10 January 2004 Ruediger Niehl
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell-check

PERIODUS IV IMPERATORUM Germanorum, in Occidente, A CAROLO MAGNO usque ad RUDOLPHUM II. DYNASTIA PRIMA, FRANCORUM.

I. IMPERATOR GERM. CAROLUS MAGNUS. CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PROAVUS fuit PRPINUS CRASSUS, Maior domus in Francia. Maiores domus autem fuerunt palatii Regis, sive aulae, praefecti. Hi anno Christi 666. primum coeperunt adhiberi ad gubernationem regni, cum Reges ipsi, otio et voluptatibus dediti, rebus praeesse nollent.

II. AVUS fuit CAROLUS MARTELLUS. Fuerat ille ex pellice natus. Nam Pipinus pater vivente uxore PLECTRUDE concubinam ALBOEDAM seu ALPAIDAM duxit, ex qua genuit CAROLUM MARTELLUM, quem postea heredem fecit omnium suorum bonorum, cum legitimi liberi fere exstincti essent. Hic Carolus Martellus, invictae virtutis vir, iustitiae ac aequitatis acerrimus propugnator fuit. Licet enim ipse ex pellice prognatus, et a noverca Plectrude aliquandiu in vinculis detentus: tamen elapsus custodia, variis bellis dignitatem paternam recuperavit, quam Griomaldo fratri, eiusque filio Theobaldo ademptam Childericus II, Rex Galliae, auxilio Ducis Frisiorum Radbodi, (qui iamiam baptizandus retracto pede maluit cum maioribus esse in inferno, quam in caelo cum Christianis) Reginofredo concesserat: Regem deinde a nutu suo penitus suspendit, Saxones, Suevos et Bavaros compescuit, Frisios domitos fidem Christi profiteri coegit, Saracenorum 385 milia, qui ex Hispania in Aquitaniam ab Edone Aquitaniae Duce evocati fuerant, uno praelio trucidavit, provinciaque Edonis occupata, tot tantisque factis promeruit, ut Galliarum Pater diceretur. Sigebertus, Regino, marian. Aemylius, et scriptores Gallici.

Mortuus est CAROLUS MARTELLUS. A. C. 741, die 22 Octobr. et reliquit tres filios.

1. CAROLOMANNUM, qui A. C. 746, huius mundi gloriam et bona caduca contemnens, Romam profectus et Monachus factus est, Pipino fratri ditiones suas relinquens.

2. PIPINUM Caroli Magni patrem.

3. GRIFONEM. Franc. Annal. et alii.

III. PATER fuit PIPINUS BREVIS, qui regiam dignitatem Galliae in suam familiam transtulit. CHILDERICUS enim Francorum Rex a Pipino apud Zachariam Rom. Pontif. accusabatur, quod solo Regis titulo contentus otiosam vitam degeret, et muneris sui officiis neglectis curam omnem regni in ipsum Pipinum reiceret. Itaque iussu Zachariae Pipinus appellatus est Rex Francorum A. C. 750, et Childericus Rex tonso capite in monasterium detrusus est, ubi et vitam finiit, ultimus primae stirpis Francorum, qui ex eadem familia annis 331 a Pharamundi principio recta linea inter se successerant. Nam Gallici Scriptores in Regum suorum familiis tres mutationes numerant. Primam a Pharamundo usque ad Pipinum annorum 331. Secundam a Pipino usque ad Hugonem Capetum Comitem Parisiensem annorum 237. Tertiam ab Hugone Capeto usque ad nostra tempora. Pipinus autem a S. Bonifacio Archiepiscopo, A. C. 750, (aliis 751,) in Regem Francorum unctus est, et A. C. 756 contra Aistulphum Longobardorum Regem bona Ecclesiae Romanae non restituentem exercitum in Italiam duxit, illumque pactis stare coegit. S. Petro etiam Ravennam, aliaque Italiae loca donavit. Hoc anno mortuus est AISTULPHUS, cui DESIDERIUS ultimus Longobardorum Rex substitutus: qui regnavit annos 18. Decimo enim octavo anno imperii sui Desiderius a Carolo M. captus in exilium missus est. Ita Longobardorum in Italia regnum ad Franciae Reges transiit anno 206. postquam Longobardi Italiam primum intraverant. vide Histor. Iustini Iunioris Imp. cap. 2. in act. Sagatis. Mortuus est PIPINUS Parisiis A. C. 768, cum regnasset an. 18, superstitibus duobus filiis, Carolo, et Carolomanno, qui patre defuncto patria regna inter se diviserunt, et Carolus, concesso fratri Austrasiae regno, sibi Franciam regendam


page 812, image: s0884

sumpsit. Sigebert. Schaff. Regino. Contract. Frising. marian.

IV. MATER dicta fuit BERTHA. Aventin. Annal. Boioar. lib. 4. pag 183.

Circa nativitatem autem Caroli M. duae circumstantiae sunt notandae. 1. TEMPUS. 2. LOCUS.

1. Quod TEMPUS attinet, natus est A. C. 742, die 28 Ianuarii. Tradunt Historici, quod paulo ante nativitatem eius Stella venusta atque fulgida in caelo conspecta sit, quam omnes cum admiratione summa adspexerunt. Quae praesagium fuit, hunc puerum magnum futurum Monarcham, qui prae ceteris in Principibus in Mundo velut haec stella sit fulsurus; Quod etiam eventu comprobatum fuit. Abbas Spanheimensis.

2. LOCUM quod attinet, Historici hac in re dissentiunt. Quidam enim referunt, Carolum natum esse in arce Carlsburg, tribus milliaribus supra Monacum. Aventin. lib. 4. Alii in villa Ingelheim, duobus milibus passum a Moguntiba distante. Theodoricus Niem. in Comment.

Fuit Carolus Magnus natione Germanus, quia ex Francia orientali fuit oriundus, et Francones (quos nonnulli Francos orientales appellant) Germani populi sunt. Francia autem duplex est, Orientalis et Occidentalis. Ad Orientalem Franciam (quae et Franconia dicitur, ab ortu terminatur Bohemia, a meridie Boioaria et Suevia, ab occasu Rheno fluvio, a Septentrione Hassia, et Thuringia) pertinebant Thuringi, Saxones, Frisii, Boioarii, Suevi, Lotharingi, et alii. Ad Occidentalem vero Gallia Belgiea, Celtica, Lugdunensis, et regna reliqua referebantur. De hac divisione sic scribit Iohannes Nauclerus generat. 27. Carolus Mangus Rex Francorum dicebatur: quod idem erat ac si nominatus fuisset Rex Germaniae et Galliae. Nam clarum est, quod eo tempore omnis Gallia Transalpina, et etiam Germania a motibus Pyrenaeis usque in Pannonias, Francia dicebatur: Illa, id est, Germania, Francia Orientalis: haec, id est, Gallia, Francia occidentalis. Inde etiam sumferei=s2, kai\ toi=s2 politeu/masi, kai\ suggenei=s2 a)llh/lois2, h.e. similes moribus et politia, et cognati inter se, dicuntur apud Strabonem Germani et Galli.

In hanc sententiam D. Sebastianus Brand tale epigramma concinnavit:

Translato imperio a Graecis, Germana repente
Natio suscepit regia sceptra, et opus:
Germanus quoniam, nostro quoque natus in orbe
CAROLUS, et vero semine Teuto fuit.
Nempe Orientalis Francus fuit. Unde recepit
Francia Gallorum, quod modo nomen habet.
Als Keyserthumb von Griechen-landt
Wegen unfleiß ward' abgewand't,
Kam's auff die Deutsche Nation:
CARL der Grosse richter es an,
Ein gebohmer Francke er war,
Machts frendig: gab sich in gefahr,
Erlägte viel der Feinde hauf,
Richt das Keyserthumb wieder auff.

GENEALOGIA CAROLIE P. Diacono.

Arnulphus. Maior domus, post Episcopus Metensis.

S. Clodolphus in eremum secessit, ac postea Archiepiscopus Trevirensis factus.

Ansegisus Dux Brabantiae, Marchio Antwerpiensis, Maior domus Austrasiae

Plectrudis —— Pipinus Crassus, et Heristellus cognomento Alpais.

Grimoaldus, Maior domus a Childerico cum filio Theobaldo dignitate exutus.

Carolus Martellus, cognomento Tutis, Maior domus.

Carolomannus Rex Austrasiae, post Monachus.

Grifo.

Pipinus Brevis, seu Nanus —— Bertha.

Milo Comes — Berta, Angleriae.

Carolus Magnus.

Carolomannus.

Rolandus.


page 813, image: s0885

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus fuit CAROLUS, sive CARL, quod derivant a radice Germanica Kärl, quia factus fuit vir fortis et bellicosus; quod etiam nunc frequentissimum est. Iul. Caes. Scaliger exercitat. 266. Carl prisca vox est, qua robusti fortesque viri designabantur. Id enim est Carlman, quod Andreas. Alii a radice Ebraea deducunt, nempe a
[Gap desc: Greek word]
, id est, invocavit, et
[Gap desc: Greek word]
, id est, DIUS, ut CAROLUS idem sit, atque invocator vel cultor DEI.

II. COGNOMEN. Cognomento dictus est MAGNUS, a rerum gestarum magnitudine, et gloria. Nam quantus felicitate heros fuerit, ipsius res gestae rerumque testimonia docent, ut verborum adminiculis opus esse no videatur. Sed Magnum illum DEUS Carolum fecit, per quem magna opera in gentibus efficere voluit. Ac, si eius res gestas tum domi tum foris inspiclas, vir bello paceque summus, iustitiae literarumque cultor eximius, atque omnium Impp. post Constantinum mangum, quem ut cognomine, sic virtute aequavit, sine controversia Maximus fuit, dicique meruit. Sigon. lib. 4. Reg. Ital. Merito igitur sanctam Caroli Magni memoriam habent coluntque Galli: quod nobiliter eorum ampliavit regnum. Colunt et venerantur Saxones: quibus, quantumvis invitis, veram de DEO doctrinam, leges, iudicia, certamque pacis rationem contulit, quibus beneficiis etiamnum posteritas utitur, fruitur. Colunt Itali, quibus pacem et tranquillitatem, expulsis Longobardis, dedit. Totum adeo Germanicum imperium coluit, quia primus auctor fuit summae dignitatis huic genti collatae, primusque Monarchiae Romanae a)ci/wma attulit. Itaque non sine ratione sacra est magnarum virtutum memoria. Senec. lib. 4. de benefic. c. 30.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et VITA PRIVATA.

I. Dona corporis.

CArolus Magnus dignam imperio formam habuit. Nam corpore praeditus fuit robusto, septem pedes procero, capite rotundo, oculis praegrandibus ac vegetis, naso pualo maiore, canicie pulchra, facie laeta et hilari: unde formae auctoritas ac diguitas tam stanti quam sedenti plurima inerat: Quamquam cervix obesa et brevior, venterque proiectior videretur, tamen haec ceterorum membrorum celebat aequalitas: incessu firmo, totaque corporis habitudine virili: uce clara, sed quae minus corporis proceritati conveniret. Crantzius lib. 2. Saxon. cap. 7. Aventin. lib. 4. Annal. Boioar. p. 219.

II. Animi, ingeniique Dotes.

I. Literarum tum divinarum, tum humanarum stuida.

Magna profecto Caroli Magni laus agnoscitur, quod potius scientia rerum divinarum et humanarum, quam potentia excellere voluit, exemplo Alexandri Magni, qui recte censuit, nihil servile magis, quam inservire dliciis, nec magis regium, quam labores suscipere. Cumque Carolus satis ad naturam excellentem adiumenti, tum rerum caelestium cognitione, tum liberalium artium studiis, tum denique crebris exercitationibus, miscendo arti virtutem, et virtuti artem, sibi comparasset, omnem praeclarissimae rei usum ad Reip. utilitatem transtulit.

II. Praeceptores eius.

1. Puer commendatus disciplinae Petri Pisani Diaconi, in bonis literis, pietatis exercitiis, ceterisque studiis adeo feliciter profecit, ut magnam de se spem virtutis et Parentibus, et aliis hominibus excitarit; nec eam spem et exspectationem, egregia indole excitatam, fefellit iam vir factus.

2. Alcuinus Anglus Carolum in Dialecticis, Rhetoricis et Astronomicis instruit.

3. Diaconum de Britannia, Saxonici generis hominem, virum undecumque doctissimum, quoque Praeceptorem Carolus habuit: qpud quem et Rhetoricae et Dialecticae, praecipue tamen Astronomiae ediscendae plurimum temporis et laboris impendit. In Musicis quoque ab eodem informatus, et pasallendi disciplinam, sive modum legendi harmonicum, Carolus exacte calluit, eundemque ipse emendavit.

III. *filoma/qeia atque Diligentia.

Carolus Magnus ad cervical pennam et encaustum cum pergameno noctu reponebat, ut si quid in lecto cogitanti utile occurreret, signare posset, ne e memorial laberetur. Vicinus item erat lecto paries cera illitus, cui, si quid in tenebris occurriffet, inscriberet. Egin. in vita Caroli M. Item inter cenandum, si quid argute et subtiliter dictum a convivis, notabat, aut historias et antiquorum res gestas sibi recitari curabat. Crantz. Sax. lib. 2. cap. 9.


page 814, image: s0886

Historici enim commendant Magnates diversos, qui an)agnw/sthn ad mensam adhibebant, ut, dum corpus epulis pasceretur, animus etiam in honestarum atque utilium rerum cogitatione occuparetur. Hoc ipsum Carolus fecit, apud quem numquam sine aliqua lectione cenatum esse proditur, ut non minorem animo quam ventre delectationem perciperet.

IV. Eruditio.

I. Carolus in omni genere doctrinarum profecerat, ut et ipse quaedam in lucem ediderit.

1. Scripsit Grammaticam patrii sermonis, conatus regulis ac praeceptis cultiorem et elegantiorem, ad aemulationem Graecorum, Romanorumque, linguam Teutonicam reddere, barbarieque eximere. Namque pulchrum est, sermonis Germanici rationem tenete, uthonor et gloria sit in verbis compte pronuntiatis a sensato homine.

2. Universos V. et N. Testamenti libros, librariorum imperitia; lectorum oscitantia; interpretum inscitia; et iniuria temporum, depravatos, ad amussim et veritatem fontium correxit.

3. Exstat publicum CAROLI decretum, quo prohibet, in divinis lectionibus, templisque, inter sacra officia, inconditos soloecismos barbarismosque inconcinnos obstrepere. Avent. lib. 4. Ann.

II. Carolus tanta fuit facundia, ut non deesset ei copia et splendor in patrio et Latino sermone. Graecos legatos Graece intellexit, sed non respondit longo sermone Graeco.

III. In Poesi quoque exercitatus fuit. Nam in obitum Rolandi sororis filii tale epigramma concinnavit:

Tupatriamrepetis, tristi nos orbe relinquis:
Tetenet aula nitens, nos lacrimosa dies.
Sed qui lustra geris octo et binos super annos,
Ereptus terris, iustus ad astraredis.

Valde delectatus fuit Philippus Melanchthon versu illo, quem Carolus in mulierculam pensa trahentem, et cantu taedium solantem fecit:

Nentis fila Deus mentem quoque iungit Olympo.

IV. CAROLUS barbara et antiquissima carmina, quibus res gestae veterum continebantur, literis describi mandavit.

V. Mensibus anni iuxta Teutonicam linguam nomina imposuit: et cum quatuor tantum venti Cardinales sint, eos adiunctis collateralibus duodecim fecit. Sigonius.

V. Pietas.

Pietatis studio Carolus Magnus adeo delectatus est, ut ipse psallendi legendique officia in Ecclesia discreverit, ipse se choris psallentium immiscuerit: et coram se, ubicumque esset, divinum peragi religiose curav erit officium ac ministerium; sermones Patrum, homilias sanctorum, nec minus martyrologia diligenter conquiri et conscribi iusserit. Crantz. 2. Sax. cap. 9. Haec quidem est vitae humanae imbecillitas, ut quemadmodum temporum vices, sic morum vertantur. Sed Carolus, in pietatis ac virtutis studio atque honestarum rerum meditatione et actione, sui semper similis permansit; Cognovit enim, DEI munus esse egregios mores, qui hominem DEO proximum esse faciunt. Quippe probrosum plane est, si quis honesta studia, quae in adolescentia secutus fuit, vir factus derelinquat, uti fecit NERO, et BASSIANUS CARACALLA, qui prioris instituti rationem cum magna sui infamia mutarunt.

Praemia pietatis.

Salus Ducum, Principum ac Regum piorum non minus ac cor ipsorum in manu DEI est, qui eos regit ac custodit. Sic 1. CAROLUS ab insidiis Auitrasianae iuventutis mirabiliter est servatus. 2. PIPINI nothi sui perfidiam, qua ille, facta conspitatione, patrem e medio tollere constituerat, derectis insidiis, effugit. 3. Cum eius exercitus in bello Saxonico triduana siti laboraret, et a destruendo fano Herman Sohl desistere ob aquae penuriam cogitaret, DEUS per torrentem quendam prope montem subito largissimas aquas effudit, ad recreationem militum. Aemyl. lib. 2. Regino lib. 2. Annal. Aimoin. lib. 4. cap. 46.

VI. Studium posteritatis.

Carolus Magnus, cum intelligeret, nullum impendii genus dignius esse, quam quod erogatur in posteros, iussit omnium nationum quae illi subessent, memorabilia gesta, quae scripta non erant, scribi et memoriae mandari. Porro cum Bibliotheca avimae pharmacum seu medicamentum recte a Diodoro Siculo lib. 1. nominetur, Carolus Magnus eam instructissimam habuit Aquisgrani in palatio suo, non quidem ut libri cenationum essent ornamenta, sed ut studiorum essent instrumenta. Sic Bibliotheca recte elegantiae, Regumque curae egregium opus appellatur.

VII. Amor erga Literatos.

Carolus Magnus Doctos vitos in summo honore habuit, cum iis quottidie conversatus est, colloquiaque tum in mensa tum alio tempore habuit.


page 815, image: s0887

AXIOMA.

Moniti sint Magnates, ut viros literatos ament, et in pretio habeant. Vitis enim, tametsi arbor est omnium nobilissima, tamen arundinum, vallorum, arborumve infrugiferarum eget sustentaculis: Ita potentes eruditorum, alias despectorum, opera. Erasmus in Apophthegmatis.

Exempla.

1. Elegans exemplum hoc loco habemus in Carolo M. qui (uti iam diximus) Literatos in summo pretio habuisse ab Historicis commendatur.

2. Superiore etiam saeculo FRANCISCUS Rex Galliae magna cum laude idem fecit, quo nemo suo saeculo artes liberales omnes vehementius amavit, aut liberalius prosecutus est: prandens ac cenans loquebatur de literis; sicut scribit Sleidanus lib. 19.

VIII. Temperantia.

Carolus pulcherrimum temperantiae exemplum est. Nam cibi potusque erat parcissimus: in potu tamen temperantior, ut qui ebrietatem in quolibet, etiam infimae conditionis, nedum in suis, abhorrebat. Maximecoena quoridiana quaternis duntaxat ferculis, praeter assam, qua maxime delectabatur, et quam venatores verubus inferre solebant, constabat: in cena ter fere, neque temere interdiu, bibit. Lege quoque vetuit, nequis alium ad bibendum provocaret, ebriumque in exercitu aquam in posterum potare compulit. Crantz. l. 2. Sax. cap. 8. Aventinus lib. 4. Annal. Boioar.

IX. Cura valetudinis.

Carolus Magnus cum sciret, sanitatem rem esse pretiosissimam, sed quae cito mutetur, valetudivem suam continentia et frugalitate adiuvit, et corpus exercuit diligenter.

1. Ieiuniis corpus suum saepius exercuit. Mutius lib. 8. Valetudo enim curatur auxilio temperantiae, et animus sensusque in corpore evacuato magis quam oppleto vigent. Quippe spiritus non multum occupatus vel distractus circa affluentiam ciborum, in profundum et latum trahentium, sursum fertur ac repit; corpore ob levitatem leviter et expedite assurgente. Plutarchus in vita Lycurgi.

2. Carolus animi laxandi et valetudivis causa etiam lavacris oblectabatur, saepius calidis utebatur, lavandoque crebro natatu se exercebat, adeo ut omnes nando superaret. Ideo ad Aquisgraneas, quas Aquisgranum vocant, Regiam exstruxit, ibique extremam aetatem egit. Aventinus lib. 4. Ann. Boioar.

3. Exercebatur assidue equitando et venando. Venationem enim tamquam rem saluberrimam etiam senex haud neglexit, neque ob hanc per nives vel calores, saltusque aut montes percurrere, aut aliam quampiam tempestatem exhorruit graviorem. Cuspin. His ergo moribus cum Carolus vitam instituisset, et assidue se equitando et venando exerceret, semper prospera usus fuit valetudine, usque ad annum 70. Crantz. lib. 2. Saxon. cap. 8.

X. Modestia in vestitu.

I. Vestitu, calceatu, et cetero habitu patrio, hoc est, Teutonico, utebatur: at corpus camisia linea, et feminalibus lineis induebatur: deinde tunicam, quae limbo serico ambiebatur, et tibialia, tum fasciolis crura, et pedes calceamentis, constringebat: et ex pellibus lutrinis thorace confecto, humeros ac pectus hieme muniebat: Sago Veneto amictus, et gladio semper accinctus, cuius capulus ac balteus aut aureus aut argenteus erat. Aventinus.

II. Carolus nonnumquam cinctus gladio, diademate aureo atque gemmatis vestibus prodibat: quod tamen nonnisi praecipuis sollennitaribus, vel siquando exterarum gentium Legati venissent, faciebat. Aventin. l. 4. pag. 219.

III. Peregrina atque exotica vestimenta, pretiosa licet, Carolus omnia contemnebat, nec unquam iis indui patiebatur: excepto, quod Romae semel, Adriano Pontifice petente, et iterum Leone successore eius supplicante, longa tunica et chlamyde amictus, et calceis Romano moreformatis, indueretur. In sollennitatibus veste auro texta, et calceamentis gemmatis, et fibula aurea sagum adstringente, diademate quoque ex auro et gemmis, ornatus incedebat: aliis autem diebus habitus eius parum a communi ac plebeio abhorrebat. Idem. Probe enim novit Carolus, luxuriam vestium et conviviorum aegrae mentis ac civitatis esse indicium. Sen. ep. 114.

IV. carolus, cum Franci, inter Gallos militare soliti, eorum sagis virgatis, brevibusque uti iam coepissent, visa braccatorum turba, indignabundus exclamavit: En liberos Francos! qui eorum, quos vicere, vestimenta inauspicato usurpant. Quid ista pittaciola prosunt? totum non operiunt corpus, maxima ex parte nudum relinquunt, neque a pluviis ventisque defendunt. Edixit ergo, ne amplius huiusmodi vestibus uterentur. Aventin. lib. 4. Annal. Quippe stulta est haec aenaulatio quorundam, qui novitate vestium


page 816, image: s0888

delectantur, et induti in publicum prodeunt, ut spectentur potius quam spectandi causa: ut Socrates ad Xanthippen dixit.

XI. Felicitas.

Cogitationibus et coeptis CAROLI M. fortuna et successus adfuit prosperrimus. Est enim felicitas, et fortuna, adiutrix consiliorum bonorum: Quibus qui non utitur, felix nullo pacto esse potest. Nam in perditis impiisque consiliis nulla potest esse felicitas. Ammianus Marcell. lib. 21. sed enim nisi a Deo consilia petantur, non recte procedunt. Siquidem eius beneficio omnes res bene gestae merito acceptae ferri debent. Itaque non inscite TULLUS Rex Rom. apud Dionys. Halicarnass. lib. 3. fol. 255. de rebus a se gestis disserit: Primum inquiens, Deorum beneficio, deinde vero Imperatoriis artibus, haec comparavi, quae non parum hostium terrorem et nostrorum audaciam auxerunt.

XII. Constantia in adversis.

Quamquam CAROLUS M. de omnibus publice et priv atim bene meritus esset: tamen multis rebus adversis, non sua culpa contractis, sed ex perfidia suorum hominum fuit usus. Magna vero laus est, quam ei asscribit Aventin. lib. 4. Annal. Quod perpetuae in adversis iuxta ac prosperis constantiae fucrit. Nam in secundis rebus non insolescebat, nec angustis perditisque desperabat: sed aequo utramque sortem animo compos mentis tolerabat.

XIII. Humanitas.

CAROLUS per omne vitae tempus ita cum siummo omnium amore atque favore et domi et foris conversatus est, ut numquam ei vel minima iniustitiae vel crudelitatis nota a quoquam fuerit obiecta. Amabat peregrinos, et eorum suscipiendorum magnam habebat curam, adeo ut eorum multitudo non solum palatio, verum etiam regno non immerito videretur onerosa. Ipse tamen pro magnitudine animi huiusmodi pondere minime gravabatur: cum etiam ingentia incommoda laude liberalitatis, ac bonae famae mercede compensaret. Eginard. Pietate namque plenum est, inquit Cassiodorus lib. 5. epist. 9. peregrinam gentem publicis beneficiis obligare, et non tantum patriotas ad substantiae lucra admittere, sed ipsos quoque advenas invitare.

II. ACTA OECONOMICA.

I. Uxores, et Liberi, quos ex iis suscepit.

CAROLUS uxores habuit plures.

Prima fuit HERMINGARDIS, Desiderii Regis Longobardorum filia, quam ipsi adolescenti mater BERTHA collocavit: verum cum tantum anni spatio cum ea in coniugio vixisset, eam repudia vit Aventinus lib. 4. Annal.

Secunda fuit HILDEGARDIS, nata ex nobili Godefredi Ducis Alemannorum familia. Fuit illa pia et religiosa femina, ex qua suscepit tres filios, CAROLUM, PIPINUM, et LUDOVICUM, (qui ipsi in Imperio successit:) et secundum quosdam quatuor, secundum alios octo filias, quarum nomina haec fuere: 1. ROTHRUDIS, quae desponsata fuit CONSTANTINO Leonis Imp. filio; sed coniugium impeditum fuit ab Irene Impetatrice Constantini matre. 2. BERTHA. 3. GISELA. 4. HELDECARDIS. 5. ADELHEIDA. 6. BELLIXANDRA. 7. IMMA. 8. GERTRUDA. Morua est Hildegardis A. C. 783. Calend. Maii: postea die 12 Iulii mater CAROLI Bertha diem quoque suum obiit. Aventinus, Regino, et alii.

Tertia fuit FASTRADA, Comitis Francorum filia, ex qua suscepit tres filias, Theodoram, Hildrudin, et Rothaidem. Mortua est Fastrada A. C. 794. et Moguntini sepulta. Aventinus.

Quarta fuit LVITGARDIS Alemanna, er qua nihil liberorum tulit. Idem.

II. Concubinae, et Liberi ex iis suscepti.

CAROLUS Postrema uxore defuncta, nullas amplius sibi matrimonio iungere voluit; concubinas igitur habuit diversas, ex quibus et naturales suscepit liberos.

Prima fuit GERSVINDA, femina nobilis, de Saxonum progenie oriunda, quae peperit ei filiam nomine ADELDRUDIN. Aventinus l. 4. Annal.

Secunda fuit REGINOPYRHA, (alii REGINA) ex qua duos suscepit filios, DRUCONEM, et HUGONEM. Idem.

Tertia dicta fuit ADELINDA, quae filium nomine THEODORICUM PROGENUIT: Idem.

Quarta fuit HIMMELTRUDA, ex qua natus PIPINUS gibbosus et claudus. Ab hoc pater tutus esse non poterat. Tantus in isto regnandi amor fuit, ut ne toties quidem indulgentia patris piissimi remissa noxa, ab instituto nefario hominem regno indignissimum revocare potuerit, quin


page 817, image: s0889

subinde novas moliretur conspirationes: ideo tandem eum in monasterium coniecit. Egnat. l. 5. c. 9. Pantaleon. Castritius l. 4. fol. 322. 323. Chron. Pomarii fol. 47, 48. Bruschius in Germ. Mon.

Educatio Liberorum.

Carolus maxima cura liberos educavit, eosque ab ineunte aetate omnibus virtutum generibus instruxit: numquam domi sine ipsis cena vit, numquam iter fecit, quin filii adequitarent; Filiae, vehiculo extremo agmine claudente, subsequerentur. Mares, simul ac per aetatem licuit, more Germanorum, equis, armis, venationibusque exercuit: feminas vero etiam lanificio, colo, fusoque, ne otio torperent, adsuefecit. Atque hae cum admodum pulchrae esent, nullam earum nuprum dedit usque ad mortem: causabatur, se earum consuetudine catere non posse. In hac re fortuna eum destituit. Nam filiae probro impudicitiae notatae, male audierunt: sed ea sive crimina sive maledicta patienter tulit. Aventin. lib. 4. Annal. Boioar. Crantz. l. 2. Pantaleon parte 2. fol. 6.

EGINARDUM Carolo familiarem fuisse, Sleidanus tradit. Erat enim Cancellarius Imperatoris. Ferunt ab IMMA, Caroli filia, adamatum: cumque amoris ardentioris et mutui adfectum exuere non posset, nec tamen aures virginis per internuntium appellare auderet, novissime proiecta audacia ad puellae conclave clam accessisse, ibidemque intromissum, quasi ad eam mandata Regis secreta haberet, solum cum sola egisse, datisque amplexibus cupido satisfecisse amori: deprehendisse hoc Imperatorem, vestigiis in nive observatis: licet eleganrissima iuvencula, quam audacem faciebat amor, tergo insidentem, exceptumque, ad locum hospitio contiguum deportasset, ibique deposita sarcina per eadem vestigia cautius observata rediisset. Imperator parrim admiratione, partim dolore permotus, non tamen absque divina dispensatione id fieri apud animum reputans, sese repressit, et visa interim silentio suppressit: rem tamen, ubi Eginardum se fuga subducturum animadvertit, ad Senatum detulit, et sententias singulorum exquisivit, ubi omnium suffragio ad acerbissima supplicia condemnatus est Eginardus. Tum Imperator et honori filiae, et rimori Eginardi consulens, attonitis omnibus et consternatis, Eginardum ex improviso absolvit, eique filiae nuptias conciliavit. Iacobus Curio l. 2. cent. 8. c. 8.

III. ACTA POLITICA.

I. Regni occupatio.

1. Pipino mortuo, carolus Magnus et Carolomannus fratres regnum patris defuncti occupant, illudque inter se dividunt sine ulla dissensione: et quidem Carolomannus regnum Galliae, Caralus M. vero regnum Germaniae obtinet, regnique sedem constituit Wormatiae, et deinde Aquisgrani, loci amoenitate adductus, atque ut vicino loco bellum adversus Axones gerere et continuare posset. A. C. 768.

2. Accepto nuntio de Carolomanno fratre suo A. C. 771. 4. Decemb. exstincto, ex hoc tempore solus regnare coepit. Schaff. Reginaldus.

II. Imperii Romani occupatio.

CAROLUS M. ad culmen Imperii Romani evectus est triplici iure.

I. Iure Belli. Quia ipse DESIDERIO Longobardorum Rege, qui tum in Italia regnabat, victo et fugato, regnum Italiae virtute bellica occupavit, illudque iure victoriae sibi vindicavit.

II. Iure Transactionis. Quoniam IRENE Imperatrix Constantinopolitana, missis Legatis ad Carolum Magnum totum Occidentis Imperium ci concessit: uti Albertus Crantzius testatur.

III. Iure vocationis et electionis. Nam populus Romanus a)ci/wma Imperii occidentalis, Carolo M. unanimi consensu et suffragio detulerunt: sicut Historici scribunt.

1. Sigebertus de his ita scribit: Romani, inquit, qui ab Imperatore Constantinopolitano iamdiu animo desciverant, nunc accepta occasionis opportunitate, quia mulier, excaecato Imperatore Constantino, filio suo, eis imperabat, uno omnium consensu, Carolo Regi Imperatorias landes acclamant, eumque per manum Leonis Papae coronant, Caesarem et Augustum appellant; Pipinum vero filium eius Regem Italiae ordinatum collaudant.

2. Aventinus electionem eius ita describit. Cum (inquit) mulier Constantinopoli imperaret, quod inauditum esse videbatur, putabant Romani, se potestatem habere et ius eligendi Caesarem, quod Imperium ex ipsis esset et nominaretur. Tenebat autem Carolus omnes provincias, quae ad urbem Romanam pertinebant. Itaque A. C. 801. LEO Papa, Senatus et populus Romanus, illum designabant Imperatorem.

3. Marianus Scotus: Carolus, inquit, a Romanis hoc tempore Augustus appellatus est.

4. Onuphrius ita refert: Cum Carolus (inquit) primum Imperator et Augustus renuntiatus fuisset, a Romano Pontifice ungebatur, aureoque diademate coronabatur, tamquam Romani Imperii uno totius orbis primario Sacerdote: more accepto ab Imperatoribus orientalibus, qui a


page 818, image: s0890

Patriarchis Constantinopolitanis primariis Graecanici Imperii Pontificibus consecrati, aurea corona redimiebantur.

*p*o/*r*i*s*m*a.

Unde patet, figmentum Pontificiorum esse, quando dicunt, LEONEM III. Papam Imperium Occidentale a Graecis ad Germanos, vel ad Francos transtulisse: sicut Bellarminus in Chron. sacr. part. 2. pag. 77. scribit. Nam,

1. Quod quis non habet in sua potestate, illud in alium transferre non potest: iuxta Axioma Logicorum, Non entis nulla sunt Accidetnia.

Iam vero Pont. Romanus neque in Italiam, neque in urbem ipsam Romam imperium habuit. Maximam enim Italiae partem tenebat Desiderius Rex Longobardorum, ac Leoni in urbe vix fuisse locum, nec praesidii quicquam ad se tuendum habuisse constat, cum ad Carolum M. in Germaniam usque profugit.

E. Pontifex Romanus potestatem Imperii Romani in Carolum Magnum transferre non potuit.

2. Distinguendum est inter Imperatoris Constistitutionem, et sollennem eius inaugurationem. Imperator vel per successionem, vel per electionem constituitur, sed constitutus in sollenni inaugutatione Imperator declaratur. Et sic Carolus Magnus partim per electionem populi Romani, partim iure belli, partim iure trans actionis, legitime Imeprator Romanus in Occidente est constitutus: Sed a Leone III. Ponrifice Romano per sollennem inaugurationem et coronationem publice Imperator est declaratus.

Huc perrinet, quod Nauclerus volum. 2 Gener. 37. scribit: Praehabita (inquit) matura deliberatione, Carolum Francorum Regem potentissimum, populi Romani consensu, a Leone Pontifice inter Missarum sollennia, Imperatorem Rommanorum declaratum, ac diademate coronatum filise, ter acclamante populo Romano; Carolo Augusto a DEO coronato, magno et pacifico Impetatori, vita et victoria! eumque inunctum a Pontifice, cum Pipino filio, quem Italiae Regem sollenni decreto pronuntiavevat. Haec ille.

Unde patet, quod LEO Pontifex Roman. non DOMINUS, sed tantum Minister istius coronationis fuerit. Nam non propria auctoritate ac voluntare, sed iussuac decreto populi Romani, coronationem illam peregit.

Quod autem Iesuitae ex ministro coronationis Caroli Dominum faciunt, qui ipsi imperium occidentale contulerit, non minus ridiculum est, quam si quis Pastorem Ecclesiae dicat sponsam dedisse sponso, cum rogatus ille legitimae copulationis minister et restis sit.

AXIOMA POLITICUM. Non necessario ad constitutionem Regis requiritur inauguratio, sive Coronatio.

Nam sicut verum ac legitimum coniugium est, etiamsi sollennia nuptiarum nondum celebrata sint: sic Principatus et imperii potestas absque inaugutatione etiam esse potest.

RUDOLPHUS SECUNDUS legitimus Romanorum Imperator fuit, etiamsi coronatus nondum esset. Barclaius lib. 3. de Reg. potest. cap. 2. Quare breviter dicendum, quod Coronatio sive inaugutario ad constitutionem Imperatoris non ai)tiologikw=s2, h. e. causaliter sive formaliter, sed shmantikw=s2, i. e. significative referenda sit. hoc est, Coronatio Imperatorem non constituit, sed constitutum declarat, et ostendit, hanc personam iustam esse, et iuste Imperio potitam.

III. Regni imperiique Romani administratio.

I. ACTA TOGATA.

Supra diximus, quod CAROLUS M. regnum a patre relictum cum fratre suo CAROLOM ANNO diviserit: fratre autem defuncto, totum ad ipsum Imperii Gallici a)ci/wma communi Procerum consensu delatum sit. Atque ita Carolus summa cum laude regno praefuit, et bene illud administravit. Imperator quoque Occidentis electus tota mente in hanc curam incubuit, ut translatum ad se divinitus Impetium (quod in Augusto desiit) rebus omnibus divinis et humanis ornaret, augeret et stabilitet: quod etiam factum est, ipseque ex gente Germana natus, primus Imperator constitutus est, et genti suae eiusmodi decus artulit, quod usque ad finem saeculi perdurabit.

I. Auctoritas.

CAROLUS omnibus exteris Regibus et gentibus terrori fuit: unde legationes ab omnibus pene gentibus ad eum missae sunt.

1. IRENE Imperatrix per Legatos suos foedus cum eo renovavit, totum Occidentis imperium ei concessit, et insuper coniugium etiam ipsi promisit. Crantzius.

2. NICEPHORUS etiam Imp. per Legatos pacem fraternam atque perpetuam cum eo


page 819, image: s0891

confirmavit, ut ambo Imperatores et Augusti appellareutur, ac frater alter alterum nominaret. Aventinus.

3. MICHAEL successor Nicephori legatos ad Carolum de pace misit. Legati Carolum Aquisgrani convenerunt, titulum Imperatoris ipsi obtulerunt et confirmarunt, eumque Graeca oratione celebratrunt. Miscellae et Annales.

4. Rex Persarum, et Mautorum Princeps, expetiverunt amicitiam Caroli, missis Legatis, qui ab eo auditi esse scribuntur ad urbem Padebornam. Inter munera a Persico Rege missa scribitur fuisse lorologium ex aurichalco mira arte mechanica factum, in quo duodecim horarum cursus vertebatur, cum totidem aereis pilulis, quae ad completionem horarum decidebant, et casu suo tympanum pulsabant, additis in eodem horologio duodecim equitibus, qui completis horis per 12 fenestras exibant, et egressu totidem fenestras, quae apertae fuerant, claudebant. Regino, Peucerus, Chron. Carionis fol. 327.

5. Ex Africa quoque Legatus advenit, qui inter alia munera etiam ossa Sanctorum martyrum Cypriani et Sperati, item caput Pantaleonis, ad Carolum attulit.

6. zacharias cum duobus Monachis a Patriarcha Hierosolymitano missi tradiderunt Carolo claves sancti sepulchri, atque adeo urbis ipsius Hierosolymae cum ve xillo: ut scribit Regino.

7. LEO Pontifex Roman. per legatos claves confessionis D. Petri cum vexillo urbis Romae Carolo Regi misit, ac praeterea rogavit, ut is mitteret aliquem Romam, qui suo loco iusiurandum exigeret, et in fide Romanos firmaret: ut habet Urspergensis, Sigebertus, et Regino.

II. Liberalitas.

Carolus M. benignus et liberalis fuit erga mendicos. Siquidem haec benignitas verbo Misericordiae in sacra Scriptura denotatur Oseae 6. Misericordiam volo, et non sacrificium. Ergo da pauperi; et Dominus, qui est omnium remunerator, suo tempore memor erit. Eccles. 11. v. 1. Et Christum debitorem habere plus est, quam omnia possidere. Nazianzenus.

Carolus a quodam admonitus, nec cullibet petenti, praesertim indignis, quidquam daret: Qua caritate, respondit, nos tulit Pater caelestis, ad cuius legem nos collati, sumus ipsa impuritas et iniustitia, latrones et fures? Mutius lib. 8.

III. Prudentia.

Carolus valde prudens fuit. Cum enim in Italia, illo praesente, pater et filius de homicidio rei arguerentur, factum autem uterque negaret, nec ullis tormentis fateri vellet: Carolus M., veritatis eruendae causa, utrumque ad suspendium condemnavit: tum pater, amore filii commotus, se reum; filium culpae expertem pronuntiavit. Huius rei elegans exemplum habemus in Bibliis 1 Reg. 3. c. v. 27.

IV. Iustitia.

Carolus magnam iustitiae rationem habuit. Nam,

1. Cum Comes palatii sententiam aliquam diceret, quae sine eius iussu definiti non posset, statim Carolus litigantes introduci iussit, et velut pro tribunali sederet, lite cognita sententiam dixit.

2. Cum Legatus Caroli pecunia corruptus Marcyllo Saracenorum Duci Francorum aciem, in qua Rolandus, et alii illustres viri perierunt, prodidisset, postea Aquisgrani comprehensus, manibus et pedibus alligatus, iussu Caroli a quatuor equis distractus est. Sabell. 8. lib. Annal.

V. Leges et Constitutiones.

1. Exstat Caroli constitutio, in qua mendicis palantibus atque vagabundis quidquam tribui vetuit, quamque regionem suos inopes alere, sanos ac validos labore victum quaerere, ac desiderio sufficiere manus iussit. Idcirco opes Ecclesiasticas in locupletioribus templis in tres partes divisit: duas egenis, tertiam sacerdoribus attribuit. In aedibus angustioribus aequa lance inter egenos et sacerdotes parritus est. Aventinus lib. 4. Annal.

Laudabile hoc fuit institutum Caroli, quod mendicos validos circumcursitare non permiserit, imitatatus in eo exemplum praedecessorum suorum, nempe Gratiani, Valentiniani et Theodosii Impp. quorum lex inserta est Codici Iustiniani sub titulo De mendicantibus validis.

2. Carolus M. lege vetuit, ne quis alium ad bibendum provocaret, ebriumque in exercitu aquam in posterum potare compulit. Aventinus.

3. Carolus leges Longobardorum ex veterum constitutionibus et Ecclesiasticis canonibus collectas et ordinatas recensuit, et Mutinae promulgavit A. C. 801. Const. Imper.

4. Sapientissime Carolus constituit, ut in primaria cuiusque regionis urbe Pontifex, et praetor, ter quotannis, mense Aprili, Octobri, Ianuario, ius dicerent, responsa redderent, et inprimis pauperes, viduas, uppillos, (dato his prudentissimo patrono) diligenrissime audirent, inimicos reconciliarent. Vetuit insuper, ne ipsi lites in diem differrent, neve calumniis locum ficerent. Aventinus.


page 820, image: s0892

4. Inter cetera instituta, et hoc sollenne habuit Carolus Magnus, ut gladii sui capulo, cui insignia ipsius erant insculpta, edicta, omnesque literas signaret, eiusdem esse dicens et confirmare et defendere leges. Aegid. Corras. de dict. memor.

VI. Aedificia et propugnacula a Carolo exstructa ac munita.

1. Regias duas, unam in Ingelheim, alteram Neomagi exstruxit.

2. A. C. 792. Pontem Moguntiae exstruxit, ut Rhoenus transiri posset: cuius longitudo fertur fuisse quingentorum passuum. Regino.

3. A. C. 808. Carolus contra Bohemos castrum aedificavit Dresdam ab Albim. Regino.

4. Eodem anno contra Sarabos Vandalos, ne Thuringiam vastarent, Numburgum ad Salam aedificavit. Idem.

5. A. C. 809. Carolus urbem contra Danos munire iussit Hamburgum, cuius fundamenta iacta die 13 Martii. Idem.

Exstruxit et alia aedificia: sed de iis in Actis eius Ecclesiasticis dicturi sumus.

VII. Derivatio Danubii in Rhenom.

Carolus M. 2 quibusdam fuit persuasus, hominum labore effici posse, ut e Danubio in Rhenum navigaretur, si inter Rheodonessum et Alemannum flumina Nariscorum, (ut Aventinus memoriae tradidit) ubi uligo palustris erat, fossa duceretur, quae navium capax foret, in quam palustres aquae subsidentes utrinque flumini committerentur. Nam Rheodonessus Bambergae (inquit) Maeno, hicque Rheno Moguntiaco miscetur. Alemannus vero milia passuum octo a patria mea in Danubium profluit, iuxta oppidum Kelhaim. Fit igitur iussu Regis a maximo Boiorum, Francorum, suevorumque numero fossa lata trecentos pedes, longa duo milia passuum. Totum autumni tempus in tam praeclarum opus utileque absumptum est. sed invidit fortuna labori, qui in vito caelo coeptus erat. Immensi frumentorum acervi, et omnis genuris granorum reperti in campis; quae si pecus gustaret, e vestigio peribat: farina inde facta sub manibus evanescebat. Noctibus auditae sunt voces mugientium et lascivientium, confusi strepitus circum superiorem fossam. Accedebant continui imbres in loco alioqui palustri. Ideo, quicquid terrae interdiu egerebatur, noctu humo relabaute subsidebat. Avent. lib. 4. Ann. Aimoinius de rebus Franc.

III. ACTA SAGATA.

I. Bellum contra Longobardes.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. Viduae Carolomanni apud Desiderium Longobardorum Regem calumnia. BERTHA Carolomanni vidua, relicta Francia, ad Desiderium Longobardorum Regem se contulit; se filiosque suos in eius clientelam dedit, ac CAROLUM M. eius rei apud Desiderium detulit, cuius ne cogitationem quidem omnino conceperat, quod scilicet nepotibus ex fratre regnum paternum eripere vellet: sed eventus ostendit integritatem ipsius animi.

II. DESIDERII perfidia. desiderius (qui eo tempore CAROLO propter repudiatam paulo ante filiam vehementer iratus erat) mulierem, filiosque cius suscepit, eosque ad versus CAROLUM per novum Ponrificem Romanum Hadrianum consecrare Reges decrevit; Id si fieret, sperabat, aut Francos ad hos a Carolo sponte defectutos, aut bella inter utrosque intestina exoritura esse, quibus inter se collisa frangeretur potentia Francica. Sed divina providentia ita gubernante, practica haec non processit, et consilium maxime consultori nocuit: et Carolo Magno illa Desiderii machinatio, qua illum regno privaret, summi honoris consequendi occasio exstitit. Pontifex enim Romanus Desiderii postulationi non solum locum non dedit, sed et cum levitas et perfidia eius sibi nota esset, respondit satis aspere Legatis: Ego quidem pacem cum omnibus Christianis habere, et cum rege vestro in ea concordia esse, quae inter Romanos et Longobardos superioribus annis est constituta, desidero; sed qui possim ei credere, qui decessori meo fidem iureiurando datam de iure suo Ecclesiae tribuendo fefellit? An vos hunc hominem dignum existimatis, quo cum pactio aliqua foederis sanciatur? quippe fluxa fide bonitatis verba imitari, maior malitia est.

III. DESIDERII violentia. Cum ergo Desiderio plenum perfidiae consilium non successisset, adversus CAROLUM rem aperto Marte tentandam censuit; sed infelici successu. Licet enim praedam magnam egerit, et agros Italiae populatus fuerit foede; nihil tamen efficere eius rei potuit, quam animo conceperat suo, quin iis, ad quae odio et dominandi cupiditate impellebatur, periculosis consiliis sibi exitium praesens artraheret.

IV. Iniuria Pontifici Rom. a Desiderio illata. Desiderius, cum eligeretur Hadrianus Papa A. C. 772, urbes a Pipino Pontifici Romano datas, ad Exarcharum Ravennae pertinentes, Faventiam, Ducatum Ferrariae, et alias, duorum mensium spatio


page 821, image: s0893

occupavit, et prope Ravennam in vicis et oppidis praesidia collocavit, misit etiam qui Pontificem Romanum novum interciperent, et ad se perducerent. Sed Pontifex eosdem Arimini cepit.

V. Pontificis ad Carolum legatio. Cum Desiderius non desisteret ab iniuriis, Papa Hadrianus indignitate rei commotus A. C. 773. legatos ad carolum misit, ab eoque auxilium petiit.

VI. CAROLI ad DESIDERIUM legatio. Quoniam sapientis est, omnia consilio prius quam armis experiri: Carolus M. Desiderium legatione honorifica monuit, ut pacem secum coleret, et Pontifici Romano redderet, quae PIPINUS pater S. PETRO tradiderat. Veruntamen, hac animi moderatione et amica sua submonitione Carolus apud Desiderium nihil profecit.

VII. CAROLI ad bellum praeparatio, eiusque prudentia. Carolus cum nihil apud desiderium obtinetet, atmis eum cogendum recte constituit. Proinde Francorum concilium convocavit, atque ipse ad eos de postulatis Pontifics et de tota re Longobardica retulit. In eo Concilio publico nemo omnium exstitit, qui non inique Desiderium perfideque fecisse, eiusque arrogantiam comprimendam, et Ecclesiae primo quoque tempore opem ferendam esse, censeret. Quamobrem decreto bello statim Carolus ingentes ubique delectus egit, atque atma intentiore, quam unquam antea, studio expediri statuit: ut facile omnibus appareret, Francos non ad Ecclesiam sublevandam, sed ad Longobardorum regnum evertendum sese accingere. Copias deinde Carolus in duas partes divisit: Unam Bernhardo patruo suo tradidit, eumque per montem Iovis procedere ad saltus Alpium occupandos iussit: cum altera parte ipse per Cinisum montem est secutus. Desiderius contra ad certum harum rerum nuntium excitus, subito cohortes aliquot ad eosdem Alpium transitus insidendos, eosque validis munitionibus confirmandos misit. Cum ergo Carolus magnus cog novisset, Desiderium Alpes obsedisse, et impetum Gallici exercitus totius regni viribus excipere velle, substitit parumper, ut novo consilio hostes frangeret.

VIII. Altera Caroli ad Desiderium legatio. Cum Carolus M. aliquandiu ad Alpes constitisset, novos ad Desiderium Legatos misit, qui pecuniam ingentem ei offerrent, modo Pontifici sua redderet, et iudicum, h. e. hominum paulo honestiorum filios obsides traderet, exercitum inde subito deduceret, simulque, ut, dum liceret, sibi ac suis rebus consuleret, ad inonuit. Sed Desiderius honestae admonitioni necdum advertere, nec de sua pertinacia quicquam remittere voluit: cum, si prudenti consilio cedere voluisset et tempori servire, periculum impendens evitare potuisset. Sigonius lib. 3. de Regno Italiae.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

I. CAROLI ADVERSUS Desiderium expeditio. Cum causa suscipiendi belli iusta, et seriis admonitionibus a Desiderio locus datus non esset, coniunxit Carolus omnes suas copias, et expeditam militum cohortem per montes avios circumductam a tergo Desiderium invadere imperavit.

II. Turpis DESIDERII fuga, et CAROLI gloriosa victoria. Cum Carolus Magnus dispositione certa bellum hoc suscepisset, initi consilii felix secutus est eventus. Cum Desiderio enim apud Vercellas congressus est, eumque praelio superavit Desiderius rebus suis diffidens, fuga salutem sibi quaesivit, et desperatis rebus omnibus, se urbis Papiae muro conclusit. Adalgisus vero eius filius una cum Bertha Carolomanni vidua, eiusque liberis, iussu patris se in Veronam urbem munitissimam recepit. Quare cum CAROLUS Desiderium ancipitem belli fortunam detriectare videret, Papiam obsidione cinxit, eamque Bernhardo commisit, atque ipse Veronam cum delecta militum manu sese contulit. Ubi autem Verona premi caepta est, Adalgisus, se diu Caroli impetum sustinere posse diffisus, urbe evasit, atque in Graeciam, immo Constantinopolin, profugit; ubi tandem consenuit. Eo discedente, Veronenses subito Carolo deditionem fecerunt, qui, cum Veronam urbem, facta sibi deditione, in suam fidem, et Bertham ac filios eius in suam potestatem accepisset, nihil hostiliter in eos itatuit, sed in Franciam remisit, ac summo in honore habuit. Omnes igitur Transpadanas civitates CAROLUS, propter clementiae et benignitatis famam, occupata Verona, non magno ad modum labore in suam potestatem redegit. Interim Desiderius inclusus muris Papiae, omnia ad versa perpeti maluit, quam se hosti dedere. Sed cum indies fames et pestilentia in urbe augerentur, et tam milites quam oppidani luctu et maerore confecti diutius obsidionem tolerare non possent, tandem, cum decem menses urbem Carolus obsedisset, Rex se, suam coniugem, liberos atque urbem in potestatem Caroli permisit victoris, A. C. 774. Carolus thesauros Desiderii universos exercitui distribuit, ipsum vero cum coniuge et liberis Leodium relegavit; ubi in exilio mortuus est. Sigebertus, Regino, Annal. Fuld. Aventinus.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o*m*e*n*a.

I. Devicto igitur Desiderio, regnum Italiae post annos ducentos sex, quibus Longobardi illud


page 822, image: s0894

tenuerant, ad CAROLUM M. pertinere coepit iure belli, eiusque potentia indies magis magisque augeri: et quanto se sub missius pro sua persona gerebat, tanto eius auctoritas, virtutis flos, crescebat laudabilius.

II. CAROLUS M. cum magno triumpho in Franciam rediit. Reddidit tamen Pontifici omnia, quae Pipinus Ecclesiae concesserat; Longobardorum vero regnum sibi retinuit.

III. PAULUS Diaconus Historicus, Desiderio Regi a secretis, simul captus, sed libertate donatus in Galliam venerat: ibi accusatus, quod Desiderio fugiendi rationem clam monstrasset, dum manum sive scripturam Caroli imitatus fuisset. Iussit igitur CAROLUS ipsi praecidi manum; sed statim paenitentia ductus poenam ipsi hanc remisit, et solummodo relegavit in Insulam Diomedis: ex qua tamen effugit, in Italiam venit, et in coenobium Cassinense nomen dedit; ubi monachus vixit, multa scripsit in historia: item historias et lectiones de Sanctis iussu Caroli conscripsit. Carolus ipse sua manu ad hunc Diaconum scripsit. Leo Ost.

IV. CAROLUS finito bello Longobardico, regni Italici insignia Modoetiae, veteri instituto, ferream nempe coronam, per Archiepiscopum Mediolanensem accepit, atque ita, ut perpetuum posteris sollenne esset, instituit.

V. Carolus unanimi Pontificis Romani et omnium Procerum decreto Patricius Romanus appellatus est, dataque ei potestas, ut non solum Archiepiscopos, Episcopos, Abbates et alios investiret, sed etiam ut sedem Apostolicam ordinaret. Sigonius.

VI. Carolus M., devictis subiugatisque Longobardis, Duces eorum non solum liberos esse iussit, magna cum clementiae laude, uno tantum regii feudi vinculo obligatos; sed et pro meritis cuique ducatus et praedia amplissima adsignavit. Ducatum ergo Beneventanum Ragiso, Desiderii Regis genero: Spoletanum Hildebrando, Foroiuliensem Rothgando permisit, antiquo feudi iure in se, quod erga Longobardorum Reges erat, conservato. Item suis quoque militibus agros iure feudi dedit, et omnes ac singulos certa iurisiurandi formula obstrinxit: Iuro per haec sancta DEI Euangelia, me in posterum fidelem ei futurum, ut vasallum Domino, nec id, quod mihi sub nomine fidelitatis commiserit, enuntiaturum in eius detrimentum scientem. Hoc iusiurandum si fefellisset, feudum ad alienum transferebatur, eaque translatio investitura dicebatur.

VII. Carolus devictis hostibus ad totum Italiae statum rite ordinandum et constituendum suum adiecit animum; Arduum profecto aggressus opus, sed magna cum laude et felicitate illud perfecit. Remp. enim sic ordinavit, ut in pace tuta, ac legitimis iudiciis institutisque felix esset. Populos ac civitates in regno sitas ita gubernare instituit, ut regni limites atque oppida Comitibus administranda committeret, et iis omnem publicam et privatam iurisdictionem mandavit. Limites Marchas appellavit: Unde Praefecti limitum, Marcharum Comites ac Marchiones dicti sunt. Extra ordinem autem quosdam legatos in Regnum maiore quam Comitis potestate misit, quos Missos vocavit, si qua controversia vel inter ipsos Principes incidisset, vel si in Republ. quid ordinandum amplius foret, ipsi aut Magistratus in ordines redigendi essent, id sua illi prudentia efficerent. Et prudenter Carolus simul ea ordinavit, quae ad bellum subito a finitimis populis excitatum sustinendum et sistendum conducerent; exercendo nempe cives, ut cum gloria et virtute, sua quisque fretus, in aciem prodire possent. Fines Imperii diligenter custodiendos esse existimabat recte, ut, iis integris servatis, cetera tranquilla, tuta et secura essent. Siquidem quae in medio sunt, tuta esse nequeunt, nisi fines recte custoditi fuerint. Itaque Marchiones sive iudices limitum constituit.

VIII. Carolus tributa, et exactiones, pro temporis ratione nonnumquam remisit. Aventinus.

IX. Carolus M. pacatam Italiam (ut supra diximus) sua virtute effecerat: sed ne haec felicitas diuturna esset, impedimento fuere Longobardorum Duces, qui imperii summam Longobardico nomini ademptam, et ad Francos translatam, indigne ferebant. Ac proinde vereri libidine dominandi accensi, res moliri novas numquam desistebaut. Inprimis vero Rothgandus Foroiuliensis Dux, proximis sollicitatis ad defuctionem civitatibus, magnos motus excivit. Hanc perfidiam mox armis vindicandam censuit Carolus, haud dubie intelligens, fi res haec impune Rothgando foret, brevi se totam Italiam, gliscentibus indies defectionibus, amissurum; si fortiter inceptis occurreret, neminem non ultro in officio permansurum. Causa ergo tanti sceleris iusta fuit, ad quam tum subito prolapsus non est Carolus, sed cum temperamento rationis et confilii. Nihil tamen post rem deliberatam cunctandum censuit, ne forte res mali exempli mora vires acquireret, iuxta illud Poetae:

Principiis obsta: sero medicina paratur,
Cum mala per longas invaluere moras.

Itaque quamprimum potuit Carolus, cum firmissimo exercitu Alpes superavit, ac recta in Forum Iulium ire perrexit: quo cum venisset, moram nullam interposuit, quin subito acie cum hoste


page 823, image: s0895

confligeret. Fuso fugatoque exercitu, Rothgandus captus, et quod regnum affectaverat, capite damnatus est. Ceterum civitates, quae defecetant, cum se dederent, facile veniam impetrarunt. Et Carolus M. hoc facto maiorem indies sibi auctoritatem acquisivit. Hildebrandus ergo Dux Spoletanus, qui item mala consilia animo conceperat, postquam certior factus est de his, quae Rothgando contigissent, et quam clementer Carolus civitates in gratiam recepisset, non solum nefanda consilia mutavit, sed etiam Carolum extraordinariis honoribus colendum censuit, atque in Saxoniam ad eum venit, muneribusque eximiis allatis se in eius potestate futurum ostendit. Gratiam invenit, et liberaliter tractatus et dimissus a Carolo discessit. Sigon. lib. 4. de reg. Ital.

II. Bellum Saxonicum.

I. Meorabile inprimis cum Saxonibus bellum suscepit Carolus A. C. 771. quo nullum vel atrocius, vel diuturnius, aut laboriosius a Francorum populo gestum; quippe quod continuos 33 annos durarit: ita, ut maxima utrinque animositate dimicatum sit, caesis tam e Francorum quam Saxonum nobilitate plurimis. Non autem tam regni dilatandi cupiditate, quam Christianae teligionis propagandae studio, hoc bellum Carolus suscepit. Tanta enim fuit Saxonicae gentis pertinacia, antequam cervicem iugo alienae dominationis subicere vellet, quantumvis honesta causa belli praetendereretur, ut deposita nempe Idolomania, retentaque Autonomia, verum DEUM agnosceret, veramque religionem colere disceret: Tamen libertatem cui adsueverant, Saxones retinere maluerunt. Carolus M. ut populum Saxonicum liberum, et minime conferendo triburo assuetum in officio pietatis retineret, tributa nulla ipsis imposuit, praeterquam, ut decimas Episcopis a se constitutis darent, ut ita Religionis praetextu iugum ferre discerent. Quamquam vero summa hac moderratione usus est Carolus, nihil tamen movit duras Saxonum mentes. Bello igitur corcendos esse statuit, et cum armata manu Saxoniam ingressus, omnia longe lateque diripuit, praeda inter suos distributa. Saxones vero vehementer ei restiterunt, ac Duce Witekindo multis proeliis cum Carolo decertarunt; sed victi saepius a fide data iterum defecerunt, donec non tam fortuna adversa fracti (Carolus enim du obus proeliis uno mense commissis, altero ad Hasam fluvium, altero ad montem Asneggi dictum, tantam a Saxonibus victoriam reportavit, ut amplius ei resistere non valerent) quam lenitate et mansuetudine Caroli permoti, sese dediderunt, baptismum susceperunt, et in fide data perseverarunt. Crantz. 2. Sax. cap. 4. Annal. Franc. Regino.

II. Anno C. 785. bellum Aaxonicum finitum est, et Saxones apostasiae culpam deprecantes, a Carolo M. veniam et impunitatem impetrarunt, et una cum Witekindo Duce suo baptismum et Christianisinum susceperunt. Annal. Franc. Regino.

III. Postquam Carolus Saxones vicisset et domuisset, nihil prius habuit, quam ut Saxoniam, tum quoad religionis cultum, tum quoad rectam Rei publ. gubernandae formam ornaret, et veluti communiret. Quae religioni verae inter Saxones constitutae obstare videbantur, Idololatriam nempe et superstitionem, sustulit. Disiecit statuam Martis; quam illi Irminsul vocabant, Item in Harsborg, Idolum Krodo dictum; et in castello Magdeburg simulacrum Gratiarum contrivit. Crantz. 2. Saxon. c. 9. et 12. Schaff. Annal. Franc.

III. Bellum contra Radbodum Frisiorum Regem.

Carolus, cum Radbodus Frisiorum Rex a persequendis Christianis non abstineret, querelaeque ad Carolum deferrentur, magno exercitu Radbodum in vasit, gemina pugna eum vicit, et Frisia pepuli, cum plane a religione Christiana abhorreret. Annal. Fris.

IV. Contra Hungaros.

A. C. 791. in Hungariam movit, ubi ad Anisum fluvium venit, indicto triduano ieiunio exercitum lustravit; inde aggressus Hungaros vicit, et usque ad Rabam fluvium fugavit: inde Ratisbonum rediit. Regino.

V. Contra Saracenos in Hispania.

Carolus exercitum duxit in Hispaniam contra Saracenos, superatisque Pyrenaeis montibus, Pampilonem urbem cepit, et deiectis muris destruxit. Augustam etiam obsedit, quae dedita his conditionibus, ut Idnabalam Regulum reciperent, ipsi religionem Christianam disccrent, et Regulus contionibus sacris semper interesset. In hanc rem obsides accepit, et in Franciam est reversus. At ad saltus Pyrenaeos cum Vascones ex insidiis ultima impedimenta Caroli invasissent, ea diripuerunt, et praestantes ibi viros occiderunt, Eginharium, regiae mensae ministrum, ANSHELMUM Comitem palatii, et fortissimum Ducem ROLANDUM (quem tamen plerique siti exstinctum tradunt) Britannici littoris praefectum,


page 824, image: s0896

Catoli magni sororis filium. Sabell. Regino. Sigeb. Annales. Diacon.

VI. Contra Hunnos et Avares.

I. Expeditionem quoque suscepit contra Hunnos et Avares: reque omni ex parte feliciter gesta, thesauros ingentes aspottavit. Aventinus.

II. Cum Hunni, qui ultra Rabam et Euram habitabant, iterum tumultuarentur, Pipinus Caroli Magni filius, copiis suis cum Heinrici. Ducis Foriiulii, coniunctis, eos invadit A. C. 796. Iringum et Iugurium Regulos eorum interficiunt, et Ringum castellum munirissimum, ubi thesauri regii erant, diripiunt, atque Carolo mittunt, arcemque solo aequant. Et Thudunus, Avarium Princeps, se et populum suum Carolo tradit, cum subditis suis baptizatur, atque in Hunniam, infra Araboniam remittitur. Verum non multo post fidem frangit, copiasque colligit ad iugum ex cutiendum. Sed Pipinus et Boii, qui firmis praesidiis provinciam tenebant, eum statim aggressi interficiunt. Aventinus, Sigebert. Regino lib. 2.

III. Avares post annos aliquot, iterum atmis correptis, sese in libertatem vindicare conati sunt. Pipinus autem iussu Caroli eos aggressus, et gentem illam propemodum delevit, finesque Boioariae usque ad Dravi flumen prorogavit. Sigebertus, Aventinus.

VII. Contra Sclavos et Bohemos.

Carolus M. Bohemos et Sclavos Christianos persequentes bello aggressus, victosque, sibi subiecit. Histor. Magdeb. cent. 9. c. 3. Annal. Fuld.

VIII. Contra Godefridum Regem Daniae.

A. C. 810. Godefridus Rex Daniae Frisiam vastavit, exercitu domavit, et suo regno subiecit. Carolus ingenti exercitu congregato adversus eum movit: interim Godefridus a satellite suo trucidatus est, et classis Danorum desperata victoria domum rediit. Carolus vero perrexit, et Hamburgum recepit, quod Wilsii Vandali occupaverant, et tandem Aquisgranum rediit. Anno sequenti, nempe A. C. 811. pacem fecit cum Hemmingo Danorum Rege, qui patruo Godefrido successerat; Hamburgum restituit, et fundamenta iecit Episcopatus, quem ibi instituit. Regino.

APPENDIX:

I. Carolus M. quando cum Ducibus suis ad pugnam se parasset, et iam in procinctu esset, publice S. Synaxi usus est; postea in nomine Iehovae hostes fortiter aggressus, victoriam semper reportavit.

II. DISCIPLINA MILITARIS. Carolus M. edicto vetuit, et contra facientes graviter punivit, ne quidquam ex agris vicinorum, praeter herbam, ligna, aquam, a militibus suis inter proficiscendum attingeretur. Aventin. lib. 4. Annal. Huc pertinet oratio Caroli, quam habuisse ad milites fertur, cum exercitum, debellatis Saxonibus et Longobardis, dimitteret. Ite (inquit) milites mei: vos heroes vocabimini, socii Regum, iudices criminum. Vivite posthac laboris expertes: consulite Regibus publico nomine, favete feminis, iuvate pupillos; consilio circumdate Principes; ab his victum, vestitum, stipendium petite: Si quis negaverit, inglorius infamisque esto. Si quis iniuriam vobis intulerit, reum se Maiestatis agnoscat. Vos autem cavete, ne tantum decus, tantumque privilegium, iusto bellorum labore partum, aut ebrietatis, aut scurrilitatis, aut alio quovis vitio maculetis; ne, quod largimur vobis ad gloriam, redundet ad poenam, quam de vobis sumendam, si forsan excesseritis, nobis et successoribus nostris Romanorum Regibus perpetuo reservamus. Hinc apparet, quod pulchrum quidem sit, vincere Reges, oppugnare regiones, castra et urbes: multo tamen pulchrius, propriis affectibus imperare, omniumque admirabilissimum; cum is, qui multos vicerit, se ipsum demum vincat.

III. Obiter quoque notandum, quod Carolus duos praestanrissimos Duces (nempe Rolandum et Aenotherum) habuerit, qui hostes Imperii singulari audacia aggressi sunt, et profligarunt.

I. ROLANDUS filius Berthae, sororis Carolis Magni, egregiam in bellis Carolo operam navavit. Huius felicitas et gloria porissimum lacertis constitit, adeoque robustus fuit, ut omnes sui temporis viros fortitudine superaverit. Profectus est cum avunculo suo Carolo in bellum, contra Saracenos in Hispania gestum. Cum enim Saraceni Hispaniam occupassent, saepe etiam Galliam infestis armis tentassent: Carolus M. ingentem contra eos eduxit exercitum A. C. 778. et recepta Pompelone praecipua Vasconum urbe, congressus cum Saracenis ingentem cladem perpessus est, qua amplius 40000 hominum perierunt. Post, reparato exercitu, denuo cum illis conflixit, eos vicit ac fugavit, totamque citeriorem Hispaniam usque ad Betim fluvium recepit. Verum paullo post copiae Francicae, perfidia Vasconum circumventae, a Saracenis magnam acceperunt cladem: in qua Rolandus solus cum Mausirio summo duce Saracenici exercitus conflixit,


page 825, image: s0897

cumquesua manu iugulavit; ipse vero hastis et lapidibus graviter afflictus vix evasit. Inde in herba iacens, aquam ad restinguendam sitim frustra desideravit. Itaque vulneribus, languore, sitique confectus, orationem ardentem et plenam fidei ac pietatis habuit, qua se DEO commendavit, animamque exspiravit. Carolus hoc Epitaphium ei composuit:

Tu patriam repetis, tristinos orbe relinquis:
Te tenet aula nitens nos lacrimosa dies.

Atque ut aliud item servandae eius memoriae monumentum exstaret, statuam ipsi posuit, et Saxonicis quibusdam civitatibus hoc ius dedit, ut, quibus statuam Rolandi in foro collocasset, au)tonomi/an, plenam iurisdictionem, liberam Rem publ. atque omne Imperium habere intelligerentur. Praedictus Rolandus tam eximia temperatura gladium Durandinum vel Durandulum (quo Ferracutum gigantem Saracenicum 12 cubitos altum, et robore 40 viros aequantem, quique tantum in umbilico vulnerari poterat, transfodit) habuisse fertur, ut, cum, caesis suis copiis, antequam ipse labore et siti conficeretur, in durissimis cautibus, ne hostes eo potirentur, illum frangere magnis viribus conatus fuisset, illae potius aciei ipsius cesserint, quam gladius fractus sit: sicut Gyraldus tradit, ???citque, hunc gladium iussu CAroli Magni in civitate Blaiensi ad Garronam in monasterio S. Romani ad Rolandi sepulchrum una cum eius cornu appensum fuisse. Chronic. Philip. Sabell 8. Aen. Turpinus. Gyraldus lib. 3. hist. Franc. Camerarius.

II. Sub Carolo M. militavit quoque gigas, nomine Aenotherus (sic dictus quod exercitum aequipararet) heroica magnanimitate illustris, ex Durgia pago Sueviae oriundus, qui hostes in modum foeni demetere, atque in modum avicularum hasta, veluti cuspid: fixos, humeris suspendere solitus fuit. Aventinus lib. 4. Annal.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

Carolus M. pius et religiosus Imperator fuit, solumque in id incubuit, ut religionem Christianam promoveret et propagaret. Idcirco 1. EPISCOPATUS: 2. ACADEMIAS. 3. CONCILIA et COMITIA insituit.

I. Episcopatus.

I, Anno C. 777. Salingstadensem sive Ostervvicensem Episcopatum fundavit.

II. Anno fere Christi 778. Episcopatum Halberstadensem instituit.

III. Padebornensis Episcopatus a Carolo institutus est circa annum Christi 780.

IV. Osnaburgensis in Westphalia Episcopatus fundamenta iecit A. C. 780. cui septem annos post Episcopum dedit.

V. Anno C. 785. fundamenta Episcopatus Mindensis a Carolo iacta sunt.

VI. Anno 788. in palatio Nemetensi Imperator sanxit, ut devicti Saxones sint liberi, et Episcopatua Bremensis instituatur, cui vicina Saxonum regio decimas solvat. Episcopatum illum primus administravit Wilhadus.

VII. Anno C. 791. Episcopatum Mimingerodensem (qui hodie Monasteriensis appellatur) Carolus instituit.

VIII. Octavus Episcopatus a Carolo M. fundatus, commemoratur Hildesheimensis.

IX. Nonus annotatur Bardovicensis, qui hodie Verdensis est, cuius primus Episcopus fuit Swibertus.

X, Decimus commemoratur Schirensis, qui Magdeburgum postea translatus est: ubi olim Veneris simulacrum cum tribus Gratiis cultum fuisse, indeque nomen urbi esse dicitur.

XI. Carolus A. C. 811. fundamenta Episcopatus Hamburgensis iecit. Regino.

Constat etiam, Leodicensem et Traiectensem dioeceses magnis a Carolo patrimoniis et privilegiis esse dotatas, adeo optimus Princeps Ecclesiae ornandae operam dedit.

II. Academiae et Scholae.

CAROLUS M. magno cum sui saeculi hominum, torisque posteritaris emolumento, scholas publicas, officinas omnis eruditionis, pietatis et doctrinae aperuit, atque annonam et stipendia e fisco Professoribus dedit, iisque procerum, pauperumque liberos commisit. Eius igitur auspiciis felicibus factum est, ut Italia, Gallia, Germaniaque, terrarum magistra venerabilis, musa caelestis, et camena legatorum (ut de Carthagine refert Suidas) appellari possit.

1. Anno Christi 791. instituta est ACADEMIA PARISIENSIS a Carolo, quam tanta proventuum et possessionum amplitudine locupletavit, quantam vix omnes Galliae et Germaniae, quae inde postea nataesunt Academiae, possent aequare. Crantzius.

2. A. C. 805. Osnaburgi a CAROLO Schola est instituta, et multis insignibusprivilegiis ornata, ut Graeci et Latini auctores ibi explicarentur. Crantzius lib. 1. cpa. 2.

3. Carolum Magnum quoque Bononiae et Ticini scholas publicas instituisse, ab Historicis annotatum est.


page 826, image: s0898

4. Secundum numerum alphabeti monasteria condidit, ut in iis homines de DEO recte instituerentur, et in bonis literis erudirentur, atque in singulis literam auream centum librarum Coloniensium collocavit. Mutius lib. 8.

Laudandum quoque in CAROLO, quod iuventutem ad virtutem et diligentiam ipse incitaverit, ac proinde saepius examina instituerit. Nam ita Aventinus l. 4. Ann. Boioar. de eo scribit: Reversus CAROLUS (inquit) ab expeditione bellica in Galliam, pueros sui profectus specimen epistolis, versibus, carminibus, orationibus Panegyricis, aliisque scriptis, exhibere iussit. Ubi cum tenuiores propter spem profecisse, nobiles cultum animi neglexisse deprehendisset: Illis ad dextram segregatis: Vos quidem macti virtute estote, inquit, filii piissimi, qui vestro officio gnaviter defuncti estis: vestra erunt sacerdotia locuplerissima, et Pontificatus maximi; ego vos in aulam adsciscam, ex vobis Senatores cooptabo, vos in album Praetorum et Patrum curiae adlegam. Deinde ad nobilium liberos, quos a laeva collocarat, vultu irato, nihil dissimulans, ait, Vos comatuli et delicatuli, freti opibus, et splendore parentum, nostram Maiestatem sprevistis; vitia, otia, luxum et inertiam bonis literis et virtuti, contempto decreto nostro, praetulistis. DEUM vero immortalem testor, nihil penitus commodi honorisque a me ad vos perventurum: quin imo edam in vos exempla, nisi resipucritis, et negligentiam diligentia expiaveritis. Aventinus lib. 4.

III. Synodi et Comitia.

I. A. C. 770. Concilium Wormatiae celebratum, in quo a populo et clericis a CAROLO Impetratum, ne liceret clericis in bellum exire. Baronius.

II. A. C. 772. CAROLUS comitia egit Wormatiae, ubi de regno recte constituendo consilia habita, et bellum Saxonibus inferendum est decretum. Regino, et alii.

III. A. C. 775. Carolus duas Synodos celebravit in Villa Duria: in quibus principaliter statutum est, ut suffraganei suis Episcopis subsint. Ut Episcopi ordinentur in locis vacantibus. Ut regulares et Monachi secundum regulam vivant. Ut Episcopis Presbyteri et Clerici pareant. Ut incestuosi liomines per Episcopos corrigantur. Ut nulli liceat alterius Clericum recipete, aut ordinare. Ut quisque decimas fideliter largiatur, et ut recusantes puniantur. Ut honicidae aut ceteri rei, qui secundum leges mori debent, si ad Ecclesiam confugerint, non excusentur, neque eis ibidem victus detur. Regino lib. 2. Hist. Magdeb. cent. 8. cap. 9. pag. 573.

IV. Regino lib. 2. annotat, CAROLUM in Saxonia ad fluvium Lippam celebrasse Synodum anno Christi 780. sed tractatum esse de rebus tantum politicis.

V. Anno C. 785. CAROLUS Padebornae Synodum seu conventum habuit. Regino l. 2.

VI. CAROLUS A. C. 738. Ingelheimii congregavit Synodum ex Pontificibus maioribus, minoribus, Sacerdoribus, Regulis, Ducibus, tetrarchis, praefectis, civibus, oppidanis. In ea Synodo nihil fuit tractatum de religione: sed CAROLUS accusavit THESSALONUM, Bavariae Principem, perfidiae: et testibus crimen probavit. Pronuntiatur sententia, iuxta legem Salicam, de capitali supplicio. Thassalonus autem petit veniam, et cum filio in Monasterinm relegatur; et qui cum eo fsenserant, in exilium abiguntur; et tota Bavaria Carolo subicitur. Aventinus lib. 3. Annal.

VII. A. C. 792. CAROLUS M. Reginobutgi Synodum ceelebravit iuxta Annales Francorum. Occasionem praebuit ei nova haeresis FELICIS Orgellorum Episcopi, qui voce et stylo asserebat, IESUM CHRISTUM in divina natura esse verum DEUM, in humana vero nuncupativum. Item in divina natura esse cum verum DEI Filium, in humana vero adoptivum: unam personam DEI et hominis dividens in duas personas, scilicet veri filii et adoptivi. Sigebert. in Chron. et Aventinus lib. 4. An. Convenerunt Episcopi ex omni Germania, Gallia et Italia. Felix damnatus Romam ad Papam Adrianum missus est, ubi errorem revocavit, et ad Ecclesiam suam remissus. aventinus lib. 4. Annal. Aimonius lib. 4. cap. 83. de Francorum gestis.

VIII. Anno c. 794.. CAROLUS Concilium Francofurti ad Moenum instituit. Occasionem praebuit tum FELIX; qui ad haeresin suam fuerat reversus: tum Adrianus Pontifex, qui acta Nicaena secundae Synodi de imaginum adoratione miserat approbanda. Conveniunt episcopi, Sacerdotes, Abbates et Monachi, ex omnibus provinciis Caroli, nimirum ex Italia, Gallia, et Germania. Adrianus misit etiam co suos legatos, Theophylactum et Stephanum: coetui Patrum etiam ipse interfuit CAROLUS. Ac primo tractatum de FELICIS et ELIPANDI Episcopi Toletani opinione, qui contendebant, Christum dici debere filium DEI adoptivum secundum humanam naturam. Communi autem Patrum sententia ea haeresis scripto libro refutata, et subscriptione omnium Patrum damnata est; Conclusum videlicet,


page 827, image: s0899

Christum secundum humanam naturam non esse Filium DEI adoptivum, sed substantialem. Ratio huius decreti haec est: Christus secundum humanam naturam aut est Filius DEI adoptivus, aut substantialis. At non est adoptivus. Alias enim sequeretur, quod duo in Christo sint Filii: nempe adoptivus secundum humanitatem: et substantialis, secundum divinitatem. At hoc est haereticum, et Nestorianum, ac S. Scripturae e diametro contrarium. nam Paulus 1 Cor. 8. v. 6. inquit: UNUS DOMINUS IESUS CHRISTUS. Ergo secundum humanitatem est Filius DEI substantialis.

DUBIUM.

At si Christus est Filius DEI substantialis secundum humanitatem, sequitur, quod ab aeternoa DEO Patre secundum humanitatem sit genitus. Quod hoc syllogismo demonstratur:

Quicumque est Filius DEI substantialis, ille ab aeterno a DEO Patre est genitus.

Atqui Christus secundum humanam naturam est Filius DEI substantialis, secundum decretum Concilii Francofurtensis:

E. secundum humanam naturam ab aeterno a DEO Patre est genitus.

Resp. Propositio Maior ita est limitanda: Quicumque est Filius DEI substantialis, et substantialiter, h. e. per substantialem generationem, ille ab aeterno a DEO Patre est genitus.

Iam subsumo: Atqui Christus secundum humanam naturam non est Filius DEI substantialis et substantialiter, h. e. per substantialem generationem, sed personaliter, h. e. per et propter unionem personalem. Nisi enim hoc statuatur, omnino dicendum foret, duos in Chirsto esse Filios; unum secundum Deitatem, alterum secundum humanitatem; illum substantialem, hunc vero adoptivum. Quod haereticum. Ergo necessario inde sequitur, quod Christus secundum humanam naturam sit Filius DEI substantialis, propter unitatem personae.

Deinde in hac Synodo Francofurtensi offeruntur acta Synodi Nicenae II, quam Adrianus per suos vicarios rexerat, et postea etiam approbaverat, ut supra diximus: ac Pontificii Legati postulant subscriptionem et comprobationem. Patres non statim assentiuntur, sed disceptationem de iis, ut par erat, instituunt, et sententiam illam de Imaginibus adorandis examinant, veritatemque deprehendunt ex collatione ut riusque Synodi: nimirum illius, quae sub Constantino Copronymo prorsus damnaverat et abiecerat imagines, quasi nec eas liceat pingere, aut habere, sive in templis, sive in aliis locis: et huius, quae sub IRENE Imperatrice non modo habendas, sed etiam adorandas, et colendas vestitu, suffitu, candelis, gesticulatione, etc. asseveraverat. Mediam autem sententiam amplectuntur; quod, imagines habere in templis et aliis locis, impium quidem per se non sit; sed eas adorare et venerari, prorsus alienum a fide Christiana, et cum superstitione gentilium congruat. Quare contra Adriani Pontincis et Legatorum eius sententiam decernunt: Imaginum cultum et adorationem esse impiam, et Synodum Nicaenam secundam (quam seprimam Oecumenicam vocarant) esse abolendam. eginard. in vita Caroli M. Erphordiensis cap. 69. Regino lib. 2. Annales Francorum. Aimonius lib. 4. cap. 85. Blond. Decad. 2. lib. 1. Aventinus lib. 4. Mutius lib. 9. Histor. Porro argumenta, quibus cultum Imaginum Episcopi improbarunt, vide in Centuriis Magdeb. Tomo octavo, c. 9. pag. 639.

IX. A. C. 803. CAROLUS M., rebus in Hispania utcumque pacatis, Compostellae (in Hispania) Synodum celebravit: in qua (post dedicationem Basilicae S. Iacobi, quae facta est a Turpino in praesentia Caroli Magni) statutum est, ut omnes Episcopi, praesidesque Hispani et Gallici, Praesidem Ecclesiae Iacobi pro suo Primate agnoscant. Vincentius lib. 24. cap. 17. ex Turpino.

X. CAROLUS ex Hispaniis reversus, Parisiis A. C. 803, instituta Synodo, ordinavit, ut omnes Reges Franciae et Episcopi, praesentes et futuri, Episcopo eius Ecclesiae (Parisiensi nimitum) subsint et pateant: nec sine eius consensu Reges coronentur, aut Episcopi ordinentur. Vincent. lib. 24. c. 22. ex Turpino.

XI. Tempore Caroli M. ob decimas, opesque sactas, inter Monachos Sacerdotes in Boioaria litigatum est. Iussu vero Caroli Salisburgi Concilium indictum, inque eo decretum est, donaria templorum, bona Ecclesiastica, in quatuordividenda esse portiones: atque unam sortiri Episcopos; alterm sacrificulos, quorum quidem munus esset, accuratius pascere oves: terriam pauperum esse: quarta sacras aedes refici, instaurarique oportere. Aventinus lib. 4. Annal. Boioar.

XII. A. C. 803. Carolus in palatio Saltz conventum celebravit: in quo Saxones antiqua libertate donavit, omnique tributo liberavit, in eum finem, ut posthac ad fidem Catholicam conservandam suam operam praestent; exceptis decimis, quas Sacerdotibus reddi iussit. Chronicon Quedelburgense.

XIII. Anno C. 813 iubente Carolo M. congregatum est Arelatense Concilium: in quo Episcopi congregari consignarunt aliqua capita, eaque Carolo obtulerunt, ut, si quid iis addendum censeret,


page 828, image: s0900

adderet: si quid emendandum putaret, corrigeret: ea vero, quae ipsi probarentur, confirmaret. Hi Episcopi recte iudicabant, pium et Christianum Magistratum a gubernatione Ecclesiarum non esse excludendum. Decreta autem fecerunt, quorum quaedam ad Ecclesiasticam, quaedam ad politicam gubernationem pertinent, et notatu quidem dignissima sunt, sed brevitas compendii recensere eius verba non patitur: possunt autem peti ex Cent. 8. Hist. Eccles. cap. 9. fol. 401.

XIV. A. C. 813. Moguntiae iussu Caroli Synodus est habita. Convenerunt Episcopi XXX, Abbates XXV, et plures Sacerdotes, Monachi, Comites et Iudices. Occasionem praebuerunt dissoluti mores tum Ecclesiasticorum, tum plebeiorum hominum, quos CAROLUS corrigi cupiebat, ut ex hac vita discedens bene constitutas Ecclesias successori suo relinqueret. sigebertus in Chron.

XV. Eodem anno, iubente CAROLO MAGNO, Syndus ex Episcopis et Abbatibus collecta est ex Gallia Lugdunensi, Cabilone, ad emendationem status Ecclesiastici instituta. Fecerunt autem multa decreta, quorum quaedam ad Ecclesiasticam, quaedam ad politicam gubernationem pertinent, et ad CAROLUM M. utea pro hbitu confirmaret, missa sunt. Quia autem decreta illa omnia recensere nimis longum foret, pius Lector eorum prolixitate onerandus non est: sed videat de his in Cent. Magdeb. Tomonono, c. 9. fol. 387.

XVI. Anno quoque Christi 813. Turoni iussu Caroli M. Synodus habita est, et ad disciplinam Ecclesiasticam promovendam, et collapsam restautandam, aliquot capita consignarunt, eaque Impetatori exhibucrunt; quae possunt peti ex Histor. Magdeburg. cont. 9. fol. 378.

IV. Alia ACTAECCLESIASTICA.

I. CAROLUS cum animadverrisset in Paschate A. C. 787, suos aliter canere ac Romani solent, Antiphonarium petiit a Pontifice Romano, item Cantores et Organistas, qui suos artem organandi; item Grammaticos, Arithmeticos, et qui computum docebant: quos omnes secum in Germaniam deduxit: inde in Galliis Scholas instituit, et iuventutem in hisce artibus institui iussit. Regino. Annal. Fuldenses.

II. CAROLUS A. C. 789. leges promulgavit de disciplina Ecclesiastica et eius reformatione: Paulo post contra Carolum coniurarunt Hardericus et alii; sed ea coniuratione derecta, reus membris truncatus, et aliqui in exilium eiecti sunt. Sigonius.

III. Certos homines in Aegyptum, Sytiam et Africam, et in alias regiones cum ingenti auri vi misit, qui pios, sub imperio impiorum Regum vitam inopem agentes, ope sublevarent et solarentur. Crantz. lib. 2. cap. 8.

IV. Ex Scholis, veluti ex officinis virtutum et disciplinarum, idoneos viros ad Ecclesiae et Rei publ. vocavit et ordinavit gubernationem. Nulli autem plures ducatus, praefecturasque, aut sacerdotia concessit: dictitans, sibi et alios demerendos beneficiisque oppignorandos. Aventin. lib. 4.

V. Hildegardae Reginae petenti pro sicrisiculo suo, item Proceribus aulae pro eo rogantibus, ut ad Episcopatum proveheretur; Idoneo, etsi pauperi, respondit Carolus, iam destinavi: Imperatorem mentiri aut fallere non decet, ut obtrudat DEO, cuius vitam, mores, ingenium ignorat, et nunquid tanto oneri par sit, compertum non habet. Idem.

VI. CAROLUS M. quendam pridie feriarum D. martini designatum Episcopum mox dignitate privabat, propterea quod is auctus tanta dignitate amicis cenam exhibens, et ut fit, mero se nimium onerans, somno deinde oppressus noctu divinis rebus non interfuisset: ratus, intolerabilem hanc negligentiam esse, et venia indignam, quod primo honoris die sibi non temperasset, ut sui non compos DEUM ad ira cundiam provocaret. Idem.

VII. Cum Carolus Magnus aliquem ad sacerdotium ptomovisset, atque is ob adeptam dignitatem laetior, atque a solo in equum, absque suppedaneo, uno imperu sub siliisset, revocavit cum, Vales, inquiens, (ut video) viribus, et eques non malus es: tua opera in bellis, ubi ea enitescat, indigeo. Proinde ignobili et imbecilli oves et gregem pecudum relinque. Aventin. lib. 4.

VIII. Carolus homicidas et alios facinorosos, qui iuxta leges capitali supplicio afficiendi essent, si ad Ecclesiam (remplum) confugissent, vetabat excusari et victu foveri. Sed inde trahi permisit. Quod si quis Monachorum Pontifex, praefectusve, illos reddere recusasset, satisdationis onus illis imposuit de damno infecto, et compensatione facienda: atque si quisquam illorum aufugisset, iurarent, id sua opera factum non esse. Aventinus lib. 4. Annal.

IX. CAROLUS et LUDOVICUS de Episcoporum electione ita sanxerunt: Ut DEI nomino sancta Ecclesia suo liberius potiatur honore, assensum ordini Ecclesiastico praebemus, ut scil. Episcopi per electionem Cleri et populi secundum statuta Canonum de propria Dioecesi, (remora personarum et munerum acceptione) ob vitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subiectis prodesse veleant.


page 829, image: s0901

X. CAROLUSM. valde delectatus est libris D, Augustini de civitate DEI, quos sibilegi, et historias alias, inter cenandum curabat.

XI. CAROLUS sanxit, ut Laici ter quotannis ad minimum paenitentiam agerent, et sacra Synaxi uterentur. Crantzius.

XII. CAROLUS M. nudum gladium semper praeferri sibi curavit, cui hae literae insertae fuerunt: D. P. C. C. A. D. C. h. e. Decem Praeceptorum Custos CAROLUS A DEO Coronatus. De hisce tale ab incerto anthore Epigramma concinnatum est:

Dura quidem pro te Germania viribus almis
Per mare, per terras, varia et per climata terrae,
Cum duris dure populis, et maxima bella
Confeci: hinc proprio regnum mihi sanguine partum est.
Arma virosque graves per vincula tetra ligatos
Ducens, ad patrios redii sine vulnere lares.
Caesareum nomen tribuit mihi maxima virtus.

Huc pertinent venusti rhythmi, qui de CAROLO in veteri quodam auctore exstant:

Ein Keyser bin im Deutschenland
Ich Karl der Grosse wol bekannt,
Von Gott erwählt, daß Ich solt sein,
Der heil' gen Zehn Geboten rein
Custos; darnach Iustitiam
Bey land und Lenthen richten an,
Den armen als denreichen gleich;
Und sol betracht'n das ewige Reich,
Das gute alzeit helffen schützen,
Das böse straff'n und gar außwürtzeln.
Das schwer Ich trag den fromm'n zur ehr,
Den bösen aber schneidt es sehr.
Ich bin aufferden nur ein Knecht,
Gott allein schafft durch mich das Recht.

