico per vim eripuerat, easque per Duces suos gubernabat.

2. In sensu disiuncto, de solo Antiocho M. vaticinatur v. 10. Antea Angelus de utroque Seleuci Callinici filio plhquntikw=s2, sive in numero plurali dixerat: Et filii eius miscebunt bellum, et congregabunt multitudinem copiarum multarum: Sed mox mutata oratione monadixw=s2, sive in numero singulari de uno tantum loquitur, dicens: Et veniet subito, et inundabit, et transibit. Quibus verbis Angelus distincte loquitur de belli ortu et progressu. Hi duo fratres Seleucus Ceraunus et Antiochus M. coniunctim hoc bellum contra Ptolemaeum Philopatorem concitaverant; sed quia sub ortum eius Seleucus Ceraunus maior natu,


page 378, image: s0450

Nicanoris et Aparturii Ducum suorum persidia veneno exstinctus erat, post exactum regni annum secundum, ut Appianus Alexandrinus in libro de bellis Syriacis refert. Ibi vero exercitus, qui erat in Syria, Antiochum fratrem eius natu minorem, cognomento Magnum, ex Babylone ad regnum vocavit, qui regno et opibus instructus, bellum adversus Prolemaeum Philopatorem inchoatum continuavit.

BELLA ANTIOCHI MAGNI.

Antiochus M. varia bella gessit, quae a Daniele describuntur. Quaedam gessit contra regnum Aegypti, quaedam contra transmarinas regiones.

I. Contra regnum AEgypti.

Bella contra Aegypti regnum gessit distincta, quaedam contra Ptolemaeum Philopatorem; quaedam vero contra filium eius Ptolemaeum Epiphanem.

Bella tria gessit contra Ptolemaeum Philopatorem.

BELLUM I.

De illo ita vaticinatur Daniel in v. 10. Et veniet subito, et inundabit, et transibit. Ptolemaeus Philopator Rex Aegypri (uti Polybius lib. 5. de eo seribit) libidini et otio deditus fuit, variisque sceleribus contaminatus, eoque nomine omnibus bonis invisus erat: Ideoque Antiochus M. ipso niltale formidante, cum exercitu ingenti subito veniet, et velut diluvio inundante cum violentia magna, plurimas in Syria urbes occupabit. De complemento huius vaticinii testantur Polyb. lib. 5. Appian. Alexandr. de bell. Syriac. quod Antiochus M. subita irruptione Seleuciam, mox Tyrum et Prolemaidem, aliasque Syriae urbes occupaverit, et per provinciam grassatus, civitates partim vi, partim persuasionibus, in potestatem suam redegerit, donec Prolemaeus Legatos ad Antiochum M. misisset, qui ingruente hieme exercitum in hiberna reducit, et induciae in quatuor menses fiunt.

BELLUM II.

Daniel 11. in fine v. 10. de illo ita scribit: Et revertetur et miscebit bellum, usque ad munitionem eius. Quibus verbis Daniel insinuat, quod Antiochus M. dolose cum Prolemaeo Philopatore acturus sit. Licet enim Legatis Ptolemaei indncias concedet, et exercirum in hiberna deducet: tamen Legatis Aegyptiis de pace confirmanda redeuntibus, Syriam illis non tradet, dicens: Regnum Syriae non de Prolemaeum, sed ad se hereditario iure pertinere. Ideoque insecta pace Legati discedent. Quamobrem vere appetente revertetur, et in Caelesyria loca residua occupare conabitur, et terrestribus navalibusque copiis cum Nicolao Duce Ptolemaei Philopatoris confliget, et victoria potitus Syriam occupabit, et usque ad urbem Raphiam, quae est in foribus Aegypti, penetrabit. Eventum huius belli describit Polybius lib. 5.

BELLUM III.

De hoc bello Daniel cap. 11. ita vaticinatur v. 11. Et exacerbabitur Rex Austri, et prodibit, et pugnabit contra illum, contra Regem Aquilonis: et opponet multitudinem magnam, (Antiochus Magnus) et tradetur multitudo illa (Antiochi M.) in manum ipsius (Ptolemaei Philopatoris.) v. 12. et capiet illam multitudinem, et elevabitur cor eius, et deiciet myriadas, et non corrobor abitur.

Circa hoc bellum not anda sunt tria.

I. ORTUS, sive Apparatus. Ptolemaeus Philopator Rex Austri, h. e. Aegypri, bis victus ab Antiocho M. tandem exaccerbatus, contra regem Aquilonis, h. e. Syriae, nempe Antiochum M. egredietur, ingentemque exercitum praesertim e Graecia colliget.

II. PROGRESSUS, sive pugna. Ptolemaeus Philopator castra sua ponet prope Raphiam, quae in finibus Syriae ultima urbs erat versus Aegyptum: Eo etiam Antiochus cum exercitu veniet, post dies paucos, manus conserent diu, dubio ancipitique Marte, tandem Antiochus victus succubuit, et per deserta fugiens pene captus erat. De hac victoria Angelus ita vaticinatur: et tradetur multitudo illa, (h. e. exercitus Antiochi M.) in manum eius, (Ptolemaei Philopatoris) et capiet illam multitudinem, h. e. victoria potietur.

Idem narratur 3. Maccab. in initio, quod nempe commisso acri praelio, cum fortius pugnaretur ab Antiocho, ARSINOE Ptelemaei Philopatoris soror, copias obambulans, cum lacrimis obsecrabat milites, ut sibi opem fortiter et audacter pugnando serrent, binas auri minas se singulis, si vincerent, daturam promittens: Itaque milites, resumpts animis, Antiochi copias ceciderunt, multosque ex iis ceperunt. Desiderati sunt ex militibus Antiochiultra decem milia peditum, Equites plus quam trecenti: Vivi circiter 4000 in potestatem hostium pervenerunt. Elephantorum tres in ipso praelio, duo post ex vulneribus perierunt, complures eorum vivi capti. Ptolemaeus Raphia et reliquis civitatibus repente potitus est, universis populis inter se certantibus, ut in dedendo se Regi vicinum praevenirent. Polybius lib. 5. Strabo lib. 16. Geograph.


page 379, image: s0451

III. ERGESSUS, sive Acta post victoriam.

1. Inter Ptolemaeum Philopatorem et Antiochum Magnum pacificatio. Cum enim Antiochus M. Antiochiam venisset, Legatos pacis causa ad Ptolemaeum Philopatorem misit. qui felici et insperato victoriarum successu laetus, et vitae desidia, qua semper usus fuerat, allectus, foedus cum eo iniit, hac conditione, ut tota Syria cederet, eamque sibi traderet. Polybius lib. 5.

2. Ptolemaei Philopatoris elatio. De hac Angelus inquit: Elevabitur cor eius, et deiciet myriadas. h. e. post victoriam elatus, aliquot milia sanctorum de populo Iudaico occisurus est. Hoc eventu completum est. Cum enim templum profanare, et sanctum sanctorum ingredi vellet; Pontifex vero maximus hoc ipsi concedere nollet, ipse ira excandescens, multa Iudaeorum milia elephantis in spectaculis obiecit, ut contererentur. Vide Histor. Ptolemaei Philopatoris IV Regis Aegypti. Porro, quomodo hic Ptolemaeus populum Dei oppresserit, testatur Simeon summus Sacerdos lib. 3. Maccabaeorum.

3. Vitae dissolutio. Ptolemaeus Philopator, facta cum Antiocho pace, uxorem suam eamdemque sororem Eurydicen nefarie occidit, Agathocleae scorto adhaesit, regiique nominis et maiestatis oblitus, noctes in stupris, et dies in conviviis consumpsit. Agathocles psaltriae illius et meretricis Agathocleae frater, Regis concubinus, ut cum Hieronymus nominat, lateri ipsius iunctus, Alexandriam regebat: tribunatus, praefecturas et ducatus mulieres ordinabant, nec quisquam in Regno suo minus, quam Rex ipse poterat. Iustinus. Et haec nefanda eius libido, multorum magnorumque malorum cansa fuit; uti porro audiemus.

Similiter tria Bella gessit contra PTOLEMAEUM EPIPHANEM.

BELLUM I.

De hoc bello Daniel cap. 11. ita vaticinatur:

Vers. 13. Et revertetur Rex Aquilonis, et congregabit multitudinem maiorem priore: Nam exacto tempore aliquot annorum veniersubito cum exercitu magno, et cum opulentia magna.

Vers. 14. Et temporibus illis multi stabunt contra Regem Austri, et filii [
[Gap desc: Greek word]
] populi tui tollentur ad stabiliendam visionem, et corruent.

[
[Gap desc: Greek word]
proprie significat fractores, ruptores, dissipatores: Metaph. factiosos, praevaricatores. Quia Remp. factionibus suis frangunt, rumpunt et dissipant.]

Circa hoc bellum notanda sunt tria: I. ORTUS. II. PROGRSSSHS. III. EGRESSUS.

I. ORTUS.

In Ortu notanda est Belli occasio, eaque gemina.

I. REMOTA: fuit ignavia, et dissolutissima Ptolemaei Philopatoris vita. Cum enim Antiochus Magnus videret ignaviam et luxuriam Ptolemaei Philopatoris, exercitum multo maiorem priore congregavit, ut denuo belli aleam adversus Aegyptum experiretur.

II. PROPINQUA: fuit mors Ptolemaei Philopatoris inopinata, et successio Ptolemaei Epiphanis contempta. De hac Angelus ita inquit: Exacto tempore aliquot annorum, h. e. rev oluto annorum tempore, cum Ptolemaeus Philopator iam defunctus esset, sicut Hieronymus expresse scribit, Antiochus morte eius cognita, putavit sibi optimam occasionem oblatam, Ptolem aeum epiphanem, quippe qui puer adhuc quinquennis erat, ac proinde ad res gerendas ineptus, nec Ducibus belli exercitatis instructus, oppugnandi. Insuper etiam status regni Aegypti et subditarum provinciarum plane conturbatus erat. Nam Agathocles Ptolemaei Epiphanis tutor, et regni gubernator, adeo dissolutus in vita et superbus erat, ut subiectae prius Aegypto provinciae rebellarent, ipsaque adeo Aegyptus seditionibus vexaretur. Cum autem Antiochus hunc perturbatissimum regni statum animadverteret, ad bellum ei inferendum animum adiecit.

II. PROGRESSUS.

I. Antiochi M. ad bellum praeparatio. Quare Antiochus rebus in Aegypto sic stantibus, exercitum priore multo maiorem collegit.

II. Confoederatio. Foedere quoque sibi iungit Philippum Macedonum Regem, ut adunatis viribus contra Ptolemaeum Epiphanem et Agathoclem eius tutorem dimicarent, cum hac conditione, ut regnum Aegypti inter se dividerent. Et hoc est, quod Angelus subiungit: Multi consurgent adversus regem Austri, h. e. Aegypti, i. e. Ptolemaum Epiphanem adhuc puerum. Iustinus lib. 30. et. 31. qui etiam addit; Alexandrinos misisse legatos Romam, ut pupilli pueri, nempe Ptolemaei Epiph anis tutelam susciperent. Quod et fecerunt Romani, unde ingens bellum inter Romanos et Antiochum Magnum exortum est: sicut postea dicemus.

III. Iudaeorum quorundam factiosorum associatio. De qua Angelus v. 14. inquit: Et filii praevaricatorum populi tui attollentur ad stabiliendam factionem, et corruent. Quia enim Iudaea in medio erat sita, nempe inter Syriam et Aegyptum, hinc futurum esse ait Angelus, ut Iudaei in contraria studia sc


page 380, image: s0452

indantur, aliis Ptolemaeo Epiphani, aliis Antiocho M. se adiungentibus.