XIII. Lectiones, quas Vincentius Postillas vocat, per anni circulum, in Dominicales, Epistolas, et in Euangelia Dominicalia, ex Patrum seriptis excerptas a Paulo Warnefrido, iussu Caroli M. in Ecclesiis recitandae sunt ordinatae. Chronic. Eunccii fol. 131. Crusius part. 2. lib. 1. fol. 5.

Quidam tamen tradunt, distributionem illam pericoparum Euganelicarum et Epistolarum, quibus adhuc Ecclesia utitur, ab Alcuino Caroli Magni Praeceptore, et Paulo Diacono Monacho Cassienfi, iussu Caroli esse factam. Bucholtzer. Ioach. a Beust, in Postilla sua de festis fol. 277. et alii.

V. Populi sub Carolo conversi.

I. CARAS Satrapes Avarium, impulsu Caroli M Religionem Christianam amplexus est. Lazius lib. 2 rerum Viennensium. Hist. Magd. Cent. 8. c. 16. pag. 932.

II. Eodem tempore CUSIDUS et CUBS filii Regis Hunnorum Chundi, ab Ethnicismo ad Christianismum sunt conversi. Bonsin. Decad. 1. lib. 9. Histor. Magd. Cent. 8. cap. 2. p. 28.

III. BOREALES Saxones et Transalpinos Willehadus, missus a Carolo, ad Christum convervit A. C. 788. Septem annos ibi praedicasse dicitur, usque ad annum rebellionis Saxonum 12.

IV. Supra diximus, CAROLUM per 33 annos cum Saxonibus bella gessisse, eosque bello adeo attrivisse, ut resistendi vires amiserint. Itaque denuo fidem Christianam amplecti (quam aliquoties iam abiecerant) coacti sunt, uti et baptisimum susceperunt, et in fide data pei severarunt. Crantz in Metrop. lib. 1. cap. 2. Regino lib. 2. Sigebert.

V. Neque vero saxones tantum CAROLI M. virture et opera fidem Christi acceperunt, sed inde in Holsatiam quoque, et ad Ditmarsos, quin ad Vandalos etiam doctrina Euangelum propagata est; et in ipsam quoque Ungariam. Qua dere bonfinius Decad. 1. lib. 9. ita scribit:

Cum ad montes Budae obsessos Ungaros fames deditionem facerec egisset, eos, qui fidem Christi amplexi essent, vita et libertate cum fortunis donatos a Carolo: qui vero in Scythica superstitione persisterent, bonis mulctatos fuisse, sola vita concessa, et postea oppugnata Buda. Carolum cives per praeconem hortatum esse, ut abiectis Idolis, Christum agnoscerent et colerent.

VI. In Hispania Navarri et Pampilonenses A. C. 806, qui antea ad Saracenos defecerant, ad fidem Christi redierunt, et in gremium Ecclesiae recepti sunt. Regino, Aimonius.

VII. Quin ad Venetos etiam, ad Sclavos et Avares, in Pannoniis habitantes, circa eadem tempora Euangelii praecones iussu CAROLI M. missi venerunt. Unde quantus fuerit in optimo et potentissimo hoc Principe pietatis zelus, facile colligitur.

VIII. Anno fere Christi 814. BIORNUS Gothorum Succorumque Rex Christianae Religionis doctrinam apud suos plantari desiderans, viros doctos et sacerdotes ad se transmitti a Carolo Magno petiit. Is misso Herberto aliisque sacerdotibus, petitioni eius locum dedit. Unde per Gothorum et Suecorum terras feliciter Ecclesia propagata fuit. Hinc et alios ad Imperatorem Rex BIORNUS misit, plures verbi divini Doctores petentes. Verum antequam mandata Legati essent exsecuti, Imperator moritur. Itaque ad successorem eius Ludovicum pergunt, eique petitionem Regis sui declarant. Is Corbeiensem Monachum Ansgarium, virum imprimis doctum, co amandavit, qui in


page 830, image: s0902

metropoli Pirea Christianam fidem docuit A. C. 826. Tandem Ansgarius Hamburgensis factus est Episcopus, et, ex mandato Ludovici Pii, Danis et Suecis doctrinam Christianam nuntiavit. Vide Histor. Magd. cent. 9. cap. 2.

CAPUT III. DE EGESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. Prodigia.

CAROLI M. mortem multa praecesserunt prodigia, quae diligenter ab. Eginardo, qui Caroli Magni vitam descripsit, et aliis Historicis recensentur, sequentia.

I. Pons Moguntinus quingentorum passuum longitudine (quem Carolus decenni spatio aedificaverat, mirabili opere, magnisque sumptibus, et ita formaverat, ut perpetuo durare posse videretur) anno ante mortem eius proximo tribus horis igne ita absumptus est, ut nehastula quidem ex aquis emineret. Sigebert. Chron. Philipp. lib. 4. p. 331.

II. Ante obitum CAROLI M. apparuit CoMETA singularis, et terribilis: unde Imperator attonitus, cum Eginardo Philosopho contulit, dicens: quod mutationem regni, mortemquye Principis portenderet. Verum Philosophis nolebat illum contristare, sed locum Prophetae adducens dixit; A signis caeli nolite timere. Ierem. 10. V. 1. At Imperator devotus, Non aliud, inquit, timere debemus, nisi illum, qui nostri et sideris illius creator est. Sed eius clementiam laudare debemus, qui nostram inertiam, cum peccatores simus, talibus dignatur admonere indiciis. Livat. in catal. Comet.

USUS.

Undepartet, quod locus Ieremiae 10. v. 1. ita intelligendus sit, ne, quemadmodum impii faciunt, toti a causis secundis pendeamus; sed respiciamus ad eum, qui istis naturalibus rebus relationem et significationem imposuit.

II. Testamentum.

I. CAROLUS M. moriturus non tam sollicitus fuit de sua morte, (bonum enim caelestis gloriae animo conceperat suo) quam de Ecclesiae ac Reip. statu. Sic extrema congruebant primis. Et pietatis, iustitiae ac fortitudinis fructum tulit optimum, placide dum moreretur. Sic vixit, ut omnium amore, et laude dignissimus haberetur: sic fato concessit, ut nihil timeret mortem; propitium quia DEUM in Christo habebat. Annis aurem proximis ante mortem, crebris laboravit febribus: cumque se non diu superstitem fore sentiret, testamentum condidit, in quo filiis praecipue curam Ecclesiarum commendavit. LUDOVICUM filium ad se ex Aquitania accersitum Imperatorem Romanum creavit, et renuntiavit. Bernhardum, et Pipino nepotem, Regem Italiae fecit A. C. 813.

II. Carolus quoque ante triennium, quam decederet, fecit testamentum de rebus mobilibus suis post obitum distribuendis. Et principio omnia, quaecumque in thesauris vel alias habuit, distribuit in tres partes: et duas ex hisce subdivisit in partes viginti et unam, quot videlicet Episcopatus habebat, (quippe tot primariae urbes, quas Graeci Metropoles vocant, in Imperio Caroli erant) et singulis Episcopatibus legavit unam. Ita tamen, ut singulae rursus in tres partes dividantur, quarum unam sumat Ecclesia; duas vero eius suffraganei. Tertiam vero partem, quam ex primis integram hactenus servaverat, praecepit post obitum in tres partes dividi; quarum duas liberi retinerent, tertiam vero pauperibus erogarent.

Auream quoque mensam, et tres argenteas habuit; in quarum una Nova Roma, in altera Vetus Roma, in tertia Orbis terrarum descriptus erat: quas magno pretio comparavit, omnesque vendi, et pretium pauperibus distribui iussit. Eginhard. in vita Caroli, Aventinus lib. 4. Annal.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Carolus M. Aquisgrani, die vicesimo primo Ianuarii A. C. 814. febri correptus est, quam, ut consueverathactenus, abstinentia curare voluit: sed cum hoc modo laterum dolorem, quem vocant pleuritidem, sibi attraxisset, die septimo ab insultu febrili, die videlicet 28 inavarii, hora tertia a Solis exortu, placide diem suum obiit, anno aetatis 72; cum regnasset annos 46, et menses fere quatuor; in Occidente vero imperasset annos 13, mensem 1. Eginhardus. Annal. Franc.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

1. Mors Caroli omnia luctu et maerore ingenti complevit, et cadaver ipsius Aquisgrani in templo D. Virginis (quod Carolus exstruxerat, et quamplurimis donis collatis ornaverat) honorifice rerrae mandatum est.

2. Post mortem eius, per annos tres continuos, Solis et Lunae defectiones fuerunt creberrimae, ac in Sole macula quaedam atri coloris septem dicerum spatio visa est. Cometa etiam exarsit, et alia prodigia conspecta et audita sunt in terris. Egin de vita Caroli.


page 831, image: s0903

II. IMPERATOR GERM. LUDOVICUS I. PIUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER fuit CAROLUS MAGNUS,

II. MATER fuit HILDEGARDIS, secunda Caroli Magni uxor. Ex hisce piis et religiosissimis Parentibus natus est hic Ludovicus anno C. 778.

II. Appellatio.

I. MOMEN. dicitur LUDOVICUS PRIMUS, ad differentiam LUDOVICI II, quarti Imperatoris Germanorum.

II. COGNOMEN, Cognomine dictus est PIUS.

1. Oeconomice. Quod patrem pie semper coluit, eiusque virtutem et laudem initari statuit. Egnat. lib. 5. cap. 4. Siquid: m filius, verbum Patris custodiens, extra perditionem, et acceptus Altissimo erit. Proverb. 29. v. 27.

2. Ethice. Ob humanitatem, ac benignitatem. Nam Saxones Ludovici in seliberalitatem tam grato animo accepere, ut magis pro Francorum gloria ex eo tempore pugnaverint, quam antea pro libertate sua adversus eosdem decertassent: uti testantur Annales Franc.

3. Ecclesiastice. Ob insignem pietatem. Quia ab ineunte aetate mane a lecto surgens in genua procidit, veniam peccatorum postulavit, Deoque gratias egit pro nocturna sui custodia, et oravit, ut porro in sanctah hac cuxtodia pergeret. Bodin. lib. 3. de Mag. cap. 1.

MONITUM.

Omnes pii homines ambulant 1. Cum DEO. 2. Coram DEO. 3. Post DEUM. Idque tum in Vita, tum in Morte.

I. Iu Vita.

1. Cum DEO. Sicut de Enoch dicitur Genes. 5. v. 24. quod ambulaverit Cum DEO. Sic pii Cum DEO ambulant in vera cordis fiducia, 1. qui omnes actiones et labores suos in nomine Iehovae exordiuntur et peragunt. Graeci dicunt su\n *qew| agere. Sicut D Paulus monet Coloss. 3. v. 17. Quicquid egeritis sermone aut facto, omnia in nomine Domini Iesu facite, gratias agentes DEO et Patri per illum. Ita Petrus Apostolus in verbo Christi laxabat rete suum. Luc. 5. v. 5.

Omnibus in robus feliciter omnia cedent,
Si statuas finem principiumque Deum.

Nam a Iehova nos sumus et exsistimus: Ergo merito quoque omnes actiones nostras in nomine eius inchoare debemus: Sine ipsius enim Numine, nihil est in homine.

*qeou= ou) dido/ntos, ou)de\ni)xu/ei po/nos.
Non adiuvante, nihil valet labor, DEO

2. Deinde Cum DEO ambulant, qui iuxta DEI verbum et voluntatem actiones suas instituunt, ut idem sit DEI et hominis velle et nolle. Quia qui Spiritu DEI aguntur, hi sunt filii DEI, Rom. 8. v. 14. D. Paulus Galat. 5. v. 25. vocat Spiritu ambulare, vel incedere. h. e. iuxta ductum et praescriptum Spiritus sancti.

II. Coram DEO, tamquam patre suo, ambulant pii cum reverentia, quando DEUM in conspectu suo ponunt, eumque tamquam Patrem timent, Malach. 2. v. 10. ne quidquam mali agant. sicut Filii oculos Parentum suorum intuentur: et servi oculos dominorum suorum, ut illorum mandata capessant, eaque expediant. Psal. 123. v. 2. Ita DEUS ad Abrahamum inquit, Genes. 17. v. 1. Ego Dominus omnipotens: Ambula coram Me, et esto perfectus. Quod DEI mandatum Abraham implevit. Unde Amator DEI appellatur, 2 Paral. 20. v. 7. Sir. 47. v. 24. et Amicus DEI, Iudith. 8. v. 22. Psal. 16. v. 8. inquit Christus: Posui Dominum in conspectu meo semper. Psal. 26. v. 3. Psal. 18. v. 24. Psal. 119. v. 120. 137. Contra autem impii DEUM in conspectu suo non ponunt. Psal. 10. v. 11. Psalm. 36. v. 2. Psal. 54. v. 4.

Paraenesis.

Quare omnes homines sint moniti, ne mala agant: quia ambulant Coram DEO, h. e. in conspectu DEI, qui omnia etiam absentia et abscondita videt.

Pulchre Prudentius:

Speculator adstat desuper,
Qui nos diebus omnibus
Actusque nostros prospicit.
A luce prima in vesperam
Hic intuentur quicquid est,
Humana quod mens concipit,
Hunc nemo fallit iudicem.

Quod etiam comprehenditur hoc venusto epigrammate:

Quod cupis ut latent, dicas faciasve caveto:
Quin neque volve animo, quod cupis ut lateat.


page 832, image: s0904

Si lateant homines tua dictaque factaque cunctos,
Quaeque animo volvis, si lateant homines,
Anne Deum lateant? Qui scit, qua mente volutas;
Audit, quae loqueris; quod facis, omne videt.

III. Post DEUM pii ambulant:

1. Perfidelitatem veram. Sicut enim servus fidelis Dominum suum sequitur, eiusque mandata exsequitur. Ita etiam pii DEUM suum sequuntur.

2. Per veram paenitentiam. Hoseae 11. v. 10. Sic Israelitae post DEUM ambulare dicuntur, quoniam relictis Idolis sceleribusque suis ad DEUM per veram paenitentiam redeunt, et post eum ambulant. Contra autem impii et impaenitentes dicuntur a facie Prophetarum abire. Ibid. v. 2.

3. Per novam oboedientiam, quoniam in praeceptis eius ambulant, eiusque vestigia sequuntur, h. e. eius bonitatem, longanimitatem, misericordiam et iustitiam imitantur. Matth. 5. v. 44. 45. Luc. 6. vers. 36.

Pii ambulant post DEUM, I. in Luce. Hoseae II. v. 12. 2. in cruce. Matth. 16. vers. 24. Apoc. 14. vers. 4.

II. In Morte.

I. Cum DEO ambulant: quoniam a Domino dimittuntur. Luc. 2. et in Christo moriuntur. Apoc. 14. v. 4. et 13.

II. Coram DEO, quoniam Dominum oculis fidei intuentur.

III. Post DEUM, qui eos per umbrosam mortis vallem deducet in Reguum Caelorum Psal. 23. v. 4. Actor. 14:22.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

II. ACTA OECONOMICA.

I. UXORES. Ludovicus uxores habuit duas. PRIOR dicta fuit IRMINGARDIS, quae fuit filia Ingrami Ducis Saxoniae. Cuspinian. Chron. Hedionis.

POSTERIOR fuit IUDITHA, filia Guelphi, primi Comitis Altorfiensis in Suevia, soror Conradi et Rudolphi Principum: Hanc propter formae elegantiam impense amavit, et totus ab eius pepgendit consiliis; verum inde multa mala exorta sunt: uti postea dicemus.

II. LIBERI. EX PRIORE uxore tres suscepit filios: LOTHARIUM, PIPINUM, et LUPOVICUM.

Ex POSTERIORE unicus ipsi natus est Filius, nomine CAROLUS, cognomine Calvus.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Ludovicus a Patre adhuc vivente Imperator proclamatus est A. C. 813. patre autem defuncto magno animorum consensu paterno in solio confirmatus, omniaque regna Caroli patris obtinuit, praeter Longobardorum regnum, quod Pater Bernhardo nepoti concesserat. Coronatus est Rhemis in Gallia a Pontifice Romano Stephano V. Anno Christi 816. Eingh.

AXIOMA. Post bellatores Deus pacificos et togatos Principes excitare ut plurimum solet. EXEMPLA.

1. Post Carolum M. qui bella gessit difficillima, DEUS dedit LUDOVICUM PIUM pacis studiosissimum.

2. Post Romulum, qui regnum Romae armis constituit, secutus est Numa Pompilius, qui totum se dedit religioni. Hic nulla bella gessit. Fuerunt ergo Romae halcyonia, vivente Numa post tanta bella, per annos 40.

3. Post Iulium Caesarem DEUS Augustum dedit.

4. Post Traianum, Adrianum.

5. Post Carolum V. Ferdinandum, qui pacem in Germania constituit: et lata lege de sacra pace eandem promulgavit.

6. DAVID fuit bellator: qui debellatis et domitis vicinis gentibus comparavit successoribus insignem potentiam. Cui SALOMON successit, qui fuit gubernator sapiens, et ea curavit atque exsequutus est, quae fuerunt opera propria pacis: et quidem illa ipsa, de quibus expressa mandata a Patre acceperat.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. Ludovicus iustitiam bene administravit, patrem hac in re imitatus, omnium autem primum patris testamentum summa cura explere contendit, quod etiam fecit.

II. In pauperes pietatem, benignitatem, et liberalitatem exercuit: dum Ratisbonae, Francofurtique ad Moenum sacras aedes muro adhaerentes, moenibus solo aequatis, ampliari vellet, auri thesauros repertos egenis largitus est. Christianis item in Asia et Africa, opem eius exposcentibus, denarios e singulis regiis praediis exactos, ad inopiam sublevandam, misit. Aventim. lib. 4. Ann.


page 833, image: s0905

III. Imperio potitus, exemplopatris filios suos Aquisgrani convocavit A. c. 817, et primogenitum Lotharium creavit Regem Franciae, et socium Imperii: Pipinum vero Regem Aquitatiae. Ludovicum minimum natu retinuit apud se, sed titulum Regis Italiae et tribuit. Aventinus.

IV. nemini dignitatem contulit ob pecuniam, sed probe observavit, qui doctrina et bonis moribus essent ornati. Regino lib. 2.

V. Praeclare et hoc in more positum habuit Ludovicus, quod nulli officium concesserit, cuinon adiceret paraenesin hanc: VIDE QUID AGAS: non hominis, sed DEI maximi minister es, eiusdemque sacramento auctoratus. Et quaeso sic agamus, ne quis popularium nos accuset: quodcumque iudicabis, faturusque es, in te redundabit: ita tecum agetur, quemadmodum cum alio ages. Itaque Ludovicus iussit apud se omnes proceres; maxime praetores, sacramentum dicere, ex aequo et bono se iudicaturos, nihilque muneris accepturos. Similiter pauperum seu tenuioris fortunae hominum Causas praetoribus suis commendavit, dicens: Honorarissimus ac maximus titulus, quem DEUS peculiariter sibi vendicat, est pauperum propugnator, pupillorum tutor, viduarum curator. Aventin. lib. 4. Anne Vetuit insuper, ne officiales populum extraordinariis tributis novisque exactionibus expilarent.

VI. Cum Hispani dira serviture premerentur a Saracenis, nec religio libera relinqueretur, multi amissis hoc modo suis bonis in Galliam Narbonensem aufugerunt; quos omnes iussit Ludovicus humaniter suscipi et foveri, dedit etiam ipsis privilegia, quae exstant, data A. C. 815. Calend. Ian. Pithoeus.

V. II. Ludivicus Haraldo Danorum Regicontra filios Godfridi olim Regis, qui insidias struebant regno, auxiliatrices copias misit; nihilominus tamen postea Haraldus ab iisdem regno pulsus est, cui Ludovicus Frisiam incolendam dedit. Ann. Puld. Abb. Stad.

VIII. Sclaomirus Abroditarum Rex ad curiam Ludovici evocatus, de multis sceleribus accusatus est, deoque in exilium eiectus, et regnum eius Cedeadrego datum est, Regino.

IX. Compendii leges tulit Ludovicus, inter quas et haec est, ut quilibet pagus suos mendicos alat. Constitut. Imp.

X. LOTHARIUS filius Imperatoris a parente in Italiam missus, ad inspiciendas res Longobardorum, et ad eas diiudicandas: quod cum celeriter fecisset, rogatus a Pontifice Paschali, ut Romam visere velit: quo cum in Paschate A. C. 823. venisset, a Paschali Papa coronatus est Imperator et inauguratus. Aimoin.

XI. LUDOVICUS Imp. cum, Aquisgrani in festo Paschatos A. C. 817. e templo domum redirct, porticus lignea, putrefictis fundamentis, per quam transibat, cortuit. et Imperatorem et viginti optimates ruina operuit, et nemo fere incolumis evasit praeter Imperatorem; cuius tamen auris dextra vulnerata, foemurque dextrum iuxta genitalia trabe collisum pars sinistra imi pectoris capulo gladii afflicta: sed cura Medicorum intra 20 dies curatus est. Aventinus, lib. 4. Ano.

Ex hisce agnoscimus, si homo in suis consiliis et actionibus DEUM (uti supra dictum) invocet, eum felicem esse. Proverb. 28. v. 5. Qui vero non habet cooperantem divinam dexteram, ei terram, et mare, aeremque adversari, omnia haec illum tamquam fugitivum aliquem DEI et iustiiae violatorem efficaciter persequi.

II. ACTA SAGAT. Ludovicus Bella gessit tum extena, tum interna.

I. Bella externa.

I. LUDOVICUS Imp. misit HARALDO Danorum Regi auxilia contra filios Godefridi olim Regis, et insuper Sclavos tumultuantes cum e cuit. Annald. Fuld.

II, Anno C. 318 Ludovitus Normannum Britonum praefectum, qui se Regem appellarat, per seditionem acie victum interfecit, et totam Britanniam citeriorem recepit. Chrom. Philippi.

III. Ludovicus Dux Pannoniae inferioris, res novas moliens, sed ab exercitu Imperatoris pulsus, in Dalmatiam abiit. Annosquenti, nempe A. C. 819. Borna Dux Ludovici Imper. in Dalmatia bello Ludovicum rebellem persecutus est, et bellum vario Marte gestum. Anno C. 820. Ludovicus Imp. tres exercitus misit contra Ludo vicum rebellem in Pannonia: unus eo transiit per Alpes, alter per Dravum fluvium, tertius per Carinthiam: qui omnium felicissimerem gessit, et Pannoniam crudelissime vastavit, cum Ludovicus se munitonibus teneret.

A. C. 822. Ludovius iterum exercitum in Pannoniam misit, quorum metu Ludovicus rebellis ad Sarabos fugit, ubi civitatem quandam interfecto Duce occupavit; shoc non impune tulit, paullo post trucidatus. Aimoin.

IV. Pipinus Imperatoris filius iussu parentis in Vasconiam movit, seditioses ibi compescuit, et provinciam pacatam reddidit.


page 834, image: s0906

V. Ludovicus A. C. 824. mense Octobri tribus exercitibus Britones vastavit per Pipinum filium et Ludovicum 40 diebus, et acceptis obsidibus Rothomagumrediit die 17 novembris. Aimoin.

VI. Aizo, Dux rebellis Imp. Ludovico, ad Saracenos in Hispaniam transfugerat: is accepit ab Abdiramine rege Saracenorum exercitum, et Gerundensium et Barsinonensium agros crudelissime vastavit. Huic Ludovicus Imp. opposuit filium Pipinum Aquitaniae Regem: sed Duces mora sua omnia corruperunt, et Saraceni ingenti praeda domum redierunt. Annal. Fuld.

VII. Classis Ludovici, quae Corsicae praeerat, in Africam incursionem fecit A. C. 828, eamque longe lateque vastavit. Ideo Saracenis nihil laxamenti fuit ad plures copias in Siciliam mittendas, ac ita Ludovicus Saracenos Roma et Italia tota expulit. Aimoin.

II. Bella interna.

I. Cum Bernhardo, filio Pipini, nepote Caroli Magni.

I. ORTUS.

Bernhardi ambitio. Bernhardus Rex Italiae, malis consiliis suorum excitus, res novas moliebatur, regnique Franciae Ludovico eripiendi cogitationem suscepit, id ad se potius pertinere iampridem persuasus, quia Pipino maiori natu Caroli M. silio esset natus, quam ad Ludovicum ipsum, qui Pipino aetatis iure concederet. Atque omnibus Italiae civitatibus in sua verba iurare iussis, saltus Alpium idoneis impositis praesidiis firmavit. Iam enim Ludovicus Imperator erat ereatus et declaratus, ut nulla pacto, nedum aliquo iuris praetextu, axima regni eripi posset ipsi. Ideoque cum Bernhardus supremo Magistratui suo resistere vellet, ordinationi divinae resistere visus est. Rom. 13. Idque tandem cum magno suo detrimento coniunctum fuit.

II. PROGRESSUS.

LUDOVICI Imper. contra Bernhardum Patruelem expeditio, eiusque cum facinoris consciis captivatio. Ludovicus Imper. statim atque de consiliis Bernhardi certior erat factus, magnum e Francia et Germania exercitum evocavit, ac subito expeditionem instituit A. C. 817. Claustra Alpium aperuit, in Italiam profecturus. Postquam vero Bernhardus sensit molem belli in setransferti, metu perterritus ac imparatus, maxime quod se a suis quottidie deseri cerneret, arma posuit, atque paenitens Ludovico Imperatori ultro se tradidit, cum consciis facinoris: quorum multi fuerunt intimi Consiliarii Ludovici, ut Reginardus, Camerarius, et alii: item Episcopi, Anselmus Mediolanensis, Wolfoldus Cremonensis. et Theodo Iphus Aureliansis, quos comprehensos in carcerem coniecit, ut sisterentur patribus Francicis, et in hiberna rediit.

III. EGRESSUS.

Paucis post Pascha diebus A. C. 818. (expeditionem namque in hieme susceperat Ludo vicus) Ludovicus convocavit patres Franciae, iussitque eos causam rebellionis Patruelis sui, et complicum, cognoscere, et de peona sententiam ferre: Qui eos criminis laesae Maiestatis reos peregerunt, et capitis condemnarunt. Imperator tamen mitius decrevit, et Laicis quidem oculorum amissionem, Episcopis perpetuum carcerem definivit, ac Bernhardum luminibus orbari, inque monsterium detrudiiussit. Bernhardus autem tantam poenam non sustinens, triduo post defunctus: et Mediolani in aede D. Ambrosii sepultus est, cuius mortem Imperator adeo moleste tulit, ut publice de ea paenitentiam ageret. Aimoinus, et alii.

II. Cum filiis suis, Lothario, Pipino, et Ludovico.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. LUDOVICI in patruelem crudelitas. Ludovicus Pius cum in modo aberrasset, dum Patruelem (uti antea dictum) excaecari inque monasterium detrudi curasset, qui pauloo post maerore exstinctus est, eam ob causam apud Imperii proceres in odium venit. Nam adversus eum consilia inierunt ii potissimum, quibus in conspiratione Bernhardina olim ignoverat. Quod sentiens Ludovicus, amicorum praesidiis se munivit, et Bernhardum Hispaniae Comitem sibi fidelissimum Camerae suae praefecit: qua reistos magis offendit.

II. IUDITHAE nimia dilectio. Ludovicus Imp. cum coniugi Iudithae plurimum tribueret, in odium filiorum primi matrimonii incurrit. Noverca enim patrem contra privignos incitabat: unde civile bellum ortum est.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

I. Filiorum adversus patrem seditio, eiusdemque repressio. Aulici Imperatoris, qui conspiraverant, Pipinum filium Ludovici sibi adsciverunt, et Bernhardum Praefectum Camerae adulterii cum Iuditha coniuge Imperatoris accusarunt. PIPINUS nimium credulus moleste tulit tantum scelus, et


page 835, image: s0907

exercitum collegit contra Parentem. Imperator ut hisce medelam afferret, Bernhardum illum amovit, et uxorem Iuditham interim in monasterio Laudini esse iussit; quo facto Pipinus ini spem venit, parentem etiam minis posse compelli, ut imperio se abdicet, et in monasterium abeat: ideo Iuditham ad se evocavit, eamque minis adegit, ut promitteret, se persuasuram Ludovico, ut secum monasterium ingrederetur. Imperator Ludovicus uxorem quidem monasterio inclusit, de se vero deliberavit. Deinde Lotharius alter filius ex Itlaia quoque advenit: qui Pipino quidem assensus, nihil tamen violenter parenti inferri passus est. Non multo tempore post seditiosi comitia poposcerunt; quae Ludovicus Neomagi indixit: ubi congregatis suorum fidelibus ex Germania, et allecto filio Lothario, seditio ista disturbata, et eius auctores non quidem occisi, sed Laici in monachos attonsi, clerici vero ini coenobiis custoditi sunt, et Iuditha ex coenobio in thalamum rediit, cum selegitimo modo purgasset.

II. Seditionis renovatio, et Ludovici Imp. degradatio. Filii Ludovici singuli suarum provinciarum Reges sub imperio parentis amplius esse noluerunt, quo Episcopi etiam multi in imperio reprehenderunt, ideo seditionem renovarunt, depatredepondendo consilia inierunt, et exercitum contra eum collegerunt, ut si sponte in coenobium nollet, eum vi cogerent. Pater et ipse conscripsit exercitum, et ad hasce turbas sedandas Pontifex Roman. Gregorius evocatus est, qui parenti filios reconciliaret. Sed adveniens totus fuit a filiorum partibus contra Ludovicum, et minatus ei excommunicationem ab Ecclesia, nisi imperio se abdicaret. Tandem in festo Iohannis Baptistae A. C. 833, in campo mendacii Lügen-feld, (sic dicto a perfidia filiorum Ludovici) prope Basileam, cum parens fraude filiorum exercitu spolitatus, coactus est filiorum potestati se committere. Sed Pater cum in castra filiorum venisset, mox ipsi coniux Iuditha aufertur, et relegatur Dedonam, quae est oppidum Italiae, et ipse in carcerem conicitur: et coactus est indicta causa ante altare arma deponere, et imperio se abdicare, et iussu multorum Episcoporum, quos Lotharius ex humili sorte ad tantam potentiam evexerat, fateri se imperio indignum, eo quod multa in imperio negligenter egisset. His peractis, Lotharius omnes milites in sua verba iurare fecit, et ipse Ludovicus Imp. captivus, venale quasi inimicorum suorum mancipium, ac fortunae ludibrium, cum Carolo filio infante circumductus est. Tandem in Monasterium Medardi Augustae Suessionum in Galliis relegatus. Rursus deinde pro animi libidine e monasterio exceptus, et quo iussisset Lotharius, in toto regno circumductus est. Sed tamen bonus Princeps haec mala aequo animo pertulit, et sua innocentia officiique sibi publici demandati auctoritate se consolatus est, forre, ut DEUS haec sua tolleret infortunia. Siquidem eius maeror longus est; qui non vincit luctum patientia.

III. Ludovici Imper. restitutio. Tandem filii Imperatoris ac proceres Imperii inter se animi ac consiliis dissidere coeperunt. Ac primus Drogo Episcopus Mediomatricum auctor fuit Pipino ac Ludovico fratribus, ut patris ex carcere liberandi curam susciperent. Deinde et Germani hanc suo Imperatori factam iniuriam cum aequis animis ferre non possent, arma corripuerunt, et Lotharium coegerunt, coniunctis viribus cum Pipino, Augustum patrem exercitui et fratribus restitueret. Sed quem prae pudore Lotharius reddere non potuit, reliquit restituendum. Ipse interim in Burgundiam profectus, ut vires colligeret. Itaque Ludovicus sollenni ritu expiatrionis peracto, imperio est restitutus A. C. 834, magna cum omnium exclamatione et laetitia. Aventin. lib. 4. Annal. Sigon. lib. 4. de reg. Ital. Aimoin.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. LUDOVICI erga filios, et ceteros rebelles Clementia. Cum Ludovicus Imp. esset restitutus, Ludovicus et Pipinus (qui A. C. 838, relicto filio Pipino, mortuus est) filii ad parentem venerunt: quos pater singulari indulgentia leniter verbis castigatos in gratiam recepit; sed inconsiderate magis, quam provide factum hoc fuisse, eventuus docuit. Siquidem intempestiva misericordia, et ipsi Imperatori perniciosa, et Rei publicae periculosa fuit. Deinde adducta est Ludovico uxor ex Italia: interim tamen lotharius parentem et i psos fideles armis persecutus est, et Cabillonem urbem, quaeipsi portas clauserat, occupavit: quem vicissim parens armis petivit, et eo tandem redegit, ut supplex veniam peteret, qui tantum duriusculis verbis acceptus a Patre in gratiam receptus, et in Italiam dimissus est. Parens tamen in Alpibus praesidium posuit, ne se invito eas transcenderet. Ludovicus ignovit etiam aliis, tum Episcopis tum Laicis, qui malis consiliis silios eius corruperant. Proinde et Theodulpho Episcopo Autelianensi veniam dedit, qui Lothario auctor fuit persequendi patris, et propterea in carcerem coniectus erat. Is Gandavi, cum festo die Palmarum, quo supplicationes fiebant, hymnum a se compositum, GLORIA, LAUSET HONOR TIBI SIT, REX CHRISTE REDEMTOR, suavi voce caneret,


page 836, image: s0908

adeo praetereuntem Imperatorem et plebem dulcedine carminis commovit, ut statim eum liberandum censuerit Ludovicus. Aimoin. Trith.

II. IOVITHAE astutia, et Ludivici regni inter fratres divisio, unde novum dissidium ortum. Ludovicus post tot labores et molestias exantlatas genio indulgere, liberiusque vivere coepit: interim Iuditha coniux eius ab exilio revocata, pristinoque hovori restituta, suum agerengotium coepit, et conciliatis sibi Palatinorum animis obtinuit, ut filio suo Carolo iure proprio Burgundia, Rhetia et Suevia cederent. Sed enim ne consilii ratio manifesta subito esset. Iuditha precibus impetravit, ut in casum mortis Ludovici filius eius CAROLUS Lothario commendaretur, ut eum in sui clintelam susciperet; idque Lotharius sanctae se recepit facturum. Iudithae enim cautio eo spectabat, ut sine ullo impedimento filio suo augustalis dignitas conferri posset. Ideoque simulavit bonum affectum, et dislumulavit offensum animum. Illa quippe sagaci ingenio mulier et sapientissima fuit, quae suis blanditiis oblimare potuit os Lotharii. Itaque Iuditha non contenta priori conditione, ipsum protsus imperium filio Carolo parare variis artibusinstituit, obtinuitque apud Ludovicum maritum (qui nihil, quod petebat, ei denegavit) ut inter Lotharium et Carolum imperium divideretur, Alteram igitur partem a Mosa versus Austrum Lotharius, alteram vero Carolus accepit, ac Boioaria filio Imperatoris Ludovico relicta est. Sed haec divisio novas ex citavit discordias. Ludovicus enim filius Imp. cum pati non posset, suum regnum adeo angustis limitibus a parente definitum, cum CAROLUS, qui tamen minimus fratrum erat, in amplissimum collocatus esset regnum, exercitum clam comparavit, et quae cis Rhenum erant, suae ditionis facere conatus est. Parens de his certior factus, quamquam et hiems erat, et catarrhis plurimis obnoxius ipse decumberet, cum Pascha peregisset Aquisgrani A. C. 840, cum exercitu in Thuringiam properavit, et Ludovicum filium fugavit. Et hac occasione simultates inter fratres oxortae sunt, quae diu perdurarunt, et familiae augustae, adeoque ipsi Reipbul. perniciem magnam attulerunt: de quibus infra dicturi sumus.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Ludovicus in cura propagandi Christianisimi valde sollicitus fuit, optimi patris imitator: ut Crantzius testatur, in libro 1. Metropol. Itaque instituit, nec servi DEI ulli humanae servituti subiecti essent, et ut unaquaque Ecclesiae suos proventus haberet, unde sacerdotes viverent, ne bob inopiam rerum cultum divinum desererent, neve ob necessitatem quaestui sese dederent.

II. A. C. 816. Ludovicus Comitia egit Aquisgrani, in quibus reformationem Cleri, et institutiones Canonicae professionis, seu regnlam Clericorum conscripsit et ordinavit. Hist. Magdeb. cent. 9. cap. 2.

III. A. C. 817. Ludovicus Aquisgrani iterum Comitia indixit: convocatis quibusdam Abbatibus, 80 capita ordinavit, quibus Monachi in toto imperio quoad victum et cultum regerentur: quorum exemplaria descripta fuerunt, et in omnia monasteria missa. Annal. Francorum.

IV. Anno C. 819. Ludovicus Imperat. in conventu Ingelheimensi leges nomine Procerum promulgavia, tam de clericis, quam de laicis, Constitut. Imper.

V. Anno c. 822. Ludovicus Imperator Coenobium Corbeiae in Saxonia ad formam Corbeiae in Gallia aedificavit, ibique bonas artes doceri iussit; ex qua Schola multi viri docti prodierunt. Aimon.

VI. Addoctus est ad Imperatorem Ludovicum Presbyter quidam, homo Graecus, Georgius nomine, qui, se Organon pneumaticum ad Graecorum rationem fabricare posse, professus est: qui benigne a Ludovico susceptus stipendium annuum accepit, et primum Organum Aquisgrani instituit. Idem.

VII. A. C. 832. Hamburgi Archlepiscopatus institutus a Ludovico Imperat. cui subiecti Dani, Suevi, Sclavi: et primus Archiepiscopus ordinatus est ANSGARIUS, in sollenni conventu multorum Episcoporum.

VIII. Anno C. 834, Monasterium Frauwenmünster ad sinstram Limagi situm, ex illustribus Principum et Comitum familiis, a Ludovico Imp. fundatum est. Annal.

IX. A. C. 838, iubente Ludovico Imperatore, celebrata est Synodus: in qua renovati sunt Canones, quales Episcopi et Presbyteri esse debeant. Deinde quae illos scire et facere oporteat. Tertio quae Episcopi et Abbates in gubernatione suorum agere debeant. Quarto quae ad Imperatoriis officium pertineant, in iuvanda gubernatione Ecclesiae, et recte administranda Republica. Histor. magd. cent. 9. cap. 9.

CAPUT III. DE EGRESSV.

ANte mortem Ludovici Pii cometae, Eclipses, et alia portenta contigerunt; et inter alia


page 837, image: s0909

Stella crinita in signo Virginis cum omnium admiratione effulsit: qua visa Ludovicus exterritus, quod triste sibi vitaeque suae aliquid portendere iudicabat, id sacris precibus et piis largitionibus expiavit. Non multo post, Sole prodigiose obscurato, tantam ex ea re animo contraxit tristitiam, ut in perniciosum morbum inciderit. Qua re animadversa, Wormatia, ubi conventum instituerat, ad Insulam Moguntiae proximam se devehi iussit: ac cum morbus ingravesceret, omnibus simul omnia condonavit, et restamentum fecit; in quo regnum liberis ita divisit, ut LOTHARIUS esset Imperator; reliqui autem fratres, ut regnum feudi loco a Lothario haberent, et Pipinus nepos Neustriam occuparet; sed parente mortuo id abrogatum est. Cum itaque Ludovicus Imperat. se ac Rem publ. Deo commendasset, filissque concordiae inter se colendae auctor et suasor fuisset, Kalend. Iulii 840, aetatis 64, cum imperasset annos 26, mens. 5, piacide diem suum obiit, et inhac voce Germanica defecit, auß, auß! quasi diceret, iam ex omnibus malis liberatus, quem fortuna tot casibus exagitarat, aeternam habiturus sum requiem. Sepultus est in urbe Metensi prope Hildegardini matrem. Martian. Contract. Sigon. de reg. Ital. Mut. lib. 10. fol. 88. reb. Germ. Recte Epictetus dixit: In morte esse securitatem. Tunc enim pax DEI servis, tunc libera et tranquilla quies contingit, quando de istis mundi turbinibus extracti, sedis et securitatis aeternae portum petimus, quando exstincta hac morte ad immortalitatem venimus. Cypr. in tract. de morte. etc.

Genealogie CAROLINGORUM usque ad Saxonum Imperium.

Carolus magnus —– uxor Hildegardis.

Carolus Rex Franciae in Germania ante patrem defunctus.

Pipinus Rex Italiae.

Bernhardus Rex Italiae.

Ludovicus I, cognomento Pius, Imp. Huius uxores fuere Irmingardis, et Iuditha ex

IRMINGARDE nati sunt

Lotharius, I, Imper.

Ludovicus II, primo Rex Italiae, postea Imperator.

Lotharius, Rex Lotharingiae.

Carolus, Rex Burgundiae.

Pipinus, Rex Aquitaniae.

Pipinus, Rex Aquitaniae.

Ludovic. Germanicus Rex Franconiae et Bavariae.

Corolomannus, Rex Bavar. et Italiae.

Arnulphus Imper.

Ludovicus IV, Imperator.

Arnulphus cogn. Malus. Unde Duces Bavariae et palatinr ad Rhenum descendunt.

Ludovicus, Rex Germaniae.

Hugo, Rex Italiae.

Carolus III. cogn. Crassus Imper.

IUDITHA, natus Carolus III, cognomento Calvus, primo Rex Galliae, post Imperator.

Ludovic. III, cogn. Balbus, primo Rex Galliae, post Imperator.

Ludovicus, Neustriae Dominus.

Corolomannus, Rex Galliae.

Ludovicus inutilis Rex Galliae.

Carolus Simplex, Rex Galliae.

Ludov. Transmarinus, Rex Galliae.

Lotharius, Rex Galhae.

Ludovicus, qui mortuus est A. C. 987. Hic fuit ultimus Rex Galliae ex Carolingorum progenie, quae ab anno 751 regnum Galliae tenuerat annis 237.

Carolus Dux Lotharingiae.

Carolus, Rex Aquitaniae.

Carolomannus, ferocissimus monachus,


page 838, image: s0910

III. IMPERATOR GERM. LOTHARIUS I.

CAPUT. I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER fuit LUDOVICUS I, cognomento PIUS, cuius ille filius primogenitus fuit.

II. MATER dicta fuit IRMINGARDIS, quae fuit prior coniux LUDOVICI PRIMI: sicut in praecedenti historia diximus.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

I. UXOR eius dicta fuit IRMINGARDIS, Hugonis Comitis filia, quam Ludovicus Pius pater, A. C. 821, ei matrimonio iunxit.

II. LIBERI. Ex hac uxore LOTHARIUS tres suscepit filios: 1. LUDOVICUM, qui ipsi in imperio successit; 2. LOTHARIUM; 3. CAROLUM. Philipp. in Chron.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

1. A. C. 817. Pater cum fecit Regem Italiae, et socium Imperii.

2. Postea anno fere Christi 823, a parente in Italiam missus, ad inspiciendas res Longobardorum, et ad eas diiudicandas: quod cum celeriter fecisset, rogatus a Pontifice Paschali, ut Romam visere vellet; quo cum in Paschate venisset, Imperator ibi a Pontifice Paschali coronatus et inauguratus est. Aimoinus.

3. Cum LUDOVICUS pater esset moriturus, testamentum fecit, in quo liberis regnum ita divisit, ut LOTHARIUS PRIMUS, primogenitus filius, esset Imperator; reliqui autem fratres regnum ut feudum a Lothario haberent. LOTHARIUS igitur, patre exstincto, imperium iure successionis et nominationis occupavit. Sed divisione parentis Ludovici contentus Lotharius, regna omnia solus sibi vendicavit: ex quo atrox bellum inter fratres natum est: et tandem post atrocia certamina inter eos convenit, ut LOTHARIUS cum imperatoria dignitate Italiam et Lotharingiam, sic ab eius nomine dictam, LUDOVICUS Germaniam, unde Germanicus dictus, et CAROLUS cxognomento CALVUS Galliam regeret.

II. Imperii administratio.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum interum cum frantribus.

Exstincto Ludovico Pio, inter filios eius civile bellum exarsit, funestum admodum et curuentum; quo videtur tota concidisse Francorum potentia. Nam in primo conflictu ex utraque parte ultra centena milia virorum cecidisse perhibentur. Tria autem circa hoc bellum sunt notanda: I. ORTUS. II. PROGRESSUS. III. EGRISSUS.

I. ORTUS.

I. Lotharii ambitio. Lotharius A. C. 841. Ludovici Pii patris morte in italia nuntiata, subito in Franciam se recepit, ac magno Procerum consensu regnum Franciae, Imperiumque, solus inivit, et populorum rebus consulere summa cura instituit. Quia autem maximus stirpis esset, Augustusque a parente destinatus, ad se omnia revocabat, et fratres eo redire volebat, ut Ludovicus Bavaria, et Carolus Aquitantia, beneficio ipsius et concessione, contenti, a reliquo imperio abstinerent, et ipsi tamquam Imperatori parerent.

II. FRATRUM indignatio. Sed haec Lotharii sententia ac postulatio animos fratrum plane ab ipso abalienavit. Ipsi namque indigne ferebant, se a iusta hereditate excludi, et Lotharium solum omnia regna sibi vendicare. Et quoniam nullum sibi subsidium relinqui nisi in armis vident, bello rem decernere decreverunt, atque Pipinum defuncti Pipini filium in suas partes adducunt, multosque alios sibi ex media nobilitate Franciae adsciscunt, sive facti aequitate, sive rerum novarum cupid itate permotos. Nec minore studio ius suum Lotharius tueri paravit.

II. PROGRESSUS.

PRIMAPUGNA. Cum Lotharius nullas concordiae conditiones, ut vel tantillum de imperio cederet, accipere vellet, fratres coniunctis armis bellum ei intulerunt, et ad Fontanedum vicum Altissiodonensem in Gallia Lugdunensi praelio victum profligarunt, caede miserabili facta, et exercitu Lotharii pene ad internectionem caeso. Pugnatum est A. C. 841, septimo Kalend. Iulii, et ultra centum hominum milia in hac pugna cecidisse Historici tradunt. Et quamquam victoria fuit penes Ludovicum et Carolum; tamen adeo vires Francorum


page 839, image: s0911

concisae sunt, ut, qui aliis terrori fuerant, vix iam sui regni fines tueri possent.

ALTERA PUGNA, A. C. 842. LOTHARIUS Imper. reparato exercitu iterum in Germaniam venit: cui fratres Ludovicus et Carolus cum exercitu occurrerunt, et ad Argentoratum praelio commisso, eum in fugam coniecerunt die 16 Martii, eoque fugato, Galliam et Germaniam ex consilio Episcoporum, excluso Lothario, inter se diviserunt.

III. EGRESSUS.

PACIFICATIO. LOTHARIUS bis exercitu amisso, ac desperatis rebus omnibus, anicis et proccribus intercedentibus, tandem cristas demisit, et concessit, ut divisio Imperii institueretur. Qua de re legatos ad fratres misit qui peterent oblivionem offensarum et parcem, et sibi aequam hereditatis portionem darent: Fratres, re deliberata, pacis et concordiae causa nihil denegarunt. Certi ergo sequestres pacis, numero centum et viginti, ex toto regno electi sunt, et certa iuris iurandi forma obstricti, ut Imperium aequis portionibus in tres aequales partes dividerent. Cum ergo Proceres Imperii regnum fratribus magis secundum genus, quam secundum Leges deberi existimarent, divisionem Imperii admiserunt. Proinde Carolo a mari Britannico usque ad Mosam concessa sunt omnia. Ludovico quaecumque in Germania ultra Rhenum continebantur. Lothario Belgica, quae Austrasia dicebatur, cum Burgundia, Italia item et titulus Imperatoris, relinquebatur. Pipino Aquitania dabatur. Et hanc divisionem, fide iurisiurandi publica interposita, ratam firmamque fratres habuerunt, et exinde Carolus Regis Franciae titulum sibi adscivit, Ludovicus Germaniae, (qui primum ab eo est usurpatus:) Lotharius Franciae et Italiae: Pipinus Aquitaniae: et hisce peractis, quisque in regnum suum se contulit. Facta est divisio Salfeldiae, quod oppidum est prope Coloniam Agrippinam, quod Philippus Rex Galliae donavit Episcopo Coloniensi, anno 1204. Annal. Franc. Annal. Fuld Aventin. Lib. 4, Annal Boioar. Philippus in Chronic

II. Bella externa.

Distractis ad hunc modum et occupatis civili bello fratribus, peregrinae gentes his occasionibus usae, sese rurus ex omni parte commoverunt, Nam

1. In Saxonia servile bellum excitatum est.

2. Normanni classe littus Gallicum depopulari sunt.

3. Nec Bohemi, Sorabi, et Marcomanni ab ortu et meridie sibi in his occasionibus defuerunt. Neque irruptionum et dilacerationum finis fuit usque ad gubernationem Saxonum, ex qua gente rursus excitavit DEUS praestantes Principes ad instaurationem Imperii pene eversi. Et quia contra dictas gentes Ludovicus Rex Germaniae, huius Lotharii Imper. frater, bella gessit, infra in Appendice modo citati Regis de his dicturi sumus.

II. ACTATOGATA.

I. LOTHARIUS, quod intellexisset, Romanos, incitantibus Pontificibus, seu taedio praesnetis Imperii, seu libertatis studio, propendere ad Imperatores Graecos, et consilia clandestina agitare de reddenda illis urbe Roma cum Imperio, profectus est Romam A. C. 854: Et supplicio sumpto de auctoribus huius consilii, mutavit Magistratus, et pacta vetera, de potestate Imperatoris in confitmando Pontifice Romano, renovata, maiore severitate astrinxit et sancivit. Philip. in Chronicis.

II. LOTHARIUS ex italia reversus, quum regno novo Austrasiae, quae pars erat Franciae, constituendo se tradidisset, atque eam pro Austrasia Lotharing iam a suo nomine appellasset, ne Italia interim sine Rege esset. Ludovicum secundum, filium suum natu maximum, regem Italiae constituit, atque Imperii sibi consortem (patrem avumque imitatus) adiunxit. Annal. Franc.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

LOTHARIUS in religione orthodoxus fuisse ab Historicis traditur. pauca acta, quae sub eo in Ecclesia contigerunt, subiciemus.

I. GREGORIO IV. Pontifice Romano mortuo, in electione novi Pontificis schisma ortum, et Iohannes Diaconus occupavit Lateranum; sed relictus tandem a turba, destitit ab incepto, et electus anno Christi 844, die 10 Febr. SERGIUS II, qui sedit annos 3. et mens. 2. Profunda, inquit Anastasius, nix cecidit electionis die. Lotharius Imperator hat Romanorum in electione Pontificis praecipitatione motus, misit filium Ludovicum Romam, et simul Drogonem Patruum, Episcopum Metensem, qui testarentur Pontifici, eum in omnibus Imperatori esse subiectum, nec absque eius consensu eligi, aut consecrari posse; et proinde a Romanis, et Pontifice, fidelitatis iuramentum exigant. Quo facto, Sergius in Pontificatu est confirmatus. Hic Sergius nobilis quidem Romanus fuit, sed detestabili nominie appellatus Os porci. Itaque nomen mutavit, et SERGIUS II. dici voluit. Id exemplum posteri ipsius imitati sunt,


page 840, image: s0912

licet non aequam mutandi nominis rationem haberent; tamen sponte multi ea nomina, quae in baptismo acceperant, mutarunt: quem morem hodie Pontifices Romani servant. Sigebert. Martin. Polonus, Platina.

II. SERGIUS Papa cum sedisset annos tres et mensem unum, obiit A. C. 847, die 12 April. Cui successit eodem die LEO IV. huius nominis, patria Romanus. Eum sine consensu Imperatoris Romani consecxrare non ausi sunt: ideoque in mensem Iunium consecratio dilata est. Anastas. Hic Leo Lothario Imper. scripsit. in c. 9. dist. 69. De capitulis vel praeceptis imperialibus vestris, vestrorumque Pontificum praedecessorum irrefragabiliter custodiendis et conservandis, quantum valuimus et valemus Christo propitio, nunc et in aev um nos conservaturos modis omnibus profitemur.

III. LOTHARIO imperante, LEONI IV. Iohannem Octavum, qui femina fuerit, successisse, et duobus annis, et mensibus duobus sedisse scribitur. Hanc feminam dicunt proprio nomine fuisse dictam GILBERTAM, natam ex matre scorto, et patre sacrifico Moguntiae, mentitamque sexum masculinum, coenobio Fuldensi nomen dedisse, indeque se cum amatore suo ex Germania in Graeciam Athenas contulisse, ad discendas bonas artes et Graecam linguam, indeque, cum ibi egregie in literis profecisset, iamque disputando valeret, Romam venisse publice docuisse, et tandem, cum omnium benevolentiam sibi coneliasset, ex cleri et plebis suffragio, Imperatoris eciam consensu, papam electam, et Iohannem VIII. nominatam esse. Cum autem haec GILBERTA (lohannes Octavus appellata) occulte cum Cardinale quodam scortaretur, tandem impraegnata; uteri quidem onus, quantum potuit, celavit. Cum autem ex Vaticano in ptocessione sollenni Lateranensem Basilicam inviseret, inter Neronis Colossum, et Clementis fanum, obortis repente partus doloribus, puerum enixa, et eo loco defuncta est. Haec meretrix Reges inauguravit, Episcopos et Abbates ordinavit, et alia Pontificia munera exsecuta est annis duobus et mensibus 2. Marianus Scotus. Sigebert, Platina, Balaeus, Radusphus, Volaterranus, Histor. Magdeb. cent. 9. cap. 10. Martini Chronicon. Ph. Bergomas. Chron. Hirsav. et ceter.

Prodigia.

I. A. C. 847. Ingens terraemotus Itlaiam concussit, maxime circa Beneventum: quo Isernia urbs tota corruit, et ingens multitudo hominum periit, una cum Eposcopo. Chron. Cass.

II. Anno C. 851. tanta fuit annonae caritas et fames per totiam Germaniam, ut filii et parentes belluino quodam furore sese mutuo devorarint. Annal. Fuld. Chron. Funccii fol. 133. Vincent. lib. 25. cap. 30.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

LOTHARIUS Imper. A. C. 855. hereditarium filiorum dissidium veritus, convocatis Optimatibus, regna sua inter eos divisit, ac Ludovico natu maximo cum Imperatoris dignitate, dedit regnum Longobardorum, una cum Provincia in Gallia: Lothario Lotharingiam, et reliquam partem Galliae, quam possidebat: carolo vero Burgundiam. Et quae in hac partitione Ludovico attibuta fuerunt, regnum Orientale: quae Carolo, occidentale regnum dicta fuerunt: Ut ab Imperio, quod Lotharius retinuit, discernerentur. Ea vero pars Germaniae, quae utrique regno interiecta, utrumque ceu limes dirimeret, a Lotharii nomine tum primum Lotharingiae cognomen acquisivit Annal. Fuld, Chron. Philip. Sigonius.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Cum hoc modo regna avita Lotharius inter filios divisisset, mox attonsa coma, Imperio sponte deposito, (non quidem difficultate Imperii victus, ut quidem Diocletiantus Imper. fecit, privatam qui vitam, Imperio deposito, eligens, exemplo dictoque suo testatus est, nihil esse difficilius bono Principe: sed conscientia consiliorum malorum actus) coenobium Prumiense apud Treviros est ingressus, et Monachus factus: ubi 3 Calend. Octob. A. C. 855 e vivis excessit, cum post mortem patris Imperio praefuisset annis 15. Annal. Fuld. Chron. Philippi, Chron. Funccii fol. 132.

AXIOMA.

Numquam impietas erga parentes impunita mansit: quos poena non invenit in hac vita, eos tamen conscientiae stimulus male agitavit: alii vero poenam luentes documento fuere hominibus, sanctum esse parentis nomen, et ius oboedientiae erga illos minime violandum.

Exemplum hoc loco habemus in Lothario Imper. qui dolore de patrato in patrem facinore, et sensu irae divinae, ut paenitentiam posset agere, Monachus factus; quam vis Monachatus legitimum paenitentiam agendi medium non sit.


page 841, image: s0913

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Ludovicus Lotharii Imper. filius natu maximus patri in Imperio successit: de quo in historia sequenti.

II. Carolus non diu post patrem superstes fuit. Philipp. in Chronico.

III. Lotharius, Rex Lotharingiae, Teutbergam in uxorem duxit, sororem Hugoberti Abbatis, quem ducatui ad montem Iuram et Coccias alpes praefecit. Cum vero amore Waldradae flagraret, persuasit Gunthario Archiepiscopo Colonienti, se pertaesum coniugis Teutbergae: si ab ea separari posset, se Guntharii sororem uxorem ducturum. Ideo Guntharius, assumpto Trevirensi Episcopo, causam divortii finxerunt incestum, quasi Teutberga cum fratre suo Hugoberto incestum commississet; et divortium approbarunt. Inde Synodum indixerunt Aquisgrani A. C. 862. die 29 Aprilis, ubi lothario permissum, ut aliam coniugem duceret, qui repudiata uxore, sororem Guntharii Waldradam sibi matrimonio iunxit. Teutberga contra conquesta est de hac re apud Pontificem Romannum: Ideo Legati Pontificis missi sunt in Galliam, qui Synodo adessent, et Waldradae causam diiudicarent. Quare anno sequenti Synodus Metensis celebrata est mense Iunio, in praesentia Legatorum Pontificis: ubi Lotharius professus est, se nihil egisse, nisi ex praescripto suorum Episcoporum. Episcopi etiam, quae Lotharius egisset, recte facta esse asseruerunt; idque scripto defenderunt. Sed Fapa improbavit hanc Synodum, et Archiepiscopos, Coloniensem ac Trevirensem, ab Episcopatu deiecit, et cos excommunicavit; reliquos Episcopos in gratiam recepit, cum paenitentiam egissent. tandem Papa, ut Lotharii Regis causam recte diiudicaret, A. C. 864. omnes Episcopos Galliae Romam convocavit; sed hi sibi metuentes a Pontifice, causas cur venire non possent, excogitarunt. Anno igitur sequente Arsenium Episcopum in Galliam misit in causa Regis Lotharii: qui Synodum convocavit, ubi praesens fuit Lotharius. Hic discutitur causa, et Lotharium iniuste egisse decernitur. Iubet igitur Lotharium alterutrum ex duobus eligere, aut recipere Teuthergam coniugem, aut Walradam a se pellere. Lotharius in anguistiis constitutus, Teutbergam quidem recepit; sed non diu eam in matrimonio retinuit, illecebris Waldradae seductus. Fratres Teuthergae bellum intulerunt Lothario, sed caesi sunt Tandem Lotharius sui purgandi causa Romam venit A. C. 868. mense Iulio: ubi audita causa iuravit, se, ex quo iussus fuerat, Waldradam reicere, et Teutbergam recipere, cum Waldrada commercivum non habuisse, nec in posterum habere vellet: et ad restificandum, et probandum bandum factum, sacra Synaxi usus est, addita horribili exsecratione. Qui fit? Egressus urbe Lotharius die 8 Augusti Placentiam vemit: ubi hora diei nona peste correptus est, et sequentu die, hora secunda, exspiravit. Aulicorum vero, qui uns sacra cena usi fuerant, nullus per dimidium annum in vita mansit, Regino lib. 2. Sigebert. Crusius part. 2. l. 2. Annal. Fuld.

IV. IMPERATOR GERM. LUDOVICUS II.

I. ORTUS.

I. PATER fuit Imper. LOTHARIUS I.

II. MATER dicta fuit HIRMINGARDIS, quae fuit Comitis Hugonis filia. Ex hisce parentibus natus est Ludovicus anno Chri sti 829.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius fuit LVITGARDA Eticonis Welphi filia, qui filius fuit Welphi primi Comitis, seu Ducis Sueviae in Altorf, cuius frater Hinricus ab Imperatore impetravit partem Bavariae. Ex hac filiam suscepit Ludovicus Hermingardin, quam, ipso defuncto, Carolus Calvus despondit Bosoni Duci, viro strenuo, quem et ipse Italiae praefecit. Ex hac Hermingarde Bosonis suscepit filium Ludovicum Regem Italiae, quem Berengarius Veronae excaecavit. Philip. in Chron. Pantaleon.

II. ACTA POLITICA.

I. Regni occupatio.

Supra diximus, quod Ludovicus a patre successor im Imperio, et Rex Italiae sit designatus. Ipse igitur statim, postquam pater Imperio sese abdicaverat, et monasterio se incluserat, (qui non multo tempore post vitam cum morte commutavit) Imperium suscepit A. C. 855, et imperavit annos 19. et aliquot menses.

II. Imperii administratio.

I. ACTATOGATA.

I. Hic Imperator imperium summa cum laude administravit. Siquidem pietate, comitate, ac


page 842, image: s0914

beneficentia excellebat, sumplicitatis, candidae amans erat, tum literis etiam apprime eruditus, divinis pariter et humanis, ingenii dexteritate, et consiliorum celeritate, valebat, nec quicquam absque consilio et ratione summa suscipiebat.

II. Cum hic laudatissimus Princeps a patre cum magno exercitu mitteretur in italiam, SER GIUS Papa adventu eius territus, ob viam ei processit, illum consueto honore excepit, exqueo eo quaesivit, cur tam valido exercitu ad urbem Romam accederet, defensionis, an offensionis ergo? Tunc Ludovicus hoc laudabile responsum dedit: Officium se facturum boni Principis, et vestigia maiorum suorum secuturum. Henricus Mutius lib. 11. fol. 89.

III. LUDOVICUS Imper. pacis ac iustitiae fuit amantissimus, qui ipse praesens iudiciis praesedit, et magna diligentia ius dicere solitus fuit. Ideoque in summis Rei publicae perturbationibus, et a Saracenis, sedes in Campania habentibus, divina prosperante gratia, tranquillum habuit Imperium.

IV. Ludovicus fuit au) porkh\s2, h. e. contentus sua sorte, se intra fines Imperii Italici continuit, patruis suis regna libere relinquens.

V. LOTHARII defuncti, (Lotharii I. Imperat.) filii Regis Lotharingiae, ditiones Ludovicus Rex Germaniae et Carolus Rex Franciae diviserunt, excluso fratre Lotharii, Ludovico II. nempe Imper. Qui sane eius rei causa legatos, intercedente etiam Pontifice Romano, ad patruos misit, sed nihil aequi bonique obitinuit. Ius enim erat in manibus. Laudatur autem modestia Ludovici Secundi, quod hanc maximam iniuriam aequo animo ferre maluit, quam intestinum bellum movere, cum pernicie totius Rei publ. Christianae; maxime cum Saraceni in Italia foede grassarentur.

VI. LUDOVICUS Imper. singulare exemplum Clementiae posteris admirandae reliquit. Adalgiso commiserat ducatum Beneventaum. Is novas res molitus, ad Saracenorum Ducem se recepit, et tamen Ludovicus deprencanti non modo culpam remisit, sed etiam pristinae dignitati eum restituit. Verum Adalgiscus a perfidiae crimine quiescere non potuit, et rursus Imperator ab eo est circum ventus: de quo statim pluribus dicemus.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum contra Saracenos.

Varia bella Ludovicus II. cum Saracenis gessit. Nam cum illi Iraliam crudeliter vastarent, ingentes et validas undique peditatus, equitatusque copias congregavit, et cum exercitu circa annum Christi 866. in Italiam descendit: Contra Saracenos fortiter ac feliciter pugnavit, eosque, fratris sui CAROLI auxilio, ex agro Beneventano expulit.

II. Contra Normannos.

Non tantum Saracenos expulit Italia Ludovicus; sed etiam Franciam a Normannorum direptionibus vindicavit, eamque contra eorum irruptiones praesidiis firmavit.

III. Contra Adalgisum seditionsum.

Cum Ludovicus II. Imp. Saracenos ex agro Beneventano expulisset, eiusque exercitus magna ex parte peste et aliis morbis esset absumptus, defensionem Beneventi commendavit Adalgiso, Longobardo, Salerni Principi, qui Imperatore absente Graecorum promissis illectus, descivit ad Graecos cum omnibus Samnii, Campaniae et Lucaniae oppidis. Hanc perfidiam Ludovicus ulturus, cum valido exercitu in italiam rediit, oppida, quae defecerant, recepit: Capuam vero, quae repugnabat, obsidione trium mensium spatio ad deditionem, ut et Adalgisum manus dare, et in deditionem venire adegit. Sed astute ab eo circum ventus est Imperator. Nam persuasit Ludovico, ut milites, ad salutandos penates, cum tranquilla essent omnia, dimitteret. Quibus dimissis Ludovicum coegit iurare, se numquam Beneventi fines intraturum, neque huius iniuriae vindictam aliquando exacturum. Hanc rem indignam Lydovicus II. aequo quidem animo tulit, consilium tamen Pontificis Romani super ea re quaesivit: qui indicto Concilio, deliberationem, auditis Patrum sententiis, instituit: An, quod metu mortis Imperator perterrefictus iurasset, ratum habendum esset? et quas poenas Adalgisus luere deberet? In eam omnes sententiam iverunt, ut, qui hostili et perfido animo adversus Imperatorem egisset, hostis esset Imperii declarandus, et bello in ordinem redigendus. Sacramentum autem non esse, quod adversus Republ. suscipieretur, nec Ludovico obesse debere, quod salutis conservandae causa iurasset. Atque ita Ludovicus sacramento, quo se obstrinexerat, absolutus est. Ideo Adalgisus in Insulam Corcyram se recepit, ibique delituit, donec sequentis Pontificis intercessione in gratiam receptus est. Sigon. lib. 5. de Reg. It al. Regino lib. 20. Zonar. Tom. 111. Philipp. in chronic.

III. ACTAECCLESIASTICA.

I. LUDOVICUS pius et religiosissimus Imperator fuit, et in propaganda vera religione valde sollicitus. Nam in ea ab ineunte aetate fideliter fuit


page 843, image: s0915

institutus; in qua etiam ad extremum usque vitae halitum constans permansit.

II. LEO IV Imperatori Ludovico se subiecit, ab eo petiit iudices, et eorum sententiae se pariturum promisit. c. Nos si. caus. 2. q. 7. Nos si incompetenter aliquid egimus, et subditis iustae legis tramitem non conservavimus, vestro ac missorum vestrorum cuncta volumus emendare iudicio, etc. Excipit Bellarm. lib. 2. de R. Pont. cap. 29. resp. 6. Leonem se subiecisse iduicio Imperaterus discretivo, non coactivo. Sed verba intelligenda sunt cum effectu. Quorsum enim Legatos ab Imperatore peteret, si cognitionem duntaxat, non autem definitionem et exsecutionem illi tribueret? Adde, quod verba ista Leonis contrarium manifeste restentur. Omnia, inquit, negotia ita eorum legitimo terminentur examine, quatenus in posterum nihil sit, quod ab eis indiscussum vel indefinitum remaneat. Ubi discussionem et definitionem coniungit.

Populi conversi.

I. Scitharum sive Russorum classis ad Taurum montem Constantinopolim invasit A. C. 860. Sed tandem re infecta discedere coacta. At vero cum hoc modo multos transfugas et captivos secum abducerent, ex captivis postea religionem Christianam edocti sunt, et paucis post annis Russorum gens baptizata est. Cedrenus.

II. A. C. 865. Mirabili occasione Bulgares ad Christi agnitionem pervenerunt. Cum enim soror Principis Bulgariae captiva detineretur Constantinopoli, erudienda in fide Christiana, doctoribus Ecclesiae tradita, et baptizata est. Quae cum ad fratrem suum, Principem Bulgariae, redisset, saepe in colloquiis privatis commendavit fratri Religionem Christianam. Frater vero ipsius (sororis) dicta, tamquam amiles fabulas, contempsit: donec Dominus DEUS eius ditionem graviter peste et flamma alligeret. Quibus malis, cum nullum remedium humanum inveniretur, tandem Princeps ille ad Christum (quem antea contempserat) confugit precibus: cumque levamen malorum fentiret, ad Christum conversus et baptizatus est. vehementer autem illi restiterunt Sacerdotes et Magistri Religionis Ethnicae, et vulgi seditionem adversus Principem Bulgarorum concitarunt. Princeps autem ille, auxilio DEI munitus, hostium impetus sustinet: iisque caesis, victoriam reportat: et suis persuadet, ut Christi fidem recipiant. Zonar. tom. 3. Vincent. Spec. cap. 38. Cent. 9. cap. 2.

III. CAGANUS Hunnorum et Avarium Rex, infelici bello cum Bavaris implicitus, cum Bomiorum copiis imparem se videret, deditionem cum suis facere coactus est: et institutus in religione Christiana, baptizatus, Theodorique nomen consecutus est. Aventinus, Histor. Magdeburg. cent. 3. cap. 2.

III. EGRESSUS.

Cum Ludovicus imperium bene, et summa cum laude annos 19, et menses 10 administrasset, nullo herede masculo relicto, Mediolani diem suum obiit A. C. 875, et in aede Ambrosiana cum ingenti hominum luctus sepultus est. Onuphr. Frising. Chron. Philippi.

Prodigia.

I. A. C. 859. saevissima hiems fuit, adeo ut mare Adriaticum glacie concresceret, et pedibus Venetias ingredi liceret. Annales Fuld.

II. A. C. 860, die 23 Maii in festo ascensionis Christi terrae motus Constantinopolin ita afflixit, ut muri deicerentur. Cedrenus.

III. A. C. 873. Locustae Gallias depopulatae sunt. Deformes fuerunt adspectu, sena alarum regiminae habuerunt, pedes sex, dentes lapide duriores, ore lato, intestino distento: Duces suos praemittebant, loca visuros et metaturos venienti multitudini. Hae unius diei et noctis spatio omnia viridia in herbis et arboribus vastarunt; cum pervenissent ad Britannicum mare, vento demersae sunt. Aimoin. Annal. Fuld. Chron. Funccii.

IV. Paulo ante mortem Ludovici Cometa exarsit, quem omnes cum admiratione adspexerunt, et in Italia A. C. 874 sanguine de caelo pluit. Pantaleon. Chron. Funcii fol. 134.

V. IMPERATOR GERM. CAROLUS II, Cognomento CALVUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER fuit LUDOVICUS I, cognomento PIUS.

II. MATER fuit IUDITHA, posterior Ludovici Pii coniux; sicut in historia ipsius diximus.

II. Appellatio.

I. NOMEN fuit CAROLUS.

II. COGNOMEN fuit CALVUS, a capitis calvitie sic dictus.


page 844, image: s0916

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

I. UXORES. Duas habuit uxores.

PRIOR dicta HERMINTRUDIS: sed unde fuerit oriunda, nulla ab Historicis sit mentio.

POSTERIOR (quam aliqui priorem fuisse tradunt) fuit RICHILDIS, soror Bosonis, cui Carlus Calvus Hermingardin Ludovici secundi Imp. defuncti filiam in matrimonium collocavit, ac Provincia donatum Regem appellavit.

II. LIBERI.

I. Ex uxore Hermintrude quatuor suscepit filios, quorum nomina haec fuisse ab Historicis traduntur:

1. LUDOVICUS III, cognomento Balbus, qui titulum Imperatoris consecutus est, opera et studio Ioannis Pontificis Romani: de quo in sequenti historia dicturi sumus.

2. LOTHARIUS, quem immatura mors praeripuit, neque virtutibus neque vitiis nobilem.

3. CAROLUS, qui iam Rex Aquitaniae erat destinatus. Sed hunc ferocem iuvenem Albinus athleta in lucta humi prostratum, ignarus quisnam esset, ita atllixit, perfractodorso, ut mox exspirarit.

4. CAROLOMANNUS. Huic pater sacris initiato, sacerdotiisque locupletato, coniurationem in se facere conanti, sacrorum gradu deiecto, veniam impertivit: iactantemque mox, se propterea sacris amotum ut regni potens esset, tandem oculis privavit, et in vincula coniecit.

II. Ex uxore RICHILDE duos suscepit liberos, qui non diu in vivis superstites fuere. Tradunt etiam Historici, Carolum Calvum quoque siliam habuisse nomine IUDITHAM: sed an eam ex Hermintrude, an vero ex Richilde susceperit, non exacte annotatum est. Hanc filiam Carolus II. Edeluslfo Anglorum Regi nuptum dederat. Eam, mortuo marito, ad patrem revertentem Balduinus Arduennae saltuarius intercepit, excellentisque ac nobilissimaeformae amore captus, et ipse pulcherrimus, nec ignobilis, volentem an invitam, certe non consulto CALVO, toro sibi iunxit. Annal. Franc. Sigon. de reg. Ital. Chron. Philipp. Regino lib. 2. Sigebert.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Violenter et dolose CALVUS imperium occupavit. Ludovico enim secundo sine masculo herede defuncto, quam primum de Imperatoris Germanici fratris sui obitu cognovisset, exercitu comparato transiit Italiam, ut imperium Germanis ereprum transferret ad Francos. Qua re animadversa, Ludovicus Germanicus, ne sibi quoque defuisse videretur, Carolum, postea Crassum dictum, et Carolomannum, filios suos, magno cum exercitu misit, ut Italiae aditu eum prohiberent: quibus Carolus Calvus obviam profectus humaniter cos excepit, plurimos thesauros ipsis obtulit, promisitque se nihil amplius tentaturum, sed omnia Ludovici iudicio permissurum: atque ita filios Ludovici Regis Germaniae elusit: quid ad patrem redierunt. Carolus Calvus ergo Italiae populos in sua verba iurare fecit, Romamque progressus mense Decembri, in Natalitiis Christi Imperator proclamatus est. Sigon. lib. 5. dereg. Ital. Chron. Philippi.

II. Imperii administratio.

Nihil memoratu dignum tum in regno, tum in imperio gessit Carolus Calvus. Ac avarus, crudelis, et ambitiosus, superbus, et minax potius, quam fortis fuisse dicitur. Sequuntur igitur in ordine, 1. Acta Sagata. 2. Acta Ecclesiastica.

I. ACTASAGATA.

I. Bellum contra Britones.

I. Cum Britones Ligerim transirent, et Francorum sines crudelissime ferro et igne vastarent, CAROLUS, ut eos compesceret, magnum exercitum contraxit, et in ipsam Britanniam movit: sed turpissime continuo biduo victus, et tertio die clam castris egressus, fuga salutem quaesivit. Britones, spolitatis castris, multa praeda ditati sunt. Regino.

II. CAROLUS (tunc temporis Rex Galliae) cum Britones compescere non posset, ut corum incursiones coerceret, ROBERTUM Saxoniae Principem, de regno Galliae bene meritum, fecit Ducem regionum inter Ligerim et Sequanam: qui industria sua illas terras feliciter defendit. Idem.

II. Contra Pipinum et Carolum Reges Aquitaniae.

I. CAROLUS cum Aquitaniam eiusque partem occupare conaretur, PIPINUS, etsi adolescens, fortiter ipsum repulit, et acie vicit: in quo praelio multi Abbates et nobiles exparte Caroli ceciderunt. Annal. Fuld.

II. Tandem Carolus patrueles suos Reges Aquitaniae Pipinum et Carolum, quod totum Galliae regnum turbarent, per Duces suos cepit, et detonsos monasterio inclusit; Pipinum Suessione, et


page 845, image: s0917

Carolum Corbeiae; et Aquitanos invitos sibi subiecit. Annal. Fuld.

III. Contra Normannos.

I. Ann. C. 845. NORMANNI in Galliae regnum impetum fecerunt, et per Sequanam fluvium usque ad Parisios grassati sunt. CAROLUS Rex viribus impar, et a militibus imparatus, multa pecunia pacem redemit: qua re non tam aversa est Normannorum avaritia, quam allecta, cum viderent Regem et subditos imbelles, et regiones illas affluentes opibus. Iam aversi in Frisiam abeunt, et Hamburgum destruunt, et multum damni vicinis regionibus inferunt. Annal. Fuld.

II. A. C. 850. Normanni Duce Godefrido regnum Caroli iterum depraedantur, et Lutetiam usque adscendunt. Carolus Rex, impar tantis hostibus, petit a Lothario fratre auxilia; quae cum morarentur, sibi ipsi consulit, et Normannos istos in regnum recipit, quae regio postea Normannia dicta est. Ibid.

III. Normanni tandem A. C. 854, cum Galliam 20 fere annis vastassent, intestinis discordiis in Daniam revocati a suis, Gallias relinquunt: ubi se reliquorum dissensionibus immiscentes, adeo sese invicem attriverunt, ut de regia stirpe vix unicus puer superstes esset. Ibidem.

IV. A. C. 867. Normanni iterum in Gallias irruperunt, et fines Nannetum, Turonum, Pictonum populati sunt. Quibus Dux Aquitaniae Ranulphus, et Robertus fortissimus Procerum, Comes Andium, a proceribus Saxonum oriundus, Saxonum etiam a Calvo mercede conductorum auxiliis subnixus, obviam venerunt. Eius virtus, nobilitasque, et praeclara facinora parum profuere. Collatis signis in prima acie pugnantes occubuere, ceteri amissis Ducibus ad internecionem deleti. Andegavum victores hostes occuparunt. Britannorum rex Salomon (qui patri Herispero successerat) Francis Andegavumque obsidentibus auxilium contra hostes tulit. Clausi dederunt Calvo ex praeda ingentem vim auri: atque ita fide accepta, discessere. Abeuntibus etiam forum rerum venalium datum, miaora Francorum Rege animo concipiente. Regino. Annal. Franc.

V. A. C. 876, Rollo Danus cum Normannis suis in Galliam irruit, die 17 Novemb. et Carolum Imper. in tantas angustias redegit, ut ipsi Normanniam concederet, cum urbibus Rothomago et aliis. Hic Rollo postea baptizatus est, et Robertus appellatus. Ab hoc descendunt Reges Angliae hodierni, ut Rogerius scribit.

IV. Pellum contra Patrueles.

A. C. 876. Caroli Imper. frater Ludovicus Rex Germaniae vitam cum morte commutavit. Carolus, audita fratris morte, ut, ex clusis filiis eius, regnum Germanicum occuparet, primum Aquisgranum occupavit. Ludovicus patruelis, qui ex tribus fratribus medius erat, et periculo proximus, deprecatus est Carolum ne pergeret, pacemque petivit. Callide Carolus, suspendens responsionem de pace, struebat insidias Ludovico, quibus incautum opprimeret. Sed cum insidiis proditis Ludovicus periculum cognovisset, cum co congressus ad Andernacum, exigua militum manu magnum Caroli exercitum vicit, fugavit, et in castris Caroli omni eius thesauro potitus est: fugientem insecutus per Lotharingiam desertam a Francis, recuperavit amissa. Ita poenas dedit Carolus et iniustae avaritiae atque ambitionis, et moti belli non necessarii. Dimicatum est inter eos 7 Octobris, anno, ut supra. Richildis uxor Caroli, quae secuta erat maritum ad bellum, in fuga ex terrore peperit. Paulo post proelium advenerunt et reliqui fratres, qui gratulati sunt fratri ob victoriam, et amicitiam fidelitatemque invicem contra hostes iurarunt. Statim Carolomannus, assumpto fratre Carolo, cum exercitu Italiam invasit; cui Imperator occursurus, ad Veronam oppressus, et in fugam coniectus, aegre evasit. Annal. Fuld. Aimoin. Chron. Philippi.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Carolus Calvus in religione orthodoxus, Princeps literarum amantissimus, et fautor eruditorum fuisse traditur.

II. Carolus Arabum libros curavit in linguam latinam transferri. Aimoin.

III. A. C. 845, in Gallia convocavit Synodum, in qua deliberatum est de Episcopo Rhemensi ordinando, vi Episcopatus post depositum Ebbonem decennio vacaverat: et tandem electus est HINCMARUS, vir eruditus, et Carolo familiaris. Frossard.

IV. A. C. 853. Carolus Suessione in Gallia Synodum celebrari iussit, ubi multi convenerunt Episcopi. In hoc Concilio Carolus decrevit, ut legati mitterentur, qui inspicerent res Ecclesiasticas, et iuberent instaurari loca sacra, et coenobia a Normannis eversa. Tomi Concil.

V. A. C. 855. Synodus celebrata Valentina a Caroli Calvo, inqua Gode scalci Scori errores de praedestinatione damnati sunt, et prohibitae monomachiae, veritatis inquirendae causa inter Francos olim institutae. Tomi Concil.


page 846, image: s0918

VI. A. C. 874. Normanni Andegavensem urbem occupant, sedesque ibi figunt, et inde reliquam Galliam vastant. Carolus urbem diu obsedit; sed tandem sumpta a Normannis pecunia obsidionem solvit, et ut Normanni religionem Christianam discerent, persuadet. Aimoin.

CAPUT III. DE EGRESSV.

SUpra diximus, quod Carolus Calvus bellum moverit contra patrueles, sed infliciter pugnaverit. Cum igitur post cladem acceptam ad colloquium Pontificis, Ticini habitum, venisset, Carolomannus patruelis, ductis in Italiam copiis, illud perturbavit. Et Carolus haud confidens Italis, cum per Alpes regredi vellet in Galliam, repentina febris illum invasit. Qua re permotus, SEDECHIAM Iudaeum, medicum (quem mire diligebat, cuique nimium fidei habebat) sibi adhibuit, atque ex eius sententia praesentis remedii gratia pulverem quendam veneno infectum hausit, et inde Cinisium montem adscendere coepit. Ubi vero locum, qui Brios dicitur, venit, ingravescente morbi magnitudine, et veneni saevitie conflictatus, coniugem Richildem, quae apud Mauriennam erat, accivit, atque in eius complexu post undecimum diem, quo venenum hauserat, die 6 Octobr. anno C. 877, animam efflavit, cum post parentem regnasset annos 37, imperasset annos duos. Sigon. de reg. Ital. Onuphr. Contract. Regin. Marian. Schaff.

USUS.

Cavendi sunt Iudaei. Quia sunt Christianorum hostes infensissimi. Et mirum, quod cum talis perfidiae Iudaicae aliquot exstent exempla, nihilominus non modo homines plebeii, sedetiam Principes et Reges Iudaeis (odio Christi et Christianorum flagrantibus) vitam suam credant.

APPENDIX de LUDOVICO REGE GERMANIAE.

QUia LUDOVICUS Rex Germaniae LOTHARIO I. LUDOVICO II. et CAROLO CALVO Impp. fuit su/gxronos et multas res notatu dignissimas gessit, nos in unum quasi fasciculum eius historiam (quam alii Historici sparsim tractant) redigmus, ut w(s2 en suno/fei cius res gestae cognosci possint.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER fuit LUDOVICUS I. Imper. cognomento PIUS.

II. MATER fuit IRMINGARDIS, filia Ingrami Ducis Saxoniae, quae fuit prior Ludovici Pii coniunx, et mortua est A. C. 818, die 3 Octobris.

Fratres Ludovici fuere, (nempe ex Irmingarde, nam Ludovicus Pius statim sequenti post eius discessum anno, sibi matrimonio iunxit IUDITHAM, ex qua natus Carolus Calvus) LOTHARIUS et PIPINUS, quorum ille fuit natu minimus.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius dicta fuit HEMMA, natione Hispana, ex qua suscepit filios tres; 1. CAROLOMANNUM, 2. LUDOVICUM, 3. CAROLUM LUM cognomento CRASSVAM, qui postea Imperator factus, et unicam filiam, nomine LUDGARDAM, quae vitam caelibem egit in monasterio virginum ad Chiminum lacum Noricorum. Chron. Philippi.

II. ACTA POLITICA.

I. Regni occupatio.

I. Pater cum fecit Regem Bavariae anno Christi 817.

2. Cum Lotharius post mortem parentis occupato imperio iure successionis et nominationis omnia solus sibi vendicaret, et reliquos fratres co adigere vellet, ut Ludovicus Bavaria, Carolus Aquitania, beneficio suo et concessione contenti, a reliquo imperio abstinerent, sibique tamquam Imperatori parerent: Fratres indigne ferentes, se a iusta hereditate excludi, coniunctis armis bellum Lothario intulerunt, illumque duobus proeliis (uti supra dictum) vicerunt et profligarunt. Quare Lotharius bello fractus, pacis conditiones cum fratribus inire, regnumque cum iis aequali parte sortiri coactus est. In illa divisione Ludovico Germania (unde Germanicus dictus) cessit, cui annos circiter 33 praefuit.


page 847, image: s0919

II. Imperii administratio.

I. ACTATOGATA.

I. LUDOVICUS Rex Germaniae Erfurdiae conventum habuit A. C. 852. in quo constituit, ne praefectus in sua ipsius praefectura alterutriparti litigantium patrocinetur. Annal. Fuld.

II. Cum Lotharius Rex Lotharingiae LOTHARII I. Imp. filius diem suum obiisset, Carolus Calvus morte Lotharii audita, hereditatem eius invasit. Sed Ludovicus statim de occupata Lotharingia Legatos ad Carolum fratrem misit. Carolus qui tum potentiam fratris Ludovici metuebat, partem Lotharingiae Ludovico permisit. Quam ob causam convenerunt Flandersheimii in Belgio, regnumque Lotharingiae inter se diviserunt, et Ludovico accessit Trevirum, Utrechtum, Strasburgum, Metis, etc. Carolo veroaccessit Lugdunum et Frisiae tertia pars. Annal. Fuld. Const. Imper.

III. LUDOVICUS Carolomanno filio primogenito propter industriam quaedam seorsim tribuerat, ideo Ludovicus et Carolus fratres patri rebellant. Pater vero omni arte eos fovet, neregnum intestinis discordiis labefactaretur. Ipsis igitur etiam quaedam munuscula tribuit. Biennium fere post Ludovicus Rex comitia agit Francofurti A. C. 873. die 26 Ianuarii: ibi Carolus minimus filius, cum struxisset parenti insidias, mente movertur, et adeo insanire incipit, ut vix a sex alidis militibus teneri posset. Sanitati postea restitutus confessus est, quid conatus fuisset: hortatusque est fratres, ne unquam tale quid in parentem audeant. Annal. Fuld.

II. Cum LUDOVICUS II, Lotharii primi Imp. filius, Imperii gubernacula suscepisset, Ludovicus Rex Germaniae coram Legatis Pontisicis restituit ei Lotharingiae parsem, quae sibi obenerat, et iussit subditos ipsi (Ludovico II. Imp.) iurare fidelitatem. Aimoin.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum contra Parentem.

Supra in historia Ludovici Pii diximus, quod ille, postquam Imperio restitutus, regnum inter filios diviserit, et quidem huic Ludovico Bavariam, reliquum regnum in duas partes divisum Lothario et Carolo cog. Calvo, filiis, tradiderit. LUDOVICUS igitur cum pati non posset, suum regnum adeo angustis limitibus a parente desinitum, cum CAROLUS (qui tamen minimus fratrum erat) sibi praeferretur, et in amplissimum regnum esset collocatus, ex ercitum comparavit, et quae cis Rhenum sunt, suo regno subicere conatus est. Parens vero de his certior factus, exercitum in Thuringiam eduxit, et LUDOVICUM filium praelio victum fugavit, et non diu post vitam cum morte commutavit.

II. Contra Vandalos.

A. C. 844. LUDOVICUS Rex Germaniae Abodritos Vandalos rebellantes vicit, Regem novum occidit, et totam regionem sibi subiecit. Cum vero multis annis elapsis Vanali iterum se Regi Ludovico opponerent, Rexeorum vires adeo artrivit, ut omisso bello postea longo tempore pacistuduerint. Annal. Fuld.

III. Contra Sorabos.

Cum Sorabi A. C. 851. tumultuarentur, et Francorum finibus essent molesti, Ludovicus Rex per Thuringiam infines corum cum exercitu profectus, multis eos damnis affecit, et fame magis quam ferro domavit. Et postea contra cos continenter bella gessit Ludovicus, semperque felici victoria usus est. Ibid.

IV. Contra Bobemos.

I. Anno C. 848. Ludovicus Rex contra Bohemos profectus est: quo bello ita cos afflixit, ut legatos de pace mitterent. Annal. Fuldenses.

II. Cum Bohemi non multo post iterum tumultuarentur, Ludovicus Rex contra cos cum exercitu profectus A. C. 856, illos in deditionem acdepit. Ibidem.

III. A. C. 872. Ludovicus Bohemis bellum intulit quatuor exercitibus. Sed primus exercitus, quod de Duce creando dissentiret, susus sugatusque est. Alter vero exercitus cladem regerit; et reliqui etiam exercitusrem ex sententia gesserunt. Cumque, non longo tempore interiecto, Bohemi Regi rursus se poponerent, adeo vires corum attrivit, ut postea diu pacem coluerint. Annal. Fuld.

V. Contra Sclavos.

I. A. C. 855. Ludovicus Rex contra Sclavos exercitum eduxit: et quidem Duces corundem, cum se munitionibus tenerent, aggressus non est; magnas tamen ubique praedas egit, et in regnum rediit: Sclavi hisce cladibus irritati, Danubium transgressi, cladem, quantum potuerunt, regerunt. Annal. Fuld.


page 848, image: s0920

II. Anno Christi 858. Ludovicus Rex filium Carolomannum cum exercitu contra Sclavos misit: qui cum feliciter rem gessisset, domum rediit. Ibid.

III. A. C. 864. Ludovicus Rex iterum contra Sclavos profectus, ultra Danubium exercitum duxit, REgemque corum Rasticen in eas angustias adegit, ut obsides daret: inde Ludovicus in Germaniam reversus est. Ibid.

IV. A. C. 869. Sclavi Bavariam vastant multipliciter: quibus Ludovicus opponit praesidia: At illi inde deflectentes cum Sorabis Thuringiam aggrediuntur. Ludovicus igitur filium Carolomannum contra cos misit, qui exercitu Sclavos invasit, felici successeu contra cos pugnavit, spolliisque dives cum exercitu reversus est. Aimoin.

V. A. C. 870. Carolomannus iterum contra Sclavos perrexit, Zuendeboldum nepotem Rastici Sclavi in deditionem accepit, eumque carceri inclusit. Sequenti tamen anno datis obsidibus in regnum remisit. Zuendeboldus vero cum in regnum rediiset, fide rupta, ut ignominiam carceris ulcisceretur, exercitum Carolomanni securum et inopinantem invasit; Duces cepit, et milites fere omnes ad internecionem ceccidit. Carolomannus, ut suos liberaret, omnes Sclavorum obsides reddere coactus est. Annal. Fuld.

VI. A. C. 874. Sclavi iterum Ludovico Regi bellum moverunt: quibus Ludovicus occurrens ingenti praelio cos fudit, eorumque vires adeo attrivit, ut longo tempore paci studuerint Ibidem.

VI. Contra Carolum fratrem.

Defuncto Ludovico II. Imp. contentio exorta inter Ludovicum Germanicum et Carolum Calvum de regno Italiae occupando: ea spe tamen, ut qui armis Italiam occupasset, ea potiretur. Itaque Carolus Calvus Rex Franciae, itineribus quam potuit celerrimis, copias suas in Italiam ducit, ne scilicet inutili cunctatione agendi tempora consultando consumeret. Contra Ludovicus Germanicus, serius de hisce rebus certior factus, Carolum, postea Crassum dictum, et Carolomannum, filios suos, magno cum exercitu ad intercludendum ei iter missit. Sed hi blando a Carolo persuasi sermone exercitum dimiserunt, et ad patrem redierunt. Ludovicus igitur Rex, cum silii ita essent decepti, exercitu ingenti collecto Galliam invasit, eamque sibi subiecit. Hincmarus contra Episcopus Rhemensis omnes Episcopos Galliae exhortatus est, ut essent Carolo fideles. Nihilominus tamen magnam partem Galliae Ludovicus occupavit. Verum cum postea a statibus regni Gallici exoraretur, ut sibi parceret, nec stultitiam fratris in subditis ulcisceretur, Ludovicus ex Gallia recessit, et paucos post menses diem suum obiit. Aimoin.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. LUDOVICUS pius et religiosissimus Rex fuit, et veram religionem propagare summopere studuit.

II. Sclavi a Ludovico Germaniae Rege ad religionem Christianam conversi sunt A. C. 862, per Cyrillum et Merodium, qui Ecclesiarum Episcopatum erexerunt in oppido Vilegradensi. Unde vocati a Romano Pontisice, et correpti, cur sacra celebrarent lingua Sclavonica, responderunt: Quia scriptum est: Omnis Spiritus laudet Dominum. Psal. 150. V. ult. Belaeus. Chron. Funccii sol. 134.

Usus Elencticus.

Hinc patet gravissime errare Pontisicios, qui sacra in lingua latina Laicis ignota peragunt, in lingua latina cantant, baptismum administrant, etc. Nam si omnis spiritus laudare debet Dominum, ergo in LINGVA SVA, h. e. idiomate sibi nativo et proprio. Quia in lingua ignota nemo DEUM recte laudare potest. Alias namque daret sine mente sonum. Et similis esset aeri sonanti et cymbalo tinnienti. uti D. Paulus ait 1 Cor. 13. Huc pertinet elegans locus ex Epist. 1. ad Cor. c. 14. v. 8. Si incertam vocem tubadederit, quis apparabitur ad bellum? v. 9. Sic et vos, per linguam nisi signisicantem sermonem dederitis, quomodo intelligetur, quod dicitur? Eritis enim in aerem loquentes. V. 11. Si nesciero vim vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus: et qui loquitur, apud me barbarus. v. 16. Si benedixeris spiritu, is qui implet locum indocti, quomodo dicturus est Amen ad tuam gratiarum actionem? Quandoquidem quid dicas, nescit.

III. A. C. 866. Bulgari legatum miserunt ad Ludovicum Regem Germaniae de contionatoribus mittendis ad propagandam religionem Christianam in Bulgaria: Ideo Ludovicus sequenti anno in Bulgariam contionatores misit; sed ibi tum invenerunt Episcopos a Pontifice missos, ideo hi in Germaniam redierunt. Annal. Fudl.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

ANno Christi 875, die 6 Iunii, Cometa apparuit, plus iusto scintillans, et longas comas proiciens, qui mortem Ludovici praetendisse videtur.


page 849, image: s0921

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Supra diximus, Ludovicum expeditionem suscepisse in Galliam: Inde autem reversus diem suum obiit Francofurti ad Moenum, A. C. 876, die 28 Augusti, anno aetatis 76, cum regnasset post patrem ann. 36. et 2. mens. Annal. Fuld. Philip. in Chron.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Sepultura. LUDOVICUS Rex Laureaci in agro Vangionum a silio Ludovico sepultus est. Ibidem.

II. 'Filiorum in Imperio successie. Successerunt in Imperio filii tres: Carolomannus, qui obtinuit Bavariam, Bohemiam, Moraviam, Austriam, Carinthiam: Ludovicus, qui obtinuit Belgium, Hassiam, Saxoniam totam, Thuringiam, Sorabos: Carolus Crassus, qui habuit Suevidam, Alsatiam, Lotharingiam. Iam quoque paucis subiungemus, quamdiu hitres fratres post parentem regnaverint.

1. CAROLOMANNUS Anno C. 879. paralysi correprus est, et usum loquendi amisit. Quapropteripse regnum ita deposuit, ut Carolo fratri Italiam, et Imperium traderet; Ludovico vero alteri fratri Bavariam, et Arnulpho filio Austriam, et Carinthiam. Et cum per totum annum paralyticus iacuisset, mortuus est A. C. 880, die 22 Martii, cum regnasset anos tantum tres. Annal. Fuld. Chron. Philippi.

2. LUDOVICUS coniugem habuit LUDGARDAM, ex qua suscepit filium Hugonem, qui cum pater Ludovicus A. C. 880, mense Martio, Normannos ad Schaldim fluvium vinceret, 5000 occisis, in eo praelio cecidit. Decessit autem Ludovicus A. C. 882, duodecimo Calend. Febr. cum triduo ante Cometa cum prolixa cauda exarsisset. Sepultus est Laureaci prope patrem, cum regnasset annos 6. Siggebert. Philip. in Chron.

3. Ad tertium Ludovici Germanici filium Carolum cognomento Crassum post Ludovicum Balbum tandem Imperium pervenit; de quo infra pluribus dicturi sumus.

VI. IMPERATOR GERM. LUDOVICUS III. BALBUS.

CAPUT I. DE ORTV.

Generatio.

I. PATER fuit CAROLUS CALVUS, Rex Galliae, postea Imperator.

II. MATER fuit HERMINTRUDA.

II. Appellatio.

I. NOMEN fuit LUDOVICUS, huius nominis tertius.

II. Cognomento dictus fuit BALBUS, quod linguae impeditioris et tardioris esset. Cuspinianus.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXORES habuit duas.

PRIOR fuit ANSGAR'DA nobilis femina, ex qua duos suscepit filios, LUDOVI CUM et CAROLOMANNUM. Quia vero hanc inscio patre matrimonio sibi iunxerat, tandem eam repudiare, et insuper iuramento confirmare a patre coactus est, quod eam numquam in thalamum reducturus esset; uti testatur Regino lib. 2.

Posterior dicta fuit ADELHEIDA, quam pater Carolus Calvus post repudiatam Ansgardam illi despondit. Hanc Ludovicus, cum decessit, gravidam reliquit: quae paulo postenixa peperit CAROLUM cognomento Simplicem, Regem Franciae. Philip. in Chron.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Ludovicus Balbus opera et studio Ioannis Pontif. Romani titulum Imperii consecutus est. Mortuo enim Carolo Calvo, et proceribus Romanis ad Carolum cognomento Crassum, qui cum fratre Carolomanno Italiam receperat, inclinantibus, Pontifice Ioanne refragnte, qui magis favebat Francis, Pontifex per seditionem captus est: Sed amicorum opera liberatus profugit in Franciam ad Ludovicum Regem: a quo cum esset humaniter exceptus, vicissim cum Imperatoris titulo remuneratus est, A. C. 878. mense Septembri, sollenni iureiurando adactum, se Eccelesiam, dum viveret, ab hostium et maximie insidelium oppressionibus defensurum. Sigon. lib. de reg. Ital. Engatius. Chron. Funccii fol. 275. Chron. Philippi.

II. Imperii administratio.

Quia dignitas arte confecta Balbo non fuit diuturna, (quippe tantum annum unum, et paucos menses Imperio praefuit,) pauca sunt, quae in Imperio memoratu digna gessit. Celebratur tamen simplicitatis, iustitiae, moderationis ac pietatis


page 850, image: s0922

nomine. Paci quoque sic studuit, ut ea nihil haberet prius aut potius. Idcirco patrueles suos Ludovicum et Carolum Crassum sibi conciliavit, et conveniens cum Ludovico apud Mursam A. C. 878. Ca'end. Novemb. pacem cum eis ita firmavit: Sicut inter patremmeum Carolum, et patrem vestrum Ludovicum regnum Lotharii divisum fuit, volumus ut ita ratum sit. De regno vero quod Ludovicus Imper in Italia habuit, quia nondumeius aliqua divisio inita est, quocumque modo illud tenet, ita teneat, donec convenienter ex communi amicorum consilio, quodaequius melius ve fuerit visum, statuamus. Interim amicitiam inter nos colamus, et contra Normannos (qui tum incursiones in Germaniam faciebant) alter alteri sit auxilio. Aimoin. Sigon. lib. 5. de reg. Ital.

CAP. III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. ANte mortem Ludovici Eclipsis Solis accidit A. C. 878. die 29 Octob. hora diei nona, quae tanta fuit, ut stellae apparuerint. Regino lib. 2. Sigebert. Castritius lib. 1. cap. 54.

II. Laudabile fuit institutum Ludovici Balbi Imper., quod paulo ante mortem, ut occasionem discordiae inter filios praecaveret, legatos cum corona, ense et reliquo ornatu regio ad Ludovicum filium in Galliam miserit, eumque Regem Franciae creari iusserit. Sigonius.

III. Cum Ludo vicus in morbu letalem incidisset, ac is quottidie ingravesceret (veneno enim infectus dicebatur) et uxor Adelheida gravida esset, spe ventris tutorem reliquit Odonem, Roberti Andegavensium Ducis filium. P. Aemyl.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

LUDOVICUS haec cum peregisset, et adornaret expeditionem contra Bernhardum, Marchionem Italiae, Compendii A. C. 879. 10 Aprilis, in Parasceve vesperi diem suum obiit, cum imperasset annum 1. mens. 6. dies 5. Chron. Philip. Schaff. Contract. Ursp.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Postmultas Procerum dissensiones, variosque tumultus, Ludovicus et Carolomannus, Balbi silii, Reges ab Episcopis consecrati sunt, regnumque administrarunt annos sex: Qui et Bosonem, ad spirantem ad regnum, represserunt, et Normannos ad Ligerim fluvium magnopraelio vicerunt: sed neuter diusuperstes fuit. Nam

1. LUDOVICUS, in venatione se oblectaturus, casu vulneratus est. Dum enim aprum inteificere tentar, a satellite, qui auxilium ferre volebat, in tibia vulneratur, ex quo vulnere die septimo moritur, A. C. 882. cum fere annos 4. regnasset. P. Aemyl. Chron. Philip. Musius lib. 11. fol. 96.

2. CAROLOMANNUS in equo ludibundus, dum refugientem domum puellam insequitur, impetu equi intra humile ostium illatus, corporis compagem solvit A. C. 885, cum post parentem regnasset annos sex. Succedit ipsi filius Ludovicus, qui, quod nihil ageret, nomen Ignavi accepit; Abduxit tamen hic monialem excoenobio, sibique connubio iunxit. Supererat adhuc frater Carolomanni, Carolus Simplex, puer sex annorum, qui suam portionem regni habebat, ciius tutor a proceribus regni constituitur Otto Comes Andegavensis Saxonicae nationis. Ibid. Aimoin.

II. Eodem anno, quo Ludovicus Balbus decessit, Normanni memorabili praelio Saxones vicerunt. Illi enim post Ludovicum Germaniae Regem defunctum (qui continenter contra cos bella gesserat, quemque metuerant) expeditonem in Germaniam susceperunt, quibus se opposuerunt (dum filii Ludovici albi in aliis rebus occupati essent) Saxonum Duces BRUNO et TANQUARDUS, aliique. Pugna accidit Calend. August. A. C. 879. prope Lunaeburgum, ubi Saxones victi multitudine hostium, internecione occisi sunt. Cum Ducibus perierunt simul 12 Comites, et 12 Episcopi. Annal. Fuld.

VII. IMPERATOR GERM. CAROLUS III. cognomento CRASSUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PROAVUS fuit CAROLUS MAGNUS.

II. Avus fuit LUDOVICUS I, cognomento PIUS.

III. PATER fuit LUDOVICUS, Rex Germaniae.

IV. MATER fuit HEMMA, nobilibus parentibus ex Hispania oriunda, quae pia multisque virtutibus praedita feminafuit.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus fuit CAROLUS, huius nominis TERTIUS.


page 851, image: s0923

II. Cognomento DICTUS crassus, a corporis scilicet habitudine.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius fuit Richardis, Scotorum Regis filia; ex qua, cum eam intactam reliquit, nullos procreavit liberos. Hanc autem Carolus Crassus ob conceptam falso de adulterio suspicionem repudiavit, cum per novennium eim in connubio habuisset. Illa deinde sacrarum Virginum coetui se dicavit, pieque in co admodum, et diu vixit. P. Aemyl. Sigon. Chron. Philipp.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Defuncto Ludovico Balbo, Carolomannus, Ludovici Regis Germaniae filius, haeres erat imperii. Sed quia paralysi correptus fuerat, et usum loquendi amiserat, CAROLO fratri Italiam et Imperium tradidit. CAROLUS igitur magnis itineribus in Italiam venit, regnumque occupavit. Boso autem (quem Carolus Calvus Ducem provinciae crearat) res novas moliri coepit, Burgundiam occupavit, et contemptis prae se Ludovici Balbi filiis, regem Franciae se creari fecit. Adversus hunc Bosonem Carolus Crassus sub praetextu auxilii ferendi Balbi filiis copaias suas in Franciam duxit, et devicto Bosone Gallos in sua verba iurare fecit. Et mox in Italiam reversus, a Iohanne Pontifice Romano coronam imperii accepit A. C. 880, in festo Nativitatis Christi, cum iam biennium fere Romano imperio praefuisset. Defuncto mox fratre suo Ludovico regno quoque Germaniae pottus est. Aimoin. Egnat. Chron. Funccii fol. 135.

I. ACTA TOG ATA.

II. Imperii administratio.

Carolus Crassus initio bene imperium administravit, eique omnia prospere successerunt. Verum cum tot regnorum Dominus, quaesitis artibus, factus esset; interim non magnam tuendi imperii rationem habuit, nimium confisus rebus scundis, suorumque consiliis., Unde eius auctoritas paulatim imminuta est, in Procerum odium incurrit, et tandem ab imperio deiectus est: sicut in c. 3. dicemus.

II. ACTA SGATA.

I. Bellum contra Bosonem.

A. C. 880. Carolus Crassus exercitum contra Bosonem, qui se ipsium Regem creaverat, eduxit, illumque Italia expulit. Aimoin.

II. Bellum contra Saracenos.

Eodem tempore Carolus a Pontifice contra Saracenos omnia praedae habentes, in Italiam evocatus est, qui cos tota Italia paucis diebus pepulit, illamque in deditionem suam accepit. Aimoin. Chren. Philipp.

III. Bellum contra Normannos.

Carolus Crassus, pacata Italia in Galliam adversus Normannos profectus, sed non eadem felicitate res gessit. Normanni enim, adiunctis Danis, Ambianorum, Attrebatum, Cameracensium, Morinorum, Menaliorum, Brabantinorumque fines populati, Leodium, Traiectum, Tungros, Coloniam. Treviros, Aquisgranum, aliasque urbes diripuerunt, caedeque facta incendiis vastarunt. Cum latius vagarentur, in Mediomatricibus CRASSUS eis occurrit A. C. 882. Postquam autem ingentes subortae essent tempestates, et grandine ingenti castra Caroli turbata essent, Normannis pacem obtulit, et ex hostibus non modo socios amicosque, sed et affines fecit, data Godesrido Regi in matrimonium Lotharii defuncti Regis Galliae filia, adiuncta dotis loco Frisia. Sed ne tunc quidem cessantibus Normannis, verum Rollone Duce Neustriam antiquitus dictam invadentibus, Carolus tandem anno C. 887. ita cum hostibus pepigit, ut foedere facto et societate inita, tradiderit eis partem Neustriae, quae ab Epta flumine ad Britones terminatur, et oceano Gallico clauditur, cuius regni caput est Rotomagum. Ab his novis colonis Normannia dici coepit, quae antea dicta fuit Neustria. Tunc quidem Normanni quieverunt; sed alii hac luculenta promotione illecti, finibus suis egressi, idem sequentibus annis tentarunt. Regino, Philip. in Chron. et alii.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Laudatur in hoc Principe religionis studium, et in literatos benevolentia, quos ad scribendum adhortari solitus est, inter quos Almannum, qui, ad imitationem Threnorum Ieremiae, clamitatem Germaniae et Galliae, a Normannis illatam, scripto deploravit, et Utilonem Mathematicum magnifecit. Egnatius, Victor. P. Aemyl.


page 852, image: s0924

II. Memorabile est et hoc institutum Caroli Crassi, quod primus ille annos Christi omnibus epistolis, libellis, et diplomatibus addi iusserit. Et hanc eius constitutionem posteri usu receperunt, et etiamnum nos sequimur. Aventinus.

III. Cum Normanni numeroso exercitu in Gallias essent progressi, Carolus Crassus pacem cis obtulit hac conditione, ut Christianam sidem colerent, et a vastationibus abstinerent. Statim igitur Goldefridus Rex Normannorum, et Rex Danorum Sigefridus, fidem Christi susceperunt, et baptizati sunt. Annal. Fuld. Histor. Magdeburg. cent. 9. c. 2.

CAPUT III. DE EGRESSV.

CAROLUS CRASSUS, cum ob adversos in bello casus, et iniquas cum hostibus pactiones, in odium, et contemptum apud Proceres venisset, morboque fractus, mente non constaret, nec corpore valeret, ipsi Imperium abrogarunt, et in eius locum Arnulphum Ducem Austriae et Carinthiae surrogarunt A. C. 887, mense Novembr. Quapropter ab omnibus desertus, inops consilii rerumque omnium, ad extremam egestatem redactus, stipemque ab Amulpho petere coactus est. Tandem ex maerore animi post sex hebdomadas remotionis ab Imperio Ann. C. 888, idib. Ianuarii, in pago quodam Sueviae diem suum obiit, anno imperii 8, mens. 7. Regino, Philippus in Chronicis.

OBSERVATIONES.

In hac porro relatione sunt advertenda tria.

I. Trium Imperatorum braxubio/ths2 sive vitae brevitas. Nam teritum hunc Imperatorem intra annos quatuor Occidentis imperium habuit. Quae tam crebrae mutationes, praeterquam quod hostium vicinorum, et Pontificum Romanorum audaciam et potentiam, vulgique licentiam confirmarunt, Imperium etiam ipsum ceu enervatum graviter afflixerunt, et commntatis animis, studiis ac moribus vulgi, sicut fieri in mutationibus solet, perturbationes ac distractiones pepererunt magnas. Non enim fiunt tales mutationes sine magnis calamitatibus publicis et privatis, sicut verissime dixit Xenophon: *pa=sai metabolai\ politeiw=n qanathfo/roi. h. e. Omnes mutationes mortiferae suzt rebus publicis. Nec minus incommodi est in gubernatorum crebra mutatione, quam si formae politiarum, legum et gubernationis innoventur, sicut vulgo dicitur: Novus Rex, nova lex. quod non tam de scripta lege, quam de Principum moribus intelligatur, qui saepe efficacius movent animos subditorum, quam leges ipsae. Sicut Oseae 4. v. 9. dicitur: Qualis populus, talis Sacerdos. et Claudianus inquit:

— — Non sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, ut vita regentum.

Proverb. 28. v. 2. Inter poenas peccatorum generis humani recensentur crebrae mutationes Principum, ut nulli diu regnent, vel, ut multi discordes regnent, et alii alios pellant. Propter delicta terrae cito alii post alios fiunt Principes, et propter virum prudentem et intelligentem durabilius est Imperium. Apud Pausaniam exstat dictum in eandem sententiam: *ma/lista/ pws2 e(pi\ ptai/???masin e)qe/lei mega/lois2 proafairei=sqai to\n h(gemo/na o( dai/mwn.

II. AMICORUM INFIDELITAS, et CAROLI CRASSI CALAMITAS. Inconstantiae rerum humanarum exemplum CAROLUS CRASSUS praebuit evidentissimum. Nam ita de co scribit Regino: Carolus (inquit) corpore et animo coepit aegrotare: mense itaque Novemb. A. C. 887. Tiburias venit, ibique conventum generalem convocat: cernentes optimates regni, non modo vires corporis, sed etiam animi sensus ab co diffugere, \Arnulphum silium Carolomanni, ultro in regnum attrahunt, et subito facta conspiratione ab Imperatore deficientes, ad praedictum virum certatim transeunt, ita ut tridui spatio vix aliquis remaneret, qui ei saltem officia humanitatis impenderet, adeo ut de victu etiam fere desperaret, nisi Luidwertus Episcopus Tiburiensis (ubi in comitiis haec fiebant) ipsi de victu prospexisset, etiam Arnulphus etiam eius aulam suppeditatis sumptibus sustentasset. Erat res spectaculo digna, et aestimationis humanae sortis rerum varietate miranda. haec Regino. Agnoscamus igitur in persona Caroli Crassi, primum, verum esse dictum Mevandri: Felicibus omnes sunt cognati, sed Nulla fides unquam miseros elegit amicos. Deinde, quod fortuna plerumque cos, quos multis beneficiis oranavit, ad duriorem quendam casum reservet. Nam sicut antea secunda fortuna, rebus, ultra quam posset, affluentibus, tot tantque Imprii regna, sine laborum sudoribus et certaminibus Carolus Crassus attraxerat, omniumque regnorum avitorum Monarcha et Dominus factus, ita ut post Carolum Magnum, maiestate, potestate, divitiis, nulli Regum Francorum videretur esse postponendus: ita nunc adversa, veluti in ostentatione fragilitatis humanae deficiens, quae fortuna cumulaverat, cuncta inhoneste in momento abstulit, quae prospero arridens successu, quondam gloriose attulerat. Itaque recte exclamat Oedipus apud Senecam in Tragoed.


page 853, image: s0925

Quisquam ne gaudet regno? ô fallax bonum,
Quantum malorum fronte quod blanda tegit!
Ut alia ventos semper excipiunt iuga,
Rupemque saxis vasta dirimentem freta,
Quamvis quieti verberant fluctus maris:
Imperia sic excelsa fortuna obiacent.

Quo pertinet et illud Pausaniae latine relatum in Messenicis lib. 4. Hominum alacritatem plerumque in rebus gerendis nihilo vero minus fatum, quam calculos fluviorum limus, obruit. REcte ergo Plautus in Truculento scribit: Actutum fortunae solent mutarier: varia vita est. Nos divitem eum meminimus, atque iste pauperes nos. vertit sese rota vicissim.

Exempla huius inconstantiae fortunae, quod Reges e fastigio rerum deiecti fuerint, praeter hoc CRASSI exemplum exstant varia.

I. Dionysius Iunior Rex Siciliae, regno expulsus, Corinthi ludum aperuit; ibi multas variasque vitae vicissitudines expertus, tandem stipem ab hominibus petiit, tympanaque pulsando et modulando vitam exegit. Aelianus de var. histor. lib. 9. Plut. in Dion.

II. Perseus ultimus Rex Macedoniae A. C. 167, in pugna ad Pidnam captus ab Aemylio Paulo Imper., ab eoque in triumphum actus, vitam in carcere finiit. Livius, Plut. in Paul. Aemyl.

III. Richardus Angliae Rex a Duce suo Principe Lancestriae squalorem carceris perpessus, misereque mortuus est.

IV. Ludovicus, Uladislai Iagellonis filius, Rex Ungariae et Bohemiae, copiis suis ad oppidum Mohatzium, medio loco positum inter Budam et Belgradum, a Solymanni exercitu fusis et caesis, fuga salutem quaesiturus, in vicinae paludis lutulento gurgite depressus et suffocatus interiit, die decollationis Iohannis Baptistae Ann. C. 1526, 29 August. aetat. 20.

V. Xerxes, qui in Graeciam'duxerat exercitum decies centum millium hominum: post pugnam ad Salaminem parva cymba fugiens rediit in Asiam: et aliquanto post ab Artabano interfectus est.

VI. Pompeium Magnum fortuna tam gloriosum, clarum et magnum in omni vita fecerat, insine tam parvum et diminutum reddidit, ut una pugna Pharsalica, unaque hora, omnem iu universum gloriam, cum totius orbis Imperio, et ipsa vita, amiserit: cum ipsi in Aegyptum fugienti, iussu Ptolemaei Regis, ab Achilla perfide caput amputaretur: truncus vero marcidis scaphae piscatoriae reliquiis, in littore, a Philippo liberto suo funeraretur; erecta pala cum hac inscriptione: HIC SITUS EST POMPEIUS MAGNUS.

VII. Ioachim et Sedechias Reges Iudaeorum a Babylonicis captiviabducti sunt. Quorum ille, postquam per totos triginta annos captivus fuisset detentus, tandem in carcere missere vitam finivit. Hic vero adspexit quomodo liberi sui e medio sint sublati, eique postea iussu Nabuchdonosoris Regis Bbyloniae oculi eruti sunt, ut sic eius miseria maior facta sit. Ioseph. Antiq. Iudaic. lib. 10. c.

VIII. In hunc itidem catalogum recenseri possunt, Samson, Ionathan, Holofernes, Hannibal, Cicero, Demosthenes, Henricus IV, Carolus V, tam in morte humilis, quam in vita gloriosus. Quos omnes hic referre nimis longum foret. Unicam Regneri Daniae Regis historiam breviter attexemus. Nam integram qui volent cognoscere, ex Crantzio lib. 4. cap. 6, 7, 9, 10. Daniae: et ex Saxone lib. 9. petant.

Hunc quidem innumeris beneficiorum gradibus, a prima origine, dum vitali modo aura frui incepit, numquam interpelolante infortunio, divina providentia affecit. Thoram Sueonum Regis filiam pulcherrimam, superatis et caesis duobus horridis serpentibus, obtinuit. Norvegos sibi subiecit, Haraldum profligavit. Sorlum Sueciae Tyrannum occidit. Nec contentus tribus Regnis Aquilonaribus, Britanniam invasit, et in potestatem suam redegit. Ausus praeterea est Carolo Magno arma inferre. Inde ad Orientem pergens, Graeciae et Hellesponti Regibus superatis, Biarmis et Finnis devictis, Orcadibus debellatis, longe lateque dominatus est. Tandem reflante Fortuna ab Helle Britannorum Rege, antea devicto, victus, captus, et serpentibus devorandus obiectus est. In quoantro Epicedion sibi ipse, quo totius vitae suae cursum comprehendit, composuit et cecinit. Cui huiusmodi Epilogum fecit: Si suculae (tres filios suos intelligens) verris supplicium scirent, haud dubie perrupta hara opem ferrent.

Itaque recte DARIUS Rex Persarum suo magno periculo edoctus dixit: Breves et mutabiles sunt rerum humanarum vices, et fortuna numquam simpliciter indulget. Quint. Curt. de reb. gest. Alexandri.

His vero exemplis moniti magni Principes, cogitent esse DEUM, qui et procurat res humanas et imperia sustentat: Nec retineri imperia, aut felicem esse ac salutarem ullam gubernationem, sine praesentia et ope divina: Nec fiducia nostrarum virium aut potentiae quicquam tentandum aut moliendum esse; sed cum invocatione DEI, et exspectatione auxilii divini: quod ut peti exspectarique sirma side possit, causas etiam bellorum, consiliorum et actionum oportere esse pias, iustas et honestas.


page 854, image: s0926

Scitum enim est AESOPI responsum, qui interrogatus, quid Iuppiter in caelo ageret? Excelsa, respondit, deponit, et depressa extollit. Diogen Laert. Deinde vere dictum a Seneca advertamus in Thyeste:

Omne sub regno graviore regnum est.

Item:

Quem dies vidit veniens superbum,
Hunc dies vidit fugiens iacentem,
Nemo confideat nimium secundis.

III. CAROLI CRASSI PATIENTIA. Id memorabile est de Carelo, quod suam calamitatem patienter tulit, omnem spem consiliumque suum divinae dispensationi committens, (teste Regino) precibus ad DEUM fusis omnem fortunae acerbitatem leniit. Infelicitas ergo saepenumero prodest homini, eo, quod in rebus adversis docemur, quam incerta sit rerum humanarum conditio, et sola divini verbi consolatio vera et solida sit. Recte proinde scriptum accepimus; Multi, cum ratione futura praevidere non possint, patiendores demum intelligunt. Antonius serm. 70.

VIII. IMPERATOR GERM. ARNULPHUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER. Arnulphus fuit CAROLOMANNI ex CARENTINA naturalis filius. Chronic. Philippi. Pantal.

II. Avus fuit LUDOVICUS Rex Germaniae.

III. PROAVUS fuit LUDOVICUS I, cognomento PIUS.

IV. ABAVUS fuit CAROLUS MAGNUS.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

DE posteritate huius Arnulphi diversae sunt auctorum sententiae. Plurimi scribunt, uxores cam habuisse duas. Primam AGNETAM filiam Imperatoris Graecorum in Oriente, quam duxerit cum adhuc Carinthiae ac Savariae Dux fuit. Et post hanc IUTTAM, quam alii LUDGARDAM appellant, filiam Guelphi Ducis Bavariae. Ex AGNETE sustulisse cum prodiderunt duos filios, Arnolphum sive Arnoldum, cognomento Malum, (sic dictum, quod plane impius homo fuerit, ac Diabolo se mancipaverit; quietiam in multorum conspectu vivum eum abstulit, eiusque cadaver in stagnum Schirense proiecit, uti testantur Munsterus in Cosmogr. fol. 773. et Bruschius) et Wernerum, Comites in Schiern: quorum Arnulphus parer est Palatinorum ad Rhenum et Ducum Bavariae. Ex Iutta vero Ludovicum quartum, in imperio successorem, et filiam Lutgardam.

Habuit et Arnulphus filios naturales plures: Senebaldum (quem alii Zuendeboldum vocant) ex Helingarda concubina, cui attribuit Lotharingiam, quae, illo a regulis Lotharingiae obtruncato, postea saepe mutavit Dominos. Nam et Franci interdum armis, interdum beneficio et concessione Imperatorum eam obtinuerunt: et his amotis, successerunt alii, donec multiplici partitione in pliures discerpta partes, plures est sortita dominos.

Habuit et Rapoldum filium conditorem stirpis Andechsianae in Bavaria, ex qua nati Comites, qui postea diu tenuerunt ducatum Istriae et Meraniae, cum Voitlandia. Item filiam Bertham, quae nupsit Luthardo Comiti Clivensi, ex qua natus Balduinus, huius nominis secundus, in ordine undecimus Comes Clivensis. Chron. Philipp. Pantal.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

I. Postquam Carolus Crassus e fastigio rerum deturbatus erat, successio imperii ad Arnulphum delata est. Etsi autem Arnulphus Carolomanni (ut supra dictum) filius fuit nothus, dignus tamen ob memoriam Carolomanni visus, qui Imperator eligeretur: ut verum agnoscamus illud Sophoclis apud Stobaeum serm. 196. (/*odeno/qos toi=s2 gnhsi/ois2 i)/son sqe/nei. *a(/pan ga\r to\ xrhsto\n gnhsi/an e)/xei fu/sin. h. e. Nothus, seu naturalis, si probus est, aeque ut legitime natus valet. Omne enim utile ingenuam habet naturam. Quocirca Euripides in Androm. non dubitavit asserere; *polla/kis2 de/ toi chra\ baqei/an ghn= en i/khse spora\: *no/qoi te polloi\ gnhsi/wn a)mei/nones2. h e. Saepe arida seminatio vincit pinguempterram: et multi nothisunt praestantiores legitimis. Quod non eo fine dixerimus, quasi illegitimos concubitus probemus, imo cos velut rem omni iure divino et humano prohibitam damnamus. Sed divinae gratiae ac virtutis vim consideramus, quod abiectos et contemptibiles etiam DEUS respiciat, evehat et extollat, quicumque gratiam misericordiae eius implorant.

Simile exemplum habemus in Iephtah, qui fuit filius mulieris meretricis, attamen a Proceribus Gilead eligitur in Principem, ac fortiter et feliciter rem gerit. Iudic. 11. v. 1. et seqq.


page 855, image: s0927

II. Cum Arnulphus Guidonem Pseudo Imperatorem vicisset, Romamque vi occupasset, a Pontif. Roman. Formoso honorisice exceptu, Imperator coronatus et inauguratus est A. C. 896, postquam novennium fere Imperio praefuisset.

II. Imperii administratio.

II. ACTA TOGATA.

I. Arnulphus consensit, ut Otto Roberti (qui Dux exercitus Francorum adversus Normannos fuit, sicut supra diximus) filius regnum Franciae administraret nomine regio, usque ad annos pubertatis Carolis Simplicis, Ludovici Balbi silii, Caroli Calvi nepotis. Otto enim, cum inter ceteros proceres regni virtute et auctoritate praecelleret, administrationem regni susceperat, ne tamen quid contra voluntatem Arnulphi, contrave quam deceret praestantem Heroem, occupasse regnum videretur, ad Arnulphum se contulit, et honesta oratione se excusavit, ut scribit Aventinus lib. 4. Annal. Prohibeat me EEUS, inquiens, ne corum incommodo, quibus prodesse debat, meam comparem dignitatem. Non sum tam praeditus ambitione; maius est regnum fastidire, si verum fateri volumus, quam accipere. Et paulo post: Si per te regnare licet, utar beneficio tuo, et adbo operam, ne sim ingratus: Si aliud tibi placuerit, malo pace tua tranquillo otio procul a Republ. aulaeque strepitu perfrui, quam te invito regnum obtinere. Hac sua modestia obinuit, ut regnum Franciae suae fidei atque tutelae committeretur. Verum ea res causam praebuit iis conspirationibus, quibus postea praetextu iuris hereditarii Carolus Simplex a Ruperto fratre Ottonis (qui Anno Christi 898. in morbum prolapsus, suasit Gallis, ut Carolum, ad quem regnum ordinario pertinebat, regem agnoscerent, et mortuus est die 3 Ianuarii) oppugnatus est, co usque, donec Ruperti posteritas regnum Carolinae stirpi ademptum in se transtulit, ac ita ad alienos prorsus ac peregrinos pervenit; postquam id (regnum Franciae) tenuissent posteri Caroli annos ducentos trigintaseptem. Aventinus, Chron. Philip. Chronic. Belg.

II. Modo diximus, quo Otto prorex in Gallia, ut eam pacifice haberet, fidelitatem Arnulpho iuraverit. Idem fecit etiam Rudolphus et Berengarius, quibus Imperator, quae sibi sumpserant, concessit, quod exercitum tum temporis (facta enim haec sunt statim postquam ad Imperium pervenerat) non haberet. Atque ita regnum Caroli Crassi in plurimas partes laceratum est.

III. ARNULPHUS Imper. ut se amicitiis muniret, amico suo Zuendebaldo Duci Moraviae, homini non satis bonae fidei, A. C. 890. donavit regnum Bohemiae: quo facto, insido huic amico potentiam auxit, et ad rebellionem vires addidit. Sigebertus.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum cum aemulis Imperii.

I. ORTUS.

ARNULPHUS dum rerum potitus est, magni tumultus in Italia et Gallia excitati sunt, ipseque varios Imperii aemulos habuit. Nam

1. BERENG ARIUS, e Longobardicorum Regumstirpe oriundus, Dux Veronensis, qui Ducatum Foroiulianum regebat, se Regem Italiae fecit.

2. GVIDO filius Lamberti, Dux Spoletanus, ab Italiae ordinibus Rex quoque designatus est.

3. RUDOLPHVUS filius Conradi occupata Burgundia etiam se Regem appellavit, qui in Italia regnavit annis 50.

4. LAMBERTUS silius Guidonis, et LUDOVICUS filius BOSONIS in Gallia Galliam Belgicam et Provinciam sub regio titulo occuparunt.

Atque exinde adeo tristia fuisse tempora scribit Sigonius l. 6. de regibus Italiae, ut nulla alia tetriora ac foediora fuisse, vel Principum nequitia, vel populorum infamia, in tota antiquitate reperiantur.

II. PROGRESSUS.

Quamquam ergo BERENGARIUS regnum Italiae amicorum ope sine certamine occupabat, et GVIDO ad regnum Franciae capessendum prosiciscebatur: tamen et hic repulsus abstinuti: et ille a confoederato suo (Guidone,) post aliquot acceptas clades, regno expulsus est. Berengarius igitur regno exutus, et exul ad Arnulphum in Germaniam profectus auxilia sibi dari petiit, et acceptas ab Arnulpho copias, duce Suendebaldo Arnulphi filio, in Italiam adduxit; sed iuvenis imperitus auspiciis infelicibus nihil rerum gessit. Siquidem animo in periculis exercitato non fuit. Addunt etiam quidam, quod Guido data magna vi pecuniae Suendeboldum corruperit, in suasque partes traduxerit. Quare FORMOSUS Papa cum a Saracenis urgeretur, et Arnulphus in Italiam venire non posset, GVIDONEM Regem Italiae Imperatorem creavit A. C. 891.


page 856, image: s0928

atque ita iam duo simul fuere Imperatores, alter creatura Pontificis Guido, alter a statibus Imperii electus Arnulphus. Hinc Guido tanta superbia elatus est, ut LRMBEATUM filium suum Caesarem seu successorem sibi designari effecerit, eumque a Formoso Papa coronari siverit. Nec vero Berengarius destitit occasiones regni amissi recuperandi quaerere. Rursus ergo ad Arnulphum A. C. 893. reversus, suam calamitatem exposuit, precibusque obtinuit, ut ipse Imp. in Italiam transcenderet. Movit Arnulphum, quod manentibus discordiis intestinis Italia potiri et Imperii titulum adversus Guidonem adipisci haud magno admodum negotio posset, coque consilio Berengarius rem ursit. Itaque Arnulphus, (cum insuper Formosus Papa legationem ad cum miserat, ut in Italiam veniret, et Romam ex faucibus Guidonis, qui magnum praesidium Romanis imposuerat, eriperet) copiis collectis, veni in Italiam A. C. 894, et capta Bergamo, Comitem urbis exempli prodendi causa ad portam suspendio strangulari iussit: Et exindeterrore ceteris iniecto, Mediolanenses, Papienses et Placentini confestim ei se, praemissis nuntiis, tradiderunt, sic animum inducentes suum, convenire, si bene consultum velis, timere fortunam, ne quando incidat infortunium. Sic terrore universo ppulo Italiae iniecto, cum nec hostium paucitatem, nec suam multitudinem discernere posset, totam regionem occupavit. Annal. Fuld. Sigon. Baron.

III. EGRESSUS.

I. ARNULPHUS Imp. recuperata Italia BERENGRAIO regnum bona fide restituit. Annal. Fuld. Sigon. Quod notabile exemplum modestia est in Arnulpho, qui amico potius integra conscientia benefacere, quam suae voluit utilitati consulere, recte secum reputans, quod pudore, modestia, et iustitia civilis societas conservetur.

II. Deinde Arnulphus A. C. 896. primo vere Romam movit, quam Agiltrudis coniux Guidonis valido praesidio obtinebat. Ideo Leoninam urbem (quae et civitas nova Roma vocabatur) obsidet, quam et capit hac occasione: Excitus e latebris clamore tumultuque militum lepus, urbem versus cursum arripuit. Hinc milites Arnulphi toto temere agmine concito insequi cum coepissent, cursuque et clamore acrius deterrerent, Romani milites huius rei ignari, Urbem eo impetu peti veriti, cui se longe impares propter defendentium inopiam arbitrabantur, pari consensu desertis moenibus, ad terram, qui in propugnaculis stabant, se submisere. Milites occasione freti, sellis equorum et veterinorum ad moenia in cumulum aggestis, per eas, nullo reluctante, in moenia cvasere, Leoninamque Urbem (primaria nunc est haec urbis regio) nullo negotio ceperunt. Ideo Arnulphus a Pontifice Formoso toties e Germania evocatus honorifice excipitur, et Imperator coronatur. Arnulphus contra aliquot Romanorum Principes, qui Formosos molesti fuerant, capitis damnat, et civibus fidelitatem sibi iurare iubet, hac formula: quod numquam vel Lamberto vel Agiltrudae matrieius, vel paerte, vel clam, cam tradere velint. GVIDO enim Pontificis Imperator, cum Arnulpho Imper. viribus impar esset, fuga sibi consuluerat, et in fuga vomitu sanguinis repentino oppressus interierat. Sigebert. Gemblacensis in Chron. Sigon. lib. 16. de reg. ital.

III. ARNULPHUS post occupatam urbem Leoninam Agiltrudem cum Lamberto obsedit Spoleti: a qua callide circumventus est: uti plenius infra in cap. 3. dicemus.

II. Bellum contra Normannos.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Normannorum in Gallias et Germaniam irruptio, et Christianorum persecutio. Normanni A. C. 891 in Gallias et Germaniam irruptionem fecerunt, et in Christianos horribiliter grassati sunt: in Castello ad sanctum Loth (quod expugnaverant) contradatam fidem Episcopum Constantiensem trucidarunt. Et Wormatiam usque progressi, eam in deditionem acceperunt, destruxerunt, omnesque cives in ea occiderunt: Inde Moguntinum Episcopum Sunderheldum cum plurimis aliis interfecerunt. Sigebert. Regino l. 2. Mar. Scotus.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

ARNULPHI adversus Normannos expeditio, eiusque victoria. Cum Normanni Christianos orthodoxos ita persequerentur, et Burgundiam Galliamquelonge lateque vastarent, tandem A. C. 891, mense Septembri, Arnulphus ipse contra cos profectus, cum iis in ripa Mosae conflixit, illosque ita ceceidit, ut ex innumerabili multitudine ipsorum vix unus evaserit, qui nuntium cladis acceptae afferret. Bellum caelitus administratum est, siquidem centum milibus paganorum prostratis in hac pugna, vix unus de Christianis (Arnulphi militibus) cecidisse repertus est. Ann. Fuldens. Egnat. Appendix S. Aurel. Vict.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

SVENDEBOLDI Regis Lotharingiae declaratio. Arnulphus post reportatam a Normannis victoriam, victor rediit in Lotharingiam, cui Suendeboldum naturalem filium praefecit. Inde


page 857, image: s0929

Longobardiam invasit, eamque recuperavit: uti supra diximus. Chron. Philippi.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. ARNULPHUS Imp. primo Imperii sui anno Synodum Moguntiae convocat. In ea omnes tam Episcopi, quam Laici admonentur, ut emendatione vitae poenas divinas, quae a paganis et malis Christianis impendebant, avertant. Admonetur etiam ipse Imperator, de suo officio recte administrando. Sacerdotum vexatores anathemate feriuntur. Exiguntur etiam in hac Synodo decimae: et praeterea nugae Pontificiae de Monachis et Monialibus repetuntur. Regino. Sigebert.

II. A. C. 895. ARNULPHUS Imp. Triburiae Synodum indixit. Convenerunt (praeter Abbates et Monachos) Episcopi duo et viginti, plaerique Germani In ea Synodo Bremensis Episcopatus ademptus est Episcopo Hamburgensi, et Coloniensi adiudicatus. Ac inter alia multa decretum, ut sepulturam mortuorum nemo vendat, et ne quis laicus, uti vocant, intemplo sepeliatur. Sigebert. Crant.

III. Anno C. 896. STEPHANUS Pontifex Roman. mortuus est, post cuius obitum schisma in eligendo Pontifice ortum. Nam Comitum Tusculanorum factio primo Scrgium: altera factio deinde Formosum, Portuensem Episcopum, Pontificem declaravit. Formosus, ut ab iniuriis Sergii tutus esset, Arnulphum ex Germania occultis literis evocavit, spe tituli Imperatorii consequendi proposita. Quapropter nulla interposita mora venit Arnulphus in Italiam, et Romam vi occupatam ingressus, Sergium urbe expulit, omnesque eius factionis homines interfecit. Et dum Formosum Pontificem confirmasset, ab codem Imperii Coronam gratitudinis ergo accepit. Sigon. lib. 6. dereg. Ital. Crantz. Mar. Scot.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

ARNULPHI adversus Lambertum expeditio. Supradiximus, Arnulphum totam Italiam recuperasse, Leoninam Urbem in deditionem accepisse, Guidonem vero in fuga interiisse. Quare Imperator cum quindecim diebus Romae fuisset, movit in LAMBERTUM Guidonis filium, quem pater Caesarem creari curaverat, expugnatoque Spoleto, arcem Camerinam, quo cum matre aufugerat, obsidione cinxit. Sed mater Lamberti Agiltrudis, astuta femina, dum sefiliumquesuum viribus Imperatoris impares agnosceret, ad alias artes adiecit animum. Corruptis enim Arnulphi ministris, poculumei amatorium propinavit. Quo exhausto Arnulphus in veternum incidit, atque profundo sopitus somno ad tertium diem usque stertisse scribitur. Philipp. in Chron. Sigebert. Auentinus.

II. Arnulphi in Germaniam reversio. Tandem cum expergesacto paralysis linguam ac partes inferiores resolvisset, videreturque non diu superstes fore, rem bene et fortissime coeptam relinquere Arnulphus coactus, in Germaniam reductus est, insequente cum a tergo, et exercitum carpente Lamberto.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Mors ipsa. Cum ARNULPHUS aeger animo et corpore in Germaniam esset delatus, ac veneni vehementia totum corpus putrefactione incurabili infecisset, fqeiri/asis2 etiam accessisset, A. C. 899, erumpentibus toto corpore, atque intestina crodentibus vermibus, misere exstinctus est, cum imperasset ann. 12. et aliquot dies. Chron. Philip. Aventin. lib. 4. anna!. Hanc poenam ipsi divinitus immissam quidam tradunt, quod Ungaris claustra Germaniae aperuit, et cum posset, Moravos in ordinem non redegit.

Quippeaccepimus hoc genus poenae abominandum divinitus sceleatis Principibus imponi solere, ut, qui se indignos Maiestate Imperii praebuissent, in summo dolore et foetore vitam finirent. Sic Antiochus Epiphanes, 2 Machhab. c. 9. v. 9, 28. Herodes Ascalonita, Ioseph. lib. 17. antiq. cap. 8. Herodes Agrippa, Actor. 12. v. 23. Cassander Antipatri filius, qui Alexandri Magni matrem et filios interfecit, Pausan. in Boeot. Lucius Sylla, erodente se ipso corpore, et supplicia sibi gignente periit, Plin. 11. natur. hist. c. 33. Sic Maximinus Imp. Christianorum persecutor putredine pediculorum ex auribus, ore, naribusscaturiente periit:uti in historia eius diximus.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Sepultura. Mortuus est Arnulphus Oetingae in Babvaria, sed inde cadaver Ratisbonam delatum est, ubi sepulchrum eius ostenditur in templo ad D. Emeranum. Chron. Philip. Sabin. Aventin.

Velius tale de co Epigramma composuit:

Normannos vicit, sed non animalia tetra,
Aquibus, ut quondam Sylla, peresus obit.

II. Filii Ludovici in Imperio sucessio. Post mortem Arnulphi silius eius septennis communi procerum consensu Imperatorelectus est: uti statim dicturi sumus.


page 858, image: s0930

IX. IMPERATOR GERM. LUDOVICUS IV.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER fuit ARNULPHUS Imp.

II. MATER fuit IUTTA, filia Guelphi. Ex hisce parentibus natus est Ludovicus IV. circa annum Christi 892.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius dicta fuit MATHILDA, (quam alii LUDGARDAM vocant) filia LUDOLPHI, Ducis Saxoniae, soror BRUNONIS et Ottonis Magni. Hanc Ludovicus IV. adhuc iuvenis sibi matrimonio iunxit, verum nullam ex ea suscepit sobolem. Atque ita Caroli M. sitrps in hoc Ludovico, qui sextus a Carolo fuit, exstincta est: de quo plenius in cap. 3. dicemus.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Post mortem Arnulphi Optimates Franciae convenerunt in oppido Forcheim, et ludovicum IV, filium Arnulphi septennem, Imperatorem designarunt, eique dederunt tutores, Othonem ducem Saxoniae, et Hattonem Archiepiscopum Moguntinum; Ducem vero militiae generalem et custodem pacis Luitpoldum Bavarum elegerunt. Romam autem Ludovicus non venit, et a Pontifice numquam fuit coronatus; Nam et Italia bellis ardebat, et in Germania res perturbatae Imperatoris absentiam non ferebant. Regino. Aventinus. Chron. Funccii.

AXIOMA.

Magnacerte ratio suadet, ut dum Principes sunt im puberes, et, quod vident, et agunt, non intelligunt, tutores habeant, quorum fide et auctoritate regantur.

Unde Lacedaemonii eos, qui alterius tutelam curamque suscipiebant, prodi/kous2 appellarunt, h. e. patronos, qui causam pro aliquo bona fide, et secundum iustitiae legem defendunt et dicunt. Alex. ab Alex. lib. 6. gen. dier. c. 10. Et unc tutor loco domini, quantum ad providentiam pupillarem attinet, Lureconsultis esse dicitur.

I. ACTA TOGATA.

II. Imperii administratio.

Hic Ludovicus, quia puer adhuc ad Imperii gubernacula adscendit, propter aetatem non multa notatu digna ab eo gesta sunt; nihilominus tamen quantum in eo fuit, magnam Rei publ. curam gessit, eiusque salutem quaesivit.

II. Ludovicus, Imp. Italiae, Papiae privilegia et statuta Regum Aistulsi, Desiderii, Adalgisi, item Caroli Magni, Ludovici Pii, Lotharii, Ludovici, Caroli Crassi, Arnulphi, Guidonis et Lamberti, data et concessa, anno Christi 901. die 1 Iulii confirmavit.

III. A. C. 906. Ludovicus Retwilae in Comitiis ritum manumissionis per excussionem denrii de manu illius iuxta legem Salicam sanxit.

II. ACTA SAGATA.

Huius Ludovici IV. tempore omnia miseriis et perturbationibus variis plena fuere. Divisio regnorum sub Arnulpho facta perduravit, atque intestinae Principum discordiae Saracenorum vires confirmarunt, et Ungaros in Italiam et Germaniam attraxerunt.

I. Dissensio in Germania.

Prima dissensio in Germania coepit ex insolentia Zuendeboldi (qui et Senebaldus vocatur) filii nothi Arnulphi Regis Lotharingiae. Nam cum ille multa proterve, multaque effeminate atque iniuste faceret, sierique permitteret; subditorum in se odium concitavit omnium, omnesque ab ipso ad Ludovicum IV. defecerunt. Atque dum hanc defectionem ulcisci cupivit, omnia intestinis malis completa sunt; sed tandem in bello adverus ipsum suscepto anno Christi 900, die 13 Augusti, caesus occubuit. Regino.

II. Dissensio in Francia Orientali.

Deinde in Francia Orientali seditio ex levi causa orta est maxima. Nam Albertus, et eius fratres Adalbertus, et Henricus, Comites Bambergenses, (alias Papenbergenses) electo Rudolpho Episcopo Wurtzburgensi litem moverunt de iure praecedendi, quasi propter familiae praestantiam maius sibi ius competeret. Episcopus ergo Wurtzburgensis, nihil cedens de sua magnisicentia, fratres suos Eberhardum et Gebhardum in auxilium vocans, itemque Conradum Ducem Hassiae et Franconiae sibi adiungens, bello decertare, remque armis decernere voluit: in quo praelio Henricus periit, et Adalbertus,


page 859, image: s0931

vivus captus, iussu Gebhardi securi percussus est. Et Eberhardus ex altera parte inter caesos vulneratus, cum esset repertus, domum delatus, non diu vixit. Albertus vero fuga sibi consuluit. Sed mox collecits copiis Rudolphum Episcopali dignitate privavit et eiecit, atque Eberhardi liberis omnes possessiones ademit, dissimulatione pervulgata, quod Gebhardum armis petere vellet. Sed occasione sumpta Conradum ducem Hassiae et Franconiae improviso obruit et trucidavit A. C. 905, die 27 Febr. Proinde cum haec res mali exempli maiores turbas dare posse viderctur, Ludovicus IV, Imp. cognatus Conradi, iratus Alberto, eum citavit, mense iulio, ut rationem redderet de tot commissis facinoribus: cumque comparere nollet, in contumaciam adversus eum processum est, et Ludovicus Imp. collectis copiis Bambergam, arcem Alberti, obsidione cinxit. Sed cum diutius obsidionem toleraret, fraude et machinatione Hattonis Episcopi Moguntini hominis versutissimi Albertus in potestatem Ludovici pervenit. Siquidem Hatto sub fidem amicitiae Bambergam venit, et se effecturum spopondit, si modo in colloquium Imperatoris venire vellet, ut salvus et incolumis Bambergam reduceretur. Hac oratione inescatus Albertus, fidem Hattonis secutus, ex arce sua discessit, recta ad castra Ludovici profecturus. Cum autem paululum ab arce secessissent, dixit Hatto; Satius mihi esse videtur, ut sumpto primum ientaculo ad castra Imp. eamus. Quod cum utrique placuisset, in arcem reductus ALBBRTUS ab Episcopo, Laute et benigne eum tractavit. Profecti sunt deinde ad Imperatorem Ludovicum in castra: et mox Albertus iussu Ludovici in custodiam detrusus, et postridie, lata in eum sententia capitali, in conspectu rotiusexercitus, manibus post terga revinctis, ad locum supplicii deductus, securi percussus est: frustra fidem Hattonis implorans: omnesque eius possessiones fisco adiudicatae sunt. Quod cum iniquum iudicaretur, et contra datam sidem fecisse diceretur Episcopus: sophistice facinus excusavit, quasi promissum suum exsolvisset in hoc, quod Albertum in arcem suam incolumem reduxisset, cum ex itinere ad ientaculum sumendum eo rediisset, et quia semel tantum promiserat, eum se restituturum, frustra de side violata queri. Hic Hatto tandem iustas luit poenas. Nam fulmine ictus, eiusque corpus in Aetnae montis voragines a Diabolo delatum est, hac voce in aere resonante: Sic peccata lues, sicque ruendo rues. Regino. Aventin. lib. 4. Annal. Fulgos. l. 7. cap. 3. Crantzius lib. 2. Metrop. cap. 25. et lib. 3. cap. 4.

III. Hungarorum in Italiam et Germaniam irruptio.

Hungari, imperante Ludovico IV, velut quidam ignis exundans, peragrarunt Germaniam et Italiam. Hanc audaciam huic genti attulit intestina Principum discordia. Illis quidem fortiter se opposuit Ludovicus, sed infelici successu puguavit. Nam,

I. Cum Hungari A C. 901 in Bavariam impetum facerent, Ludovicus Imp. iis in Germania occurrit, eosque primo praelio vicit. Sed victor in insidias praecipitatus, et magna clade affectus est. Ideo Hungari Bavariam, Sueviam et Franciam longe lateque vastarunt. Ursperg.

II. A. C. 902 Hungari ex Pannonia egressi Italiam ingenti clade affecerunt, Transpadanas nobilissimas civitates, cunctaquein Lombardia, caede ac incendiis pessundarunt: vindices praedae ad unum trucidati sunt, Episcopus Vercemensis in fuga deprehensus, ab Ungaris occisus, et thesauris, quibus abundabat, spoliatus est. Regino.

III. A. C. 907. Ludovicus Imp., cum Hungari Bavariam vastando ac depopulando nullum finem facerent, ingenti exercitu contra eos profectus est, et ad Danubium in Bavaria prope oppidum Ansburg congressum cum illis, continuo trium dierum praelio certatum est, a quinto Iduum Augusti usque ad tertium Idus, tandemque victus et fugatus perdidit praecipuam et florentissimam partem nobilitatis Germanicae. Cecidit in eo praelio praetera alios praestantes Principes Ludovicus oriundus ex Caroli magni prosapia, pater Arnolphi et Bertoldi, ad quos referunt originem Ducum Bavariae et Palatiorum ad Rhenum. Victores exinde Hungari, et hac victoria elati, nemine illis resistente, Germaniam fere totam peragrarunt et devastarunt. BURCHARDUS Landgravius Thuringiae, cum in Thuringiam quoque venissent, A. C. 908, praelio cum ipsis congressus, prope Isenacum victus et trucidatus est. Hungari victoriam adepti, omnia incendiis et caedibus vastarunt, captivosque crudelissime tractarunt. THURINGIA autem, cum BURCHARDUS nullos reliquisset heredes, a Ludovico data fuit Ottoni Saxonum Duci. Schafnab. Chron. Philip. Aventin.

IV. A. C. 910. Ludovicus Imper. iterum contra Hungaros profectus est, sed infeliciter pugnavit. Ideo Principibus Hungarorum, extrema necessitate rerum pressus, magnos obtulit thesauros, ut pax fieret, et certo tributo annuo excursiones hae, et vastationes, inhiberentur: quod tandem impetravit. Ibidem.


page 860, image: s0932

CAPUT III. DE EGRESSV.

LUDOVICUS IV, Imperator, cum parum feliciter bellum cum Hungaris gessisset, et propterea in contemptu viveret, ex animi aegritudine in morbum diuturnum prolapsus est, diemque suum obiit Ann. C. 912, decimo Kalendas Februarii, cum imperasset an. 12, et annos natus esset vix novendecim. Sepultus est Ratisbonae in templo D. Emerani prope patrem. Chron. Philip. Sigeb. Schaff. Ursperg. Auentin.

NOTA.

In hoc Ludovico IV. defecit plane stirps Carolina, quae annis CXI rebus praefuerat. Appian. Regine. Onuphr. Sigebert. Chron. Philipp. Volaterranus. Humana ergo omnia labuntur et fluunt: nec cuiusquam hominis res tam bene positae sunt et fundatae, ut nihililli procedente tempore timendum sir. Quod potest esse documento, nulli rei fidendum esse, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.

AXIOMA.

In multis familiis hoc accidit, ut tertius aut quartus haeres fuerit ultimus.

EXEMPLA.

I. Imperium Germanicum fuit penes hac quatuor gentes, Francos, Saxones, Suevos, Austriacos. Post LUDOVICUM IV, Imp. Arnulphi filium, trinepotem Caroli Magni, Imperium, quod virtutesua pepererat et stabilierat Carolus, de illa familia excidit, et ad Saxones transiit.

II. Saxonum gubernatio rersus cum HENEICO CLAUDO, Henrici Aucupis, primi ex hac familia Imperatoris abnepote, ex Henrico filio, quem Ottoni III, eiusdem Aucupis abnepoti ex ottone Magno, consentientibus suffragiis electum, surrogarant Imperii Principes: cum eo (inquam) qubernatio finita rediit ad Conradum Francum, cognomento Saliquum, filium Hermanni Ducis Francorum.

III. CONRADI Saliqui posteri possessionem Imperii retinuerunt, et Maiestatem huius fortiter defenderunt, usque ad Henricum V, abnepotem Conradi: Quo sine liberis exstincto prosapia Francica intercidit: Suevica ad fastigium Imperii evecta crevit.

IV. Ex hac gente Conradus III. filius Friderici Ducis Sueviae, in Hohenstauffen/Primo Imperium adeptus, id in fratris filium, et ex hoc natos propagavit, terminaturque in Alphonso.

V. Suevis de fastigiodeiectis, summa rerum devoluta est ad Austriacos, qui etiamnum ad Imperii gubernacula sedent.

X. IMPERATOR GERM. CONRADUSI. CAPUTI. DE ORTV.

UT nihil certi de CONRADI origine et familia affirmare habeam, facit Scriptorum discrepantia. Nam aliqui perhibent, Patrem eius fuisse CONRADUM Comitem Franciae natum patre Arnulpho Imp. ex eadem, qua Ludovicus IV Imp, matre. Negant id alii. Quibus non immerito et ego assentiripossum, siquidem plerique historici testantur, quod stirps Carolina planc in Ludovico IV Impdesierit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOREM habuit Conradus Placentiam, Ludovici Regis Germaniae siliam, ex qua nullos suscepit liberos, Chron. Philippi.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Defuncto Ludovico IV Imper. Principes imperii convenerunt, omnesque ottonem Ducem Saxoniae, eo quod rebus gestis, summa prudentia et sanguine esset nobilissimus, Imperatorem sibi exoptarunt. Otto vero cum senecta invalidus esset, excusatione aetatis usus, onus Imperii modeste deprecatus est, et Conradum ducem Fran ciae Orientalis, virum strenuum, et multis bellis exercitatum, ut eligerent, suasit et commendavit, dignum adserens, qui Imperii habenas teneret. Principes igitur bono consilio paruerunt, et CONRADO, quod virtute praestarer, Imperium detulerunt. Sigeb. Chron. Philip. et alii.

II. Imperii administratio.

Hic Imperator fuit Princeps strenuus, animique magnitudine ac robore, pietate et Moderatione excelluit. Verum magna exercendae vittutis ei occasio cumulate oblata est. Nam tot undique adversitates eum exceperunt, ut suo exemplo nos doceat, vere dixisse Diocletianum Imperatorem: difficillimum esse recte imperare. Ut plane isto voto opus non sit; Materiamque tuis tristem virtutibus opta. Nam,

I. Proceres Bavatiae crearunt sibi Regem


page 861, image: s0933

Arnulphum, qui socieratem inivit cum Hungaris, seque Imperatori Conrado opposuit. Sed Imperator bellum contra eum suscepit, regno exutum in exilium pepulit, ceterosque Principes in ordinem redegit. Ursp.

II. Deinde proceres Germaniae fortissimi et potentissimi quique, inter quos fuere Arnulphus cognomento Malus, Dux Bavariae, Giselbertus Lotharingiae, et Burchardus Sueviae duces, relicto Conrado, Carolum posthumum ex Gallia accersiverunt Regem. Sed eos omnes repressit conradus, partim vi, partim consilio atque prudentia. Et quidem fratres duos Giselberti Ducis Lotharingiae Eringerum et Bartholdum bello captos securi percussit. Ac proinde maguo hoc acerbitatis exemplo reliquos in officio continebat. Aventin. Const. Imp. Chron Philippi

III. Seditiosis quoque se adiunxit Henricus Auceps (qui postea Imperator factus) Ottonis Ducis Saxoniae (cuius supra mentionem fecimus) filius. Atque eo res rediit, ut CONRADUS opera Hattonis, Archiepiscopi Moguntini, hominis fraudulentissimi, Henrico vitae insidias strueret, per torquem aureum, quissic adornabatur, ut et Henricum (si res successisset, ipseque non praemonitus fuisset) caperet, eumque occideret. Inde res inter Conradum et Henricum longe deterioreloco fuerunt, quam antea, et ortum est bellum funestissimum inter Saxones atque Francos: ita ut prope innumerabilis multitudo caderet. Cum enim Conradus Imp. Henricum Mersburgi obsiderer, Henricus exercitu collecto obsidionem solvit, et Eberhardum fratrem, Ducemque Imperatoris, tanta clade vicit, ut de hac victoria proverbium factum sit, (teste Aventino) ubi tantus infernus inveniriposset, qui tot Francos caesos caperet. Tandem vero Conradus animi sententiam de Henrico prorsus immutavit, quod nempe ex inimico factus duis amicus, imperiique successorem elegerit: de quo in cap. 3. plenius dicemus. Sigebertus, Nauclerus, Aventinus.

IV. Cum omnia civilibus bellis arderent, Hungari A. C. 914 irruptionem in Bavariam fecere, non contenti annuo tributo, cum Ludovico IV, olim pacto. Quare Conradus Imp. contra eos exercitum eduxit, illosque bis praelio vicit, ut recedere coacti sint, Hungari igitur converterunt se in Italiam: ubi Berengarius Rex metuens saevitiam et multitudinem eorum, ne progrederentur, prohibuit, non vi et armis, sed muneribus, magna pecunia pacem mercatus. Regressi ergo Hungari ex Italia, et denuo A. C. 917 Germaniam adorti, primum Saxoniam, Thuringiam, et Franciam, deinde Rheno transmisso, Lotharingiam et Alsatiam, Basilea eversa, horribili grassatione percurrerunt, et Conradum ad pacem quibuscumque conditionibus redimendam aunua pensione adegerunt, Chron Philip. Aventinus.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. CONRADUS cum in morbum incidisser, diemque fatalem sibi adesse praesentiret, vocatis ad se Principibus Imperii, auctor suasorque fuit, ut HENRICUM Aucupem Ducem Saxoniae pulico bono Imperatorem eligerent: simul etiam Sceptrum, Coronam, et ceter a ornamenta per fratrem Eberhardum, antequam decessit, ad Henricum misit, adductus admiratione insignis sapientiae, et fortitudmis Henrici: quod hunc unum erigere, afflictas peneque collapsas Imperii, et contra barbaras gentes patriam vindicare posse, ex iis consiliis et conatibus didicisset, quos cum hostem eum habuisset, fuerat expertus. Regin. Sigebert. Schaff. Ursp.

II. Deinde fratri suo Eberhardo persuasit Conradus, ut quantumvis copiis militaribus, et splendore honoris praestaret: tamen uni Henrico cederet, eique praesens praesenti insignia Imperii deferret, seque ei commendaret, testatus, quod rei pub. gloria fato quodam ad Saxones commigrasset. Aventin. 4. ann. Et Eberhardus consilium fratris secutus, insignia Imperii Henrico detulit, En sapientiae verae haud vulgare exemplum in praeclaro Duce! qui, abiecta imperandi cupiditate, haec sua vota absolvit; ut, sine curis improbis medioctia possidens, vitam absque damno et omni malo ageret. Non cupio, inquit, imperium, nec opto; sed liceat mihi paucis rebus contento, sine omni malo vivere. Gradus enim regiminis dicitur grandis honor, sed grave pondus est. Unde Bernhardus: Quid est honor, nisi onus? Quid est porentia, nisi calamitas? Quid sublimitas, nisi naufragiosa tempestas? Quis potest esse in honore sine dolore? Quis est in praelatione sine tribulatione? Quis in dignitate sine vanitate? Prout refert Valerius in lib. 7. de illo Rege subtilis ingenii et consilii. Cui cum esset traditum diadema, priusquam capiti imponeret, retinuit diu ipsum, et considerans ait: O nobile sertum magis, quam felix! quaniis sollicitudinibus, et periculis plenum es tu? Hinc recte inquit Augustinus: Nihil laboriosius, nihil difficilius, et nihil periculosius, quam praeesse. Quare Eberhardus prudenter fecit, quod sua sorte contentus, dignitatem


page 862, image: s0934

Imperii non affectarit, sed eam Henrico Aucupi lubens concesserit. Sic Valerius lib. 7. de Cornelio Scipione refert, quod cum ei Hispania sorte venisset, dixerit, se nolle illuc ire, adiecta causa, cum, quid recte faceret, nesciret. Non enim se reputavit virum luculentum et sufficientem tanto honori et periculo.

USUS.

Commendandae sunt in CONRADO tres virtutes, quas ante exitum vitae declaravit.

I. GRATITUDO erga OTTONEM. Cum enim Conradus plus apud se valere memoriam benesicii, ab Ottone, patre Henrici, accepti voluerit, quam ut ulla iniquitas seu iniuria eius virtutem vinceret, grata huius exemplimemoria nobis esse debet.

II. CLEMENTIA erga HENRICUM Ducem Saxoniae. Magnum antiquae ac singularis virtutis exemplum Conradus Imperat. posteris admirandum reliquit, quod Henrico Duci Saxoniae, non solum culpam coniurationis remisit; sed et illum successorem sibi elegit, et proceribus Imperii commendavit. Vere ergo clementiae memoria diuturnior est, quam quae ab armis venit gloria, maioremque benignitas morum parit securitatem, quam quae omnia miscet vindictae inconsulta cupiditas.

III. PRUDENTIA in Successore eligendo, quod nempe salutem publicam privatae praeposuerit, (sicut antea dictum est) idque iuxta Axioma Politicorum:

SALUS REI PUBLICAE SUPREMA LEX
ESTO.

Nam pulchre inquit Aristoteles: Oportet, inquit, publicorum publice exercitationem fieri, et simul non debet quisque civis se suum existimare: sed omnes civitatis. Particula enim civitatis unusquisque est. Cura autem singularum particularum Rei publ. nata est ad curam totius. Petr. Greg. Tholos. lib. 3. de Republ. cap. 5. pag. 198.

Exempla.

I. Elegans hoc loco habemus exemplum in CONRADOI, Imper., eiusque fratre EBARHARDO, quorum uterque salutem publicam privatae anteposuit: uti ex dictis patet.

II. THEODOSIUS MAGNUS Imp., cum Arsenio viro doctissimo filios in disciplinam tradidisset, sempiterna memoria dignum, et vere imperiale illud verbum proloquutus est: Si tales se praebituri essent, ut mores vitamque suam ad disciplinam et Leges DEI componerent, propensum se fore, ut eis Imperium in manus tradat, ad civium et subditorum commodum et utilitatem accommodatum: Sin minus, conducibilius esse, ut sic privati vitam agerent, quam doctrina nulla cum periculo imperarent. Niceph. Calisth. lib. 12. cap. 23. Histor. Eccles.

III. HADRIANUS Imper. in Senatu frequenter dicere solebat, se sic gesturum Principatum, ut sciret rem populi esse, non suam privatam. Dion.

IV. QFABIUS Consul Roman. Patri ad se in castra venienti, non modo non assurrexit, nec obviam profectus est: sed et ex equo descendentem inclamavit, (intelligebat enim se Consulem esse;) Quia patriae potiora sunt iura, quam parentum. Nam cum Magistratus et patriae, et totius publicae moderatiopis curam gerant; quis dubitet, vel ampliores illis, quam patribus, honores habendos esse? cum etiam sacrosancti censeantur: et vitae habeant necisque arbitrium. Iohan. Iov. Pontan. lib. 5. de Obed. pag. 40.

II.*t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

CONRADUS Imper. hisce rebus constitutis, placide diem suum obiit A. C. 919, anno imperii 7. Aventin, lib. 4. Annal. Schaff. Contract. Trith.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. SEPULTURA. Cadaver Conradi in monasterio fuldensi honorifice sepultum est.

II. HENRICI in Imperio successio. Supra diximus, quod Conradus Imp. insignia Imperii ante mortem Henrico Duci Saxonum per fratrem Eberhardum miserit. Oblatum igitur Imperium Henricus acceptavit, et a Principibus in Imperio est consirmatus. Ita Imperium a Francis ad Saxones devolutum est, qui ceu ex afflatu divino receptis animis, dilapsa et aliquoties direptionibus exspoliata, devastataque caedibus, rudera recollegerunt et instaurarunt. Haec considerantes, cogitemus de perpetua DEI in imperiis praesentia, deque iustitia eius, et immensa misericordia ac honitate. Punt DEUS iusto iudicio totas gentes et Principes ipsos collisionibus inter se regnorum mutuis Principum caedibus, et terrarum devastationibus, Rursus cum interitura regna videntur, producit aliquos praestantes vitos ordine, qui aut res labantes fulciant ac sustentent, qut collapsa restituant, ut conservetur societas humana, Eccelesiae causa: quales fuerunt; Henricus Auceps, Otto I. Otto II, Otto III, Henricus Sanctus, et Conradus Salicus.

Consideremus et causas mutationum, Non casu, sed certo DEI consilio., translatio Imperii ad gentem Saxonicam facta est. Siquidem ille transfert


page 863, image: s0935

regna non tantum de gente in gentem, sed etiam de stirpe in stirpem, cum propter peccata hominum, aliasque causas, tum ne somniemus, regna posteris necessario deberi lege et iure successionis. Ideo quod maiorum virtute acquisita primum, et ad iisdem longa annorum serie possessa sint et administrata. Haec opinio multos impulit ad bella non necessaria, in quibus perierunt saepe totae familiae: Sicut et Reges Francicifrustra cum Saxonibus de recuperatione Imperii contenderunt, et tandem amiserunt utrumque, et tota eorum posteritas deleta est.

Dehac translatione Imperii a Francis ad Saxones ROSVIDA, virgo monialis Coenobii Gandersheimensis eruditissima, (quae tempore Ottonis Magni vixit) tale Epigramma composuit:

Postquam Rex regum, qui solus regnati in aevum,
Per se cunctorum transmutans tempora regum,
Iussit Francorum transferrinobileregnum
Ad claram gentem Saxonum, nomen habenten
A Saxo per duriciem mentis bene firmam:
Flilius Ottonis, magni Ducis et venerandi,
Scilicet Henricus suscepit regia prima
Iusto pro populo moderamine sceptra regendo.

DYNASTIASECUNDA SAXONUM.

XI. IMPERATOR GERM. HENRICUS cognomine AUCEPS.

CAPUTI. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER fuit OTTO, Dux Saxoniae, evi principes, Ludovico IV. Imper. defuncto, propter insignem prudentiam, qua pollebat, regnum obtulerunt, sed ille per gravem aetatem sese excusavit, Imperiumque ad CONRADUM I. Ducem Franciae Orientalis, consentientibus Francorum, Saxonum, et Germanorum procerum suffragiis, transtulit, et eodem anno, nempe A. C. 912. Imperii Conradi primo, vitam cum morte commutavit. Sigebertus.

II. MATER fuit LUDGARDA, filia Arnulphi Imp. Unde patet, quod dicti Imperatoris nepos fuerit.

II. Appellatio.

I. NOMEN est HENRICUS, huius nominis primus.

II. Cognomen AUCEPS, sic cognominatus, quod per totam vitam aucupio et venatione mirisice delectabatur, et eo ipso tempore, cum ei a Duce Eberhardo fratre Conradi primi Imp. insignia et ornamenta Imperii afferrentur, aucupio intentus erat. Huc pertinet pulchrum Epigramma Sabini:

Fallere quod volucres lagueis viscoque solebat,
AUCUPIS auscupiinomen ab arte tuli.

CAPUT II. DE FROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

I. Uxores.

UXores HENRIEUS Imp. habuit duas.

I. PRIOR dicta fuit HATBURGA, Comitis Oldenburgensis filia, Haec post obitum prioris Mariti monialis facta est, sed Henricus Auceps eam e coenobio eductam matrimonis sibi iunxit. Postea autem cum ea divortium fecit, persuasus a Sigismundo Halberstadensi Episcopo, quod non posset eam in coniugio retinere, quoniam DEO consecrata esset. Quod ex superstitione Papistica ortum traxit, Nam in Papatu pro magno habetur peccato, Monialem in uxorem ducere.

II. POSTERIOR fuit MECHTILDIS, filia DIDERICI Comitis in Ringelheim/quae fornosissima, piissima et religiosissima femina erat.

II. Liberi.

I. Ex PRIORE uxore unicum tantum tulit filium, nomine Danckwerdum.

II. EX POSTERIORE coniuge octo suscepit liberos, tam masculos, quam foemellas.

I. Masculi hi fuere.

1, CTTO, qui patri in Imperio successit.

2. HENRICUS, cognomine Rixosus, cui Otto, post mortem Bertoldi fratris Arnolphi, tradidit ducatum Bavariae, filiis Arnolphi, Hermanno et arnolpho, exclusis a Ducatu, sed donatis parte Bavariae, titulo Comitum in Schtern/ qua contentos


page 864, image: s0936

esse oportuit usque ad Ottonem Witelsbachium, conditorem, ex eadem prosapia, stirpis Comitum Palatinorum ad Rhenum, et Ducem Bavariae.

3. BRUNO. Hunc Otto frater fecit Archiepiscopum Coloniensem.

II. Foemellae, fuere quinque.

I. MECHTILDIS, quae Abbatissi Quedlinburgensis facta.

II. GERBERGA, quam Henricus pater Giselberto duci Lotharingiae dedit in uxorem: quae coniunctio effecit, ut Franci a Lotharingia abstinerent, quam bello erant repetituri.

III. ADELHEIDA. Hanc pater despondit Hugoni Magno, Comiti Parisiorum; Haec Hugonem Capetum gcnuit.

IV. RIXA, Rudolphi Ducis Bavariae, Arnolphi filii, Comitis Altorfii, Ravenspergae et Ambergae, uxor, et Comitissa Ebersteinensis.

V. Quinta, quae ad Historicis non nominatur, nupta fuit Comiti de Eberstein in Suevia. Chron. Hedionis. Chronic. Saxon. Pomeran. Chron. Spangenb. Philipp. Schafnab.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Supra diximus, quod CONRADUS I. Imper. moriturus, Imperium occidentis, multis modis laceratum, et tot caedibus ac grassationibus funestum et miserabile, tradiderit Henrico Aucupi, adductus admiratione virtutis et sapientiae, qua Henricus excelluit, quod hunc solum xollapsis rebus opem ferre, et imperium erigere ac fulcire posse confideret, ipsique per fratrem Eberhardum insignia et Imperii ornamenta miserit. Henricus ergo oblatum imperium acceptavit, et a Principibus Germaniae et Franciae, Frislariae, acclamante omnipopulo, in Imperio confirmatus est. Cum autem hunc honorem declinare non posset Henricus, coronationem tamen ab Episcopo non admisit, cum se indignum tanto honore iudicaret; Satis est, inquit, me, divin a annuente gratia, vestrague pietate, Regem dici: tanto honore nos in dignos arbitramur. Sit penes eosunctio, qui meliores esse cupiunt: hac sumus appellatione contenti. Atque his dictis, manus in caelum elevavit, et DEO se commendavit. Inde ingens a populo excitatus est clamor. DEUS te custodiat: DEUS te iuvet, tibique adsistat! Cusp. Siquidem unctio signum est extrinsecum, et publici honoris sollenniter delati testimonium. Quem titulum seu honorem Henricus nisi rebus praeclare gestis titulo tenus suscipere noluit. nam, *pa=s2 lo/gos e)sti\ma/taios, o( mh\ teteles1me/nos e)/rgw| h. e. Omnis sermo, omnisque adeo titulus inanis est, nisi opere persiciatur. lib. 11. Epigr. Graec.

II. Imperii administratio.

II. ACTATOGATA.

I. Hic Imperator imsignibus virtutibus, utpote animi magnitudine, moderatione, mansuetudine, humanitate, pietate, prudentia atque felicitate excelluit. Inde etiam summa cum laude imperium administravit, cum non solum collapsas res Germaniae instauravit, sed et imperium plurimarum regionum adiectione amplificavit, Ecclesiamque propagavit, et munivit, atque instruxit utrumque accurate, ut non sit dubium, et vocatum eum esse divinitus ad Imperium, et gubernatum atque adiutum.

II. Henricus Imperator Marchiones instituit:

1. Danorum Rege Germone devicto, huic genti Marchiam Sclesvicensem in Cimbrica Chersoneso opposuit praesidio firmatam, quod ad arma revertentem cohlberet atque arceret. Hic Marchionatus tamen postea in Episcopatum mutatus est. Crantz.

2. Henricus, expugnata urbe Brandeburgo, sive arce Brenni, Henetorum urbe primaria, constituit MARCHIAM BRANDEBURGENSEM: qua de re ita scribit Crantz. Vandal. lib. 3. cap. 6. In nostris (inquit) annalibus nomen Marchionum non legitur ante primum Henricum Saxonem Romanorum Regem, qui primus, domitis Danis, ad oppidum Sclesvicum, cum eo transtulisset Saxonum Coloniam, imposuit regioni Praesidem, quem appellavit Marchionem, et illi regendos tuendosque regni limites provinciam imposuit, quasi Duci limitaneo, Inde quoque cum ordinata per illum prudentissime Saxonia, constituisset, qui agros colere, qui sequi tenerentur militiam, cum quintum quemque, quatuor in agris remanentes, sumptibus et armis expedirent, illumque durante militia alere iuberentur: vires, quas perinde in Ungaros comparaverat, primum in Vandalos statuit exercere, tirocinium hoc reputans maioris militiae, duxitque in Metropolim gentis Brandeburgum, eamque obsedit per brumam in glacie, et oppugnavit constantissime, et exhaustis obsessorum viribus, consumptisque commeatibus, etiam expugnavit, collocavitque in ea primus Marchionem, qui provinciam tueretur armis quaesitam, et augescere contenderet in diem, et quam romani simili ex causa, dixere Provinciam, ille appellavit Marchiam.


page 865, image: s0937

MARCHTAM vulgo vocant Saxones districtum unius villicationis aut ditionis. Inde Feld=marcke nomen duxere: Ut tum Marehiam dicerent Saxones eam provinciam, quam sui iuris esse, per arma sunt consecuti. Inde Praesidi nomen inditum, ut Marchio diceretur, qui illis ius diceret. Haec ille. Marchiam hanc Brandeburgensem, quae nunc septem dierum itinere expedito patet in longitudine, primus gubernavit Sigefridus, Theodorici Comitis in Ringelheim F., investitus anno Christi 927. ab henrico Aucupe affine suo. Ab hoc numerantur usque ad familiam Comitum Stadensium decem Marchiones, e quibus quatuor Electores exstiterunt, quorum secundus Theodoricus a Mistovaeo, Henetorum Regulo, Marchionatu exutus est.

3. Henricus Imper. contra Bohemos, Polonos, Silesiosque condidit Marchias, Misnensem et Lusaticam. Marchiam Misnen sem commendavit uni ex posteris Widechindi Iunioris, qui benesicio eiusdem Henrici tenuerunt praefecturam Soraborum ad Salam, Elistrum, Pleusam et Albim, titulo Dominorum Bithyniae et Sorbeci, Marchiam Lusatiae Imperator Henricus tradidit Gereoni Comiti Stadensi, qui Sigefrido Brandeburgensi successit. Chron. Philippi.

4. Ex Annalibusquoque Austriae constat, Marchiam Orientalem, iisdem temporibus, regnante videlicet Henrico, in Austria exortam esse. Nam deficiente Carolorum stirpe, cum Rucigerus quidam occupaset superiorem Pannoniam, quae tum temporis ad Francorum regnum pertinebat, ac non ita multo post ille sine virili prole exstinctus esset, Henricus Auceps hanc Provinciam, a regno Francorum, veluti membrum a corpore, divulsam, attribuit Leopoldo, Principi Sueviae, sororis suae marito, eumque Marchionem Austriae nominavit. Cuspinianus.

5. Constat etiam, Henricum Imper. ad versus Sorabos Marchiam Landsbergensem instituisse, quam pervetustam esse certum est. Philip. in Chronic. Trithemius.

III. A. C. 928. Henricus Imper. sollicitus de incursione Vandalorum, Sclavorum et Hungarorum, contra Sclavos ad Albim aedisicavit urbem, quam a rivulo ibi decurrente in Albim MISNAM appellavit, eam munivit, et Marchionatum (uti iam dictum) ibi instituit, Fabric.

IV. A. C. 861. BRUNSVICUM Saxoniae civitas a Brunone Ludolphi Saxoniae Ducis silio conditum est. Nomen habet a Brunone, et a sinu excurrentis fluminis, quem Saxones sua lingua Wicck appellant, et pars urbis hodie etiam vocatur Der alte wieck. Arcem in ea condidit Tanquardus frater Brunonis, quae Danquarrode vocatur. Civitatem hanc auxit Henricus Auceps, et ea pars vocatur civitas nova. Quintam partem urbis, quae a Silva nomen habet, Henricus Leo addidit. Templum primum ibi conditum est a Brunone et Tanquardo, quod est ad D. Iacobum. Crantzius.

V. Sanxit etiam Henricus Imper ut primogenitis, prae ceteris fratribus et sororibus, extra ordinem tribuerentur arma et bellica instrumenta parentis, Das Heer=gerate. Recess. Imper.

II. ACTASAGATA.

I. Bellum contra Burchardum.

Henricus Auceps Imper. Mox accepto Imperio in id incubuit, ut motus sedaret intestinos, et Germaniam pacaret. Quare cum Burchardus Dux Sueviae, Rudolphi Burgundiae Regis socer Henricum pro Imperatore aguoscere nullet, fretus affinitate cum Rudolpho, Henricus exercitum contra eum eduxit. Quo audito Burchardus, cristas dimisit, et fidelitatem Imperatori iuravit. Schafnab.

I. Bellum contra Arnulphum.

Arnulphus Dux Bavariae, defuncto Conrado I. Imper. a quo Ducatu erat pulsus, e latebris prodiit, in Ducatum reversus, et a Bavariae Ducibus Rex salutatus est. Quare cum Ducatum ordinasset, et exercitum collegislet, de Henrico Imper. deiciendo consilia inivit. Quibus auditis, Henricus statim adversus Amulphum arma suscepir, prudenter tamen, ducto iam exercitu in Bavariam, omnia prius consilio, quam armis, experiri voluit. Itaque cum utraque acies in conspectu iam dimicatura staret, Henricus caduceatorem cum mandatis praemisit, qui denuntiaret, interesse Rei publ. ut Arnulphus solus cum solo, publicae salutis causa, de summis utriusque rebus secreto colloqueretur. Cum in colloquium Arnulphus venisset: Non te tam barbarum, inquit Henricus Imper., aut imperitum religionis nostrae existimo, quin plane intelligas, Regem non a fortuna temere dari, nec a fatis imponi, sed a supremo caeli Numine constitui: cuius mandata qui non facit, is haud dubie caelo, naturaeque repugnat. Conditiones deinde concordiaeipsi proponit, ut, quas postulasset Arnulphus, provincias omnes retineret, iisque uteretur et frueretur, cum omni iure et utilitate; saltem nomine ac titulo Regis abstineret. Conditionem accepit Arnulphus, et exinde foedus connubio liberorum confirmavit: et sic absque vulnere et armis discessum est. Aventin. A. ann. Schafnab.


page 866, image: s0938

III. Bellum contra Carolum, Regem Franciae.

A. C. 921. Henricus Imper. bellum movit Carolo Francorum Regi de Lotharingia; Verum Carolus Henrico cum exercitu adventanti Lotharingiam concessit, et insuper aliis praestantibus muneribus cum donavit. Frodoard.

IV. Bellum I. contra Hungaros.

I. Bellum gestum A. C. 922. Circa quod tria sunt notanda:

I. ORTUS.

Hungarorum in Germaniam irruptio. Hungari, cum Imperator Henricus nollet tributum dare, quod olim Ludovicus IV. et Conradus Imper. pepigerant, magno cum exercitu in Germaniam irruperunt, et in Sueviam excursionem fecerunt, deinde in Lotharingiam et Galliam transiverunt: revertentes inde ad Wormatiam, per Hassiam et Thuringiam in Saxoniam venerunt, et Magdeburgum funditus devastarunt. Inde trans Albim transeuntes, Bremenses obsederunt, expugnarunt, ignique tradiderunt.

II. PROGRESSUS.

HENRICI in cohibendis Hungaris provida moderatio. Imperator, eum esset Hungarorum viribus impar, eis statim occurrere non potuit: nihilominus tamen omnibus belli artibus eos cohibere tentavit, et tandem eorum Duces aliquot cepit.

III. EGRESSUS.

Pacificatio, Cum hosce captivos vinculis Hungari liberari vellent, promiserunt Imperatori pacem per novem annos, si mitteret annua munera, et sic ex Germania discesserunt. Spangenb.

Bellum II. contra Hungaros.

II. Bellum gestum A. C. 933. Circa quod itidem tria sunt notanda:

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. Henrici de bello contra Hungaros con sultatio. A. C. 932. Imperator comitia egit, et cum Statibus Imperii consultavit, cum novennales induciae cum Hungaris essent fivirae, et ipsi procul dubio maius tributum postulaturi, quid agendum? Respondetur ipsi a Statibus, Bello ipsis resistendum cum DEI gratia Germania armis floreat, virisque.

II. Hungarorum postulatio, et contumeliosa tractatio. Non multo post Hungarorum legati ad venerunt, et postularunt non solum munera annua, sed etiam peculiare tributum. Verum non tantum omnia ipsis negata, sed etiam ludibrio habiti sunt, oblato cane villatico, scabioso et tonso. Ideo bellum minatisunt.

II. *t*a\ 8p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Hungarorum in Germaniam expeditio, eorumque profligatio. Cum Hungarorum Legati tam contumeliose ab Henrico Imper. essent excepti, A. C. 932. ingenti collecto exercitu in Germaniam profecti sunt: auxilia insuper Sclavorum assumpserunt, et omnia ferro flammisque vastarunt, feminas in captivitatem abdnxerunt cum pueris, virosque, quos capere potuerunt, occiderunt. Cum hostilis Hungarorum impressio et saevitia nuntiaretur, Henricus Imperator gravissima valetudine detinebatur: nihil tamen absterritus, validisimum quatriduo collegit exercitum; ipseque, licet corpore invalido, animo tamen obfirmatus, equo conscenso hostibus obviam processit ad Merspurgum, votumque DEO faciens, se parta victoria, omnem haereticorum blasphemiam et simoniam radicitus e regno suo exstirpaturum, magna clade immensas hostium copias affecit, amplius quadraginta milibus eorum internecione deletis, reliquis, qui fuga evaserant, Germania eiectis. In quo praelio insignis fuit Imperatoris et pietas et fortitudo. Nam cum iam Hungaris se esset oppositurus, nuntiatur ei, Hungaros immensa strage facta circa Merspurgum consedisse, ingentem praedam congessisse, uxores et liberos Germanorum rapuisse, magna virorum multitudine trucidata, Sed ecce, Imperator, licet corpore tum satis firmo non esset, tamen nihil periculis motus, ipsemet in aciem progrefsus est, suo, ut pro aris et focis fortiter dimicarent, exhortatus, horribilique et barbaro clamore Hungaris irruentibus, cum suis Kyrie eleeson cecinit, fretusque praesentis Numinis auxilio gloriosam de hostibus victoriam reportavit, praedamque omnem recuperavit.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. ELOGIUM. Henricus Imperator post tantam ab Hungaris reportatam victoriam. quod Germaniae P???ulos a tributis Hungarorum vindicasser, eaque tributa ad usus divinos et pauperum convertisset, nominis celebritatem maximam adeptus, Pater Patriae passim a cunctis appellatus est, et ab omnibus gentibus ac Regibus in honore habitus.


page 867, image: s0939

II. MONUMENTUM. Henricus Imp. ob hanc insignem victoriam Principibus, a quibus summa fide adiutus erat, convivium splendidum Gottingae in Saxonia apparavit: et in memoriam tantae rei gestae, A. C. 933, instituit ludos cataphractorum equitum in Germania. Hosque ludos sive torneamenta Imper. privilegiis et libertatibus confirmavit. Leges ludorum recenset Spangenbergius, ad quem Lectorem remitro. Prima ludorum sollennitas Magdeburgi celebrata est, quibus Henricus Imperat. ipse interfuit, et ibi 974 galeae regraesentatae sunt. Regino. Sigeb. Marian. Spangenb. Chron. Hedion. Crantz.

V. Bellum contra Vandalos.

I. A. C. 925. Henricus Imper. exercitum eduxit contra Vandalos ad Suevum, Oderam, et Havelum fluvios, necinfeliciter res gessit, et in tantas angustias eos redegit, ut tandem in urbem Schörlitz/quae hodie Brandeburgum est, se conferrent, ubi sperabant se imperatori resistere posse. Sed Imperatos factis castris ineunte hieme, cum palustria illa loca glacie concreta transire posset, eos adeo afflixit, ut se dederent. Quo vero Vandalorum excursiones prohibere posset, Marchionem urbi praefecit Sigefridum Comitem Ringelheimensem, qui primus Marchio Brandeburgensis factus est. Crantzius.