Per FILIOS autem PRAEVARICATORUM POPULI Daniel in specie intelligit illos apostatas et praevaricatores legis Dei, qui Oniam sacerdotem Simonis filium sequuti sunt in Aegyptum. Quam historiam Iosephus lib. 13. Ant. Iudaic. c. 6. et lib. 7. belli Iudaici cap. 30. describit, quod nempe Onias sacerdos Simonis filius, Ierosolymis fugatus, Antiocho M. cum Iudaeis bellum gerente, Alexandriam ad Ptolemaeum Epiphanem profectus sit, ingenti cum Iudaeorum multitudine, eique promiserit, sle totam gentem Iudaeorum ei sociaturum contra Antiochum, cum quo ille tunc bellum gerebat, si votis suis locum relinqueret. Cum autem Rex ea, quae fieri possent, se facturum annuisset, Onias rogavit, ut permitteret tamplum Ierosolymitano, quod Antiochus vastaverat, simile, in Aegypto aedificari, ut Deum more patrio colerent. Ita et Antiochum magis odiosum Iudaeis, qui templum Ierosolymitanum vastasset, ipsique eos benevolentiores fore, et quamplurimos religionis studio ad eum confluxuros. Et, ne deesset praetextus impio facinori, Onias impostor ille asserebat, se hoc pacto implere Iesaiae Prophetae vaticinium, scribentis cap. 19. vers. 19. Et erit altare Iehovae in media terra Aegypti, et titulus Iehovae in terminis eius. Qua calliditate et dolo Regi Ptolemaeo persuasit, ut locum illi in tractu Heliopolitano, 180 stadiis a Memphi distante, erigendo remplo concederet, et reditus insuper annuos multumque etiam auri et argenti largiretur, ut sacerdotibus esset copia ad cultum Dei rite peragendum. Quare Onias impostor ille templum ibi exstruxit, contra expressum Dei mandatum Deut. 12. vers. 5. quo severe prohibuerat, ne Templum et Alt are alibi exstrueretur, nisi in loco quem elegerat. Unde Angelus illos filios praevaricatorum populi Danielis, h. e. apostatas et legis divinae transgressores vocat. Praererea etiam Angelus insignem Oniae istius audaciam et impudentiam perstringit, quando subiungit: Extollentur ut impleant visionem, h. e. fanatico spiritu in superbiam extollentur, ut scelerato suo instituto non erubescant accommodare vaticinium Iesaiae cap. 19. v. 19. aedificando templum Heliopoli in Aegypto, quod sua habeat sacrificia et sacerdotes, aeque ac Ierosolymitanum, idque ut impleretur vaticinium Iesaiae, secundum pravam suam intelligentiam. Nam Iesaiae vaticinium non intelligendum est swmatikw=s2, de templo quodam externo et materiali, sed pneumatikw=s2, h. e. de amplitudine regni Christi, deque conversione Aegyptiorum tempore Messiae in N. T. futura. Quia enim Aegyptus idoloatriae semper addicta fuisset, ideo Iesaias diserte vaticinatur religionem Christianam etiam in Aegypto propagandam. Nam sollenne est Prophetis in V. T. de Regno Messiae loqui verbis et phasibus in cultus V. T. usurparisolitis. Ita etiam per Altare Iehovae, cultum Dei sin cerum, Christo exhibito in Aegypto erigendum. Quasi dicat: Etiam in Aegypto, abolita idoloatria, quae ibi regnaverat, Regnum Christi erigendum esse.

Oniae autem templum Heliopoli exstructum permansit usque ad Imperium Vespasiani Imperatoris, qui rebellantibus Iudaeis adversus Romanos, illud dirui funditusque deleri iussit.

III. EGRESSUS.

EGRESSUS huius Belli geminam Antiochi continet victoriam.

VICTORIA I.

I. Urbium oppugnatio. vers. 15. Et veniet Rex Aquilonis, et diffundet missilia catapultaria. h. e. Antiochus obsidebit urbes in Syria, Phoenicia, locisque finitimis, in quibus Ptolemaeus Epiphanes sua habebat praesidia: sicut inprimis de Sidone narrat Iosephus lib. 12. Antiq. Iudaic.

NOTA.

Vulgata versio Latina habet: Fundet vel comport abit aggerem. Luth. Wird schütte machen/ h. e. cumulum egestae terrae comportabit. Verum nomen Ebraicum
[Gap desc: Greek word]
proprie significat catapultam sive ballistam tormentariam, h. e. instrumentum bellicum, quo olim saxa vel lapide, intra urbem vel arcem obsessam iaciebantur, inventum a Phoenicibus, uti Plinius scribit: et dictum ballista, a)po\ tou= ba/llein, h. e. a iaciendo. Hoc autem loco metonymice accipitur, et significat saxa vel missilia catapultis eiaculata: quo sensu etiam usurpatur 2 Reg. 19. v. 32.

II. Urbium munitissimarum expugnatio. v. 15. Et capiet civitatem munitionum. Hic CIVITAS MUNITIONUM non unam aliquam civitatem, sed per Ebraismum, collective sig nisicat quasvis in Syria et vicinia civitates munitas, quae huc usque in potestate Ptolemaei Epiphanis fuerant: illas vero Antiochus expugnabit, sibique subiciet.

III. Felicissimi successus notatio. Nam addit Angelus: v. 15. Et brachia Austri non consistent, nec delecti milites eius; et non erit eis robur ad resistendum. v. 16. Et faciet, aggressus eum pro voluntatesua, et nullus consistet coram eo. Per BRACHIA AUSTRI per metonymiam elegantem Duces fortissimi Regis Aegypti intelliguntur: Sicut etiam Ezech. 30. vers. 22, 24, 25. per Brachia Pharaonis et Nebucadnezaris, intelliguntur Duces


page 381, image: s0453

eorum atque milites. Sicut enim brachia in corpore humano virtute et robore suo hominem defendunt: Ita quoque belli Duces Regem muniunt. Quare Angelus hisce verbis praedicit, Antiochum M. omnia ex animi sententia gesturum, neque Ptolemaei Epiphanis Duces coram eo posse consistere. Nam ipse SCOPAM Ducem, quem Ptolemaeus contra cum instructissimis copiis miserat, fugavit, atque cecîdit, nemoque ei resistere potuit.

VICTORIA II.

Vers. 16. Etiam stabit in terra decoris (inclita,) et confirmatio (erit) in manu eius.

In hisce verbis describitur victoria II, quam Antiochus M. victis Ptolemaei Epiphanis Ducibus in Iudaea obtinuit. Vocat autem Iudaeam terram decoris, Aquila vocat terram th=s do/chs2, Ebr.
[Gap desc: Greek word]
Luth. Das wehrte land.

1. Mystice, ob verum Dei cultum et religionem, atque habit ationem Dei inter Israelitas gratiosam et ver gloriosam. Deuter. 4.

2. Physice et Politice, quia erat terra fertilissima et amoe nissima, et omnium terrarum in toto orbe gloriosissima, fluens melle et lacte, Num. 13. v. 28. omnibusque arboribus pretiosissimis abundans, Deuter. 6. 8. v. 7, 8. cap. 11. v. 10, 11, 12.

Hanc quoque Antiochus M. Ptolemaeo Epiphani eripiet et occupabit. Eventum describit Iosephus lib. 12. Antiq. Iud. c. 3. quod nempe Iudaei Antiochum M. devicta Syria et Phoenicia sponte receperint intra moenia sua, et exercitum eius atque elephantos liberaliter aluerint, et obsidenti Antiocho contra eos, qui in arce Ierosolymorum relicti fuerant custodes, alacriter auxilium praestiterint. Unde Antiochus eos summis muneribus atque beneficiis affecit. Confer Polybium lib. 11.

III. EGRESSUS.

De EGRZSSU eius ita vaticinatur Angelus: Daniel. 11. v. 19. Et convertet faciem ad munitiones terrae suae, et impinget, et cadet, et non invenietur. Cum enim Antiochus M. a L. Scipione Asiatico Victus, in Syriam se recipiet ad munitiones suas, in quibus se abdet iam imbellis et profligatus, et postquam pudendam sibi cum Romanis pacem inierit, tandem corruet, et tragica morte exstinguctur, acsi numquam fuisset.

Eventum Strabo lib. 16. confirmat. Cum enim Antiochus M. vel propter inopiam, (ad quam Romani ipsum redegerant, imposito magno tributo per duodecim annos solvendo) vel propter insatiabilem avaritiam, Beli templum, ut Strabo, vel Iovis Dodonaei, ut Iustinus scribit, spoliare conatus esset, Barbari ad defensionem templi concurrentes eum cum toto exercitu interfecerunt, Iust. lib. 32. postquam regnasset annos 36, uti Eusebius in Chronicis scribit, vel annos 37, iuxta Appianum et Sulp0it. subaudi, inchoatos. Reliquit post se duos filios. Seleucum Philopatorem et Antiochum Epiphanem iuxta Appianum in libro debellis Syriasis circa finem.

VII. SELEUCUS IV. PHILOPATOR.

I. ORTUS.

Seleucus, *se/leukos2, h. e. commotus, conquassatus, fuit VII Rex Syriae, filius Antiochi M. primogenitus. Cognomento dictus est Philopator, quod a patre valde diligeretur. Vocatus etiam SOTER; ut tradit Iosephus lib. 12. Antiq. Iud. c. 4. sub finem.

II. PROGRESSUS.

I. Regni occupatio.

De hac Angelus vers. 20. ita vaticinatur: Postea stabit in statione eius quidam in decore regio, hoc est, succedet in regno Antiocho M. Rex alius e stirpe eius prognatus. Nam qui ex eadem stirpe ortus in regnum succedit, ille in eodem scapo dicitur stare, quasi ex arboris eiusdem pede effloruisset. In Ebraeo est vox
[Gap desc: Greek word]
super basi vel in loco, aut statione. Nam vox
[Gap desc: Greek word]
proprie significat basin, cui aliquid imponitur aut insistit. Metaphorice significat locum, sedem, stationem, aut officium; ut Gen. 40. vers. 13. Et Pharao restituet te super locum tuum. Targ. in officium tuum. LXX. a)rxioinoxoei/an, in principatum pincernatus tui. Ita quoque in hoc capite Dan. 11. v. 7. accipitur. Quare per haec verba intelligitur Selecucus Philopator, qui primus Antiochi M. fuit filius, eique in regno successit.

II. Regni administratio.

Hic Seleucus Philopator, licet loco patris, nempe Antiochi M. sit staturus, et regios honores adepturus; tamen moribus regalibus minime praeditus erit. Ideoque Angelus illum periphrastice appellat TRADUCTOREM EXACTORIS, quando inquit: Stabit in statione eius traductor exactoris in decore regio. v. 20.

In hisce verbis Seleucus Philopator ab Angelo describitur dittw=s2. 1. A titulo, quod Rex futurus sive in decore regio fulsurus sit.

2. Ab exercitio, quod futurus sit
[Gap desc: Greek word]
Exactor. Luth. Der wird in Königlichen ehren sitzen / wie


page 382, image: s0454

ein Scherge. Vocat illum exactorem vel traductorem exactoris, 1. In genere, propter infamem illius avaritiam, qua totum regnum suum immaniter sit infestaturus. Quia nihil Rege dignum gessit, sed exactionibus et expilationibus miseros subditos exhausit.