II. A. C. 927. HENRICUS Imp., cum Vandali Sorabi quiescere non possent, expeditionem in eos suscepit, et vastatisillorum regionibus urbem Grünaw infra Ilenburgum obsedit tribus septimanis, et tandem vi cepit; ubi praeter impuberes omnes occisi sunt, urbsdirepta et excisa. Idem.

III. Non multo post Vandali, dum Henricus Imper. alibi fines tutaretur, Saxoniam vastarunt. Quare contra eosdem Duces suos, Bernhardum Ducem Luneburgensem et Comitem Wirthinensem cum magno exercitu misit, qui Vandalorum ad mare Balthicum ad 120000 trucidarunt.

IV. Anno C. 934. Vandali Obetriti, dum Imp. Henricus e bello Hungarico reversus Gottingae commoratur, coniurant inter se, et Praefectos Episcoposque suos trucidant. Ideo Imperator primo vere in eos movet. Vandali beli immemores, sponte se offerunt ad poenam, si peccasse se demonstretur, et de caede horum ita se excusant, ut Imperator iuste eos caesos pronuntiaret. Idem.

VI. Contra Danos, Sclavos, Dalinatas, et Bohemos.

HENRICUS Imperat. expeditionem quoque suscepit contra Danos, et devicto eorum Rege GORMONE, Marchiam (de quo supra dictum) Slesvicensem condidit. Sclavos subegit, Dalmatas tributarios fecit. Bohemos, expugnata urbe Praga, et capto eorum Duce Wenceslao imperii legibus subiecit, sibique-vectigales fecit.

III. ACTAECCLESIASTICA.

I. Henricus Auceps pius et religiosissimus Imperator fuit, nihilque prius habuit, quam ut DEO propitio pacem orbis terratum ac verae religionis cultum tueretur.

II. Domitis Henetis et Sorabis Ecclesias condidit, ut gens Heneta, quae a religione Christiana erat aliena, recte de DEO erudiretur, et ad pietatis atque humanitatis cultum assuesieret. Chron. Phil.

III. Episcopatum Brandeburgi instituit. Primum item Episcopum in Holsatia collocavit, qui Catechismum ibi docuit, Praeterea condidit Ecclesias, Misnensem, Brandeburgensem et Havelbergensem, sed plerasque ab ipso tantum inchoatas Otto primus silius absolvit. Ibidem.

IV. Regem Obotritarum ad Christianam fidem ab Henrico Imperatore conversum tradunt Historici: Unde et ipsius subditi ad Christi agnitionem salutarem pervenerunt. Contract. Sigebert. Chron. Cass.

CAP. III. DE EGRESSV.

HEnricus Imper. pacata Germania, cum constituisset in Italiam proficisci, correptus est apoplexia, quae in paralysin desiit. Ea recrudescente, cum OTTONEM filium natu maximum Imperatorem designasset, Mempslebiae in coenobio, quod uxor ipsius exstruxerat, A. C. 936. die 2 Iulii obiit, anno aetatis 60. imperii 17, Mens. 6. Ingenti hominum luctu Quedlinburgi in coenobio, (quod ipse fundaverat, ubi et filiam suam Mathildem Abbatissam fecerat) sepultus est. Crantz. Luitp. etc.

XII. IMPERATOR GERM. OTTOI, cog. MAGNUS.

CAPUT I. DE ORTV.

Generatio

I. PATER fuit Imper. HENRICUS AUCEPS.


page 868, image: s0940

II. MATER fuit MECHTILDIS, quae fuit Diderici Comitis Ringelheimensis filia. Ex hisce parentibus natus est Otto: uti in praecedenti historia diximus.

II. Appellatio

I. NOMEN. Dictus fuit Otto, huius nominis primus. OTTO ab Ebraica voce
[Gap desc: Greek word]
Pater, Chaldaeis et Syris dicitur
[Gap desc: Greek word]
. Arabibus Aba. Hinc *a)/tta apud Festum, quae vox est Thessalica. Ab Abba vel Atta est Otto et Ottilia. Lationi aspirationem omiserunt, pro Hatto. Unde patet, quod tres Imperat. Ottones debuissent Hattones appellari, iuxta versum:

HATTO, post HATTO, regnavit tertius HATTO.

Est autem OTTO idem quod Pater benevolus, propitius, iuvans et auxilians: Nam
[Gap desc: Greek word]
Pater, dicitur a rad.
[Gap desc: Greek word]
, voluit. affectum et propensionem habuit. Et hoc nomen habuit omen, h. e. Otto I. illud reipsa implevit, ut ex cognomne eius patebit.

II. COGNOMEN. OTTOI, cognomine dictus fuit MAGNUS, quod ei peperit rerum gestarum amplitudo, quas pace belloque pacata Germania, et regnis externis, confirmato imperio, et Ec clesiis plurimis fundatis, feliciter confecit. Estque hic heros ille magnus, quo post Carolum Magnum Germania vix habuit praestantiorem, cuius virtute admirabili imperium convulsum, et labefactatum, erectum et instauratum est: cuius adventu Italia ex hostium faucibus erepra et pacata: cuius auctoritate Pontificum perfidia repressa est: cuius praesidio Germania a tumultibus conquievit: cuius industria hostes exterifracti sunt, et domiti: cuius opera pax et libertas imperii reparata et aucta: cuius denique studio et vigilantia religio Christiana disseminata, et ad exteras gentes propagata est, totusque Christianus orbis respiravit. Idcirco nomen eius magnum, inprimis DEO carum et acceptum, cunctisque mortalibus admirabile est.

CAPUT II. DE PEOGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a.

OTTO insignibus corporis et animi dotibus praeditus, et tam laetae indolis fuit, ut ab omnibus Amor mundi diceretur: et re ipsa postea se verum mundi amorem esse, in imperlo evidenter demenstravit. Chronic. Hedien. Spangenb.

II. ACTA OECONOMICA.

I. Uxores.

Uxores habuit duas.

PRIOR dicta fuit EDITHA, Edmundi Anglorum Regis filia. Hanc Otto primus ex consilio parentis matrimonis sibi iunxit A. C 932. Mortua est A. C. 947, die 27 Ianuarii, et sepulta Magdeburgi in coenobio Iohannis.

POSTERIOR fuit ADELHEIDA, filia Rudolphi, Regis Burgundorum, LOTHARII Regis Italiae, (qui anno C. 950, petitus vencno, in phrenesin incidit, et mortuus est anno regni quarto) vidua, quam Otto in uxorem duxit A. C. 951.

II. Liberi.

EX PRIORE coniuge suscepit duos filios; LUDOLPHUM Sueviae Ducem, et WILHELMUM Episcopum Monguntinum: et duas filias: LUDGARDAM, quam pater dospondit CONRADO, Duci Francorum, viro bello paceque cognito; et MECHTILDIM, quae Quedlinburgi Abbatissa facta est.

Ex POSTERIORE uxore tres suscepit filios: I. HENRICUM. 2. BRUNONEM. 3. OTTONEM. secundum, qui patri in imperio successit; et filiam ADELHEIDAM, quam in uxorem tradidit Hugoni Capeto, Comiti Parisiorum, Regi Franciae. Chronic. Philippi et Hedionis. Spangenb. Chronic. Funccii, fol. 138.

III. Vita Oeconomica.

Otto I. Imper. magnifice et splendide vixit. Nam singulis septimanis in cibum aulicum 1000 porcis, 28 tauris, 1000 modiis frumenti, 8 plaustris vini, 10 plaustris cerevisiae usus est: exceptis oleribus, piscibus, ovis, gallinis, carnibus ferinis, butyro, adipe, lardo et caseo, Ernestus Brotuffus lib. 2. Chron. Magdeburg. cap. 1.

IV. ACTA POLITICA.

I. Imperiioccupatio.

I. HENRICUS AUCEPS hunc OTTONEMI, filium natu maximum, moriturus successorem in imperio declaravit, eumque hisce verbis allocutus est: En tibi Imperium, non a maioribus mihi relictum, sed per memetipsum acquisitum, et a DEO traditum. Wittich. lib. 2.

OTTO igitur patre defuncto a Principibus imperii confirmatus, et Aquisgrani ab Episcopo


page 869, image: s0941

Moguntino coronatus est A. C. 936. Coronationem eius Chronicon Hirsgaviense, his verbis describit: A. C. 936, indict. decima. OTTO primus per manus Hildeberti Archiepiscopi Monguntini Aquisgrani in Regem unctus est. Quiaccedens ad altere, et sumens inde gladium imperialem cum baltheo, conversusque ad Regem, ante se genua flectentem, dixit: Accipe hunc gladium, in quo deicias omnes Chrifti adversarios, barbaros et malos Christianos, tibi auctoritate divina traditum, cum omni potestate totius Imperii Francorum, ad firmissimam pacem omnium Christianorum. Amen. Deinde sumptis armillis et chlamyde induit eum, dicens: His cornibus humerotenus demissis, monearis, quo zclo fidei fervere debeas, et in tuenda pace usque in finem constans perseveres. Exinde sumpto sceptro baculoque, dixit: His signis monitus esto, quatenus paterna castigatione subiectos corripias, primumque te DEI ministris, deinde etiam viduis, orphanis et pupillis protectorem ac defensorem semper exhibeas, eisque manum misericordiae clementer porrigas. Post haec fuso super caput eius oleo consecrationis, ait: Unxit te Deminus in Regem super populum suum, ut numquam de capite tuo oleum miserationis deficiat, quo hic et in futuro saeculo misericordiam ob ipso creatore tuo consequaris. Amen, Postremo imposuit capiti eius regalem Coronam, dicens: Coronavi te corona iustitiae, qua monearis, te ministrare iustitiam debere subditis, ut hoc ornamento regali praemunitus, et tuis reverendus, et inimicis terribilis appareas, et post huius vitae terminum sempiterno cum Angelis praemio coroneris. Amen.

II. Anno C. 962. Otto Romam venit, ubi honorisice exceptus, et acclamatione totius populi Romani et Cleri a Fohanne XII. Papa coronatus, et Imperator atque Augustus appellatus, Contract. Volaterranus.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. OTTO Imperium summa cum laude administravit, et, ut supra diximus, Princeps fuit, quo post Carolum Magnum Germania vix habuit praestantiorem. Nam insignibus excelluit virtutibus, utpote pietate, prudentia, fortitudine, moderatione, felicitate, iustitia, liberalitate, beneficentia, humanitate et mansuetudine cuius praeclarum erga fratrem Henricum declaravit exemplum. Cum enim undique bella domestica in eum commoverentur tanta, ut videretur Europa in perniciem Imperatoris conspirasse: Henricus quoque frater spe regni accensus, seditiosa adversus eum arma expedivit. Verum cum aliquot proeliis victus, omnibus rebus se destitutum yideret, assumptis aliquot Episcopis, de improviso ad Imperatoris fratris sui genua procidit, supplexque veniam ab eo petiit, Episcopi quoque pro virili quisque suapro eo intercedunt. Imperator primum quasi attonitus, aliquantisper tacuit. Tandem in haec verba erupit: Qua in re, frater, a me offensus, animo adeo exasperato funestum prorsus adversus me bellum concitasti? Implacabilis suit hactenus furor tuus, nec ullum veniae, quam saepe ultro tibi obtuli, locum dedit. Propter quam contumaciam tuam, licet nullasis venia dignus, attamen non quid tua mereantur facta, sed quod fratrem et Regem deceat, spectabo, depositisque inimicitiis, te ut fratrem amplectar. Hisce dictis fratrem sublevatum osculatur. Postea eum aliquot Lohtaringiae civitatibus praefecit, ac tandem post mortem Bertholdi Ducis Bavariae, qui A. C. 947. absque liberis decessit, ei ducatum Bavariae attribuit, omniaque amoris ossicia sedulo cum ipso coluit, Henricus contra per totam vitam gratum se erga Imperatorem praebuit. Huius Henrici cognomento Rixosi, nepos fuit Henricus Sanctus Imperator.

II. An. C. 939. MAGDEBURGUM civitas Imperialis, in dotem data Edithae coniugi, ob Ottone Imper. instaurata, et privilegiis et libertatibus donata est. Anno sequenti fundatum est BERGENSE Monasterium prope Magdeburgum, Trithew. Eber. in Calendar. Sigebert.

III. Eodem tempore Ius Saxonicum etiam constitutum est et confirmatum: in eo quaestio decisa, quod nepotes patris sui defuncti loco hereditatem avisui adire possent. Crantzius.

IV. Ottonis Magni Imper. industria multa monasteria instaurata, ampliata et aedisicartasunt, Sigeb. Frising.

V. Cum A. C. 946. animi gratia, Imperator feras sectatus fuisset, lapsu periculosissimum vulnus accepit, ideo de vita desperans, communi suorum consensu honoris et laboris consortem elegit LUDILPHUM filium, eumque successorem designavit: quod dum postea mutavit, magna bella suscitata sunt. Luitpr. Dithmarus.

VI. Cum Imper. in Italiam cum exercitu contra Berengarium esset profectutus, antequam iter susciperet, filium Ottonem septem annorum declaravit Regem, sibique succeslorem, ac iussit ipsi tribui Aquisgrani insignia Imperii, eumque per absentiam suam BRUNONI et GVILHELMO Archiepiscopis commendavit.


page 870, image: s0942

NOTA.

BRUNO huius Ottonis I. Imp. frater germanus fuit, qui quadrimus puer Baldrico Traiectensi episcopo erudiendus traditus est. In eo studiorum exercitio in prosa et ligara oratione, tam in Graecis, quam Latinis literis, et non modo in Poesi, verum etiam in Philosophia et Theologia adeo excelluit, ut omnibus esset admirationi, Quare propter prudentiam, aliasque virtutes, inprimis iustitiam, in aulam (adhuc propemodum adolescens) vocatus est. Cum autem progressu temporis Episcopus VVig fridus rebus humanis exemptus esset, Res publ. Coloniensis destitura fideli pastore, legatione splendida BRUNONEM sibi praefici petiit. Assensit Imper. Otto, eique non modo Coloniensem Archiepiscopatum, verum etiam Lotharingiae gubernationem commisit, ita ut simul et Ecclesiae, et administrationi Ducatus Lotharingiae praeesset. Tandem in Gallia in morbum incidit, ac motiturus Ecclesiae Coloniensi bona sua testamento legavit. Luxui infensus fuit, habitum minime fastuosum usurpavit, et exemplo suo Clericos ad humilitatem et modestiam invitavit. Monasteria exstruxit, templa ruinas minitantia restauravit. Crantz. Witichindus, Rogerius.

VII. OTTO Imper. praecipuum quendam honorem habuit WENCESLAO Bohemorum Principi, adeo ut potestatem eipetendi concederet, quicquid petendum sibi putaret a Caesare. Existimabat autem Caesar, gloriosa cum et ambitiosa petiturum. At hic brachium D. Viti ex Gallia sub Ludovico Pio Imper. Corbeiam in Saxoniam translati, magnaque religione in Bohemia culti petivit: Deinde Sigismundi quoque Burgundiae Regis, propterea, quod Vandalicae nationisfuerat, reliquias sibi dari postulavit. Ad quae postulata Imperator, subridens: Feres tu, inquit, primo quoque a reditu nostro in Saxoniam tempore, quas habere cupis reliquias: interim dona Imperatore digna a nobis accipe, regium inprimis decus, quo te ex dignitate tua merito decoramus: deinde tributo absolvimus. Iussit postremo et insignia sua Wencestaum ferre, fuscam aquilam in clypeo candido. Facilehoc, et illud alterum de tributo amplexus est Wenceslaus: sed idem caput suum diademate cingi, seque Regem inungi, aut Rex a suis appellari nullo modo sustinuit; quamquam ab Imperatore atque aliis Regibus et Principibus Rex in epistolis salutaretur. Dubravius lib. 5.

NOTA.

In hoc exemplo dubitare quis posset, clementiae ne maior, an modestiae laus in hoc certamine fuerit. Prudenter sane Imper. suae virtutis maximum et excellentissium decus ac ornamentum posteris admirandum exstare voluit, recte censens, cetera sua facta non aeque aestimari, quorum partem sibi fortuna vendicat, et quae cum multis aliis Ducibus sunt communia. Deinde novum imperium inchoantibus utilis est clementiae fama. Corn. Tacit. 4. histor.

Wenceslaus autem sua modestia, et solidam invenit gloriam, et suae familiae acquisivit regnum, eo ipso virtutis praebens significationem, quod rem invidiosam, nomen Regis, detrectavit, ne forte se accepto honore parum exhiberet dignum: quippe non in sella ipsa fastigium dignitatis, sed in operibus situm est, quae illam minime dedecorant, ait Pertinax Imper. apud Herodian. lib. 2.

II. ACTASAGATA.

OTTO Imper. multis difficultatibns toto Imperii sui Cursu fuit obiectus. Hostes enim habuit ab initio sui imperii usque ad finem. Inprimis autem initia gubernationis difficilia habuit et periculorum plena, siquidem tanta bella commota sunt, ut videretur tota Europa in caput, perniciemque Ottonis conspirasse. Nam conatisunt eum de imperio deicere: Liberi Arnulphi Ducis Bavariae: TANQUARDUS frater ipsius ex priore henrici Aucupis Imper. uxore, sive, ut alii volunt, ex concubina natus: EBERHARDUS Franconiae Dux: HENRICUS, huius Ottonis frater: Ludovicas Transmarinus, Caroli Simplicis filius, Rex Franciae: HUGO, Comes Parisiensis, qui iactabat se a Carolo Magno genus ducere: CONRADUS, cognomento Sapiens, Imperatoris gener: et item Ottonis filius LUDOLPHUS, qui offensus nuptiis parentis, quod Adelheidam Lotharii viduam, captivam liberasset, et in uxorem duxisset: BERENGARIUS, eiusque filius ALBERTUS. Praeter hos inimicos coniuratos, et (cum exercitibus) iugulum Imperatoris petentes, etiam Hungari cum ingenti exercitu in Germaniam irruptionem fecerunt, omniaque longe lateque vastarunt. Hos ad versarios suos OTTO Imper. armis compescere necesse habuit, omnesque mira felicitate superavit. Tot autem modis lacessitus, nihil severe crudeliterque statuit; sed victis, si modo veniam peterent, ipsique fidelitatem iurarent, clementer ignovit ac pepercit, deleta ex animo omni offensionum memoria; quod inprimis magni et heroici animi argumentum fuit.

*streptai\ ga\r fre/nes2 e)sqlw=n, inquit Homerus.

Et:

Quo quisque est maior, magis est placabilis irae,
Et faciles motus mens generosa capit. Ovid.

I. Bellum Germanicum, contra Tanquardum et Henricum fratres, eorumque Socios.

I. Cum SIGEFRIDUS Marchio Brandenburgensis A. C. 937, nullo relicto herede decessisset, Tanquardus Ottonis Imper. frater eius provinciam occupare conatus est, sed Otto praetulit Geronem Comitem. Quare Tanqu ardus iratus fratri ob


page 871, image: s0943

ereptum Marchionatum, foedus inivit cum Eberhardo Palatino contra Imperatorem, et contracto exercitu simul cum eo Bardevicum urbem (ubi Imperatoris frater Henricus erat) expugnarunt et ditipuerunt et Eberhardus Henricum captivum in Palatinatum abduxit: quibus iniuriis Imperator commotus, movit in Tanquardum, in Saxoniam, et Eresburgum, vel (ut alii malunt) Brandeburgum, ubi erat Tanquardus, statim in deditionem accepit. Tanquardus in templum, sccuritatis causa, fugit; sed a militibus iratis, inscio Ottone, confossus, multi capti, et qui auctores visi rebellionis, capitis damnati sunt. Eberhardus his successibus Imperatoris territus, Henricum spe regni incensum dimisit, et cum ad bellum im paratus esset, pro pace, hortatu Episcopi Moguntini, supplicavit apud Imperatorem, quam etiam in petravit: et quidem Otto aliquandiu eum captivum tenuit, sed non multo post in pristinam dignitatem et statum restituit. Ita Henricus frater etiam in gratiam receptus est. Luitp. Ursp.

II. EERHARDUS Palatinus starim anno sequenti, (nempe A. C. 939) quo ab Imperatore in gratiam erat receptus, ad vomitum rediit, et foedus contra Imperatorem fecit cum HENRICO fratre Imperatoris, assumpto Giselberto Lotharingo, et Episcopo Moguntino et Argentinensi. Convenerunt Salfeldiae, ubi omnia iuramentis confirmata sunt. Imperator igitur cum rebelles exercitum cogerent, adversus eos proficiscitur, rebelles vero trans Rhenum erant: eo tendit etiam Imperator: sed paucae tantum aderant naves, quibus transvecti fuerunt Ortonis milites fere 200. Hostes occasione usi hosce invadunt, quibus iam subsidia mitti non poterant. Otto haec, suos ncmpe in ipsa morte constitutos, videns, equo desilit, cum exercitu ardentes preces DEO adhibet; quibus non minus quam armis ipsis hostes vicit et fregit. Nam milites in binas cohortes se diviserunt, quarum alters a tergo in hostes irruit, atque adeo tantum exercitum terruerunt, ut sugam caperet. Henricus frater Mersburgum evasit: ubi obsessus ab Imperatore, et urbe capta elapsus, cum triginta dierum inducias impetrasset, A. C. 941, Rebelles Imp. Ottonis instaurarunt bellum in Lothariogia, magnumque exercitum contraxerunt. Ab his tum etiam Ludo vicus Transmarinus, Caroli simplicis filius, Rex Franciae, in auxilium acccitus spe recuperandae Lotharingiae Alsatiam invasit. Otto ergo universas copias in Alsatiam duxit: ubi, cum ex cestris Im peratoris Episcopi Moguntinus et Argentinensis ad hostes transfugerent, eisque omnia proderenrt, multi ab Imperatore defecerunt. Nec morz; Eberhardus et Giselbertus praedas egerunt prope castra Imperatoris, et re bene gesta epulati sunt; sed prodebantur a spoliatis agricolis, ac xxtantum equites Imperatoris in illos irruerunt, Eberhardumque trucidarunt, et Giselbertus fugiens in Rheno submersus est. Rex Galliae paenitens facti pacem ob Ottone perivit: cum quo Imperator transegit, atque ut pacta firmiora essent, dedit ei in uxorem sororem suam Gerbergam, viduam Giselberti, quae peperit filios Lotharium Regem Franciae, et Carolum (beneficio Ottonis) Ducem Lotharingiae, Henricus autem frater Imperatoris, cum bello nibil efficere posset, fraude fratrem circumvenire aggressus est. Emisit enim nonnullos, qui Ottonem A. C. 942. Quedlinburgi ipso festo Paschatis nihil mali timentem, interficerent. Sed detecta fraude, in sicarios inquisitum est: qui etiam comprehensi, et gladio percussi sunt, Henricus igitur, rebus omnibus desperatis, eodem anno spe veniae impetrandae Francofurtum venit, ubi Imperator natalitia Christi celebrabat, et mane fratri templum adeunti inermis et atratus occurrit, seque ad pedes eius supplicem proiecit, (de quo supra prolixius diximus) veniamque delicti, et una ducatum Bavariae consecutus est. Ab eo tempore fidus fuit fratri per totam vitam. Episcopi vero coniurationis socii monasteriis inclusi sunt. Widich. Fabric. Chron. Philippi

II. Bellum Bohemicum.

Cum Imperator hisce bellis esset occupatus, BOLESLAUS Dux in Bohemia, trucidato fratre Wenceslao, quod ad Christianos transiisset, arma expedivit in Imperatorem, et vicinos suos in Imperio incursionibus vastavit. Hivero, cum manu se vindicare non possent. Ottonis auxilium implorarunt. Mifit ergo Imperator ad eos defendendos Esiconem Ascaniae Comitem cum exercitu. Qui cum ad proelium est ventum, primum quidem Bohemos sugavit, et fudit: ast paulo post in cautus ab illis oppreslus est, et cum omnibus suis copiis deletus. Sed Imperator ipse non multo post expeditionem contra Bohemos suscepit, magnam partem eorum ceceidit, reliquos tributarios fecit A. C. 937. et in Germaniam victor reversus est. Sed boleslaus ex prima Imperatori illata clade tantos spiritus concepit, ut bellum saepe renovatum produxerit in annum decimum quintum, (A. C. 952.) donec tandem diuturnitate fractus, Imperatori supplex factus in gratiam receprus est. Chron. Philip. Fabris.

III. Bellum Hungaricum.

I. A. C. 937. Hungari in Saxoniam irruerunc, et divisis copiis copiis undique eam vastarunt: sed cives


page 872, image: s0944

iam cum agricolis assuefacti armis, cos ita exceperunt, ut paucissimi in Hungariam redierint, cum ex omnibus pagis et oppidis armis appeterentur.

II. Tandem A. C. 955. Hungaros iterum Germaniam infestantes Otto Imper. cruento praelio superavit, roburque eorum ita imminuit, ut redire non sint ausi. Quam historiam paulo altius repetemus.

Gravissimis et continentibus bellis Hungari rati potentiam Ottonis Imp. attritam, et Gemaniae vires exhaustas esse, copiis denuo, quantis antea numquam, per Bavariam in Germaniam irruperunt populabundi, fretique immensa multitudine, insolenter admodum, Aut Caelum (inquiunt) cadens nos obruet, aut trrra dehiscens nos absorbebit, alioqui nemo hostium nos multitudine superabit. Contra hos Imperator subito coegit exercitum ex Bavaris, Suevis, Saxonibus, Francis et Bohemis, cumque illis congressus victoriam reportavit, quantam nullus Imp. vel. Regum intra ducentos annos obtinuerat. octo namque legiones ex dictis gentibus conscriptas in patentis campi planiciem prope Augustam Vindelicorum convocavit, quas in proelium deucens, ut hostibus pugnam difficiliorem redderet, passim milites per montana, inter nemora et arbusta abscondit. Primi agminis dccus Bavaris tribuitur, eo quod proeliis Hungarorum assueti essent. Henricus frater Imperatoris, qui tum Ducatum Bavariae tenebat, morbo detentus praelio aberat, eius autem vices Praefectis commissae erant. In castra ad venit Dux Francorum Conradus Imperatoris gener, vir ad bella natus, hosti, sive pedes sive eques obvius veniret. formidabilis; nec in proeliis solum audax, manuque promptus, sed consiliis etiam dandis fortissimus, unde et pacis et belli tempore pariter carus erat. Is suo adventu militum animos sic erexit, ut nullum trepidationi locum dantes, unice in votis haberent, quam primum cum hoste congredi. Itaque Imperator non tam in copiis militum, quam numinis praesentia spem victoriae collocans, in castris ieiunium indicit, posteroque die, ut in armis hostem exspectent, proeliumque inire parati sint, imperat, verbrsque gravissimis milites hortatur, ne barbarum hostem, idolisque totum deditum expavescant, alacrique animo se ad proelium accingant, in quo victores, patriam, parentes, coniuges, liberos conservaturi sint; sin occumbant, aeternae vitae praemium accepturi. Quibus verbis cum pugnae avidos reddidisset milites, posterodie, Sole vixdum orto, eos, cum se invicem prius salutassent, et Sacramento militari quisque suo Duci denuo se obstrinxisset, castris educit. Prima, secunda, tertiaque legio Bavarorum erat, quibus pugnae initium (ur dictum) commissum fuerat Quarta deinde sequebatur legio Francorum, qui Duce CONRADO gaubebant. Quintae legioni, quae et multitudine et robore militum reliquis praestabat, praeerat Imperator ipse. Sexta legio Suevorum erat, quorum Dux erat HENRICUS, qui uxorem habebat Imperatoris ex fratre neptem. Octava Boiemorum, selectissimis quidem instructa viris, sed fortuna parum propitia gaudens. Huic legioni, eo quo postremo loco posita, ab hostium impressione maxime tuta videretur, omnium impedimentorum, machinarum bellicarum, thesaurorum, custodia erat commendata. Verum plurimum eos fefellit opinio. Hostes enim transito celeriter fluvio Lyco; longo usi sunt circuitu, et a tergo hostem aggressi, in legionem Boiemorum primum faciunt impetum, hostibusque partim caesis, partim captis, aliis fugatis, thesauris omnibus et impedimentis potiuntur. Qua prima victoria elati, simili impetu septimam et sextam legionem aggrediuntur, quas retrocedere et fugam meditari compellunt. Quod ubi animadvertit Imperator, legionibus trepidantibus subsidio mittit Ducem CONRADUM cum legione quarta; qui adventu suo fugam sociorum inhibet, hostium impetum refrenat, territos in fugam vertit, et praedam omnem insigni victoria et gloria recuperat. Legioni huic reliquae omnes gratulantur, tironumque virtutem veterant admirantur. Deinde Imperator in hunc modum milites alloquitur: Videtis, socii, hostem in conspectu nostro grassantem, saluti nostrae inhiare. Quare animo praesente iam opus est. Viri estis, istoque hoste saepius hactenus fugato inclitam reportastis victoriam. Nullus unquam hostis vos terga dantes conspexit: cuius virtutis vestrae et gloriae conscii, hostem barbarum intrepido animo excipite, et quidem talem hostem, qui fuga sola fretus proelium init. Quare sic armis nostris eos urgeamus, ut vel caesi a nobis pereant, vel turpi fuga dare terga compellantur. His dictis, correpta sacra lancea primus in hostem ruit. Hungari Christianorum impetum aliquandiu quidem acriter pugnantes sustinent: mox tamen lassati, fuga salutem quaerere satagunt, in qua plurimi trucidantur, multi capiuntur, reliqui turmatim in vicinos pagos et villas aufugiunt: quos milites Ottonis acriter insequentes, flammis in casas, quas occuparant, iniectis, consumunt. Quidam amnem Lycum tranare conati, ulteriorem ripam cum superare non possent, aquis submerguntur. Cecidere in hoc praelio ex parte Christianorum multi praestantes viri, et inter ceteros Dux CONRADUS gener Imperatoris, sagitta


page 873, image: s0945

traiectus, cum propter aestum galea aperta respirationis causa faciem nudasset: cuius cada ver Wormatiam delatum est: Itemque BURCHARDUS Dux Suevorum, genet Henrici Bavari, cum Henricus propter aegritudinem praelio interesse non posser, qui quidem eodem anno Calend. Novembri paulo post pugnam e vivis excessit. Porro coem die castra recuperantur, captivi liberantur, hostes caeduntur et fugantur, Postero die agmina hostium, quae passim oppida occuparant, ad caedem rapiuntut, relictis paucissimis, qui fuga elapsi tristissimae cladis apud suos nuntii fuere. Capti sunt tres Hungarorum Reguli, qui missi sunt ad Henricum Ducem Bavatiae, Ille hosce captivos suspendi iussit. His ita gestis, supplicationibus per omnia templa in dictis, DEO gratiae pro parta victoria agebantur, triumphansque Imperator in Saxoniam rediit, qui, quod ab hoc terrore et periculo Germaniam liberasset, nomnis celebritatem maximam adeptus, pater patriae passim a cunctis appellatus est, et exinde manga eius auctoritas apud omnes gentes esse caepit. VVitichind. Chron. Spangeberg Philipp. Crantz. Aventin. 4. annal.

IV. Bellum Gallicum contra Hugonem.

I. A. C. 945. LUDOVICUS Rex Galliae, impulsu Hugonis Capeti Comitis Parsiensis, captus a Normannis, et in custodiam traditus est; filius vero eius Carolomannus Rhotomagum abductus est, ubi etiam diem suum obiit. Cum igitur Hugo Comes capto Regi Ludovico regnum Franciae conaretur eripere, et in solenter minitaretur Germaniae, quod a)ci/wma Monarchiae totis viribus repetiturus esset, OTTO Imp. magno e Saxonia conscripto exercitu, ad liberandum affinem LUDOVICUM in Galliam tetendit. Quod ubi cognovit Hugo, Legatis ad Imperatorem missis, Saxonum ei mollitiem exprobrat, se vel terna eorum iacula, insolenter glorians, unico haustu absorpturum. Quare satius esse ait, ut suis rebus consulens, in suo Imperio quiescat: talibus enim tantisque se instructum copiis ei oceursurum, quantuas ipse numquam vidisset. Imperator risu excipiens Hugonis vanitatem, renuntiari ei iubet: Tantam sibi stramineorum pileorum esse copiam, quantam Hugo numquam vidisset; eaque omnia in Galliam adducere decretum esse. (Moris enim tum erat in Saxonia, ut pileis ex stramine contexits adversus aestum Solis aesti vali tem pore tecti incederent) Iussit itaque Imperator, ut omnes sui milites eius generis pileos galeis imponerent, rectaque via adversus Hugonem pergerent. Venitque cum exercitu Argentinam, urbem occupavit, et Strasburgum vocavit, et Hugonem ad pacem petendam, suamque insolentiam detestari coegit. Ludovicum vero in pristinum regnum restituit, et insuper etiam totam Lotharingiam occupavit. Luitpr. Albert. Crantz.

II. Cum HUGO Comes Parisiensis A. C. 950. iterum LUDOVICUM Regem captivum haberet, OTTO Imp. cum ingenti exercitu in Galliam movit, et Parisiis Hugonem obsedit: qui tanto impetu territus Regem dimisit, cum Ottone de pace egit, et foedus cum eo inivit. In hac expeditione Imperator Coloniam Agrippinam urbem Imperialem secit, et Belgas ac Burgundos, Gallico reguo detractos, Germaniae adiecit. Chronic. Spangeb. Philippi.

V. Bellum Danicum.

A. C. 948. Haraldus Danorum Rex, qui patri Ottonis Henrico Aucupi fuerat tributarius, reiecto servitutis iugo, arma corripuit pro libertate. Et ptimo omnium arcem Sclesvicensem evertit, et Marchionem (quem Henricus I. Imper. eo collocarat) cum omni praesidio, quod habebat, trucidavit. omnem Saxonum coloniam, quae ibidem erat, exstinguens. Quam iniuriam Otto Imp. vindicaturus divino fretus auxilio Danis bellum intulit, eos magno praelio ad Sclesvicum vicit, Regem eorum Haraldum coegit et fidem Christianam accipere, et iugo Imperii sese subdere, Locus pugoae nomen Ottonis retinuit Qtten=sund. Crantz. Chron. Philipp.

VI. Bellum Sclavonicum.

I. Imperator ex Dania rediens vires in Sclavos convertit. Fuerunt autem in his terris vicini Sarmatae et Heneti, ut olim in Asia, et postea in Europae aditu intra Tanaim et sinum Veneticum, ubi Sarmatiae duae collocantur, Asiatiac et Europaea. Pars harum gentium ad meridiem conversa Graeciae magnam partem complevit: quarum adhuc tanta est potentia, ut his constet robur exercitus Turcici, et lingua Heneta in aula Turcica usum linguae patriae pene obscurarit. Pars altera ad occidentem maximam partem veteris Germaniae, ubi Vandalorum, Marcomannorum, Quadorum, Ligiorum, Elysiorum, Boiorum, Suevorum, et Hermundurorum sedes fuerunt, partitis agminibus, et Ducibus, et nominibus mutatis, occupavit. Nam qui in terra Vandalorum veterum, et parte aliqua Marcomannorum ac Quadorum consederunt, Polonos, sese vel a camporum planitie, vel a Duce Lecho nominatunt, Qui valle montibus Sudetis conclusam subegerunt, Boiis pulsis, consuetudine obtinente, Beiorum cognomen conservarunt: comque


page 874, image: s0946

patria lingua Zechi vocentur, Boiemi dici maluerunt. Qui ad ortum inter Boiemos et Polonos Montana incoluerunt, Moravi nominati sunt, vel depravata Marcomannorum appellatione, vel a flumine Morava. Silesiorum appellatio, quae inhaesit iis, qui post Moravos obtinuerunt loca ad Viadrum inter Boiemos et Polonos, eadem est cum nomine Sclavorum, voce exprimente significatum Germanici vocabuli, Quadi, quod veterum colonorum fuit nomen.

Soraborum antiquissimum nomen a Sarmatis retinuerunt ii, qui in Hermunduris intra Sudetos montes et Albim ad Salam usque habitarunt. Windorum, seu Venetorum, seu Henetorum appellatio tributa est illis, qui ad sinum Veneticum et mare Balthicum, atque ad ostia Albis usque incoluerunt, quorum distinctae fuerunt familiae locis et appellationibus ut: Vagrii, Polabi, Obotriti, Pomerani, Cassubii, Circipani. Qui inter Henetos et Sorabos medii ad Suevum amnem incoluerunt, Lusatii nominati sunt, ab Elysiis veteribus.

Ex hisce postremis Otto Imp. nonnullos, praesertim Windos, Vagrios, Polabos et Obotritos, quod ad extremos limites, Saxones vicinos et Thuringos perpetuis depraedationibus carperent et infestarent, subegit, et ad suscipiendum baptismum religionemque Christianam traduxit. Verum cum postea in ordinanda Bavaria, quae bello misere afflicta erat, esset occupatus, Salvi iterum in Saxoniam irruerunt, et cum illis Dithericus Comes saepius non sine aliqua sua clade conflixit, tum etiam Hermannus Dux varia fortuna eosdem oppugnavit. Witich. Chron. Philip.

II. Cum Slavi Saxoniam affligere nullum sinem facerent, et multa milia in captivitatem abducerent, Imper. A. C. 956 iterum in eos movit, et gloriose eos vicit, occisi Principis caput hastae praelongae affixit. Consiliario primario, qui seditionis auctor fuit, oculos et linguam propter perfidiam erui, et septuaginta alios gladio feriri, eorumque capita circum Principis caput in sublimi spectanda exhiberi iussit. Imperator tot victoriis celebris factus, plurimis muneribus a vicinis Regibus, et Principibus, etiam Saracenis, honoratus est. Chron. Spangenb.

III. A. C. 960. Otto Imper. rursus expeditionem suscepit contra Sclavos. Cum enim quiescere nollent, Imperator vero ipsorum petulantiam amplius ferre non posset, eos ita atterere necesse habuit, ut posthac nocere non possent. Quare pene ad internecionem deleri, eorumque bona militibus data sunt; non quidem iniuria; quod iniuriam semper inferendo, sibi tantas calamitates attraxerant. Hisce rebus Sclavicis compositis, Imperator HERMANNUM Bilingum Luneburgensem Ducem creavit, totique Saxoniae praefecit. Erat vir iustitiae tenacissimus, qui cum villicos tantum septem haberet, quando privatus erat, omnes propter furtum simul suspendi iussit. Witichind.

VII. Bellum Italicum.

A. C. 950. LOTHARIUS Rex Italiae veneno petitus, in phrenesin incidit, et mortuus est anno regni quarto. Illo igitur defuncto, BERENGARIUS (fuit hic Berengarius III. primi, cuius in praecedentibus historiis mentio facta est, ex filia nepos) Veronae Rex a populo acclamatus regnum Italiae et Lombaridiae una cum ADELBERTO, maiore natu filio cepit, idque quam liberalissime potuit, administrare instituit. Itaque eodem anno, cum esset Olonnae, foedus inter Venetos et Italicos renovavit, finesque eorum inter se terminavit. Caepit inde eum cupido Papiensis regiae potiundae. Neque enim Regem se esse arbitrabatur, nisi antiquam regni sedem vetere instituto teneret. Hanc vero quia ADELHEIDA Lotharii vidua doris nomine possidebat, Adelheidae coniugium Adelberto filio Regi poposcit. Mulier sive antiquo odio, propter iniurias socero maritoque suo illatas impulsa, sive honestiorum nuptiarum spe elata, eam conditionem repudiavit. Hac repulsa accepta, Berengarius usque adeo ira inflammatus est, ut quod elicere amore non potuit, id per vim extorquendum sibi esse censuerit. Itaque exercitu Papiam adducto, urbem haud magno certamine expugnavit: ac Reginam in potestatem adductam in castro Gardae ad lacum Benacum diligenti custodiae tradidit, metuens scilicet, ne, si libera esset, externis nuptiis adversi aliquid in Italia per tumultus excitaret, atque ita regnum a se ad alium vel invito transferret. Sed ADELHEIDA in magnum timorem adducta, Martini sacerdotis sui opera ex arce profugit, atque illo uno cum pedissequa comitante, naviculam nacta silentio noctis ad silvam quandam accessit: ubi cum per aliquot dies maneret, necessitate adacta, victum per Martinum sacerdotem, ceteris destituta subsidiis, corrogavit. Denique ad Athonem Comitem, commendatione Adelardi Episcopi Rhegiensium, pervenit, qui eam in suam arcem Canusium omni cultu et officio, ut Reginam, excepit. Quod ubi comperit Berengarius, misso nuntio, eam sibi tradi praecepit. Eo vero Imperium abnuente, continuo ingentes adversus Athonem copias militum comparavit, ac Canusium progressus, arcem magna vi obsidere instituit.

In his rerum angustiis Atho positus, cum suis


page 875, image: s0947

viribus diffideret, ad Ottonem Imp. ex auctoritate Adelheidae nuntium occulte misit, per DEUM obtestans, ut ad se et Adelheidam, obsidione Berengarii liberandam, accurreret: id si mature faceret, ipsum, cum rem Maiestate regia et virtute sua dignam facturum, tum Berengario expulso Adelheidam uxorem sibi conciliaturum, atque sic illum totam Italiam in manu et potestate habiturum. Non respuit conditionem Imperator, et statim filium Ludolphum cum exercitu Suevico misit in Italiam A. C. 950. qui tamen, quod parum auctoritatis apud Italos haberet, nihil dignum memoria gessit. Quapropter Imperator ipse anno sequenti exercitum 50000 congregavit, assumptoque genero Conrado, Episcopo Moguntino, in Italiam iter instituit: ac superatis Alpibus, subito Veronam oppidum recepit. Canusio diu valide oppugnato paucos dies sustinere se posse Atho videbatur, cum opportune nuntius ab Ottone Imp. remissus cum literis ad ipsum, et Adelheidam, Verona scriptis. Ibi, cum propter intentas diurnas nocturnasque obsessorum custodias, nulla in arcem ratione penetrare posset, ne quid intentatum relinqueret, epistolam sagittae, una cum annulo ab Ottone accepto alligavit, atque intento arcu in arcem transmisit. Eius epistolae haec erat summa: Bonum animum haberent; nam se traiectis Alpibus in Italiam cum exercitu incolumi descendisse, ac propediem, ubi Ludolphus filius, quem praemiserat, Mediolanum, venisset, iunctis copiis illis auxilio affuturum, atque in omnibus rebus consilio et voluntati eorum obtemperaturum. Imperatoris adventum simul ac Berengarius sensit, raptim inde nullo tentaso certamine castra movit, atque ad alia tuendi regni causa capessendo loca ipse cum filiis suis Adelberto et Vidone se contulit. Imperator vero Canusium profectus, ibi hibernavit, et Adelheidam uxorem duxit, ac ita regno Italiae potitus est.

A. C. 952. Otto Imper. ineunte vere cum uxore in Germaniam rediit, et CONRADUM generum, qui reliquias belli adversus Berengarium persequeretur, reliquit. Profecto Ottone, Conradus continuato bello Berengarium ad conditiones pacis accipiendas, quas proposuisset, coegit. Itaque Berengarius auctore Conrado ad Ottonem in Saxoniam ad pacem petendam tendit, et in celebri conventu procerum Germaniae, Moguntiae, nexis cum Adelberto filio manibus, et cuncto inspectante exercitu, regiae se potestati et clementiae permisit. Quare Otto Berengario, eiusque filio fidelitatem promittenti, reddidit insignia regni Italici, hac conditione, ut annuatim penderet pondo auri centum et tringinta: Adempti tamen ipsi Veronensis et Aquileiensis Marchionatus; quos accepit frater Imp. Henricus Dux Bavariae.

Ceterum has res praeclare gestas tristis quaedam domestica calamitas excepit. Nam CONRADUS gener et LUDOLPHUS filius adversus patrem et socerum, quod Berengarium in gratiam recepisset, ipsique regnum Italiae concessisset, coniurarunt. Hinc quidem Ottoni dolor exstitit ingens; verum divina adspirante gratia intra biennium omnes suos adversatios vicit, et filio generoque deprecantibus indulgentissime veniam dedit: de quo infra plenius dicemus.

Interea temporis, dum his domesticis malis conflictatur Imperator, in Italia BERENGARIUS novum excitat tumultum. Nam ab Ottone accepti beneficii immemor defecit, et regni propagandi causa exercitum ad Athonem ulciscendum. Canusium, atque inde Ravennam, atque in Exarchatum adduxit, et Agapetum Pontif. Romanum, Episcopos, Abbates, Comitesque Italiae, in ordinem redigere, vexare, atque omni iniuriarum genere lacessere institit. Itaque a Pontifice ceterisque regni ordinibus Imperator sollicitatur, ut laborantibus opem ferret, et Italiam a tyrannide Berengarii liberaret. Ideo Otto filium Ludolphum cum valido exercitu in Italiam contra Berengarium misit, qui multas res prospere gessit. Nam et Berengarium congressum praelio fudit, atque in Hortam Novariensis lacus Insulam compulit, et oppidis plurimis receptis, populos ad se plerosque traduxit. Proximo vero anno, nempe A. C. 957. dum bellum magno ardore persequitur, repentina febre corripitur, et moritur die 6 Septembr. Eius cadaver Moguntiam translatum frater Wilhelmus (quem pater Archiepiscopum post Friderici obitum fecerat) in aede D. Albanae sepulturae mandavit. A morte Ludolphi, cum Berengarius resumpto animo saevitiam exasperasset, A. C. 961. iterum missa est ad Imperatorem legatio a Pontifice, petitumque totius Italiae verbis, ut veniret, et tyrannidem Berengarii sedaret. Simul Valpertus Mediolanensis Archiepiscopus, et Valdo Comensis Episcopus, et Marchio Odbertus, a Berengario expulsi, ad eum profugerunt, quibus opem Imperator liberaliter promisit. Conventum igitur Ratisbonae egit, in quo filium suum Ottonem, septem annorum puerum, cunctis imperii Ordinum suffragiis Caesarem fecit, eumque per absentiam suam Brunoni, et Guilhelmo Archiepiscopis commendavit: indeque primo vere rebus omnibus praeparatis, per Alpes Iulias Veronam profectus, ubi multi ipsi occurrerunt gratulatum: inde cum Berengarius fugeret, et montem Leonis occuparet, ipse Ticinum vi,


page 876, image: s0948

ceteras urbes deditione cepit, ubi (Ticini) cum ingenti gaudio ab omnibus exceptus, regiam sedem a Berengario crematam instauravit, exules revocavit, civibus immunitates reddidit, ibique hiemavit.

Anno C. 962 Otto Imper. occupatis passim urbibus, Romam profectus est ad festum Christi Natalitium; ubi honorifice magno cum gaudio exceptus, et pater patriae appellatus est, tum a Pontifice etiam Iohanne XII. coronatus. Quibus exactis, se papiam recepit, ibique Pascha celebravit. Berengarius in terim montem Leonis munierat: uxor vero eius Insulam Iulii occuparat. Hanc duobus mensibus obsedit et cepit, liberam tamen dimisit, ut persuaderet marito pacem: quae ubi ad maritum venit, ne Imperatori se traderet, auctor ei fuit. Adelbertus etiam Corsicam occupavit, et Pontificem de foedere secum ineundo contra Ottonem sollicitavit.

Papa contra ius iurandum, quod dederat Imperatori, de hostibus imperii non adiuvandis, foedus cum Adelberto fecit: Constantinopolim etiam misit, qui auxilia accerserent contra Ottonem, item ad Hungaros, ut in Germaniam irruerent. Sed Otto, quamvis Legatos cum literis intercepisset, tamen relicto Pontifice, quem, quod iuvenis esset, sperabat admonitionibus corrigi posse, contra Berengarium movit. Interim Adelbertus Romam ad Pontificem venit, ubi omnes, qui videbantur Imperatori favere, vel eiecti sunt, vel interfecti. Hac Pontificis perfidia permotus Imperator, omissa obsidione Berengarii, Romam copias suas adduxit: et quia Pontifex cum Adelberto arreptis Ecclesiae thesauris ad Saracenos confugerat, denuo urbem, religione iurisiurandi obligatam, coegit renovare promissionem renuntiati iam olim iuris in electione Pontificis, scilicet, non sese ullum posthac Pontificem creaturos, sine consensu Imperatoris. Mox Synodum convocavit, Papamque profugum ad dicendam causam citavit. Qui cum sistere sese nollet, pontificatus ei abrogatus est, et eius loco designatus LEO VIII. Sedatis motibus in urbe Imperator A. C. 964. die 10 Ianuarii, profectus est ad constituendos Principatus Spoletanum et Camerinum. Interea Romani corrupti ab Adelberto filio Berengarii, Iohannem revocarunt, Leonem urbe pepulerunt, et Iohanni, post reditum procaci libidine turpiter exstincto, contra datam paulo ante iuramento obstrictam fidem, in Pontificatu surrogarunt alium, nomine Benedictum. Hac perfidia graviter offensus Imperator, reducit exercitum ab urbem, atque ad defensionem paratam obsidione cinxit. In obsidione Pontifex quidem ad acriter resist endum Imperatori hortabatur: Sed urgente fame, dedictio facta est. Urbe in deditionem accepta, civibus pepercit; sed Benedictum Pontificem mulctarum exilio, Adaldago Hamburgensi Episcopo tradidit custodiendum, apud quem mortuus est.

Inde Otto iterum Roma discessit, ad obsidendum Berengarium: quem etiam cum ux ore cepit, et Bambergam in exilium misit; ubi ambo mortui sunt. Imperator cum regnum Italiae ordinasser, in Germaniam redire constituit. Sed reversum ex Italia eum alia tempestas perfidiae excepit. Longobardi enim nonnulli Adelbertum Berengarii filium Constantinopoli revocatum Italiae Dominum posuerunt. Contra hunc ergo Sueviae Ducem Burchardum cum exercitu Imperator misit, qui illum et fratrem eius Guidonem delevit, victorque in Germaniam rediit, A. C. 965.

Vix autem eo reverso in Germaniam, LEO VIII Pontifex excessit e vivis: in cuius locum Imperator per Episcopos Romam missos substituit IOHANNEM XIII. Hunc Romani Imperatoris odio in carcerem detruserunt. Quo comperto Imperator, cum domi res Germanicas composuisset, ratus exemplo fore opus ad retundendam roties iteratam contumaciam, A. C. 966. Romam cum exercitu acceleravit. Et si autem ante adventum Imperatoris ad urbem auctores captivitatis metu dimissum Pontificem restituerant; nihilominus perrexit Imperator, et Romanos ad dicendam causam de eiecto Pontifice convocavit, ut auctores nominatim ederent: quosdam etiam quaestionibus subiecit. Binos igitur Consules publicatis bonis in exilium eiecit: Praetorem vero integro die crinibus suspensum, postea virgis caedi, et asino impositum, ita ut faciem ad caudam eius verteret, in urbe altero die circumduci iussit, et tandem suspendi. Ita etiam duodecim Senatores quos compererat fuisse principes consilii de Pontifice capiendo, suspendio punivit. Pacata igitur Italia, Otto bene meritis, novo instituto, dignitates ac praedia dedit. Dignitatum nomina fuere Ducatus, Comitatus, Capitaneatus: Praedia erant vectigalia, telonia, portus, monetae, piscariae, molendinae, salinae, fluminum usus, et omnis ex illis proficiscens proventus. Luitp. Sigon. lib. 7. de reg. Ital. Chron. Funccii. Fabr. et Regin.

VIII. Bellum contra filium Ludolphum, et generum Conradum.

Supra diximus, quod Imperator, post primam in Italiam contra Berengarium expeditionem, ADELPHEIDAM Lotharii Regis Italiae viduam, a Berengario obsessam, liberarit, eamque sibi matrimonio iunxerit: Berengarium etiam supplicem


page 877, image: s0949

sibi factum in gratiam receperit, inque regnum Lombardiae restituerit. Inde mox novum bellum exstitit. Nam LUDOLPHUS filius Imperatoris, et CONRADUS gener, adversus patrem et socerum, quod Adelheidam in uxorem duxisset, et Berengarium in gratiam recepisset, ipsique regnum Italiae concessisset, coniurarunt, aliis item in societatem adductis. Praeter ceteros Fridericus Moguntinus Archiepsicopus huius conspirationis particeps fuit. Quare Imperator A. C. 953, reversus ex Italia, exercitum filii et generi Moguntiae obsedit, urbem oppugnavit duobus mensibus: ubi res ad colloquium venit. Sed colloquio exacerbati animi, et multi ab Imperatore defecerunt. Ludolphus ipse clam abiit, et patrui sui Henrici Ducatum, dum ipse fratri Imp. aux iliares copias ad duxisset, occupavit, auxiliis Hermanni et Arnulphi, Comitum Schirensium, qui se hac occasione Ducatum, quo erant exuti, recuperaturos sperabant. Arnulphus Augustam urbem occupavit, et diripuit: LUDOLPHUS Ratisbonam expugnavit, eam militibus diripiendam permisit, et potitus patrui thesauris, uxorem eiusdem et liberos urbe eiecit. Imperator hisce conturbatus, relicto praesidio ad Moguntiam, in Sueviam properavit: cui occurrit filius Ludolphus cum exercitu ad pugnam paratus: sed Episcopus Augustanus Huldericus hortatus est Ludolphum, ne faceret, sed potius parenti obsequeretur. Ita Ludolphus discessit, et Pater Sueviam occupavit, eamque dedit gubernandam Comiti Burchardo Helfensteinio. Inde in Bavariam venit, et Ratisbonam obsedit tribus mensibus, et tandem relicto exercitu in obsidione, ipse in Saxoniam, adventante hieme, abiit, ne et ibi turbae excitarentur.

Anno C. 954, cum Otto in Saxoniam rediisser, Ludolphus cum Episcopo Saltzburgensi Hungaros in auxilium evoca vit: qui statim ingenti cum exercitu in Bavariam venerunt et oblata hac occasione dissensionum in imperio, crudelissime omnia vastarunt, parum solliciti de sociis, a quibus evocati fuerant: inde Francos Orientales invaserunt die Palmarum, qui Wormatiae, ut a vastatione se cohiberent, ingentem pecuniae summam acceperunt: inde transgresso Rheno Lotharingiam petiverunt, inde Aquitaniam et Belgium. Imperator, cum Hungari imperii finibus cessissent, eodem anno, (ut supra) cum exercitu in Bavariam rediit Sed Bavari vastationibus Hungarorum attriti, et metuentes, Imp. inducias petiverunt, quas impetrarunt. Moguntinus utcumque se excusavit, et in gratiam est receptus. Conradus gener similiter culpam deprecatus est: cui Imperator ignovit, sed Ducatum Lotharingiae amisit, et paucis praediis contentus esse coactus. Ludolphus filius se Imperatori subicere noluin sed bellum persequutus, proelioque congressus prope Ratisbonam, ibi victus, et Ratisbona obsessa est: ubi saepe eruptionibus pugnatum: sed cum et armenta amisissent, et fame urgerentur, Ludolphus cum Senatu pacem petiverunt, sed non impetrarunt. Ideo iterum eruperunt, sed mana clade repulsi sunt. Cecidit Arnulphus Schirensis, auctor praecipuus rebellionis, cuius virtute urbs defensa fuerat. LUDOLPHUS igitur ab omnibus derelictus, nudis pedibus et veste sordida sese ad pedes patris in saltibus Lochensibus prostravit, multisque lacrimis culpam deprecatus est. Quare pater indulgentissime filio veniam dedit, eumque in gratiam recepit die 17 Decembris. Wittich.

IX. Bellum Graecum.

I. Cum Otto Imp. liberata Italia tyrannide Berengarii, Romae commoratetur, Nicephorus Constantinopolitanus Imperator, metuens potentiam Ottonis, misit ad eum Legatos cum muneribus A. C. 967, renovaturus pacta vetera, quae cum Imperatoribus Francicis maiores fecerant. Otto vicissim, confirmandae amicitiae causa, per legatos Nicephori privignam filio suo Ottoni uxorem petivit. Quam is non gravate despondit, et locum praestituit in Calabria, quo venire Ottonis legatos ad accipiendam sponsam oporteret. Eo cum partem exercitus, cum pleraque nobilitate, Otto misisset, hi dum adventum sponsae operiuntur, contra fidem oppressi, et cum parati satis ad caput suum defendendum non essent, alii misere trucidati, alii comprehensi, Constantinopolim missi sunt. Pauci evaserunt, qui nuntium tantae perfidiae ad Ottonem referrent. Incensus hoc immani facinore Imperator, duos Comites, Guntherum et Sigefridum fratres, cum copiis selectis in Calabriam misit anno C. 969. qui superbos Graecos fuderunt, plurimos ceperunt: quorum quosdam mutilato naso Constantinopolim remiserunt, quosdam vero, ut vitam redimerent, omni pecunia emunxerunt, et Calabriam, Apuliamque populati victores ad Ottonem reversi sunt.

II. Graeci post acceptam cladem Constantinopolim reversi, omnem suae calamitatis causam in Nicephorum Imperatorem coniecerunt. Ille igitur cum in idio se esse cerneret, muros palatii altiores fecit, et claves semper ipse ipsi sumpsit: nihilominus tamen ea ipsa nocte, quando hanc rationem suae custodiae incipiebat, eius uxor Iohannem Zimiscen per murum attraxit, a quo in conclavi occisus est, die II Decembris: et Zimiscos im sus Imperator electus est. Hic igitur, ut ostenderet


page 878, image: s0950

fraudem Nicephori sibi displicere, A. C. 970. Germanos, quotquot captivi illic erant, dimisit, et Theophaniam sponsam cum comitatu et muneribus amplis in Italiam ad sponsum Ottonem misit, nuptiaeque gaudio magno, et magnificentia insigni Romae celebratae sunt. Otto Imperator, nuptiis peractis, ex Italia, cum filio, nuruque, in Franciam, atque inde in Germaniam abiit, et reliquum vitae tempus in quiete traduxit. Sigon. Zonar. Luitpr. Witich.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Cum imperia divinitus constituantur, et conserventur praecipue, non propter otium et voluptates hominum, sed propter Ecclesiam, ut sint aliqua Ecclesiae hospitia, ubi homines legibus et disciplina cicurati, excultique artibus ac doctrinis mansuescant, atque ad humaniorem vivendi rationem traducantur, et muniti ac tecti Monarcharum potentia, DEUM recte agnoscere discant et invocare: OTTO, intelligens, propagationem religionis, et Ecclesiae, praecipue ad suum munus pertinere, bella, quae gessit, non tantum ad eum finem retulit, ut ampliatis finibus imperii, firmatisque, dulcem suis tranquillitatem compararet; sed etiam ut Ecclesias ante constitutas exornaret, et iis gentibus, quae adhuc alienae erant a professione Christiana, ad DEUM conversis, ceu proferret limites regni Christi ingenere humano. Unde multi ad veram religionem sunt perducti. Nam.

1. Cum Haraldus Rex Danorum Marchionem Sclesvicensem cum omnibus suis trucidasset, Otto Imper. A. C. 949 bellum ei intulit, illum praelio vicit, et ut religionem Christianam reciperet coegit, et Haraldus cum uxore sua nomine Gunnild, et parvo filio suo, Baptismum suscepit. Imperator filium Regis ex sacro fonte levavit, eique nomen suum Otto imposuit. Quamquam autem subditi tunc temporis a superstitione gentili desistere noluerunt, tamen A. C. 966 per totum regnum vox verbi divini diffusa est. Narrat Sigebertus, hoc anno virum religiosum Popponem miraculo ingenti Danos ad agnitionem, cultumque Christi convertisse. Cum enim a superstitione gentili homines desistere nollent, et miraculo religionem Christianam confirmari vellent: is consirmationis causa ferrum magni ponderis ignitum et candens, quousque voluerunt, absque ulla laesione portavit, eoque spectaculo ita multitudinem incendit, ut se sub porestatem Christi subiunxerint, et Baptismum sanctum expetiverint. Ab eo tempore Dania sedes verae Ecclesiae Christi fuit, qui cum ea voce blanda locutus est, et bona amplissima ei impertivit. Crantzius, Sigebert. Onuphr.

2. Imperante Ottone, Rex Suecorum quoque ad Christum conversus est. Populus exemplum Magistratus sui secutus, etiam Religionem Christianam amplexus est. Missi sunt in id regnum Suecicum ex Bremensi Episcopatu, qui conversos confirmarunt, et piam religionis reformationem instituerunt. Hist. Magdeb. cent. 10. cap. 2.

3. OTTO Religionem Christianam apud SLAVOS propagavit, iisque condidit Episcopatus, a quibus regerentur in iis, quae ad religionem pertinerent. Helmoldus cap. 11. Chron. Carion.

4. Tempore Ottonis religionem Christianam susceperunt Norvegi, Livones, Escones, Curoni, Lusati. Histor. Magdeburg. cent. 10. cap. 2. Martin. Polon.

5. A. C. 960. HELENA, Rugorum Regina, Legatos ad Imp. Ottonem misit, qui peterent pro ea gente Episcopos et Presbyteros ad tradendam Christianam doctrinam. Imperator tam piae petitioni annuit, et doctores Euangelii in eas orbis partes misit: ita Rugii ad Christi salutarem agnitionem pervenerunt. Schafnab.

6. Sed et Thuscorum Legati ad Imperatorem venerunt, petentes viros doctos et pios, qui ipsorum populo Religionem Christianam traderent. Misit itaque Imperator Adelbertum ex Monasterio Corbeiensi, et haud dubie, praeter hunc, etiam alios pios et eruditos viros, qui populo isti viam veritatis commonstrarent. Cum autem magna ex parte adhuc Ethnica impietate infectus esset, initio Adelbertus vix ipsorum manus effugit, donec firma pietatis fundamenta iecisset. Chronic. Hirsaviense.

7. A. C. 965. in POLONIA Religio Christiana instituta est, eorumque Princeps MIESLAUS primus Christianus Gnesnae Christianismo per Baptismum una cum sua gente initiatus, die 7 Martii. Dicitur factum Dominica Laetare. Ea Dominica ex mandato Regis, statim Idola et simulacra Ethnicorum numinum confracta ubique, et ex templis eiecta sunt: et quotannis deinde memoria huius emendationis publico ritu celebrata. Hic mos postra in Silesiam, Misniam et alias regiones translatus est. Rex autem MIESLAUS, Episcopatum instituit CRACOVIENSEM et GNESNENSEM. Coniux Mieslai fuit Danbrovuka filia BOLESLAI (cuius supra mentionem fecimus) Ducis Bohemorum, et Wenceslai neptis ex fratre. Sub hoc Principe inolevit mos apud Polonos, ut Sacerdote verba Euangelii in templo ad aram pronuntiaturo, viri nobiles e vagina gladios aliqua ex parte extraherent, et nudarent: ut hoc gestu significarent, se paratos esse ad Euangelii defensionem, et ad subeundam pro religione Christiana mortem; choro


page 879, image: s0951

autem accinente: Gloria tibi Domine! eosdem reconderent. Histor. Polon.

A. C. 969. HUNGARI, cum Rex Poloniae quinto sui regni anno sororem suam GEISAM Hugnarorum Regi uxorem dedisset, religionem Christianam recipere inceperunt. Ibid.

II. Ottonis Imperatoris beneficio Episcopatus BRANDEBURGENSIS, HAVEBERGENSIS, MISNESIS, ALDENBURGENSIS, SLESVICENSIS, CIZENSIS, seu NAUMBURGENSIS, MERSBURGENSIS, et MAGDEBURGENSIS fundati sunt. Ex his Archiepiscopatum Magdeburgensem paulo ante mortem A. C. 972. instituit; et primus Archiepiscopus Magdeburgi ordinatus ALBERTUS WISENBURG, cui suffraganeos esse voluit Episcopum Misnensem, Cizensem, Mersburgensem. Inde Halberstadiensi Episcopo suffraganeos esse voluit, Havelbergensem, Brandeburgensem et Posnaniensem, qui antea paruerant Meguntino. Hamburgensi autem subdidit Mechelburgensem, Slesvicensem, Ripensem, et Altenburgensem, sive Stargardensem. Fabr. Helmoldus.

III. A. C. 954. FRIDRICUS Episcopus Moguntinus maerore animi mortuus est. Episcopatui rursus Otto Imper. filium suum wilhelmum praefecit; qui, cum ei praefuisset annos 13, vitam cum morte commutavit. Successit ille HATTO Abbas Fuldensis. Hic, cum A. C. 968 ingens frumenti esset inopia in tota Europa, plurimos paupeperes in horreo congregatos, ea spe, quod escae vel panis nonnihil ex Eposcopi liberalitate accepturi essent, concremavit. Cumque illi horribiliter eiularent, clamarent, atque ulularent, Episcopus, Satanico sarcasmo, mures esse dixit. Quam tyrannidem DEUS protinus ultus est. Praecepit namque muribus, ut catervatim illum invaderent, ac dies noctesque affligerent, vivumque devorare festinarent. Itaque ille in turrim in medio Rheni iuxta oppidum Bingium exstructam, et ab hoc casu Murium turrim vocatam, aufugit: sed nec ibi a morsibus murium tutus esse potuit. Nam mures catervatim per Rhenum natantes in terrim conscendere, iustum DEI iudicium exsecuturi. Quod agnoscens miser horrenda morte inter mures periit. Ferunt, quod mures nomen quoque eius delentes a parietibus et tapetibus abraserint. Cosmographia Munsteri lib. 2. Martinus in Chronic. Trithemius. Marian. Scotus. Schaffnab.

IV. A. C. 963. Imper. Synodum Romae convocavit, in qua accusatus Papa Iohannes XII. de multiplicibus sceleribus, de homicidiis, periuriis, facrilegiis, incestu, quod cum duabus sororibus rem habuisset, quod in ludo aleae Daemonum auxilia imploraset, quod in amorem Diaboli vina bibisset. Ideo per Episcopos legitime citatus ad Synodum cum salvo conductu (ipse namque Roma ad Saracenos, metu Imperatoris, quod insidias ei struxisset, aufugerat: de qua re supra in bello Italico prolixius diximus) ut se de obiectis criminibus purgaret. Sed cum nollet comparere, post habitam deliberationem, conclusit Synodus, una cum Imperatore, Iohannem Pontificem esse deonendum: et communibus suffragiis electus est LEO VIII, vir spectatae fidei et probitatis, qui sedit an. 1. mens. 3. Hic LEO in eadem Synodo, facto decreto, Ottoni Imper. sicut Adrianus antea CAROLO MAGNO, contulit ius et potestatem eligendi et consecrandi Pontificem Romanum, et ordinandi ea, quae ad sedem Apostolicam pertinent; item Episcopos constituendi atque confirmandi. Fecit et declaravit irritam electionem omnem non approbatam consensu Imperatoris. Denique omnes, qui vel labefactarent decreti auctoritatem, vel sese ingererent non exspectato assensu Imperatoris, eiciendos ex Ecclesia et anathemate feriendos censuit. Exstat hoc decretum Distinct. 63.

V. A. C. 964. cum Otto Imper. Roma discessisset, Iohannes XII. Pontificatum recuperavit, et cum adultera deprehensus a marito eius confossus est. Huic Romani substituerunt BENEDICTUM V, et LEONEM urbe eiecerunt. Qua re offensus Imper. rursus Romam profectus est, Benedicto Pontificatum abrogavit, et LEONEM VIII restituit. Benedictus Hamburgum ablegatus, ubi (teste Crantzio in Metrop.) in exilio vitam finvit, et in templo cathedrali sepultus est. Sepulchrum etiamnum ibi videtur. Leo Papa vitam cum morte commutavit, cum tantum sedisset mensem 1, dies 11. Ipso defuncto romani memores iurisiurandi, quod praestiterant Imperatori Ottoni, se ipso inscio numquam Papam electuros Legatos in Germaniam ad Ottonem miserunt, de novo Pontifice creando, qui per Episcopos missos creavit Episcopum Narniensem IOHANNEM XIII. Pontificem, quem postea Romani in carcerem coniecerunt. Quae res iterum causam dedit Ottoni, ut in Italiam properaret. Anno igitur Christi 966 Romam rediit, Iohannem Papam ex carcere eduxit, et in sedem pristinam restituit. Luitp. Onuph. Fabr. et Regino.

VI. A. C. 968. DITMARUS natione Saxo, patria magdeburgensis, ordinatus primus Episcopus Pragensis, qui, quod Sclavonicae linguae usum haberet, multos ad fidem Christianam convertit et baptizavit. Sed tantum vixit in Episcopatu annum


page 880, image: s0952

unum, et paucos menses. Ipsi substitutus a Boleslao vir nobilis Wogtieg: qui missus ad Ottonem Imp. qui tum in Italia fuit Veronae, ubi A. C. 968, die 2 Iunii confirmatus est, et a Willigiso praesule consecratus die XI Iunii, nominatusque ALBERTUS. Cosmas.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

OTTO Imperator A. C. 973. Comitia indixit Quedlinburgi die 23 Martii, in die Paschatis: ubi convenerunt Legati plurimi Graecorum, Beneventanorum, Romanorum, aliorum item Italorum, Hungarorum, Danorum, Sclavorum, Bulgarorum, Russorum: item Poloniae et Bohemiae Duces ipsi praesentes fuere. Cum legatos omnes dimisisset, Imperator Mersburgum abiit, ubi festum Ascensionis celebravit. Inde Mempslebiam adiit, coenobium ad Unstrutum, ad tempe, quae aurea vocantur: ibi subitaneo morbo correptus est.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

OTTO tertia feria ante Pentecosten vespertinis laudibus interfuit. Peracto autem cantu Euangelii, aestuare ac fatigari coepit. Inclinantem autem caput, quasi iam defecisser, refocillaverunt eum, petitoque Sacramento Dominico et accepto, A. C. 973, nonis Maii, anno Imperii 37, inter preces et gemitus, cum 7 Christi verba, quae in ara Crucis protulit, expendisset, magna cum animi tranquillitate spiritum Domino reddidit. Cuspin. Crantz. 3. Metropol. cap. 13.

USUS.

Hoc exemplum Ottonis Magni Impp. omnes Christiani imitentur, et septem verbis Christi in agone mortis sese erigant. Nam meditatio mortis ut est sapientiae plena: sic animum ad caelestia consideranda excitat, et desiderium melioris ac aeternae vitae adfert. Inprimis siquis septem Christi verba, quae in cruce pendens protulit, in promptu semper, et praecipue in agone mortis habeat.

I. Dixit Christus; PATER, IGNOSCE ILLIS; quia nesciunt, quid faciant. Hinc cape exemplum, ut inimicis ignoscas tuis, ne quid impedimenti livor afferat malus; Si vero tu quosdam offendisti, agnosce culpam lubens, ut veniam impetres.

II. Curam agamus eorum, qui nobis cari et amici fuere. In hunc modum dixit Christus Mariae: ECCE FILIUS TVUS! Deinde Iohanni; ECCE MATER TVA! Amicissimos ergo eligamus uxori liberisque tutores,qui fide certa et diligentia ipsis praesto sint: Nec item obliviscamur pauperum, quin munificentiam exerceamus erga eos, ut paternam nostram provisionem agnoscere, et grata memoria celebrare possint.

III. Compositis iam rebus ad nos nostrosque spectantibus, nihil antiquius aut prius habeamus, quam ut veritatis divinae testimonia pectoribus nostris quasi insculpta teneamus. Amen dico tibi, HODIE MECUM ERIS IN PARADISO. Hoc tibi a Christo dictum putes; si in humilitate spiritus animam vera contritione contuderis, et adspersam sanguine Christi DEO Partri precibus obtuleris, speque salutis aeternae hoc dicto te erexeris, tam firmiter credens, quam novisti DEUM suas promissiones servasse, et servare verissime.

IV. Quod si dolores animi et corporis senseris, nihil haesitando DEUM DEUM tuum esse persuasum habeas. Ac si magnitudo peccati ac inde nata anxietas te cogat exclamare, DEUS MEUS, DEUS MEUS, QUARE ME DERELIQUVISTI? nihil minus, quam, te a DEO derelictum, existimes. Nam in infirmis DEUS maxime exercet virtutem et potentiam suam. ET cum scias hanc vocem Christum in ara crucis protulisse, qui peccatum, mortem et Satanam vicit; tu certe eius vulneribus sanatus, quod dubites, quod angaris, quod contristeris animo, non habes.

V. Iam vero, si in angore cordis ac lucta fidei defatigatus, sitim sentias, ut quemadmodum cervus desiderat fontes aquarum, ita tu fontem vitae Christum desideres, ut liberatus ex hoc ergastulo, aeterno perfruaris gaudio: dic pastori tuo, SITIO; ut participatione corporis et sanguinis Christi animum refocillare, et fidem tuam de aeterna beatitudine confirmare possis.

VI. Postquam his epulis instructus es, et IN CHRISTO OMNIA CONSUMMATA; Scias, tuis operibus, quantumvis bona et proximo fuere utilissima, nihil tribuas: sed omnia divinae largiaris gratiae, ut, modo tu corpore etiam exutus, innocentiae ac meritorum Christi vestibus indutus, in conspectum patris, et sanctorum Angelorum procedere possis, tunc plenitudine divinitatis suae cohabitante, sanctorumque Angelorum choro te comitante, felix in sinum Abrahae transveharis.

VII. Singulis autem momentis vitae tuae ingemina hanc ultimam Christi vocem: PATER, IN MANUS TVAS COMMENDO SPIRITUM MEUM: ut ubi vox defecerit, cor interius hanc vocem nihilominus gemat, ut scilicet ibi esse possis, ubi est pater tuus, opifex mundi: ubi est frater tuus,


page 881, image: s0953

CHRISTUS: ubi est Spiritus sanctus paracletus, qui saepenumero suavissimam animo tuo afflicto et dolenti summa cum refocillatione inspiravit consolationem: nec sollicitus sis de loco. Nam Domini manus quem tuetur, ille expers est omnis molestiae; perfruiturque summo gaudio. Hoc est summum bonum, quod Philosophi nec invenire, nec intelligere potuerunt.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Sepultura. Viscera Ottonis Mempslebii manserunt. Cadaver vero filius Otto, qui patri in Imperio successit, Magdeburgum deferri curavit, ubi cum ingenti omnium hominum luctu sepultum est. Sarcophago eius inscripsisse feruntur hi versus:

Tres luctus causae sunt hoc sub marmore clausae,
Rex, decus Ecclesiae, summus honor patriae.

XIII IMPERATORGERM. OTTO II.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I PATER fuit OTTO I. cognomento MAGNUS.

II. MATER fuit ADELHEIDA, Lotharii Regis Italiae vidua relicta, Matrona pia et religiosissima. Ex hisce parentibus natus est OTTO II. A. C. 955.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus fuit OTTO, a bono omine, ut Patris vestigiis inisteret. Quod etiam eventu factum. Nam uti Patri in Imeprio successit, sic etiam virtutum eius fuit imitator.

II. COGNOMEN. Cognomine dictus 1. Otto RUFUS, a colore et crinibus rufis. 2. Pallida mors Saracenorum, quia Saracenos ad internecionem pene delevit. 3. Sanguinarius, sic dictus, eo quod Romae praecipuos cives ex equestri ordine convivio excepit, et introductis militibus, seditiosos trucidari iussit.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOREM Otto II. habuit Theophaniam, Nicephori Constantinopolitani Imperatoris privignam, quam pater ipsi per Legatos a Nicephoro petivit, qui fraudulenter eam despondit, unde bellum inter Ottonem Magnum et Nicephorum ortum. Occiso autem a Graecis Nicephoro, Iohannes Zimisces, qui in Imperio ei successerat, THEOPHANIAM ad Ottonem, qui tunc temporis Romae commoratus, misit, addita dote, quicquid Graeci in Italia haberent.

Nuptiae gaudio magno A. C. 972. Romae peractae sunt: de qua in praecedenti historia cap. 2. de bell. Graec. prolixius diximus.

Ex hac OTTO II. suscepit filios duos: 1. OTTONEM III. 2. HUGONEM, quem alii Ulricum nominant, Marchionem Saxoniae: et filias quinque.

Narrant quoque Historici, eum aliam etiam habuisse coniugem, ex familia Marchionum Austriae: sed quae fuerit illa, quibusve sit orta parentibus, non annotant. Tribuuntur ei et filiae plures ex ea natae, inter quas unam prodiderunt fuisse coniugem trium Regum, primo Boleslai Bohemiae, deinde Mesconis Poloniae, postremo Hungariae Regis: sed haec, quod certi et explorati nihil de eis reperiam, omitto. Chron. Spangenb. Chron. Carion. Chron. Pomarii. Trithemius.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

OTTO II. auctoritate Patris insignia Imperii accepit. Nam puer sexennis patri successor declaratus Aquisgrani anno Christi 961. Et cum pater devicto Berengario Romae ageret, filium eo evocatum renuntiari Imperatorem curavit. Quare Otto II. Anno Christi 968, in Natalitiis Domini, praesente patte, a Pontifice IOHANNE XIII. Imperator coronatus est, et ita defuncto patre omnium Procerum Germaniae consensu ei in Imperio successit anno Christi 973.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Otto II. quemadmodum patri in imperio successit: sic etiam paternae virtutis aemulus fuit: nam imperium summa cum laude administravit, et Ecclesiae, Rei publicaeque salutem summo studio quaesivit. Unde Sabinus tale de eo Epigramma concinnavit:

Non fuit inferior Primo virtute Secundus,
Multa domi gessit proelia, multa foris.


page 882, image: s0954

Exempla Actorum Togatorum specialia.

I. Mansuetudinis heroicae, quam ostendit erga Bisetislaum, Udalrici Bohemorum Ducis filium, qui filiam ipsius Iutham rapuerat, sibique connubio iunxerat. Hosce supplices sibi factos in gratiam recepit, illisque hoc facinus condonavit: sicut statim in Act. Sagatis plenius dicemus.

II. Iustitiae rigidae. Cum enim dissidium inter Geronem Comitem et Waldonem ministrum nobilem Imperatoris ortum esset, et res componi non posset, obtulerunt se ad Monomachiam, in qua ambo mutuis vulneribus ceciderunt. Sed Imperator, quia Geronem sontem iudicabat, mortuum eum decollari, et ne cadaver terrae mandaretur, iussit. Filia vero Geronis certior hac de re facta, supplicavit Imperatori pro sepultura, promisitque sua bona Episcopatui Magdeburgensi; et impetra vit. Fabritius.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum contra Udalricum Bohemiae Ducem.

I. ORTUS.

Ottonis Imp. filiae ab Udalrici filio abductio. Rapuerat filiam Imperatoris IUTHAM, quae Ratisbonae in monasterio educabatur, Udalrici Bohemorum Ducis filius Bisetislaus. Nec pater facinus filii improbabat, sed potius audaciam eius miratus, nuptias cum rapta in Moravia celebrari iussit, tanto praestantiorem filium aestimans, quanto nobilioribus nuptiis cohonestaretur.

II. PROGRESSUS.

Ottonis Imperatoris indignatio, et in Bohemiam expeditio. Otto iniquissimo ferens animo, tantam sibi, Romanorum Imperatori, contumeliam et iniuriam a Principe, qui sit Imperio subiectus, illatam esse, magno exercitu conscripto in bohemiam profectus, obvia quaeque ferro et igni depopulatus est. Contra etiam Udalricus et filius castra moverunt. Iam duo exercitus intra iactum teli convenerant, cum Iutha, causa caputque belli huius, crinibus sparsis, scissa unguibus facie, victo periculorum magnitudine pavore, ausa telis sese inferre volantibus, inter primas acies prosiliens, patris alloquium, priusquam furor arderet amplior, exposcit.

III. EGRESSUS.

PACIFICATIO. Iutha impetrato alloquio patris, precibus suis et lacrimis eius iracundiam omnem mitigavit, et ne paterna violentia matrimoniale vinculum dissolveretur, effecit. Mox etiam coram Imperatore apparuit ipse iuvenis Bisetislaus, et prostratus in genua, facinoris non tam ex malitia, quam amoris incendio admissi, veniam impetravit. Crantius lib. 9. cap. 13. Cosmograph. Munst. lib. 3.

II. Bellum contra Henricum patruelem, Ducem Bavariae.

Defuncto Ottone Magno Imper. HENRICUS Dux Bavatiae patruelis Ottonis II, invidens fratris filio imperium, ac immemor beneficii accepti, res novas molitus est, sibique imperium deberi contendit. Ex sua parte habuit Episcopos, Augustanum, Moguntinum, Magdeburgensem. Ex politicis Boleslaum Bohemorum, Miesconem Polonorum, et Haraldum Cimbrorum Regem: sed Otto data fide publica, Henricum ad causam dicendam evocavit: nisi veniret, eum videri contra Rem publ. fecisse. Henricus igitu a Legatis Imper. persuasus, culpam apud Ottonem deprecatus est. Cum vero progressu temporis comparere nollet, Imperator contra eum movit, et praelio vicit. Henricus, etsi vires nullas habuit, et a sociis desertus fuit, tamen bellum reparavit, sed ab Ottone Ducatu pulsus; qui datus Ottoni Duci Sueviae, Ludolphi fratris filio. Henricus exul in Bohemiam abiit. Quo comperto, Otto Imp. eo exercitum misit, qui Bohemiam longe lateque vastavit, omnia patientibus hostibus, ut tandem securi fierent; quod et factum est. Ideo Henricus Bavarus improviso in eos irruit, et multos occidit, et castra vix defensa: inde exercitus postea retrocessit. Henricus vero assumpto Frisingensi Episcopo patavium in ripa Danubii sitam occupavit, eam munivit, et arcem belli sibi ibidem constituit. Otto Imp. autem priusquam Henricus patavium satis firmasset, eo duxit exercitum, et urbem obsidione cinxit. Henricus obsessus, cum nec commeatum haberet, nec milit em, de pace egit, promisitque se compariturum in iudicio Imperii. Quare Imperator Comitia indixit: ad quae evocatus Henricus stitit sese, ubi communi Principum consensu exilio multatus ipse et filius. Episcopi, Augustanus et Frisingensis, sponte solum mutaverunt. Moguntinus vero et Magdeburgensis amicorum intercessione dignitatem suam recuperarunt; Dux Bohemiae etiam in gratiam receptus est. Fabritius.


page 883, image: s0955

III. Bellum contra Haraldum Darnorum Regem.

A. C. 974. Otto Imper. contra Haraldum Danorum Regem movit, qui adhaeserat Henrico Bavaro, et vastarat Saxoniam, et aliquot eius urbes cepit, eumque ita attrivit, ut pacem petiverit, munera ampla obtulerit, et tributum annuum promiserit dato, fidei causa, obside suo filio. Fabricius.

IV. Bellum contra Lotharium Francorum Regem.

A. C. 978. Lotharius Rex Francorum, et Otto Dux Burgundiae consobrini conivarunt, de fratre Lotharii Carolo ex Lotharingia expellendo, et non denuntiatis inimicitiis lotharingiam percurrerunt. Imperator rum Aquisgrani fuit, et de improviso hoste adventante fere oppressus est; ubi nisi fuga evasisset, in Francorum devenisset manus. Rex occupata urbe, prandium, quod Imperatori paratum fuit, absumpsit, et tribus diebus urbem spoliavit, vicinasque regiones diripuit. Eam igitur iniuriam ulturus Otto Imp. exercitum collegit, Rhemensem et Lugdunensem agrum vastavit, praedasque egit usque ad Parisiorum suburbia. Inde cum pestis ingruisset, domum reversus Imp. reditu intercluso, magna passus est detrimenta, inundatione fluminis Axonae multis amissis, quos partim aquarum impetus absorpsit, partim interfecerunt ii, qui novissimo agmini praedae spe inhaeserunt: atque ita Imeprator expeditionem hanc minus laetam circa finem Novembris confecit, et in Saxoniam rediit. LOTHARIUS autem, quia sciebat, Ottonem non Francorum viribus, sed fortuna adversa tantum victum, metuit ne bellum persequeretur; ideo de pace egit, et anno sequenti convenerunt Rhemis: ubi Lotharingia Ottoni restituta, cuius pars CAROLO fratri Regis Lotharii iterum ab Imperatore gubernanda tradita est: partem eius acceperunt Episcopi Leodiensis, Trevirensis et Coloniensis. Ita Marchionatus Antvverpiensis, et Comitatus Lovaniensis Imperatori restututi sunt. Fabritius, Chron. Carion.

V. Bellum Italicum.

I. Supra diximus, quod Zimisces Imper. Constantnopolitanus Theophaniae dotis loco Calabriam et Apuliam dederit. Quare Zimisce interfecto, Basilius et Constantinus, qui ei successerunt, fratres Theophaniae, iunctis sibi Saracenis ac mercede conductis, Italiam invasere, et Apuliam primum, deinde, nemine prohibente, Calabriam receperunt: quas regiones,ut diximus, Otto I. Imper. Romano Imperio adiecerat, et Zimisces Theophaniae dotis loco dederat. Imperator igitur, cum res Germaniae composuisset, ingenti exercitu collecto per Bavariam in Italiam transiit A. C. 980, et Graecorum praesidia ex Dalmatia et Illyrico fugavit, et ante hiemem Romam venit, ubi copias Germanorum recensuit, et urbibus certum numerum militum in Italia imperavit. Anno sequenti Imp. Sueviae Ducem Ottonem fratris sui filium dimisit ex portu Ostiensi cum aliquot navibus, ut littora circumiret, exceptisque hostibus exploraret hostium vires et consilia. Cum eos magna multitudine convenisse vidit, et paratos ad pugnam, reversus suasit Imperatori, ut bellum illud aggrederetur, et urbem aliquam sumeret oppugnandam: qui profectus Tarentum, urbem maritimam, quam obsessam primo mense expugnavit, inde hostibus ad vicum quendam occurrit, quos acri congressu in fugam coniecit, et in campo quodam in angustiis fugientes adortus, plurimos eorum occidit; qua victoria laetus, coepit optime sperare de eventu, et exercitus insolentior factus hostem contempsit, et multum de industria sua remisit.

II. A. C. 982. Otto Imp. cum multae urbes in Apulia et Calabria praesidiis Graecorum tenerentur, ad ea eicienda primo vere insigni exercitu profectus. Graeci assumptis suis auxiliis, ne tota Italia pellerentur, acie decernendum existimarunt, nec detrectavit Imperator, et Italis poscentibus primam aciem concessit: sed hi vix primum impetum hostium tulerunt, et in fugam se coniecerunt, totumque exercitum turbarunt. Germani non fugere sueti, acerrime se defenderunt: sed proditi a sociis, et tandem in arctum ab hostibus conclusi, et ipsi fugerunt: ubi ceciderunt viri praestantissimi, Episcopi etiam aliquot et Comites. Imperator, cuius equus valde vulneratus fuit, ad mare pervenit, ubi aegre receptus. Sed non agnitus, cum abiectis ornamentis Imperatoriis et lorica pro mercatore segereret, persoluto lytro, et beneficio graecae linguae, quam didicerat, evasit, novaque auxilia ex Germania iussit adduci, qui Veronae convenirent. Interim, cum a Beneventanis fugae initium factum esset, Beneventum militibus praedae dedit, et urbem cremavit, et deinde, cum et Romani Principes et alii in Italia proditionis suspecti, eosque e medio tollere vellet Imperator, consilium crudele magis, quam laudabile inivit. Quippe mag nifico ac splendido parato in Vaticano convivio Principes ac Legatos Civitatum omnes qui celebrandi eius adventus gratia Romam de more convenetant, ac iussi ab eo aderant, invitaverat. Ubi autem cuncti


page 884, image: s0956

accubuerunt, praeconis voce, ne quis ad ea, quae audiret, videretve, aut vocem emisisse, aut sedem suam movisse vellet, poena capitis indicta, denuntiatum est: Acstatim convivaeomnes, intromissis armatorum catervis, ex composito circumventi, trepidantibus ad tale spectaculum singulis, deinceps nomina eorum, qui seditionem moverant, aut proditionis conscii erant, recitata: ac tristibus de illis pronuntiatis sententiis, inspectantibus ceteris, ultimum supplicium sumptum est. In reliquis convivium mira comitate ac liberali invitatione confectum est.

III. Imperator in tanto vitae periculo servatus celeriter copias, quantas potuit, comparavit, et renovato bello A. C. 983. Saracenos tanta victoria vicit, ut pallida mors Saracenorum diceretur: attamen ipse Imperator in hac pugna sagitta venenata vulneratus fuit, quo vulnere non diu post obiit, sicut in cap. 3. dicemus. Fabric. Sigon. lib. 7. de reg. Ital.

VI. Bellum Sclavonicum, gestum a Saxonibus et Thuringis.

Cum Otto Imper. bellum contra Graecos gereret, Sclavi in Germaniam irruerunt, et caedibus crudelissime grassati sunt, Episcopatum Havelbergensem diripuerunt, Brandeburgum expugnarunt, et vicina loca vastarunt, inde assumptis Bohemis et aliis Sclavis, Episcopatum Cizensem et Mersburgensem crudelissime afflixerunt. His obviam venerunt Saxones et Thuringi, eorumque amplius triginta milia et septingentos deleverunt A. C. 983. multi tamen fuga evaserunt: et ita Saxonia tum liberata fuit. Fabric.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. A. C. 974. Otto Imp. Mempslebianum coenobium magnificentius aedificavit, et montales, quae ibi fuere, traduxit Quedlinburgum, et Monachos introduxit. Spangenberg. Sigon.

II. A. C. 977. Rokerto Episcopo Moguntino animi maerore exstincto, ei successorem dedit Imperator e suis sacerdotibus virum spectatissimum VVilligisum, patria saxonem, in pago Schöningen patre rhedario natum. Hic quia Ottonis III. Praeceptor fuit, in sequenti historia de ipsius vita plenius dicemus.

Res memorabiles.

I. A. C. 979. EDVARDUS Rex Angliae, cum ann. 3, et menses 8, regnasset, et venatum exiisset, ac a novercae suae castro non procul abesset, eo solus venit, ut sitim levaret. Illa sitienti statim venenum praebuit, et misit adhuc, qui ipsum trucidarent. Successit ipsi frater EDELREDUS, qui regnavit annos 37, et a Danis undique bello afflictus est. In Baptismo hic aquam excrementis suis inquinaverat. Malmesb.

II. A. C. 980. HARALDUS Danorum Rex a filio suo Svenone vel Swend/ quod diutius vivere videretur, quam par erat, bello petitur. Abnegaverat autem Sveno Christianam religionem, et se dediderat Ethnicorum superstitioni, quorum plurimi erant adhuc in regno, atque ille eos sibi socios belli fecit, et in pugna parentem vicit, qui etiam vulneratus est periculosissime, et paucis diebus post, in festo omnium Sanctorum, mortuus est, cum regnasset annos 50: sed hoc parricidium DEUS ita ultus est, ut filius paucos post annos regno eiceretur, et totis annis 14 exularet. Adam.

Prodigia.