2. In specie, propter ablegationem Heliodori Quaestoris in urbem Ierosolymam, ad auferendam e gazophylacio pecuniam. Licet enim initio bene erga Iudaeos videretur affectus; quia omnes sumptus et impensas ad templum et sacrificia necessarias de suo aerario suppeditavit; uti patet ex 2 Macc. 3. v. 3. Tamen postea a Simone proditore templi praefecto persuasus, gazophylacium Ierosolymitanum thesauris abundare, eo impulsus est, ut Heliodorum Quaestorem suum ad rapiendos templi thesauros Ierosolymam cum potestate ablegaret. Quae res pessim ecessit, tum Questori, tum ipsi Regi. Cum enim Heliodorus in urbem sacram agmine stipatus militari veniret, ut thesauros templi in gazophylacio depositos auserret, a Deo (qui habet e)/kdikon o)/mma, uti Homerus ait, h. e. vindicem oculum) mirabili terretur spector. Visus enim est Eques armatus priotibus in eum pedibus insilire, iuxta quem bini satellites robusti, et veste splendida fulgentes, eum verberibus continuis ad terram straverunt, ut lectica e templo efferretur semianimis. Hunc Quaestorem Onias summus Sacerdos cognomento Pius precibus suis servavit, ne qua doli aut fraudis suspicio Regi oboriretur. Monitus ab iisdem Iuvenibus est Heliodorus, qui illum verberibus mulctarant, ut gloriam Dei passim praedicaret: quod ille votis nun cupatis fecit, et quae sibi contigerant, hostibus Regis est imprecatus. Vide 2 Macc. cap. 3.

Quod autem ille SELEUCUS Heliodori Dominus, sit hic ipse, de quo nunc agimus, clarissime patet ex 2 Macc. 4. v. 7. ubi dicitur Antiochus Epiphanes ei in regno successisse.

III. EGRESSUS.

EGRESSUS sive exitus huius Selecuci fuit tragicus: De quo Angelus inquit: At diebus paucis frangetur, quamvis neque ira, neque bello. h. e. paucis diebus postquam ille Heliodorum Quaestorem Ierosolymam transmiserit, ut templum the sauris suis velut sac rilegus spoliaret, interibit, non apertis odiis vel procerum, vel subditorum, neque aperto Marte, sed veneno ex insidiis ei ab Heliodoro propinato, in gratiam Antiochi Epiphanis. Hoc autem factum est brevi, postquam Seleucus templum Ieorosolymitanum spoliare conatus esset: uti perspicuum est ex 2 Macc. 4. v. 7. anno regni 12.

VIII. ANTIOCHUS EPIPHANES.

I. ORTUS.

1. Generatio. Antiochus Epiphanes VIII Rex Syriae, Antiochi M. filius, et Seleuci Philopatoris frater fuit, cui etiam, ex insidiis per Heliodorum Quaestorem interfecto, in regnosuccessit.

2. Appellatio. Dictus fuit hic Antiochus,

Primo, Epiphanes, h. e. gloriosus vel illustris. Quia enim ipse despectus futurus esset, neque iure regnum Syriae ad ipsum perventurum, sed ille dolo et fraudibus illud occupaturus esset; sicut Daniel vaticinatus erat, cap. 11. vers. 31. Ergo, ut hanc maculam elueret, gloriosum nomen assumpsit, seque EPIPHANEM appellavit. Verum illustris et nobilis ille fuit, non in bonum, h. e. virtutibus; sed in malum, h. e. vitiis.

Secundo, *e)pimanh\s2, EPIMANES. Ita Polybius, et ex eo Athenaeus refert, quod a Graecis pro Epiphane, Epimanes, h. e. pro glorioso, furiosus dictus sit. Interdum namque in conviviis gestatus est ut funus: et non tantum cum popularibus in conversationem descendit, sed etiam cum peregrinis et tenuioris forunae hominibus bibit, imo cum scurris et mimis certavit. Talis fuit, qui Deo bellum inferre, et Ecclesiam eius delere voluit. Unde recte Epimanes, h. e. furiosus dictus est.

Tertio, *r(/iza a(martwlo\s2, Radixpeccatrix. Luth. Ein schädliche böse wurtzel. 1 Macc. 1. v. 11. Quia qualis est pater, talis quoque est filius; iuxta vulgatum illud: *kakou= ko/rakos2 kako\n w)o/n. Mantuanus inquit de bonis filiis:

In sobalem transire solet cum semine virtus.

Ita nos contra de malis filiis dicere possumus:

In sobolem transive solet cum semine Virus.

Germani hoc proverbio utuntur: Der apfel fält nicht weit vom stamme.

Exemplum habemus in Antiocho Epiphane: Sicut enim pater eius erat sacrilegus et Tyrannus, qui templum Beli spoliavit, et tyrannidem erga subditos suos exercuit: Ita quoque hic Antiochus pessimus sacrilegus fuit, qui templum Dei altissimi spolavit, et immanem tyrannidem contra populum Dei exercuit.

Quarto, CORNU PARVULUM:
[Gap desc: Greek words]
Ein klein horn. Dan. 8. v. 9. Quia minor natu filius Antiochi Magni erat, qui cum Hannibale contra Romanos puganans, sed victus fugatusque pacem cum Romanis iniit, obsidemque Romanis misit filium hunc Antiochum Epiphanem, qui poste mortuo Seleuco Philopatore fratre natu maiore, qui patri in regno successerat, Roma fugiens, eiecto fratris filio Demetrio, per vim regnum Syriae


page 383, image: s0455

invasit, sicut 1 Macc. c. 1. scribitur. Cum igitur non fuerit legitimus regni successor, merito appellatur MODICUS, aut CORNU MODICUM sive PARVULUM: sicut eandem ob causam vocatur DESPECTUS Dan. 11. v. 21. sicut postea dicemus.

II. PROGRESSUS.

I. Regni occupatio.

De Regni occupatione Angelus ita vaticinatur v. 21. Et stabit in statu eius despectus (contemptus,) et non imponent ei decorem regium: Sed veniet in tranquillitate, et capesset regnum blanditiis.

NOTA I.

IN TRANQUILLITATE Vulgata versio Latina legit: Veniet CLAM. Verum haec versio est falsa. id que dissws2.

1. Grammatice. Nam haec vox
[Gap desc: Greek word]
non significat clam vel secreto; sed in tranquillitate vel quiete: uti reddit Arias Montanus.

2. Historice. Quia historiae testantur, quod Antiochus Eiiphanes Roma in Syriam venerit, non clam, sed palam, nempe a fratre Seleuco Philopatore revocatus et liberatus, misso eius loco Romam obside filio Demetrio. uti appianus Alexand rinus scribit.

NOTA II.

Capesset regnum BLANDITIIS. Hic versio Latina legit: In FRAUDULENTIA. Sed nomen Ebraicum
[Gap desc: Greek words]
significat, blanditias, verborum blandimenta, aut verba blanda, adulatoria, butyrata, aut lubrica, instar butyri. Germani vocant, Geschmterte Wort. Radix est
[Gap desc: Greek word]
, quae significat inter alia lenite, blandiri. Psalm. 55. v. 22. Blan ditiis diduxeinnt os suum instar butyri. Gem inantur ab Angelo in hac voce literae secunda et terrla radicales, ad gestum blandientium et adulantium insinuandum.

Explicatio.

Circa hanc autem Regni occupationem tria veniunt notanda. 1. Antiochi Epiphanis in Regno successio. 2. Ius successionis in regno. 3. Successionis modus et ratio.

I. Antiochi in Regno successio.

De hac Angelus inquit: Et stabit in statu (loco) eius. h. e. Antiochus Epiphanes, qui ex eodem scapo vel radice, ex qua Seleucus Philopator prognatus erit, eidem, per venenum sublato ab Heliodoro, in Regno succedet. Nam Antiochus Epiphanes et Seleucus Philopator erant fratres ex eodem patre, nempe Antiocho M. prognati.

II. Ius successionis in Regno.

De hoc Angelus ita inquit: Despectus, et non imponent ei decorem regium. Hisce verbis insinuat Angelus, quod Antiochus Epiphanes fratri suo Ptolemaeo Philopatori in Regno quidem successurus sit, sed non de iure: idque ob duas causas.

I. Ob personae et morum vilitatem. Unde eum vocat
[Gap desc: Greek word]
DESPECTUM vel CONTEMTUM. Sic autem vocatur Antiochus, triplici respectu. 1. Physice. Quia pravi et maligni ingenii homo erat: utpote a tyranno et maligno patre propagatus. Unde i(i/za a(martalo\s2, Radix pec catrix, ein böse schädliche wurtzel/ appellatur. 1 Macc. c. 1. v. 11. 2. Ethice. Quia non tantum natura, sed etiam educatione et consuetudine prava, pravus, malignus et crudelis erat. Licet enim a Syris adulatoribus dictus sit Epiphanes, quod alienis Regnum usurpantibus, ipse avitae ditionis assertor suis illu xisset, uti Appianus in Syriacis loquitur: Tamen propter perversos mores atque facta, a Polybio aliisque EPIMANES, h. e. furiosus est appellatus. 3. Politice. Quia pater Ahntiochus Magnus eum ad Regnum ineptum iudicavit. Unde eum Romanis perpetuum obsidem dedit. Et praeterea fratrem natu maiorem, mempe Seleucum Philopatorem, qui regno praeerat, habebat, et fratris filium Demetrium, ad quem, patre mortuo, iure hereditario Regnum pertinebat. Ideoque nihil minus exspectabatur, quam ut hic vilis despectusque homo, superstitibus Seleuco Philopatore fratre eius natu maiore, eiusque filio Demetrio, ad regni gubernacula evehendus esset.

II. Ob vocationis ad Regnum nullitatem. Quia (inquit Angelus) non imponent ei
[Gap desc: Greek words]
decorem (gloriam) regni. h. e. status Regni Syriae eum unanimi consensu et suffragio ad Regnum haud vocabunt, et velut Regem legitimum coronabunt. Quasi dicat Angelus: Antiochus Epiplianes, non exspectatis Ordinum Regni populique suffragiis, ipsem et Regiam disnitatem sibi rapiet.

III. Successtonis modus et ratio.

Veniet (inquit Angelus) in tranquillitate, et rapiet Regnum blanditiis. h. e. ipse Regnum non ingredietur, ut hostis truculentus, ferro et armis proceres atque subditos Regni coacturus, nisi susciperetur, sed tamquam amicus et tutor, simulans se velle tutorem pupilli nepotis sui Demetrii agere, donec ille maiorennis fieret; sed postea Regnum occupavit, excluso legitimo herede Demetrio, qui erat ei ex fratre nepos: Atque hinc, inter posteros huius Demetrii et Antiochi Epiphanis, perpetua fuerunt bella pro regno, per ducentos annos, alio alium vicissim obtruncante. et pro eo regnante. Et hoc est, quod Angelus de eo inquit: Veniet in tranquillitate, et Regnum rapiet blanditiis. Nam


page 384, image: s0456

licet ipse fratri suo Seleuco Philopatori necem procurasset per Heliodorum Quaestorem; tamen ei non fidebat: Quia, sicut ipse fratri suo Seleuco fidus non fuerat: ita quoque eum sibi fidum futurum non censebat. Idcirco apud Attalum et Eumenem Reges, Heliodorum tamquam regni affectatorem accusabat. Quamobrem Attalus et Eumenes, expulso Heliodoro, tamquam Regni affectatore, Antiochum hunc Epiphanem in regni possessionem deduxerunt, ut hoc beneficio eum devinctum sibi redderent. Iam enim ob qua sdam offensiunculas etiam hi Romanos supspectos habebant; uti Appianus in Syriacis scribit.

II. Regni administratio.

Sicut de Bonifacio VIII Papa dicitur: Intravit ut vulpes, regnavit ut leo, exivit ut canis. Ita quoque idem de Antiocho Epiphane dici potest. Sicut enim ille Regnum occupavit fraudulenter, ita quoque in eo sese gessit vio lenter. Nam non tantum suo regno contentus, sed etiam Aegypti Regnum nepoti suo ex sorore, nempe Ptolemaeo Philometori, eripere voluit. Angelus enim vaticinatur de tribus Bellis, quae contra Aegypti regem eiusque regnum gessit.

BELLUM I.