A. C. 979. ignitae acies in caelo visae sunt Capuae multae domus, Beneventi 15 turres, Campanae civitatis dimidia pars, et Ronsa fere tota, terrae motu conciderunt, et multi homines hiatu terrae absorpti sunt. Gravissima etiam fames ubique miseros mortales pressit.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. MORBUS. Mortis eius causae complures fuere, inprimis vero telum veneno tinctum, quo in praelio Saracenico sauciatus erat: tum uxoris Theophaniae, ex clade Italorum, victoria vero Graecorum, e)pixairekaki/a, sive concepta laetitia. Ad quae accessit diarrhoea, quae fuit causa mortis immediata.

II. SUCCESSORIS DECLARATIO. Imperator, cum vulnus ingravesceret, seque non diu in vivis superstitem fore sentiret, Ottonem filium suum successorem in imperio declaravit, eique tutorem dedit Willigisum, Episcopum Moguntinum.

III. TESTAMENTUM. Deinde Imperator Testamentum fecit, de rebus mobilibus suis post obitum distribuendis, et omnia, quaecumque in thesauris vel alias habuit, in quatuor partes distribuit: Unam partem Ecclesis: Secundam pauperibus: Tertiam matri, sororibus, et liberis: Quartam Consiliariis, Equitibus et servis, qui relicta patria cum ipso in Italiam profecti fuerant, ibique fideliter ei ministraverant, legavit.


page 885, image: s0957

IV. CONFESSIO. Hisce rebus constitutis, animum a terrenis ad caelestia convertit, peccata sua in praesentia omnium Aulicorum suorum confessus est, et sacra Synaxi usus, animamque suam in manus Domini commendavit.

II. *t*o\ *p*r*a*x*q*e/*n.

Tandem tristi animi aegritudine labefactatus, accedente diarrhoea, placide in Domino obdormivit A. C. 983, anno aetatis 29, imperii 10, mense 7.

III. *t*o\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*o*n.

Sepultura. Sepultus est Romae in atrio templi D. Petri. Sepulchro imposita fuit statua Salvatoris benedicentis introeuntibus, aut exeuntibus. Chron. Spangenb. Chron. Martini. Fabricius. Marian. Henr. Mutius. Aventin. Schaff. Platina. Sigeb.

XIV IMPERATOR GERM. OTTO III.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER fuit OTTO II. Imp.

II. MATER fuit THEOPHANIA, quae fuit ROMANI Constantinopolitani Imp. filia. Ex hisce parentibus natus est circa annum Christi 972. Mortua est Theophania A. C. 991: eius funus filius Noviomagum duxit, et exsequias honorifice celebravit. Erat in Graecia nata, in Italia Ottoni II desponsata, et in Germania mortua st sepulta est. Fabric.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus fuit Otto, a bono omine, ut patris avique vestigiis insisteret; quod etiam factum.

II. COGNOMEN. Cognomine dictus

1. PVER, quia, cum pater eius moreretur, vix II annos natus fuit; nihilominus tamen a Proceribus Germaniae Imperator electus est. Et quidem Itali, qui Imperatoriam dignitatem ipsi invidebant, ignominiose eum appellarunt Ottonem puerum.

2. MIRABILIA MUNDI. Licet Otto puer erat, cum ad imperium eveheretur, tamen progressu temporis sapientia ita crevit, ut propter admirandam sapientiam, quae aetatem superabat, et res praeclare in imperio gestas, ipsi honoris causa hoc cognomen adderetur, ut Mirabilia mundi diceretur.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, NATURA et MORES.

IN puero statim coporis animique dotes exsplenduerunt magis magisque. Nam tam egregia forma praeditus fuit, ut quilibet maxima cum iucunditate, imo cum admiratione eum aspexerit. Inde etiam a pueritia tantis animi dotibus, utpote modestia, humanitate, sapientia admiranda, memoria singulari, ac venustate in gestibus, quibus facile quemlibet sibi conciliabat, excelluit, ut omnes sperarent, eum futurum Principem, qui Rem publ. summa cum laude esset administraturus. Et hanc de se concitatam exspectationem postea implevit.

Infofmatio.

I. OTTO puer traditus in disciplinam viri cuiusdam literatissimi, qui dictus fuit GILBERTUS, a quo in omni disciplinarum genere diligenter informatus, adeo ut in literis multum profecerit, et postea in administratione Imperii prudentia eius eximia fuerit spectata. Linguam Graecam a matre quasi cum lacte materno hausit, atque ita cum Germanica fortitudine Graecam prudentiam coniunxit.

II. Deinde OTTO educandus datus est Willigiso Episcopo Moguntino, a quo etiam studiose et diligenter institutus est. Hic VVilligisus Saxo fuit, humili genere, patre rhedario, in pago Saxoniae Schöningen natus. Erat autem vir prudentia et virtute insigni praeditus. Itaque ab Ottone II in aulam ad Diaconatus officium vocatus, in eo tanta dexteritate functioni suae praefuit, ut etiam secretissimis consultationibus et consiliis adhiberetur. Tandem ad Episcopatum Moguntinum ab Ottone II evectus, filium Imperatoris Ottonem III, erudiendum et educandum accepit: cui tandem etiam, ad gubernacula Rei publ. iam admoto, rector Consiliorum a Principibus Imperii datus est: qui et dignitatem Electoralem in Imperio est consecutus. Verum ut suae conditionis, qua natus erat patre rhedario, memor esset, rotam multis in locis depictam, sibi velut imaginem modestiae probandae proposuit, cum hac inscriptione, Willigise, Willigise, recole unde veneris, et prioris tuae fortunae memor, quis nunc sis, considera. Unde etiamnum Archiepiscopatus Moguntinensis insigne Rota perduravit. Dress. part. 2. millen 6. Bruschius de Episcopat. Nauclerus, Trithemius.


page 886, image: s0958

II. ACTA OECONOMICA.

Coniugem habuit Otto III Mariam, Arragonum et Navarrae Regis filiam. Haec autem, ut quidem nomen Mariae interpretantur, non fuit illuminatrix, sed potius (ut Philo explicat) amarum mare mariti sui. Nam non solum fuit sterilis, ut nullam ex ea susceperit sobolem, sed etiam impudicae et procacis libidinis femina, quae iuvenem muliebri habitu in gynaeceo habebat, quo ad libidinem exsaturandam abusa. Tandem ergo Imperator eam adulterii convictam ad Mutinam urbem vivam cremavit; de quo infra plenius dicemus. Illa e medio sublata Imperator coniugium non repetivit, ideoque nullam post se prolem reliquit. Cosmograph. Munsteri, Hedion. Chron. Saxon. Pantal. Honorius.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Otto a parente (ut supra diximus) in imperio successor declaratus est. Cum vero patre defuncto per aetatem nondum idoneus esset ad Imperium, novae de successione contentiones exortae sunt. Nam Itali regnandi cupidi Crescentium Cos. Rom. Imperatorem deposcebant. In Gallia Germanis bellum inferebat Lotharius de erepta sibi ab Ottone II. Lotharingia, et de axiomate imperii. In Germania Henricus Bavarus denuo fiducia nonnullorum Ordinum ad imperium adspirabat. Is ut praetextu tutelae facilius imperium consequeretur, patre mortuo, Ottonem puerum ad se transtulerat. Principes reliqui Germaniae, quod fidelitatem Ottoni huic et parenti antea dedissent, Ottonem ab Henrico reposcebant, et ipsi ut heredi legitimo Imperium deferebant. Otto ergo et suffragiis consensuque Procerum, et successione adeptus Imperium, cum iam Aquisgrani argentea corona esset insignitus, ac Mediolani ferream accepisset coronam, pro more veteri, Romam profectus est, et in Pontificis demortui locum BRUNONEM Saxonem consanguineum suum, Gregorium V. postea dictum, constituit Pontificem, et ab eo auream coronam accepit. Chron. Carionis, Chron. Martini. Spangenb. Plat. Sigeb. Mutius.

II. Imperii administratio.

Licet Otto puer ad Imperialem dignitatem sir evectus, tamen quamprimum ad aetatem maruram pervenit, Rei publ. consuluit, eamque tanta laude administravit, ut omnes sapientiam eius, qua excellebat, admirarentur: siquidem (ut antea diximus) propter admirandam sapientiam, et res praeclare gestas, Mirabilia mundi dictus est.

Exempla Actorum Togatorum specialia.

I. PRUDENTIAE. Otto Imper. cum ipse destitueretur liberis, ad quos imperium transferre posset, multique essent, qui imperio inhiarent, ne deinceps confusio et tumultus esset in imperio, cum Proceribus Germaniae, consentiente Pontifice Romano, Decretum fecit, ut in posterum ius omne atque potestas eligendi Romanum Imperatorem esset aqud solos Germanos, nec liceret Romano Pontifici quemquam proclamare Imperatotem, nisi quem proceres Germaniae ad id fastigium evexissent. Utrum autem eo ipso tempore Electoralis dignitas septemvirorum in eligendo Imperatore inceperit, certis argumentis historiarum demonstrari non potest, quia hac de re variae sunt scriptorum sententiae. Nemo tamen melius ea de re scripsit, quam Heigius in illustr. q. 3. et seq. ut asserit Ruland. in tract. de Commiss et Commission. p. 2. lib. 5. c. 4. num. 18. qui, enumeratis et refutatis multorum sententiis, ita concludit: Ab initio Electores sub Ottone III. constitutos, ut electionem deinceps de Imperatore habendam, veluti Principes senatus, moderarentur, et reliquorum auditis suffragiis, et collectis votis, id tandem statuerent, quod e republ. esse cognoscerent: donec attritis familiis praecellentioribus, et mota intestinis dissensionibus Germania, et hinc perperam elicitis a studiosis factionum promiscuis suffragiis, utilissimum visum fuit, in strictius Electorum consilium rem totam revocare. Quod occultis primum initiis coeptum, et patientibus ceteris Principibus aliquot annos usurpatum, demum Ludovici Bavari, aut certe Caroli IV, sanctione promulgara sic stabilitum, ut ab eo tempore pacatiora comitia, et suffragia circa Electiones pauciora, Imperium divina sic dispensante providentia, habuerit.

II. CLEMENTIAE. 1. Quod coniugi Mariae, cum eam cum iuvene quodam rem habuisse deprehendisset, ignoverit. 2. Quod Henricum Bavarum, qui Imperium affectarat, non solum in gratiam receperit, sed etiam Ducatum Bavariae, e quo ab Ottone II. pulsus erat, restituerit. Chron. Funccii, Fabric. Sigon.

III. MAGNIFICENTIAE. 1.Imperator vestem habuit, in qua tota Apocalypsis opere Phrygio, perquam eleganter et operose fuit intexta, auroque insignita.

2. A. C. 999. in Poloniam profectus est, visendi causa sepnlcrum S. Adelberti: ubi a Bolestao


page 887, image: s0959

Duce Polonorum honestissime liberalissimeque habitus est. Itaque ut gratiam ei referret, et amicitia, foedereque magis devinctum haberet, ex Duce Regem fecit, Gnesnae coronam ei imposuit, et in Imperii fidem, amicitiamque recepit. Ab hoc Boleslao reliqui sunt Duces Silesiae, qui nunc Lignicium et Bregam tenent. Coepit ergo beneficio Ottonis tertii Polonia regnum esse. Eodem tempore Ungaria regni titulum usurpavit, quem post Ottonem confirmavit Henricus Sanctus. Histor. Polon. Chron. Carion.

IV. BENEVOLENTIAE erga SUBDITOS. Otto Imperator, ut subditorum benevolentiam sibi conciliaret, non tantum in Saxonia aulae suae sedem habere voluit; sed et in Westphaliam eam transtulit, et alia in loca. Statum subditorum suorum et urbium diligenter inquisivit, et ubique propter clementiam et sapientiam bene audivit. Fabricius.

V. IUSTITIAE. Exemplum Iustitiae in Ottone III. memoratu dignissimum ab Historicis traditur: Uxorem habuit MARIAM, feminam (ut supra diximus) impudicam, quae secum muliebri habitu circumduxit iuvenem, quo cum congrediebatur quottidie, quandoquidem eo pro cubicularia utebatur. Quod cum innotuisset Imperatori, iuvenis, multis praesentibus, vestibus est spoliatus, inventusque pro femina masculus, vivus deinde combustus est. Sed et Imeratrix, cum saepius viros peteret, quam peteretur, amatore suo exstincto, cum ab Imperatore veniam impetrasset, in Italia, circa Mutinam, Comitem quendam elegantis formae, et virum optimum, coepit deperite, multisque blanditiis conata est eum in sui amorem pellicere. Postquam libidini suae reluctari vidit, coram Ottone III. eum accusavit, quasi ab illo de stupro interpellata esset: et specioso sermone (ut est claumniator serpens occulte mordens. Eccles. 10. v. 11.) occupavit mariti animum, xalepoi=sin o)nei/desi qumo\n e)/nipte, h. e. molestis opprobriis animum instigavit, ut suae iniuriae vindictam susciperet. Eius rei admonitus Comes Mutinensis, totam rem, ut erat, coniugi suae mulieri prudentissimae patefecit, se millies citius moriturum quam tantum Imperatoris dedecus palam facturum. Proinde eam precibus omnibus obtestari coepit, ut forti ac imperterrito animo apud Imperatorem innocentiam suam, se iam mortuo, purgaret. Neque ita multo post Comes irati et creduli Imperatoris iudicio condemnatus, poenas capite dedit. Uxor vero Comitis conscia innocentiae mariti sui, caput eius abscissum deosculata est, et secum ablatum diligenter recondidit. Conventu ergo populi ad Roncalias instituto, quo die ius viduis, more veteri sollenni, dicebatur, mulier processit, magno clamore et eiulatu petivit causam suam recte cognosci, et legum auctoritate defendi. Sciscitanti itaque Imperatori, a quonam laesa esset. Tu, inquit, ô Imperator, iste es, a quo sum laesa: simulque in medium proiecit mariti sui caput. Hunc maritum meum, exclamavit, contra ius et fas capite multasti. Qua voce audita mirabundus Otto; At tu, quonam pacto, inquit, viri tui, quam iactas, innocentiam comprobabis? Cui illa: Candenti lamina, inquit. atque mox, inspectantibus omnibus, ferrum ignitum, iussu Ottonis allatum, sine ulla offensione apprehendit, et in locum constitutum detulit. Ibi Imperator, detecta rei veritate, graviter commotus, viduam multis muneribus et quatuor castris donavit, suam vero coniugem Mariam igne cremariiussit. Casp. Hedion. in Histor. Eccles. Cosmograph. Munst. lib. 3. Sigon.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum Bohemicum.

I. Supra diximus, quod Ottone II. defuncto, Henricus Dux Bavariae Ottonem III. puerum per factionem abripuerit, arctissimae custodiae manciparit, Imperatoris titulum usurparit, Principes vero Germaniae heredem legitimum raptori extortum inaugurarint. Henricus Bavarus igitur statim odio Ottonis Bohemos excitavit, ut in Misiniam irruerent. Exercitus igitur Imperatoris contra Bohemos, qui iam multas urbes spoliarant, ductus est, et Meisconem eo adegit, ut supplex bellum deprecaretur. Fabric.

II. A. C. 986. OTTO Imp. cum Bohemis iterum bellum gessit, et gloriose eos vicit. Quare anno sequenti Meisco frater Boleslai Ducis Bohemiae ad Imperatorem venit, cui obtulit camelum, tum temporis in Germania non visum, et in gratiam receptus est. Spangenb. Ditm.

II. Bellum Italicum.

OTTONEM Imp. variae seditonum procellae exceperunt, tam in Italia, quam in Germania. Aemulos namque Imperii habuit Henricum Bavarum in Germania: Lotharium in Gallia: Crescentium in Italia. Sed Henricus, supplex sactus Francofurti in Comitiis, veniam consecutus est; Lotharius sponte cessir. Crescentius vero plus negotii et molestiae ei exhibuit. Hic enim Romae ambitione quadam ductus, ut titulum Imperii Germanis adimeret, atque Italis adsereret, seditionem excitavit, multosque Principes ac Duces in suam sententiam


page 888, image: s0960

pertraxit; Sed tamen pontifex Romanus eius sententiae ac voluntati accedere noluit, et Ottonem, ut propere in Italiam veniret, admonuit. Imperator igitur ad pacandam Italiam animum appulit. Hanc ubi ingressus est, allatus est opportune nuntius de morte Pontificis. Statim ergo decrevit ei successorem Brunonem Saxonem agnatum suum, filium Ottonis Ducis Sueviae, Ludolphi nepotem, qui nomine mutato GREGORIUS V. dictus. Nonnulli nepotem fuisse tradunt Conradi sapientis. Praemisit autem Imperator Pontificem Roman, ipse cum exercitu secutus est; et intromissus in urbem, CRESCENTIO, a quo, cum viribus suis diffideret, honorfice acceptus et habitus, ignovit. Rebus Romanis ordinatis, in Germaniam redire constituit; sed vix Imperatore in Germaniam reverso, Crescentius Romae tumultuari iterum coepit, Gregorium Pontificem de sede deiecit, aliumque suffecit. Gregorius ergo secutus est Ottonem in Germaniam, ipsumque monuit, ut sui diligentem curam susciperet.

OTTO Gregorii precibus locum dedit, et cum firmissimo omnis generis copiarum robore rediit in Italiam. Adventu in Italiam Ottonis cognito, CRESCENTIUS moenia urbis instauravit, et apparavit necessaria ad defensionem, et si foret opus, etiam ad ferendam obsidionem. Re cognita, Imperator Romam quantis potuit itineribus properavit, eam circumsedit, et paucis diebus expugnavit.. CRESCENTIUS vero cum suo Papa in suam arcem effugit; sed ex fuga retractus, ad Imperatorem adductus est. In hunc sic animadvertit: Vili iumento impositum aversa facie per urbem circumduci, tandemque longo cruciatu laceratum, ad portam cum 12 aliis seditionis sociis suspendi iussir. Antipapa vero a vulgo virgis caesus, oculis privatus, et demum confossus, priusquam de eo Otto sententiam tulit. Ceteros consiliorum et molitionum Crescentii conscios Imperator exilio mulctavit, deportatos in Saxoniam, et Gregorium Papam decimo, postquam exactus fuerat, mense, Sedi restituit, A. C. 998.

A. C. 1001. Imperator tertio in Italiam profectus est, et cum Romam venisset, ursit, ut disciplina Ecclesiastica restitueretur. Peregrini enim, qui Romam veniebant, offendebantur licentia et sceleribus Clericorum: Ita tulit quasdam leges Politicas, quae ad disciplinam faciebant: qua re cives simul cum Clericis offensi sunt, cum dicerent Romam esse urbem liberam, quae regere velit, non regi, et alias Germanorum imperium odissent, ideo a GERGORIO Principe urbis Imperator improviso conclusus et obsessus est, ac in magno periculo fuit, cum militem non haberet. Audita hac seditione HUGO Marchio Thusciae, ut Imperatorem liberaret, Romam advolat, adducto secum Henrico, Bavarorum Duce, qui postea Ottoni in Imperio successit. Ac quoniam pro certo habet, furentem imperum multitudinis nulla vi subito compesci neque Imperatorem diu obsidionem tolerare posse, praesertim milit ibus magna ex parte caesis: ipse urbem ingreditur sine atmata manu, ac fretus suis erga Reinpubl. officiis, accedit seatum, eumque placida oratione commonefacit, hortatur, orat, ut cives ab armis revocet, pollicitus se interpositurum pacificationem, si de conditionibus pacis agi concedatur. Senatus etsi statuerat, nullam admittere conditionem pacis, sed vendicare se in libertatem, Imperatore vel occiso, vel capto: tamen ne furore potius, quam iusto dolore exarsisse videretur, re cum civibus deliberata, per simulationem Hugoni et Henrico concedit, ut ambo tractationem pacis sibi assumant. Nam de Ottone quasi iam capto, actum esse credebatur.

Dum igitur in tractatione pacis versantur, ac in pacificationibus liberum est, seorsim adire atque alloqui Imperatorem de conditionibus pacis, Hugo, intellecta Romanorum simulatione, Ottonem dmonet, ut mutata veste per occultos Capitolii cuniculos se subducat, et ad perficiendam hanc rem, quo maior sit opportunitas, ipse ex Capitolio revertens, prolixam orationem ad populum habet: hoc nimirum consilio, ut interim, dum populus oratione detinerur, Otto evadat. Extracto igitur tempore, et oratione in noctem perducta, ipse, postquam suasit reconciliationem faciendam, multisque verbis testatus est, se eodem modo affectum esse erga Romanos, quo erga Imperatorem, fertur interrogasse populum, tamquam sine eius permissu nihil acturus, ergo deberet ne consulere Ottoni id, quod utrique, tum illi, tum Rei pub. Romanae utilissimum fore iudicaret? Populus vero respondisse: Imo, nisi hoc faceret, eum non esse virum bonum. Quo responso laetus Hugo in Capiitolium revertitur, ibique mutatis vestibus cum Henrico per eosdem cuniculos evadit, per quos Otto elapsus est. De qua re cum postea Romani indignarentur: per internuntium ipsis significat, maxime hoc ex dignitate et utilitate Romanorum fuisse, ut Imperator liberaretur, ne fortassis ipsi parricidae Imperatoris facti, aeternum opprobrium ut bi attraxissent; et Germaniae tantas vires esse, ut tantum scelus excidio urbis vindicassent. Imperator hoc modo liberatus, in Germaniam redire constituit, ut exercitum compararet, et hanc Romanorum iniuriam ulcisceretur; sed in itinere mortuus est: uti suo loco


page 889, image: s0961

dicemus. Chronicon Spangenb. Chron. Funccii. Fabric. Cusp. Crantz. Sigon. lib. 7. de reg. Ital. Georg. Sabinus.

III. Bellum contra Danos, gestum a Saxonibus.

A. C. 988. Dani classe ingenti per Albim in Saxoniam irruerunt, Stadensem urbem expugnarunt, eamque in deditionem acceperunt, una cum Marchione: Inde vindices etiam praedae Saxones vicerunt, et plurimos nobiles ceperunt. Marchio ope piscatoris evasit: qua re Dani adeo exacerbati sunt, ut reliquos captivos pedibus et manibus, aut naso mutilarent, et sic abicerent. Cum vero alias praedam multam haberent, nec vias redeundi satis novissent, Herbartum quendam Saxonem coegerunt, ut dux itineris esset: qui eos abduxit in loca paulstria, et Saxonibus id significavit, ubi Dani caesi ad unum omnes 20000 hominum, et praeda recuperata est. Abb. Stadens.

NOTA.

A. C. 986. LOTHARIUS, Rex Galliae, (quem Otto Imp. aemulum Imperii habuit, ut supra diximus) decessit, cum regnasset ann. 31. Successit ipsi filius LUDOVICUS, qui non diu post patrem superstes fuit. Nam circa finem anni post C. 987. veneno a coniuge sua Blancha praebito Compendii adhuc iuvenis mortuus est. Interiit et CAROLUS Dux Lotharingiae, Lotharii frater: Dum is e Lotharingia regnum Francicum, tamquam sibi debitum iure hereditario, occupare conatur, ab Hugone Capeto oppressus et captus est: ita HUGO Comes Parisiorum dudum affectatum regnum Franciae tandem obtinuit, et anno Christi 988 cum filio Roberto Rhenis coronatus est, regnavitque annos novem. Praedictum fuerat Hugoni in somniis ante annos septe, suam progeniem perperuo regnum Galliae possessuram: atque ita defecit regnum Carolinorum post annos 236. Ne autem HUGO de regno Franciae cum Germanis dimicare cogeretur, citra controversiam axioma Imperii Ottoni concessit, et Caroli filium Ottonem ab omni spe regni Francici exclusum, sivit Lotharingiam beneficro Imperatoris possidere. Hic HUGO conditor est tertiae stitpis Regum Franciae, quae et res magnas gessit pro Republ. Christiana in Europa, et in hodiernum usque diem rerum potitur. Prima enim stirps numeratur a Pharamundo (qui anno Christi 419 primus Rex Francorum creatus est) usque ad Pipinum Caroli Magni patrem. Secunda a Pipino usque ad Hugonem Caperum per annos 236. Tertia ab Hugone usque ad hanc aetatem. Chron. Carion. Chron. Belgic. Ganguin.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

OTTO pius et religiosissimus Imper, fuit, religionem Christianam, quoquo modo potuit, propagavit, doctos homines imprimis amavit, et scholas publicas condidit et renovavit. Nec enim bono publico rectius servire Princeps potest, quam si studia literarum exciter et conservet. Quippe studia virtutum honestiorum profectu, et malitiosi cuiusque supplicio, augentur.

II. Cum anno Christi 996. Pontisex Romanus diem suum obiisser, Otto Imperator BRUNONEM Saxonem, agnatum suum, Papam elegit: nominavitque eum Gregorium V. Sed hunc CRESCENTIUS, qui Romae sibi imperium sumpserat, Ottone absente, Pontificatu deiecit, et Antipapam elegit. Quare Imperator anno Christi 998 Romam profectus est, Antipapam nasis et oculis privavit, et de Capitolio praecipitem dedit: uti supra prolixius diximus.

III. A. C. 988. doc 20 Martii Otto Imp. Adalgado Archiepiscopo Bremensi dedit potestatem emendi, et vendendi vel mutandi mancipia: permisit etiam, ut ipsi liceret emere agros, praedia, etc. quae postea immunitatibus Ecclesiae fruerentur. Constit. Imperator.

Hoc anno Mosci ab idolomania Ethnica primum conversi sunt. Nam Uladimirus Russorum Dux Annam Basilii Imperatoris Constantinopolitani sororem in uxorem duxit, et suscepto Baptismo fidem christi in Moscoviam importavit.

IV. A. C. 997. BOLESLAUS Dux Bohemiae cum iam diu Pragensis Ecclesia viduata fuisset Episcopo, impetravit ab Ottone Imperatore novum Episcopum THEODATUM genere Saxonem, virum eruditum, religiosissimum et linguae Bohemicae gnarum, et ab Archiepiscopo Moguntino Willigiso consecratus est. Cosmograph. Trithemius. Cuspinianus.

Prodigia.

I. A. C. 986. Tantus terraemotus fuit, quo non solum muti et templa Constantinopoli corruerunt, sed etiam tota Graecia eo terraemotu concussa est. Cedrenus.

II. A. C. 987. annona in Albania, et pisciculis in Saxonia pluit: pisciculorum tamen nullus fuit usus, propter foetorem. Sed et intempestivae tempestates agrorum sterilitatem, et gravissimam famem multis terris adduxerunt. Chron. Funccii, fol. 140. Trithemius. Sigebertus.

III. A. C. 991. ignis in Rheno adscendit, et villas proximas absumpsit. Funcc. Schaff.

IV. A. C. 994. hiems savissima ab initio Novembris ad Maium usque duravit, frigidis pestiferisque simul flantibus ventis. Circa finem vero Iulii in tantam duritiem, prae glaciei rigore, stagna ac flumina sunt concreta, ut pisces in iis exstinguerentur, et aqua ad usus humanos non suppeterer.


page 890, image: s0962

Arbores, fruges, ac pascua quasi igni subiecto exaruerunt penitus. Denique fames, et pestilentia atrox, tam in homines, quam omnis genetis animalia immanissime saeviit, ut multae domus suis habitatoribus destituerentur. Chron. Spangenb. fol. 155. Chron. Saxon. fol. 176.

V. A. C. 1000. (qui est annus a coronatione Caroli Magni 200) multa prodigia sunt visa. Terraemotus factus est permaximus. cometes apparuit 19 Calend. Ianuar. circa horam nonam, aperto caelo, quasi facula ardens cum longo tractu, fulguris instar: illapsus est terris tanto splendore, ut non modo, qui in agris erant, sed etiam in tectis, lumine ferirentur: quia caeli scissura sensim evanescente, visa est sigura quasi serpentis capite ciescente, cum caeruleis pedibus. Duos praeterea ex caelo igneos delapsos esse globos, quorum alterum Magdeburgum exceperit, alter vero trans Albim exciderit, Scriptores affirmant. Sigebert. Vincent. l. 24. c. 107. Chron. Saxon. Chron. Spangeb. Chron Funccii, H. Mutius lib. 14.

CAPUT III. DE PROGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

SUpra diximus, quod Otto Imp., cum Romae iterum tumultus varii excitati essent, ad eos sedandos A. C. 1001 Romam profectus sit, sed ibi a coniuratis in Capitolio circumsessus in discrimen capitis venerit, ac tandem egregia Hugonis Brandeburgici, (quem Imp. Hetruriae et Tusciae praefecerat) et Henrici Ducis Bavatiae industria, conditionibus simulatis, evaserit. Imperator igitur iter in Germaniam apparavit, novum exercitum collecturus, ut atrocitatem tanti facinoris vindicaret. Verum vidua Crescentii, (quem Imp. rebellem suspendi curaverat) cum qua Otto familiariter conversari solebat, quaeque se Imperatricem futuram sperabit, quod Imperatore in Germaniam reditum parante, videret, sespe coniugii excidisse, ipsi chirothecas affabre factas, sed veneno tinctas, misit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Exitus Tragicus. Imperator cum hasce chirothecas veneno infectas accepisset, illarum usu et contactu infectus et exstinctus est A. C. 1002, die 28 Ianuarii, ad Paternum in Italia, anno aetatis 30, Imperii 19.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Sepultura. Henricus Dux Bavariae, successor in Imperio, cadaver Ottonis Imp. aromatibus refectum, et vestibus regiis ad occultandam mortem ornatum in Germaniam deferri curavit: simulque ipsa Imperii insignia milites tulerunt, caque, quamvis infestis Italorum incursionibus appetiti, acriter armis defensa, Germani tuto Augustam usque spe alacres deportarunt, sancte fidem vivo suo Domino datam, eriam mortuo servantes, ne qua iniuria defunctus afficeretur. Intestina in templo Afrae Augustae Vindelicorum condita sunt, quorum sepulchrum insigni marmorco monumento ornavit Fridericus tertius Elector Saxoniae. Reliquum corpus Aquisgranum delatum est. Frising. Contract. Ursp. Ditmar. Sigon.

EPITAPHIUM.

Romani Imperii decus amplum tertius Otto,
Ossa in Aquis-Grani, hic viscera clausa tenet.

AXIOMA. In multis familiis hoc accidit, ut secundus, tertius, aut quartus haeres fuerit ultimus.

EXEMPLA.

I. Davidis potentia floret cum Salomone filio: Quo mortuo fit laceratio Regni, Amissis 10 tribubus: quae peculiare Regnum condiderunt in Samaria, quod Regnum Israel dictum est. Ab eo tempore, Reges Iuda et Israel in sacro codice distinguuntur.

II. CYRI Regnum post Cambysem filium transfertur in heredem alium, non ortum a Cyro, nempe in Darium Hystaspis. Nam duae tantum fuerunt familiae Regum Persidis, a Cyro primo Persarum Rege, usque ad Darium Codomannum. In hoc namque et cum hoc a)ci/wma Regni Persici exstinctum est.

III. AMASIS Rex Aegypti Apryae per seditionem Regnum eripuit, illudque tantum ad Psammenitum filium transtulit. Hic cum 6 menses tegnasset, captus est a Cambyse Rege Persarum, et aliquanto post interfectus, quoniam Aegyptios ad rebellionem sollicitasset, Aegypti regno a Persis occupato.

IV. VESPASIANUS Imperator Titum et Domitianum filios successores habuit: Quo mortuo, a)ci/wma Imperii Romani a familia Vespasiani in alios translatum est.

V. Post M. Antoninum Imper. successit Commodus, cum quo Maiestas Imperii defecit.

VI. Similiter de Ostone I. Imp. usurpari potest versiculus ille vulgaris:


page 891, image: s0963

*au)to\s2 kai\ pai=des2, kai\ pai/dwn ou)k e)/ti pai=des2..
Ipse, et te nati, et nulli deinde nepotes.

Vel:

Tu, Natique tui; sed non stirps ulla nepotum.

Versus est propemodum universalis: Nepotes tui, vel non regnabunt amplius; vel non pari virture, sclicitate, et successibus.

XV IMPERATOR GERM. HENRICUS II. Cogn. CLAUDUS, Item SANCTUS.

CAP. I. DE ORTV

I. Generatio.

I. PATER fuit dictus HENRICUS HEZELO, Dux Bavariae, Henrici cogn. Rixosi, qui Ottonis Magni frater fuerat, nepos.

II. MATER dicta fuit BERTA, seu ut alii volunt, GISELA: quae fuit Ducis Lotharingiae filia, religiosissima et honestissima femina. Chron. Philip. Pantal.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus fuit HENRICUS, huius nominis secundus.

II. COGNOMEN. Cognomento dictus 1. SANCTUS: quod propter eximiam pietatis laudem, et religiosam in fide Christiana perseverantiam adeptus est. Unde etiam Hungarorum Apostolus est appellatus, quod auctor conversionis eorum ad fidem Christi exstiterit.

2. CLAUDUS dictus est a luxato femore, quod in bello Italico, cum Papiae in tumultu aliquandiu obsessus esset, de muro se praecipitarit, et crus fregerit: vel, ut alii scribunt, a Saracenis et Graecis captus, custodes eluserit, et e contignatione in qua detinebatur, prosiliens, pedem alterum fregerit. Chron. Spangenb. Dress. in Millen. fol. 308.

Sed Pontificii aliam fingunt fabulam, quare HENRICUS sit dictus CLAUDUS, quae talis est:

Cum Henricus Imper. pro more nocturnis horis precandi gratia Templum D. Mariae sacrum ingressus fuisset, visus est (ut fingunt Pontificii) Pontisicalibus indutus procedere, MIssam celebraturus, quem sequebatur S. Laurentius, et loco Subdiaconi Vincentius: Post hos, Virgo DEI genitrix, cum multitudine Virginum et Angelorum: Dehinc Iohannes Baptista, cum Patriarchis et Propheris: Post hos Petrus et Iohannes, cum ceteris Apostolis et Euangelistis: S. Stephanus cum Martyribus: S. Martinus cum Confessoribus: Angeli inceperunt introitum: Suscepimus, DEUS, misericordiam tuam: Et dum cantaretur: Dextera tua plena est iustitia: omnes Christum et beatam Virginem imitantes, extenderunt digitos in Henricum. Post Euangelium, indicibili iubilo Angelus librum, deosculatum a Christo, praesentavit beatae Mariae, et post eam omnibus per ordinem deosculandum: Demum innuit B. Virgo Angelo, ut porrigeret librum etiam Henrico, ad osculandum, dicens: Et cum prae nimio gaudio raptus, nescirer ad plenum intendere, Angelus ipsum in nervo tangens, dicit: Hoc tibi erit signum dilectionis DEI, propter tuam castitatem et iustitiam. Et exinde Henricus usque ad mortem claudicabat: ex quo eventu vocatus est Henricus Claudus. Hactenus Fabula Pontificia. Vides, pie Lector, quam petulanter Satan irrideat veram Biblicam Historiam, de Iacobo Patriarcha, luctante cum Angelo, Filio DEI, ex cuius contactu Iacob postea claudicavit. Gen. 32. cap. Hist. Magd. Cent. 11. c. 13. Nauclerus lib. 2. Gener. 34.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et EDUCATIO.

HENRICUS insignes habuit corporis et animi dotes. Eductus atque institutus est in doctrina sacra, et optimarum artium studiis, in collegio, quod est Hildesheimii: illud postea, perceptorum beneficiorum memor, locupletavit et amplificavit. Cuspinian.

I. ACTA OESCONOMICA.

UXOREM habuit CUNIGUNDAM, castitatis laude celebrem feminam, filiam SIGEFRIDI, Palatini ad Rhenum. Haec Cunigunda ex Franconicasstirpe fuit oriunda. Pater enim Sigefridus dicitur fuisse pronepos LUDOVICI Regis Franciae, ex matre Cunigunda, et avia Hermendruda. Ex hac autem HENRICUS nullam suscepit sobolem, siquidem plurimi Historici testantur, quod cum ea perpetuo virginitatem servaverit. Unde moriturus uxorem et propinquos eius accivit, eosque intuens: Recipite, inquit, quam mihi tradidistis, virginem vestram. Fulgosus, lib. 4. cap. 3. Egnatius, lib. 4. cap. 3. Sigon. lib. 7. de reg. Ital.

Addunt quidam, quod Cunigunda, postquam


page 892, image: s0964

adulterii insimulata, in multorum Principum praesentia vomeres candentes pedibus absque omni detrimento calcans, innocentiam et integritatem suam spectaculo admirabili probaverit. Crantz. Crusius. Chron. Sax. Histor. Bambergensis.

Cunigunda Imperatrix fratres plures habuit: FRIDERICEM Ducem Lotharingiae; ad Mosellam fluvium HENRICUM, cui Imperator dedit Ducatum Bavariae; THEODORICUM Episcopum Metensem; et ADALBERTUM, qui tunc ambiebat Episcopatum Trevirensem. Ex his Henricus et Theodoricus conspirarunt adversus Imperatorem, quod dotem Cunigundae sororis, (qua se, illa mortua, sperabant potituros) distribueret otiosis sacrificulis, et adiuncto sibi Guelpho Principe in parte Sueviae bellum ei intulerunt, occupata primum Augusta, et pulso inde Brunone Imperatoris fratre. Sed Imperator acie victos disiecit ac dissipavit, et Henricum Ducatu movit, quem paullo post in gratiam receptum restituit. Theodoricum, expugnata Metensi urbe, ad deditionem coegit. Chron. Carion.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

OTTONE III. veneno exstincto, cum diu diversis sententiis certatum esset, electus Rex Germaniae et Imperator Henricus A. C. 1002, qui sacram a Willigiso Archiepiscopo Moguntino unctionem accepit. Cum vero A. C. 1014 Romam venisset una cum uxore Cunigunda, corona aurea, solen ni caeremonia, a Pontifice Romano Benedicto decoratus est. Onuphr. Frising Sigon. lib. 7. de reg. Ital. Hic Benedictus VIII post mortem in solitudine Episcopo cuidam apparuisse dicitur nigro equo insidens, rogatusque, cur mortuus equo nigro veheretur, defossi a se thesauri locum monstrasse, rogasseque hominem, ut effossas eas pecunias pauperibus suo nomine erogater. Nam quae antea de suis facultatibus datae essent eleemosynae, nihil ei profuisse, quia ex rapinis partae essent. Plat.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

HENRICUS fuit Princeps religione maximus, munificentia erga Ecclesias et pauperes, castitate, clementia, et rebus bello fortiter gestis insignis, et ab eius salute, velut filo, pendebat status orbis terrarum, qui non solum suis tecte praefuit, sed etiam hostibus Imperii obfuit.

Exempla quaedam specialia.

I. PACIS STUDIUM. Hic Pacis studiosissimus fuit. Nam statim in ipso Imperii initio in id unice incubuit, ut non modo praesentia, sed et futura bella tolleret, quo unusquisque sub vite et ficu sua tranquille sedere posset, iuxta elegans et venustum sabini epigramma:

Pace nihil melius, nil pace salubrius Orbi
Terrarum, caeli qui regit astra, dedit.
Pace suas Mercator opes, sua rura colonus
Possidet: absque metu carpit et hostis iter.

Imperator igitur Mersburgi in Comitiis talem promulgavit legem; Illum, qui pacem publicam turbaret, et seditionem moveret, absque ullo personarum respectu, capitis supplicio afficiendum esse.

II. CLEMENTIA. I. Erga subditos Henricus Imperator fuit instar clementis patris, quibus imperavit: nullum damno afficiens illicito modo, neque aliud dicens in multitudine, quod virtutis ac sanctimoniae laudem non redoleret. Itaque quod pius, a)gaqo\s2 kai\ fobero\s2, hoc est, bonus et veneratione dignus fuit, eius in benedictione est memoria.

2. Imperator Henricum, uxoris Cunigundae fratrem, qui seditionem contra eum moverat, non solum in gratiam recepit, sed etiam Ducatu Bavariae donavit.

III. LIBERALITES. Exemplum liberalitatis in Henrico Imperat. inter alia hoc notatu dignum est: BEBO Baro in Abensperg/ex duabus legitimis uxoribus suscepit filios 32, et filias 8. Henricus Imp. aliquando eum secum venatum proficisci iubet, idque cum paucis. Bebo, sperans se tempus nactum, quo tantam sobolem Principi maximo commendaret, iuvenes iam puberes, scitos et elegantes, cultu quoque et arte ornat, unicuique ministrum adiungit: cum tali prolis globo venatum procedit ad Imp. Ille visa tanta multitudine, Baronem accersit, sciscitaturque, curnam cum paucis advenire iussus, tot equites adduxerit? Respondet is, cum uno equite et famulo praesto sum. Qui igitur alii sunt? quaerit Imperator. Respondet ille; Sunt etiam, Imperator, tui famuli, mei filii, quos tuae Maiestati exhibeo et committo: in pace decus, in bello praesidium, dono, dico, quos patriae educavi. Sunt adolescentes sollertes, spero te dignos et utiles Reip. futuros. Gratissimum munus tale fratrum examen Imperatori fuit, benigne singulos appellat, filios nuncupat, sibi adsciscit, ad amplas dignitates adhibet, et alia beneficia in eos confert. Aventin. lib. 5. Histor. Beat. Rhen.


page 893, image: s0965

II. ACTA SAGATA.

I. HENRICUS multos imperii hostes habuit, qui per intervalla ad imperium vel aspirantes vel alias hostiliter affecti, multum molestiarum ipsi exhibuerunt. Omnes tamen tandem et domesticos et externos, divino numine cooperante, facile vicit, veniam petere coegit, et in gratiam recepit. Ostendit igitur Henrici exemplum, quod magna vis sit in pietate vera, et quod DEUS benedicat conatibus pii hominis.

II. Laudabile Henrici Imper. institutum fuit, quod exercitum suum antea non permiserit acie decertare, quam Eucharistia esset munitus: recte sentiens, cum anima caelesti cibo esset refocillata, tunc et corpori vigorem accedere: et illos mortem nequiquam timere, qui vivificum Christi corpus participassent: ut iam intrepida mente secum cogitare possint,

— tu namque ferenum,
Tu requies tranquilla piis: te cernere, finis,
Principium, vector, dux, semita, terminus, idem.

Bonfin. lib. 2. rer. Ung. dec. 2. Boeth. de Consolat. lib. met. 9.

I. Bellum contra aemulos Imperii.

Cum HENRICUS administrationem imperii suscepisset, primum eos compescuit, qui electioni adversari, et ne consequeretur imperium, impedire studuerant: inter quos fuit ECHARDUS Marchio Saxoniae, nepos Ludolphi Ducis Sueviae ex Ottone filio, pronepos Ottonis Magni. Hunc interfecerunt Duces Saxoniae Lotharius, et Benno, filii Hermanni primi Ducis. HENRICUM etiam Marchionem Austriae, ex prosapia Comitum Schirensium, res novas cum filio Ernesto molientem, spe recuperandae Bavariae, repressit. Hermannum Ducem Sueviae, et BRUNONEM Episcopum Augustanum, germanum fratrem, qui imperium invidebant Henrico, sapientia eius eo adacti sunt, ut culpam deprecarentur, et in gratiam reciperentur. Nec defuerunt hac in re fratres Cunigundae, coniugis Imperatoris, quos Imperator acie victos ad pacem petendam adegit, iisque clementer ignovit. Sigeb. Aventin. Chron. Spangenb. Schaff.

II. Bellum Italicum.

Rebus in Germania constitutis, Imperator suscepit profectionem cum exercitu in Italiam. Huius profectionis causae fuerunt tres. Prima, ut possessionem Imperii in Italia occupata Germanis confirmaret. Secunda, ut Arduinum Marchionem Eporediae, quem Episcopi et nobiles Italiae Mediolani (ut Germanis splendidissimum Regiae et Imperatoriae dignitatis titulum, quem ultra 60 annos, continuata in eadem familia dignitate, tenuerant, eriperent, et ad Italos, ut est invidia assidua comes eminentis fortunae, transferrent) Imperatorem declaratant, opprimeret. Tertia, ut in Italia tumultuantes Graecos et Saracenos compesceret ac depelleret. Ingressus in Italiam Arduinum Pseudoimperatorem duobus magnis proeliis vicit, qui ex periculo magno vix Papiam evasit. Ita recuperavit Italiae regnum Henricus, et coronam ab Archiepiscopo anno supra dicto Mediolani accepit. Deinde, cum Graeci auxilio Saracenorum Ittaliam undique vastarent, Imperator versus Apuliam et Calabriam directis aciebus Graecos pariter et Saracenos adortus est, et utrosque afflictos in Italia oppressit. Troiam postea urbem Apuliae, quam Graeci munierant, expugnatam evertit. Inde totam Apuliam et Calabriam occupavit, et quaedam loca Normannis, qui ipsum secuti fuerant, tribuit, ut ea tuerentur contra Graecos et Saracenos. Aventin Crantz. Cuspinian. Chronic. Carion. Chron. Spangenb.

III. Alia Bella.

Defficilia item bella gessit Henricus Imperator. 1. contra Polonos: quos tandem divino numine cooperante vicit, ad pacem petendam adegit, et vectigales fecit. 2. BALDVINUM Comitem Flandriae (qui Ottone Duce Lotharingiae A. C. 1005. exstincto, Lotharingiam ad se transferre conabatur) coercuit, ecumque in gratiam recepir. 3. Henetos (qui repudiata fide Christiana, cui se sub Ottone primo addixerant, ad pristinam idololatriam redierant, et episcopatum Magdeburgensem, Misnensem, et Merspurgensem diripuerant) domuit. 4. Bohemos et Moravos sibi subiecit, illosque tributarios fecit. Rudolphum Burgundiae Regem a suis pulsum restituit. Fabric. Crantz. Aventin. Sigeb. Chron. Spangenb.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Henricus fuit Princeps religione maximus. Nam in vera religione propaganda multum laboravit, et Ecclefiasticis admodum gratus Imperator fuit, quod plurima in ipsos beneficia conferret. Nec praeconium a Cuspiniano descriptum silentio est praetereundum. Henricus II (inquit ille) non minus vitae sanctimonia, quam fortibus gestis insignis fuit: ut mirum sit, hominem ita religioni deditum, potuisse imperii terminos et ab hostili incursu reddere tutos, et regnum suum locupletare et augere, Quae enim ceteri Reges gladiis, et humani


page 894, image: s0966

sanguinis effusione, non sine magna multorum calam itate, perfeccerunt; hic pietate, religione ac bonis virtutibus peregit, et imperialem dignitatem decore, gloria ac maiestate exornavit, et magis precibus apud DEUM quam armis triumphavit. Haec ille.

II. Henricus Imp. cum herede destitueretur, in Episcopatus immensam pecuniae vim, et ipsam insuper dotem Cunigundae uxoris effudit. Nam Episcopatus Mersburgensem, Misnensem, Magdeburgensem, Hildesheimensem, Argentinensem, et Basileensem, barbarorum armis dirutos ac devastatos instauravit, magnis reditibus locupletavit, et amplificavit. Praecipue vero Mersburgensem locupletavit, cui attribuit maximam partem Comitatus Mersburgensis, post mortem ESSICI Comitis, quod factum scribunt A. C. 1007. Eodem anno Reinholdus Comes Bambergensis, qui filius Henrici Comitis fuit, sine mascula prole exstinctus est, atque ita Comitatus ad Imperatorem devolutus, quem Episcopatui destinavit: cui inprimis magna privilegia, et propemodum decus imperiale concessit, ut nempe praecipui omnes Germaniae Principes illius Episcopi vasalli essent, et Electores imperii feuda, quae Electorali nomine ac titulo habent, inde acciperent: et etiamnum hodie Electores Imperii vasalli sunt Episcopi Bambergensis; et quaecumque illi Electorum nomine et titulo tenent, ab eodem iis, ut feuda, conferuntur. Chron. Bamberg. Chron. Carion. Peuc. Bruschius.

III. Tanta fuit in hoc Imper. eximiae pietatis laus, ut admiratione virtutis eius Ungari, infestissimi Germanorum hostes, ultro se Imperio Romano subiecerint, et professionem Christianae religionis susceperint. Nam cum Stephanus Rex Ungariae sororem Henrici Giselam sibi uxorem peteret, Imperator illi ea conditione eam despondit, si, suscepto baptismo accepturum se professionem Christianam et in hac perseveraturum, promitteret. Ille igitur ultro ad sanctum lavacrum accessit, ac gentem suam pulcherrima facti imitatione accendit, et sic religionem Christianam in Ungariam introductam, posteri sancte hucusque retinuerunt. Bonfin. lib. 2. Chron. Schedelii.

IV. Henricus Imper. cum luxus Clericorum nimium cresceret, Synodum indixit Tremoniae A. C. 1006, ubi Imperator ipse adfuit. Obiurgati sunt Sacerdotes ob negligentiam, et exprobrata effusio et luxuria ex bonis Ecclesiasticis, quae religioni et paupertati dicata essent, non luxuriae, ideo quaedam adempta praedia coenobio Fuldano, et reliquis similis poena, nisi modeste viverent, denuntiata. Fabr. Acta Metensium.

Res memorabiles.

I. A. C. 1013. Basilius Imp. Constantinopolitanus in Bulgariam expeditionem instituit, Bulgaros vicit, et eorum 15000 cepit, quos omnes oculis erutis excaecavit; centeno tamen quovis monoculo relicto, qui reliquos duceret. Cedrenus.

II. A. C. 1015, Dux Sueviae Ernestus die 30 Maii venatum abiit, et casu infausto ab Alberone Comite in feram relum torquente traiectus, cum vulnus letale esset, uxorem iussit salutari, et Alberoni ignosci. Ipse cum sacerdos non adesset, suos advocavit, et praesentibus omnibus confessionem suorum peccatorum edidit, cum mallet coram multis erubescere, quam coram DEO reus apparere. Annal. Suev.

Prodigia.

I. A. C. 1004. Papia, urb scelebris et magnifica in italia miserabili incendio prope universa consumpta est. Schafnab.

II. A. C. 1005, Cometa horribilis, huc illuc vibrans, conspectus est in Australi parte; quem magna fames secuta est. Post hanc famem intolerabilem, A. C. 1006, et sequenti biennio, pestis secuta; quae adeo in Germania grassata est, ut plures mortui, quam superstites sint habiti: Pagi quidam et villae plane deserebantur, et armenta et percudes libere vagabantur, nemine custodiente. Sigeb. Schaff. Chron. Spangenb. Quam quidem calamitatem in Lotharingia fons salubetrimae aquae indicavit in sanguinem tum versus, teste Platina. Eodem hoc anno guttae sanguinis hominum vestimentis caelitus illapsae sunt, et Sol praeter morem rubuit. Non multo post funestissimum bellum inter Saracenos et Turcas exortum est, et Turcae Hierosolymam expugnarunt. Chron. Magdeb. Lycosthenes.

III. A. C. 1013, ingens accidit terraemorus. Ventorum etiam occidentalium turbine Fuldae aedificia multa prostrata sunt, arboresque radicitus evulsae. Chron. Magdeburgense.

IV. A. C. 1014. apud Flandros magna nubium moles, ex improviso caelitus delapsa, multa hominum milia suffocavit. Post biennium grando et fulmina, homines, arbores et segetem perdiderunt: graviter postea fame laboratum est. Chron. Saxon. Trithem.

V. A. C. 1017 Cometa solito maior, in modum maximae trabis, per quatuor menses apparuit. Eodem anno in festo Iohannis in Gallia pluit. sanguine, qui, si in lapides aur carnem hominis cecidisset, elui non poretar: in vestibus autem et lignis abluebatur. Sigeb. Fuld. Epis.


page 895, image: s0967

VI. A. C. 1020. frigore hiberno enecti sunt homines non pauci. Calend. Augusti circulus Iridis instar, quatuor lineis transversim divisus, a tertia usque ad sextam horam conspectus est circa Solem. Albis et Visurgis redundantes damna multa intulerunt accolis. secuta est pestis, qua exstinctorum corpora serpentibus plena, non sine periculo et maxima molestia, terrae mandabantur. Chron. Saxon. Spang. Sigeb.

VII. A. C. 1022. tanta siccitas et aeris temperies exorta est, utmulti nimio ardore exstinguerentur, et non pauca animalia interirent: interim tamen columnae marmoreae tanto manarunt sudore, ut aqua eas perfusas quis crederet. Sigebertus.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

CUm Henricus Imp. A. C. 1024. valetudine adversa et periculosa laborare inciperet, magis de Ecclesia et Republica, quam de se ipso sollicitus Fuit. Nam conventum Alsterae habuit, ubi cum Principibus et Episcopis de successore Imperii deliberavit, et ut CONRADUM Ducem Franconiae, virum strenuum, consilio prudentem et Rei publ. peritum, successorem sibi eligerent, suasor et audctor fuit. Deinde cum morbus ingravesceret, testamentum feeit, uxorem Cunigundam et propinquos eius accersivit, eosque intuens: Recipite, inquit, quam mihi tradidistis, virginem vestram. His actis, animum a terrenis ad caelestia convertit, Deoquese devovit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

A. C. 1024. tertio Idus Iulii, Groningae, prope Halberstadium Henricus calculi doloribus correptus, placide diem suum obiit, anno aetatis 52, Imperii 23, mense 5.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Sepultura. Corpus Henrici e Saxonia Papebergam translatum, ibique in templo Petrino honorifice sepultum est. Philippus in Locis Manlii p. 45. scribit, Henrici sepulchro incisam fuisse Iustitiam, libram in manu tenentem. Iam vero (inquit) libra ita est facta, ut lingula bilancis non sit in trutina, sed declinet paululum ad alteram partem. De hoc vetus apud ipsos sermo spargitur: quando lingula in in trutinam redierit, tunc adfuturum esse exitium urbis. Cuspinian. Chron. Saxon. Spangenb. H. Mutius. Schaff. Sigebert.

II. CONRADI Ducis Saxoniae successio, Henrico Sancto mortuo imperium occidentis apud stirpem Saxonicam esse desiit, et ad Francos revolutum est. Translatio vero illa, quanta et quam diuturna ac funesta bella commoverit, postea dicemus, etc.

DYNASTIA TERTIA, FRANCONUM.

XVI IMPERATOR GERM. CONRADUS. II. Cognom. SALICUS.

CAPUT I. DE ORTV.

Generatio.

DE stirpe huius CONRADI diversae sunt Historicorum sententiae. Carion in Chronic. ita de stemmate eius scribit: 1. Quidam, inquit, originem referunt in Eberhardum, fratrem Conradi primi Imp. 2. Nonnulli in conradum Sapientem, generum Ottonis Magni, qui in praelio contra Ungaros ad Augustam cecidit, sed dissimiliter. 3. Alii pronepotem faciunt Conradi Sapientis ex filio Ottone, nepote Henrico 4. Alii abnepotem eiusdem ex Ottone filio, nepote Cunone, pronepote Hermanno: sed quae fuerit origo Conradi Sapientis, non annotant. Haec ille. 5. Vera autem sententia haec est, quod PROAVUS huius Conradi fuerit Conradus Sapiens Dux Franciae et Lotharingiae, qui uxorem habuit LUDGARDEN filiam [Ottonis Magni. Ex hisce parentibus natus est CUNO, Comes Franciae. Cunoni filii tres fuerunt: Sigefridus, Eberhardus, et Hermannus. Coniux Hermanni fuit ADELHEIDA, e Francia Orientali (ut Cuspinianus habet) orta. Ex Hermanno et Adelheida hic CONRADYS II. Imp. natus est.


page 896, image: s0968

GENEALOGIA igitur haec traditur:

Otto Magnus Imp.

Conradus Dux Franc. et Loth. — Ludgardis.

Cune Comes Franciae.

Sigefrid. Eberhard. Hermann. — Adelheidis e Clodoveis orta.

Conradus II. Imp.

Henricus III. Imp.

Henricus IV. et V. Impp.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus fuit CONRADUS huius nominis secundus.

II. Cognomento dictus SALICUS, a gente Francica, quae Salica appellatur, et Franci ipsi Salii a flumine Sala, cuius accolae aliquot e Francis fuerunt, dicuntur. A Francis Saliis vero ut auctoribus profectum est nomen legis Salicae, quam firmissimum Regni Gallici fundamentum appellat Bodin. 1. de Repub. c. 8. p. 139, et privilegium coronae Mart. de iurisd. part. 1. c. 28. num. 31. Leges autem Salicae fuerunt latae sub Pharamundo filio Marcomiti, primo Francorum Rege, circa annum Domini 425, et fuerunt responsa quaedam et iudicia aulicorum, qui oriundierant a Saliis Alpinis populis, ut censet Balduin. in prolegomen. p. 101. Quidam vero derivant hasce a terra Salica. Terram autem Salicam ipsum regnum Franciae interpretantur; quia Salios Francorum gentem fuisse scribit Paulus Aemylius lib. 8. quod etiam supra docuimus. Quidam vero neque a Salae, neque a Saliis, sed ab ipsius auctoris Pharamundi salici nomine (quem maiores Salicum cognominarunt) Salicam hanc legem esse nuncupatam autumant. Iohan. Ferar. Montan. in lib. 2. in princ. colum. 4. dereg. iur. quem allegat Carol. Molin. in consuetud. Paris. tit. 1. §. 26. num. 2. plura de huius origine vide apud Didac. Covarruv. pracitcar. qq. 1. num. 8.

Lege Salica feminae et descendentes ex iis excluduntur omnino a terra Salica, hoc est, Fiscali proprie, et Regia, quod patrimonium seu dominium ipsius coronae et Maiestatis Regiae appellatur, exheredes et perpetuo incapaces esse iubentur. Molin. et Mart allegat modo locis. Alias etiam leges fundamentales regni Gallici recenset Bodin. 6. de Republ. c. 5 p. 1148. versic. at mihi

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius fuit GISELA, formosa, pia et honesta femina, Regina Burgundiae, Lotharii Regis Franciae filia, eamque decimo quarto gradu Carolum Magnum artigisse multi Historici affirmant. de quo hi versus notandi:

Quando post decimam numeratur linea quarta,
De Carolo Magno processit Gisela prudens.

Haec Gisela tribus maritis supervixit. Nam primum nupta fuit Brunoni, Comiti Saxoniae, cui filium Ludolphum: deinde Ernesto Duci Sueviae, cui gemellos, Ernestum scilicet seditiosum, et Hermannum peste in Italia exstinctum: tertio CONRADO, cui filium Henricum III, qui postea Imperator factus, peperit. Conrado Imp. Gisela supervixit annos quinque, mortua A. C. 1044, decimo sexto Calend. Martii, et Spirae prope matitum sepulta est Chronicon Spangenb. Chron. Carion. Bruscius, Pantal.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperiioccupatio.

I. Imperium ad eum pervenit per translationem. Henrico enim Sancto Imper. absque mascula prole exstincto, legitima electione imperium a Saxonibus, postannos 105, in hunc Conradum Salicum, eiusque posteros translatum est, ut aguoscamus, DEI consilio et nutu dari potestatem, nihilque in rebus humanis esse perpetuum.

AXIOMA. Mutationes Imperiorum sunt fatales.

DEI enim misericordia et iustitia in Imperiorum conservatione et eversione conspicua fit: ut sciamus, imperia non rapi aut obrineri viribus; nec regi aut sustineri humanis consiliis, nec consistere aut ruere casu; sed constitui et servari divinitus; et rursus, ciescentibus gubernatorum ac subditorum vitiis et impunitate, vel deleri, vel mutari ac transferri divinitus, non tantum de gente in gentem, sed et de stirpe in stirpem. Sicut ex Daniele c. 5. v. 28. discimus, quod solus Mundi Dominus sit ille, cui haec vox tribuenda sit: MENE MENE, hoc est, numeravit, numeravit, hoc est, ille omnibus Regnis


page 897, image: s0969

atque imperiis in Mundo fatales initii, incrementi atque durationis praescripfit terminos atque periodos, quibus evolutis, non secus ac fumus a vento dissipatus, transeunt et evanescunt.

II. Defuncto Henrico Sancto Imp. magnae propter electionem CONRADI dissensiones exstitere; inprimis cum artes Pontificum Romanorum suae potentiae causa cuncta miscentium accessissent. Quamquam autem multi in Germania et Italia electioni Conradi resistebant, (utpote Ernestus Dux Sueviae, et Welphus Dux Bavariae, Guilielmus Dux Aquitaniae, et antistes Mediolanensis, aegre ferentes a familia Saxonica hoc decus imperii transferri) tamen tandem post interregnum biennii fere discordantium inter se Principum sententiae in Conradum, ob virtutem et rei militaris scientiam, tum etiam propter Henrici sancti Imp. testimonium atque auctoritatem, qui iudicio suo imperium ad eum derulisse scribitur, consenserunt. Quare electionem Principum Germaniae secutus Herbertus Archiepiscopus Mediolanenfis. Nam cum frustra se laborare in eligendo Italiae Rege animadverteret, in Germaniam sua sponte ad Conradum accessit, eummque Regem propia auctoritate salutavit. Ob id Conradus Archiepiscopum iure eo seu privilegio maximo donavit, ut, cum ante mediolanensis Antistes Episcopum Laudensem, iure ab Ottone Magno accepto, sacrare posset, ille eundem annulo et virga investiret. Sed postea Herbertus ex levi cuasa offensus hostis conrado exstitit, ipsis factis ostendens, quam DEO parere nesciret. Conradus ubi cognovit, Herbertum adversus se conspirasse, ut dominatum italiae obtineret, dignitatem idcirco eiademit, et armis persequendum censuit. Nec vero Herbertus velpotentiam vel auctoritatem extimuit, ut contempto honore Maiestatis in tranquillo otio viveret. Itaque CONRADUS recte, ne vel iura Maiestatis acquiescendo malis consiliis Herberti violasse, vel malitiae cum Rei publ. detrimento exercendae occasionem dedisse videretur, quanto studio potuit, eum persequutus est, eumque captum Patriarchae Aquileiensi custodiendum tradidit: ubi fuga elapsus cunctis viribus Imperatori bellum fecit. Quare Imperator statim Mediolanum repetivit, urbem obsedit, agrum eius vastavit, et ad deditionem coegit, Herbertum in carcerem Placentiae conici iussit, et tandem omni honore, et inprimis iure Episcopi Laudensis investiendi, privavit. sigon. lib. 8. dereg. Ital. Contractus. Chronicon Spangenb.

III. CORONATIO. Ter Conradus coronatus est. Primo, cum in Italiam A. C. 1026. venisset intestinis Italiae tumultibus coactus, regium diadema ab Archiepiscopo Mediolanensi suscepit. Deinde Modoetiae, antiqueo more Longobardorum iterumse coronari passus est: eius exemplum post alii secuti sunt. Et tandem tertio, Romae, A. C. 1027, in ipso die resurrectionis dominicae, a Iohanne XX. Pontifice coronam auream accepit: et Comites itineris habuit potentissimum Regem Canutum, Daniae, Norwegiae et Angliae Dominum: et Rudolphum Regem Burgundiae: in quorum praesentia summo cum honore omnia peracta sunt. Sigonius lib. 8. Const. Imp.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

CONRADUS Rem publ. summa cum laude administravit: eique in genere hoc elogium tribuitur, quod fuerit vir praestans, et Princeps salutaris: qui imperium virtute ac sapientia stabilivit, ac restitutione burgundiae auxit: bellicae item rei peritia, liberalitate, et cura Ecclesiae et pauperum, insignis: in consiliis prudens, in rebus gerendis felix. Unde vicinis Regibus formidabilis fuit, et ceteri Imperatorem, tamquam summum Monarcham orbis Christiani, agnoverunt et veneratisunt. Antoninus Castrutius. H. Mutius. Chron. Carion.

In specie ei tribuitur

1. PRUDENTIA. Nam 1. cum varii tumultus in imperio essent exorti, statim in initio imperii cum Principibus Germaniae severum mandatum promulgavit, illum, qui pacem publicam turbaret, capitis supplicio afficiendum esse. Cuspinian. H. Mutius. Fasc.

2. Ne etiam filius suus Henricus negligeretur, eum Brunoni Episcopo Augustano erudiendum tradidit, a quo in vera religione, artibusque liberalibus diligenter informatus est. Hunc filium suum vix annos natumxi, postquam Henricus Rex Bavariae diem suum obierat, Regem Bavariae declaravit, et inaugurari curavit. Biennium post anno Christi 1028 Comitia Aquisgraniindixit, ac omnium Principum consensu filium imperii consortem fecit, et a Pilgrino Archiepiscopo Coloniensi in hebdomade magna Paschatis Aquisgrani coronari iussit. Spangenb. Pantal.

II. IUSTITIA. Conradus Imp. iustitiam laudabiliter administravit, et inter alia legem Ratisbonae sanxit de proprietate Silvarum et venationis iure: item de bonis Ecclesiae non abalienandis. Const. Imp.

III. CANDOR et INTEGRITAS. Memorabile est exemplum in Conrado fidei praestirae. Nam cum Imperator Polonis bellum inferret, Rex


page 898, image: s0970

Poloniae Miescislaus viribus Conradi se imparem videns au Viricum Regem Bonemiae confugit, auxilia eius imploraturus. Verum Ulricus hospitali fide spreta, Conrado per literas significavit, se Miescislaum ei oblaturum, si pacem sibi esset concessurus. Imperator a scelere perfidiae adeo abhorruit, ut statim Miescislaum periculi, in quo versabatur, admonuerit. Praeclare pronuntiaus et sentiens, solere Germanos virtute cum hostibus, non fraudibus certare, nihilque acrius quam perfidiam ulcisci; sceleribus, non nomini hostium irasci; oportere armatum esse, quem oderint. Hac integritate Imperatoris Polonus ad Conradum profectus, ipsi supplex factus pacem ab eo petivit, quam etiam impetravit, et in gratiam receptus est. Aventin. l. 4. Ann. Chron. Spangenb. Fulgosus lib. 6. cap. 5.

II. ACTASAGATA.

I. Bellum Italicum.

In Italia multi seditionem moverunt contra Imperatorem, non passuri alium sibi imperare, quam qui faciat, quod ipsis libeat. Multa ergo nefaria in Episcopum Landulphum, qui consilia seditiosorum improbabat, moliti sunt, et cunctis viribus ad resistendum Conrado sese compararunt. Hic tumultus in Italiam denuo attraxit Imperatorem. Quo cum pervenisset, in rebelles graviter animadvertit, inter quos fuit Herbertus antistes Mediolanensis, quem expugnata urbe mediolano cepit, et in carcerem coniecit: de quo supra proxlixius diximus. Hisce peractis, in Germaniam rediit, et in eos qui conspiratione renovata res patriae ipso absente turbarant, bellum movit, ac ut quiescerent, armis adegit. Chron. Carion.

II. Bellum Hungaricum.

Supra diximus, quod Conradus Imperator, Henrico Bavaro, fratre Cunigundae Henrici Sancti Imperatoris uxoris, exstincto, filium suum regem Bavariae creaverit. Sed Rex Hungariae Stephanus putans id regnum deberi suo filio, legatos de hac re ad Imperatorem misit; cum vero repulsam ferret, Imperatori bellum indixit. Deinde cum exercitu in Bavatiam sibi, ut putabat ereptam, movit, eamque vastavit. CONRADUS igitur exercitu fortissimo collecto in Hungariam profectus, eam longe lateque vastavit, ad Iaurinum usque, inde commearuum inopia pressus in Germaniam rediit. Stephanus vero cum videret se Conrado vitibus nullo modo parem esse, et resistere posse, insuper quod filius Emericus, cui (ut putabat) Bavaria debebatur, mortuus esset, per Henricum filium Imperatoris pacem petivit et impetravit.

III. Bellum contra Rudolphum Regem Burgundiae.

Rudolphus Rex Burgundiae promiserat Henrico II. Imperatori successionem in regno: At cum Henricus mortuus esset, resiliit. Conradus igitur Basileam, quae ad regnum Burgundorum pertinebat, occupavit, inde in Burgundiam tendens Regem eoadegit, ut promissionem servare promitteret. Defuncto vero Rudolpho, Odo filius sororis Rudolphi illud regnum invasit, et praecipua loca praesidiis munivit. Sed Conradus collecto exercitu in burgundiam movit, urbes expugnavit, Odonem pepulit, Burgundiam omnem usque ad Rhodanum fluvium occupavit, eamque rursus cum Germania coniuxit, et Genevae Rex Burgundiae coronatus est. Ab eo tempore Imperatores Germanici iura et titulum regni Arelatensis usurparunt, quae Carolus IV. alienavit. Desiit ergo Burgundia regnum esse, cum decem Reges habuisset, et post mortem Caroli Calvi annis fere 144 stetisser. Spangenb. Chron. Carion.

IV. Bellum contra Miesconem Vandalorum Principem.

A. C. 1032. Vandalorum Princeps Miesco fratrem suum Ottonem regno eiecit, qui dad Conradum Imper. confugit. Sed Miesco bellum persecutus est, vastavitque regiones Imperatoris intra Salam et Albim, ultra centenos pagos vastavit, abduxitque ultra 9000 hominum in captivitatem. CONRADUS contra Ottonem in principatum suum reduxit, absque ulla vastatione gentis. Miesco in angustias redactus pacem petivit: quae ipsi concessa est, cum pagos, homines abductos, et praedam restituisset. Spangenb. Chronicon Saxon. Aveniin. lib. 3.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

CONRADUS pius et reliogisissimus Imperator fuit, religionem Christianam promovit, multa templa renovavit, et reditibus locupletavit, uti etiam primos lapides trium maximorum templorum Spirensium posuit A. C. 1030, die 12 Iulii. Bruschius. Crantz. Chron. Saxon. Chroog. Schopperi fol. 732.


page 899, image: s0971

CAPUT III. DE EGRESSV.

ANno Christi 1039. CONRADUS Princeps optimus, qui iam magnam de se omnium ex spectationem rebuspraeclaregestis excitarat, in medio cursu vitae, non sine dolore publico, prope Traiectum Belgii urbem, die 4 Iunii (alii Iulii) in Pen tecostes festo subita morte exstinctusest, cum imperasset annis 14, mens. 10, diebus 22. Sepultus Spirae nemetum in templo S. Mariae a se constructo, ubi sic scriptum reperitur in Mausoleo: CONRADUS II. Imper. obiit anno Domini 1039, pridie Non. Iulii. Item hi versus:

Filius hic, Pater hic, avus hic, Proavus iacet isthic,
Hic proavi coniux, hic Henrici Senioris.

Chron. Spangenb. Carion. Contract.

XVII. IMPERATOR GERM. HENRICUS III, cognom. NIGER.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER fuit CONRADUS II, Imp. cognom. Salicus.

II. MATER fuit GISELA. Ex quibus parentibus natus est A. C. 1017.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXores Henricus habuit duas.

PRIOR fuit CUNIDLA, Canuti, Angliae, Daniae et Norvegiae Regis filia, quam pater CONRADUS ei desponsavit anno C. 1026. Nuptiae autem prius Anno C. 1036. celebratae sunt, et biennium post Cunilda peste, nulla prole relicta, exstincta est. Chron. Spangenb. fol. 168, 170. Chron. Saxon. fol. 206.

POSTERIOR fuit AGNETA, Wilehlmi Pictaviensium Principis et Aquitaniae Ducis filia. Ex hac ei nati filii duo HENRICUS IV, (cui pater nondum baptizato Saxones iurare coegit, et biennium nondum nato Bavariam dedit, et cum quartum aetatis annum artigisset, eum Caesarem designari fecit) et CONRADUS, qui non diu patri supervixit. Filia tres, quarum primam Iudittam despondit Salomoni filio Andreae Regis Ungariae. Altera MATHILDIS nupsit Rudolpho Comiti in Reinfelden Suevorum Duci. Tertia LEOPOLDO quarto Marchioni Austriae et Duci Sueviae. Chron. Spangenb. Pantaleon. Chron. Philip.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Pater Conradus Henricum puerum vix II. annos natum imperii consortem et successorem designavit. Patre igitur defuncto, Henricus anno Christi 1039, omnium procerum Germaniae consensu Imperator electus et confirmatus, et cum Henricus A. C. 1046, Romam venisset a Pontif. Romano CLEMENTE II, una cum coniuge Agneta mense Decemb. coronatus est, multis Italiae et Germaniae Principibus praesentibus. Contract. Spangenb. H. Mutius lib. 14. fol. 125.

I. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. IUSTITIA. Henricus Niger iustitiae fuit severus administrator. Nam Conradum Bavariae Ducem, quem ipse in locum Henrici nepotis ex fratre Divae Cunigundae, in ulteriori Italia a Normannis in acie occisi, investierat, ob male et crudeliter administratam provinciam et iuncta cum Hungaris foedera, Ducatumovit: atque in eius locum Henricum IV, filium suum adhuc infantem, Ducem Bavariae constituit. Haec magna est laus in Henrico iustitiae, quod sine respectu personae malum e medio tollere voluit, nihil vel ipsius Ducis Bavariae odium, vel cognatorum eius potentiam metuens.

II. AUCTORITAS. In magna apud omnes auctoritate fuit, et quidem cum anno C. 1046. a Pontifice esset coronatus, confirmatum est ei ius Maiestatis, ne posthac sine ipsius auctoritate Pontifex Romanorum crearetur. Et hac potestate usus est Henricus, ac mortuo Clemente II, Germanum quendam Popponem dictum, suum consiliarium, Pontificem fecit, et Damasum appellavit. Deinde Germanum Brunonem ad eam dignitatem, defuncto Damaso, promovit, et Leonem IX appellavit. deinde quendam Gebhardum Episcopum creavit Pontificem, et Victorem II. nominavit. Itaque summa Henrici III. fuit auctoritas, in eoque laudabile institutum fuit, quod maiestatem imperii et iura contra Pontificum artes ac molitiones et defenderit acriter, et conservaverit feliciter. Sigebert. Blandus lib. 11. decad. 2. Aventin. lib. 5. Spangenb. Platina. Ursperg. Crantz.

III. Inter ceteras virtutes Henrici III. Imp.


page 900, image: s0972

pietas, liberalitas, clementia, heroica fortitudo, et in rebus gerendis industria seu sollertia maxime commendatur.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum Bohemicum.

I. ORTUS.

VRATISLAI Ducis Bohemiae insolentia. Postquam Conradus Imp. esset defunctus, et Henricus III. ei successisset: Vratislaus, Imperatoris auctoritate spreta, iugum imperii detrectare, et annua tributa dare, contumaciter recusavit, insuper etiam bellum Imperatori fecit, et omnes aditus Bohemiae succisis arboribus impedivit.

II. PROGRESSUS.

Henrici in bohemiam expeditio. Imperator igitur bipartito exercitu, altero per Silesiam, altero per Bavariam, (quem exercitum ipse ducebat) in Bohemiam irrupit A. C. 1040: sed clade affectus, et alter erercitus, tantum vastata Bohemia, etiam recessit. Anno vero sequenti iterum felici eventu in Bohemiam movit. Vicit enim Ducem Bohemiae, et diebus 42 Bohemiam vastavit, et Pragam obsidione cinxit.

III. EGRESSUS.

Pacificatio. Cum Henricus Imper. in Bohemia cuncta longe lateque vastaret, Leopoldus etiam Austriacus aliquot urbes Bohemis eriperet, Vratislaus pacem ultro opetivit, et quas Imperator dixisset conditiones, accipere coactus est. Spangenberg. Cosm. Aventin. lib. 5.

II. Bellum Hungaricum.

I. A. C. 1038. Stephanus Rex Hungariae mortuus est, cum annis 41 regnasset, et religionem plurimum propagasset. Successit ipsi PETRUS cognomento Alemanus, ex sorore nepos. Hic cum multa insolentius atque crudelius egisset, de consilio paucorum, ex quibus pendebat, ab Hungaris A. C. 1041 regno pulsus, ad Henricum Imp. confugit, et opem ab eo adversus Hungaros petivit. Interim vero Aba a proceribus regni Hungariae Rex renuntiatus est. Et hic quidem Rex, insolens novo honore factus, missis Legatis ad Henricum III, eius exploravit sententiam, pacem ne, an bellum mallet? Certe, respondit Henricus, bello, nisi lacessitus, certare nolo. Caute; siquidem bellum res est plena periculi. Misitque pacis sanciendae causa legatos in Hungariam, sed Aba eos contra ius gentium violavit. Itaque Imperator A. C. 1042. cum exercitu in Hungariam movit, Hungarorum Regem bispraelio vicit: qui foedus et amicitiam postulavit, et dato iureiurando omnia sancte promisit se facturum: sed simulate et dubia fide. Verum enim vero cum Aba aperto marte confligeret cum Henrico Imp., copias suas quamvis maximas amisit, et vix fuga salutem quaerere potuit. At vero Henricus exiguo plane exercitu vicit hostem potentissimum, et DEI auxilio mirabilem A. C. 1044. ad urbem Iaurinum victoriam obtinuit. Nam obductae caelo nubes condidere Solem, mox ventus, excitatio pulvere, oculoshostium opplevit. Deinde turbo cum ingenti fragore hostem in fugam coniecit, Hungarorum 26000 in acie ceciderunt: Ex Imperatoris vero exercitu tantum tria milia militum desideratafuere. Parta hac victoria proceres regni victricibus armis Henricum Albam Regiam deduxerunt, Regemque sollenniter salutarunt. Deinde Henricus Imp. PETRUM Regem Hungariae declaravit, et suo eum beneficio regnare iussit.

II. A. C. 1046, dum Henricus Imp. in Italia morabatur, novi in Hungatia motus facti sunt. Nam Hungari infensi suo Regi Petro, cum de pristina saevitia nihil remitteret, nec repudiata Christiana religione vellet redire ad veterem suae gentis, eum in venatione ceperunt, oculos ei effoderunt, inque vincula coniecerunt, unde non multo post e vita exiit. Alium vero regem sibi elegerunt ANDREAM, et omnes, quos studuisse Petro sciebant, interfecerung: ita etiam trucidati sunt Episcopi et Clerici. Sed enim hanc subditorum perfidiam ut Henricus ulcisic posset, expeditionem adversus Hungaros paravit. Sed Andreas Rex, antequam Henricus fines Hungariae attingeret, misit legatos, et se purgavit, et promisso annuo tributo se in clientelam Imperatoris addixit, si modo eius auctoritate regno Hungariae potiri posset. Cum autem incerta fide agere videretur, et oblata occasione copias conferre et agros Bavariae vastare inciperet, Henricus arma rursus adversus eum A. C. 1052 suscepit, coegitque vel sola imperii auctoritate, ut auri summam quotannis daret, et partem Hungariae Imperatori cederet; et suo periculo certas copias Henrico, quoties opus haberet, prompte mitteret. Spangenb. Contract. Aventin. Schaffnab.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

Tempore Henrici III. Romae schisma magnum erat; tres simul Pontifices, Benedictus IX, Silvester III, et Gregorius IV, fuere a diversae factiois hominibus electi. Hanc contentionem Imperator dirempturus, et contumacem audaciam ac scelera,


page 901, image: s0973

quibus certatim alter alterum depulerat, ulturus, Italiam adiit A. C. 1046, deiectisque sententia Synodi, quam auctoritate Imperatoria Sutrii in Italia celebravit, et sacro ordine motis universis, alium constituit, nempe Suidigerum Episcopum Bambergensem, et Clementem II. appellavit.

Eodem tempore alia statuit ad Imperii tranquillitatem necessaria: tum etiam vetusinterdictum de non creando Pontifice sine Imperatoris assensu denuo sancivit, cuius abrogandi causa nihil non moverunt Pontifices. Hisce motibus sedatis, Imperator in Germaniam redire perrexit. Sed nondum eo reverso, Clemens II. veneno interiit, cum tenuisset sedem Papalem menses 9. In eius locum Henricus substituit Popponem Bavarum, Episcopum Brixiensem, (seu, ut alii volunt, Aquileiensem) et Damasum appellavit. Sed hic tantum sedit diebus 23, et veneno a Benedicto IX, invasore scelestissimo, sublatus est. Alium igitur Pontificem Henricus Imp. constituit A. C. 1049, Brunonem Comitem, et Episcopum Tullensem, eumque Leonem IX. appellavit. Hic cum annos fere quinque sedisset, e vita decessit. Romani igitur cum absque consensu Imperatoris Papam eligere non auderent, Legatum ad eum de Pontifice eligendo miserunt, qui Gebhardum Episcopum Eychstatensem, ex familia Comitum Calvensium, Pontificem creavit, et Victorem II, nomivavit. Itaque summa Henrici III. Imp. fuit auctoritas, et in eo laudabile fuit institutum, quod regali auctoritate ius Maiestatis Imperatoriae integrum conservavit. Contract. Onuphr. Sigeb. Schaffn. Platina. Avent. Chron. Spangenb. Crantz. Chron. Carion.

Res memorabiles.

I. HENRICUS III. Imp. magnum periculum evasit, cum A. C. 1045. in Hungaria, secundo Danubio deveheretur, et a Richilda vidua Adalberti Edesborgii magnifice hospitio et convivio exciperetur. Dum enim Imperatorem ea supplex orat, ut Bosenburgum, et praedia nonnulla, quae maritus ipsius possederat, Welphoni tertio nepoti suo ex fratre tradat; et Henricus extensa dextera postulatis annuisset, repente contignatio collabitur. Imperator in alveum solii balnearii illaesus cecidit. Verum Bruno Wurceburgensis Episcopus, cognatus Imperatoris, qui postea in numerum Divorum relatus est, Alemannus praeses Ebersgensis, et Richalda, margini tabellisque labri graviter allisi, paucis post diebus exstinguuntur, teste Aventino, Annal. Boioar. lib. 5. qui etiam recenset, quale spectrum sub imagine atri Aethiopis, paulo ante in saxo eminentiori apparuerit, et quomodo Brunonem cum henrico navigantem complelaverit. Aventin. lib. 5. cent. 11. cap. 13.

AXIOMA. Magni et heroici Virisaepenumero ab insidiis et periculis conservantur divinitus.

I. Exemplum hoc loco habemus in Henrico III, Imp. uti etiam in filio eius Henrico IV. Imp. de quo infra dicemus.

II. Refert Lambertus Herveldensis, Ludimagistrum quendam halberstadiensem, ab Episcopo Meginhero ad decimas solvendas compulsum, ac proinde ad Christi tribunalappellantem, subito exspirasse, atque hunc mox illum insecutum.

III. A. C. 1045. venesica quaedam apud Anglos a Diabolo viva per aerem avecta est: cuius mulieris eiulatus, ad quatuor illius regionis milliaria, per aliquot horas auditus est. Vincent. lib. 25. cap. 26. Chron. Schedelii. Lycosthenes.

CAPUT III. DE EGRESSV.

A. C. 1056. HENRICUS Imp. exercitum contra Sclavos Lusatios misit, qui magna clade affectus, et totus fere cum Ducibus periit. Quam iacturam cum graviter tulisset, non ita multo post aegritudine correptus, Burdfeldiae Saxoniae oppido diem suum obiit, buccella panis grandiore, ut nonnulli tradunt, suffocatus, die 5 Octobr. an. aetat. 39, imperii 17, mense 7. Corpus eius Spiram Nemetum translatum, ibique magna sollennitate sepultum, die Simonis et Iudae, quo etiam natus fuerat.

Inscriptio Mausolei Spirensis: Anno Dom. incarnationis mlvi HENRICUS Imp. Non. Octob. obiir. Chron. Span. Chron. Carion. Hedion. Pantal. Contracti appendix, et Frising.

NOTA.

HENRICUS III, ultimus fuit, qui tyrannidem Pontificiorum compescuit, et Maiestatem Imperii contra illorum tyrannidem illibatum conservavit.

XVIII. IMPER GERM. HENRICUS IV.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER fuit HENRICUS III, Imperator.

II. MATER fuit AGNETA, Wilhelmi Pictaviensium Principis et Aquitaniae Ducis filia, religiosissima ac prudentissima femina, omnibusque virtutibus decorata. Ex hisce parentibus natus


page 902, image: s0974

est Henricus IV, ut Sigebertus habet A. C. 1050, die 11 Novemb. secundum schaffnaburgeusem vero A. C. 1051. 3. id. Novemb.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

I. Uxores.

Uxores Henricus habuit duas.

PRIOR fuit BERTA, Ottonis Marchionis Italiae filia, quam Henricus iuvenis admodum A. C. 1066 uxorem duxit. Defuncta est illa A. C. 1087, et Moguntiae primum, deinde Spirae sepulta.

POSTERIOR dicta fuit PRAXEDIS, vidua Udonis Marchionis Brandeburgensis, filia Regis Ressorum, cum qua nuptias celebravit coloniae A. C. 1088.

II. Liberi.

I. Ex priore uxore Berta Henricus suscepit, 1. FILIOS duos: CONRADUM, et HENRICUM, Conradus, cum a patre constitutus esset gubernator Italiae, persuasu Pontificis, ducta filia Rogerii Normanni, Regem se Italiae nominavit, Pontifice proclamante. Quapropter pater Henricus eum in Comitiis quae A. C. 1099. Coloniae indixerat, exheredavit. Conradus quoque non diu post iustas persidiae poenas dedit, et A. C. 1101 subita morte exstinctus est. HENRICUM, Conrado praeterito, pater Regem fecit A. C. 1099. quae res, si Conradus vixisset, civile bellum paritura fuisset.

2. FILIAS tres: 1. AGNETAM, quam pater despondit FRIDERICO Comiti de Hohenstauffen: cui, Rudolpho affine caeso, Sueviam attribuit. Defuncto Friderico, frater Agnetae Henricus V. qui postea Imperator factus, eam LEOPOLDO Marchioni Austriae iuxit. Ex Friderico Agneta CONRADUM III, Imperatorem: ex Leopoldo vero 18 liberos suscepit, quos inter fuere HENRICUS Comes: CONRADUS Archiepiscopus Saltzburgensis, et OTTO Episcopus Frisingensis, Historicus clarissimus.

2. BERTHAM, quae nupta fuit Marquardo seniori Duci Carinthiae, et Marchioni Stiriae.

3. SOPHIAM, quam Salomon Rex Hungariae sibi matrimonio iuxit.

II. Ex posteriore uxore an sobolem susceperit, non constat. Aventin. Onuphr. Pantaleon. chron. Philip.

NOTA.

HENRICUS IV. Imper. Ann. C. 1069. ex iuvenili fervore (erat enim tum adolescens octodecim annorum) cum Archiepisco Mogunrino egit, de dimittenda uxore Bertha, quam ante biennium duxerat: se ipsi cohabitare non posse, et virginem eam adhuc esse, et irginem etiam dimissurum. Moguntinus omnia se effecturum promitrit, modo Henricui sua auctoritate efficiat, ut Thruingi decimas sibi solverent. Archiepiscopus igitur rem proponit, et eo deducit, ut Imperatrix in coenobium Lorch mittatur, et de hac re Synodus instituatur: interim ipse abit in Thuringiam ad exigendas decimas, quas dandas esse dissuader Theodoricus Marchio, vitricus et tutor Eccardi. Ideo armis agitur, et Imper. arcem Beichlingianam capit, utbem arci subiectam exscindit, et Theodoricum fere Thuringia pellit. Interim dies dicta Synodo advenit, et Pontifex Roman. misit legatum suum Petrum Damianum, qui Henricum cogeret, ut repudiatam suam uxorem reciperet: et quidem serio id inculactum est Hinrico. Principes quoque amplexi consilium et auctoritatem Papae, Imperatori pariter horratores fuere omnes, ut a consiliis divortii desisteret, animumque ad reginam adiungeret. Obieceerunt ei atque exaggerarunt porissimum hanc politicam causam, qua ipsius animum percelli omnium maxime sciebant: Cavendum esse, ne isto divortio parentibus reginae causa defectionis praeberetur, gravissimumque incendium seditionis ac sunesti belli exoriretur. His recte monitis paruit Henricus, et coniugem honorifice ad se recepit, et sequenti tempore iucunde ipsi cohabitavit, exque ea quinque supra dictos liberos suscepit. Quamquam enim difficile est, in maxima licentia moderari sibi, et suis cupiditatibus quasi frenos imponere: tamen laudabile illud Henrici institutum fuit, quod licentiam omnim rerum corruptricem exterminandam censuit, et ad imperii negotia curanda et promovenda deinceps animum adiecit. Schaffnaburgensis. Chron. Spangenb. fol. 183, 184. Cent. 11. fol. 481.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

I. HENRICUM IV, cum annum aetatis ageret quintum, (vel, ut alii volunt, quartum) pater Henricus III comunia procerum Germaniae consensu Caesarem designavit, illumque Aquisgrani A. C. 1054, ab Hermanno Archiepiscopo Coloniensi inaugurari curavit.

Observatio.

Hi in prima aetare delati honores Henrico exitio magis, quam praesidio fuere. Quamquam vero in eo fuit egregia animi indoles, quam rebus postea gestis mirabili eventu declaravit; tamen eius exemplum documento est, quod puerum laudare, res sit difficilis: non enim res aludanda, sedspes est, ut ex Cicer. Servius refert, 6. Aeneid. Itaque recte monet Tacitus lib. 4. annal. Mobiles adolescentum animi non sunt praematutis honroibus ad superbiam extollendi, negliscat in malum insolentia. Vae terrae, cuius Rex puer est! inquit Eccles. cap. 10.


page 903, image: s0975

vers. 16. et inter ceteras comminationes divinas apud Prophetam est: Dabo pueros Principes eorum. Id, si ulla alia terra, certe Germania sub Principatu Henrici IV. experta est: uti ex sequentibus patebit.

II. A. C. 1084. Cum Henricus Romam expugnasset, seditiosum Papam Hildebrandum deposuisset, aliumque substituisset, qui CLEMENS III. dictus, ab eodem in festo Paschatis, una cum uxore Bertha, magna pompa et sollennitate coronatus est. Chronicon Spangenb. Chronic. Philippi. Dresserus.

II. Imperii administratio.

Henricus IV. egit annum aetatis sextum, cum pater vivis excessit: qui moriturus tutelam filii et gubernacula imperii matri; curam et educationem eiusdem Conrado cuidam nobili Suevo commendavit. AGNETA igitur mater Henrici IV, prudentissima femina, turelam filii sibi commissam gessit magna cum fide et diligentia, et, de consilio Henrici Augustani Episcopi, per quinque annos in imperio pacem et tranquillitatem magna cum iustitiae et prudentiae laude conservavit. Et quidem hoc exemplum prudentiam singularem arguit in Agneta, quod Andreae Regis Hungariae, nuptias filiae eius suo filio Salomoni petentis, precibus locum dedit, et sic ex hoste infestissimo sibi amicum fecit fidelissimum. Caute Agneta consideravit, quod ex levibus causis et eventibus saepe in bellis maximi momenti res mutari soleant. deinde ut affinitate firmatam amicitiam et cum aliis Principibus haberet; alteram filiam Iuditham Regi Poloniae nuptum collocavit: et tertiam impuberem Rudolpho de Reinfeld / quem Ducem Sueviae simul fecit, destinavit desponsam. Avent. l. 5. Annal.

Cum autem Status imperii moleste ferrent, sibi imperare feminam, ex sua et Episcopi Augustani sententia: Ideo A. C. 1062. Otto Regulus Bavariae, Hanno Archiepiscopus Coloniensis, et Egbertus Dux Saxoniae, patruelis Henrici, et alii, conveniunt, communicatisque interse consiliis id agunt, et machinatione quadam perficiunt, ut Agnetae matri tutelam filii, adeoque ipsam administrationem imperii eriperent. Matrem Agnetam cum filio hi proceres Germaniae invitant, ut propius Augustam Nemetum veniat, interim navim in Rheno exornant, et puero Henrico IV, ut cam perlustret, persuadent, ingressum adducunt Colonias. Henricus, cumse videret abpuci, vim metuens, in Rhenum ex navi desilit; et sic periisset, nisi Egbertus Marchio simulin Rhenum desiliisset, et in maximo periculo se et puerum servasset. Mater conturbata hac re quam casus obtulit, cum nihil contra auderet, in sapientiam convertit, ac se in monasterium contulit; nc amplius vitae humanae fraudes oculis perspiceret, (nam ex obtutu in intima viscera, penetratio ardorque nascitur,) seque odio procerum, suam rem agentium, liberaret. Tandem Romam profecta, vitam egit privatam, suam sortem aequo animo ferens, ibi diem extremum clausit, et in templo S. Petronellae honotifice sepulta est. Chron. Hed. Schaffnab.

I. ACTA TOGATA. Acta Henrici in Imperio.

I. Cum matri Henrici Agnetae (postquam per quinquennium, ut diximus, imperium summa cum laude administrasset) a proceribus imperium abrogatum esset, HENRICUM fata ruentis imperii, annum agentem XIII, exstruserunt ad gubernacula, obiectum crudelissimis suorum odiis, perfidiosissimisque Pontificum machinationibus, et callidissime structis insidiis, difficillimis bellis externis ac domesticis, quibus patria conflagravit, per aetatem tamen nulla re parem iis averrendis aut amoliendis, quae undique parabantur et intentabantur vi et fraude in Rei publ. perniciem. Ex domestica matris disciplina protinus in aciem productum velutex umbra in lucem contra fortissimos hostes, et dimicando fortunam belli experiri, priusquam arma aut gestare posset, aut tractare didicisset, et Imperatoris obire, praestareque munus oportuit, priusquam, quae militem decerent, cognovisset. Einamque adolescenti nullum rectum ingenii cultum, ut mater instituerat, adhibuerunt: sed ut pro animi libidine, ac suo arbitrio viveret, permiserunt. Et sic corrupta Henrici adolescentia multis se vitiis polluit. Proceres etiam imperii neminem ad Henricum admittebant, nisi de sua voluntate accessisset, nec ipsi licebat, quos vellet, ad se admittere; satis haberet, quod venatione, et gaudiis ac voluptatibus corporis frueretur. Interim omnes pro lubitu grassati sunt, et tota Rei publ. compago conquassativ visa est, tum quod illi imperii Administratores suam magis, quam publicam rem curasset videbantur: tum quod illi morbi gravissimi esse solent, qui a Capite defluunt; quibus illi fomenta praestiterant.

II. Ubi autem Henricus adolevit, et ad maturam aetatem pervenit, omnia sua consrlia ad imperii tranquillitatem direxit, uti etiam eximiae in eo virtutes excelluerunt. Quae sequentes sunt.


page 904, image: s0976

I. AVTHORITAS. 1. Cum inter Boleslaum Poloniae regem, et Vratislaum Bohemiae Ducem, dissidium atrox exstitisset, iamque ad arma deventum esset, et detrimenti multum utrinque datum; Henricus auctoritatem suam interposuit, et conventum indixit Misnae anno Christi 1071. ubi utrumque a dissidio et maleficio iussit desistere, eique se socium contra alterum professus est, qui primus arma sumpturus esset. Eius compositionis forma publicein templo Misnensi recitata est. Fabricius.

II. MAGNIFICENTIA. Anno Christi 1083 Henricus VRATISLAO Bohemorum Duci Moguntiae in conventu Principum attribuit titulum dignitatemque regiam, Moravorum regno in Bohemiam translato. Aen. Sylv. Plerique tradunt, Vratislaum Regem coronatum esse Pragae ab Engelbeto Archiepiscopo Trevirensi, die 16 Maii, A. C. 1087.

III. MANSUETUDO. In Henrico mansuetudinis exemplum insigne inter alia tale est: RUDOLPHUS SVEVUS Dux Saxoniae, qui a Pontifice Gregorio VII. contra Henricum electus fuit Imperator, cum infeliciter contra Henricum pugnasset, non diu post exspiravit, et regio ritu Mersburgi sepultus est. Eo loci forte venit etiam Henricus Imperator, viditque sepulchrum adversarii splendidum: quod cum aegre ferrent quidam, et dicerent, non decere hostem Imperatoris ita honorari mortuum: respondit Imperator: Iaceat ille, et eo quidem modo, quo voluit iacere; me vero splendor iste tantum abest ut offendat, ut optem et supiam omnes meos hostes etiam splendidius sepultos iacere. Otto Frising.

Imo animi moderationem, et inauditam in supplices mansuctudinem Henrici, etiam hostis eius Dodechinus laudare coactus est: quod sicarios, in ipso facto deprehensos, impunitos abire iusserit; quodque Principes perduellionis reos in gratiam receperit.

IV. LIBERALITAS. Ab Henrico Imp. agmina pauperum sustentata fuisse traditur: qui cum domi in cubilibus; campis, in castris sequebantur. Nam et liberaliter eis prospexit, et in demortuorum locum mox alios substituit, ac in praediis suis erogari cleemosynas largas praecepit. Theat. Zwing. fol. 2425.

V. IUSTITIA. Iustitiam severe administravit. Nam legem sanxit, ut ius monibus aequaliter administraretur. Constit. Imper. exemplum a Fabricio et Spangenb. tale recensetur: FRIDERICUS Palatinus Saxoniae, frater Episcopi Bremensis, Weissenburgi prope Friburgum, ubihodie coenobium Schipliß est, habitabat: Is proditione coniugis suae illectus, a Landgravio Ludovico, qui in ditione Friderici venabatur, interficitur A. C. 1063. mense Ianuar. Et post triennium Friderici coniux nubit Ludovico, et quo etiam liberos habuit. Sed Episcopus Bremensis defert hoc facinus ad Imperatorem: qui Ludovico diem dicit: quo tamen noluit comparere: ideo aliis artibus capitur, et in Gebichenstein turribiennium detinetur: ex qua tandem in Salam praecipitem se demittit, unde a saltu nomen retulit, dictus der Springer. Inde absolutionem petit a Pontifice Romano, et templum Hulderici Sangerbusiae aedificat: post secundo et tetio ab Imperatore captus semper mirabiliter evadit, et tandem fit Monachus in Reinharts-brim/ et reditus coenobii Oldislebiensis multum auget.

Omnino Conradus Ursbergensis tale Henrico IV Imp. tribuit elogium: Pluribus, inquit, testibus, censirmare poterimus, quod nemo nostris temporibus malis, ingenio, fortitudine et audacia, statura etiam, totaque corporis elegantia visus fuerit faescibus Imperialibus illo aptior.

I. ACTA SAGATA.

HENRICUS IV anno regni sui 9, aetat. 14 gladio accinctus est, bella gerere coepit; ipseque bellicosissimus Princeps fuit, patriae amantissimus, Maiestatis imperii vindex acerrimus. Nemo collatis signis pluries cum hoste confflxit, adeo ut M. Marcellum et Caesarem Dictatorem supergressus, bis et sexagies pugnarit, semper victor exstiterit, ac divinitus protectus numquam volnus letale acceperit. Sed iam fatali quadam necessitate rerum conversiones et mutationes imminebant, ut humana quadam prudentia, quae in fatis erant, mutari posse non viderentur. Quare e levibus causis belli discordiaeque civilis coeperunt exordia.

I. HUNGARI, spreto Rege Andrea, cius fratrem BELAM crearunt sibi Regem. Andreas igitur misit uxorem et filium Salomonem in Germaniam ad Imperatorem, cumque muneribus multis ad ferendum sibi auxilium invitaviti. Imperator itaque geminum exercitum misit, quorum alteri Wilhelmus Thuringiae Marchio, alteri Episcopus Cirensis praefuit. Sed caesus est uterque. Nam Hungari, collectis omnibus copiis, Marchionem obsederunt. Ideo eruptione, cum commeatu interclusus esset, pugnandum fuit: ubi Andreas Rex ungulis equorum contritus, Episcopus trucidatus cum toto exercitu, Marchio in tumulo sese fortissime defendit, tandem se dedidit: qui ob virtutem salvus ab Hungaris dimissus, et legatus pro pace, ab


page 905, image: s0977

Imperatore impetranda, missus est. Bela itaque rerum potitus regnum obtinuit. Andreae filius Salomon, affinis Henrici, patriis sedibus exutus, opem eius imploravit: qui cum in Franciam cum coniuge deductam honeste ac regiis sumptibus aluit. BELA autem cum triennium fere regno praefuisset, mortuus est: cuius filius GEISA sibi metuens ab Imper. sponte cessit regno, advocavitque Patruelem Salomonem, qui eo cum exercitu ab Imperatore missus, et regno inauguratus est. Ille ad annos tredecim pacem in regno auctoritate Henrici IV Imper. cuius gener erat, conservavit. Anno autem Christi 1074 Geisa Belae filius Salomonem ter in acie superavit. Salomon evocat Imperatorem, promittitque, si restitutus fuerit ab ipso in integrum, se regnum imperio tributarium facturum, et quinque ipsi urbes traditurum: quibus promissionibus motus Imperator, ipse in Hungariam movit. Sed Geisa omnem commeatum in munitas urbes avexerat: ideo Imperator re infecta recedere coactus est, ac ita Geisa regnum obtinuit; Salomon vero, frustra quaesitis hinc inde auxiliis, in solitudinem monachus factus sese abdidit. Mechovius. Schaffnab. Bonfin. Chronic. Spangenb.

II. Henricus III Imper. promiserat Bertholdo Duci Zaringiae Ducatum Carinthiorum; sed Henricus IV filius Ludolphum quendam cognatum suum Carinthiis Ducem dedit: qua iniuria Bertholdus graviter offensus coepit de ultione cogitare, interque ceteros coniuratos magnas Henrico turbas fecit: et fuit haec praeteritio seu exclusio Bertholdi non minima sequentium turbarum causa. Chronic. Philippi.

III. A. C. 1069. Henricus Imper. contra Lusatios Vandalosmovit, illorum regionem longe lateque vastavit, multas urbes et arces expugnavit, diripuit, ignique tradidit, atque ita brevi tempore eos sibi subiecit, et ut pacem colerent, adegit. Sigbertus.

IV. Henricum e bello Sclavonico feliciter confecto revertentem exceperunt seditiosae conspirationes Saxonum, quarum auctor et Dux fuit Otto frater Cuilhelmi Marchionis Thuringiae ex ignobili concubina satus, quem paulo ante Imperator ablegarat in Italiam, ut obligatam iurisiurandi religione Italiam confirmaret in fide erga Imperatorem, et tributa usitata exigeret. In eo itinere, quod familiarius se insinuasset Principibus Italicis Orto, venit in suspicionem affectati imperii: nec temere. Socios primos conspirationis habuit Episcopos Magdeburgensem et Halberstadensem, Magnum et hermannum Saxoniae Duces, Udonem primum Marchionem Brandeburgensem, Ecbertum Marchionem Saxoniae, et alios. Hos cum primo occursu fudisset Imperator ad Onestrum Thuringiae fluvium, A. C. 1075, auxiliis Rudolphi Suevi, Welphi Bavari, Godefridi Lotharingici, Ernesti Marchionis Austriae, et aliorum: Rudolphus bellum dirempturus sese interposuit, et Saxonibus, si positis armis deditionem facetent, persuasurum se Imperatori promisit, ne quid in illos durius statueret. Id cum non obtinuisset, Principibus ditione captis, et in vincula coniectis, sed e custodia rursus elapsis, animi vehementius incanduerunt, et odia magis sunt exacerbata. Otto Bavatus, etsi praelio non interfuit, convictus tamen de insidiis vitae Imperatoris structis, publicatis omnibus eius bonis, per legem Salicam, qua capitale est in Principem coniurare, damnatus est. Ducarum Bavatiae Ottoni ademptum dedit Henricus Imperator Guelfo Azonis Ferrariensis filio, genero Ottonis: ca tamen lege, ut coniugem et socerum iurisiurandi religione abdicaret, aliamque uxorem duceret. Ex Guelfi istius progenie coepit etiamnum florentissimum stemma Luneburgensium et Brunsvicensium Ducum.

OTTO vero dignitate bonisque privatus, in Saxoniam profectus, tumultus excitavit, et quamquam in gratiam receptus esset ab Imperatore; tamen nulla beneficii ratio vincere eius animum potuit, quin Imperatori omnia faceret adversa. SAXONES ergo OTTO incitavit, ut iugum plane imperii excuterent: qui missis legatis causam rebellionis honestam praetexebant. Saxonum populus nulli nationi armis et side secundus deprecatur, inquiunt Legati, ut iura avita et veterem libertatem sibi restituas. Respondit Imperator: Iniuria affectos defendam, et nemo opem meam frustra implorabit, modo innocens sit: sed qui inopes et pupillos defendo, pacem servari iubeo, latrocinia prohibeo, in eo officio meo satissacio: et pietas est, id fecisse, non iniuria. A DEO enim Princeps constitutus sum, et ensem fero, ut scelestos puniam, et bonos ac concordiae amantes defendam. Confer Rom. 13. v. 4.

Nihil vero hic sermo commovit animos Saxonum, quippe bello rem ditimendam censuerunt: Sed cum aliquando dubio Marte certassent, tandem manus dare coacti sunt. Nam Henricus Imperator hostes suos divina ope et singulari virtute vicit, et conditiones pacis petere coegit; sed et veniam delicti petentibus dedit. Verum tanta in omnibus fere, quibus culpam Henricus ignovit, fuit ingratitudo, ut quanto maiotibus beneficiis ab eo fuerant affecti, tanto maiori odio adversus cum persequendum oblata occasione processerint. Schaffnab. Vesp. Aventin. lib. 5.


page 906, image: s0978

V. Ius maiestatis Imperatoriae huc usque integrum conservatum est. Sed cum A. C. 1073. Hildebrandus Monachus (militi turbulento magis, quam pastori similis, et infausto veluti sidere natus) Pontifex Romanus electus et GREGORIUS VII appellatus esset, iura Maiestatis contemni coeperunt, quasi eius Principis, qui vitiis quibusdam suam iuventutem plluerat, auctoritas nulla esset, nec in Pontifice creando necessaria. Et quoniam non decet eos diu deliberare, qui iniuriam patiuntur: HENRICUS IV, Imperator, collectis copiis, bello instituit ius imperii et maiestatis tucri: et forte rem integram servasset, si fides fuisset in iis Principibus, in quibus esse debebat, et nisi tam inopinata et periculosa conspiratio in ipsum facta fuisset. Interim Gregorius VII se opibus Matilidis opulentissimae feminae, et potentia Normannorum muniit, atque id magno studio egit, ut Saxonum animos iam satis exacerbatos incitaret vehementius. Sed artes hae fraudibus plenae haud felicem habuere exitum, et res ipsa docuit, quod parva integritas et exigua fides exspectetur ab iis, qui fraude et artibus creverunt. Et cum GREGORIUS VII directo sui instituti rationes in opus producere non posset, per obliquum, opera eorum usus, quos maxime Imperatori adversari sciebat, id efficere conatus est. Saxones ergo ad civile bellum incipiendum ac perficiendum concitavit. Sed quantumvis maximis collectis copiis arma saxones adversus Imperatorem sumpserant, Duce Ottone, quondam Bavariae regulo, qui neglecta iurisiurandi religione Dominum suum persequi instituit; tamen divina adiuvante providentia Henricus Imper. eos vicit, et ad conditiones pacis accipiendas coegit, magnaque strages hominum tunc A. C. 1075. 7. Idus Iunii facta scribitur ab Aventino lib. 5. Annal.

Saxones hac clade accepta, Imperatorem multorum scelerum apud Pontificem Romanum accusarunt: qua ansa arrepta GREGORIUS Papa, cum res iis artibus, quas praesumpserat exercere, non successiset, iam sese ex dominio Imperatoris liberare, et contra cum sibi subicere conatus est. Henricum igitur, ut respondeat accusationi Saxonum, et quod sumpta pecunia Episcopos fecisset, citat ut Romae die praefinito se sistat: ni pareat, anathema minatur. Quare Imperator legatos mittit, qui se excusent. Sed hi in vincula coniciuntur, siti, fame, frigore excruciantur, et tandem ignominiae causa circumducuntur, et urbe eiciuntur. Papa quoque Henricum ex communicavit, et hac formula excommunicationem edidit: Toto regno Germaniae atque Italiae ei interdico, et omnes Christianos vinculo Sacramenti, quo se illi obstrinxerum, exsolvo, et ne quisquamei, ut Regi, obtemperet, veto. Imperator vero ubi haec audisset, indignatus Synodum convocat Wormatiae, conqueritur de hisce iniuriis: et cum forte adveniret Cardinalis, cui notae erant Pontificis artes, scelera Pontificis recenset, et veneficia, atque propterea cum indignum Pontificatu censer. Huic decreto subscribunt 26 Episcopi. Quo pacto crabrones excitavit. Nam Gregorius. VII Papa fraude potius quam violentia nocuit Henrico, quosque fideles in Germania novit esse Henrico, spe praemiorum ac dignitatum proposita, ab eo abalienavit: aliorum vero animos largitionibus sibi conciliavit. Mille enim talenta quindecies, ut scribit Aventin. lib. 5, viritim Clero populoque Romano distribuit. Et hanc pecuniae vim Normanni hostes imperii, et Matildis Pontificis amica, contulerant. Itaque et Rudolphus Sueviae Dux misere artibus Pontificiis deceptus, Princeps alias prudens et senectute venerabilis, eximia laude fortitudinis et integritatis in universo imperio praestans, cuiusque fides ante perspecta erat Imperatori in praelio contra Saxones ad Onestrum, a suo affine et Domino dissentire coepit, et diversas partes sequi. Nam etsi alienum a boni civis officio videbatur, Principis, cui fidem dedisset, Maiestatem laedere, et talis Principis a quo affectus esset maximis beneficiis; persuasus tamen Episcoporum argumentis, quae in speciem plena pietatis erant, non servandam esse fidem excommunicato, cum quo nulla iuris aut officii societas esse debeat; ne iudicaretur contra religionem facere, si non obtemperaret Pontifici, suscepit Caesaris titulum, et Moguntiae coronatus, mox imperium invasit, fretus et sua potentia, et studiis atque auxiliis Saxonum. Contulerunt se ad cum plures alii, aut veteribus aut novis iniuriis Imperatoris irritati; ut. Bertholdus Zaryngiae Dux; Welphus immemor acceptae ab henrico Imper. paulo ante Bavariae. Et praeter hos Episcoporum magna colluvies, inter quos praecipui fuerunt Moguntinus, Coloniensis, Salisburgensis, Wirtzburgensis, Magdeburgensis et Halberstadensis. Unde maximum civile bellum adverius Henricum exarsit: Ac sic Germani suo magno malo constabiliverunt dominatum Pontificis Romani. Cum autem Henricus IV tantae coniuratorum potentiae resistere posse diffideret, et ut sapientem decet, quaevis porius consilio experiri, quam armis certare vellet, in Italiam iter suscepit, ut bonis conditionibus cum Pontifice hoste sibi infensissimo in gratiam rediret. Venit Canusium A. C. 1077, quae arx erat Matildis: et quidem omni cultu regio abiecto, inediam, magnaque tempestatum incommoda perferens, exspectavit


page 907, image: s0979

responsum. Gregorius Pontifex Canusii residens, per integrum triduum Imperatorem laneis indutum, nudis pedibus super glaciem cruda hieme ad portas stare sivit: nec nisi precibus Matildis exoratus admittere cum voluit: tandem ad pedes proiectum et misericordiam implorantem anathemare liberavit, sub durissimis conditionibus, ut in controversia cum Saxonibus et aliis Papam arbitrum acciperet, ne quid interim pro imperio ageret; ut omnes subditos a iuramento, quo sibi obstricti, absolveret; et tandem, ut in omnibus Pontifici cederet et obediret, suosque Consiliarios omnes dimitteret.

Quamquam autem Henricus IV. existimavit, se bona fide cum Pontifice in gratiam rediisse, et propterea diutius in Italia commorabatur: tamen fraudem sibi factam re ipsa comperit. Nam Gregorius missis interim legatis, Saxones ad rebellionem incitarat, et Rudolphum Imperatorem electum sua auctoritate confirmarat, eique novo et inusitato exemplo auream coronam miserat, cum hac inscriptinne:

Petra dedit Petro, Petrus diadema Rudolpho.

Petra, h. e. Christus, dedit Petro, id est, Episcopo, eam poteltatem imperii: et Petrus, id est, Romanus Pontifex, dat tibi Rudolpho diadema, h. e. coronam Imperii:

Stadensis hunc versum ita allegat:

Petra dedit Romani Petro. tibi Papa coronam.

His rebus cognitis, Henricus clam ex Italia in Germaniam rediit, et nulla vel excommunicationis vel absolutionis habita ratione insignia imperii recepit. Quapropter mox se adversus istum novum Imperatorem, omnesque coniuratos, collectis copiis instruxit, et mira quadam felicitate, et praesenti divino auxilio omnes suos adversarios bello superavit. Conflixit cum Saxonibus novem iustis proeliis. Quarto Rudolphus profligatus ad Elystrum fluvium A. C. 1080, idib. Octobr. eique a Godefrido Bilionaeo circa ilia letale vulnus inflictum; aliis etiam accurrentibus dextra manus abscissa est, et ambitione eius clacdes maxima accepta a Germanis. Cum autem Rudolpho morituro dextera praecisa afferretur, ad astantes Episcopos dixisse fertur: condignam ego periurii accipio mercedem. Ecce haec est manus, qua Domino me HENRICO fidem sanctissime iuravi: Vos Episcopi videte, in quod me vestra monita sequentem collocastis solium! Ego quidem ex hac vita discedo, sed vobis rationes DEO reddendae erunt. His dictis paullo post mortem oppetiit, et Mersburgi regia prorsus pompa sepultus est. Ursp. Schaffnab. Avent. Chron. Spangenb. fol. 204, 205. Marian. Scotus. Sabellicus. Blond. Helmold. in hist. Sclav. c. 29. Bonfin. lib. 3. dec. 1.

VI. HENRICUS Imp, caeso Rudolpho anno C. 1081, totam belli molem e Germania convertit in Pontificem, repetitutus occupata ab illo Caesarum iura, et labefactatam auctoritatem eorundem vindicaturus: et omnia quidem sibi felicissime subiecit, ac quicumque in itinere imperium detrectarent, attrivit; sed Papa Romam praesidiis et commeatu munierat; ideo eam vespera Pentecostes obsedit, et in aestivis caloribus exercitum in proxima urbis loca distribuit, quibus praefecit Guibertum Episcopum Ravennatem, (quem Henricus, deposito Gregorio VII, consensu Episcoporum Brixiae in Norico convocatorum Papam fecit, eumque Clementem III vocavit) qui vastando urbi plurimum nocuit.

Papa Gregorius scripsit ad status Teutohicos, ut circumspecte agerent in Imperatore novo eligendo, et ut caverent inprimis fidelis sit Pontifici Romano. Ideo praescripsit verba, in quae iuraret eligendus Imperator, (in locum videlicet Rudolphi) quae sunt: Ab hac hora et deinceps fidelis ero per rectam fidem beato petro Apostolo, eiusque Vicario beato Gregorio: et qodcumque ipse mihi praecerperit, sub his verbis, per veram oboedientiam, fideliter, sicut oportet Christianum, observabo, etc.

Saxones igitur et alii Principes convenerunt Bambergae, et elegerunt HERMANNUM Ducum Luzelburgensem. At reliqui Principes, ne intestino bello Germania cvonflictaretur, electioni restiterunt; nihilominus tamen Saxones perrrexerunt, et suum novum Imperatorem per Episcopum Moguntinum coronarunt die 26 Decembr. Hic Hermannus statim Franciam Orientalem diripuit, et sedem aulae instituit Islebiae, ubi tum temporis magnus proventus fuerat alii. Ideo dictus est Rex alliorum, Knoblauchs König.

A. C. 1082. Tandem Henricus Imper. urbem Leoninam post Pascha in potestatem suam redogit: inde veteris urbis oppugnationem aggressus, multa per aestatem Romanis in commoda intulit, urbemque ex parte incendit, ut in eo tumultu cam capere posset; sed id frustra fuit. Quapropter iterum ab oppugnatione recessit, exercitu per vicina loca diviso. Anno vero sequenti, cum hactenus circa Romam fere bienni spatio per Duces suos omnia vastasset, ad obsidionem urbis rediit, illam novo, coque multo quam ante graviore conatu oppugnare instituit. Quo tetrore perculsus Gregorius, Lateranum reliquit, ac Rustico nepote ad septem solia demisso, ipse cum Cardinalibus in arcem adscendit; ac Robertum, qui Alexio Imp. Orientis bellum in Graecia faciebat, ad sui auxlium advocavit. Cum irrita oppugnatione Urbs de integro acri diligentia obsideretur, tandem 3 Non. Iunias


page 908, image: s0980

eus expugnandae fortuna oblata: Nobilis quidam Germanus, muros in meridie supergressus, cum omnia Romanoum negligentia custodiis vacua animadurerteret, ne clamore se ipsum proderet, manu contubernales accivit, ab iisque, cum et ipsi socios accersissent suos, moenia capta. Henricus ingressus Capitolium occupavit, atque ibi se praesidiis et munitionibus confirmavit Inde Rustico ad deditionem compulso, ad Pontificem oppugnandum se contulit, atque omnibus obstructis exitibus acrem arci obsidionem admovit. Verum Gregorius praesentiae se eius, qui tot religionibus obstrictus, atque regno abdicatus esset, committere non ausus, ac simul a Roberto, quem tacitis Desiderii nuntiis ad sui auxilium adventare audiverat, maturam opem exspectans, coloquium recusavit. Quod ubi Romani cognoverunt, continuo a Gregorio defecerunt. Resistentibus Romanis, Robertus Urbem oppugnare parans, ab amicis Gregorii porta Flaminia est introductus: ingressus autem cum non reciperetur, regiones Urbis proximas, illato aedificiis ad terrorem incendio, devastavit, acmultis (ut res tulit) proeliis cum Romanis editis, tandem pervenit in Capitolium. Inde compulsis ad deditionem Romanis, ad arcem progressus, munitionum repagula, quae exitus intercludendi causa ab Henrico fuerant obiecta, refregit, ac Gregorium arce eductum incolumem Laterano restituit.

Eo profecto, Romani collectis ex magno pavore animis, Henricum Senis revocarunt, atque ultro cum Clemente advenienti portas Urbis aperuerunt, A. C. 1084, Kalend. Aprilis: qui urbem, porta Lateranensi, ingenti cum gloria biduo ante diem Palmarum ingressus, in Lateranum divertit, et Papam in arce S. Angeli obsedit: unde tamen ille Salernam ad Normannos aufugit, ubietiam anno C. 1085. mortuus est. Inde Imperator, contione advocata, crimina ad se de Gregorio delata, et adventus sui rationem exposuit, ac triginta e factione sua Episcopis ad Concilium adhibitis, Gregorio rursus damnato, CLEMENTEM ex eorum auctoritate suffecit, ac postridie in die ipso Palmarum per Mutinensem, Bononiensem et Cremonensem Episcopos consecravit. Ab eodem Imperator est renuntiatus in festo Paschatis, cum uxore Bertha. Sed qui successerunt Gregorio, quamquam pulsi urbe et exules, tamen telam scelerum et malorum ab illo inchoatam praeclare pertexuerunt: omnibus enim perfidiae et saevitiae modis imperatorem oppugnarunt. In ea expeditione Henricus quoque castigavit Normannos, qui Pontifici adhaerebant. Chron. Spangenb. Trith. Sigebertus. Chron. Thuring. Chron. Hedion. H. Murius lib. 15. fol. 134, 135. Chron. Funccii.

VII. Absente Imperatore, Welphtis Augustam occuparat; quam mox, ubi rediit Henricus, recepit, Saxones reparatis a Rudolphi interitu viribus, Imperatorem (ut supra dictum) Pontificis iussu fecerant Hermannum, Lucelburgicae Principem, Islebii ad Herncyniam: qui A. C. 1086 Henrico ad Wurtzeburgum superato urbe potitus, sed mox inde repulsus, cum recepisset se in Saxoniam, instauraturus bellum, desertus est a sociis. Is tandem in oppugnatione vel lapide e muro praecipitato, vel, ut alii malunt, ruina portae, cum multis aliis oppressus, miserabiliter interiit A. C. 1087. Huius exemplo nil territus Ecbertus Marchio Saxoniae, imperium arripuit: sed cum A. C. 1090, in molendino Eysenbüttel/ in silvula porpe Numburgum, cum paucis divertisset, Caesariani equites, itinera explorantes, ex molitore audiverunt, Ecbertum ibi esse: et velociter cum obruerunt, ac fortissime dimicantem trucidarunt. Imperator hoc hoste sublato, Misniam dedit THYMONI Marchioni in Landsberg/ cuius posteritas hoc ipso tempore rerum potitur felictier. Thymo tamen hic, cum operam suam Imperatri probare vellet in oppugnatione arcis cuiusdam, cecidit; et eius filii ad possessionem provinciae admissi non sunt, nisi post annos 36, cum Lotharius imperaret. Chronic. Spangenberg. cent. 11. fol. 741. Sigebert. Chron. Thuring. Chron. Philip. Ursb.

Quod igitur DEUS humilibus sibi coon fidentibus gratiam dare soleat, exemplo Henrici Imp. comprobatur evidentissime, qui omnes suos adversarios bis et sexagie sin acie pugnando vicit, ipsumque adeo Gregorium VII in ordinem redegit, Roma eiecit, alio a se Pontifice sua auctoritate consituto: et sic div ina ope suam Imperatoriam dignitatem illibatam vindicavit et conservavit. Victoriae autem, quibus adversus hostes usus est, divinae praesentiae curaeque de Imperio argumlentum praebent. Nec enim numero hominum, sed divino beneficio concreditur victoria: ut scribit Appian. lib. de Hisp. bell. soletque aequitati et iustitiae iungi. Amnnian. Marcell. lib. 23.

Domestica mala.

Cum antem DEI beneficio suis ab hostibus liberatus esset Henricus IV Imper., domestica mala cum affligere coeperunt, iisdem Pontificiis artibus exsicitata. Nam proprii eius filii persecutionem adversus suum patrem et genitorem susceperunt: quae mala tanto cum gravius exercuerunt, quanto domesticae curae dolor interior esse solet, quantove difficilius est cum suismet affectibus pugnare.

1. CONRADUS primogenitus iam Caesar


page 909, image: s0981

designatus, ab Urbano II Pontifice contra patrem instigatur; ex cuius (Urbani) auctoritate regnum adversus patrem suscepit, ac per Mediolanensem Episcopum Anselmum Regem coronari se passus est. pater igitur Henricus Comitia celebravit, et filium rebellem abdicavit et proscripsit. Conradus autem aliquanto post inopina morte abreptus exstinguitur A. C. 1101, anno defectionis nono. Sepultus Florentiae. Sigebertus.

II. HENRICUM minorem natu filium Imperator Henricus, spe melioris frugis, filio Conrado abdicato, successorem sibi elegerat, et in sua verba iurare fecerat, numquam cum a patre defecturum. Verum Paschalis II Pontificis Romani (qui Urbano II successit) miris artibus seductus adolescens, et aperta vi et fraude patrem tanto tristius persequi coepit, quanto maiores imperii vires patris auctoritate acceperat. Non hic iura sanguinis, non cura pietatis, non pudor retardare cum, aut deterrere ab armis impiis adversus patrem potuit. Omnia namque consilia adversus patrem direxit, et acta Gregorii VII firma rata habuit, causamque Pontificis tutandam suscepit, Saxonibus eius partes sequentibus, et plaerisque Imperatorem deserentibus, ut habet Proverb. Plures orientem quam occidentem solem colunt; iuveni magis adhaerere, quam seni solent. Patrem igitur Moguntiae obsidere conatus est. Sed inde digrediens Norimbergam cepit post obsidionem duorum mensium, cuius muros deiecit, inde Ratisbonam venit. Pater cum exercitu filium sequutus, eumque favore populi Ratisbona eiecit. Proelium cum filio committere voluit, et congressi fuissent, nisi Principes se interposuissent: ante proelium tamen dicitur orasse milites, ut parcerent filio, nein peccatis suis interficeretur. Consilio eorundem Principum Imperator scripsit ad Paschalem papam, ut cavere vellet, ne sanguis Christianorum perfide funderetur, se, si sibi imperium cum dignitate avita reservaretur, omnia sacturum, quae oboedientem filium Ecclesiae decerent: sed nihil responsi accepit. Interim filius suasu amicorum in gratiam cum patre, qui ad confluentem Mosellae fugerat, redire se velle simulans, habitu, quam posset, miserabili assumpto, erroris veniam petivit. Et quoniam benigni patris ira in filium nulla est, teste Menandro, veniam ab indulgentissimo patre facile impetravit, dato rursus iureiurando se in patris potestate futurum; agnoscens recte, patre superiorem filium esse velle, turpe esse. Deinde rogat patrem, ut, quas secum haberet copias, dimitteret: siquidem iam in gratiam rediissent. Pater, ut erat rogatus, dimisit suum exercitum, et e confluenre Mosellae atque Rheni paucis comitatus, una cum silio ad conventum Moguntiae habendum proficicitur. Verum cum ad urbem Bingium pervenisset, Imperatori annuntiatum est, ingentes copias adversariorum adesse: filius patrem blande affatur; Paulisper tibi in urbem secedendm est, pater, donec illos tibi placem, et vos ingratiam redigam. et iureiurando sua dicta confirmat. Pater credidit filio iuranti, sed suo exemplo testantus illud Ovid. 3. de arte amandi:

Non cito credideris, quantum cito credere laedat. Postquam ergo pater Bingium urbem intravit, portae urbis clauduntur, et ministri Imperatoris oppido exclusi diffugiunt, et iussu filii custodes patri adhibentur, ne fuga elabi posset. Deinde post, celebratis Moguntiae comitiis, Henricus filius legatum ad patrem mittit, qui denuntiaret ex decreto Concilii, siquidem salvus esse vellet, insignia Imperii sibi traderet. Paruit igitur necessitati, et quaedam tradidit, quaedam vero sibi retinuit: captivus deinde Ingelheimum deductus est. Atque cum se ipsum omni honore Imperii privare nollet, et propterea insignia quaedam retinuisset, missi sunt tres Episcopi: Mogunitinus, Coloniensis, et Wormatiensis, qui ipsi invito insignia auferrent. Cum autem causam ab iis requireret tam severe in sde inauditum a Concilo prolatae sententiae: Quia tu, dixerunt, Episcopatus, Abbatias, omnesque dignitates Ecclesiasticas venales habuisti: quia nihil legitimi in legendis Episcopis observasti: ob has res Pontifici, Principibusque Germaniae placuit, te non solum piorum communione, sed vegni etiam possessione deturbare. Tum Imp.: Quoniam me Ecclesiae dignitates vendidisse arguitis, inquit, dic Moguntine, dic Coloniensis, per nomen aeterni DEI, quam a vobis mercedem exegi, cum vos vestris Ecclesiis praeposui, quas omnium amplissimas esse ac fructuosissimas constat? Responderunt: Nihil. Et Imperator, Gloria DEO in excelsis, dixit, quod in haec parte fidelis inventus sum. Curigitur, si officium erga vos retinui, aut me huius criminis incusatis, aut vos duces sociosve eorum praebetis, qui fidem ac iusiurandum Regi datum fefellerunt? Sustinete parumper, et naturalem aetatis meae iam exactae terminum, qui longe abesse non potest, exspectate: aut si regno me spoliare constituistis, praestituite mihi diem, in quo manibus meis insignia mihi detraham, eaque filio meo ultro imponam. Repugantibus illis, et se negotinm, de quo missi fuerant, acriter, si resisteret, confecturos minantibus, Henricus paulum ab eis secessit, et cum paucis, qui aderant, amicis consilium contulit: atque ex eorum sententia, quod se ab armatis circumventum secus facere non posse cerneret, afferri ad se insignia ac vestem regiam iussit: atque iis


page 910, image: s0982

ornatus in sellam adscendit, atque ita verba fecit: Haec regiae Maiestatis insignia, aeterni Regis pietas, et Principum regni consors voluntas mihi tribuit, quae vi nulla tueri paratus sum: nam intestinum malum, ut suspectum numquam habui, sic neque etiam cavi. Quis enim tantum aut in amicis furoris, aut in filiis impietatis haerere posse existimaret? Verum unius DEI ope, et vestro pudore defendam. Quod si vos neque DEI, neque honoris vestri rationem habebitis, vim patiar, quum propulsare non possum. Hanesitantibus autem super his verbis ceteris, tum Moguntinus: Quid dubitamus, inquit, ô socit? Nonne officii nostri est, Regem consecrare, et consecratum induere? Cur igitur, quem induimus, non merito exuamus? Statimque impetu facto Henricum adorti, coronam ei de capite detraxerunt, ac de sede remotum purpura ceterisque insignibus spoliarunt. Tum Imperator novitate rei pene attonitus: Videat DEUS, inquit, quam inique adversus me agatis: ego quidem delicta iuventutis meae apud iustum iudicem luo, nempe ignominiam patiens nulli ante Regum illatam: neque vos tamen noxiae expertis estis, qui contra Regem vestrum insurrexistis, et sacramentum fefellistis, quod semel iuraestis. Ulciscatur vos DEUS, quemadmodum ultus est eum, qui prodidit Christum Dominumsuum. Illi vero his spretis ad filium cum insignibus perrexerunt, eumque condecoratunt. Ita Henricus V, ab universis Principibus Rex iterum declaratus, atque ab Apostolicis Legatis per manuum impositionem confirmantus, Luxit hoc ipso tempore Cometa Dominica I. iviunii, usque ad Dominicam VI. Quo absque dubio significatum est, caelum ipsum facinus tam nefarium horrere, et vindictam divinam minari.

Cum autem Henricus V. in Alsatiam porficisceretur, ut iureiurando addictos incolas in suam fidem reciperet, populi istius terrae, ob inauditum facinus, quod adversus suum patrem perpetrarat, imperium eius detrectarunt, et caeso exercitu eius in seditione ipsum in fugam converterunt. Henricus V, hanc cladem fraude patris factam existimans, gravius in eum animadvertere voluit. Sed pater ab amicis, qui eius rebus studebant, admonitus, fuga sibi consuluit, et Leodium ad Henricum Ducem Lotharingiae pervenit, qui eius vices miseratus, eum tutandum recepit. Ibi Imperator tragoediam suarum calamitatum scripsit ad Philippum Regem Franciae, monuitque omnes Principes Germaniae, ut sibi a fraudibus Romanae Ecclesiae caverent, nisi sacerdotum intolerabile iugum subire mallent.

Postquam vero Henricus V. cognovit patrem Leodii esse, adductis copiis eo properat. Parens deprecatur vim, et, ut a sui persecutione desistat, orat. Filus contra per vim Leodium ingredi conatur, sed magna caede repellitur. Hinc Coloniam festino itinere regreditur, sed non recipitur: Ideo convocato exercitu eam obsidet, sed nullo suo emolumento, cum obsesso, quam obsidenti, propter frequentes eruptiones, similior esset. Cum obsidio solveretur, iterum parens deprecatur vim; sed ipsi indicitur conventus Aquisgrani, ubi se sistat. Cum vero nec salvus conductus daretur, nec temporis ratione cum amicis adesse posset, nihil agitur. Interim ipse Leodii mortuus est. uti suo loco dicemus. Ursperg. Spancenb. Pantal. Chron. Hedien. Cosmogr. Munsteri, fol. 594. 595.

III. ACTA ECCLESSIASTICA.

1. A. C. 1059, Romae sub NICOLAO II, Papae Concilium LATERANENSE celebratum est, in quo BERENGARIV Turonensis suam sententiam de Eucharistia revocavit ea verborum forma, quae exstat in Deuret. Dist. 2. de Consecrat. Ego BERENGARIUS Ecclesiae Andegavensis Diaconus anathematizo haeresin, de qua infamatus sum; quae adstruere conatur, panem et vinum in altari post consecrationem solummodo sacramentum, et non verum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi esse, et non pose sensualiter, nisi in solo Sacramento, manibus Sacerdotum tractari vel frangi, aut fidelium dentibus atteri. Consentio autem Sanctae Romanae Ecclesiae et Apostolicae sedi, et ore atque corde prositeor, de Sacramentis Dominicae mensae eandem fidem me tenere, quam Dominus et Venerabilis Papa Nicolaus, et haec sancta Synodus, auctoritate Euangelica et Apostolica tenendam tradidit, mihique firmavit, scilicet panem et vinum quae in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Christi, et sensualiter non solum Sacramentum, sed in veritare manibus Sacerdotum tractari, frangi, et fidelium dentibus atteri, etc.

Hanc confessionem Berengarii Romae coram 114 Episcopis editam misit Papa Nicolaus per urbes Italiae, Germaniae, Galliae, et ad alia loca, ut Ecclesiae, quae prius doluerant de averso atque perverso, postea gauderent de reverso atque converso. Hactenus Decret.

USUS.

Hoc Concilium Romanum, in quo Berengarius suam sententiam revocavit, allegat Bellarm. lib. 3. cap. 24. de Eucharist. pro transsubstantiatione probanda.


page 911, image: s0983

Verum glossa illi capitulo (in quo palinodia Berengarii continetur) ascripsit, nisi sane intelligas verba Berengarii, in maiorem incides haeresin, quam ipse foverit. Verba huius palinodiae ab Huberto quodam Germano funt descripta, hominc inerudito et insulso. Dicitur in illo capitulo, ipsum verum corpus Christi tractari et frangi manibus Sacerdotum, et fidelium dentibus atteri; quod Bellarm. interpretatur, non nudum signum, sed signum habens realiter coniunctum Christi corpus, ibi praesens exsistens, frangi et teri: non tamen in se, se in signo. At verba Concilii plus videntur dicere, ideo Roffensis lib. 2. contra Oecolamp. dicit, quia Berengarius in alterum latus nimis exorbitasset, ideo Concilium plus aequo in alterum nunc trahi. Quidam verba Capituli sic explicant, quod conferantur to\ sensualiter, et to\ in veritate. to\ sensualiter referri ad Sacramentale symbolum panem, to\ in veritate pertinere ad Christi corpus: dici autem in veritate corpus Christi tractari, frangi, teri, non kaq) au(to\ kai\ kuri/ws2, sed e(pome/nws2 kai\ mustikw=s2, prout unitum est benedicto pani, sicut in veritate descendit Spiritus S. quatenus columbae descendenti peculiariter fuit unitus. Hanc explicationem an verba decreti ferant, in medio relinquimus, illud solum monentes, quod Bellarminus ex ipsis Concili verbis non possit transsubstantiationem probare: ideo confugit ad scripta eorum, qui tum temporis floruerunt, Lanfranci, Guilmundi, et Anshelmi. At si vel maxime illi docerent transsubstantiationem, nihil tamen aliud, quam suam proponerent sententiam. Bellarmino autem propositum erat, ostendere, quod sub fulmine anathematis in Conciliis definita sit transsubstantiatio.

II. NICOLAO II mortuo, Cardinales Romae substituerunt Episcopum Lucensem Anshelmum, patria Mediolanensem, et legationem miserunt ad Imperatorem, petiveruntque eum confirmari. Imperator, cum se inscio hunc elegissent contra iuramentum, eum confirmaudum negavit. Sed Cardinales perrexerunt, et Anshelmum consecrarunt mense Octobri A. C. 1061. qui se nominavit ALEXANDRUM II. Cum autem ann. 11. et mens. 6. sedisset, mortuus est A. C. 1073. Successit ei GREGORIUS VII, ante Hildebrandus (rectius Hellebrandus) dictus. Hic patria senensis, Bonicii cuiusdam fabri filius, initio Maonachus Cluniacensis fuit; sed claustri angustias non ferens, Romam profugit: ibi saepe Pontoficatum affectavit: tandem Alexandro II. mortuo, et adhuc pene calente, eadem hora vespere Hildebrandus a suis militibus, sine asseusu Cleri ac populi, est inthronizatus; et sic papatum rapuit. Unde non immerito Henricus Imperator in Epistola quadam inter cetera sic scribit: Dominus noster Iesus Christus nos ad Regnum, te autem non vocavit ad Sacerdotium. Tu enim his gradibus adscendisti, scilicet astutia pecuniam, pecunia favorem, favore ferrum, ferro sedem pacis adiisti, et de sede sedem pacis turbasti. Hactenus Imp. verba. Vicarius ille Satanae Hildebrandus adversatus est Henrico IV. Imper. quem bis excommunicavit, eiusque crebro meminit Venericus Episcopus Vercellensis 8qui hoc tempore floruit) in libro de unitate Ecclesiae et schismate inter Henricum IV. Imp. et Gregorium VII. Papam. Primus hic Gregorius VII. fuit, qui maiestatis Imperatoriae ius convellere, et diris Imperatorem devovere ausus fuit: siquidem nullum scelus intentatum reliquit. Nam humanas traditiones auxit: Matrimonium Sacerdotum damnavit: Omnibus Pontificus superstitionibus fuitdeditus: Magistratum contempsit: Cardinales, si qui boni viri erant, abiecit. MAGIAM exquisite didicit, et exercuit: pacem Germaniae horribiliter turbavit, ut multum innocentis sanguinis funderetur, sicut ex praedentibus patet: privatim etiam crudelis fuit: proditiones multiplices exercuit: periuriis fuit infamis. Scelera eius omnia literis comprehendi non possunt. Tandem Roma ab Imp. eiectus, Salernum in exilium abiit; ubi et vitam finiit A. C. 1086. Quoanno Henricus Imp. conventum celebravit Moguntiae, in quo praesentibus et consentientibus Episcopis Italis, Gallis et Germanis, acta Hildebrandi ad versus Caesarem reprobara, contraque Caesaris approbata: omnes item Episcopi, qui seditiosis se aggregarant, dignitate privati sunt. Benno Cardinalis in vita huius Pontific. Ursper. Schafnab. Sigebert. Marian. Scot. Lambertus.

III. A. C. 1088. URBANUS II. Pontifex Romanus, Otto prius vocatus, natione Gallus, ex oppido Galliae Castilio oriundus, Matildae et Roberti Normanni ope, qui antecessorem (VICTOREM III.) in Romanam collocaverant cathedram, quinto a morte Victoris mense, Pontifex Roman. electus, Clementi III, qui adhuc erat in vivis, oppositus, ac Urbanus II. appellatus est. Hic vestigiis Gregorii VII. insisstens, confirmavit quaecumque ille egerat, licet paulo post exclusus Roma diu oberravit. Dum autem vagatus est, tum in Italia, tum in Gallia, Synodos celebravit, quibus Clementem et ipsum etiam Imperatorem excommunicavit; et ipse vicissim a Clemente excommunicatus est: Imo in Moguntina Synodo, proaesentibus Episcopis pluribus, et ipsius Clementis III Legatis, sacrilegii et irreligiositatis accusatus et convictus in impiorum numero computatus est Avent. Platina.


page 912, image: s0984

Sigeb. Onuphr. Naucler. Crantae. Vincentius. Hic Urbanus Conradum filium Imp. Henrici instigavit, ut patri rebellaret, regnumque in Italia sibi sumeret: per quem, cum biennio iam Roma pulsus fuisset, Romam reductus est. Urbanus igitur restitutus multas Synodos ad constabiliendum Antichristi regnum celebravit, interque alias, cum A. C. 1095 in Gallias venisset, ad Clarum montem Synodum convocavit, in qua adfuerunt Archiepisconi 12, et Episcopi et Abbates ad 300, ubi pronuntiavit Ecclesiam ab omni servitute Regum liberam, ac proinde investituram a Laicis recipiendam non effe: praecepit ieiunium Quadragesimale incipiendum a laicis in die Cinerum, a Clericis autem ipsa Dominica quinquagesimae. Inde aliquot prolixas orationes habuit, quibus suasit expeditionem ad Terram sanctam recuperandam: dimisit etiam Episcopos et Abbates ad adhortandam plebem. Cumque res esset magni momenti, sanxit, ut quottidie preces ad S. Mariam virginem a Clericis funderentur, et salutatio Angelica multis vicibus recitaretur, quas ut numerare possent, iussit Clericos globulos ligneos in funiculo habere: id quod postea ad plebem pervenit, et funiculi cum globulis dicti sunt Pater noster, quod Oratio Dominica etiam aliquot vicibus ad hosce globulos recitaretur. Baron.

Cum igitur anno sequenti in Galliis convenissent, qui expeditionem sanctam in Palaestinam suscipere volebant, Papa eos iussit ex rubra lana crucem facere et humeris affigeret. Tanto enim numero Christiani mare transierunt, ut occidens universus demigrare visus sit in Orientem. Fuerunt enim 600000 peditum, et 100000 equitum, quorum alii terrestri itinere in Thraciam, alii maritimo per Venetorum ditionem profecti sunt. Sed de hoc toto numero post triennium vix 400000 fuere reliqua. Appellatur bellum sacrum, estque pio zelo susceptum, sed piorum sanguine multo gestum. Dux praecipuus fuit Godefridus Bilionaeus Lotharingus, cum fratribus Eustachio et Balduino. Reliqui duces erant Hugo Magnus Philippi Gallorum regis frater: Rogenrii Apuliae Ducis frater Boamundus: Robertus Normanniae Dux, (qui Ducatum suum vendidit Wilhelmo fratri suo Regi Angliae 10000 libris) et Robertus Comes flandriae. Primus conflictus Christianorum cum Saracenis, ubi victores exstiere, 9 Calend. Mart. anno Christi 1097 factus est. Eodem anno Nicae urbs, Synodi Nicenae memoria celebris, a nostris expugnata est: feliciterque repulso exercitu Solimanni Sultani Turcorum, qui digressus ab urbe incubuerat, reliquas Asiae provincias, Lycaoniam, Ciliciam, Mesopotamiam, Comagenam, quatuor annorum spatio, pene omnibus caesis, partim fugatis iude Turcis, perdomuerunt.

A. C. 1098 ANTIOCHIAM ad Orontem fluvium, novem mensium difficili obsidione fatigatam, tandem Christiani expugnarunt die 3 Iunii, (al 31 Maii) caesis Saracenorum 100000.

A. C. 1099 HIEROSOLYMA capta, et Saracenis erepta est a Christianis 15 Iulii, die Divisionis Apostolorum, feria 6, hora qua Christus mortuus est, die 39 obsidionis. Robertus Monachus scribit, Tantum ibi bumani sanguinis fusum, ut caesorum corpora unda sanguinis impellente natarint ac fluitarint.

Hac victoria parta Godefridus Bilionaeus, Princeps Lotharingiae, qui, obstupentibus omnibus, primus conscensis et superatis moenibus in urbem Hierosolymam irruperat, communi omnium consensu primus Rex Hierosolymorum creatus est: sed regni titulum et insignia ideo se recipere nolle dixit, quod indecens duceret, Diadema aurcum hominem peccatorem gestare ea in urbe, in qua Salvator Mundi, aeternus Rex, spineam coronam suo sacratissimo sanguine madentem gestasset. Unde tale Epigramma:

Laurea non hominem gestare, nec aurea Regem
Fas, vi Rex Divum spinea serta tulit.

Tradunt itaque Coronam spineam ei esse impositam, flexis genibus ad sepulchrum Dominicum procumbenti, forte ut testaretur, se Christo caput et vitam suam donare, et ad illius exemplum in hac vita spineum diadema se non aspernati, dum modo post mortem, vitae aeternae gloria, spinis Christi parta et acquistita, ornandus et coronandus sit. Et quidem anno sequenti, qui est A. C. 1100, 18 Iulii, ad DEUM commigravit, eique successit frater eius Balduinus, qui regnavit ann. 18.

Tertia fuit haec expugnatio urbis Ierosolymae ab excidio eius sub Vespasiano. Primum enim A. C. 165, imperante Heraclio, expugnata est a Persis, qui per Iudaeorum manus ad 90 milia hominum interfecerunt. Nam Christianos Iudaei a Persis emptos necaverant. Deinde a Saracenis capta est A. C. 636. Tertio hoc anno Christiani eam recuperarunt, multasque praeterea circumquaque urbes ac regiones subegerunt. Regnzm Hierosolymae tantum 8 Christiani Reges tenuere annis 88, usque ad annum Christi 1187. quo, Christianis inter se dissidentibus, in Saracenorum potestatem rediit. tam brevis temporis spatio regnum hoc constituit multo Christianorum sanguine, multis regnis pretiosiore. Fucherius Guilelmus. Blendus. et alii rerum Gallicarum, Germanicvarumque Scrpitores.


page 913, image: s0985

IV. Eodem anno, quo Hierosolyma capta est, auctor eius URBANUS II. Papa, qui debitum huius tam prosperae rei fructum ferre non potuit, mortem oppetiit. Successit PASCHALIS II. Hic Pontifex non a legitimo Magistratu Henrico IV. Imp., sed ab illius filio seditioso, CONRADO, approbatus est, ac telam scelerum et malorum, ab antecessoribus GREGORIO VII et URBANO II inchoatam, praeclare pertexuit Romae Concilium indixit, ad quod Henricum citavit: qui cum ad diem dictum compatere recusaret, Papa eum excommunicavit. Porro filium HENRICUM U contra patrem suum excitavit, ut eum persequeretur, et imperio deiceret, uti supra dictum. Mortuum Henricum IV. e sepulchro eiciendum curavit. Militum turmas conscripsit, et aurum a Rogerio, Siciliae Comite, mutuo accepit, ut Antipapas tres, qui in ipsius locum successivis temporibus a Romanis electi ferant, compesceret, et quidem ipse aliquandiu rebus suis fuga consulere necesse habuit. Aventinus. Balaeus. Otto Frising. Platina, Ursp. Blond. Crantz. Nauclerus. Marian:

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

PAterni amoris erga filium impium declaratio.

HENRICUS IV paulo ante mortem in argumentum datae veniae atque in pignus amoris paterni filio HENRICO U annulum et ensem suum misit, monuitque, ne suis adversariis nimium confideret, nisi forte eos ipsos sibi maxime adversantes experiri vellet.

Et hic Henricus IV suo exemplo testatus est, nullum esse affectum in homine, qui vincat paternum affectum. Quocirca Quintilianus declam. 322 recte scribit, affectus paterni numquam ita minuuntur idio, ut non ad naturam suam revertantur. Et sane si admonitioni patris sui henricus V. attendisset, haud in tantas, quae eum postea manserunt, calamitates incidisset. Viris sane sapientibus facile quis persuaserit, tria verba ubi dixerit: sed quos cupiditas agit, et fata premunt, aliorum dicta non facile admittunt.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

A. C. 1106. HENRICUS IV, cutis et aerumnis exhaustus. et tot iniuriis fractus, Leodii diem clausit extremum, aetatis 56, imperii anno 50, inchoatis, a morte patris 49. Urspergensis.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Cadaver Henrici ut homines excommunicati, toto quinquennio, sarcophago lapideo inclusum, extra templum Spirense stetit, Pontifice Paschali id sepeliri vetante. Demum an. Chr. MCXI Henricus U patrem excommunicationis vinculo solutum Spirae insigni pompa funebri terrae mandari curavit. Ursp. Aventinus. Chronicon Spangenb. Chron. Philippi.

USUS.

I. HENRICUS fuit speculum humanae calamitatis et miscriae. Nam Sigon. lib. 9. de regno Ital. et Helmoldus recitant, illum eo miseriarum redactum, ut ab Episcopo Spirensi sibi victum dari apud Spiram in aede D. Mariae a se constructa petierit, se haud inutilem clericum fore, quod literas callerer, et choro inservire egregie posset. Nequo tamen id impsum ab ingrato Episcopo obtinere potuit. Suspirans igitur Imperator, etmultis effusis lacrimis ad circumstantes conversus inquit: Misermini mei, vos saltem amici mei, quia manus Domini tetigit me. Et paulo post maerore confectum miseram exhalasse animam.

II. Etsi autem vicerunt magnanimitatem et fortunam Henrici IV. Imper adversa fata publica; ostendit tamen DEUS illustribus et tragicis summorum Principum exemplis, adesse se Ordini politico et legitimis magistratibus, hosque tegere ac tueri, et ivustas ac seditiosas molitiones elidere ac pessundare, iuxta dictum: qui gladium acceperit, gladio peribit. Dederunt enim poenas quotquot seditiosorum consiliorum fuerunt auctores et socii, ex ordine utroque, Ecclesiastico et Politico. Nam et in auctores Pontifices atque Episcopos scelera redierunt sua; plurimi enim ex his in acie interfecti sunt, et veteribus Principum in Saxonia familiis exstinctis devenerunt Principatus ad alienos.

Ceciderunt in bellis Henrici Imperatoris: 1. OTTO Dux tetrarum ad Visurgim cum filiis, Connrado patre, stirpis Comitum Bichlingensium in Thuringia, et Henrico Crasso Northemio, qui a Frisiis ex insidiis trucidatus est. 2. Ecberto Marchone Saxoniae iugulato, concidit posteritas henrici Aucupis. 3. Ducum Saxoniae stirps defecit in Magno Duce Saxoniae, quem squalor et sordes carceris consumpserunt. 4. UDONE Marchione a Pribislao Obotritorum Regulo pulso, et posteritate cius exstincta, cessit Marchia brandeburgensis Alberto Urso Comiti Ascaniae. 5. Interfectus est et Gebhardus Lotharii Caesaris pater. 6. Dedone


page 914, image: s0986

Marchione Misniae exstincto, Henricus IV. Imperator exclusa tota eius familia, Marchiam Misniae donavit Thymoni Magno, cuius filius Conradus totam a Bohemis recuperavit, et exstincto Wiperto Groicensi, ampliavit. Hinc Marchiones Misniae Landgravii Thuringiae, Duces et Electores Saxon. derivantur in hunc usque diem. Chronicon Carionis.

Viri in Ecclesia et Literatura celebres.

I. LAMBERTUS, patria Schaffnaburgensis, Historiam de Germanorum rebus olim gestis, itemque rerum aliarum, fere memoratu dignissimarum, perbrevem et admodum iucundam commemorationem, ab exordio mundi, usque ad annum Domini 1077. repetitam, admiranda diligentia et dextaritate (praesertim de turbulento imperii statu) sub Henrico IV. composuit.

II. Tempore Henrici IV. vixit Marianus Scotus, Monachus Fuldensis, qui scripsit libros tres Chronicorum, abinitio mundi usque ad annum Domini 1083.

III. VENERICUS natione Teutonicus A. C. 1075. ex Clerico Trevirensi factus est Episcopus vercesslensis: vir omnium doctrinarum genere insignis, ad Gregorium VII. Papam scripsit librum, in quo eum reverenter monunit, cum de aliis, tum de iis maxime, quae contra fas et aequum adversus Henricum IV. fecit. Libellus titulum habuit de discordiis regni et Sacerdotii. Trithemius.

IV. HENRICI IV. tmepore IOHANNES XIPHILINUS Patriarcha Byzantinus, qui Dionis historiam in Epitomen redegit: et GEORGIUS GEDRENUS Historicus Graecus; qui compendium historiarum ab orbe condito usque ad annum Christi 1057 (quod ops exstat Graece et Latinc) scripsit, floruerunt.

V. Hoc tempore quoque vixit SIGEBERTUS natione Gallus, Monachus Gemblacensis, vir eruditissimus. Carmine et prosa oratione multa scripsit. Edidit libellos pro Henrico IV. contra Hildebrandum et Paschalem Pontifices Romanos, asserens, Papam non habere utrumque gladium, neque iuris aliquid contra Imperatorem obtinere: et detestabilem esse haeresin in Papa, politicorum Dominorum subditos a iuramentis absoilvere. Idem etiam commemorat horrenda paparum et Cleri facinorum exempla. Tutli librorum, quos conscripsit, exstant. Balaeus, Trithemius, Chronicon Hirsaviense.

VI. OTTO Episcopus Frisingensis, Luitpoldi III. Marchinois Orientalis filius, et Agnetis Henrici IV. Imper. filiae, ab ineunte aetate studiis et religiosae vitae deditus fuit. Initio Monachus Cisterciensis, ac paulo post Abbas Morimundensis, deinde Episcopus Frisingensis, designatus. Historicum opus cum laude contexuit, quod hodie exstat. Sylvius. Aventinus.

Prodigia.

Henrici IV. calamitatem et mortem in imperio multa antecesserunt prodigia; quorum quaedam adscribere placet.

I. A. C. 1059. in finibus Tornaci colubrorum agmina, prodigioso praelio inte se concurrerunt. Multis vero utrinque cadentibus, pars victa in cavam arborem se proripit: quam victrix sibilando circumstrepit, donec circumiecto ab hominibus igne concremarentur. Percora et homines peste grassante obierunt. Et hiemis stupenda asperitas, diuturnitasque, parum commodi viribus frumentoque attulit: Unde fames pestisque secuta est. Sigebert. Chron. Saxon. Contract.

II. A. C. 1086. aquarum inundatio multis in locis Italiae et Flandriae tanta fuit, ut saxa, quibus aedificia innitebantur, eruerit, unde aedificia conciderunt. Gallinae etiam, anseres, pavones, aliaeque aves domesticae, relictis hominum consortiis, in silvas commigrarunt. Sigebertus. Iohannes Maior.

III. A. C. 1091. in Normannia fons sanguinis per triduum ebulliit. Caelum ardere visum est. Impetus ventorum, potissimum Londini, multas aedes prostravit. Terraemotus in Graecia tantus fuit, ut templa et porticus conciderent, et multos mortales opprimerent. Incendia multa Constantinopoli exorta plurimum damni dederunt. Imber ibidem maximus aedificia deiecit, vallesque aquis (quasi mare quoddam) complens, multos homines atque pecora suffocavit. Ventus ibidem statuam grandem atque pulcherrimam, columnae insistentem, deiecit, multos homines occidit, et ipsa confracta est. Locustae tantis agminibus volitarunt, ut solem obscurarent: ex quarum putridis cadaveribus anno sequenti pestis secuta est admodum horribilis. Sed et multa et magna bella post haec prodigia gesta sunt. Polydorus, Zonaras, Crantzius.

IV. Anno Christi 1093. pestis apud Gallod Germanosque saeviit: cui et fames coniuncta fuit, qua tenuioris fortunae homines adacti, graviter ditiores furtis incendiisque vexarunt. In Namurensis comitatu, panis subcinericius, quasi sanguine infectus, apparuit. Stellae caelo delabi circa meridiem visae:


page 915, image: s0987

inter quas cum Francus quidam unam observasset, notatoque, ubi cecidisset, loco, aquam infudisset, fumus cum fervoris sono inde exiit. Terrae motu, cum valido ventorum turbine, nocte media, diversa loca sunt concussa. Chron. Cassin. Sigebert.

V. A. C. 1099, multa et horrenda prodigia apparuerunt. Arsit Cometa aliquot menses, fulsere igneae acies, exauditi sunt strepitus confligentium exercituum, visa arma in caelo cruenta, et obsessae civitates, faces ardentes, iacula ignita, monstrosi partus editi, loquuti infantes in utero materno, panes fracti fluxere sanguine: muscarum ignotarum maximi exercitus multis in regionibus in aere volitarunt, igneus draco ore quasi flammas evomens per medium caelum volare visus: Sol et Luna obscurata, stellaeque de Caelo delapsae sunt. Avent. Chronic. Spangeb. Funccii, Philip.

XIX. IMPERATOR GERM. HENRICUSV.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER fuit HENRICUS IV.

II. MATER dicta fuit BERTA, quae fuit prior Heirci quarti uxor, et Ottonis Marchionis Italiae filia.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

VXorem habuit MATHILDIN, Henrici Regis Angliaefiliam, cum qua anno C. 1115 nupitas celebravit Moguntiae, cuius dotem Henricus Rex corrasit ex tributo iugeribus subditorum imposito. Ex hac autem Imperator nullam masculam sobolem suscepit, sed tantum unicam filiam, nonmine Christinam, quae nupsit Vladislao II, Regi Poloniae: quem incitavit, ut intestinum cum fratribus bellum gereret: a quibus cum ex insidiis esset oppressus, inops in Germaniam profugit, a Conrado III Imp. auxilium petiturus. Uxor vero Christina cum liberis parvis regni finibus eivecta est. Haec auctor fuerat tragicae clamaitatis Petri Dani, Comitis Scirnnensis, qui Regi admodum familiaris erat. Cum hoc venatum forte Vladislaus in remotas silvas ierat, ubi totum diem investigandis et persequendis feris defatigati, circa vesperam, ad focum constructa e cespite mensa, cum se pane et aqua fontana utcumque refecissent, iamque humi straits penulis cubituri essent, Vladislaus domesticarum lautitiarum et mollium stratorum recordatus, ioco Petrum appellans: Mollius, inquit, nucn uxor tua cum Abbate Scrinnensi cubat, quam nos: Petrus contra, ut iocum ioco retunderet, Fortasse, inquit, et tua cum Dobesso: Erat autem Dobessus iuvenis ex Equestii ordine non inelegans, quo familiarius Christina uxor Vladislai utebatur. Tetigit id dictum Regis animum, et sermonibus quidem iocisque tunc finem fecit: vultu vero ne postea quidem satis dissimulavit sive dolorem, sive sollicitudinem: incertum liberiorine dicto Petri offensus, ande crimine uxoris, ex verbis Petri et superioris temporis coniecturis, quas non tam scrupulose ad cam notarat diem, suspiciones colligens. Christina ubi tristiorem cogitabundumque praeter morem maritum reversum animadvertit, sciscitatur causam: dissimulat aliquandiu Vladislaus; ad extremum victus blanditiis uxoris, detegit ei vulnus animi sui. Mulier furbiunda omnem occasionem ulciscendi quaerebat: Subornat tandem Dobessum, partim probri infamia irritatum, partim pllicitatione bonorum Petri illectum, uteum quovis modo vel caperet, vel e medio tolleret. Nec es ausus tamen Dobessus eum apertavi aggredi; sed tempus observabat, quo per fraudem eum incautum opprimeret. forte Petrus nuptias filiae, quam Iaxae Serborum Duci in matrionium collocvaverat, Vratislaviae insigni pompa ac celebritate apparabat. Eo se Dobessus quoque magno comitatu confert, securumque et nil eiusmodi suspicantem Petrum solum forte conspicatus, dum ministri circa apparandas nuptias et hospites comiter accipiendos satagunt, correptum celeriter paratis et ad hoc dispositis equis asportat, et ad Regem adducit. diu, quid cum eofaceret Vladislaus, animi dubius fuit, reverebatur hominis dignitatem gratiamquepopularem: reminiscebatur, quo is honore apud Patrem suum fuisset: Contra instabat Christina et urgebat, suggerebatque, si incolumis Petrus dimitteretur, acerbiorem eum capitalioremque fore hostem Regi iniuria illa exacerbatum. Ubi maritum cunctari videt, minatur se ab eo discessuram, ubi impune probro prostitutae pudicitiae afficeretur. Vicit tandem, perfecitque ut indicta causa Petro lingua praecideretur, et oculi effoderentur. Qui post illam calamitatem quinquennium supervixit, tandem Vratislaviae mortuus, ibique honorifice sepultus est. Martinus Cromerus lib. 6. et ex eo Neugebaverus lib. 3. histor. Polon.


page 916, image: s0988

AXIOMA. Cum Principibus iocari, praesertim asperius, valde periculosum.

Exemplum memorabile hoc loco habemus in Petro Dano, qui ioco suo Regem non solum, sed etiam reginam ita offendit, ut linguam ei oculosque exsecari iusserit, et exulare coegerit.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Henricus per violentiam ad Imperium pervenit, ipseque alter Absalon fuit. Nam quemadmodum Absalon patrem suum Davidem persecutus est, illumque e regno expulit: Ita quoque Henricus V, parentem suum de solio imperii deiecit, atque vi imperium rapuit. Similiter de Alphonso Magno Rege Hipsniae legimus, quod a filio Garsia (mperante Ludovico IV. Imperatore) coactus sit regno se abdicare, cum ei praefuisset annis 48. Dictus hic fuit Magnus ob frequentes de Saracenis reportatas victorias; Maior tamen, quod filiis (fuit namque ei quoque filius nomine Ordinius, qui Galliam occupavit) cedere maluit, quam bello intestino regnum turbare, et iniuriis Saracenorum obicere.

II. Imperii administratio.

I. Bellum contra Parentem.

1. ACTA SAGATA.

Primo Henricus bellum adversus patrem gessit: de quo in praecedenti historia prolixius diximus. Verum toto imperii tempore cum adversa fortuna conflictatus, poenas dedit violati patris. Illos enim omnes, quos antea ad versus patrem instigatores habuerat, sibique fideles fore putarat, infelstissimo hostes invenit, ipseque non diu superstes fuit, pro veritate quarti Praecepti: ut, quod apud Euripidem in Electra Chorus ad Clytaemnestram, dum clamans interficeretur ab Oreste, accinit, idem quoque Henrico V, variis Pontificum Romanorum artibus cluso, atque in bellis gerendis infelicissimo, occini possit: Dira quidem passus es, enormia quoque designasti miser in patrem tuum.

II. Bellum Polonicum.

A. C. 1109. Henricus V. Imp. SILESIAM, quae tunc POLONIAE parebat, cum exercitu ingressus, Libusium oppidum limitaneum cepit, illudque donavit Archiepiscopo Magdegensi: deinde Glogoviam arcte obsedit et oppugnavit, sed expugnare non potuit. BOLESLAUS Rex Poloniae legatos misit ad Imperatorem de pace, qui pacis conditiones propusit duras, quas si Legati accipere nollent, ostendit eis vim auri et argenti ingentem: Hic, inquit, Polonos perdomabit. Unus ex Legatis Polonicis nomine SCARBICUS, Baro, stultam Imperatoris iactantiam notans, annulum aureum digito detractum ad reliquum auri cumulum adiecit: addens haec verba: Iungatur aurum auro. Quo scommate nihil offensus Caesar, respondit Germanica lingua: Hab danck: quod est: Ago gratias. Inde mansit universae familiae nobile nomen, ut HABDANCXII appellarentur: Imperator vero sibi infamiam eo ipso attraxit. Paulo post acerrimum inter Imperatorem et Plonos factum est proelium, miliari uno ab Vratislavia, in quo victi sunt Germani, et insepulti relicti: Campus is a carnibus, qui ibi relicti fuerant, aut alias ad cadaverum pastum accurrerant, dictus est Campus caninus, das Hundes feld. Crom. Curaeus. Histor Polon.

III. Bellum Saxonicum.

A. C. 1115. contra Saxones tumultuantes cum copiis Henricus Imper. profectus est, qui mortuo Ulrico, ducatum ad Sigefridum Ducem, tamquam ad legitimum heredem transferebant. Caesar vero ad imperium pertinere hereditatem eius contendebat. Proelium magnum est commissum, in quo Dux Sigefridus occubuit, multi Saxones capti; et ita hunc tumultum Imperator sedavit. Sed non multo post iidem Saxones iterum rebellionem fecerunt: in quos cum populabundus exercitum duceret Imperator, occurritei LOTHARIUS Saxonum Dux (qui post Henricum imperavit) cum exercitu in Welphsholtz/ et 11 Febr. commissum proelium illud memorabile, quo Saxones victores attriverunt copias Caesaris, et desiderata sunt ex utraque acie 45 milia hominum. Helmoldus ait, copias Caesaris multo maiores fuisse Saxonicis, atque vix tres Saxones quinque Caesarianis fuisse in pugna oppositos. Crantzius Saxon. lib. 5. c. 36. Trithem. Spangenb. Fabric. etc.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

1. Schisma inter Imp. et Paschalem Ii, Pontis. Romanum. Circa quod tria sunt notanda, 1. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressus.

I. ORTUS.

1. Paschalis II. Pontific. insolentia. Anno


page 917, image: s0989

Christi 107 Pontifex Paschalis II Trecae in Gallia Concilium convocavit, in quo liberas electiones Pastorum esse oportere asseruit: Coercendas similiter Laicorum in Ecclesiasticas dignitates praesumptiones statuit, et iuxta antecessorum suorum morem, eadem mandata promulgavit, et anathemate communivit.

2. HENRICI ad Papam legatio. Henricus Imp. superbis istis Pontificis molitionibus perceptis, cum Episcopis et Optimatibus consilio inito, Legatos ad Papam misit, qui tam ipsi, quam toti Synodo in memoriam revocarent, POTESTATEM constituendorum Episcoporum a Carolo Magno Imperatore concessam. Rogavit, ne in alieno regno, cuius nunc sceptra teneret Henricus, quicquam in suum praeiudicium immutaret. Papa in Gallia peregrinus Imperatori inducias concessit, ut de hac re cogitaret annuo spatio, donec ipse Romam veniret.

3. Papaefraudulenta actio, eiusque in Episcopos sibi non obsequentes saevitia. Quamquam Paschalis Papa Imper. Henrico postulanti, ad quaestionem de investitura clericorum ventilandam, anni unius inducias concesserit: nihilominus tamen statuit Papa, ne hoc tempore induciarum quisquam investituram alicuius beneficii aut Ecclesiasticae dignitatis a manu Laica acciperet, donec ea quaestio inter Caesarem et Papam determinarentur. Et ut suam iram adversus Praelatos, sibi minus inhac parte obsequentes, demonstraret, Patriarcham Aquileiensem, leodiensem, Cameracensem, Episcopos, anathematizavit. Mindensis et Halberstadiensis bonis privati sunt. Coloniensis cum suffraganeis suspensus: quia concilio abfuerant. Moguntinus et Constantiensis etiam suspensi, quia contra Canones Pontificiales aliquos electos consecraverant. Papa etiam Imperatorem de creandis Pontificibus in disquisitionem vocavit: ipsum Pontificialibus Comitiis exclusit. Asseruit etiam, Sacerdotiorum administrationem ad Pontificem Maximum, armorum ad Caesarem pertinere. A singulis Episcopis iusiurandum exegit, fututos in potestate Romani Pontificis.

4. HENRICI Impoer indignatio. Iratus Imperator Pontifici et Concilio Trecensi, longa et nervosa oratione acriter contradixit: in qua inter cetera haec sunt verba; Pontifices Romanos orbis imperium cogitare, regnum Christiani populi affectare: non quieturos, donec oppresso Caesare, omnibus iugum servitutis, quod ipsi excussere, imponant, etc. Se pene impuberem, imperitum omnium rerum, ab illis egregiis Pastoribus, dolo circumventum, in patrem carissimum concitatum esse, armaque horum consilio sumpsisse. Nunc genitore oppresso, adversus se conspirasse: neque modum ambitioni ponere, nisi alios omnes dignitate et honore exspolient. etc. Huiusmodi Epistolis ultro citroque missis Pontifex Paschalis cum Imperatore quidem consensit, sed omnia apud eum simulata fuere.

II. PROGRESSUS.

HENRICI in Italiam expeditio. Henricus Imper., cum Pontifex omnia simulate ageret, magno exercitu collecto A. C. 1110, in Italiam profectus est, et omnes urbes, quas attigit, occupavit, His cognitis, Paschalis in Campaniam egressus, Ducem ac Principem, omnesque Apuliae Comites evocavit, eosque, ut pro se contra Henricum arma caperent, incitavit, ac repetita urbe Romanos proceres simili sacramento obstrinxit. Sed nihil profecit. Henricus enim robore Germanico (eius namque exercitus e 3000 armatis viris constabat) perrupit, Romamquepervenit. Atque cum a Pontifice multa iniqua postulata essent, et in dilatione periculum fore perspiceret Imperator, fraudum Romanorum non ignarus, innuit armatis suis, ut Pontificem eiusque tomplices cingerent, nec paterentur eos dilabi. Romani, his rebus cognitis, dolore correpti seditionem in urbe excitarunt, omnesque Germanos, qui vel Religionis, vel aliorum negotiorum causa Romam venerant, misere trucidarunt: et Imperator fere ipse oppressus fuisset, nisi fortissime se sua manu defendisset: Sed exercitu suo vincente, multa Romanorum milia aut ferro deleti, aut Tiberis undis submersi, aut vivi in potestatem adducti sunt.

Imperator ab illis latronibus discedens extra urbem in sua castra, Pontificem secum captivumretinuit aliquot septimanas. Tandem seditiosis Pontificiorum turbis et machinationibus oppressis, et facta transactione, Paschalis Papa, (reversus cum Caesare in urbem) consentientibus ac praesentibus Cardinalibus, Episcopis ac Principibus, non solum insignia imperii A. C. MCXI, sollenni ritu Henrico U contulit; sed etiam iureiurando se obstrinxit, ius invenstiturae Sacerdotum cum annulo et baculo HENRICO et eius successoribuss integrum esse debere; atque in testimonium veritatis fideique servandae vinculum, hostiam consecratam in duas partes fregit, et unam ipse comedit, alteram Henrico dedit, his verbis: Sicuti pars haec vivifici corporis divisa est: ita divisus sit a regno Christi Domini nostri, qui pactum hoc violare tentaverit. Hoc anathematepronuntiato, omnes subiunxere: Amen.


page 918, image: s0990

III. EGRESSUS.

PASCHALIS Papae revocatio. Ubi Imper. Henricus in Germaniam rediisset, in Laterano Concilium convocavit e 120 Episcopis et abbatibus, in quo privilegium de investitura Episcoporum, antea traditum Henrico, revocavit, damnavit: et abrogavit, ut per vim sibi in castris extortum, illudque nominavit Pravilegium: praeterea etiam anathemare Imperatorem percussit. Hac Pontificis persidia Henricus irritatus in Italiam maximis sumptibus profectus, supplicium de perfidis sumpturus, et Imperii Maiestatem in pristinam dignitatem restituturus. Verum priusquam Imp. Romam venit, Paschalis perfidus, DEI et hominum irrisor; impiam efflavit animam. Imperator igitur in Germaniam reversus est. Sigebert. Ursperg. Vincent. Antoninus, Erfordiensis, Martinus, Helmoldus, Crantzius.

II. HENRICUS Imp. in defuncti PASCHALIS II. Pontificis locum sua auctoritate constitutit Mauritium Bracherensem olim Episcopum: alio interim a Clero constituto Pontifice GELASIO II. Cum vero post mortem Gelasii CALIXTUS Ii. Pontifex severius rem urgeret, ut cvollationi sacerdotum officii renuntiaret, necessitate extrema coactus ius omne Imperii a se in Pontificem transferre constituit. Itaque A. C. 1122, 16 Kalend. Octobris Wormatiae in Comitiis publicis Apostolicae sedi reconciliatus est, resignans atque cedens ei omne ius investiturae Ecclesiasticae: id est, potestatem Episcopos investiendi, consecrandi et confirmandi, Episcopatus et Abbatias ac Praelaturas conferendi, quae antehac penes Imper. sive Laicos fuerat. Pontifex vero CALIXTUS II vicissim concessit Electionem Episcoporum et Abbatum in praesentia Imperatoris fieri, sine violentia, ita ut etiam electus regalia ab Imperat. reciperet. Hoc modo pax inter Papam et Imperatorem, sed magno imperii detrimento, constituta est: Sicque Henricus Pontificibus poenas dedit impietatis adversus patrem. Ursperg. Cuspin. Sigebert. Frising. lib. 7. cap. 16.

Alia ACTA ECCLESIASTICA, facta sub Henrico V.

I. Anno C. 1118. Ordo Templariorum sive militiae templi institutus est. Nam cum latrones plurimi peregrinis insidiarentur, alios spoliarent, et alios trucidarent, quidam commiseratione et pietate moti obtulerunt suam operam Patriarchae Hierosolymitano in coercendis illis latronibus. Auctor huius rei primus fuit HUGO de paganis, et Godifridus de S. Almaro. Prima eorum professio fuit, ut viverent caste et pie, more Canonicorum, et pro consequenda remissione peccatorum itinera tutarentur a latronibus, in securitatem peregrinantium. Exiguo ita ab initio orti, brevi tempore munificentia Christianorum ad immensas divitias pervenerunt, ut cuivis Regi in alendis exercitibus pares essent. Vide Tyrium lib. 12. cap. 7. et Aemylium lib. 5.

II. A. C. 1124. DEDO Marchio Landsbergi inchoavit D. Petritemplum, in Lauterbergo prope Halam Saxoniae, quod frater eius conradus postea perfecit et absolvit. Hodie dicitur Petersberg. Fabric.

III. Eodem anno OTTO Episcopus BAMBERGENSIS, Pomeranos, et quasdam terrae Lutetiae urbes, ab errore et idololatria gentili revoctass ad Christi fidem (quam antea bis susceperant, bis abiecerant) perduxit, iisque bapitziatis templa in urbibus construxit: de quo lege apud Urspergensem scriptum ipsius Ottonis Episcopi, Pomperanorum Apostoli. Huius rei meminit Helmoldus his verbis: his diebus, inquit, claruit vir insignis sanctitate Otto Bavenbergensis Episcopus, qui invitante pariter, et adiuvante Bolestao Plenorum Rege, DEO placitam adiit peregrinationem ad gentem Sclavorum, qui dicuntur Pomerani, et habitant inter Oderam et Poloniam: praedicavitque illis verbum DEI, DEO cooperante, et sermonem confirmante subsequentibus signis: omnemque gentem illam cum Principe eorum Werzeslavo convertit ad Dominum. Vide Vandaliam Crantzii lib. 7. cap. 17. et lib. 3. cap. 28. Saxon. lib. 5. c. 44. Chron. Bamberg. Chron. Philippi.

CAPUT III. DE EGRESSV.

CUm Henricus Imp. A. C. 1125 in Belgio imperii negotia expediret, morbo dracunculi, quo tentari solebat, vehementius affici coepit. Itaque ad Pentecosten Ultraiecti peragendam transgressus, haud ita iulto post die 23 Maii (alii 23 Iulii) morbo ingravescente decessit sine liberis: imperii ann. 19, sepultus Spirae.

NOTA.

Dracunculus ulcus est. sie dictus, quod in motu nervorum secedit ad ulcus, et occultatur in eo, et vermem veluti dracunculum producit: cuius viru invalescente homo tandem exstinguitur. Otto Brunfeld. in Onomast. Medicin in verbo Dracunc.


page 919, image: s0991

Prodigia et Miracula.

I. A. C. 1114. tantus universam Syriam terraemotus concussit, ut multas urbes dirueret funditus, maxime autem circa Ciliciam, Isauriam et Caeleosyriam. Nam in Cilicia Mamistram, cum multis oppidis, solotenus prostravit: maresiam que deiecit, um suburbanis suis, ita ut quarundam urbium vix etiam restarent vestigia. Quatiebantur turres et moenia: maioribus aedificiis periculosius ruentibus, fiebat strages populorum infinita: et civitates amplissimae, quasi agger lapidum constitutae, tumulus erant oppressorum, et contritis habitatoribus vicem praestabant sepuleri. Fugiebat plebs, mente consternata, habitationem urbium. Nec erat hoc tam ingens in una tantum Regione periculum, sed usque ad extremos Orientis fines haec calamitas late grassabatur. Tyrius lib. 11. histor. Magadeb. cent. 12. c. 13.

Hoc anno in Belgio die 23 Aprilis tanta nix cecidit, ut et arbores quibusdam in locis frangerentur. Chronic. Belg.

II. A. G. 1115, in suburbio Antiochiae, hiatus terrae nocturnis horis accidit, quo turres plurimae, et vicinae domus complures, sunt absorptae. Sigeberti Continuator. Antoninus.

III. A. C. 1117. tertio Nonas Ianuarii, ingens terraemotus factus, qui duravit 40 dies: in Lombardia impertu eius moenia, templa, turresque urbium passim cum ingenti mortalium strage procuberunt: fontes turbati, templorum lampades nullo impellente ventorum flatu per aerem latae: praecipue Parmae nova Basilica. Veronae aedificiorum pars maxima corruit. Infans locutus tristia ac portentosa quaedam enuntiavit. Quinetiam 3 Kalend. Februar. tremend a tonitrua ac fulgura, quae nulla hominum meminerat aetas, creberrima immissa grandine mortalium auribus, oculisque obiecta, rem in eam religionem adduxerunt, ut dirae aliquid calamitatis impendere homines suspensis mentibus pertimescerent, quodque pavorem animis in cutiebat, eadem prodigia, ac multo maiora, ex Germania nuntiabantur. Sigon. lib. 10. de reg. Ital. Baron.

IV. A. C. 1124. pestis maxima, et fames tanta Cermaniam simul afflixere, ut tertia pars hominum interiisse credatur: et vix, qui cadavera sepelirent, superstites fuerint. Cuspinian. Chronic, Carionis.

XX. IMPERATOR GERM. LOTHARIUS II. SAXO.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. LOTHARIUS natus patre GEBHARDO, Comite in Supplenburg et Arnsberg, ex antiqua stirpe Comitum Quernfurdi ad Hercyniam.

II. MATER dicta fuit HEDWIGIS, quae fuit filia Friderici Bavari, Bruggtavii Noribergensis. Ex hisce parentibus Lotharius circa annum Christi 1070, in Luttersolh in regione Lunaeburgensi non procul ab urbe Cellensi sita, natus est. Quernf. Chronic. fol. 145, 159.

II. Appellatio.

I. NOMEN. A Latinis vocatur LOTHARIUS, huius nominis secundus a Germanis vero LUDERUS, sive Ludheri/hoc est, Dominus populi, et hominum.

II. Cognomento dicitur SAXO, quia in Saxonia natus, eamque, antequam ad Imperium pervenit, ab Henrico V. Imper. ob fideles operas in bello ipsi praestitas, concessam rexerat.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACT A OECONO MICA.

UXOREM Lotharius habuit RIXAM natam Henrico, Comite Northemii. Ex hac nati ei filius LOTHARIUS, qui annos pubertatis non attigit: filiae duae: GERTRUDIS, quam pater dedit Henrico Duci Bavariae, qui Superbus cognominatus est, eique dotis loco addidit Ducatum Saxoniae, cum filios non haberet: et HEDWIGIS, quam Ludovico Barbato matrimonio collocavit, illumque Landgravium Thutingiae fecit. Chronic. Philip. Chronic. Spangenb. Trith.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Seitum quidem est illud Silii Italici de fide:

Ante Iovem generata decus divumque hominumque:
Qua sine non tellus pacem, non sidera norunt.
Iustitiae consors, tantumque in pectore nomen!

Sed LOTHARIUS SAXO suo exemplo testarus


page 920, image: s0992

est illud vice proverbii usurpatum dictum: Quo se fortuna, eo quoque se inclinat fav or hominum. Item,

Non facile in venies multis e milibus unum,
Quin cum fortuna stetque cadatque fides.

Quamdiu ergo Henricus U patrem suum persecutus est, bonam ipsi Lotharius operam praestitit, qui exinde in praemium fortitudinis Ducatum Saxonic Electorusque dignitatem adeptus. Postquam veso Henrieus Vius imperii seu investiturae sacerdotum integrum tueri vellet, et ex co multrotum odia in se concitaret, Lotharius ab eo defecit, et Dux belli factus est adversus Henricum a Saxonibus suscepri et gesti, de quo in praece denti historia diximus. Cum igitur inter quatuor summos imperii Germaniae Principes, Lotharium, Conradum Ducem Sueviae, eiusque fratrem Fridericum, natos ex sorore Henrici V, (qui imperium quodam iuris titulo propter matrem sibi vendicabant,) et Leopoldum Marchionem Orientalem, de imperio contentio esset, favore Pontificis Romani Honroii II primus tulit Lotharius Saxo, successor Henrici Ufaxtus: Quare Lotharius non modo cessionem iuris Investiturae ab Henrico U factam confirmavit, sed et hoc ius Pontificibus indulsit, ut, quos illi vellent, sua auctoritate aut reicerent, aut amoverent. Ideoque in eius rei memoriam pictura coronationis (quae facta ab innocentio II Papa A. C. 1133.) Lotharii Romae in Laterano adhuc exstat, cum hac inscriptione:

Rex venit antefores, iurans prius Urbis honores:
Post homo fit Papae sumit quo dante coronam.

[Homo Papae, hoc est, Vasallus ligius, a)ndra/podon.]

Osecula! ô mores! quanta haec est rerum conversio!

Domini rerum serviunt, et Sacerdotes dominantur, contia quam id fieri debere, ipsa veritas Christus dixit, Luc. 22. v. 25.

CONRADUS quidem Dux Sueviae iam in Italiam erat ingressus, Coronam Regni Italici Modoetiae acceperat, atque civitates (Italiae) ad se plerasque omnes traduxerat, Sed nihil haec fortunae felicitas ipsi profuit, cum Pontifex Romanus Lotharium maiori honore prosequetetur. Conradus itaque perculsus fulmine excommunicationis ab Honorio Pontifice A. C. 1128, cum ignominia ex Italia discedere, et regnumiam fere partum Lothario Saxoni dare, et reconciliante eos Divo Bernhardo, Clarevalensi, qui illa aetate floruit, conditiones pacis accipere coactus est.

Quoniam porro Lotharius omnia in gratiam Pontificis fecit, magnis propterea laudibus evehitur, quod caeorum baculus, esurientium cibus, mi serorum spes, lugentium consolatio suerit, atque ita in singulis eminuerit virtutibus, ut omnes perfecte hab verit. Sed recte inquit Claud in Panegyr. ad Theodos.

Nulla viris laus esse potect, quae crimina purget. Chronic. Spangenb. Sigon. lib. 11. de regn. Ital. Aventiinus, Chronic. Funccii, fol. 147 Chron. Saxon. Chron. Cassinens. Chron. Philip H. Mutius, l. 17.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. Lotharius Imperator ob tres potissimum virtutes commendari potest, quibus maxime excelluit, et laudis sempiternam memoriam consecutus est. Nam

I. Fuit fautor studiosorum summus. Primo: Cum circa annum Christi 1135, occasione susceptae in Italiam contra Rogerium Siciliae Regem expeditionis, leges Romanas Latino sermone scriptas invenitet in Apulia, eas Pisanis donavit, qui in palatio Mediceo reposuerunt Florentiae, ubi nunc eriam asservantur. Et quoniam tunc obliteratae erant, nec absque interprete in telligi poterant, per IRNERIUM ICTUM, Cancellarium suum, in Scholas et tribunalia eas revocavit, iubens in Scholis eas explicati, et coram tribunalibus ius ex illis dici, referente Chytraeo in Chronolog. p. 309. Coras. in l. 2. fin d. O. I. Barbari enim tam literarum quam legum etiam Romanarum lucem et usum omnem in Imperio aboleverant.