De hoc Angelus agit v. 22. Et brachia inundationis inundabunter a conspectu eius, atque frangentur, atque etiam Dux foederis. vers. 23. Et post consociationem cum illo committet dolum, adscendetque et roborabitur cum parva gente. v. 24. In tranquillitate etiam opima loca provinciae ingredietur, et faciet, quod non fecerunt patres eius, nec patres patrum eius: praedam spoliumque et facultates illis disperget, et contra munitiones instituet cogitationes suas, et hoc usque ad tempus, etc.

Hoc bellum describitur tripliciter: 1. Ratione ORTUS. 2. Ratione PROGRESSUS, 3. Ratione EGRESSUS.

I. ORTUS.

In ORTU Antiochus Epiphanes egit VIOLENTER. De quo Angelus inquit v. 22. Et brachia inundationis, etc. Quasi dicat: Multi magni et praepotentes Duces opponent se illi, sed nihil proficient. Conterentur enim ab ipso. Per brachia inundantia intelligit Angelus magnas Regis Aegypti copias, quibus antea magnum robur exercebat, iisque tamquam aquis inundantibus Syriam inundare solebat: Verum haec ab Antiocho Epiphane opprimentur repentinis copiis, et velut maiore flumine obruentur. Qui interitus emphatica Metaphora in verbo frangendi insinuatur. Haec ita contigisse eventus docuit. Nam Iosephus lib. 12. Antiq. Iudaic. cap. 4. et 5. et Appianus in Syriacis scribunt, quod mortuo Ptolemaeo Epiphane Aegypti Rege, Antiochus Epiphanes regnum Aegypti concupiverit, ideque ingenti cum exercitu Aegyptum ingressus ad Pelusium usque penet raverit. Quo niam autem Ptolemaeus Philometor, qui patri in regno successerat, adhuc parvulus erat, EULAEUS, et LENAEUS, duo Proceres et Duces potentissimi, qui prius copiis suis in Syriam soliti sunt exundare, tunc quoque Regnum Aegypti administrabant. Hi maximis copiis Antiocho Epiphani obviam processerunt; sed victi sunt ad Pelusium ab eo, ipsorumque copiae velut diluvio obrutae perierunt. Et sic vires Aegypti fractae sunt.

Addit quoque Angelus: ATQUE FR ANGETUR DUX FOEDERIS, h. e. occidetur iussu Antiochi Epiphanis. Quisnam autem Dux vel Antecessor ille foederis fuerit, diversae sunt sententiae.

1. Hieronymus et alii per Ducem foederis intelligunt Ptol. Philometorem. Aegypti Regem. Verum haec sententia stare non potest. Nam talis hoc loco Dux foederis intelligitur, qui occisus est. Atqui Ptol. Philometor in hoc bello occisus non est.

2. Alii dicunt, quod per Ducem foederis intelligatur Tryphon, unus ex proceribus Aegypti, Dux primarius, qui una cum reliquis Proceribus persuasit Antiocho, ut foedus faceret cum Rege Ptolemaeo Philometore adhuc puero, suscipiendo tutelam eius; ac proinde in Aegyptum deinceps veniret, tamquam amicus consanguineus, et turor, cum parvo comitatu. Ex hoc foedere Antiochus tutelam pupilli suscepit, qua ut pro libidine abuteretur, atque regnum Aegypti Ptolemaeo Philometori, quia adhuc puer erat, eo facilius adimere atque ad se transferre posset, Tryphonem, qui antecessor illius foederis fucrat, interfici curavit.

II. PROGRESSUS.

In PROGRESSU Antiochus Epiphanes egit FRAUDULENTER. De quo Angelus ita inquit: Et post consociationem faciet dolum. Praepositio
[Gap desc: Greek word]
hic idem significat atque POST, sicut etiam saepe praepositio a apud Latinos. Sensus est: Antiochus Epiphanes post victoriam, sub fucatae amicitiae, nempe tutelae ineundae specie, in Aegyptum veniet, omniaque fraudulenter aget, ut Aegyptum in suam potestatem redigat.

1. In locorum opimorum occupatione. Nam Appianus in Syriacis testatur, quod Antiochus Epiphanes paucis quidem comitatus in Aegyptum


page 385, image: s0457

venerit, sed strenuis, animosis, ipsique addictissimis: quos passim in praesidiis collocavit, atque sic opima et pacata, adeoque secura Regni Aegypti loca occupavit: ipse interim residens in urbe Memphi, tamquam Regni Metropoli, in loco opportuno, mempe regni meditullio sita ad Aegyptios cohibendos.

2. In locorum occupatorum conser vatione. Antio chus Epiphanes ut loca occupata, et praesidiis, e suo comitatu selectis, firmata retinere posset, omnes rapinas acquisitas in Syria, Phoenicia et Aegypto, opesque male partas Ducibus militibusque suis dispersit, h. e. largiter et profuse distribuit. Vide 1 Macc. 3. v. 30. Atque hac calliditate et fraudulentia sua omnes patres patrum suorum superavit.

3. In propugnaculorum Aegypti occupandorum cognitatione. Nam inquit Angelus: Contra munitiones instituet cogitationes suas. h. e. Etiam multorum in Aegypto Procerum animos largitionibus corrumpet, sibique devinciet, quorum opera et consilio adiutus cogitabit, quo pacto Aegypti propugnacula, urbesque munitissimas, quae nondum ipsi deditae fuerant, occupare, inque suam potestatem redigere possit.

III. EGRESSUS.

De hoc Angelus inquit, vers. 24. Et hoc usque ad tempus.

I. Haec verba Maldonatus refert ad praecedentia, cumque iis coniungit, hoc sensu: Antiochus Epiphanes cogitationes et consilia sua animo premet, quoad tempus opportunum advenerit. Tunc enim aperto Marte regnum Aegypti invadet; sicut Daniel in sequentibus explicat.

II. Sed commodius haec verba ad Egressum referuntur, quod Antiochus Epiphanes non diu Aegyptum tenuerit, sed tantum ad tempus. Nam Rege Ptolemaeo Philometore paululum adultiore facto, Aegyptii Antiochi Epiphanis praesidia Aegypto expulerunt.

BELLUM II Antiochi Epiphanis contra AEgyptum.

De hoc Angelus vaticinatur. vers. 25, 26, 27, 28.

I. ORTUS; in quo notandus est Antiochi Epiphanis ad bellum apparatus. v. 25. Postea excitabit vires suas et cor suum contra Regem Austri copiis magnis. Sensus est: Postquam Ptolemaeus Philometor Rex Aegypti adultior factus regnum adierit, et praesidia Antiochi Epiphanis expulerit: Antiochus Epiphanes excitabit vires suas, et cor suum contra Regem Austri copiis magnis. h. e. animoirritato omnes vires suas experietur; et ingentem exercitum adversus Regem Aegypti conscribet. Cum enim videret, se fraudibus atque dolis id obtinere non posse, quod speraverat, idicirco aperto bello rem aggredietur. Bellum hoc describitur 1 Macc. cap. 1. v. 19.

II. PROGRESSUS. In quo occurrit Apparatus Ptolemaei Philometoris Aegypti regis contrarius. v. 25. Et Rex Austri miscebit se bello cum exercitu magno et valido admodum. h. e. Ptolemaeus Philometor Rex Aegypti iam maiorennis, et sceptra regni sui gerens, iniuria ac violentia Antiochi Epiphanis provocatus, exercitum aeque grandem suis sumptibus comparabit, eumque Antiocho Epiphani opponet.

III. EGRESSUS, sive Eventus triplex, quem Angelus praedixit.

I. Infelix Ptolemaei Philometoris pugna, et Antiochi Epiphanis victoria; de qua Angelus inquit: Sed non consistet Rex Austri. h. e. Ptol. Philometor Rex Aegypti victoriam amittet, et Antiochus Epiphanes superior erit. Causa in felicis successus Regis Aegypti, et victoriae Regis Syriae, erit perfidia Consiliariorum Ptolemaei. Quia (inquit Angelus v. 25. 26.) cogitabunt contra eum cogitationes; et comedentes portionem cibi eius, frangent eum: et exercitus illius (Antiochi Epiphanis) exundabit, et concident confossi multi. h. e. illi ipsi, qui stipendia a Rege Aegypti accipient, et ex eiusdem mensa cibum capient, exercitum Regis ac Domini sui prodent: exercitus autem Antiochi Epiphanis instar diluvii sese diffundet, et copias Regis Aegyptisubvertet.

II. Pax inter utrumque Regmem sancita, sed fucata et lubrica. De qua Angelus ita vaticinatur: Et ambobus Regibus animus malefaciendi erit, et in eadem mensa mendacium loquentur. sed non succedet: quia adhuc terminus erit ad constitutum tempus. h. c. Ptolemaeus Philometor clade accepta, suasu Consiliariorum suorum pacem ab Antiocho Epiphane petet, et impettabit; sed paxilla simulata et fucata utrinque erit. Nam uterque de alterius exitio cogitabit. Et licet Prolemaeus Philometor Antiochum hospitio et convivio accipiet, magnisque muneribus donabit: tamen animis erunt disiunctissimis, et capitali odio flagrantissimis. Verum Deus neutri concedet, ut alterum e medio tollat: Quia adhuc finis in aliud tempus. h. e. quia nondum venit tempus fini utriusque Regis et regnia Deo praestitutum. Quin potius constituto tempore dissolvetur, et paulo post in cruentum ballum commutabitur.

III. Antiochi in terram suam reversio magna


page 386, image: s0458

cum apulentia. v. 28. De quo eventu Angelus ita vaticinatur: Et revertetur in terram suam cum opulentia magna. h. e. Antiochus Epiphanes, inita pace cum Ptolemaeo Philometore simulata et dolosa, in Syriam revertetur magnis cum divitiis, partim ex spoliis Aegypti, partim ex Ptolemaei Regis donatione contractis.

BELLUM III. Antiochi Epiphanis contra AEgyptum.

Hoc bellum ab Angelo describitur tripliciter.

1. *xronikw=s2, ratione TEMPORIS. De quo ait v. 29. Statuto tempore revertetur. h. e. Antiochus Epiphanes, cum putabit commodam oblatam sibi esse occasionem opprimendi Ptolemaeum Philometorem, iterum invadet Aegyptum. Quod quidem post biennium, cum iam Ptolemaeus Philometor cum Ptolemaeo Physcone fratre reconciliatus esset, factum est.

2. *tropikw=s2 ratione MODI; de quo in quit Angelus vers. 29. Revertetur et invadet Aegytpum. Historici docent, Antiochum Epiphanem Aegyptum ter intrasse. Cum enim prima et secunda vice fraus omnino ex voto ei non successisset, tertio reversus magnis copiis Alexandriae ptol. Philometorem obsedit.

3. *e)kbatikw=s2, ratione EVENTUS; de quo iterum Angelus v. 29. Sed non erit ut prius, et ut posterius. (vel: sed non fiet, ut prima vice et ut altera.) h. e. Antiochus Epiphanes non obtinebit victoriam contra Ptolem. Philometorem, nec subiugabit Aegyptum, sicut ei contigerat in expeditione prima, de qua vers. 24. neque ut in secunda, de qua vers. 25. 26. Additur ratio ab Angelo v. 30. Nam venient contra cum naves Chitteae, unde dolore afficietur. h. e. Romanorum legati vecti navibus ex Cilicia, vel ex Macedonia, venient contra Antiochum Epiphanem, eique in nomine Senatus Romani mandabunt, ut Aegypto abstineat. Quod completum esse Historici testantur. Nam ita scribit Velleius Paterculus lib. 1. Hist. Rom. Cum Antiochus Epiphanes Ptolemaeum puerum Alexandrize obsideret, missus est ad eum Legatus M. POPILIUS LAENAS, qui iuberet coepto desistere. Hic mandatum Senatus Romaniei exposuit, et Regem deliberaturum se dicentem circumscripsit virgula, iussit prius responsum reddere, quam egrederetur circumscripto arenae circulo. Plutarch. Apophtheg pag. 364. ita rem describit: M. Popilius a Senatu literas Antiocho attulit, quae cum ex Aegypto iubebant exercitum abducere, neque Regnum pupillorum Ptolemaei vita defuncti sibi vindicare. Accedens per castra, eminus ab Antiocho comiter salutatus; At ille non reddita salute epistolam tradidit; qua lecta, cum deliberatione habita responsurum se Rex diceret, palmite Popilius Regem circumscripsit, dicens: Hic ergo stans, delibera et responde. Omnibus magnanimitate hominis perculsis, cum Antiochus profiteretur se ex sententia Romanorum acturum, ita demum Regem salutavit amplexusque est Popilius. Haec Plutarchus.