DUBIUM.

At dicunt quidam, quod Iuris Civilis constitutio Theodosio Imperatori, alii, quod Iustiniano Magno Imp. tribuenda sit. Quomodo igitur Lothario II. Imp. tribui potest?

Resp. Hae sententiae non sunt sibi contrariae, sed diverso respectu optime inter se congruunt. Nam accurate distinguendum est inter Iuris civilis Ortum, Progressum et Egressum.

I. ORTUM sive primaevam iuris civilis institurionem (vel introductionem in Scholas et Academias) quod attinet, haec facta a Theodosio iuniore Imperatore, qui Iurisconsultis suis, eruditione, side ac prudentia praestantibus, negotium dedit, ut omnes Principum constirutiones a Constantino usque, inutilibus praetermissis, in unum corpus redigerent, at que sententiae in contro versiis ex iis dicerentur. Id opus publicatum est A. C. 435. die 25 Febr, et Codex Theodosianus appellatum.


page 921, image: s0993

II. Quoad PROGRESSUM: Sic Iustinianus Magnus Imp. Ius civile ordinavit, sive in ordinem redegit A. C. 529, illudque postea publicavit. Sicut celeberrimns Iurisconsultus Dn. D. Iohan. Harprechtus, o( nu=n en a(gi/ois2, in insigni Comment. suo de Iustitia et iure pag. 14, 15. praeclare docet, et nos in Historia Iustiniani Magni luculenter demonstravimus.

III. Quoad EGRESSUM: Lotharius Imp. A. C. 1135 (alii 37) per Iurisconsulteum IRNERIUM (sive Wernerum, vel Guarnerium) ius civile, quod per aliquot saecula in Italia in tenebris quasi delituerat, et post Iustinianum diu cessarat, singulari DEI consilio a tineis et blattis liberatum, in lucem revocavit: qui Irnerius primus legibus glossas apposuit, et suo exemplo ceteris illuminandi iuris exemplum dedit. Unde LUCERNA IURIS dictus fuit, et instaurator legum Romanarum cognominatus. Bononiae ius civile profiteri coepit. Postea ex huius Schola prodierunt viri doctissimi, qui iuris professionem in Italia conservarunt, et in Galliam transportarunt. Antea enim homines iure incerto utebantur, iure nempe Romanorum corrupto, iure item Longobardico, et lege Salica. Irnerius itaque auctor suasorque fuit Lothario, ut eadem vox legum congruens rationi et iustitiae conformis in omnibus iudiciis sonaret et promulgaretur; et iudices ex Romano iure de causis decernerent et pronuntiarent.

Secundo: Lotharius Imp. ut professio ni isti Legum debitus honor adderetur, gradum Doctoratus et Magisterii (formam promotionis codem Irnerio praescribente) in Academias introduxit. Unde factum, ut Bononiae, ubi ius civile publice tradi et explicari Imperator constituerat, eiusdem mandato et auctoritate primi Interpretes Latini iuris, BULGARUS scilicet HUGOLINUS, MARTINUS, PILEUS, et alii in Doctores iuris sollenniter tunc fuerint promoti. A Iureconsultis morem creandorum Doctorum postea etiam Theologi sunt mutuati; Unde a Bononiensibus ad PARISIENSES ritus promotionis in Theologia Doctor alis transsatus est, apud quos Petrus Lombardus primus Theologiae Doctor creatus dicitur. Et hac honorum esca illecti bonae mentis et famae candidati, tanto diligentiae impetu in studio Academico postea decurrerunt, ut in sola Witeberga intra 100 annos, tantum a Philosophico collegio, lauru Magisterii donati sint 4435 studiosi. Praemia nimirum et poenae nervi sunt omnium vitae humanae statuum.

II. Lotharius sapientissimus fuit et iustissimus, uti ex symbolo eius patet, quod fuit tale: AUDI ALTERAM PARTEM. D. Reusnerus ita reddit:

Dimindium facti loquitur, non omne vir unus
Factum: sed partem praestat ut ramque loqui.

Vetus enim verbum est: Unus vir, nullus vir. Sic unius eratio nulla, aut saltem dimidia est oratio: itaque audiatur pars altera. Quod Lotharii emblema fuisse perhibetur; sumptum ex veteri lege Attica, quae praecipit, o(moi/ws2 a)mfoi=n a)kroa=sqai, h. e. aequaliter utramque partem audire. Quod et Hesiodus monet hoc versu:

*mhde\ di/khn dika/sh|s2, pri\n a) myoi=n mu=qon a)kou/sh|s2.
Iudicium non ante feras, quam audiveris ambos.

Nam, ut Plato scribit, Quo pacto quispiam aut ius recte dicere, aut homines decenter iudicare posset, qui non utrumque litigatorem audietit? Sermones enim, ut purpura, et aurum, melius diiudicantur, si invicem conferas. Nam quam ob causam aliam vel dicendi tempus utrique conceditur adversario: aut cur iudex utrumque se similiter auditurum iurat: nisi existimaret legissator, causas hoc modo iustius, et melius a iudice disceptari posse?

Ex quo Alexander Magnus, cum in causis, praesert im capitalibus, sederet iudex, sinistra manu aurem dexteram occludebat: significans hoc gestu, se alteram quidem aurem praebere actori: alteram vero integram conservare rco. Siquidem, ut Publius Mimus dixit: Difficilem oporter aurem habere ad crimina. Pertinet huc sapientissimum illud praeceptum M. Tullii Ciceronis in Oraiione pre Cluentis: Est sapientis iudicis, meminisse se hominem: cogitare sibi tantum permissum esse, quantum commissum sit, et creditum: et non solum sibi soli potestatem esse datam, verum etiam fidem habitam esse: meminisse posse, quem oderit, absolvere; quem non oderit, condemnare: et semper, non quae velit ipse, sed quid lex et religio cogat, cogitare; de quo reo cognoscat; quae res in quaestione versetur. Cum haec omnia sunt videnda, tum illud est hominis, magni iudicis, atque sapientis; habere in consilio legem, sidem, religionem, aequitatem; libidinem autem, invidiam, metum, cupiditates omnes amovere; maximi aestimare conseientiam mentis suae, quam a Diis immortalibus accepimus, quae a nobis divelli non potest.

USUS.

Hoc exemplum Lotharii imitatus est Ludovicus XI Rex Galliae, cognomento Divus, rigidissimus ille iustitiae administrator, qui ad sententiae cuiusdam latae retractationem permotus est hac occasione. Cum Rex praedictus quodam tempore ex Psalmis Davidis preces ad DEUM funderet, et forte fortuna alius, qui pro reo quodam capitalis criminis gratiam peteret, intervenisset, et Rex quasi


page 922, image: s0994

aliud agens annuisset, mox vero incidisset in versum tertium Psalmi 106, Beati, qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam omni tempore: protinus revocari iussit eum, cui gratiam concesserat, eqmque irritam fecit, memorabili illa sentenria: Principem, qui punire potest crimen, nec punit, coram DEO aeque reum esse, quam si id ipse perpetrasset. Pictatis esse opus, non saevitiae, iustitiam facere.

Observatio.

In lingua sancta una eademque vox est, quae norat tum aures, tum stateram sive bilancem. Nam
[Gap desc: Greek word]
significat aurem. Hinc duale
[Gap desc: Greek word]
aures. Et
[Gap desc: Greek word]
notat stateram vel bilancem. Quia omnia verba, quae ab aliis proferuntur, auribus tamquam duabus stateris librari debent. Monentur quoque hac voce iudices officii sui, et requirit ab illis Spiritus S. incorruptum aurium iudicium. Inter aures enim est, veluti inter duas lances, media trut in a rationis et iudicii, quod in capite peculiari ratione residet propter internos sensus rationi et iudicio ministrantes. Ergo duae aures iudici sunt datae, quod ea, quae audit, diligenti mentis trutina expendere debeat: Id quod tum facit, quando non unam partem litigantium, sed utramque audit. Id quod Alexander M. probe observavit: sicut antea diximus.

III. Lotharius fuit Imperator valde pacificus. Nam eo vivente felix et tranquilla Reip. gubernatio fuit. Memorabile ergo est Urspergensis clogium de Lothario scriptum; Etat strenuus belli ductor, praecipuus in armis, providus in Consilio, quo vivente, totum Romanum imperium turbari non potuit. Sed tamen in confinio tantarum virtutum vitia non abfuere. Siquidem Lotharius omnia in gratiam Pontificum fecit, ac non modo cessionem iuris investituarae ab Henrico U factam comprobavit, sed et hoc ius Pontificbus indulsit, ut, quos illi vellent, Imperatores admitterent, quos illi nollent, sua auctoritate aut reicerent, aut amoverent. Haec enim humana est infirmitas, et metam terminumque non habet. nec sui potens est, sed efferens sese modo in superstitionem et vanitatem, modo in neglectum rerum divinarum et conremptum, incaute pleraque agit. Plutarthus in Camil. Itaque in homine dicitur, quod est: at in re, quod optimum est, quaeritur; ait Cic. de opt. gen. Oratoris.

II. ACTASAGATA.

LOTHARIUS, quia paeis studiosissimus fuit, ideo in imperio non tam difficuilia, ut ab antecessoribus gesta sunt bella, sed potius in id unice incubuit, ut imperium tranquillum redderet: ipseque de Germania et Italia praeclarissime meritus est. Nam et pacem utrique, quantum in ipso fuit, reddidit, (etsi diuturnam esse non sive runt Pontifices) et eandem ceu munivit praesidio legum, revocatis in lucem, et ad usum veteribus legibus Romanis. Unde Conradus Urspergensis ei rale elogium tribuit: Lotharius (inquit) quamdiu vixit, totum Imperium Romanum, quod eius custodiae deputatum erat, titubare non potuit. Item Helmoldus ita de eo scribit. Huius (Lotharii) inquit, temporibus lux oriri nova coepit: nec tam in finibus Saxoniae, quam in universo imperio tranquillitas temporum, abundantia rerum, pax inter regnum et sacerdotium.

Contra aemulos imperii Fridericum Suevum et Conradum Francem Lotharius quidem bella gerere coactus fuit; sed eos sic repressit, ut non multum incommodi inde ad imperium redundaret. Adversus Bohemos expeditionem tentavit: at re inconsulto coepta plurimos ex suis amisit, et pax utrinque desiderata, utrinque etiam accepta est. BIS in Italiam profectus est, primum ad compescendos motus contra Innocentium II propter novi Pontificis electionem Romae coortos: deinde contra Rogerium, Campaniam et Apuliam iniuste possidentem, quem Italia expulit. His rebus compositis, in Germaniam redire constituit, sed in itinere mortuus est: uri suo loco dicemus. Urspergensis. Otto frising. Aventin. Chron. Spangenb. Chron. Saxon.

III. ACTA ECCLESL ASTICA.

I. Defuncto CALIXTO II Papa in eius locum electus est HONORIUS II. qui Iohannem Cremensem Cardinalem in Angliam misit, ut Concilium celebraret: quod actum et mense Sept. A. C. 1125. In eo promulgavit, caelibatum sacerdotibus observandum: ubi inter cetera dixit, turpissimum esse, a latere scorti surgere ad conficiendum corpus Domini; sed ea ipsa nocte quae promulgationem secuta est, ipse apud scortum in lecto deprehensus est. Rogerius, et alii.

II. Post Honorii II mortem Gregorius quidam Diaconus, Cardinalis S. Angeli, patria Romanus, obscuro genere natus, ad Pontificatus culmen conscendit, et Innocentius II appellari voluit. Dum autem contra Rogerium Regem Siciliae (Roma absens) bellum gereret, interim Romani Petrum quendam, Petri Leonis potentissimi apud Romanos filium, Papam elegerunt, eumque nominarunt Anacletum II: qui etiam largitionibus tantum apud Romanos effecit, ut Innocentio II Romam


page 923, image: s0995

redire non liceret. Vagatus est igitur Innocentius per Galliam, et collectis aliquot Conciliis, ab universis Galliae Germaniaeque Episcopis in Pontificatu confirmatus est. Legatos etiam ad Lotharium Imp. misit, qui colloqmum pererent, quod constitutum Leodii. Ibi convenerunt A. C. 1131, die 22 Martii, et Papa Innocentius Lotharium ad se, Ecclesiamque tuendam, honesto Ottonis Magni et posterorum exemplo, hortatus est. Lotharius se nullo ei tempore defuturum respondit, si ipse sibi antiquum ius investiturae Episcoporum et Abbatum redderet. Sed Pontifice, ne id tentaret, deprecante, cessit Imperator instinctu S. Bernahrdi, Clarevallensis Abbatis, quem secum adduxerat. Plurimum autem Ecclesiae et Rei publ. haec concessio nocuit. Nam vere patefecit fenestram illis ad omne nequitiae et crudelitatis genus impunc exercendum.

Licet autem Pontifex postulatis Imper, annuerc noluit, nihilomnus tamen Lotharius ei auxilium promisit, illumque biennium fere post armata militum manu Romam reduxit, ac ab eodem Coronatus est a. C. 1133, dic 3 Iunii: ut supra diximus.

Hic Innocentius Papa in Concilio quodam, anno C. 1131, in Gallis Rhemis celebrato, hisce verbis a D. Bernhardo Clarevallensi (praesente Pontifice) descriptus fuit: Plusquam Moises hic: Moisi commissa fuit una plegs Israelitica, huic universa Ecclesia: plusquam Angelus hic: cui enim Angelorum dixit DEUS? Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelis. Secundum officium dico, non secundum meritum: praeter DEUM non est similis ei, nec in caelo, nec in terra, etc. Gemblac. Gaguinus. Nauclerus. Platina. Onuphr. Ursperg. Frising. Cusp. Sigon. lib. 11. de reg. Italiae.

III. A. C. 1135 Lotharius Imp. Moniales ex coenobio Luthern expulit, et Benedicti Ordinis Monachos introduxit, illud instauravit, et appellavit Königs Luthern.

CATUT III.

DE EGRESSV.

LOtharius Imper, cum iam alteram in Italiam suscepisset expeditionem, et Rogerium Siciliae Regem Apulia et Campania expulisset, reverti volens in Germaniam, in valle Tridentina inter OEnum et Lycum morbo correptus, in pagoignobili diem suum obiit A. C. 1137, die 6 Decemb. cum sesquiannuo spatio in Italia fuisset, anno aetat, 67, anno Imp. 13. Cadaver eius ab henrico Superbo, genero ipsius, in Germaniam est delatum, ac prope Brunsvicum in monasterio, quod instaurarat, Königs Luthern/ sepultum. Fabricius Epitaphium recitat a se repertum, quod hoc postremo disticho clauditur:

Exuitur membris, heu, trinatace Decembris:
Ecclesiae gemitus illius est obitus.

Viricelebres.

I. Tempore Lotharii Imper. clarus habebatur RUPERTUS Tuitiensis Coenobii prope Coloniam Abbas, qui Commentarios scripsit fere in omnes V. T. libros: quin etiam in aliquia Novi Testamenti scripta commentatus. Praeterea et alia opuscula edidit. Trith. Chron. Hirsaviens.

II. HILDEBERTUS, (ab Honorio II Pontif. Archiepiscopus Turonensis fuit constitutus) vir admondum doctus, scripsit multa versibus et soluta oratione. De Urbe Roma hos versus conscripsit:

Urbs felix, si vel Dominis urbs illa careret,
Vel Dominis esset turpe, carere fide.

Quibus versibus reprehendit dominium et tyrannidem Pontificium Romanorum: et eorundem perfidiam accusavit: ob huiusmodi dicendi libertatem gratia Pontificis excidisse creditur: spoliatus enim suis bonis ac vestibus, in carcerem fuit coniectus. Trith. Bergomensis. Vincentius.

III. Floruit et hoc tempore IRNERIUS, iurisprudentiae instaurator: de quo supra iam dictum est.

Res memorabiles.

I. IOHANNES de TEMPORIBUS, qui Caroli Magni armiger fuerat, attigerat que annum aetatis trecentesimum sexagesimum primum, A. C. 1128 scribitur mortuus, a Nauclero, Martino Cromero, Vincentio, et aliis.

II. Tres Reges (in Anglia et Scandia) imperante Lothario, uno anno occisi sunt: unus (Ericus) in acie occubuit A. C. 1132: reliqui duo (Canutus et Nicolaus) perinsidias sunt trucidati.

Prodigia.

I. A. C. 1128, circa Solem Padeboruae duo circuli conspecti sunt, quorum interior templi, exterior urbis complexus est latitudinem. His evanescentibus, urbs Padeborna pene tota cum templo conflagravit, versaque est lux meridiana in tenebras nocturnas, Crantz. Chron. Saxoniae.

II. A. C. 1135. tantus fuit aestus, ut frugibus universis exsiccaris, valida fames inde orta sit. Amens sic cati sunt, montes et silvae arserunt; quicquid igni concipiendo aptum, in terram delapsum, statim ignem in quibusdam locis concepisse


page 924, image: s0996

scribitur. Rhenus ita exsiccatus est, ut sine omni periculo ubivis locorum transiri potuerit. Aventinus. Bergomensis.

III. A. C. 1137, iterum immensa siccitas fuit, qualis hominum memoria non fuerat. In multis enim regionibus flumina, quae naves ferebant, ita sunt exsiccata, ut pedibus transiri possent. Fontes quoque et putei per Galliam plane sunt exsiccati, ut plurimi homines aquae penuria laborantes, siti perirent. Multae etiam urbes propter aestatem ferventiffimam exustae sunt, et inprimis Moguntia, Spira, Goslaria fere eodem die, Trith. Chron. Saxon. Vincent. Martin. Polonus.

Hoc anno quoque Oldislebiae in Thuringia lapis de caelo cecidit in forma et magnitudine capiris humani, qui longo tempore ibi conservatus, et hominibus pro miraculo ostensus fuit. Chronie. Spangenb.

DYNASTIA QUARTA. SUEVORUM ET BRUNSVICENSIUM.

XXI IMPERATOR GERM. CONR ADUS III.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER fuit FRIDERICUS, Dux Sueviae

II. MATER dicta fuit ANGNETA, quae fuit filia Henrici IV, et soror Henrici V, Impp.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I ACTA OE CONOMICA.

UXOREM habuit GERTRUDIM, Comitis Sultabachii filiam, ex qua nati filii duo, Henricus et Fridericus: et una filia nomine Iudi iha, quam in uxorem dedit Ludovico Landgravio Thruingiae. Henriceum filium ante expeditionem Hierosolymitanam pene puerum consortem imperii fecit. Hic ante reditum patris e vita commigravit; Fridericum moriturus Friderico Barbarosse commendavit. Is, cum militaret in Italia, peste periit una cum multis aliis in obsidione urbis Romae. Chron. Philip. Chron. Saxon. Spangenb. Cbronicon Isanacense et Thruingicum.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Lothario mortuo, imperium certo sibi desponderat Henricus Superbus Dux Bavariae, eius gener, confisus studiis et favore Saxonum, propter socerum Lotharium, et magnitudinem otentiae. Saxoniam enim Bavariae connubio copularat. Ea opinione insignia Imperii, quae a socero acceperat, apud se vi retinuerat, et ostenderat se non passurum, ut his praeter ipsum alius ornaretur. Quod ergo et fastum et insolentiam eius odissent ceteri, et for midarent potentiam, ac iudicarent, superbiam potentia instructam non esse publica auctoritate armandam, Comitiis, quae indicata fuerant Moguntiae, Confluentiam translatis, ibi omnium Procerum Germaniae consensu imperii dignitas ad CONRADUM Ducem Sueviae delata, qui Imper. coronatus est annl C. 1138, circa mediam quadragesimam. Chron. Philip. Chronic. Spangenb. cent. 12. cap. 16. Funccius lib. 10. Com. fol. 214.

II. Imperii administratio.

I. AGTA TOGATA.

I. Conradus Imper. summa cum laude imperium administravit, eximiaeque virtutes in eo excelluerunt, ex quibus prudentia eius maxime commendanda est. 1. Quod tempori cesserit, cum Lothario II rerum potiunte, repulsam passus esset. Nam recte inquit Plut. in Q. Sertor. Intolerabilis vis est perennitas, qua omnes in sequens tempus evertit et conficit vires, placideque adsistit iis, qui consilio eius opperiuntur opportunitatem: at intempestive urgentibus est inimicissimum. 2. Quod maiorem tranquillitatis publicae, quam suae dignitatis rationem habuerit, id summam eius laudem continet. In omni enim communi patriae periculo non modo sunt inutiles, verum etiam noxiae, et magnorum malorum causae, civium vel sociorum inter se contentiones de primatu.

II. Conradus Imperator celebres quasdam urbes Germaniae, Noribergam et Lubecam, Ulmam et Hartzburgum instauravit et exornavit, iisque gradum struxit ad eam Maiestatem, quam hodie praese serunt.


page 925, image: s0997

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum contra Henricum Superbum Imperii aemulum.

Quamquam Henricus Superbus Dux Bavariae et Saxoniae, consisus sua potentia, et pro iure affinitatis spem sibi fecerat accipiendi imperii, et cum statim voti compos non fieret, bello Conradum persequi coeperat; tamen et spe imperii decidit, et utroque Ducatu per proscriptionis atrocitatem privatus est, cum duce ira praeceps, ideo que periculosum affectati regni consilium iniisset. Atque cum ad insidias struendas praeceps proruisset, remedio praecipiti repressus est. Et Conradus victo Henrico, eiusque exercitu fugato, Saxoniam Alberto Urso, Marchioni Brandenburgensi: et Bavariam Leopoldo Austriaco fratri uterino concessit. Itaque Henricus paulo post, desperatis rebus omnibus, maerore animi confectus, A. C. 1139. diem suum obiit, relicto filio Henrico Leone. Antonin. Chron. Spangenb. Chron. Philippi

II. Bellum contra Guelsum, Henrici Superbi fratrem.

I. ORTUS.

I. GUELEI invidia et aemulatio. Defuncto suo aemulo, Conradus Imp. res Germaniae componere statuit: sed bellum incidit difficillimum pariter et gravissimum. Nam Henrici Superbi frater Guelfus, videns, patrueli suo, vel nepoti ex fratre, Henrico Leoni, tunc puero, ereptum esse paternum regnum, et in aliam familiam translatum, ingentes animo iras concepit.

II. Guelsi cum Rogerio confoederatio. Cum hanc rem bello dirimendam censeret Guelfus, in societatem belli vocavit Rogerium, tunc potentissimum Siciliae Regem et Ducem Capuanum, qui suppetias libenter in milite et pecunia misit Guelso, in sua intentus commoda, ne scilicet Conradus domestica seditione aliquando perfunctus, Italiam ad coronam accipiendam adiret, seque, Germanicis atque Italicis copiis iunctis, iterum ucteri Italiae Possessione deiceret.

II. PROGRESSUS.

I. Guelsi adversus Conradum expeditio. Cum itaque Guelsus suis ac externis auxiliis munitus esset, quanta vi potuit, arma adversus Convadum Impet. sumpsit.

II. Conradi victoria, et Guelsi suga. Cum per annos aliquot vario fortunae eventu in Suevia Bavariaque belligeratum esset, et ancipiti saepe Marte pug natum, accidit, ut bellum consisteret ad oppidum Winsberg, cui amoena vineta nomen dederunt, in quem locum Guelfus vires suas contulerat, vallo ac moenibus, si acie vinceretur, sese tutaturus. Fusus itaque fugatusque, et intra urbem compulsus est.

III. EGRESSUS.

I. GUELFI deditio. Cum in arce Winsberg Guelfus obsidionem aliquandiu pertulisset, tandem post multas difficilesque oppugnationes armis et fame expugnatus, coactus est et sese, et suos, victori quibuscumque conditionibus dedere. Ibi Imperator praecepit, ut Guelfus, ceterique Equestris ordinis viri victi in custodiam traderentur, oppidumque a militibus diriperetur.

II. Mulierum astutia, et CONRADI clementia. Cum autem metueretur, ne Imperator in Guelfum eiusque cives iure belli propter rebellionem graviter animadversurus esset, feminae eius oppidi, antequam portae aperirentur, periverunt, ut sibi liceret cum suis rebus, quas humeris gestare possent, discedere. Quod cum a clementi victore et optimo Principe facile impetrarent, et hostes aurum, gemmas, mundumque muliebrem eas claturas crederent, matronae illae, omni supellectile neglecta, militibusque praedae relicta, maritos suos humeris exceptos ex oppido, cunctis spectantibus, et industriam admirantibus, asportarunt. Quo pietatis spectaculo commotus est, et ingeniosa mulierum filostorgi/a| delectatus Conradus, quibus iratus erat, clementer omnibus noxam remisit, et convivio regali omnes excepit. Ducibus vero indignantibus et frementibus ob leges deditionis isto dolo vio latas respondit Imperator: Non detere verbum regium immutari, subindicans, malle se clementia, quam severitate delinquere.

III. Conradi humanit as erga Rogerium. Victor iam Conradus infesta iterum arma adversus Rogerium Siciliae Regem conferre potuisset; sed placabilitate mira, et ipsi ignovit, atque ex inimico amicum sibi fecit fidelissimum. Nam is in Asiam proficiscentem Conradum fideliter omnibus rebus iuvit et instruxit. Chronic. Philipp. Trith. Hirsgav. Ursp. et alii.

III. Bellum in Palaestinam susceptum.

Nutare iam et labi coeperant res Christianae in Asia, praesidiario milite destitutae, quas reliquiae adhuc utcumque sustentabant Armeniorum auxiliis, qui religionis societate nostris coniuncti, Turcis agros Christianorum infestantibus, atergo


page 926, image: s0998

assidue inhaerebant. Nec solos Turcos iam, sed et Saracenos Aegyptios nostri habebant hostes. His, ut subveniretur, priusquam penitus conciderent, Conradus Imp. susaus S. Bernhardi contracto exercitu ducentorum millium, in quo ad septugaginta milia fuere equitum cataphractorum, una cum Ludovico Rego Galliae A. C. 1147. postridie Ascensionis Domini, in Palaestinam profectus est: Sed infelici eventu; tum quod superstitione temporum magis quam Rei publ. utilitate expeditionem istam suscepit, tum quod de rebus omnibus sait recte sibi non providit. Venit Constantinopolin ad Manuelem Comnenum Imperatorem, cui suae uxoris sororem matrimonio collocarat die Septemb. Huic affini suo Conradus sanc multum tribuit, sed eius perfidia magnam cladem accepit. Sic enim Nicetas Graecus scriptor in vita eius lib. 1. affirmat: Nullum malum (inquit) non machinatus est Manuel, vel machinandi auctor fuit in eos, qui cum Conrado in Palaestinam profecti sunt: calcem farinae admisceri voluit, et ex improbo argento monetam cudi, quae vendituris aliquid Germanis daretur, et ubicumque potuit, cos picunia spoliavit, multos etiam ex insidiis interfecit. Forum rerum venalium ita praebuit, ut cives urbes clauderent, et de moenibus in corbibus pecuniam attraherent, darentque postea summa cum iniuria, vel nihil, vel quantum liberet. Inde Manuel prodidit Turcis omnia Conradi consilia, addidit Conrado Duces, qui ipsum in avia loca, et insidiis opportuna deducerent, et mense Novembri prope Iconium nostri ingentem cladem acceperunt, ita ut vix decima pars inde Constantinopolin reverterentur: et Turci ingenti praeda potiti sunt. Hanc autem perfidiam Manuelis ulturus Siciliae Rex Rogerius, bellum ei intulit, multum damni dedit, et pene imperio cum omni exuit.

A. C. 1148. Conradus Imp. et Ludovicus Rex Galliae, cum viderent se terra in Palaestinam venire non posse, classes compararunt, et Ludovicus ex sinu Attalico profectus cum suis, media quadragsima Antiochiam venit, Dominica Plamarum Hierosolymis fuit: eo venit etiam Conradus. Ibi cum Rege et Patriarcha de amplificando regno Hierosolymitano consilia agitarunt, et conclusum est, Damascum regno adiciendum. Ad eam obsidendam profecti sunt mense Maio, quo tempore advenerunt etiam Theodoricus Comes Flandtiae, et alii. Dum obsident Damascum, priusquam caperetur, disputatur, cui accedere deberet Damascus, si caperetur. Conradi, Ludovici, et aliorum, qui recens advenerant, sententia erat, cam dandam Theodorico Comiti Flandriae, cum Imper. et Rex in Europam sint reversuri. Sed veterani in Syria eam potius non capi volebant, quam capta carere. Qua discordia intellecta, obsessi veteranos pecunia corrumpunt; qui postea exercitum ab ea urbis parte, ubi capi poterat, abducunt ad aliam partem, ubi urbs firmissima erat, et obsidentes multum laedi poterant. Hoc videntes Imperator et Rex, et alii, obsidionem solvunt, et infectis rebus in Germaniam redeunt. Ludovicus Rex dum redit, in Graecorum naves incidit, a quibus capitur, et recta Constantinopolim ad Manuelem Imper. ducitur. Forte fortuna eo loci vagatur classis Rogerii Regis Siciliae, quae suburbia Constantinopolis depraedata fuerat: cuius Dux Gregorius Graecos invadit, et devictis Graecis Regem invenit, liberat, et secum in Siciliam abducit, unde Romam, et inde in regnum rediit. Nicet as. Tyrius lib. 16. cap. 18. lib. 17. cap. 1, 1, 3, 4, 5, 6, 7, 8. Crantz. lib. 6. cap. 14. Chron. Belg.

De hac expeditione Conradi in Palaestinam Micyllus rale epigramma composuit:

Pace domi facta, Solymas hic tendit in oras,
Ut sacra Barbarico solveret ora iugo.
Sed mox insidiae Thracum, gypsataque farra,
Ingentes animos comminuere Viri.

CAPUT III. DE EGRESSV.

COnradus Imp. cum domi novos exercitus collegisset, ad pacandam Italiam domesticis insidiis liberarum civitatum turbatam, quae inter se armis de libertate decernebant, morte praereptus expeditionem non absolvit. Nam repentino morbo oppressus, non sine veneni suspicione, per medicos Italos praebiti, quos accersiverat auctore Rogerio Siciliae rege, qui sibi a Conrado metuebat, A. Christi 1152. decimo quinto Kalend. Martii, Bambergae diem suum obiit, anno Imperii 14, cum paulo ante fratris filio Friderico insignia Imperii tradidisset, et filium parvulum ei commendasset. Intestina eius in basilica Bambergensi condita sunt prope Henricum Sanctum. Cadaver Laureacum (quod Eboracum aliqui nominant) delatum est. Chron. Spangenb. Chron. Philip. Sigon.

Viri celebres.

I. HONORIUS Augustodiensis presbyter usque ad annum Christi 1138. perduxit Chronicon suum.

II. HUGO de S. Victore Canonicus Parisiensis, cuius scripta exstant, anno Christi 1140. mortuus est.


page 927, image: s0999

III. Eodem anno OTHO Episcopus Bambergensis, Comes de Andechs/Ecclesiarum Pomeranicarum oi)kisth\r, atque parens, Bambergae obiit septuagenarius, 3. Septembri. Truh. et Append. Sig. Marian. etc.

IV. OTHO Frisingensis Episcopus (cuius supra etiam mentionem secimus) Chronicon suum terminat A. C. 1146. Scripsit quoque librum de rebus gestis Frideriti I. Imp.

VI Anno Christi 1148. RICHARDUS de S. Victore, monachus Parisiensis, qui scriptis nomen suum nobilitavit, mortuus est. Chronicon Norib. maius.

VI. GRATIANUS Monachus, post Ivonem Carnutensem, DECRETORUMOPUS, ex veterum statutis, sanctionibus et scriptis composuit; quo Iuris Canonici studiosi hodie ut untur. Hoc opus EUGENIUS Pontifex approbavit, et in Academia publice proponi mandavit. Martin. Polon. Trith.

Res memorabiles.

I. Temporibus ferme Conradi Imp. nata sunt factiosa et feralia nomina GUELFORUM et GIBELLINORUM: de quibis consule integras aliorum historias, etc.

II. Sub FULCONE Rege Hicrosolymorum (qui A. C. 1142. mortuus est, eique suc cessit filius Balduinus) Initium sumpsisse dicitur ORDO HOSPITALIS S. IOHANNIS Baptistae in Ierusalem, sive Teutonicorum Militum D. Iohannis: ad eius Ordinis societatem multi praestantes viri, tum etiam Magister Ordinis in Sonnenberg/ et Commendator in Lagan pertinent.

XXII IMPER. GERM. FRIDERICUSI. Cognom. BARBAROSSA.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

FRIDERICUS fuit Conradi III. Imp. ex fratre nepos.

PATER fuit FRIDERICUS, cognomento Cocles, Dux Sueviae.

MATER dicta fuit IUDITHA, filia Henrici Nigir, Ducis Bavariae. Ex hisceparentibus natus est A. C. 1121. D. Iohannes Adelphus. Crusius part. 2. fol. 328. Otto Frising.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus suit FRIDERICUS cius nominis primus.

II. COGNOMENTO BARBAROSSA, sive OENOBARBUS, a ruffa barba per contumeliam ab Italis sic dictus.

USUS.

In communi adagio dicitur: Rot bart/ nie gut ward. Sed hoc in Fridericum Barbarossam non quadrat. Ipse namque bonae indolis et optimus Princeps fuit, in quo magnitudo animi atque consilii, fides, constantia, moderatio, pietas adeo excelluerunt, ut nulla ei virt us magno viro et optimo Principe digna defuisse videatur. Id quod testatur Abbas Urspergensis; cum ita scribit: Fridericus (inquit) fuit Princeps armis strenuus, acer animo, exercitatus in bellis, in negot iis peragendis vitilis, affabilis, mansuetus, superbis resistens, memoria excellentissimus, etc.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. NATURA, EDUCATIO, et ACTA IUVENTUTIS.

QUamquam interdum et heroum filii noxae et catharmata esse solent, neque hereditaria semper est virtus: tamen plerumque fit, ut fortes creentur fortibus et bonis, ac in natos transeat patrum cum semine vitus. Ita ergo et Friderico heroici impetus a maioribus ingenerati sunt, quibus ad res maximas gerendas divinitus exstimulabatur, quod in progressu aetatis apparuit. Multum enim valuerunt in eius animo exempla domestica. Verissime enim dictum est a Virgilio:

Tepater Aeneas et avunculus excitet Hecot.

Ceterum quantumlibet sit excellens naturae vis et bonitas, tamen nisi cultura et institutio atque educatio bona accesserit, non aliter quam arbores aut vites non putatae, aut segetes incultae, etiam naturae semina silvescunt atque efferantur: ut, quemadmodum in agris per segnitiem colonorum pro frugibus laetis.

Infelix loium et steriles dominantur avenae:
et Neglectis urenda filix innascitur agris:

sic etiam in ingeniis pro virtute vitium et improbitas enascatur, quae semina bonae indolis quasi in herbis enecent et exstinguant. Contra bonae ac laudabilis educationis et assuefactionis ea vis est: ut vaturae defectum saepe suppleat, et vitia corrigat, ex


page 928, image: s1000

bona meliorem, ex mala bonam, aut certe minus malam faciat. Sic igitur et Fridericus, cum bene natus esset, bene quoque educatus fuit, et ut tam splendida familia dignum erat, regiis artibus ab incunte statim pueritia institutus atque imbutus. Neque solum militari disciplina instructus est, sed et literarum colorem duxit, maximeque latinae linguae sibi peritiam comparavit. Et cum historia vere regia possessio sit, in huius studium cum primis incubuit in sua adolescentia Frideticus, ut hic velut in speculum intuens in aliorum consilia, facta, eventa, quod honestum et laudabile, ac sectatoribus felix et salutare fuisse comperisset, imitaretur, fugeret autem quod factu foedum, turpe ac flagitiosum, suisque patratoribus exitio fuisse animadvertisset.

Perinde enim ut olim Romae nobiles adolescentes iurisprudentiam potius ex consuetudine seniorum, in quorum se familiaritatem contulissent, quam ex libris scholisve discere solebant; Ita Fridericus bene imperandi facultatem ex vivo quodam et domestico exemplo, quod in patruo suo Conrdo cernebat, sibi comparavit. Hic enim cum maiore natu filio orbatus, alterum vero puerum haberet, Fridericum prope filii loco dilexit, secumque habuit, et omnium consiliorum, omnium suarum actionum, omnium sermonum et arcanorum, conscium atque participem eum fecit. In huius contubernio, quid non facili negotio disceret Fridericus?

II. ACTA OECONOMICA.

Uxores habuit duas. PRIMA dicta fuit ADELHEIDA, sive Adelheidis, filia Diepoldi Marchionis Bavariti in Hochburg/seu Voburg/ quam dimisit ob sangunitatem nimis propinquam, de sententia Concilii Constantiensis.

ALTERA fuit BEATRIX, filia Reginali Comitis Vesontionis in Burgundia. Ex hac nati ei filii quinque. 1. HENRICUS in Imperio successor. 2. FRIDERICUS, Dux Sueviae. 3. OTTO, Comes Burgundiae, haeres maternae dotis. 4. CONRADUS, Dux Franciae, et post fratris Friderici mortem, etiam Dux Sueviae. 5. PHILIPPUS, Dux Herrurize et Thusciae, qui post Henricum VI fratrem imperavit. Ex eadem natae ei quoque filiae duae: I. SOPHIA, (quam Ludgardin alii vocant, alii Iuttam) coniux Conradi Marchionis Misniae, II. BEATRII, quae facta est Abbatissa Quedlinburgi. Chron. Hedionis. Chronic, Philippi. H. Mutius lib. 10. fol. 168. D. Iohan. Adolph.

III. ACTA POLLTICA.

I. Imperii occupatio.

I. CONRADUS III Imper. cum decumberet, cum Principibus praesentibus deliberavit de futuro successore, et praeterito filio suo Friderico, suasit, ut fratris sui filium Fridericum Barbarossam eligerent. Proceres igitur Germaniae Fridericum, (quia et bonis literis ac militiae laboribus esset instructus, tum domi bonae indolis, tum foris in expeditione sacra fortitudinis bellicae praeclarum specimen edidisset, omnium que favorem sibi conciliasset) concordibus animis, ut aetate, sic virtute ad famam hominum efflorescentem, Francofurti Imperatorem elegerunt Non. Martii, A. C. 1152. Et mox Aquas deductum Dominica Laetaroper Arnoldum Archiepiscopum Coloniensem consecrarunt. Huius autem tam unanimis in hanc personam suffragii ratio haec fuit. Duae in Romano orbe apud Galliae vel Germaniae fines, famosae et im Imperio potentissimae familiae hactenus fuere, una Henricorum de Gueibelinga, alia Guelforum de Altdorfio: altera Imperatores, altera magnos Duces produceresolita. Istae, ut inter viros magnos gloriaeque avidos assolet fieri, frequenter sese invicem aemulantes, Rei publ. quietem multoties perturbarant. Auctores sunt qui affirmant, gentes illas Gibellinorum et Guelphorum semper odiis capitalibus inter se dissensisse, etiam ante Imperatorum et Pontificum dissensiones, illis Imperatori adhaer entibus, his adversantibus, et utrasque tandem velut colonias Suevorum temporibus in Italiam traductas esse, ibidemque veterum discordiarum semina sparsisse et aluisse, iis, qui Gibellinorum nomen profiterentur, Imperatorias, Guelphis Pontificias partes bello paceque acriter tuentibus. Nutu vero DEI, ut creditur; paci populi sui in posterum providentis, sub Henrico U factum est, ut Fridericus Dux, pater huius, qui de altera, hoc est, de Regum familia descenderat; de altera, Henrici scilicet Noricorum Ducia, filiam in uxorem acceperat, eaque Fridericum, qui inpraesentiarum regnat, generaret. Ex Gibellina itaque stirpe paternam, ex Guelphorum vero maternam originem Fridericus duxit. Principes ergo non solum industriam ac virtutem, iam saepe dicti iuvenis, sed etiam hoc, quod utriusque sanguninis consors, tamquam angularis lapis, dissidum eorum diuturnam (quod inter cos ad annos 400 fuit) componere posset, considerantes, caput Regni eum constituere adiudicaverunt: plurimum Rei publicae profuturum praecogitantes, si tam gravis et diutina inter maximos


page 929, image: s1001

imperii viros, ob privatum emolumentum simultas, hac demum occasione, DEO cooperante, sopiretur.

II. A. C. 1155. Fridericus in staliam iter suscepit, ut Romae de more coronatetur. Itaque in Urbevetum, ubi tunc Pontifex Hadrianus IV propter civiles civium discordias sedem aulae collocarat, profectus, Bambergensi Episcopo perorante, Pontificem salutavit, seque ipsi commendavit ut corona Imperatoria coronaretur. Observantiae causa Fridericus Pontifici ex equo descendenti stapedem tenebat sinistrum, non dextrum. Id in suam contumeliam factum interpretans Pontifex, dixit: In minime commissa negligentia facit argumentum de maximis. Rex stomachantisimilis, risum solvit, dicens: Parum operae dedi strepis apprchendendis; tu primus es, pater, cui tali officio deservimus. Atque si officii hoc genus ex beneplacito est, quis causabit negligentiam in spontaneo; si ex debito, parum interesse putamus, quo latere accessit, qui venerabundus accessit. Convenit tamen eatenus inter Caesarem et Pontificem, ut una ambo cum aliqua exercitus parte urbem ingrederentur. Inde 6 Calend. Iunii, more sollenni, Fridericus coronam Imperii aurem a Pontifice Hadriano accepit, non ut haec dignitas, merces rei praeclare gestae, sed sig num permansurae ad multum tempus rei esset. Otto Frising. lib. 2. cap. 4. de gest. Friderici. Chronicon Spangenb. D. Iohan. Adelphus. Crantz. lib. 6. cap. 16.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Supra in Appellatione in genere virtutes Friderici depraedicavimus; hic vero in specie quasdam recensebimus, quae sunt sequentes.

I. FRIDERICI de Republ. cura. Fridericus cum accepisset Imperium, ut fuit patriae amantissimus, nihil prius habuit, quam ut domi pacem sine publico motu, et consilio potius quam armis constitueret. Pace enim et quiete opus esse intelligebat concussae Germaniae ad sananda et solidanda vulnera, quae priora bella Henricorum inflixerant, recentia successorum refricarant. Nec odia cessatura esse prospiciebat, nisi controversiis moderata quadam damnorum exaequatione diremptis, et sancita a)mnhstia| perficeretur, ut Principum animi vera inter se mutuaque benevolentia colalescerent. Imo Fridericum magnam Rei publ. curam gessisse, apparet ex oratione quam de suo officio fecit, cum ita exorditur: Cumque Imperialis Maiestatis officium esse hoc non ignoramus, ut studio vigilantiae, ac poenarum metu improbi et inquieti coerceantur: boni subleventur, atque in pacis tranquillitate foveantur, etc. Radevic.

II. PRUDENTIA. Fridericum singulari prudentia praeditum fuisse apparet: I. Ex dictis. 2. Ex Factis.

I. Ex dictis.

Ex multis unicum adferam; nempe Symbolum eius, unde prudentia eius effulget, quod tale est: QUI NESCIT DISSI MULARE, NESCIT IMPERARE.

Quo significare voluit, non licere cui quam omnia pro suo iure agere, sed multa in omni vita dissimulari oportere; maxime autem in imperio, in quo oportet aliquando secundum Thucydidem, kairw| douleu/ein tou\s2 dokou=ntas2 a)/rxein: ut verum sit, quod Fridericus Imperator dixit: Qui nescit dissimulare, nescit imperare. Fit enim, ut multa plerum que Princeps aut simulare invitus, aut dissimulare cum dolore cogatur, ne aut videat ea, quae videt, aut ne audiat ea, quae audit; sed in multis volens nolens conniveat, nisifrustra niti, et nullo suo cum fructu, aliorum odium quaerere malit; quod extremae dementiae esse scribit Salustius. Sed hoc tamen minime ita intelligendum, quasi non liceat Principi tueri candorem, atque veritatem simplicem, et ab omni mendacio, iniuria, fallacia abhorrentem; (nam quod verum, simplex, sincerumque est, id naturae hominis et Imperio est aptissimum) sed potius, ne, si multa sibi quandoque adversari intelligat in Imperio, per vim is multa agat aut faciat: quorum ipsum fortassis postea vel pudeat, vel paeniteat. Nihil enim violentum diuturnum; teste Demosthene: et regere vi patriam, importunum est, secundum Salustium: neque ulla vis Imperii tanta est, quae, premente metu, possit esse diuturna; auctore Tullio. Quo autem quis potentior, eo aequior debet esse erga alios. Nam et in regno administrando iustitia, et potestas eget aequitate quadam, et patientia, quae tanto premi debet interius (ut Gregorius vult) quanto eminet exterius. Et secundum Isiodorum, plerumque Princeps iustus malorum errores dissimulare novit: non quod iniquitati eorum consentiat, sed quod aptum correctionis tempus exspectet, quando eorum vitia emendare, vel punire valeat. Quod enim diffettur, non aufertur. Moderatione itaque animi vel maxime opus est Imperio, ut Princeps aut Rex prius, quam aliis imperet, sibi imperare discat, h. e. animum regere, et iracundiam cohibere, et cupiditatem moderari. Neque enim recte dominatur aliis, qui ipse servit affectibus; neque regere


page 930, image: s1002

alios potest, nisi quem ratio rexerit. Non omnis igitur simulatio, aut dissimulatio, mala et vitiosa: fed est quaedam bona et honesta, eaque cum in reliqua vita omni, tum vero maxime in imperio utilis et necessaria. Cum hoc Friderici Imper. Symbolo convenit etiam dctum Sigismundi Imper. qui dixisse memoratur, Ignarum esse regnandi, qui nesciret dissimulare. Innuit autem praecipum Principum virtutem esse clementiam, qua docet, ea interdum esse dissimulanda, quae non magni sunt momenti, commodi maioris gratia. Aen. Sylv. l. 1. Comment. in res gestas Alphonsi.

II. Ex factis.

2. Apparct prudentia singularis Friderici ex FACTIS. Nam,

I. Contendebant inter se de Bavariae principatu vitricus Henricus Austriacus, et privignus Henricus Leo Saxo; hoc queritante, in iuste sibi Bavariam ereptam esse. Hanclitem, ne in bellum exiret, ita diremit, ut Austriaco, apud quem plus valebat, persuaserit de suo ut iure concedere potius, ac regredi, quam progredi vellet, pacis publicae causa. Et ut iacturam hanc facilius ferret, transtulit familiam Austriacam in Ordinem superiorem, decreto ei tributoque ititulo Ducis, et amplificavit fines ditionis parte Bavariae ad Austriam adiecta. Welphum, ut quiesceret imposterum, Thuscia et Spoletano agro Sardiniaeque Principatu donavit. Conradum ex alia matre fratrem Palatinum Rheni constituit. In hac pacificatione nec prudentiam ei defuisse in conciliandis Principum animis, nec gravitatem, nec successum, qui confertur divinitus, declaravit eventus. Sustulit enim maximorum bellorum causas et occasiones, Germaniaeque tranquillitatem peperit. Chronic. Philip. Chronicon Spangenb. Ursp Castr. lib. 1. fol. 90.

II. Composuit et controversias Fridericus inter Svenonem, Canutum et Woldemarum Reges Danicos, Mersburgum evocatos A. C. 1152, qui de regno inter se dimicarant aliquot annos magno cum detrimento vicinarum terrarum, quae erat Imperii. Ibidem.

Magnum profecto hoc decus est et prudentiae proprium, conciliate sibi animos hominum, et ad usus suos non solum adiungere posse, sed etiam decore suae potentiae et auctoritatis aliis gratificari. Cicero l. 2. de Officiis.

III. AUCTORITAS. Quoniam dignitatis non magna est aestimatio, nisi auctoritatem quis habeat, seu quandam eminentiam, qua ceteris praevaleat, et velut in admiratione sit, Fridericus ius Maiestatis Imperatoriae: qua licebat ratione, tueri conatus est. Nam 1. Non attento facto praedecessorum suorum Henrici U et Lotharii Saxonis, ius investiturae seu collationis beneficiorum Ecclesiasticorum sibi pro antiqua consuetudine usurpare coepit, et Archiepiscopum Magdeburgensem Wichmannum investivit, ipsique regalia tradidit. Et scitum est dictum Friderici; qui conquerentibus Pontificiis, quod formulam a Lothario praescript am sequi nollet, respondit, se veterem in co consuetudinem retulisse, Episcopos autem regalia dimittere, et quae Caesaris sunt, Caesari tribuere debere.

2. Cum occulta quaedam semina offensionis iacta essent in eo, quod Fridericus de iure Imperii cedere nollet; quo se adversus violentiam Pontificum rectius muniret, non solum Ordinem Electorum (ab Ottone III, ut vulgo putatur, institutum) confirmavit, sed iisdem ampliores etiam dignitates assignavit.

3. Tradunt scriptores, magno consensu Ducem Bohemiae Ladislaum ob egregiam in bello navatam operam apud hunc Fridericum regiam dignitatem promeruisse, cum quidem etiam antea Vratissaus Rex Bohemiae appellatus fuisset ab Henrico IV, sed eius successores regio titulo abstinuerant, Ducis appellatione contenti.

4. Franciae Orientalis Ducatum, cum iure gladii tribuit Fridericus Episcopo Herbi polensi, omnibusque eius successoribus, quae iura hodieque eius urbis Episcopus retinet. Eber. Et consentaneum est, voluisse Fridericum illorum Principum, quos recentibus beneficiis sibi suisque devinxerat, augere dignitatem ac potentiam, qua muniti essent contra ty rannicas et seditiosas Pontificum machin ationes, ne possent illi, ut coeperant, quando vellent, aut rescindere decreta, aut institutas de electione deliberationes turbare.

IV. IUSTITIA. Fridericus Imper. iustitiam severe ad ministravit. Nam,

1. Ius feudale prius dispersum ac vagum primus scripto complecti et ordinare instituit. De iurefisci, sive quae sunt regalia: de pace tenenda et eius violatroibus, sive de Treuga et pace, in qua etiam furum supplicium hodie usitatissimum confirmatur, ut laqueo suspendantur. Eiusdem est una et altera constitutio de iure protimh/sews2. Eiusdem est et Friderici nobilissima illa constitutio de pace Constantiae, quae vinculum ac nervus, imo et murus aheneus Imperii non male appellari potest. Vocatur vulgo ab historicis Breviarium pacis, Friedbrief und Land-brief. Eiusdem Imper. est illa nobilis Authentica, Sacramenta puberum, c. Si ad versus venditionem; qua iusiurandum a pubere ultro praestitum, de contractibus rerum suarum


page 931, image: s1003

non retractandis inviolabiliter custodiri: metu vero et vi extortum ipso iure nullum esse iubetur.

2. Laudabile fuit et hoc Friderici institutum, quod pro more maiorum Roncaliis aliquot diebus continuo iuri dicendo operam dedit, divitum iuxta pauperumque querelas audiens. Haec enim virtus Principis recte numinis divini afflatus, pro iure et aequitate digladians, appellatur a Plutarcho in vita Catonis Maioris. Et idcirco Reges apud Homerum et apud Iudaeos aliosque populos sunt IUDICES nominati. Siquidem imperium nihil afrud est, quam cura alienae salutis; uti Amm. Marcell. lib. 9. pulchre ait. Et laudatur Augustus, quod tam assidue ius dixit, ut etiam aeger in lectica Iudicem egerit. Suotonius in eius vita.

3. Praeterea Fridericus omnes controversias ex auctoritate seniorum quatuor Iurisperitorum, qui in Gymnasio Bononiensi ius profitebantur. Bulgari, Martini, Iacobi et Hugonis, iudicare coepit. Atque ut ius ex aequo et bono ubique in tota Italia administratetur, iudices constituit, non ex ipsa Dioecesi, ne gratia aut odio corrumperetur iudicium, sed aut ex conventu, aut qui ex aliis civitatibus essent nati, textus in lib. 3. ff. de officiis adsess. eisque summum de omnibus rebus statuendi arbitrium dedit.

4. His rebus rite compositis, Fridericus, ut certa auctoritate et cuncta constituisse, et Imperium accepisse videretur, de iure regni Italiae cognoscendo, quatenus ad se spectaret, Iureconsultis negotium dedit, et prudenter sane rem controverfam sacerdotibus Iuris, ut aequum ab inique discernerent, commisit. Peritis enim in sua atte credendum est, qui pro sua fide atque industria neque fallunt, neque falluntur. l. 2. C. de ponder. lib. 10.

Ab his iudicatum est, Italiam Imperatori, iure a Carolo Magno tradito, regalia item universa deberi. Fuerunt autem regalia, Ducatus Marchiae, Comitatus, consulatus, monetae, telonia, fodium, portus, pedatica, molendinae, piscariae, omnis utilitas ex decursu fluminum proficiscens. etc. t. t. quae sint regalia, in usibus feudorum. Inter quae etiam armaricae referuntur, h. e. fabricae et publica armamentaria, quae sibi semper Principes vindicarunt. Novell. 85. Haec omnia Principes ac civitates Italiae dimiserunt Friderico, et iure beneficii rursus quaedam ab eo acceperunt. Prudens certe institutum Friderici Agnoscimus, quod integrum ius maiestatis conservavit, omnesque reditus coacervare voluit: factumque est exinde, ut ad 20000 ralenta in fiscum annuo vectigali fuerint redacta. Sigon. lib. 12. de regn. Ital.

5. Fridericus Imp. Principibus serio mandavit, ut secundum pacta filiis Uladislai patrimonium redderent. Anno igitur Christi 1163 SILESIA accepit primos suos Principes, cum post bellum Barbarossae divideretur inter tres filios Uladislai. BOLESLAUS procerus, primus PRINCEPS SILESIAE, vir bellicosus et iustus, adeptus est Silesiae ditionem mediam, quae est velut umbilicus SILESIAE, nempe VRATISLAVIAM et LIGNICIUM: MIESLAUS factus est, dominus Silesiae superioris: CONRADO adolescenti valetudinario data est Silesia inferior, h. e. GLOGOVIA, CROSNA, et SAGANUM: ita tunc quasi est constitutus dUCATUS GLOGOVIENSIS. Ab. hac igitur Regia Polonorum stirpe descendunt illustriss. PRINCIPES SILESIAE, hodie superstites: et Silesia prius afflicta, perpetuisque vastationibus bellicis exhausta, hoc tempore respirare et coli coepit. Chronic. Polon.

6. Fridericus Imper. cum A. C. 1155 expeditionem in Italiam suscepisset, illo absente dissidiis privatis, inter Arnoldum Moguntinum (quem Imper. Vicarium Imperii constituerat) et Hermannum Palatinum coortis, Germania ad Rhenum turbata est. Quod ubi cognovit Imp, ex Italia reversus hanc rem mali exempli vindicandam censuit, et Moguntino quidem properter aetarem et ordinem, et quod auctor rixae et tumultus non fuisset, pepercit. Sed Hermannum Palatinum coegit vivum canem posterioribus pedibus ad humeros alligatum Spirae Nemetum in spectaculis publicis circumferre. Otto Frising. Peucer. 4. Chronic. Tali enim censuca notabantur, qui ex summis Ordinibus petulanter pacem publicam turbassent. Bono quippe iustitiae proxima esse debet severitas. Pub. Mim. et quicquid prodesse potest severitate, numquam nocuit exitio. Quinimo magna exempla, quo sunt conspectiora, eo ceteros a maleficio deterrent et abstinent vehementius. Quintil. declam. 7.

Hac de re, quod nempe olim insig nis infamiae indicium fuerit, si canem, vel circa castra, vel ad locum certum rebellis, vel aliorum criminum reus, in humeris portare coactus esset, talis exstat descriptio apud Guntherum lib. 5.

Quippe vetus mos est, ut si quis Rege remoto,
Sanguine, vel flamma, vel seditionis apertae
Turbine, seu crebris regnum vexare rapinis
Audeat: ante gravem quam fuso sanguine poenam
Excipiat, si liber erit, de more vetusto,
Impositum scapulis ad contigui comit atus
Cogatur per rura Canem confinia ferre.
Sin alius, Sellam. Cuius dispendia poenae
Ille Palatinae custos celeberrimus aulae


page 932, image: s1004

Non potuit vitare Comes, cunctisque videndus
Portavit scapulis passus plus mille latrantem.
Hanc quoque tunc alii simili pro crimine poenam
Sustinuere decem Comites, totidemque coacti
Foeda tulere canes generoso pondera collo, etc.

NOTA.

Quidam Critici statuunt felem, h. e. catum, pro Sella legendum esse. Nonnulli vero per Sellam, sellularios et sedentarios tamquam ignavos et viles homines notatos fuisse existimant. Sellam enim fuisse ignaviae symbolum, ut canis contumaciae et impudentiae.

V. CLEMENTIA. Memorabilis est ad omnem posteritatem clementia Friderici, quam Mediolanensibus toties rebellibus et periuris exhibuit. Cum enim supplices essent facti Mediolanenses, cum dixisse accepimus; Selaetari, quod tam claram civitatem DEUS admonuisset, ut aliquando clementiam, quam vim suam experiri mallet; et licet asperius in se consulendi causam Mediolanenses dedissent, se tamen co animo esse, ut volentibus quam coactis mallet imperare. Sigon. lib. 12. de regen. Ital.

VI. BENEFICENTIA. Firdericus Imp. benesius et liberalis erat, et beneficia non differebat, ne coacta vide rentur. Beneficia namque coacta gratiam amittunt. Dio lib. 64. de Galba refert: Quem cum Praetoriani Neronis urgerent, ut se in eodem militiae gradu retineret, Galba autem adsensum suspenderet, tumultuantibus Praetorinis ob id, exercitu contra eos misso, septem milibus caesis in reliquos decimatione saeviit. quo loco Historicus: Galba videlicet, licet aetate et morbo confectus esset, tamen mente vigebat et consilio, putabatque indignum esse, Imperatorem coactum aliquid facere: quod pluribus exemplis docuit. Cum enim iidem postea pecuniam peterent Praetoriani, negavit pure, cum his verbis: Legere soleo militem, non emere. Cumque populus vehementer postularet, non concessit: quos fortasse, si ab eo postulatum non fuisset, intetsici iussisset. Fridericus Barbarossa Imper. apud Gunth. lib. 6. plane cum Galba sensit, cum ita inquit:

Ergo pudet, populo quasi debita cogar avaro
Solvere, cui magni solvunt indebita reges.

II. ACTA SAGATA.

Matthias Castrutius lib. 2. de Principibus German. fol. 134. hunc Fridericum nominat Principem bellicosissimum omnium bellicosorum Principum. Quod etiam ex rebus eius praeclare gestis patet. Nam sex expeditiones in Italiam suscepti, (quarum praecipuas enarrabimus) et semper victor domum reversus est: Ita ut a quibusdam malleus Italiae dictus, qui seditiosos percussit atque contrivit, eosque in officio manere coegit: idcirco Itali eum vocarunt Imper. bellicosum, non pacis studiosum; Germanice Krieg-reich / nicht Frid=reich Quod autem semper ab hostibus victoriam reportaverit Fridericus, pierati eius adscribendum est. Nam primo omnium in DEO spem suam ponens, adscitis religiosis et sanctitate probatis viris, tamquam divinum oraculum eos consultabat, ut iturus ad bellum spiritualibus armis ante muniret animem, et corpus ante caelestibus disciplinis praestrueret, quam ad pugnam iturum militem militaribus instrueret praeceptis. Readevic. lib. 4. cap. 14.

I. Bellum Italicum.

Expeditio prima.

I. A. C. 1154 FRIDERICUS, compositis rebus domesticis et Germanicis, iter in Italiam suscepit, tum ut, sedatis motibus intestinis, quos civitates quaedam cupiditate Imperii concitarant, imperii coronam pro more acciperet: tum ut Rogerio Apuliam et Calabriam extorqueret. Itaque Comitiis Constantiae habitis, copias collegit maximas. Venerunt autem eo Laudenses ex Italia, ac foedo et miserabili habitu assumpto, cruces supplicantium more gestantes, ad tribunal Imperatoris adstiterunt, suae patriae ealamitatem exponentes, quas illa sub impotenti et superbo Mediolane nsium imperio per annos amplius 40 perferret. Fridericus, auditis eorum querelis, bonum eos iussit habere animum, seque propediem maturum auxilium ipsis allaturum promisit. Sed Mediolanenses, quamvis literas montiorias a Friderico accepissent, ut Laudenses pristinae libertati restituerent: tamen pro concepta ex secundis rebus superbia, non solum mandata regia despexerunt; sed etiam legatis Imperatoriis manus intulerunt. Quo facto Mediolanenses ulciscendos ratus Fridericus, cum iam Italiam cum exercitu ingressus fuerat, equitatum ad urbem ad movit: ad cuius conspectum iuventus Medio lanensium urbe armata exiit, proeliumque commisit, verum in fugam acta, ac magna ex parte deleta, in urbem se recepit. Fridericus inde Mediolanensium superbiam satis, ut in praesens, castigatam arbitratus, reliquas Lombardiae partes perlustrare perrexit. Derthonenses exinde, quoniam a partibus Mediolanensium stabant, arctissima obsidione pressit: qui ingentibus malis pressi, atque ad summam inopiam cibariorum adducit, ibid. Aprilis, A. C. 1155, se dediderunt. Imperator solis hominibus salute data et concessa, urbem


page 933, image: s1005

direptioni militum exposuit, eamque solo aequavit. Haec agentem Papienses adierunt, eumque ad urbem suam Derthonensi triumpho cohonestandam rogarunt: aequum enim esse, ut et Rex tam nobili parta victoria meritum triumphum ageret, et urbs, ipsius quondam regni sedes, hunc a Rege suo honorem acciperet. Fecit haud gravate Fridericus, ut, quorum causa bellum susceperat, apud eos gratulationem victoriae celebraret. Inde faustis acclamationibus ab omnibus REX ac DOMINUS salutatus, atque in aedem S. Michaelis, ad quam olim regia fuerat Longobardorum, deductus, coronam ferream capite, manu sceptrum, honoris causa gestavit, gratiasque DEO detanta victoria egit.

Hisce peractis, Imperator Romam versus iter instituit, ut ibi a Pontifice coronam Imperii auream moresollenni acciperet. Cum autem transcenso Apennino Romam appulisset, ei occurrit Senatus Romani LEGATUS: de Senatus erga Imperatorem voluntate et benevolentia summa referens: Si more solito ipse ingrederetur, nempe in curru aureo, purpuratus: hostibus, quoscumque haberet, domitis, currumque praecedent ibus: et denique, si iniustum a se clericorum dominatum depelleret, ac Senatui quinquies mile argenti libras daret: Quod nisi praestiterit, nullum ei in urbem patere ing ressum. Sed cum pro temporehaec postulatio plena intestinae dissensionis esset, ei Fridericus locum non dedit, sed respondit: Grata quidem est vestra promissio, sed cara nimis licitatio. Romanis autem forte magis consultum foret, amicitiae potius nostrae, quam armorum experimentum capete. Pontisice igitur ad se evocato, coronationem ab eo petiit. Papa expostulavit cum Imperatore, quod ipsum excipiendo in castris, forte sinistra strepam Pontificis tenuisset, cum debuisset dextram admovere. Postulavit et alia Pontifex ab Imperatore, quae tum praestari non potuerunt. Convenit tamen eatenus inter eos, ut una ambo, cum aliqua parte exercitus, noctu, honesto dolo urbem ingressi sint. Pontifex Fridericum in aede S. Petri coronavit 6 Kalend. Iulii: circumquaque Caesarianis militibus templum cingentibus.

Consecratione peracta, Imperator mox urbe excessit, prandium in pratis Neronianis sumpsit. Romani ubi audiverunt, Fridericum sine auctoritate ac praesentia sua a Pontifice coronatum, prope in furorem adducti, magno impetu Tyberim traiecerunt, atque ad aedem S. Petri progressi, paucos statores, qui ibi remanserant, interfecerunt; et Cardinales aliquot spoliarunt. Urbano tumultu in castris audito, Fridericus Pontificem et Cardinales a Romanis oppressos suspicans, militem, qui corpora curare, atque ex aestu se recreare parabat, subito armari iussit, eoque adversus Romanos adducto, proelium duplex inivit, unum prope arcem cum Romanis, alterum iuxta piscinam cum Transtiberinis. Ubi per aliquot horas incerto eventu pugnatum est. Romani cum vim Germanorum sustinere non possent, terga verterunt: proelium a decima diei hora coeptum nox ipsa diremit: caesi, aut in Tiberim mersi, ex Romanis prope 1000. capti ferme 200. vulnerati innumeri, relqievi fusi et fugati in urbem se receperunt. Fridericus victor cum suis in castra rediit, ac quieti cum exercitu se tradidit. Deinde iter suum versus Germaniam instituit. In reditu multos in sidos et rebelles Italos domuit. Spoletum totum evertit, tantum pueris et feminis parens. Moris erat veteris, ut Imperatori in Italiam traicienti, aut ex Italia abeunti, Veronenses pontem in Athesi, quo commodius ac facilius traduceret exercitum, compararent. Tanto vero tum odio adversus Fridericum ardebant, quem de iure suo nihil concessurum esse cernebant, ut non solum fraudem in ponte construendo commiserint, quo ipsum una cum exercitu perderent; sed ubi dolus non successit, insidias eidem nonnulli in faucibus Alpium coacta militum manu pararint. Quibus ille evitatis, ac eorum exercitu caeso et fugato, Ducibusque captis, (quorum undecim suspendi iussit,) incolumis in Germaniam evasit. Chron. Ursp. Spangenb. Otto Frising. lib. 2. cap. 21, 22, 23. Helmoldus. Crant zius.

Expeditio II, in Italiam suscepta ob Mediolanensium rebellionem.

A. C. 1158, Fridericus Imper. secundam expeditionem in Italiam suscepit ob Mediolanensium rebellionem, qui Papiam et Novariam diripuerant, Derthonam vero antea ab eo destructam repararant, et Italiam armis compleverant. Hos igitur ita adortus est, ut obsessos dedere se cogneret, et supplices factos in fidem reciperet. Sed haec pax nec septem mensibus duravit, cum Mediolanenses, cupiditate imperii in tota Lombardia occupandi, multa insolenter facerent, proxima oppida alia iniuste premerent; alia ad servitutem adigerent, nec mandatis Imperatoris obtemperarent. Fridericus igitur recte existimas dignitatem imperii impunitis rebellibus salvam esse non posse, internecino bello eos persequi constituit. Quamquam vero diutius Mediolanenses obsidionem, quam spes erat, ferebant; tamen cum necessitas famis ingravesceret, et contra naturam pugnare non possent, recte a Guidone Comite Blandrati admoniti sunt, ut


page 934, image: s1006

tempori cederent, ac potentiori et armis praepollenti obedirent, spe proposita, quod servitutis ignominiam imperantis dignitas consolatura esset, et facile eos clementiam impetraturos, si non ad extremum arma retinerent. Missis ergolegatis, et usi intercessione regis Bohemiae, et Ducis Austriae, cerris conditionibus pacem impetrarunt: Consules strictos sub collo ferentes gladios, et cruces in pectore, supplices veniam petebant, et in has conditiones iurabant: Quod Comum et Laudem urbes pristinae libertati restituere, novem milia marcarum auri pro resarciendis iniuriis pendere: Consules deindeab Imperatoris auctoritate creare, eique omnia regalia cedere vellent. Fridericus cum supplices essent facti Mediolanenses, dixisse fertur, selaetari, quod tam claram civitatem DEUS admonuisser, ur aliquando clementiam, quam vim suam experiri mallet; et licet asperius in se consulendi causam Mediolanenses dedissent, set tamen eo animo esse, ut volentibus, quam coactis, mallet imperate. Sigonius lib. 12. dereg. Ital. Radevic.

Expeditio III in Italiam.

Cum Mediolanenses iugum servituris amissa dominatione aegre ferrent, novasque res adscito Pontifice Romano in suas partes moliri coepissent, et eorum exemplum aliae item civitates secutae, maiestatem Friderici revereri nollent: Imperator acriter sane mediolanensium urbem oppugnandam decrevit, sed tamen omnia consilio prius experiri quam armis voluit: et proinde Mediolanenses iudicio prudentum ad dicendam causam evoucavit Bononiam. Sed cum contumaces essent, et tacite maiestatem eius contemnerent, de sententia Iurisconsultorum eos condemnavit, ac res direptioni, personas servituti addixit. Struxerant quidem Friderico Mediolanenses variis modis insidias, sed divino anxilio servatus est. Proinde Imp. A. C. 1161. 4 Kalend. Iunii, adductis sibi e Germania copiis urbem Mediolanum obsedit, ratus, dum ea urbs incolumis staret, se haudquaquam quietam Italiam habiturum. Clausam igitur undique, omnium rerum pretiis auctis, magna civitatem caritas primum, deinde impedita cibariorum invectione, inopia coepit; nec abfuit civilis quaedam inter cives dissensio. Itaque extrema necessitate compulsi Mediolanenses se potestati Friderici permiserunt, et urbis deditio A.C. 1162. pridic Misericordias Domini, 5 Non. Martii, hac ratione facta est: Consules Mediolanenses ex auctoritate Concilii Laudem ad Fridericum profecti, strictos gladios tenentes, libere omnia, quaecumque ille imperasset, facturos, atque eodem quoque cives suos omnes sacramento obligaturos iurarunt, et post biduum trecentos equites totius civitatis nomine, 36 vexilla, et claves urbis, detulerunt, et praeceptis eius se parituros iurarunt. Fridericus ergo mox muros deici, omnesque domos everti curavit, et per ruinas murorum urbem ingressus solis templis pepercit. Ceterum per medium urbis aratrum in crucis modum traxit, et salem adspersit. Sic enim civitates mori dicuntur, si nempe aratrum in eas inducatur. Sic legimus Iudic. 9. vers. 45. quod Abimelech civitates Sichem, et Thebetz, expugnatas dirui et sale conspergi iusserit. Nam olim Duces bellici, si quae oppida expugnassent, quae numquam instaurari, sed in perpetua vastarione relicta volebant, illorum areas sale conspergebant.

In hac expeditione Fridericus Cremensibus quoque, quod Mediolanensibus auxilium tulissent, bellum intulit, et Crema urbs munitissima post 7 mensium obsidionem se dedidit Imper. hac conditione, ut vita civibus indulta cum coniugibus ac liberis quovis ite liceret, de rebus suis quantum quisqe humeris ferre posset, secum exportantibus. Crema igitur, egressis indecirciter 20 milibus hominum, flammis tradita, et militum direptioni permissa est.

His rebus confectis, reliquae civitates gravi et utili exemplo, alienis malis admonitae et doctae, officium fecere suum, ac missis legatis maiestatem imperii Friderici agnoverunt. Sigon. lib. 12. de regn. Ital. Radevicus. Annal. Suev. H. Mutius. lib. 18. fol. 167. 168.

II. Bellum Polonicum.

A. C. 1187. Fridericus Imp. in Poloniam movit. Ladislaus olim Rex Poloniae, gener Henrici V. Imper. pulsus iamdudum erat a fratribus: hunc in Poloniam recipi volebat Imper. et annnum tributum solvi: cum neutrum fieret, eo proficiscitur comitante Wenceslao Bohemo. Quamvis autem Polonus suam ditionem ipse vastaverat, ne Imperator commeatum haberet, tamen perventum est in mediam Poloniam, et omnia crudelissime vastata sunt, donec supplicanti Polono et omnia promittenti, mulctamque solventi, pax daretur. Spangenb. Radevic. D. Iohan. Adelph.

III. Bellum Saxonicum.

Cum Fridericus Imp. A. C. 1174. iterum expeditionem in Italiam ob seditiones ab Alexandre papa excitatas (de quo infra in Actis Eccles. dicemus) suscepisset, in ea expeditione turpiter proditus et desertus ab Henrico Leone Duce Saxoniae et


page 935, image: s1007

Bavariae, in tantum venit discrimen, ut ex equo sit deturbatus, et diu desideratus. Hanc perfidiam Henrici ut puniret, summa rerum in Italia ducibus Ottoni Witelbachio et Bernhardo Anhaltino commendata, clam profectus in Germaniam, Bambergae in frequenti Principum Senatu accusatum eum proditionis et criminis laesae Maiestatis proscripsit, et deinde ad exercitum rediit. Cum vero Imp. in Italiam esset reversus, Henricus multa crudeliter egit; ideo cum in Comitiis, A. C. 1179. Wormatiae institutis, omnes vicini de violentia et iniuria eius conquererentur, ad proxima Comitia citatus est, sed non comparuit. Anno igitur sequenti Henricus cum aliquoties citatus non comparuisset, a Statibus condemnatus criminis laesae Maiestatis, privatus omnibus bonis, et ex imperio proscriptus. Bavariae Ducatus datus Ottoni Wirelbachio. Huius maiores olim ab Henrico primo Imper. Bavaria eiecti fuerant. Saxoniae vero Ducatus datus est Bernhardo Anhaldino, qui donatus urbibus Witeberga et aliis, insignia sertae rutaceae accepit, ut discrimine aliquo a fratribus distingueretur.

Henricus proscriptus, animose Principibus et Episcopis, qui regiones ipsius ab Imperatore concessas occupare volcbant, restitit, Coloniensem (qui Ducatum Westphaliae et Angriae acceperat) aperto proelio vicit: Halberstadium expugnavit, ignique tradidit, Episcopum captivum abduxit. Northusium itidem expugnavit, et Mulhusium. Item Landgravium et novum Ducem Bernhardum bello invasit, ambos vicit, et Landgravium cepit, et praeda dives Brunsvicum rediit.

Fridericus Imp., cum Henricus undique victoriam exerceret, ne imperii decreta vana essent, A. C. 1182. cum exercitu contra eum profectus est, totaque Saxonia eum expulit, urbes eius et arces occupavit, et tandem Lubecam, valido praesidio ab Henrico firmatam, obsedit: quae cum obsidionem tulisset ad aliquod tempus, impetravit ab Imperatore, ut liceret sibi in suis angnstiis Ducem Henricum consulere: qui suasit, ut se dederent: quae fides adeo placuit Imperatori, ut Lubecam deditam privilegiis augeret, et pro insignibus urbis Aquilam geminam daret. Exque eo tempore Lubeca coepit esse libera imperii civitas. Et ius municipale, quod ex confirmatione Friderici accepit, adhuc retinet; paucis tantum mutat is in libro edito anno Christi 1586. Retinet et ius Maiestatis ac Imperii; quod reliquae civitates eius supremum tribunal appellando et supplicando agnoscere cogantur; quod tamen alii in vim consilii fieri existimant.

Henricus pulsus Danum pro auxiliis imploravit: sed et hoc frustra fuit. Ideo tandem comparuit coram Imperatore, et misericordiam eius imploravit; qui suasit ei, ut Imperio per triennium cederet, et sibi Ducatum Brunsvicensem et Lunaeburgensem retineret. Atque ita in Angliam abiit, ubi in Normannia sumptibus Regis Angliae sustentatus fuit. Cum autem Imperator A. C. 1189. expeditionem in Palaestinam (in qua etiam periit) susceptisset, Henricus sua recuperare conatus est, Hamburgum et Holsatiam statim recepit. Bardevieum obsidione cinxit, et tandem vi expugnavit, et plane excidit, ut etiam adhuc destructa iacet: ex cuius ruderibus Lunaeburgum crevit. Inde Lubecam venit, et eam etiam deidione cepit. Chronicon Spangenb. Fabr. Annal. Suev. Chronic. Philip. Crantz. lib. 7. Saxon. cap. 41.

IV. Bellum sacrum.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

I. Cum SALADINUS Aegypti Sultanus A. C. 1187. contracta ingenti copia militum, in Palaestinam irruisset, ac recepta Hierosolyma, et tota fere Syria in deditionem accepta, iam Armeniam invasisset, multosque Christianorum exercitus incredibili successu diversis in locis concidisset, videreturque, nisi reprimeretur, tota Asia potiturus; Fridericus Imp. intellexit sui officii esse, tam crudele latrocinium hostium tam immanium, ubicumque posset, a Christianis depellere; et turpe esse existimavit deserere et prodere hostibus pugnantes pro salute publica Christianos, quaeque maiorum sanguine parta essent, per ignaviam sinere perire. Idcirco A. C. 1188. Moguntiae Comitia egit, in quibus cum suo filio Friderico et multis aliis Principibus et Comitibus Dominica Laetare Peregrinationem sacram vovit, et statim praemisit Episcopum Moguntinum, qui commeatum expediret per Hungariam Constautinopolim usque. Misit etiam Imperator legatum ad Saladinum Henricum Comitem Dicensem, qui Saladino, nisi terram sanctam restitueret, bellum indicaret: cui Saladinus animose respondit in literis, quae exstant apud Parisiensem, et Baronium, dataeque sunt anno Heg. 548.

II. Fridericus, antequam in Afiam expeditionem susciperet, omnia, quae ad Rei publ. salutem et administrationem rectam pertinerent sanxit et constituit, et facto pariter et sermone eleganti virtutis vim expressit. Nam facta pace cum foederatis Lombardicis civitatibus, iis clementer ignovit: ut est text. in c. unic. de pace Constantiae in usib. feud. lib. 5.

III. Fridericus ingentem exercitum collegit, (qui e centum et quinquaginta millium armatis


page 936, image: s1008

viris constabat) et in societatem belli sacri Richardum Regem Angliae, et Philippum Regem Galliae adscivit, ut coniunctis eorum viribus Saladini porentiam sustinere rectius et infringere celerius posset: pleio/nwn ga\r to\ e)/rgon a)/meinon, h. e. multorum opus est magis expeditum: ait Aiax apud Hemer. Iliad. 1. si foederis certa est fides.

Sed tamen auxiliis externis non ita credendum esse, quin Princeps plus sui roboris, suarumque prope virium habeat, Liv. lib. 28. haec historia singulariter arguit. Nam in suis spes melior.

IV. Cum Imperator A. C. 1189. die 9 April. iter ingressus fuisset, et in Burgundiam venisset, inde praemisit legatos Constantinopolim: qui in carcerem coniecti sunt, et Isaacius Constantinopolitanus Imperator Friderico nuntiari iussit, se transitum concessurum, si ibi homagium et subiectionem iurare vellet, obsides daret, et dimidiam partemk Palaestinae; aliasiter impediturum. Sed Fridericus progressus die 25 Aug. Philippopolin cepit, unde cives omnes profugerant. Inde cum Isaacius omnes vias concaedibus muniret, et exercitum opponeret, Fridericus 600 Graecorum occidit, et vias patefecit. Quapropter Isaacius legatos, quos in carcerem coniecerat, liberavit, et Friderico remisit: tandem Adrianopolim pervenit Imperator, die 22 Novembris: ubi commeatum in multos menses invenit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

FRIDERICUS cum in mediam Asiam cum suis copiis iam ingressus fuisset, Turcae ei occurrerunt die 7 Maii A. C. 1190. et magno proelio certatum; victi Turcae, et ceciderunt ad 6 milia: non amplius accedere ausi, e longinquo nostros observarunt. Cum ibi nostrorum quidam, ut equum relevaret tanto pondere, ex equo descenderet, et pedes equum duceret, solus accurrit quidam Turca: sed noster uno ictu equo Turcico anteriores pedes ambos abscidit, et iterato ictu, Turcam adhuc residentem in equo per caput medium dissecuit, ita ut et sella scinderetur, et equus etiam in tergo vulneraretur: ut Nicet as habet. Die 13 Maii, die Pentecostes iterum copia ingenti Turcae Friderico occurrerunt: sed iterum fugati, et eorum ad 10 milia ceciderunt, nullus nostrorum vulneratus, nisi quod filius Imperatoris Fridericus in facie lapide percussus, et bini ipsi dentes excussi sint. Die 19 Maii iterum pugnarunt cum hostibus, et Iconium Lycaoniae urbem ceperunt, ubi praeter commeatum, quo hactenus destituti fuerant, etiam thesauros pecuniae invenerunt. Hi successus tam subitam pepererunt inclinationem rerum in Asia, tantumque incusserunt Saladino terrorem, ut rebus desperatis munitarum urbium deiceret propugnacula, et demoliretur arces, deque asia relinquenda consilium caperet. Fridericus enim victricibus armis progressus Ciliciam ei eripuit, exercitibus Saracenis deletis. Alibi ad litus Rex Angliae multas Saladino urbes ademit. Ita cum ipso victoriarum cursu Saladinus repressus esset, Asia servitutis metu liberata est.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Potuissent tunc penitus exstingui, aut certe ex Syria et Aegypto expelli Saraceni et Turcae. Sed casus inopinati miscuerunt haec omnia msere. Nam Guilhelmus Siciliae Rex, qui maria custodienda, commeatusque Christiano exercitui suppeditandos susceperat, alienissimo plane tempote diem suum obiit: et ipse Fridericus, Princeps ille maximus et splendidissimus, et tum corporis, tum animi summis dotibus clarus, quoque subita morte, proh dolor! exstinctus est: de quo suo loco plenius dicemus. Exercitus vero fame, morbis et armis compressus, cladem ingentem accepit. Tum simultate etiam inter Philippum et Richardum orta, dissipatae sunt copiae; et Rege Galliae domum redeunte frustra fortunam tentavit rex Angliae. Ursper. Naucler. Chron. Spangenb. Chron. Philip. D. Iohan. Adelph. Baptista Egnatius. Pantaleon.

III. ACTA ECCLESI ASTICA.

I. Magnum in FRIDERICO Imp. fuisse studium religionis, ostendunt plurima eius monumenta. Multa enim Collegia Regularium (ut vocant) instituit, ut in illis colerentur studia doctrinae Christianae, quae videbat negligi in collegiis et monasteriis opulentioribus propter opes et luxum. Chron. Philippi.

II. Facta est et NOVA CONSTITUTIO Friderici proscholasticis. Cod. 4. tit. 13. lib. 5. cuius hoc est initium: Decernimus, ut nullus de cetero tam audax inveniatur, qui aliquam Scholaribus iniuriam inferre praesumat, etc.

III. A. C. 1152. Mens. Sept. magdeburgi dissensio orta est in Electione Archiepiscopi: utraque pars provocavit ad Imperatorem. Imperator, qui praesens adfuit, cum difficilis esset inter hosce duos electio, propter aequalitatem votorum, suasit ut Episcopum Cizensem virum nobilem eligerent; et obtinuit: Ea de causa Eugenius Papa (cum quo paulo ante Fridericus foedus inierat, quod vellet Romanos seditiosos compescere: contra Papa promiserat, se Fridericum coronaturum, et auxilia ad Graecos Italia pellendos missurum) vehementer iratus suit


page 937, image: s1009

Imperatori, sed anno sequenti exstinctus est. Successit ei Anastasius IV, quitantum annum unum, et 4 mens. sedit. Baronius.

IV. Cum Anastasius IV Papa diem suum obiisset A. C. 1154. in eius locum electus est Nicolaus natione Anglus, qui aliquot annis in Suecia docuerat, et dictus fuit Hadrianus IV. Inter hunc Papam et Imperatorem perpetua fuit dissensio. Circa quam tria sunt notanda:

I. ORTUS.

Ortus huius dissensionis fuit Iuris Maiestatis assertio. Nam, 1. FRIDERICUS Imp. non attento facto praedecessorum snorum Henrici U et Lotharii Saxonis, ius investiturae seu collationis beneficiorum Ecclesiasticorum sibi pro antiqua consuetudine usurpare coepit.

2. Romani affirmare soliti. imperium urbis et regnum Longobardorum donatione Pontificum Imperatores habere, atque ideo Lotharium Imperatorem pinxerant Pontisices in palatio Lateranensi Romae, subscriptis hisce versiculis:

Rex venit anto fores iurans prius urbis honores.
Post homo fit Papae: simit quo dante coronam.

Homo fit Papae, h. e. fit Vasallus Papae, ut iam loquimur. Hanc picturam deleri voluit Fridericus.

II. PROGRESSUS.

I. PAPAE ad Imp. legatio. Cum Fridericus Imp. de iure Imperii nihil cedere vellet, nec formulam a Lothario praescriptam sequi; Hadrianus Papa Legatos ad Imp. misit cum literis, et inter alia posuit haec verba, quod Imperator cogitare deberet, Papam insigne Imperialis coronae Imperatori contulisse, nec paenitentia moveri, etiamsi maiora beneficia ipsi concessisset.

II. Friderici indignatio. Fridericus autem penitus rem considerando aegre tulit, suam dignitatem beneficii Pontificii iure censeri debere: Dixit ergo Legatis, se soli DEO et Principibus Germaniae acceptum ferre imperium. Deinde missis per totam Germaniam literis Principes rogavit, ne tanti Imperii maiestatem, a maioribus suorum ingenti cum nominis sui gloria partam, imminui sua negligentia paterentur. Datis etiam ad Hadrianum Pontificem literis, ob huius rei indignitatem expostulavit, Olim ingens imperium Ecclesiam extulit, scribens, nunc Ecclesia deprimit imperium. Coeptum est a pictura, inde ventum estad scripturam; nunc scriptura auctoritas completur. Non patiar, imo ante coronam deponam, quam de Imperii auctoritate detrahi quicquam nlla ratione permittam: pictura deleatur, scriptura revocetur, ne inter regnum et sacerdorium alterna sinultatum monumenta supersint. Ideo eitam itet in Italiam acceleravit.

III. Reconciliatio. Cum Fridericus magno exercitu Italiam fuisset ingressus, Papa sibi metuens, legatos ipsi obviam misit, scripsitque: se. quae de beneficio collatio dixerit, beneficii nomen non de feudo, ut usitatum alias est; accipere, sed tantum de benefacto: nec se haec velle, ut ignominiae sint Imperio, et se peterereconciliationem: ideo pax facta.

IV. Nova dissensio. Cum autem Frideritus Imperator in Italia moraretur, de iure illius regni cognoscendo, quatenus ad se spectatet, Iureconsultis negorium dedit; (de qu supra ctiam mentio facta est) et prudenter sane rem controver sam sacerdotibus Iuris, ut aequum abiniquo discernerent, commisit. Ab His iudicatum est, Italiam Imperatori, iure a Carolo Magno tradito, regaliaitem universa, deberi. Item: Praetores, Consules, ceterosque Magistratus in singulis urbibus assensu populi per Imperatorem creari oportere, qui sacramentum ei dicerent, acius civium regnumque tueri scirent. Sed hoc Friderici institutum Pontifici Hadriano non placuit, qui existimabat, integra Imperii Maiestate vindicata, suam Maiestatem et auctoritatem imminutum iri. Ideoque Hadrianus missis nuntiis submonuit Imperatorem, ne posthac nuntios Romum ipso Pontifice inscio mitteret, neve a populis Poncificiae ditioni subiectis, nisi suscipiendi eoronae tempore, fodium exigeret: nec Episcopos Italiae homagio sibi obstringeret. Inde Imperator ipsi rescripsit more antiquo, et suum nomen praeposuit, Papamque in singulari numero appellavit. Papa exprobravit hoc Imp. his verbis, In literis, inquit, ad nos missis, nomen tuum nostro praponis. In quo insolentiae, ne dicam arrogantiae nomen incurris. Ab Episcopis homagium requiris, fidelitatem exigis, Cardinalibus nostris missis npn solum Ecclesias, sed et civitates regni tui claudis. Resipisec. Cui respondit Fridericus: Quicquid, inquit, Papatus vester habet, id ex largitione Frincipum obtinet: unde cum Remano Pontifici stribimus, iure antiquo nomen nostrum praeponimus: revolvite annales, et si legere neglexistis, quod asserimus, illic invenitur. Ab Episcopis autem, qui regalia nostra tenent, cur homagium et sacramenta non exigamus? Aut igitur regalia nostra nobis dimittant; aut si haec ntiliae iudicaverint, quae DEI DEO, quae Caesaris Casari persolvant. Gardinalibus vestris clausae sunt Ecclesiae, nec patent oivitates. Quia non videmus eos


page 938, image: s1010

praedicatores, sed praedatores; non pacis corroboratores, sed peruniae raprores: non orbis reparatores, sed auri insarinbiles corrasores. Cum autem viderimus eos, quales requirit Ecclesia, portantes pacem, illuminantes patriam, assistentes aequitati, necessariis stipendiis et commeaetibus cos sustentare non differemus, etc.

III. EGRESSUS.

Hisce literis Imper. exacerbatus Papa Hadrianus scripsit ad quasdam civitates Lombardiae, ut Imperatori rebellarent, sulmenque anathematis meditatus est in Fridericum: sed non multo post acceptas ab Imperatore literas, uscae involatu in os, sub haustum aquae suffocatus est A. C. 1159. die 31 Augusti, cum sedisset an. 4. mens. 9.

V. Exstincto Hadriano Ponifice, schisma Romae ortum est, et duo Pontifices creati: unum legitime creatum Victorem II confirmavit Fridericus, alterum Alexandrium III reiecit, et anathemate percussit. Sed enim cum hanc potentiam Friderici et summam: auctoritatem Itali Romanae Ecclesiae addicti multum regno Pontificio detrahere posse viderent, Pontisicis Alexandri III in Gallia commorantis partes sequi, civitates item foedere inter se facto suas vires adversus Imp. coniungere coepetunt. Fridericus, cum Alexander Papa percursa Gallia, Hispania, Anglia in Italiam reversus, Venetos denuo inflammasset, ingenti cum exercitu in Italiam profectus est A. C. 1174, ac Genua expugnata Romam contendit, quam Alexander munire instituerat. Romani cognito eius adventu audacter, sed infeliciter occurrerunt ad Tusculum. Nam proelio commisso, Imperator, trucidatis Romanorum civium duodecim milibus, urbem primo impetu cepit, et Papam Paschalem restituit. Alexander habieu nautico dcceptis custodibus Venetias evasit. Post eam victoriam exercitum pestis corripuit, quae absumpsit multos praestantes viros, atque inter alios Fridericum Conradi III Imperatori filium, et Welphum iuniorem. Fugientem Pontificem prosecutus est Otto Imper. filius septuaginta quinque navibus: cum quo ad Saliorum promontorium in Perusensi tractu ad oram Istriae conflixit Venerae classis ductor Cianus, et 48 navibus captis, Ottonem interceptum Venetias abduxit. Urbem cum triumpho ingresso Pontifex annulum aureum porrexit; quo, se auctore, in mare proiecto, id sibi desponderet, ritu prorsus ethnico; et instituit, ut successores quotannis idem staturo die, nempe Adscensionis Domini, facerent: quod servatum deinceps in hunc usque diem.