Iosephus lib. 12. Ant. Iud. cap. 6. ita scribit. M. Popilius Laenas Legatus Romanorum navibus appulsus Alexandriam, Antiochum virga circumscribens circulo in arena, illi dixit: Senatus populusque Romanus praecipiunt, ut Aegypto recedas, nec pugnes in Ptolemaeos: et isto in loco respondeas, quid consilii geras, an pacem, an bellum cupias. Quibus ille perterritus ait: Si hoc placet Romanis, discedendum est. Itaque statim exercitum movit, atque ex Aegypto discessit. Exemplum pulcherrimum hoc loco habemus, quam verum sit Emblema illud Senecae: Omne sub Regno graviore regnum est.

III. EGRESSUS.

Antiochus ex Aegypto rediens, re male gesta, minatus est se urbem (Ierosolymam) facturum commune totius gentis sepulchrum; sed in itinere curru excussus, morbo foedissimo afflictus est, vermibus tanto foetore e put refactio corpore erumpentibus, ut nemo servorum eum ferre posset. Simulatam agens paenitentiam, multa Iudaeis incredibilia promittit, et tanto cruciatu animi atque corporis consumitur, ut nihil cogitari atque dici possit aerumnosius. Extra patriam in agro moritur, et Antiochiam defertur. Regnavit annos 12. Vide 2 Maccab. 9. v. 5.

IX. ANTIOCHUS EUPATOR.

I. ORTUS.

Antiochus Eupator *a)nti/oxos *e)uta/twr (Bonus Pater) fuit Antiochi Epiphanis, tyranni et sacrilegi istius filius.

II. PROGRESSUS.

I. REGNI OCCUPATIO.

Antiochus Eupator, mortuo patre Antiocho Epiphane, opera Lysiae tutoris et educatoris sui, ad Regnum pervenit. Nam ita scribitur 1 Macc. 6. v. 17. Et cognoscens Lysias mortuum esse Antiochum Epiphanem, constituit Antiochum filium eius, qui regnaret pro eo: quem educavit adolescentem, et imposuit ei nomen EUPATORIS.


page 387, image: s0459

II. REGNI ADMINISTRATIO. BELLUM I. contra Iudaeos gestum.

Antiochus Eupator regno accepto, bellum Iudaeis infert, tantis viribus, quantis antehac nemo Regum Syriae fecerat. Nam numerus exercitus eius erat 100000 peditum, et 20000 equitum, et elephanti XXXII docti ad proelium. Cum hoc exercitu profectus est per Idumaeam, et obsidione cinxit Bethsuram. 1 Maccab. 6. vers. 30, 31. eamque occupavit, et in ea praesidium collocavit. vers. 53. Similiter Ierosolymam obsidione cinxit, quam tamen consilio Lysiae Ducis sui solvit, et Iudaeis pacis conditiones proposuit, quas ipsi cupide accipiunt, et Regem intra moenia intromittunt. At Rex, qui iuramentum fecerat Iudaeis, cum utbem ingressus munitionem montis Zion videret, iuramento perfide violato, ne rebellio timenda esset, moenia arcis dirui iussit. vers. 51, 58, 60, 61, 62. Paulo post bellum reparat, ingentemque exercitum in Iudaeam secum adduxit. 2 Maccab. 13. vers. 12. At Iudas Maccabaeus cum militibus suis illi obviam processit, cosque hortatus est, ut fortiter dimitarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent. Circa Modin exercitum constituit. Deinde data militibus tessera, vel Symbolo militari; DEI VICTORIA, Luth. gab jhnen diese wort zur losung: Gott gibt sieg. noctu invasit castra Regis, et interfecit viros 4000, et maximum Elephantorum, cum his qui superposiri fuerant, summoque metu et perturbatione castra hostium repleverunt, et rebus prospere gestis discesserunt. vers. 14, 15, 16. Cumque Antiochus Eupator castra sua ad Bethsuram munitum Iudaeorum propug naculum admoveret, in fugam vertebatur, impingebat et minuebatur. vers. 19. Victus autem ad pacem renovandam compulsus est. vers. 22. Atque Iudaeam Maccabeum, Ducem et Principem fecit a Ptolemaide usque ad Gerrenos. vers. 24.

Antiochus Eupator, cum ex Lysia Duce suo cognovisset, Menelaum apostatam omnium turbarum et totius belli auctorem esse, eum secum abduxit Beream in Syriam, ibique eum interfecit, quum iam decennio Sacerdotio functus fuerat, 2 Macc. 13. v. 4.

BELLUM II. contra Philippum Tutorem Regni seditiosum.

Cum Philippus Regni administrator (cui Antiochus Epiphanes aeger filium cum diademate annulo commendaverat) Antiocho Eupatore in Iudaea bellum gerente, per seditionem Regnum occupare conaretur, Eupator facta cum Iudaeis pace, festinanter e Iudaea profectus Antiochiam occupavit, et Philippum fugavit: qui in Aegyptum fugiens vita spoliatus est. 1 Macc. 6. v. 33.

III. EGRESSUS.

Denique Antiochus Eupator a Demetrio Sotere agnato suo captus, vita regnoque privatus est, anno Regni secundo. 2 Macc. 14. v. 1, 2.

X. DEMETRIUS I. SOTER.

I. ORTUS.

Demetrius I. Soter, *dhmh/trios2, h. e. populi cor vel terror, des Volcks Hertz oder schrecken/ X Rex Syriae, Seleuci Philopatoris VII Regis Syriae filius, Antiochi Epiphanis VIII Regis Syriae patruelis.

II. PROGRESSUS.

I. ACTAOECONOMICA.

Hic Demetrius I. Soter duos habet filios. Prior fuit Demetrius II, Rex Syriae XII, qui Alexandrum Balam, XI Syriae Regem, parricidam e regno eiecit, illudque occupavit. Posterior fuit Antiochus U Sidetes, Rex Syriae XV.

II. ACTA POLITICA.

I. REGNI OCCUPATIO.

Occupavit hic Demetrius regnum Syriae.

1. Partim per astutiam. Quia a patre Seleuco Philopatore, loco Antiochi Epiphanis Romam obses missus fuit: quo mortuo, cum a Romanis non dimitteretur, consilio usus Polybii Historici exulis, sed libere agentis, specie venationis ab urbe profectus e custodia Romana elabitur, Tripolin occupat, et favore secundo exceptus, exercitum ad occupandum Regnum undique colligit. Polybius. Iosephus.

2. Partim per violentiam. Quia hic Demetrius Seleuci filius anno 151. (regni nimirum Syriaci) exiit ab urbe Roma. Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, (h. e. Antiochiam regni metropolin, et sedem regiam) comprehendit exercitus Antiochum (Eupatora) et Lysiam Tutorem et Regis Ducem, ut adducerent eos ad eum (Regem Demetrium.) Et res ei innotuit, et ait: Nolite mihi ostendere faciem illorum. Et occidit eos exercitus. 1 Maccab. 7. vers. 1, 2, 3. 4. Quare Demetrius I, Antiocho Eupatore et Lysis interfectis, Regnum occupavit


page 388, image: s0460

Anno 3813 Ab orbe condito.

Anno 3 Regni Antiochi Eupatoris.

Anno 588 Acondita urbe Roma.

Anno 157 Ante Christum natum.

II. REGNI ADMINISTRATIO.

I. ACTA ECCLESIASTICA.

Alcimum, transfugam ex Israel et proditorem, summum Sacerdotem Hierosolymis constituit per Bacchidem. 1 Macc. 7. vers. 5, 9. Hic Alcimus fuit homo impiissimus, fax et tuba omnis mali in populo Israel: Accusat Iudam Maccabeum, quod a lege divina nollet recedere, et disperderet amicos Regis. Qua accusatione Demetrius impulsus, Bacchidem cum exercitu in Iudaeam misit, et postea Nicanorem. 1 Macc. 7. v. 5, 8. et cap. 4. v. 26. Praeterea Alcimus manus suas rapina, furtis et caedibus polluit, murum atrii templi interioris demolitur. 1 Maccab. 9. v. 54. Tandem manu Dei iusti iudicis percussus, morbo ferali mutus iacuit, et cruciatus intolerabiles sensit. Animam persidam ac foedam exhalavit, anno Sacerdotii sui 4. Urbs sine Sacerdote fuit annos 7; uti Hegesippus scribit. Vide 1 Macc. 9. v. 55, 56.

II. ACTA POLEMICA.

Demetrius Soter, instinctu Alcimi transfugae et proditoris, bellum contra Iudaeos gessit.

I. Per Bacchidem.

Quem cum ingenti exercitu in Iudaeam misit; eique Alcimum, quem Bacchides summum Sacerdotem Ierosolymis constituerat, tamquam comitem adiunxit. Magnam tyrannidem in Iudaes exercuit; Iudaeos multos, verbis ipsius dolosis sidem habentes, crudeliter mactavit, inque puteum magnum praecipitavit; et amicos Iudae Maccabaei inquisitos suppliciis exquisitis affecit. 1 Maccab. 7. vers. 9, 19. Et postea regione Alcimo commissa, ad Demetrium Regem rediit. v. 20.

II. Per Nicanorem.

Cum Alcimus apostata et proditor videret, Iudam comitesque eius praevalere, et se non posse sustinere eos; reversus ad Regem Demetrium, multis criminibus accusavit eos. Quapropter Demetrius Nicanorem, unum nobilium suorum Principum Iudaeis infensissimum, misit, dans ei in mandatis, ut totam Gentem Iudaeorum exstirparet. 1 Macc. 7. v. 26. Nicanor ut mandato Regis satisfaceret, induebat

1. Pellem vulpinam, h. e. fraudulenter agebat. Nam venit Ierusalem, et misit ad Iudam Maccabaum, et frarres eius, dolose verbis pacis dicens: Non sit pugna inter me et vos; veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. Quare congressi sunt, et alter alterum pacifice salutavit. Sed hostes erant parati, ut abriperent Iudam. Quae Nicanoris fraudulentia Iudae Maccabaeo innotuit. v. 27, 28, 29, 30.

2. Pellem leoninam. Cum enim fraudulentia eius diutius celari non posset, violenter agere coepit. Nam processit obviam Iudae in pugnam, iuxta Cepharsalam, (pagum in agro Samaritano) sed pugnam amisit. Ceciderunt enim de exercitu Nieanoris quasi 5000 viri, et fugerunt in civitatem David. v. 31, 32. Admissus in urbem, extenso brachio contra templum Domini iuravit, in ira dicens: Nisi traditus fuerit Iudas, et exercitus eius in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam Domum istam. v. 33. 35. 2 Maccab. 14. vers. 33.

Quam blasphemus autem Nicanor fuerit, ex 2 Macc. 15. v. 3, 4, 5. patet. Ubi haec verba leguntur: Interrogavit ille sceleratissimus: An esset in caelo princeps, qui praecepisset Sabbatum celebrari. Quibus respondentibus: Dominum viventem eum Principem esse in caelo, qui iussetit diem septimum celebrari: Ego vero, inquit, alter sum Princeps in terra, qui praecipio sumi arma, et Regis mandata impleri, etc. Tandem proelio cum Iuda commisso, 35000 de exercitu eius cadunt, ipse inter cadavera exanimis invenitur; cui et lingua praesecta est, et caput, humeri, brachium, et dextra amputata, et publice suspensa sunt. Factum hoc est die 13 mensis Adar, h. e. Martii. Is dies postea in populo Iudaico sollennis fuit, in memoriam huius victoriae. 1 Macc. 7. v. 42, 43, 46. 2 Maccab. 15. vers. 27, 28, 30, 32, 33, 35, 37. Iosephus l. 12. Antiqu. Iudaic.

III. Rursus per Bacchidem et Alcimum.

Cum enim Demetrius Rex cognovisset, caesum a Iuda Maccabaeo esse Nicanorem, secundo misit Bacchidem et Aleimum in Iudaeam, cum selectissimo exercitu. Cum Iuda Maccabaeo congreditur: in quo confsictu Iudas fortiter pugnans occubuit. 1 Macc. 9. v. 1. 18. Cui Ionathas frater substituitur, qui in die Sabbati mille viros de exercitu Bacchidis ceoîdit. v. 19. Alcimus proditor muros domus sanctae interioris dirui iussit. v. 50. sed percussus a Deo paralysi interiit. v. 55. Mortuo autem alcimo, a quo instigabatur Bacchides, ad Demetrium in Syriam rediit, et siluit terra Iuda annis duobus. v. 57. Postea rursus ab apostaris Iudaeis


page 389, image: s0461

evocatur, qui perdendi Ionathae spem ipsi fecerant. Quem cum neque capere securum, neque expugnare armatum posset, auctores eius consilii iugult. v. 68, 69. Tandem foedus cum Ionatha facit, captivos restituit, neque se in Iudaeam reversurum iuramento pollicetur. v. 70, 71.

III. EGRESSUS.

Ab Alexandro, Antiochi Epiphanis filio, (h. e. nepote) Regnum Syriae sibi vindicante, impugnatus Rex Demetrius, societatem cum Ionatha inire voluit, eumque promissis et largitionibus pene infinitis sollicitavit: Sed Iudaei memores eius saevitiae, et infidelitatis, cum hoste ipsius Alexandro se coniungunt, qui Demetrium victum, et regno et vita spoliavit. 1 Maccab. 10. v. 26, 49, 50.

Interiit anno 3824 ab orbe condito.

Interiit anno 605 ab aedificata urba Roma.

Interiit anno 11 Regni sui in Syria.

Interiit anno 146 ante Christi nativitatem.

XI. ALEXANDER I. BALA, seu VELES: Aliis ALEXANDER EPIPHANES, vel NOBILIS.

I. ORTUS.

Alexander Bala, fuit filius Antiochi Epiphanis; uti vocatur 1 Maccab. 10. v. 1. Alii dicunt, quod infimae sortis homo fuerit, et pro filio Antionchise venditarit.

II. PROGRESSUS.

I. ACTAOECONOMICA.

Alexander Bala Ptolem. Philometoris VI Regis Aegypti filiam Cleopatram in uxorem duxit. Nuptiae in urbe Ptolemaide sunt celebratae, ad quas etiam Ionathan summus Sacerdos ab Alexandro invitatur; qui utrique Regi splendida offert munera. Ideoque contra invidos et accusatores regia auctoritate defenditur. 1 Maccab. 10. vers. 54. ad 60.

II. ACTA POLITICA.

1. Hic Alexander exiguis copiis instructus, et a vicinis Regibus adiutus, Ptolemaidem urbem proditione militum Demetrii occupat. Demetrius vero, audito hoc nuntio, exercitum statim colligit: et cum metueret, ne Ionathas Dux Iudaeorum ad Alexandrum propter iniurias illatas deficeret, amicitiam ipsi offert, et obsides Iudaeorum in arce Sidonis detentos parentibus remittit. Quare Ionathas Ierosolymam profectus, obsides recipit, Iersolymis habitare incipit, et muros urbis instaurat. Iosehus l. 13. Antiq. Iudaic. c. 3. 1 Macc. 10. v. 1, 2, 3. 9.

2. Alexander Rex, ut Ionathanem ab amicitia Demetrii avertat, plura et longe maiora Ionathae concedit: Insuper purpuram, coronam auream, et stolam sacerdotalem ipsi mittit, ipsumque Pontificem summum in populo Iudaico facit. Ionathas vestem Pontisicalem induit, anno Graecorum 160, septimo mense, in sesto Scenopegias, die 3 Octobris, feria septima, quatuor annis (ut Iosephus habet) post mortem Iudae Maccabaei. Itaque Demetrius, ob iniurias populo Iudaico illatas, et auxiliis et armorum societate excidit, et dissidentibus Regibus Syriae Politia Iudaeorum alique modo restituta fuit. 1 Maccab. 10. v. 15, 18, 20.

Cum autem Rex Alexander magnum exercitum collegisset, castra metatus est ex adverso Demetrii, et commiserunt proelium duo isti Reges, et fugit exercitus Demetrii, et persecutus est cum Alexander, cum praevaluisset ei. 1 Maccab. 10. vers. 48, 49, 50.

III. EGRESSUS.

Tandem Ptol. Philometor Rex Aegypti, Alexandrisocer, consilia fraudulenta init, quibus regnum Alexandri obtineret, illudque suo regno adiceret. 1 Maccab. 11. vers. 1, 8. Idcirco filiam suam Cleopatram ab eo abductam Demetrio, Demetrii I filio, despondet. sicut legitur 1 Maccab. 11. v. 9, 10. Misit (Ptolemaeus Philometor) ad Demetrium, dicens: Veni, componamus inter nos pactum: et dabo tibi filiam meam (Cleopatram) quam haber Alexander; et regnabis in regno patris tui. Paenitet enim me, quod dederim illi filiam meam. Quaesivit enim me occidere.

Speciosus quidem hic, sed falsus praetextus etat, quo Ptolemaeus generum suum regno spoliare volebat. Postea Ptolemaeus ingressus Antiochiam, imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae. Rumore tali percepto, Alexander e Cilicia properat; victusque praelio, et in Arabiam fugiens, a Zabdiele hospite Arabe caput eius tollitur, et Ptolemaeo mittitur. 1 Maccab. 11. v. 10. ad 17. inclusive.

XII. DEMETRIUS II. NICANOR.

I. ORTUS.

Demetrius II Nicanor, fuit Demetrii I, cognomento Soteris, X Regis Syriae filius. Demetrius enim duos habuit filios. Prior erat Demetrius II, Rex Syriae XII, qui Alexandrum Balam XI Syriae Regem e regno eiecit: Et hic est Demetrius


page 390, image: s0462

ille, de quo hoc loco agimus. Posterior erat Antiochus V. Sidetes, Rex Syriae XV; de quo postea agemus.

II. PROGRESSUS.

I. REGNI OCCUPATIO.

Cum Ptolem. Philometor VI Rex Aegypti, libidine dominandi impulsus, ex Aegypto in Syriam prosicisceretur ad Alexandrum X [Syriae regem, generum suum, ut ei regnum eriperet, sub hoc praetextu, quasi vitae eius insidias struxisset: Filiam suam Cleopatram ei ademit, eamque Demetrio II in uxorem dedit, cumque eo foedus pepigit. 1 Maccab. 11. v. 8, 9. Postea cum eo praelio congressus, cum victum e Regno eiecit: at que ita Demetrius II Alexandro Balae in regno successit. 1 Maccab. 11. v. 19.

Anno 3830 ab orbe condito.

Anno 611 a condita urbe Roma.

Anno 6 Regni Alexandri in Syria.

Anno 140 antenativitatem Christi.

II. REGNI ADMINISTRATIO.

I. Demetrius Ionathan Iudaeorum Ducem, quibus potuit muneribus honorat et ornate, eumque inter amicos intimos numerat, praesidia sua Hierosolymis educit, summum Pontificatus honorem eidem confirmat, adversariis eius aures non praebet, dat ei Iudaeam cum tribus Toparchiis, Samaria, Ioppe, et Galilaea; sub tributo tamen trecentorum talentorum. 1 Maccab. 11. vers. 26, 27, 28, 45.

II. Cum Demetrius propter gravia et enormia scelera in odio omnium esset, Diodorus cognomento Tryphon, qui olim Dux militiae apud Alexandrum Balam XI Syriae regem suerat, Antiochum Alexandri filium in regnum reducere, excusso Demetrio conatur. Nam milites et cives Antiocheni seditione concitata Demetrium regem in arce obsident; sed unius Ionathae beneficio, quod ipsi 3000 Iudaeorum misit, conservatur. Interficiuntur enim a Iudaeis 120000 civium; Antiochia incenditur, et spoliatur. 1 Maccab. 11. v. 39, 44, 46, 48. Verum Demetrius maximorum beneficiorum immemor, ictum cum Ionatha foedus nefarie violat, atque Iudaeos variis afficit in commodis. 1 Maccab. 11. v. 52, 53.

III. EGRESSUS.

Posthaec reversus est Tryphen, et Antiochus cum eo, puer adolescens; et regnavit, atque diadema sibi imposuit. Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, (quoniam exercitum ex incolis conscriptum dimiserat, eaque re maximum sibi odium conflaverat) et pugnaverunt contra eum, et fugatus est e regno. 1 Maccab. 11. v. 54, 55. Demetrius e regno pulsus, in Macedoniam ad auxilia contrahenda profectus est, ut Tryphoni bellum inferret. Verum ab Arsace rege Medorum et Persarum captus in custodiam traditus est. 1 Maccab. 14. v. 1, 2, 3. Postea vero dimissus in Hyraciam relegatus est: sicut Orosius et Iustinus lib. 36. scribunt, Regnavit annos V.

OBSERVATIO.

ARSACES est cognomentum Regum Parthorum, qui in Media et Persia regnatunt: uti patet ex Iustino, qui (ex Trogo l. 41.) ita scribit: ARSACES (Rex Parthorum) quaesito simul constitutoque Regno, non minus memorabilis Parthis, quam Persis Cyrus, Macedonibus Alexander, Romanis Romulus, matura senectute decessit. Cuius memoriae hunc hoaorem Parthi tribuerunt, ut omens exinde reges suos ARSACIS nomine nuncupent.

Quare per ARSACEN, cuius 1 Maccab. 14. vers. 2. fit mentio, Mithridates Rex patrthorum post Arsacen VI intelligitur, qui praedictum Regem cept, et postea dimisit: uti Orosius et Iustinus scribunt.

XIII. ANTIOCHUS ENTHEUS.

I. ORTUS.

Antiochus Entheus, quasi divinus, Rex Syriae XIII, fuit Alexandti Balae XI Regis Syriae filius, e Cleopatra, Ptol. Philometoris Aegypti Regis filia, genitus.

II. PROGRESSUS.

I.

Hic Antiochus in aula Regis Arabiae educatus, ad recuperandam sedem paternam a Tryphone animatur, capta Antiochia et elephantis regiis, opera Diodoti Tryphonis Tutoris sui, ex Arabia in Syriae regnum, Demetrio fugato, reducitur, Tryphone potestatem exercente, 1 Maccab. 11. v. 54, 55.

II.

Cum Ionatha et Simone amicitiam coluit, eosque maximis benesiciis sibi devinxit: sicut legimus 1 Macc. 11. v. 57. Scripsit Antiochus adolescens Ionathae, dicens: Stabilio tibi Sacerdotium, et constituo te super quaturo civitates, ut sis de amicis Regis. v. 58. Et misit illi vasa aurea in ministerium; et dedit ei potestatem bibendi ex aureis, et


page 391, image: s0463

purpuram induendi, et habendi fibulam auream. v. 59. SIMONEM quoque fratrem eius constituit Ducem a tractu Tyri usque ad terminos Aegypti.

III. EGRESSUS.

Anno regni secundo, aetatis decimo, a Tryphone Tutore et Duce suo per scelus interficitur, corruptis Medicis: qui, adolescentem dolore calculi consumi, ad populum mentiti, dum secant illum, occidernnt.

XIV. TRYPHON.

I. ORTUS.

Tryphon, *tru/fwn, delicatus, verzärtelt/ fuit extraneus, nempe Apamiensis, natus in Casiano castello; uti Strabo scribit. Alio nomine dictus fuit DIODOTUS. Olim Dux militiae apud Alexandrum Balam XI Syriae Regem fuit: Postea vero Rex Syriae XIV factus est.

II. PROGRESSUS.

I. REGNI OCCUPATIO.

Hic Tryphon Antiochum Entheum, cuius tutor et gubernator erat, ex Arabin in regnum reduxit, et Demetrium II, cognomento Nicanorem, regno exuit. Quo facto, Antiochus Entheus, adhuc puer, diadema regni in urbe Antiochia sibi imposuit. 1 Maccab. 11. v. 54, 55. Verum Tryphon libidine dominandi flagrans, deque Antiocho pupillo suo intersiciendo consilia agitans, metuit Ionatham Iudaeorum Ducem, ne ille caedem Regis ulciscatur. Eius enim opera in Demetrio profligando, antea usus fuerat feliciter. 1 Maccab. 12. Ideoque ipsi insidias struxit, et tandem eum in utbe Ptolemaide cepit: et omnes, qui cum ipso intraverant, gladio interfecit. v. 48. Et postca collecto exercitu ex urbe contra Iudaeos proficiscitur, ut cos sub iugum reducat; et Ionathanem victum secum ducit. 1 Maccab. 13. v. 12. Sed SIMON, qui electus erat Dux Iudaeorum, ipsi commeatum inter cludit: ideoque ubique impeditus, simulat, se Ionathan dimissurum, si trecenta sibi talenta argenti, et silii Ioanthae obsides darentur. Sed Tryphon, acceptis obsidibus et pecunia, et patrem et filios e medio tolli iussit; quos Simon postea in Modin sepelivit. 1 Maccab. 13. v. 19, 23, 25.

Quo scelere commisso, postea etiam Antiothum pupillum per medicos, quos pecunia corruperat, e medio sustulit. Hi namque ad populum mentiebantur, puerum dolore calculi graviter laborare atque consumi. Ideoque eum quatto anno secantes occidunt, postquam Tryphon tutelam eius suscepisset. Iosephus l. 15. c. 12. Inde per suasis militibus, Tryphon diadema regni sibi imponit, illudque per triennium gerit.

II. REGNI ADMINISTRATIO.

Tryphon regia dignitate ornatus, magnam in subditos atque milites crudelitatem exercuit, semper sui similis, blanda loquens, scelerata perpetrans, nulli fidus, nisi suae utilit atis gratia. Idcirco subditi atque milites ad Cleopatram Demetrii II Nicanoris, XII Regis Syriae, uxorem desciunt; et fratrem Demetrii Antiochum Sidetem in auxisrum vocant: Cleopatra Antiocho et connubium et regnum offert: Non abnuit Antiochus, et milites contra Tryphonem conscribit. Iosephus lib. 13. Antiq. cap. 12.

Postea a SIMONE Duce populi Iudaici adiutus Tryphonem acie victum, et e Syria eiectum in Castro Dorae munitissimo obsidione cinxit.

III. EGRESSUS.

Tandem Tryphon in castro Dorae obsessus, rebus desperatis aufugit, et Apameam venit: ubi utbe vi expugnata captus et interfectus est, postquam trien nium ad regni gubernacula sederat. 1 Maccabaeor. 15. Iosephus lib. 13. Antiq. Iudaic. cap. 12.

XV. ANTIOCHUS VII. SIDBTES PIUS, vel SOTER.

I. ORTUS.

1. Generatio. Antiochus VII, Rex Syriae XV, fuit Demetrii I Soteris filius: Demetrii II, cognomento Nicanoris, apud Patthos captivi frater.

2. Appellatio. Hic Antiochus a Syris SIDETES, a Graecis SOTER, a Iudaeis PIUS cognominatus est. Quia, cum vi bem Ierosolymam obsidione cinxisset, et pacem cum Iohanne Hyracano fecisset, propter taber naculorum festum, ad eum misit Sidetes taurum eximum, et pulchre ornatum, ut Deo Israelis offerretur: inde PIUS est a Iudaeis appellatus; ut postea plenius dicemus.

II. PROGRESSUS.

I. Regni occupatio.

Cum Tryphon, Antiocho Entheo pupillo Syriae Rege XIII nefarie occiso, Rex declaratus, in milites suos crudeliter saeviret: illi, mores eius pertaesi, defecerunt ad Cleopatram, Demetrii II Nicanoris uxorem, quae se cum liberis Seleuciae incluserat. Haec cum sibi metueret a Tryphone, ad


page 392, image: s0464

Antiochum Soterem Demetrii fratrem, qui tunc oberrabat, nec ab ulla civitate recipiebatur, misit, ut auxilia sibi ferret, ipsi coniugium et regnum offerens. Quam conditionem Antiochus accepti, et magnam militum vim cogens, Tryphonem acie vicit, et regnum quod per fraudulentiam occupaverat, et per violentiam hactenus possederat, recepit. 1. Macc. c. 15. Ioseph. lib. 13. Antiq. cap. 15.

II. Regni administratio.

I.

Antiochus Sidetes in Regni administratione homo persidus et foedifragus fuit. Cum enim Tryphoni bellum inferret, Legatos ad Simonem Pontificem Magnum mittebat; eique et populo Iudaico privilegia omnia et immunitates, quas a prioribus Regibus acceperant, confirmabat, et augebat; potestatem quoque proprium numisma in Regione sua cudendi concedebat. Quibus blan ditiis Simonem in suas partes pertraxit, qui ei selecta auxilia misit. Postea vero cum Tryphonem vicisset, eumque e Syria eiecisset, Rex fortuna ebrius, auxilia Simonis res vic, et rupto foedere omnia per Athenobium Legatum impudenter repetit, quae concesserat; urbes etiam Ioppen, Gazam, et arcem Sionis sibi tradi iubet, et insuper mille talenta. 1 Maccab. cap. 15. v. 1, 2, 3, 4, 5, 11, 25, 26, 27, 30, 32.

Iudaeis autem imperium detrectantibus, per Cendebaum Ducem suum misso exercitu bellum intulit. Hic Cedron castrum aedisicat et munit, et Gazenses vastat. 1 Maccab. 15. v. 38, 39, 40, 41.

At Iohannes Hyrcanus, et Iudas filius Simonis senioris, cum Cendebaeo praelio congrediuntur, eum vincunt, atque e regione sua profligant, et castrum Cedron diruunt. 1 Maccabaeor. 16. vers. 1, 2, 4, 8, 9, 10.

II.

Antiochus Rex, ut Iudaeos sub iugum redigeret, anno M. 3840. magno cum exercitu Ierosolymam obsidet. Hyrcanus vero, cum esset annus Sabbaticus, atque adeo non abundaret commeatu, imbellem turbam ex urbe eicit. Sed Antiochus eandem circa murum urbis concludit, nec in agros ev agari, aut alio discedere patitur: Quapropter, ne fame perirent, in urbem recipiuntur. Cum Scenopegias festum adveniret, petit Hycanus inducias ab hoste, ad celebrandum illud festum: quas Antiochus non solum concedit; sed etiam tauros auratis cornibus, poculaque aurea atque argentea omni genere aromatum referta, in templum offerenda misit. Iohannes Hyrcanus eiusmodi pietate delectatus, et de tam pio Rege optime sperans, missis ad eum legatis pacem cum eo fecit, in hasce conditiones, ut Hyrcanus 500 talenta solveret, et auxiliares copias Antiocho, si bellum gereret, adduceret. Hyrcanus aperto sepulero Regis Davidis, tria milia talentorum inventi; solvit, quod debuit; et Regem Antiochum liberalissine tractavit. Ioseph. l. 13. cap. 16.

III. EGRESSUS.

De exitu huius Regis Appianus sub finem libri de Bellis Syriacis ita scribit:

Antiochus capti Demetrii frater, postquam Rhodi de captivitate fratris, et quid sequutum sit, didicit, in patriam reversus, Tryphonem magno labore victum interfecit. Moxque contra Phraatem (Parthorum Regem) cum exercitu profectus, fratrem repetens. Ille suis rebus metuens, remisit Demetrium. Antiochus nihilominus cum Parthis congressus praelio, et victus, sibi manus violentas intulit, anno regni 10. Haec Appianus.

XVI. DEMETRIUS II NICANOR Redux.

I. ORTUS.

Hic Demetrius II, Demetrii I filius, et Antiochi Sidetis frater, fuit antea Rex Syriae XII. Sed regno pulsus, a Graecis contra Arsacem, h. c. Mithridatem Parthorum Regem, qui tum Medis atque Persis imperabat, accersitus est, eumque aliquoties vicit. Sed tandem astu captus, honorifice habitus est, et nuptiis filiae Mithridatis, cui nomen RODUGUNE erat, honoratus; sicut Appianus in libro de bellis Syriacis scribit.

II. PROGRESSUS.

Postea cum Antiochus Sidetes Parthorum regnum infeliciter invaserat, dimissus in Syriam rediit, auxiliis et copiis Parthorum instructus, regnum Amissum recepit. Iosephus lib. 13. Antiqu. c. 16. Anno autem a reditu in regnum suum quarto, odia Syrorum adeo adversus eum creverunt, ut coacti sint Legatos mittere ad Ptolemaeum Physconem, vel Euergetem II, Regem VII Aegypti, ut aliquem e Seleuci genere daret iis, quem possent sibi Regem constituere. Cumque is mississet Alexandrum Zebennam vel Zebinam, is pro Rege a Syris receptus est, et commissopraelio adversus Demetrium, a suis derelictum, facile eum vicit fugavitque.

III. EGRESSUS.

Demetrius e pugna fugiens ad urbem


page 393, image: s0465

Ptolemaidem, cum undique circumstantibus malis premeretur, ab omnibus deseritur; ab uxore etiam Cleopatra, quae prius uxor eius fuerat, et liberis, qui portas ipsi claudunt. Iustinus. Cum autem Demetrius nusquam locum inveniret, ubi consisteret, Tyrum fugit in Templum, loci religione se defensurus; sed ab inimicis extractus inde, ac misere diuque vexatus, tandem interficitur, anno regni 3. Ioseph. lib. 13. Antiqu. cap. 17.

Quamquam Appianus subfinem libri de bellis Syriacis scribat, eundem Demetrium ab ipsa Cleopatra fuisse necatum, quae insidias (inquit) ei molita est, propter aemulationem posterioris nuptae, nempe RODOGUNES, Parthorum Regis filiae.

XVII. ALEXANDER II. ZEBENNA vel ZEBINA.

I. ORTUS.

Alexander Zebenna vel Zehina, XVII Rex Syriae, fuit homo extraneus, nempe Aegyptius, Protarchi negotiatoris filius.

II. PROGRESSUS.

Hunc Alexandrum Zebennam Ptolemaeus Physcon Demetrio II Regi Syriae XVI opposuit, Regemque constituit: quasi esset Antiochi Sidetis filius. Is cum videretur ex animo flere, cum ossa Antiochi ex Parthia in Syriam afferrentur, magnam auctoritatem sibi conciliavit.

A Ptolemaeo ingentibus copiis instructus, Demetrium praelio victum e regno eiecit, eique successit. Iustinus.

Cum autem Alexander fortuna ebrius, et successu rerum tumens, etiam Ptolemaeum Regem Aegypti sperneret, a quo regnum habebat, a Ptolemaeo oppugnatur, qui Antiocho Grypo magna auxilia contra Alexandrum misit; qui pugnans cum Alexandro, eum vicit, et Antiochiam fugavit. Iustin. lib. 39.

III. EGRESSUS.

Alexander inops pecunia, ut haberet unde militibus stipendia solveret, aureum Iovis simulacrum e templo evelli iubet. Quapropter urbe eicitur, et desertus a militibus, a latronibus capitur, et Grypo traditus interficitur, anno regni 2. Iustinus lib. 39.

XVIII. ANTIOCHUS GRYPUS.

I. ORIUS.

1. Appellatio. Antiochus VIII, Rex Sytiae XVIII. cognomento *gru=pos, latine GRYPHUS, aliis GRYPUS. Sic dictus a nasi magnitudine; uti Iustinus l. 39. scribit.

Nam Grypus sine aspiratione, dicitur, qui nasum habet aduncum; fortassis a Gryphorum similitudine, quos Graeci *gru=fas2 vocant. Feruntur enim Gryphes rostrum habere incurvatum, in morem Aquilae.

2. Generatio. Pater eius fuit Demetrius II Nicanor, XII et XVI Rex Syriae. MATER eius fuit Cleopatra, Ptolemaei Philometoris VI Regis Aegyptifilia: Haec Cleopatra a patre suo initio elocata fuit Alexandro Balae, XI Regi Syriae; postea eidem rursus erepta, et Demetrio II Nicanori matrimonio iuncta fuit.

NOTA.

Haec Cleopatra ambitiosa et tyrannica femina fuit. Crudelitatem enim immanem exercuit.

I. Erga Demetrium maritum; quem post cladem ab Alexandro Zebenna acceptam, et ad se in urbem Ptolemaidem fugientem, porta exclusit, iuxta Iustinum; vel, eum necavit, iuxta Appianum: uti antea in historia Demetrii II Regis Syriae XVI diximus.

II. Erga Seleucum filium: qui post obitum patris Demetrii diadema sumpsit. Sed hunc Cleopatra mater, sagitta sua manu emissa, confixit. Appianus. Iustinus addit causam. Quoniam (inquit) sine matris auctoritate diadema sum sisset.

III. Erga Gryphum filium, quem veneno interficere voluit: uti postea dicemus.

II. PROGRESSUS.

I. Acta OEconomica.

Coniux eius fuit Tryphaena, Prolemaei Physconis vel Euergetis II Aegypti Regis filia: quam ei clocavit, eumque copiis instruxit, ut Alexandrum Zebennam e regno pelleret.

Filii ei ex Tryphaena geniti fuere 4; nempe, Seleucus, Philippus, Antiochus, et Demetrius.

II. Acta Politica.

I.

Rex Syriae a matre Cleopatra constituitur, eatenus, ut nomen Regis penes filium; ius autem omnis imperii penes matrem esset. Iustinus lib. 39.

Grypus autem recuperato patrio regno, externisque periculis liberatus, matris insidias vis evasit. Haec enim, cum cupiditate dominationis, prodito marito Demetrio, et altero filio (Seleuco) interfecto, huius quoque victoria inferiorem dignitatem suam factam dolcret, venienti ab exercitatione veneni poculum obtulit. Sed Grypus praedictis sibi iam ante insidiis, veluti pietate cum matre certaret, bibere eam iubet, abnuenti instat. Postemo prolato indice, eam arguit, solam


page 394, image: s0466

defensionem sceleris superesse affirmat, si bibat, quod filio obtulit. Sic victa Regina, scelere in se verso, veneno, quod alii paraverat, exstinguitur. Iustinus ibidem.

II.

Primo bellum gessit cum Alexandro Zebenna, quem, a Ptolemaei Physcone Aegypti Rege adiutus, et copiis instructus, vicit et fugavit; sicut in historia Alexandri Zebennae §. 2. diximus.

Deinde bella gessit cum Antiocho Cyziceno, fratre suo uterino, qui Cleopatram, Ptolemaei Physconis Aegypti Regis demortui viduam, in uxorem duxit; a qua egregio exercitu instructus, cum fratre Grypo praelio congreditur, et vincitur. Victor Grypus Antiochiam, ubi uxor Cyziceni erat, obsidet, et capit una cum Cleopatra; quae adducta ad Tryphaenam Grypi coniugem, atrocissime interficitur in templo, quo confugerat; Grypo multum repugnante. Iustinus.

Antiochus Cyzicenus, collecto et reparato exercitu, cum Grypo iterum pugnat, et vincit; uxoremque eius Tryphaenam, quae uxorem Cyziceni interfecerat, capit, et supplicio eius vicissim suae uxori parentat. Iustinus.

III. EGRESSUS.

Tandem Antiochus Grypus Heracleonis insidiis trucidatur, anno aetatis 45, regni vero 29.

XIX. ANTTOCHUS CYZICENUS.

I. ORTUS.

Antiochi Cyziceni pater fuit Antiochus VI Sidetes, Rex Syriae XV. Mater suit Cleopatra Ptolemaei Philometoris, VI Regis Aegypti filia. Frater eius uterinus fuit Antiochus Grypus, XVIII Rex Syriae.

II. PROGRESSUS.

I. Acta OEconomica.

Antiocho Cyziceno nubit Cleopatra, Ptolemaei Physconis VII Regis Aegypti demortui vidua; eique, ne indorata in coniugium veniret, exercitum Ptolemaei in Cypro sollicitatum velut dotalem adducit. Iustinus.

II. Acta Polemica.

Hoc tempore regnum Syriae bellis intestinis per octo annos misere concussum et labefactatum est. Quod ut melius intelligatur, Genealogia haec notanda est.

Grypus. Seleucus V. Antiochus. Philippus. Demetrius. Antioch. Cyzicenus, Antiochus Eusebes. fratres uterini.

BELLUM I.

Bellum primum gessit Antiochus Cyzicenus cum fratre suo Antiocho Grypo, sed vincitur. Deinde mox collecto et reparato exercitu, cum Grypo iterum pugnat, et vincit.

BELLUM II. Inter Antiochum Cyzicenum et Seleucum V.

Antiochus Cyzicenus, occiso ab Heracleone Grypo, filium eius nomine Seleucum U bello aggressus est; sed infelici successu. Nam praelio captus trucidatusque, poenas ambitionis suae luit. Cui successit filius eius Antiochus cognomento Eusebes, uti Iosephus tradit.

BELLUM III. Inter Antiochum Eusebea, et Seleucum V.

Antiochus Eusebes, Antiochi Cyziceni filius, mortem patris vindicaturus, Saleucum patruelem suum, primum Grypi filium bello invadit, et uno praelio victum e tota Syria expulit. Illa fuga delatus in Ciliciam, et receptus a Mopseatis, cum tributa exigeret, ab iisdem cum regia et amicis vivus crematus est. Iosephus lib. 13. cap. 21.

BELLUM IV. Inter Antiochum II Grypi filium et Antiochum Eusebea, Cyziceni filium.

Antiochus II Grypi filius, et Seleuci U frater, fratris necem ulturus, Antiochum Eusebea, Cyziceni filium, bello invadit; sed victus, et vitam et exercitum simul amittit. Post quem Philippus tertius Antiochi Grypi filius, assumpto diademate, in parte Syriae regnat. Iosephus.

BELLUM V. Inter Demetrium Eucerum et Philippum fratres, Antiochi Grypi filios.

Demetrius IV, Antiochi Grypi filius, a Ptolemaeo Lathuro Aegypti Rege ad Damascum Rex constituitur: sed cum arma contra Philippum fratrem suum sumeret, Philippus, impar virribus, Parthorum Regem Mithridatem in auxilium vocavit; qui Demetrium in castris obsidet, et fame, siti, atque


page 395, image: s0467

missilibus adeo urget, ut se dederet Mithridati, a quo custodiae mancipatus est. Philippus ab hoste liberatus regno Syriae per biennium praefuit; quo exacto, a Gabinio captus est. Iosephus lib. 13.

III. EGRESSUS.

Tandem Antiochus Cyzicenus a SELEUCOV, Antiochi Grypi filio, quem bello aggressus est, captus et trucidatus est, postquam circiter 18 annos regnasset. Eusebius.

XV. TIGRANES.

I. ORTUS.

Tigranes Rex Armeniae Maioris fuit. Sed cum regnum Syriae mutuis fratrum Seleucidarum odiis, intestinis dissidiis atque bellis diu quassatum esset, populus ad externa auxilia confugiens, hunc Tigranem instructum, praeter domesticas vires, et Parthica societate, et Mithridatis affinitate, accersivit. Is Syriam et Phoenicem vioccupavit, atque ad Regni gubernacula 18 annos sedit. Livius.

II. PROGRESSUS. BELLUM I. cum Lucullo.

Cum Mithridates Rex Ponti, socer Tigranis Romanis magnam cladem intulisset, totamque Asiam occupasset, et 80000 civium Romanorum in Asia occidisset, a Senatu Romano contra eum missus est Lucullus cum exercitu, qui Mithridatem in Pontum persequutus, eum Romanis legionibus patefecit, qui antea populo Romano ex omni aditu clausus fuerat, et ubique adversus Mithridatem feliciter pugnavit, occisis 60000 hostium. Inde Mithridates ad Tigranem in Armeniam confugit. Tigranes socerum magno timore perculsum humaniter excepit. Interim Lucullus hostem persequens, immensas Regis utriusque copias aliquot proeliis concidit.

Plutarchus Apophth. pag. 364. de hoc bello ita scribit: Lucullus in Armenia cum decem gravis armaturae militum milibus, et mille equitibus, contra Tigranem contendebat, instructum CL millium exercitu: idque pridie Nonis Octobris, qua die Cimbri ante copias Caepionis deleverant. Dicente tunc quodam, istam diem abominari Romanos et formidare: Pugnemusergo, inquit, hodie strenue, ut diem quoque ex nefasta et tristi festam laetamque Romanis reddamus. Cumque a Catapliractis maxime sibi metuerent milites, bono cos animo esse iussit. Plus enim in spoliandis iis sore laboris, quam in vincendo. Primus ad tumulum aggressus, cum motum videret barbarorum, exclamavit: Vicimus, ô commilitones! Nulloque subsistente persequens hostem; quinque duntaxat amissis, ultra 10000 hostium interemit.

BELLUM II. In quo victus est a Pompeio.

Deinde Pompeius a Senatu Romano missus est contra Mithridatem et Tigranem. Cum autem in Asiam venisset, persequitur Mithridatem fugientem, ipsumque nocturno praelio victum, iterum coegit ad Tigranem generum confugere; sed ab illo non recipitur, quod filius Tigranis ad Parthos confugisset, et Patri bellum faceret: Sed pater filium praelio vicit. Pater in angustiis constitutus, et metuens potestatem Romanorum, dedit se Pompeio. Quem cum in castris suis supplicem, humique prostratum vidisset Pompeius, manu porrecta erexit, regiumque diadema, quod ille de capite suo abiecerat, rursus capiti eius imposuit, eum in gratiam recepit, regnumque Armeniae ei restituit. Filius vero Tigranis, quod nullo modo patri reconciliari vellet, a Pompeio in vincula conicitur, et in hibernis conservatur. Diod. Iustin. lib. 40. Appianus de bellis Syriacis.

III. EGRESSUS.

Tigrani devicto Pompeius regnum Armeniae restituit, aeque pulchrum esse iudicans, et vincere Reges, et facere: uti Valer. Maxim. scribit. Regnum vero Syriae ei ademit, quod hactenus annis 18 tenuerat. Et hoc modo Syria in potestatem Romanorum pervenit, et a Pompeio in formam provinciae redacta est.

SOLI DEO GLORIA.


page 396, image: s0468