Quod ergo nec pertinacem ambitionem Pontificum flecti aut infringi, nec immanem saevitiam restingui aut expleri ullis cladibus publicis, ullove tot miserotum et innocentum hominum sanguine posse animadverteret Fridericus Imper. satius esse existimavit, de suo iure aliquid cedere, quam dum civilibus armis omnia perturbarentur, ipsam Rem publ. prodere. Et quidem Saladinus Sultanus mira felicitate usus, Christianos tota fere Asia Syriaque (de quo supra) eiecerat. Itaque re ipsa monente, Rei publ. salutem omni privatae simultati et offensioni anteponendam esse, recte Fridericus Imperii tranquillitatem vindictae sui doloris praeferebat, et quicquid publice salutare non esset, privatim alienum existimabat. Quare qui summis erat praeditus virtutibus, se ipsum vicit, et Venctiis in colloquium cum Alexandro III Pontifice venit A. C. 1177, (cum schisma inter eos 18 annos durasset) et supplex ei factus in vestibulo S. marci pacem sesanctione quadam civitaribus Italiae constituturum promisit. Modestia Friderici abusus est Papa, qui pedem collo Imperatoris imposuit, et iussit a praecone acclamari: Saper aspidem et basiliscum ambulabis. Sed et cum Fridericus indignitate rei commotus dixisset; Non tibi, sed Petra: respondit Pontifex, im pressa fortius planta: et mihi, et Petro. O inauditam tyrannidem et superbiam! Spectator fuit huius tyrannidis pontisiciae quidam Misniae Marchio Theodorus; qui zelo exardescens, propere ad erigendum Imperatorem accurrit, et vultu ipso iustam indig nationem in Papam ostendit. Quare territus ille nonnihil amplexus est Imperatorem, ad altare duxit, et data acceptaque salute, foedus pacis cum eo iniit a. 1177. Dehoc facto Meibomius Professor olim in Academia Helmstad. venustissimos hosce conscripsit versiculos, in quibus Imperatorem ita loquentem introducit:

Cur nomen de pace tuli si proelia nusquam,
Nusquam implacati pectoris hostis abest?
Inferior nulli, tibicessi, Roma: timeris
Causa tamen pietas, non Papa, non Veneti.

Huc quoque pertinet tristis Imperatoris querela de Papis, quaeestat apud Guntherum l. 6. Ligurin.

Ecce paterna fides, et magni Praesulis alma
Integritas, humilisque Petri vestigia sectans.
Iam non ferre crucem Domini, sed tradere-re-gna
Gaudet, et Augustus mavult quam Petrus haberi, etc.
Ergoquid ad summum, de regni iure, quid, oro,
Pontificem spectat? nullum caput ista super se
Adspicit, excepto Caelorum Rege, potestas.
Ecclesiam regat ille suam, divinaque iura
Temperet, imperium nobis fascesque relinquat, etc.


page 939, image: s1011

Cogitet antiques primaevi temporis annes,
Praeteritosque dies, et saecula prisca revolvat,
Num Petrus, aut Clemens, aut catera turba piorum
Sceptra Latina dabat? Romanus tempore prisco
Pauper erat Praesul, Regalimunere crevit, etc.

Detestandam quoque Alexandri III Papae erga Imperatorem perfidiam (quam commode supra inserere non potuimus) huc asscribere placuit. Cum FRIDERICUS Imp. adversus Agarenos, et Soldanum Aegypri Regem, bellum magna virtute et gloria gereret: Pontifex Alexander faciem eius a pictore coloribus expressam ad Soldanum per secretum nuntium misit, literisque ipsum monuit, ut, si quietus vivere vellet, illum per insidias necaret. Soldanus, acceptis literis cum expressa boni Imperatoris imagine, studuit maligno huic monstro gratificari, et se ulciscide adversario. sed occasio in castris aut conflictu numquam obtulit sese ad explendam proditionem Pontificiam. Cum vero potitus Hierosolyma exercitum reduceret Imperator, securus partiebatur copias in suos ordines, ut eo commodius einensum iter remetiri possent. In Armenia autem cum semel ex calore Solis atque itineris difficultate aestuaret, nihil esse periculi in ea nemorum solitudine ratus, cum paucis equitibus et suo sacellano ab exercitu discessit. Non admodum procul equo descendit, et ut ipse cum sacellano in amne lavaret, ad restinguendum corporis aestum, equites iussit ab amne recedere. Ibique statim benignus Imper. equitibus ingorantibus, cum suo sacellano, ab insidiatoribus capiebatur, ac per nemora abducebatur ad Sultanum. Ad quem perductus Imperator simulavit fe Imperatoris esse osiarium. Soldanus de fcie, ex imagine a Pontifice accepta, cognoscens eundem illum esse, iussit fimulacrum eius proferri, ac literas a Pontifice missas coram eo legi. Imperator ad istam proditionem obstupefactus, vidensque negationi non esse locum fatebatur verum, et supplex misericordiam petiit. Soldanus (quem insigni clementia erga Christianos usum fuissetradunt) postquam de rebus multis cum Imp. collocutus esset, atque intelligeret ex eius dictis et factis, virum esse optimum, in quo nullam virtutem desideraret bono Principe dignam, et cuius prudentiam, candorem, fidem et integritatem admiraretur: cogitavit se eius dimissione plurimum sibi gloriae et honoris comparaturum. Itaque conditiones ei pacis proposuit, atque ut numerata mulcta obsides daret, humaniter obtulit: Illumque tandem ea lege dinlisit, ut secum foedera perpetuae pacis sanciret, ac numeraret millies centum ducatos, relinqueretque obsidis loco suum illic sacellanum, usque ad solutionem, Vide Histor. Eccles Caspar. hedionis lib. 10. cap. 8. Variant circa hanc Historiam auctores. Vide Funccii Chronologiam lib. 4. Chron. Philippi.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Q Uemadmodum DEUS magnorum virorum mortem aliquo notabili signo mortalibuc praenuntiare solet: Ita neque Friderici mors tali signo caruit. Nam terrae motus, qui paulo ante intempestae noctis silentio coortus fuerat, ab omnibus pro praesagio habitus est, sore, ut Imperatori humanitus aliquid contingeret: cui etiam eventus respondit, sicut ex seqentibus patebit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Supra diximus, quod Fridericus A. C. 1119 expeditionem sacram in Palaestinam susceperit, tantoque Saracenis et Turcis terrori fuerit, ut totis horum castris trepidaretur. Nec dubium, quin eius auspiciis et ductu partis victoriis constabiliri per Asiam res Christianae potuissent, nisi aliter divinae providentiae fuissset visum. Iam Fridericus minerem Asiam ceperat, et victor imminebar Syriae, exercitu et impedimentis per Taurum in Ciliciam traductis: quo in loco, cum, more Germanis usitato, cum paucis in amne quodam Serra ab accolis dicto per aestum lavare, et natando se refrigerare vellet, vorticosus amnis cum abripuit atque absorpsit: quem quidem eodem die non sine periculo eriam eques traiecerat. Reliquiae tamen exanimes recuperataesunt. Nauclerus. Chron. Urcperg.

Aliiscribunt, Imperatorem, cum in Armeniam insausto itinere transiisset, castris ad Serram amnem positis, refrigerandi sui causa per aestum in flumen descendisse, ac redeunti ex aqua hepar male affectum fuisse, intraque paucos dies hepatis morbo in Seleucia Syriae exstinctum die 10 Iunii, A. C. 1190, cum imperasset annos 38.

Verba eius proagw/nia haec fuisse traduntur: O DEUS omnipotens, qui in primo mundi ingressu me miserum peccatorem per aquam tegenerasti; quia nunc sub exitum vitae meae, per aquam me trahere, eaque quasi altera vice purgare tibi placuit, quaeso in aeternam me deducas vitam. O Domine Iesu, suscipe spiritum meum. Et his dictis placide in Domino obdormivit. Chron. Spangenb. fol. 277, 278. Sic in ipso cursu rerum gerendarum praestantissimus heros periit, exemplum humanae fragilitatis relinquens.


page 940, image: s1012

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

SEPULTURA. Filius Imperatoris Fridericus (qui etiam paullo post ad Ptolemaidem peste exstinctus est) comes itineris, cadaver carissimi parentis loculo inditum secum Tyrum duxit, qua in urbe (quod non de antiqua intelligendum: illa enim numquam reaedificari debuit, Ezech. 26. 14. sed de nova. Illa enim eversa est a Nabuchdonosore: Haec vero ab Alexandro Magno; pereuntibus in obsidione 7000 hominum, 2000 suspensis, et multis milibus venditis. Hinc versus: Delet Alexander flammis ultricibus urbem) eximio funere et publico omnium luctu sepulturae traditum est. Tantus enim ob eius mortem luctus et maeror apud omnes excitatus est, ut vix fidem capiat, ulli unquam Principum plus lacrimarum datum fuisse. Ursp. Siff. Crantz. Sax. lib. 7. cap. 1.

NOTA.

Quemadmodum FUIDRRICUS pientissimus et religiosissimus Princeps fuit: Ita quoque in variis casibus et periculis divinitus protectus est. Nam,

I. Cum A. C. 1156 ex Italia in Germaniam esset reversurus, Veronenses tanto odio adversus cum ardebant, ut non solum in ponte construendo fraudem comiserint, quo ipsum una cum exercitu in transgressu perderent; sed ubi dolus non successit, insidias eidem nonnulli in faucibus Alpium coacta militum manu pararint. Quibus ille evitatis, incolumis in Germaniam evasit. D. Iohan. Adelph.

II. Cum Fridericus A. C. 1158 in Italiam contra Mediolanenses expeditionem suscepisset, exercitum corum, qui ipsi occurrit, memorabili proelio vicit. Itaque Meciolanenses ad desperationem conversi (ut Radevicus scriptor Germanus prodit) de nece Friderici cogitarunt, atque hominem, qui per fraudem illum interimeret, Laudem miserunt. Is profectus, cum stultitia simulata castra Imperatoris ad Adduam sita intrasset, quodam die summo mane solum egredientem Fridericum de tentorio conspicatus, accurrit: et quoniam immani corpore, et robustissimis viribus erat, medium corripuit, ut in Adduam de rupe deiceret: Verum dum Imperator renititur, funibus tentorii praepeditus, procumbit: ac cubiculariis ad vocem clamaneis Friderici advolantibus, comprehenditur, et ex codem loco praecipitatur.

Hoc ubi non processit, Arabs quidam magicis artibus instructus, socios pene viginti secum abducens, conductus est,ut venenis Frdericum perimeret. Siquidem pretiosa munuscula afferebat, annulos, gemmas, fiena, calcaria venenis circumlita adeo praesentibus, ut solo tactu inficere Imperatorem, atque infectum perdere minimo momento possent: sicam etiam latentem gestabat, ut, si quo impedimento venenum non profecisset, ferro negotium cogitatum conficeret. Hunc, cum in castra venisset, Fridericus de adventu hominis multo ante certior. factus, e vestigio comprehendi, ac diligenter asservari iussit et cuius hortatu ad tantum facinus esset impulsus, quaesivit: si vera dixisset, impunitatem promittens: si salsa, supplicia omnia intentans. Homini omnia constanter inficianti tormenta admota sunt, Quae ille deridens, denuntiavit, se, si necaretur, secum etiam Imperatorem esse tracturum. Fridericus autem vanis eius terriculamentis contemptis, cum de socis eius nullum communicati sceleris indicium posset elicere, hominem extremo crucis supplicio interemit. D. Iohan. Adelphuc in hist. Frid. 1. cap. 4. et 5.

III. Cum Fridericus Imper. A. C. 1184. Erfurdiae in Thuringia Comitia haberet, infelici casu aula, ubi convenerant, corruit. Imperator vix ad cancellos fenestrae ferratos adhaesit, salvus tamen permansit: pericrunt plurimi, et inter ceteros sex Comites, qui, corruente aedificio in Iatrina foede perierunt: inter quos etiam fuit Henricus Schwartzburgensis, qui exitus sui praesagium quoddam ferebat in proverbio: Si, inquit, hoc fecero, mergar in Iatriva. Crantz. lib. 6. cap. 45. de reb. Saxon. Spangenburg. Chron. Thuring.

Viri celebres.

I. EBERHARDUS Episcopus Saltzburgensis, vir doctus, religiosus, liberalis, benignusan pauperes, ex clarissimis. Principibus de Hippolstein oriundus, Romanos sacerdotes, Cardinales, Archicpiscopos, Episcopos, Presbyteros et Diaconos literis monuit, ut Hadrianum IV Pontisicem ad pacem hortarentur. Et Ecclesiasticorum simul superbiam atque fastum insectatus; denique etiam inexplebilem avaritiam, perfidiam, eiusque generis flagitia, quibus facultates pauperum expilarent, prorsusque exhaurirent, ac imperium conturbarent, ipsis exprobravit. Otto Frising. Aventin.

II. BERNHARDUS Monachus Clarevallensis (cuius etiam in praecedentibus historiis mentionem fecimus) A. C. 1153, mense Aug. mortuus est. Fuit Monasteriorum amplius quam 160 pater. Vide Pet. de Natal. lib. 7. c. 84. Histor. Lombar. c. 115.

III. BENNO Episcopus Suerinensis A. C. 1160, a Vandalis et aliis Idololatris, multa et magna pericula subiit: dum et Vandalos ab Idololatria convertere, et Idola Rugianorum destruere conatus est. Nam et hoc tempore apud quosdam Rugianos et Vandalos, Ethnica religio nondum tota fuit exstincta. Helmold. Crantz.

IV. RADEVICI Canonici Frisingensis appendix historiam Friderici hoc anno terminat.

V. A. C. 1168 HENRICUS Episcopus Lubecenfis, qui Abbas Brunswicensis fuerat, cum HENRICO LEONE Duce Saxoniae, in terram Sanctam, inde Constantinopolim profectus, in praesentia Graeci Imperatoris, et sui Ducis Henrici, erudite et solide contra Theologos Constantinopolitanos, de processione Spiritus Sancti a Patre et Filio, disputavit, et palmam, etiam quorundam adversariorum restimonio, reportavit. Commendatur a vigiliis, abstinentia, eleemosynarum largitionibus. Templum S. Iohannis Lubecae fundavit, Crantzius. Continuator Helmoldi.


page 941, image: s1013

VI. Tempore Friderici Imper. floruerunt: Petrus COMESTOR, (sic dictus, quod Biblica dicta ita memoriter proferret, quasi ea in ventrem memoriae esu condidisset) Petrus Blesensis: Petrus Abelardus: Enstathius Thessalonicensis Episcopus, qui in libros Homeri scripsit Commentarios: Abbas item Ioachim, Calaber Prophera, cuius hodie exstat in Hieremiam interpretatio. Ab hoc ferme tempre Philosophia seeularis, ut loquitur Trithemius, S. Theologiam sua curiositate inutili soedare coepit: quae Theologia Scholastica postea diversas Scholasticorum Doctorum scctas genuit ac disseminavit.

Res memorabiles.

I. Circa annum Christi 1152. FRIDERICUS Imp. templum exstruxit in Carinthia. Das grosse Thum=stift ben Igingen im Wusterthal geuant: illud variis picturis et staruis exornavit. Inter illas reperta est mago saxea, quae habuit formam Monachi vertice raso; corpus eius fune circumdatum, et supra caput haec maiusculis literis scripta sunt, LUTHERUS. Resert Theophr. Paracels. in descript. Carinthiae, Argentorati impressa.

II. Anno Christi 1159. post obitum Ottonis Frinsingensis Chronographi, exactis mensibus 6, diebus 13, tristi incendio absumpta est urbs Frisingensis cum universis Templis, tam maioribus quam minoribus, Sacerdotumque domiciliis. Radevic.

III. A. C. 1165. Dominica Sexagesimae, mare, terminos egressum, per tres continuos dies excrescendo, in Sicilia duodecim fere hominum milia sufsocavit, ut habet Chron. Belg.

IV. Anno C. 1169. Cathana urbs Siciliae terraemotu die 4 Febr. tota eversa est, ita ut ne uniea quidem domus salva permaneret. Pericrunt ad 15000 liominum, cum Episcopo, Clericis et Monachis. Baron.

V. In expeditione sacra, quam FRIDERICUS in Asiam, de qua supra dictum, suscepit, duo maxime mirabilia visa sunt. Unum, quod exercitui Turcico, qui 40 milia equitum habuit, aufus fuerit F. ideric. opponere tantum sexcentos equites. Tor enim reliquos ei fererat fames viarumque asperitas, quae plurimos et viros, et equos absumpserat: iique pene viribus exhausti erant, cum saepe in defectu annenae equinis carnibus vescerentur. Et tamen tam parva manus tantas hostium turmas in fugam convertit. Alterum non minus memorabile est, quod confessi sint postea ipsi hostes, se in acie Ch. istianorum vidisse quosilam candidis equis vectos humana specie augustiores, amictos candidis vestibus, qui pro Christianis pugnassent, horum se vultum sustinere nonpotuisse. Itaque terrore perculsos fugam arripuisse: idem sibi quoque non semel visum iuramento Friderico Imperatori confirmavit Comes Helfensteinius Ludovicus. Crus. annal. part. 2. lib. 11. fol. 475.

VII. Memorabilis quoque et horrenda historia est, quam Crusius ibidem recenset de tribus ingratis erga Praeceptorem discipulis. Cum Fridericus I Imp. monasterium Adelbergense tursus instaurasset, scholamque ibi instituisset, tres pueros nobilibus parentibus ortos in eo educari curavit, iisque Praeceptorem dedit Monachum quendam eruditione et virture celebrem, ut in pierate illos insormaret, ac literis bonisque moribus imbueret. Hic munus suum diligentissime administrabat, discipulosque fidei suae commissos fideliter et accurate instituebat; sed parum grato illi hoc agnoscebant animo. Nam cum laxas Praeceptor ipsis haud daret habenas, metuque animadversionis contineret, ei vitae insidias struunt, deque occidendo illo cogitant. Cum igitur aliquando deambulatum ivisset, clam illum insequentes de improviso invadunt, verberibus bene excipiunt, capillosque ipsi evellunt, mox in terram proiecto oculos pugione effodiunt, tandem vita privant, caedeque peracta, fuga salutem sibi quaerunt. Sed Fridericus Imp. statim illos comprehendi, inque durum carcerem conici mandavit; et cum diu fame sitique illos cruciasset, capitis supplicio afficere voluit; sed cum mulri pro iis intercederent, e carcere dimissos ex aula sua eiecit, exilioque mulctavit.

XXIII IMPER. GERM. HENRICUS VI. Cognomento ASPER.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

PATER eius fuit FRIDERICUS BARBAROSSA. MATER BEATRIX, Reginaldi Comitis in Burgundia filia. Ex hiscc parentibus natus est apud Noviomagum A. C. 1165.

II. Appeltatio.

Nomen HENRICI impositum ei a parentibus. Cognomento dictus VI, quia quinque huius nominis ante ipsum imperarunt. Postea ASPER cognominatus est, ob severitatem et crudelitatem, quam in Apulos Siculosque exercuit. Hos enim, cum defectionem molirentur, multis proeliis


page 942, image: s1014

compescuit. et in auctores seditionis exquisitis suppliciis animadvertit, quibusdam excoriatis, aliis veru ad ignem assatis, nonnullis culeo insutis in mare praecipitatis, quibusdam excaecaris ac in palos actis, aliis qui regnum affectarant, corona ferrea candenti redimitis, et claviculis in capite affixis. Ursp. Chronic. Spangenb. Chronic. Hedionis. Chron. Phtlipp. Baptista Egnatius.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, et EDUCATIO.

HENRICUS moribus quidem amabilis fuit et eloquens, sed Friderico patri dissimilis ingenio, virtute et felicitate. Ab ineunte aetate venatui et libidini totus deditus fuit. Praeceprorem habuit Gothefridum Viterbiensem, qui ei librum carminum inscripsit, regulasque vitae in eo praescripsit, et ab hisce versibus laudatoriis, ex quibus natura atque indoles eius cognosci potest, incipit:

O iuvenis iuvenum, flos mundi, gloria Regum,
Urbis et Orbis honor, cui plaudunt tempora rerum.
Suscipe consilium quod mea metra ferunt.
Sordibus implicitos, pravosque cavebis amicos:
Omnibus aequus eris, sed castigabis iniquos,
Prospice quicquid agas, te tibi nosce magis. etc.

II. ACTA OECONOMICA.

UXOR eius dicta fuit CONSTANTIA, Rogerii Siciliae Regis filia, cum qua nuptias splendidissimas celebravit Mediolani die 27 Ianuarii A. Christi 1186, cum annos haberet 21, et cum ea dotis loco accepit regnum Siciliae. Constantia etsi putaretur numquam paritura esse, quod 50 annum attigisset; tamen gravida facta, et A. C. 1193. septimo Kalend. Ianuarii Panormi enixa est filium Fridericum (qui postea Imperator factus) in sacello publico, quod, ut spectari posset, exstrui Henricus Imper. curarat, ne existimaretur esse supposititius. Chronic. Philip. Sigon. lib. 15. de regn. Ital. Chronic. Spangenb.

QUAESTIO.

An mulier quinquagenaria parere possit?

Respond. Plinius quidem lib. 7. nat. hist. cap. 14. scribit, mulierem post quinquagesimum annum non parere. Et Iureconsultus mulierem 50 annis maiorem sterilem appellat, in l. 21. in prine. ff. de act. empt. et l. Iulia Pasia feminis quinquagenariis nuptias interdici, Ulpianus in fragment. tit. 16. tradit. Verum nos respondemus, quod hoc exemplum arguat, huiusmodi casum evenire posse, ut quinquagenaria etiam mulier pariat: quemadmodum et Iustinianus Imperator rescripsit, in l. si maior. Codic de legis. baeredit. nihil eorum, quae probabiliter noscuntur a natura producta, respuendum esse.

Vita Henrici privata.

Illud memorabile de Henrico VI accepimus, cum sero caperet cibum, et ab amicis moneretur cavendum esse, ne ea re valetudinem suam laedereae, respondit: Homini privato quodvis tempus ad cibum capiendum idoneum est; Principi vero nonnisi cum vacat a publicis negotiis. Iuvat enim cibus post pous, inquit Quintil. declam. 298. O exemplum temperantiae hoc corrupto saeculo memorabile! Et sane diversitatem intelligendi affert victus ratio. Nam quamquam organa sint natura bene disposita, tamen exteriora quaedam accientia ea obtenebranr. Quippe spiritus non multum districtus vel occupatus, circa affluentiam ciborum in profundum et latum trahentium, in longum fertur, ac sursum repit, corpore ob levitatem leviter et expedite assurgente. Plut. in vit. Lyc.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

I. FRIDERICUS I Imper. filium Henricum puerum quinque annorum aquisgrani coronavit A. C. 1169. die 15 Augusti, et postea cum expeditionem in Asiam esset suscepturus, ne vel se absente Europa sine rectore esset, vel mortuo se disputatio de successore novas contentiones pareet, consensu procerum eum imperio praefecit A. C. 1186. data ei in uxorem Constantia, de qua iam dictum. Defuncto igitur patre, HENRICUS statim imperium adiit A. C. 1190. quod impedituri Coloniensis et Leodiensis Episcopi, et quidam alii Principes, seditionem moverunt adiuti Burgundicis auxiliis. Verum postquam Leodiensem Episcopum ceteris truculentius se gerentem de medio sublatum viderunt, statim inceptum omiserunt, et venia petita ad Henricum se contulerunt.

II. A. C 1191. HENRICUS in Italiam profectus est, ut coronaretur a Papa; qui tum mortuus fuerat; et Caelestinus electus ob id distulit consecrationem, ut aegre faceret Henrico praestolanti. Tandem cum Pontifex die Paschatis esset inauguratus, Imperator die 15 April. postridie Paschatos coronatus est: Cui adoranti Papa, cum antea


page 943, image: s1015

coronam capiti imposuisset, pede elevato ceronam decussit: quo facto significavit, in sua potestate esse dare et auferre Imperatoribus Imperium, quando voluerit. Baronius, Pontificem recte et ordinate hoc fecisse, putat; ut Bestiae patrocinetur. Ursp. Chron. Hedion. Chron. Philippi. Martin. Polonus. Volaterranus, et alii.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. HENRICUS quidem pacem et tranquillitatem in Imperio conservare studuit, sed multum dissimilis fuit patri moribus et ingenio: magis fuit addictus voluptatibus, quam Rei publicae; privatim in libidinem proclivior, et publice in vindicandis iniuriis asperior. Chron. Spangenb. Chronicon Philippi.

II. Cum ultimus Welphorum Dux diem suum obiisser Spoleri A. C. 1191, die 15 Decembr. HENRICUS Imperat. statim eius ditionem occupavit. Annal. Suev.

III. Cum LEOPOLDUS Austriacus, qui cum Friderico Barbarossa expeditionem in Palaestinam susceperat, domum esser reversurus, praemisit Ioppen, qui sibi hospitium praepararet, et signum suum hospitio affigeret; quod et factum est. Sed Normannus quidam nobilis, se potius ibi hospitium habere contendens, obtinuit a Richardo Rege Angliae (quem Fridericus I Imp. ad societatem belli sacri cvocarat) ut signum Austriaci avelleretur, quod ipse postea in cloacam proiecit, atque ita Austriacus omnibus deridendus propinaretur. Austriacus ira offensus repetiit Germaniam. Richardus nihilominus fortiter se Aegypti Sultano Saladino opposuit: sed cum ab exercitu Galliae relinqueretur, pecunia ctiam inciperet deficere et commeatus, et insuper pestis exercitum invaderet, audiret praeterea seditiones quasdam in regno suo excitatas, quorum nullum ignotum fuit Saladino, inducias cum eo facere coactus est, indeque in Angliam per Germaniam iter facere constituit. Quod ubi Leopoldus Austriacus cognovit, ignominiam sibi illatam ulturus, omnes ipsi vias obsepsit, et eum tandem cepit prope viennam in casa rustica anno C. 1192, die 20 Decembris, eumque ita captum sequenti anno mense Martio misit ad Imper. Henricum, qui ipsum diligenter custodivit, nec nate dimitere a se voluit, quam magna vi auri sibi data, et velut pretio suae redemptionis persoluto. Rogerius. Sigon. l. 15. de regn. Ital. Paris. et alii. Haec res magnam Henrico attulit invidiam: et proinde publico omnium adio, gravissimum quod est malum, laborare coepit.

IV. A. C. 1196 Henricus Imperator Comitia celebravit: in quibus legem sanxit de creando Imperatore, ne amplius dissensiones fierent, ut Imperator inposterum sieret ex sola sanguinis successione, ita ut fieret hereditarium, cuius initium ipse tum fecit, dum filium suum creavit successorem, et regna sua, Siciliae, Apuliae, Calabriae, principatum Capuae et Spoleti, et alia univit Imperio, ut quicumque esset Imperator, haec regna simul haberet. Consensit in hanc rem Papa, et Principes Germania quinquaginta duo, qui Imperatorem eligere consueverant; quorum Sigilla literis de hac re confectis appensa sunt. haec in Chron. Belg. ex Iohanne Monache. Sed haec lex una cum Henrico exspiravit, ut historiae ostendunt.

V. HENRICUS Imperat. eodem anno Philippo fratri, qui ante annum Isuaci Angeli filiam duxerat Irenen, contulit Ducatum Sueviae. Conradus enim, qui eum habuerat, absque liberis defunctus fuerat. append. Ursp.

II. ACTA SAGATA.

I. Bellum contra Tancredum Siciliae Regem.

I. ORTUS.

I. Henrici de vegno Siciliae exclusio. Postquam Fridericus Barbarossa pacem cum Wilhlemo Rege Siciliae fecerat, huic Henrico filio uxorem duxit Constantiam Wilhelmi sororem: ut supra diximus. Haec enim Wilhelmo moriente sine prole, regnum erat Siciliae secum adductura: illam aurem spem, quam Henricus de Sicilia occupanda conceperat, Wilhelmi nothus Tancredus clusit, Rex creatus. Wilhelmus quidem Rex, cum anno Christi 1189 esset moriturus, HENRICUM iussit proclamari successorem; sed proceres regni, reiecto Henrico cum CONSTANTIA, Tancredum elegerunt; quem etiam Papa confirmavit.

II. Henrici ad bellum praparatio. Henricus igitur quantas potuit copias maximas conscripsit, ut regnum armis vindicaret. Dum autem ad eam rem omnes cogitationes ditigit, resque necessarias parat, seditio quorundam Principum Germaniae moram quandam iniecit, qui postquam de Friderici Imp. morte certiores essent facti, ei regnum adimerevoluerunt. Sed cum Lodiensem Episcopum truculentius prae ceteris se gerentem de medio sustulisset, alii inceptum omiserunt, et venia petita se ad Henricum contulerunt.


page 944, image: s1016

II. PROGRESSUS.

I. Henrici in Italiam expeditio. Proinde rebus in Germania comositis, Henricus Imperator instructis copiis in Italiam expeditionem suscepit A. C. 1191. et magnum hostibus suo inopinato adventu terrorem incussit, coronam Imperii Romae a Caelestino III Pontifice accepit, et progressus in Campaniam, omnes urbes, praeterquam Neapolin, in suam potestatem redegit.

II. Impedimenta. Sed enim haec expeditio miris artibus Pontificis Romani impediri coepit. Nam cum Henricus Imper. suam coniugem Constantiam ex castris Salernum misisset, a Salernianis prodita, in manus Tancredi pervenit, et in custodia regia detenta nullis conditionibus liberari potuit. Praererea pestis in castris Henrici grassari coepit. Itaque tot malis oneratus, relicto quodam Duce, nomine Diopoldo, in Campania, ipse in Germaniam rediit.

III. Belli restauratio. Henricus cum in Germania maiores copias conscriberet, Papa Caelestinus Constantiam Imperatricem ex Sicilia a Tancredo impetravit, camque ad Henricum Imper. misit: interea mortuus est Rogerius Tancredi filius, et paulo post ipse Tancredus, relicto filio Wilhelmo cum matre. Quare cum Henricus A. C. 1193. comparatis rebus necessariis, rursus in Italiam venisset, adiutus maxime copiis Pisanorum et Genuensium, totam Campaniam, Siciliam, Apuliamque n suam redegit potestatem.

III. EGRESSUS.

I. Henrici erga Genuenses ingratitudo. Henricus Imper. rerum potitus reipsa ostendit, quam non sua sponte, sed temporis causa bonus exstitisset. Nam Genuensibus, per quos regnum Siciliae magna ex parte erat adeptus, non modo promissa non praestitit, sed etiam eos beneficiis a patre tributis nudavit.

II. Eiusdem erga suspectos detestanda crudelitas. Henricus cum iam rerum esset potitus, tantum abfuit, ut clementiae laudem tueretur, ut etiam conspirationes adversus se compertas esse suspicatus, crudelitatis exercendae materiam quaesierit. Nam Sibyllam viduam Tancredi, et Archiepiscopum Siciliae perpetuo carceri destinavit, qui tamen ei nocere non potuerunt: sed sui doloris vindicta id fecit. Wilhelmo Tancredi filio, (quem Henricus Comitem Tarenti fecerat) cum Imperatori rebellasset, et totam Apuliam concitasset, oculos effodi iussit, eumque ita oculis privatum in Teutoniam misit. Et postquam Siculi et Apuli rebellarant, novumque Regem elegerant, Imperator A. C. 1196. cum exercitu 60 millium Italiam ingressus est, et huic regi captocoronam ignitam imponi, et claviculis in capite affigi iussit: reliquo, etiam rebelles crudelissinie tractavit. Quonam autem tormentorum genere eos interemerit, supra iam dictum est: propter hanc suppliciorum arrocitatem Asper cognominatus est. Sigon. lib. 5. de reg. Ital. Ursp. Nauclerus. Crantz. Aventinus. Funccius.

II. Transactio Henrici Imp. cum Alexio Imper. in Oriente.

Cum ISAACI Comneni Imper. Constantinopolitani exercitus infeliciter contra Walachos pugnasset, ipse A. C 1195. ineunte vere contra eos profectus est: ubi quendam Eremitam accessit, qui futura praedicare solebat. Is nihil ipsi respondit, sed imagini eius, quae sorte aderat, oculos effodit: Id quod factum est paucis diebus post, die videlicet 10 Aprilis, cum ab Alexio Commeno fratre suo et Imperio exueretur, et oculis privaretur. Alexius frater cum coronaretur, equus eum sessorem capere noluit. Cum tandem Imperator in eum insiluisset, adeo ferocivit, ut coronam eius deiceret primum, et deinde ipsum Imperatorem. Corona ita fracta Imperatori reposita, et alius equus adductus est. HENRICUS vero Imper. cum in Sicilia esset, et turbas has Constantinopolitanas audisset, legatos ad Alexium misit, iussitque, ut annuum tributum fibi solveret, aut bellum exspectaret, pro iniuriis CONRADO et parenti Friderico, in Palaestinam transeuntibus, illatis. Alexius imparatus ad bellum, cum nullam pecuniam nec a subditis, nec ex templis habere posset; sepulchra Imperatorum Graecorum aperuit, ex quibus ad 70 talenta conflavit. Hic Alexius tandem iustas perfidiae, quam erga fratrem declaravit, poenas dedit: nam a proprio filio Isaacio rursus Imperio exutus vitaque privatus est, iuxta illud Suidae:

Si quis, quae fecit, patitur, iustissima lex est.

III. Bellum sacrum affectum, sed non perfectum.

Cum Henricus, mortuo Saladino Aegypti Sultano, magnas de recuperatione Asiae spes concepisset, hortatu Pontificis instituit expeditionem in Asiam, delectis ad eam rem sociis, quos eum instuctissimo exercitu praemisit, Conrado Episcopo Moguntino, Conrado Wurceburgico, (quo Cancellario usus est) Henrico Leone, Ludolpho Austriaco, Hermanno Landgravio Thuringiae, et aliis


page 945, image: s1017

quibusdam. Hi feliciter in Palaestinam appulerunt, ubi Saraceni Ioppen expugnarant, et ad viginti milia Christianorum occideerant; sed Saracenos iterum proelio vicerunt, Berythum, Sidonem et alias urbes ceperunt, et cetera oppida Christianorum firmiore praesidio instruxerunt, fuissentque perrecturi, nisi praematura mors Henrici inchoatum opus interrupisset. nam cum audissent, Henricum Imper. esse defunctum, et exercitui necessaria non mitterentur, dilapsi in Europam redierunt. Chron. Spangenb. Chron. Philippi. Blondus. Platina.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

H Enricus Imper. ex Germania in Siciliam reversus, dum classem cogit, et armat secuturos socios, Messanae in febrim arbentem ex veneni potu (quod propter adulteria coniugem propinasse ferunt: seu, ut alii volunt, ex venationis labore, incidit, et, cum fratri Philippo filium suum commendasset, infesto S. Michaelis diem suum obiit A. C. 1198, anno aetatis 32, Imperii 7. Sepultus est Panormi in templo maximo. Chronic. Spangenb. Chron. Philippi. Chronic. Hedion. Chronic. Saxon. Ursperg.

Recmemorabiles.

I. A. C. 1193 die 16 Febr. decessit domitor ille Orientis, ac nostrorum terror, SALADINUS Aegypti Sultanus, relictis novem filiis, quos omnes SAPHADINUS patruus, praeter unum, amicorum virtute tectum, libidine regnandi necavit. Meyer. Saladinus moriens, humanae conditionis ac miseriae memor, condito Testamento omnem funeris pompam abdicavit, iussitque tantum in lancea praeferri atri coloris obsoletam tunicam, praecinente ad populum sacrificulo huius sententiae carmen, quod a Bocario proditum est:

Vixi divitiis, regno, tumidusque tropaeis,
Sed pannum heu nigrum nil nisi morte tuli.

Fuit hic Saladinus auctor sectae mamalucorum, qui regnum Aegypti annos circiter ducentos tenuerunt. Sunt autem Mamaluci Syriaca lingua iidem, qui ministri seu stipendiarii. Hi ex Christianis fiebant mahometani, et quia ad belli ad belli administrationem praeter ceteros instructi erant, etiam Sultani ex iis eligebantur. Sunt autem victi et delcti a Selimo Turcarum Imperatore A. C. 1517.

II. A. C. 1195 ALBERTUS Marchio Misnensis, foedo morbo correptus, in casa rustica mortuus, et Cellae sepultus est, cum eodem anno Coenobium Cellae spoliasset.

III. Hoc anno Richardus Rex Angliae bis proelio cum Gallo congressus est, victoriamque reportavit. In ultimo proelio cepit Episcopum Belluacensem: pro qu Caelestinus Papa ad Regem scripsit, ut filius suus libere dimittatur. Rex exuit Episcope loricam et alia arma, misitque ea ad Pontificem, quaesitum, Anhaec filii sui tunica esset? Paris.

IV. Eodem anno nempe a Christo nato 1195 ABEN IOSEPHUS Rex de Maroch, assumptis Aphris, Numidis, Mauris, et aliis, cum 600000 hominum in Hispaniam transiit, camque caedibus et rapinis crudelissime vastavit: vicit etiam Alphonsum Regem Castellae, occisis quinquaginta milibus hominum, et Beticam omnem occupavit, quam Mauri usque ad CAROLIV avum Ferdinandum annis trecentis obtinuerunt. Zacuth. et alii.

XXIV IMPERATOR GERM. PHILIPPUS Dux Sueviae et Hetruriae.

I. ORTUS.

HIC PHILIPPUS fuit HENRICI VI Imper. germanus frater. Pater eius fuit FRIDERICUS BARBAROSSA; Mater BEATRIX: sicut ex praecedentibus patet.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA OE CONOMICA.

Uxorem habuit IRENEM, filiam ALEXII Imp. Constantinopolitani, cum qua nuptias celebravit Augustae Vindelicorum anno C. 1197, et ex ea natae sunt ei filiae quatuor: 1. CUNIGUNDA, quam Wenceslao Ottocari Bohemiae Regis filio: 2. ETHISSA, quam Henrico Duci Brabanriae, postea ad regiam in Hispania dignitatem evecto, in uxorem dedit. 3. MARIA, Innocentii Papae ex fratre nepoti, Richardo Comiti Thusciae: et 4. BEATRIX Ottoni Saxonum Principi, qui post Philippum imperavit, elocata. Chron. Philip. Spangenb. Aventin. Castrutius l. 3. fol. 232.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperir occupatio.

HENRTGUS VI moriturus imperiim et filium suum Fridericum adhuc minorennem, h. c. quinque annorum puerum, fidei Philippi fratris commendavit. Hi fratres mutuo se invicem amore ac fide prosequebantur: ergo recte Henricus


page 946, image: s1018

Philippo fratri, quam potuit summam dignitatem contulit, (ipsum namque Duem Hetruriae et Thusciae fecit, et defuncto fratre Conrado, ei quoque Ducatum Sueviae concessit) et Philippus vicissim ius Maiestatis eius diligentissime tutatus est. Quae enim amicitia potest esse tam felix, quae imitetur fraternitatem, quae nihil aliud est, quam divisus spiritus? teste Quintil. declam. 321. Post mortem autem Henrici Imper. de successione magna contentio orta est. Nam

I. PHILIPPUS, statim atque iusta fratri persolvisset, eius cadavere Panormi in Sicilia sepulro: adducto secum testamento Henrici, et FRIDERICO nepote suo ex fratre, in Germaniam profectus est, atque Proceres Imperii suae promissionis admonuit, sibique interim, dum puer adolevisset, ut erat testamento dispositum, administrationem Imperii concederent: et iusta postulanti Principes Germaniae assensum praebuerunt. Deliberata haec et tractata sunt Haganoae, consilia gubernante Episcopo Argentinensi.

II. Pontifex Romanus Innocentius III. postquam hanc rem subolevisset, inveterato quodam odio et invidiae oestro percitus adversus Friderici familiam, (quod nempe velut meris ipsi circumdatis in Italia, restrinxerat immoderatam eius potentiam, et usurpata gubernatoris auctoritate molitiones iniustas ac tyrannicas represserat) missis in Germaniam legatis, omnia turbare coepit, vetuit Principibus, ne Philippum eligerent; illum apud eos falsis criminationibus inique et calumniosepraegravavit, seque Pontificiam dignitatem potius, vel cum clade et ruina Italiae in diserimen positurum, quam huic imperium concessurum, superbe interminatus est. Mori tyrannica Pontificis voce Principes aliqui, quod prospicerent, quo evasura res esser, si tyrannico illius postulato adversarentur, senrentias a Philippo inflexerunt in BERTOLDUM Zatingiae Ducem, Principem praedivitem, sed sordide avarum et flagitiosum; eumque die 1 Martii A. C 1198 Moguntiae Imperatorem declararunt. Philippus contra cos qui sibi studebant, (videlicet Saxoniae Ducem Bernhardum, Albertum Marchionem Misniae, Bohemiae Regem, et Ludovicum Bavarum) iussit convenire Mulhusii in Thuringia die 8 Martii, ubi etiam Imperator electus est, et Zaringensis cum se imparem fore Philippo si ad arma deventum esset, intelligeret, sua sponte imperium oblatum repudiavit, ad Philippum venit, eique fidelitatem iuravit, recte sentiens, cuncta mortalium incerta; quantoque plus honoris quis adeptus est, tanto magis in lubrico esse.

III. Postquam Pontisex Innocentius se delusem videret, impulit Coloniensem Archiepiscopum et Palatinum, ut transferrent imperium in Ottonem Henrici Leonis filium, cui coronam promiserat. Deinde Philippum, ut adhaerentes ab ipso distraheret, anathemate percussit, ut, quod Pontisex instituerat, facilius perficere posset. Defecerunt igitur ex consilio Pontificis plerique Principes a Philippo, Bohemus, Thuringus, et Argentinensis Episcopus, quo primo Philippi partes foverant, et Otto IV Imperator electus, et Aquisgrani ab Archiepiscopo Coloniensicoronatus est. Philippus contra Moguntiam venit, et coronatus ab Epi copo Tarentino: Moguntinus enim aberat in Palaestina. Bellum exinde ortum est atrocissimum, quod eum habuit finem, ut deserto Ottone a suis, Philippus regnum obtinuerit. Ursp. Crantz. l. 7. c. 24. Antoninus. Chron. Carion. Chronic. Spangenb. Dresserus.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

PHILIPPUS decem annis imperium summa cum laude ad ministravit, et pacata Germania imperium domi exornaturus legibus, ac iustitia; foris amplificaturus bellis externis fuisset, si vita suppeditasser. Fuit enim natura bonus, sapiens, moderatus, acer et magnanimus Princeps, non indignus tanto honore: quod ostendit in Italiae gubernatione, quam in metu et officio continuit, et in civilibus bellis, quorum asperitatem bonitate et lenitate sua moderatus est ac mitigavit, et accessit ad naturae dotes rerum multiplex usus atque exercitatio longa in militaribus negotiis et politicis. Nec sane Philippus dubitavit, vi amoris fraterni, gravissimum etiam Pontificis Romani odium pro conservando iure Maiestatis sustinere; satius existimans, quaevis rerum discrimina perpeti, quam incerta seu fluxa fide Imperii negotia agere. Chron. Philip. Sigon. l. 15. de regn. Ital.

II. ACTASAGATA. Bellum contra Ottonem, Henrici Leonis Ducis Saxoniae filium, eiusque Confoederatos.

Cum OTTO filius Henrici Leonis, Imperator a quibusdam Principibus Germaniae electus, et Philippus contra a Ponrifice esset excommunicatus; Philippus, nihil territus adversatione Ponrificis et defectione sociorum, ad arma seconvertit, et comparato exercitu multas civitates in superiori Germania occupavit, utque sibi fidelitatem iurarent, adegit. Tandem Hermanno Thuringiae Landgravio,


page 947, image: s1019

Ottocare Rege Bohemiae, et Henrico Palatino ad Rhenum, qui a partibus Ottonis stantes Philippum Erfurdiae obsederant, profligatis et in gratiam receptis, Ottone vero ad Coloniam fuso, controversia omnis diremata est; ac inter Philippum quidem et Pontificem sic convenit, ut Philippus nepoti Pontificis ex fratre Richardo filiam suam uxorem, dotisque loco Spoletanum Comitatum, cum Thuscia et Marchia Anconitana darer. Cum Ottone vero ita transactum, ut Philippus ci alteram siliam desponderet, Imperii fasces ipse retineret, quoad viveret; post mortem vero suam Otto imperaret.

Hoc bello, quod novennium fere duravit, Andernacum ad Mosellam direptum, Brunsviga, ubi sese Otto et Henricus continebant, obsidione pressa est: et fere capta fuisset, nisi ostentis deterritus Imper. inducias fecisset. Incendio etiam vastatae sunt helmstadium et Warberga, nec non Gostaria et Sommersburga direptae. Aventinus. Crantz. Ursp. Chron. Philip. Chron. Spangenb.

III. EGRESSUS.

Philippus Imp. motibus civilibus sedatis, et pace in Germania constituta, externos hostes aggredi constituit, ut Canutum Regem Daniae, qui Hamburgum et Lubecam ambas urbes imperiales in hisce motibus interceperat. Sed A. C. 1208, die 22 Iulii, cum in arce Bambergensi forte quiesceret in lectulo post venae sectionem, paucos tantum familiares admittens, OTTO Comes Palatinus de Witelsbach (cui olim Imperator filiam desponderat, sed, quod Otto samiliarem quendam Ducis Bavariae praeter causam occidisset, atque ita homicidii reus et perfidia notatus esset, ipsum repudiarat) familiariter ingressus cubile, serro in iugulum Imperatoris adacto, et cubiculario, frustra caput Domini protegente, suciato, vita eum privavit, atque sic optimus Imperator: cum annos decem imperasset, perfide occisus, diem clausit extremum. Corpus primus Bambergae sepultum, postea Spiram translatum est.

Et Otto parricida non multo post ab Henrico Palatino Philippi Marescalco interemptus facinoris sui praemium tulit. Ursp. Mon. Colon. Sigon. lib. 15. Chron. Philippi. Crusius tale Philippo Epitaphium concinnat:

Inclitus bic primi FRIDERICI natus humatur
Illustri Rex Romanus virtute Philippus.
Cuius Bambergae scelerata cade perempti
Corpus Spira tegit, mens aurea possidet astra.

XXV IMPER. GERM. OTTO IV, Dux Saxoniae.

CAPUT I. DE ORTV.

OTTO patre fuit natus HENRICO LEONE, Duce quondam Bavariae et Saxoniae; unde is gloriari solebat, totam regionem, quam late pateret inter Albim et Rhenum, suae ditioni esse tubiectam: postea vero Duce Brunsvicensi et Lunaeburgensi. MATRE Mechtilde, Henrici Regis Angliae filia, sorore Richardi, qui cum Friderico Barbarossa Imper. expeditionem sacram in Palaestinam susceperat.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXORES habuit duas: Primam MARIAM, Ducis Brabantiae filiam, quam ob consangninitatem repudiare coactus, ex ea nullam prolem suscepit. Alteram BEATRICEM filiam Philippi Imperatoris, cum qua A. C. 1212. nuptias celebravit Northusii, et illa quarta a nuptiis die morbo correpta, paulo post vivere desiit. Sepulta est Brunsvigae in remplo S. Blasii et Iohan. Baptistae, ac sepulchro eius aureis literis haec verba insculpta sunt: FILIA FORMOSA, IAM CINIS, ANTE ROSA. Chronic. Saxon. Chronic. Spangenb. Chrenic. Philippi. Crusius parte 2. fol. 573. Nullam etiam ex hac UXORE prolem suscepit, sed a)/teknos fuit.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Otto IV ex pacto, quod Philippus Imp. et Status imperii cum eo fecerant, in locum Philippi occisi, a Principibus Germaniae electus A. C. 1208, et Romae ab Innocentio III Pontif. Augustus salutatus et inauguratus est, mense Octobr. A. C. 1209. Trith. Onuphr.

II. Imperii administratio, in qua Acta eius Togata et Sagata breviter explicantur.

I. Otto Imper. postquam ad dignitatem imperialem esset evectus, ut in imperio pacem et tranquillitatem servaret, studuit, nec quicquam temere aut inconsulto fecit; sed adhibitis prudentissimis


page 948, image: s1020

viris Iureconsultis, a quibus iura regni diligenter inquir: iussit: Sigon. lib. 16. et quod de Republ. videbatur, consilium secutus est.

II. Anno Christi 1208 indixit Comitia Francofurti: ubi lex de eligendo Imperatore, ab Henrico sancita, antiquata, et nova sancita est his fere verbis: Imperatorem nullus hereditariam dignitatem sibi vindicato. Principes sex, sacri ordinis tres, Moguntinus, Trevirensis et Cloniensis: Profani totidem; Comes Palatinus Rheni, Dux Saxoniae (qui tum fuit Brun(vicenfis) et Marchio Brandeburgensis, eum eligunto. Hi si discordes fuerint, Bohemiae Regem cooptanto. Factum hoc decretum cum consensu Principum in praesentia Legatorum Papae, qui fuere Hugolinus Ostiensis, et LEO Sabinensis Cardinales. Constitution. Imp.

Hanc legem sequentibus temporibus observatam fuisse, testatur ALBERTUS Abbas Stadensis in suo Chronico, quod scripsit anno Christi 1256, quando sic incipit: Ex praetaxatione Principum et consensu Imperatorem eligunt Trevirensis, Moguntinus, et Coloniensis. Trevirensis enim, licet de Alemania non sit, ratione antiquitatis, eligit. Palatinus eligit, quia Dapifer est: Dux Saxoniae, quia Marschallus: marchio Brandeburgensis, quia Camerarius: Rex vero Bobemiae, quia Pincerna est, non eligit, quia non est Teutonicus.

III. Anno Christi 1209 Otto expeditionem exornavit in Italiam splendidam: et cum Romam venisset, Pontificem Innocentium III initio quidem et facilem expertus est in impetranda coronatione, et officiosum; sed mox eundem post coronationem habuit infensissimum, cum Otto ademptas Imperio provincias asserere rursus vellet. Pontifex enim tumultu subito in urbe excitato, Imperatorem in praesens vitae periculum coniecir: quo multa civium caede depulso, Imperator diffisus Pontificum molitionibus, se ex urbe in Italiam recepit, ibique ulturus ignominiam et caedem suorum, qui in seditione Romana interfecti, non solum quae ad Imperium pertinebant, occupavit, sed criam omnia, quae ad bellum Pontifici inferendum faciebant, collegit, arces Pontificis occupavit, et frumentum convexit. Papa per legatos eum dehortatus, sed nihil cum efficeret, eum excommunicavit. Quo nihil territus Otto, praeter Romandiolam, Thusciam ac marchiam Anconitanam, occupavit etiam Apuliam et Calabriam; quod eae regiones ad Imperium pertinuissent, et a Rogerio Rege Siciliae olim per vim occupatae fuissent. Misit etiam in Germaniam, qui Friderici Suevi Regis Siciliae Ducatum vastarent. Inde cogitavit proficisci in Galliam, quod Rex Galliae Normanniam occupasset: quae ramen esset Regis Angliae. Sed Papa iterum excommunicavit Ottonem, et formulam excommunicationis misit in Germaniam ad Sigefridum Episcopum Moguntinum, qui eam publicavit, et Principes, ut Imperium excommunicato abrogarent, impulit. Cui cum adversarentur Henricus Palatinus ad Rhenum, et Dux Brabantinus cum aliis quibusdam, novum bellum conflatum est; in quo pulsus Moguntinus confugit ad Hermannum Thuringiae Landgravium. His motibus Otto ex Italia retractus, conventum egit Noribergae in Paschate anno Christi 1212: ubi statibus Imperii exposuit causas dissensionis inter se et Papam, et se nihil commisisse, nisi quod Imperio utile et Germanis honorisicum esset: serioque Principes admonuit, ne paterentur Pontificem pro arbitrio suo Caesares de culmine Imperii deturbare, eosque suo exuere iure; innuens praecavendum imprimis esse, ne alienae cupiditatis arbitrio sacrum ius Imperii corrumperetur. Honesta haec fuit Ottonis oratio, cui cum non parerent Principes, se quasi servitio Pontifici obstrinxerunt. Nam praecipui et potentissimi Principes Germaniae, Rex Bohemiae, Bavarus, Saxoniae Dux, et alii, FRIDERICUM II, Henrici VI Imperatoris filium, e Sicilia evocatum, Francofurti ad Moenum coeuntes A. C. 1212, ex auctoritate Pontificis Regem designarunt. Munivit quidem se Otto foedere cum Iohanne Angliae Rege, Rainaldo Poloniae, et Ferdinando Flandriae Ducibus; sed contra eum Fridericus cum Gallorum Rege Philippo se coniunxit: inde orto praelio acerrimo inter Gallum et Ottonem ad pagum Bovinas A. C. 1214, Otto succubuit cum foederato Rege Angliae, et Philippus Rex Galliae insignem reportavit victoriam, multis occisis, et captis, quosinter fuere quatuor Comites, videlicet Flandriae, Poloniae, Hollandiae, et frater Regis Angliae. OTRO igitur a suis derelictus, et belli sumptibus exhaustus, destitit ab Imperio sponte, quarto postquam id suscepisset anno. Paris. Trithem. Chron. Saxon. Chron. Philipp. Chron. Spangenb. Vincen. lib. 30. cap. I. Chron. Belgic.

ACTA ECCLESI ASTICA.

Natae sunt hoc saeculo in Ecclesia plures ac diversae Monachorum familiae, veraepietatis, doctrinae Christianae, et disciplinarum ac liberalium artium pestes publicae, utpote Franciscani, Dominicani, Carmelitae, et Augustiniani. De quibus plura vide in lib. 4. Chron. Carion.


page 949, image: s1021

CAPUT III. DE EGRESSV.

CUm OTTO Imperio se abdicasset, privatam aliquamdiu vitam summo cum animi dolore Brunsvigae egit, et ibidem A. C. 1218. 5 Kalend. Maii, fluxu alvi dysenterico rebus humanis exemptus est. Ursperg. Meyer. Chron. Philipp. Vincent. Moriturus sui facti paenitentiam egit, ut eam describit Crantz. lib. 6. Saxon. cap. 36. quod humanis consiliis et viribus nimium tribuisset: proinde in folius gratiae divinae fiducia vitam cum morte commutavit; et recte. Nam qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit, misericordiam consequetur. Prov. 15. v. 13.

Micyllus hosce de eo versus composuit:

Hic Papae instinctu cum regnum fraude pararet,
Saepe dedit turpem, non sine clade, fugam.
Mox verus Caesar, cum Sceptrum lege teneret,
Pro pretio diras retulit Ausonias.

XXVI IMPERATOR GERM. FRIDERICUS II, Rex Siciliae.

CAPUT I. DE ORTV.

>I PATER fuit HENRICUS VI Imp.

II. MATER dicta fuit CONSTANTIA, quae fuit filia Regis Siciliae. Ex hisce parentibus natus est Fridericus eius nominis secundus, Panormi in Sicilia anno C. 1193. septimo Kalend. Ianuarii.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*p*a*f*i/*a.

FRIDERICUS II, egregiis corporis animique dotibus praeditus fuit. Nam avo simillimus, animo fuit magno atque excelso, inque periculis intrepido, in utraque fortuna constans et moderatus, acer in proeliis ac providus, manu pariter et consilio promptus, munificus, a crudelitate alienissimus. Cum enim non desinerent Pontificii et vi manifesta et fraude atque insidiis vitam eius ac iugulum petere, repressit tamen indignationem, et vindictae cupiditatem, quantum potuit, victor devictis mitigavit. Ingenio praeterea tanto fuit, ut omnes sui saeculi homines sapientia et prudentia superarit; et Graecam, Latinam, Italicam, Gallicam et Saracenicam linguas, praeter Germanicam non solum intellexerit, sed etiam diserte locutus sit. Optimus ergo Princeps fuit, modo iniquitas temporum egregiis eius conatibus non obstitisset. Quandoquidem igitur conatus optimi Imperatoris a fortuna vacui cassique fuere, eius praeclarae virtuti ac gloriae rerum gestarum nihil detrahendum censemus: et nobis curae sit vera sapientia, quae vitam considerans varietati fortunae expositam, non sinit eos praesentibus bonis animos tollere, neque ullius suspicere felicitatem vicissitudini temporis opportunam.

II. ACTA OECONOMICA.

I. UXORES, et LIBERI ex iis suscepti.

FRIDERICUS uxores habuit sex.

Prima dicta fuit CONSTANTIA, Arragoniae Regina: e va natus est HENRICUS SENIOR, quem pater decem annorum puerum Sueviae Ducem et Regem Romanorum fecit: sed cum is pietatem patri debitam non agnosceret, ipsoque absente Imperium affectaret, nec quidem semel impetrata errati venia a proposito malo, Pontisicis artibus incitatus, desisteret, de sententia procerum Germaniae ad perpetuos carceres est damnatus, et Marturanum Calabriae oppidum deductus, in carcere misere vitam finiit.

Altera fuit IOLE, sive IOLANTA, filia unica Regis Hierosolymitani Iohannis de Bregna, quae dotis loco Friderico et eius posteris, Regibus Siciliae et Neapolitanae, titulum Regis Hierusalem attulit. Ex hac natus CONRADUS A. C. 1228. et mater in partu mortua est.

Tertia, AGNES, Marchionis Meraniae Ottonis filia, quam repudiatam ab Imperatore duxit Ulricus Carinthiae Dux.

Quarta RUTINA, filia Ottonis Comitis Bavariti in Wolfershausen.

Quinta ISABELLA, filia Ludovici Bavariti, caesi in Kelheim. Ex hac nata ei filia AGNES, sive, ut alii volunt, MARGARETA, nupta Alberto Landgravio Thuringiae: qui ex ea duos sustulit filios FRIDERICUM avo o(mw/numon. Marchionem Misniae, et DIETMANNUM. Postea tamen nihilominus Landgravius coepit amare aliam, et non solum factus est adulter, sed etiam insidiatus est vitae Coniugis suae, Imperatoris filiae. Itaque paciscitur cum illo mulione, qui quottidie vehebat aquam in arcem Isenacensem, ut eam interficeret. Ille


page 950, image: s1022

promisit quidem hac in re suam operam Landgravio, interim custodi ac consiliario Dominae rem omnem detexit, simulque excusavit suam promissionem, dicens: si negassem, interfecisset me; nunc vos cogitate, quid vobis sit faciendum. Ibi Praefectus Praetorio consuluit, ut aufugeret Domina. Illa igitur clam se per funem demisit ex fenestra non admodum alta in subiectum scopulum, unde occulte aufugere posset. Delata in Francofurdium, ibi in Monasterio Virginum in luctu et precatione vitam agens, post paucos annos mortua est. Illa nocte autem, cum esset discessura, assedit ad lectulos filiorum Friderici et Dietmanni, calamitatem suam deplorans, tandemque iis valedictura, Fridericum natu maiorem, lacrimis et eiulatu materni doloris magnitudinem ostendens, complexa est, saepe figens oscula in genis et in pectore filii. Postremo mirabili animi motu dentibus momordit genam filii, ita ut puer alta voce clamaret. Ibi praefectus, Quid facis, inquit? putans matrem interfecturam esse infantem prae dolore. Ah, respondit mater, putas me adeo ferream, ut a pulcherrimis et carissimis filiis sine ingenti dolore in exilium abire possim? Nullum vitae periculum est meo filio ex hoc vulnere, sed ipsi notam mei summi doloris impressi, ut in omni vita memor sit et mei erga ipsum amoris, et calamitatis meae. Filii isti cum adolevissent, pater eos per seditionem ex Misnia eicere voluit: sed patrem filii mutata fortuna expulerunt. Sic expulsus Erphordiam pervenit, ubi in summa miseria et paupertate mortuus est. Philip. Melanch. Tom. 3. Declam.

Sexta fuit MECHTILDIS, (quam nonnulli ISABELLAM nominant) filia IOHANNIS Regis Angliae, cum qua A. C. 1235. Wormatiae magna sollennitate nuptias celebravit: exque ea suscepit filium Henricum Iuniorem, cui pater testamento Siciliam decreverat, si pervenisset ad iustam aetatem: et gnatam Constantiam, coniugem Ludovici Landgravii Hassiae.

II. Concubinae.

FRIDERICUS quoque multas habuit concubinas, inter quas fuit BLANCA Marchionissa Montisferrati. Ex qua tres sustulit filios. I. MANFREDUM Tarenti principem, qui patrem plurimosque fratres veneno sustulit; uti infra dicemus. II. HEINSIUM Sardiniae Regem, qui dum Mutinensibus auxilium ferret, a Bononiensibus cum multis aliis captus, quorum 300 suspendio necati fuerunt, ipse captivitate liberari non potuit, quicquid etiam vel ipse, vel parens offerret: regio tamen more habitus fuit, et cum detentus fuisset annis 22. mens. 9. diebus 16. mortuus est. III. FRIDERICUM Antiochiae Principem. Chron. Carion. Chron. Funccii. Chron. Spangenb. Cent. 13. fol. 1325. Cuspinian. Pantaleon. Sigon. lib. 17.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

I. Cum OTTO IV Imper. apud Pontificem Romanum in odium incurrisset, eo quod pontificias ditiones invasisset, et ad totius Italiae imperium aspirasset, Papa Innocentius III Principes Germaniae in citavit per Moguntinum, qui praecipuus in Germania administer tyrannidis pontificiae et decretorum iniustorum exsequutor fuit, ut reiecto Ottone FRIDERICUM Regem Siciliae ad imperium accerserent, cui puero ante Philippum et Ottonem ad preces patris Henrici VI Imp. imperium desponderant et confirmarant. Fridericus ergo evocatus ad Imperium ex Sicilia, quamquam repugnantibus uxore, et Siculi regni proceribus, tamen assensus est, et Legatos, qui missi erant, ut ipsum adducerent, secutus per Tridentinam vallem et Rheticas alpes, pervenit in Germaniam A. C. 1212. Ibi a suis exceptus et iustis copiis instructus, mox recepto Brisaco, et Haganoa expugnata, Moguntiae comitia egit, ubi iuramentum fidelitatis ipsi multi dederunt. Inde Ottone procul in Saxoniam pulso, omnem ad Rhenum Germaniam magna celeritate occupavit, cumque Aquisgrani coronatus esset, quo minus metueret, munivit sese foedere et societate vicini Regis Franciae Philippi. Etsi autem OTTO paulo post Belgicum aggressus est, et Aquisgranum obsidione cinxit, tamen cum Francicis armis esset depulsus, et a Principibus Germaniae desertus, rerumque difficultate victus, imperio sese abdicavit, et reliquum vitae tempus privatus transegit: ficuti in eius historia dictum.

II. A. C. 1220. FRIDERICUS in Italiam proficisci constituit, ut insignia Imperii acciperet, praemisso legato Conrado Episcopo Spirensi Cancellario suo, qui fide iurisiurandi omnes civitates et populos Italiae obstringeret, viamque sibi ad summum dignitatis fastigium praepararet. Et ut famam clementiae et benignitatis assequi et conservare posset, et ipse multis privilegia dedit et confirmavit, et Legato suo idem faciendi potestatem liberam concessit. Mox ergo legatum suum subsecutus promptissimis omnium studiis ac officiis in Italia susceptus est. Sed Mediolanenses, acceptae ab avo eius Friderico Barbarossa iniuriae memores, postulationi Friderici de corona sibi conferenda locum dare noluerunt. Fridericus hanc sibi factam


page 951, image: s1023

iniuriam dissimulatione prudenti pertulit, et recta Romam profectus insignia Imperii 10 Calend. Decembris de manu Honorii Pontificis sumpsit. Sed cum conditiones hasce, ut omnes nempe provincias Ecclesiae Romanae, quocumque etiam titulo eas accepisset, reliuqueret, et deinde ut ad terminum sibi a Pontifice praefigendum expeditionem sacram susciperet, quasi contrarias Maiestati Imperatoriae accipere nollet. odium Pontificis sibi conciliavit maximum: Unde a tribus Pontificibus ex omni parte adeo coangustatus est, ut, qui singulari ingenii excellentia et animi ac corporis robore, nec non literarum scientia praestabat, nihil tamen rerum, praeterquam quod factis cum Sultano induciis tranquillitatem Asiaticis peperit, et tumultus Lombardiae sustulit, gerere potuit. Ursp. Chronicon Carion. Trith. Sigon. lib. 17. de reg. Ital. Grantz. 7. Vandal. cap. 20.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. FRIDERICUS fuit Imperator sapiens, fortis, felix, et ut pacem et concordiam in Imperio conservaret summopere studuit, multaque sapienter constituit, cum de usibus feudorum, tum alia, quae undecim capitibus dissecta, ac Codici Iustiniani sunt inserta. Et inter alia exstat egregia constitutio inserta usibus feudorum. De Statutis et consuetud. contra libertatem Eccles. quae conspicitur etiam in Codice Iustiniani sub tit. quae res pignor. obligar. poss. cuius haec sunt verba: Agri cultores et circa rusticitatem occupati, dum villis insident, et agros colunt, securi sint, quacumque parte terrarum, ita ut nullus inveniatur tam audax, qui personas vel boves, agrorum iustrumenta, aut si quid aliud sit, quod ad operam rusticalem pertinet, invadere, capere aut violenter auferre praesumat. Si quis autem huiusmodi statutum ausu temerario violare Praesumpserit: in quadruplum ablata restituat, infamiam ipso iure incurrat, imperiali animadversione nihilominus puniendus, etc. Pantaleon. Gaguinus. Aventin. lib. 7.

II. Fridericus Imperator fuit literarum linguarumque complurium gnarus. Idcirco etiam Viros doctos in honore et pretio habuit, cum iis libenter conversatus est, deque eorum consiliis atque sententiis instituit, administravit, et in controversiis pronuntiavit in tempore pacis pleraque. Chron. Carion.

III. Fridericus multis regionibus et civitatibus magnifica privilegia concessit, eaque bulla aurea consirmavit, quarum duae in archivo inclitae Rei publ. Lubecensis adhuc asservantur: una ille avi sui Friderici 1. cognomento Barbarossae privilegia, ubi Lubecae A. C. 1188. concessa, confirmat: altera eam liberam Imperii Urbem pronuntiat, et novis insuper beneficiis cumulat. In harum antica parte visitur effigies Imperatoris in solio sedentis et tenentis dextra sceptrum, sinistra globum cruciferum, cum hac inscriptione: FRIDERICUS DEI GRATIA ROMANORUM IMP. SEMPER AUGUSTUS, REX IERUS ALEM ET SICILIAE. In parte postica castrum turtitum, cum hac inscriptione: ROMA CAPUT MUNDI REGIT ORBIS FRENA ROTUNDI.

IV. A. C. 1237. Fridericus Spirae Nemetum Comitia habuit, ubi conventus annuos, qui Moguntiae antea habiti, Francofurti ad Moenum instituit: qui conventus postea Missa S. Bartholomaei vocatus est, atque ita nundinae propter conventum institutae. Constitut. Imp.

V. A. C. 1245. Fridericus Ducibus Austriae regiam dignitatem tribuit, atque ob id titulum Archiducum sibi sumpserunt. Cuspin.

VI. Cum Fridericus Imper. A. C. 1247. urbem Parmam, quam Papa ipsi eripuerat, obsidione cinxisset, et in obsidione pecunia destitueretur, de corio monetam fiuxit, quam postea aureis singulis, sive ducatis redemit.

VII. Cum Fridericus multiplici a Papa iniuria afficeretur, convocatis Principibus Germaniae iniurias Pontificis exposuit, conatus eius in evertendo Imperio Romano, et in se transferendo, demonstravit, et ex ipsorum consilio filium suum Henricum puerum 9 annorum Imperatorem Aquisgrani anno Christi 1222. die 8 Maii coronavit: qui cum patre novem annis in Germania imperavit, sed tandem eidem rebellavit. Cum enim Fridericus in Italia bellum gereret, Henricus Bavariam invasit, et Ducem cum tota Bavaria in deditionem accepit. Hac victoria elatus, patri rebellare incepit, socios sibi quoscumque adscivit; nec paucos invenit, qui fidem et auxilium ad hanc rem pollicebantur. Et cum sensisset Marchionem Badensem id patri in Italia renuntiasse, bellum Marchioni intulit: nullo tamen cum suo emolumento. Inde metuens sibi a patre, soedus inivit cum civitatibus in Alsatia, et obsides accepit: sed praesente patre oblitus belli, culpam deprecatus est. Cum vero nihilominus quasdam munitiones sibi contra patris voluntatem retinere vellet, ab eo in Siciliam missus, ibique quinquennium post mortuus est. Annall. Suev. Trith.


page 952, image: s1024

II. ACTA SAGATA.

I. Bella interna.

Cravissima omnium fuerunt bella, quibus impulsu Romanorum Pontificum Fridericus implicirus fuit. Longae sunt ambages, iniuriae vero acerbissimae: imquit Dresserus.

Acta Friderici Imper. cum Pontifice Romano Honorio.

I. A. C. 1220. Fridericus, rebus patriae pacatis, in Italiam profectus est, ut a Pontifice Imperator declararetur; et ab Honorio Romae Imperialem coronam accepit: ut igitur coronationis beneficium Imperator remuneraret, Fuldensem Comitatum Ecclesiae Romanae perpetuo iure possidendum contulit et donavit: haec pax tamen inter Imperatorem et Pontificem diuturna non fuit. Nam proceres aliquot et Episcopos Papa instigavit, ut deferta ac prodita fide erga Imperatorem invaderent, quae et Imperii erant, et hereditaria Friderici, atque ex his quaedam occuparent, alia depraedarentur et vastarent. Irritatus igitur iniuria perfidiosa suorum Imperator, ad arma se contulit, prospereque debellatis hostibus, Episcopos sacro ordine motos deiecit episcopatibus, aliis in locum eorum suo consilio surrogatis. Ceteros, qui elapsi confugerant ad Pontificem seditionis auctorem, exutos dignitate bonisque, condemnavit ad perpetua exilia, inter quos duo Comites Thusciae fuere. Hos cum in integrum restitui Pontifex postulasset, Imperator vero generosa et gravi oratione recussasset, illum excommunicavit, quod esset hostis Ecclesiae, et discipulus Mahometi: quo exciti in Sicilia Saraceni concurrerunt ad arma, Imperium excommunicati Regis abiecturi. Relicta ergo Italia, in Siciliam Fridericus traiecit, ac seditione repressa mox in Germaniam se recepit: ubi cum consensu Procerum filium Henricum Imperii consortem fecisset, rursus cum exercitu in Italiam contra Pontificem profectus est. Sed tum Iohannes de Bregna Rex Hierosoly mitanus in Italiam venit, et expositis publicis Palaestinae malis, dissidia haec inter Imperatorem et Pontificem paulisper sedavit: cuius filiam Iolen Fridericus in uxorem duxit, eique titulus Regis Hierusalem dotis loco attributus, (a quo tempore Reges Siciliae et Apuliae titulum eius regni habuerunt) et conventum est, ut peractis nuptiis Fridericus expeditionem sacram susciperet: quod etiam factum est, uti infra dicemus. Sed enim haec nova affinitas attulit quidem Imperatori titulum Regis Hierusalem, verum postea tandem exitio fuit. Nam eventus docuit, quam inimica fuerit magnis consiliis benevolentiae Pontificis simulatio, qui postea Iohannem de Bregna adversus Imperatorem concitavit, et dum aliis intentus esset artibus, quibus eum exagitare posset, animam exspiravit. Ursp. Trith. Annal. Suev. Chron, Carion.

Acta Friderici cum Papa Gregorio IX.

II. Honorio Pontifice exstincto, ei successit GREGORIUS IX. Hugolinus antea dictus. Hic nullo odio adversus Imperatorem, nullo machinationis genere inferior fuit antecessoribus suis. Nam praeter adiumenta vesanae ambitionis et nefandae malitiae, nomen etiam ad Pontificatum attulit fatale Ecclesiae et Imperio Romano: a Gregoriis enim (quinto excepto) illata sunt praecipua et Ecclesiae Christi et Imperio detrimenta, inde usque a Gregorio Magno. Quam primum enim Gregorius IX ad papalem dignitatem A. C. 1227. evectus est, Fridericum Imp. accusare coepit, quod voto suo de expeditione in terram sanctam non satisfaceret: eamque ob causam eum nec auditum, nec convictum anathematis sulmine percussit. Quamquam ergo expeditionem sacram Fridericus suscepit, nihilo tamen magis gratiam Pontificis invenire potuit. Nam Pontifex iussit militibus, ut Imperatorem desererent, deditque ad Sultanum literas, ne Friderico terram sanctam redderet. His ergo rebus impeditus, Fridericus inducias cum Sultano fecit, et cum Pontifice in gratiam redire constituit. Cum igitur ex Palaestina rediisset, auxilio Ducis Spoletani et aliorum, socerum suum Iohannem de Bregna ab Honorio et Gregorio IX Pontificibus ad bellum suscipiendum incitatum, vicit, et spatio quindecim dierum omnia recuperavit. Inde quosdam Principes ex Germania evocavit, iisdem Papae perfidiam demonstraturus, et eosdem depace inter se et Pontificem consulturus. Sed qui se interposuerunt, Germaniae Episcopi et Principes, Leopoldus Austriae, Otto Meraniae, Bernhardus Carinthiae Duces, integri anni sollicita tractatione ac pene supplici deprecatione in iustissima causa pertinacem superbiam Pontificis vincere non potuerunt. Cessit tamen tandem ille, mulctae loco indictis centum viginti milibus unciarum auri, quibus diras Imperator redemit, seque anathemate exsolvit, rem conficientibus Hermanno ordinis Teutonici Magistro, et Archiepiscopo Messanensi, anno Christi 1230. mense Augusto. Verum haec pactio aurofacta, non pax nec libertas, sed


page 953, image: s1025

servitutis pactio fuit. Postquam enim iure Maiestatis cedere nollet Fridericus, firmam Pontificis gratiam adipisci vel retinere non potuit. Nam Papa civitates Lombardiae iam antea rebelles compulit, ut arctissimo foedere inter se facto armis Fridericum persequerentur. Quippe turbato Rei publicae statu et suam auctoritatem tueri sese, et in occupando regno Neapolitano voti compotem futurum speravit: nec eum opinio fefellit: tandem ergo res in nervum prorupit.

Fridericus enim, cum se plane contemni ludibrioque haberi, et aut pereundum sibi, aut seditiosam conspirationem Italiae, cuius auctor erat Pontifex, reprimendam esse videret, ex dolore iusto diuque dissimulato ac presso, in iram ingentem tandem excanduit, ut sunt in heroicis naturis iracundiae tardae initio ac lentae, sed acres et vehementes, si nimium provocatae, serio sese impetu commoverint. Quare commendatis copiis Italicis filio Heinsio, quem, praeterito Manfredo filio notho suo, regem Sardiniae fecerat, et assumptis Germanis, quorum proceribus filium Conradum, ut sibi successor esset, commendarat, quanta vi potuit Italiam ingressus, infesta adversaque omnia oppressit, evertit, disiecit, obtrivit pene citius quam advolare sit animadversus. Urbes Longobardiae, Aemyliae, Hetruriae, Umbriae, plerasque, partim deditione spontanea cepit, enixe rem adiuvantibus proceribus nobilitatis Italicae, peculiari erga Imperatorem affectione et studio, odioque superbae tyrannidis Pontificum, partim viexpugnavit, ac direptionibus et incendiis deformavit.

Ob hosce felices successus et crebras victorias Papa rursus Imperatorem excommunicavit: Imperator vero sescripto excusavit: scripsit etiam ad cives Romanos et Cardinales. Episcopi Germaniae huic excommunicationi contradixerunt, et HELIAS, quidam Monachus ordinis Minorum, Imperatorem editis libris defendit contra Papam. Imperator, mensibus aliquot peractis, recta Romam contra Pontificem cum exercitu profectus: unde ingens trepidatio Romae orta. Papa in angustias redactus, crucem contra Fridericum praedicari iussit, et omnibus sese Romano Imperatori opponentibus promisit liberationem ex purgatorio et vitam aeternam. atque ita non exiguum collegit exercitum. Sed Fridericus hunc sacratum exercitum vicit, et orco mactavit.

Anno sequenti Imperator, cum Ravennam se recepisset, et Senenses etiam ad deditionem coegisset, iterum exercitum contra Romanos duxit. Papa processionibus institutis, in quibus nxdus pedibus capita Petri et Pauli circumgestavit, copias suas Friderico immisit, quae tamen turpiter susae sunt. Inde Papa in angustias redactus, et a plerisque Cardinalibus desertus, inducias fecit cum Imperatore usque ad Concilium generale. Sed cum paulo post videret, magnam pecuniae summam, quae ex iis collecta erat, qui cruce signati contra Saracenos abire noluerant, a suis legatis afferri, ruptis induciis bellum continuavit, et Concilium convocavit; sed eos Episcopos, qui publici hostes erant Imperatoris. Ideo Imperator omnibus interdixit, ne ad Concilium hoc venirent, cum Faventiam obsideret: quam (postquam obsidionem integrum annum continuasset) tandem deditione cepit A. C. 1241. Septem exercitibus se tum Imperator defendit: uno, cui ipse praefuit; secundo navali ad Genuam; tertio terrestri: quartum in Germania contra Tartaros, Duce filio, collegerat: quintum apud Tervisium in Italia habebat: sextum in Marchia Anconae et Spoleti: septimum in Palaestina.

Cum vero iam Episcopi Romam ad Concilium properarent, Imperator edixit, se salvum conductum iis daturum, si terra Romam proficisci vellent; si vero mari pergerent, se eos pro hostibus habiturum. Sed Episcopi hi pararunt classem viginti sex navium, cum Imperator tantum viginti et unam naves haberet. Imperatoris itaque filius iis occurrit, et Praelatos vicit, captis viginti navibus, et tribus submersis. Praelatos hosce captos Imperator nequaquam Pontifici Gregorio IX restituere voluit, sed potius eius urbes invasit cepitque: quae res tantum dolorem Papae attulit, ut ex animi agritudine moreretur. Chron. Philipp. Spangenb. Ursp. Annal. Suev. Paris. Onuph. et alii.

Acta Friderici vum Papa Innocentio IV.

III. Defuncto Gregorio Papa, ei successit Gaufridus, qui Caelestinus IV appellari voluit. Hic neque boni, neque mali quid Friderico facere potuit, quia tantum dies XVIII sedit: illo mortuo, vacavit sedes Papalis menses 21, quia ex Cardinalibus quidam captivi ab Imperatore detinebantur: quibus dimissis, Cardinales convenerunt, et Innocentium IV patria Genuensem, prius Inibaldum appellatum, summum Pontificem crearunt. Hic ante Pontificatum amicissimus Friderico fuit; sed quam primum Papa electus, acerrimus eius hostis factus est. Gratulantibus igitur amicis, quod Pontifice usurus esset, cum quo diuturna consuetudo ipsi fuisset, tristius responsum dedit: Dolendum potius sibi quam laetandum, amico Cardinali cum inimico Pontifice commutato. Et Ubertus Folieta Imperatorem de


page 954, image: s1026

Innocentio Papa hisce verbis conquerentem introducit: Innocentium ante Pontificatum adeptum, in familiari consuetudine, latrunculis mecum ludentem, ad eam necessitatem semper adigebam, ut aut illius regem captivum facerem, aut reginam adimerem; nunc eodem Pontifice ad eandem ludi fortunam a me adacto, Genuenses ex transverso venientes, abaco everso, spes meas frustrati sunt.

Nam Innocentius Papa sententiam excommunicationis in Imperatorem a Gregorio latam confirmavit, et institutam ab eodem adversus Fridericum telam seditionsarum molitionum tam praeclare pertexuit et absolvit, ut quaeri opus non sit, quo illum impietatis, crudelitatis, fraudis, perfidiae genere, sed quo semet ipsum superarit. Quare Imperator A. C. 1244 legatos misit ad Papam de reconciliatione: sed is clam fugit Genuam, quasi ab Imperatore pelleretur, ut ita odium conciliaret Friderico: et cum aliquot mensibus Genuae desedisset, evocavit Cardinales, et cum iisdem abiit in Gallias: quo cum venisset, Lugduni generale Concilium congregavit, in quo Imperatorem, confictis criminibus, absentem accusavit, excommunicavit, Imperio indignum iudicavit et abdicavit: Principes ab homagio absolvit, utque alium eius loco eligerent, hortatus est. Deinde effecit, ut Principes Henricum Thuringiae Landgravium Regem Romanorum designarent. Sed contra eum Conradus Caesaris filius exercitum duxit, copiasque illius fudit. Ex quo contemni Henricus a plerisque coepit, et Pontificis Rex appellatus est. Hoc exstincto anno 1247 Pontificis iussu electu est contra Fridericum Wilhelmus Hollandiae Comes, qui annis novem regnavit.

FRIDERICUS Imperat. a Pontifice depositus statim Italiam invasit, et Mediolanenses graviter afflixit; Papam etiam in eas angustias redegit, ut paeniteret cum excommunicationis. Exortae sunt hinc gravissimae dissensiones in Italia. Siquidem factio fatali quadam calamitate recruduit GIBEL LINORUM et GUELFORUM: Illi Imperatoris; hi Pontificis partes sequebantur, et per multos continuos annos Italiam universam misere afflixerunt, et internecino odio ac bello multae amplissimae civitates Italiae funditus perierunt.

Constituerat deinde Imperator Fridericus cum exercitu Lugdunum abire, et iam ad Taurinates usque accesserat: sed cum de furiosis Innocentii atque implacabilibus molitionibus, denique clandestina ac perfidiosa Sanseverinorum Principum ac nonnullorum aliorum ex Pontificis instinctu in necem suam conspiratione, et de crudeli caede ab exulibus Parmensibus Welphis in Gibellinos ipsi addictos patrata, atque urbe recepta, cognovisset, mutato consilio, rediit in Italiam, atque accersitis ex Apulia et Calabria recentibus copiis sexaginta millium Parmam obsidione cinxit anno Christi 1247 die 2 Augusti. Atque ut maiori commoditate in coepta obsidione persistere posset, brevi temporis spatio ex adverso aliam ligneam urbem condidit, quam Victoriam appellavit, templum quoque sub S. Victoris titulo in ea construxit: nummum etiam nota eiusdem Divi percussum Victoriatum nuncupavit. Sultanorum Orientis simul Africaeque Regum socius amicusque, missis ad se Elephantis ac omni genere ferarum, quae florente re Romana, et iura Orbi terrarum dante notae fuerant, sed tunc inusitatae erant oculis hominum, spectacula edidit, muneraque antiquitati comparanda. Ludos fecit, produxit homines inauditis linguis loquentes, gentibusque ignotis, ac novo habitu: Caesarum autem veterum magnificentiam et splendorem, sed alieno tempore, aequare conatus, ad penuriam pecuniae recidit. Victoriatos, qui antea aurei cudebantur, iam scorteos facere coepit, cum perparva eius argentea effigie, proposito edicto, ut hi nummo aureo censerentur, fiscum suum tantidem illos aestimaturum accepturumque. Sed et mox ferro victus est. Cum enim aliquando ex morbo, quo compluribus diebus laboraverat, paulisper convalescens, ut falconibus et aucupiis se recrearet, quinquaginta comitatus Equitibus, Victoria sua exivisset, quod factum die 18 Februarii A. C. 1248, et reliquus exercitus, cum ob absentiam Imperatoris, tum nimia confidentia hostiumque contemptu, licentiosius ageret: Parmenses, occasione arrepta, cum quibus licuit viribus egressi Victoriam aggressi sunt, et frustra atque in vanum resistentibus Caesareanis, cum nec reversus subito Fridericus opem ferre posset, dirutis atque destructis munitionibus ac vallis expugnarunt, adeoque Victoriam vicerunt, Imperatoris domum, omniaque pretiosa ornamenta obtinuerunt, urbem ad extremum incenderunt, repleverunt fossas, et in editum quendam atque conspicuum locus hos versus affixerunt:

Per te, Rex alme, cessit Victoria Parmae.
Antiphrasi dicta cessit Victoria victa.

Cumque in eadem expugnatione Carrucae Cremonensium potentes facti essent, in contemptum asinis per urbem trahendam curarunt, appositis his versibus:

Carroccii flet damna sui miseranda Cremona:
Imperii, Friderice, tui fugis absque corona.

Haec clades etsi gravis fuit, tamen non ita languefecit Imperatorem, ut se Pontifici subiceret: sed reparatis copiis, ipse ex una parte obsessos ad deditionem compulit, ex altera parte, duce Heinsio


page 955, image: s1027

filio, oppugnavit Bononiam. Umbria enim et tota fere Hetruria Imperatoris partes sequebantur. Sed tandem Imperator non solum ab ipsis amicis desertus, et insidiae ipsi structae sunt; sed ab ipsa etiam fortuna, quae hactenus ei faverat, destitutus est. Multis sane et magnis in Rem publ. cuius bono natus fuit, meritis Fridericus devinctum sibi habuit Petrum de Vinea Aplum, virum singulari eruditione et prudentia, cuius opera in scribendis epistolis utebatur. Sed et eum, instigatione Pontificis, ambitio et superstitio, quae magnus est animi morbus, corrupit. Imperator gravi morbo detentus, hortatu Petri salutare se poculum hausturum dixit. Verum de occultae fraudis consilio ab amicis admonitus, Petro et Medico cum poculo advenientibus subiecit: Amici, consido in vobis, quare cavete, quaeso, ne mihi venenum pro medicamento susficiatis. Cui Petrus, ô Domine, inquit, saepius hic medicus salutarem vobis praebuit potionem, cur hoc demum tempore formidatis? Ille vero medico poculum porrigenti, acribus in eum intentis oculis, dixit: Propina mihi. Tum medicus, qui Petri impulsu vere venenum diluerat, metu exanimatus, lapsum lubrica pedis offensione simulavit, ac poculum maiori ex parte profudit. Quare statim a custodibus Friderici una cum Petro ipso correptus est. Fridericus deinde, reliquum quod erat in poculo, quibusdam morte damnatis praeberi iussit: quo epoto, repente exstincti sunt. Quare dolo detecto Medicum suspendi, et Petro oculos erui iussit.

Cum autem Fridericus omnia sua secreta nihilominus cum Petro, qui eorum explicatam notionem habebat, communicaret; et conquirendae pecuniae disquireret rationem: consilium ab hoste et vitae suae insidiatore postulavit sibi dari. Is ergo simulatione amoris insidiose animum eius tractavit, consuluitque, vires Ecclesiae suismet opibus conterendas, et conflanda esse ad usum belli omnia Ecclesiae ornamenta, vasa aurea et argentea. Paruit consilio eius Fridericus, cuius iam ante perfidiam expertus fuerat, infeliciter plane, et spoliis templorum sibi comparavit copias. Tum Petrus voti composfactus, Imperator, inquit, iniuriam mihi abs te iniuste illatam satis ultus sum; tu tibi hominum odia comparasti, ego tibi DEUM ex sacrilegio addidi inimicum. Sic callido ille commento doloris sui vindictam sumpsit, ut publico omnium odio Imperator laborare coeperit, quod ad perniciem praeceps est, ad utilitatem suae defensionis incautum.

Cognita porro fraude consilii Fridericus, et comperta suo magno malo proverbii veritate; Ab inimico dicta, ne unquam amica duxeris. Petrum Pisanis eius inimicis necandum tradere voluit: sed Petrus certior de ea re factus caput ad columnam, ad quam alligatus erat, tanto annixu illisit, ut ipsum cerebrum excusserit. Qua re cognita, Fridericus uberrime flere coepit ac dicere: Vae mihi, contra quem saevire coactus sum; Petrus, dimidium animae meae, capitales mihi insidias comparavit: in quo imposterum confidam? in quo quiescam?

Tentavit deinde multa quidem Fridericus, sed varias (ut diximus) vices fortunae expertus est, et ab amicis desertus, relictis rebus Italiae, se in Siciliam contulit, ibique diem suum clausit extremum, sicut in capite 3 dicemus. Onuphr. Paris. Chron. Leodiens. Chron. Philipp. Chron. Spangend. Trith. Annal. Suev. Crantz. Sigon. lib. 18. de regn. Ital. et alii.

II. Bella externa.

Extra Imperium FRIDERICUS Imp. bella gessit cum Saracenis, ac quidem A. C. 1227 (quo anno ex universa Europa expeditio in Palaestinam suscepta est, et quidem ex sola Anglia ad 60 milia hominum praeter mulieres itineri se commiserunt ducibus duobus Episcopis) copias suas Brundusii convenire iussit. Quo cum ipse venire propter valetudinis infirmitatem praefinito tempore non posset, in Apulia commoratus exercitus eius, detrimenti multum a lue pestilentiae accepir. Tandem vero iter ingressus, subito, omissa expeditione revertitur. At sequente anno gradu pleno in Palaestinam cum exercitu perrexit, et die 7 Septembris, A. C. 1228, Ptolemaidem venit, ubi cum exercitum ordinasset, Ioppen munivit. Interim Papa Gregorius exercitum misit in Apuliam, et terras Imperatoris sibi subiecit, misitque literas ad omnes in Palaestina, ut Imperatorem desererent, et ne quis cum illo communicaret. Portus etiam maris omnes ita munivit, ne nuntius ex Palaestina de rebus gestis Friderici in Europam venire posset, imo ut Imperatorem, si forte rediret, caperet et in vinculis haberet: Scripsit etiam ad Sultanum, ne Friderico quicquam crederet, aut aliquid ipso concederet. Hasce literas Sultanus ipse ad Fridericum misit. Legatum praeterea Papa in Germaniam ablegavit, qui nuntiaret obitum Imp. et Ottonem Ducem Lunaeburgensem ad Imperium invitaret; sed legatus hic Cardinalis nullibi in Germania benigne auditus fuit. Hisce multifariis Papae insidiis co tempore nihil Imperator impeditus fuit, sed felicem in Palaestina progressum habuit, et cum iam immineret Hierosolymis, ac Sultanus domestico bello esset occupatus, sponte obtulit Friderico regnum Hierosolymitanum totum, crucem, et


page 956, image: s1028

quicquid Saladinus Christianis eripuerat; tantum Saracenis concessum, ut etiam templum Hierosolymis haberent, ubi inermes adorarent, et extra urbem hospitia sua haberent. Pax haec fuit decennalis, et inita die 18 Februar. A. C. 1229, Hierosolymam cum copiis suis ingressus Imperator die 17 Martii, et sequenti die Dominica Laetare Hierosolymis regio diademate coronatus: omniaque sollenniter facta, praeterquam quod sacra non sunt celebrata propter excommunicatum Imperatorem. (Ipsum namque Papa, ut in praecedentibus dictum, antequam itineri se commisit, excommunicavit.) Inde cum Imperator vellet in Iordane lavare eo loco, ubi Christus baptizatus est, Templarii id significarunt Sultano, ut ibi Imperatorem interciperet. Sed Sultanus perfidis istis Templaris longe melior, literas eas ad Fridericum misit. Imperator igitur, cum REINHOLDUM Bavariae Ducem, addito exercitu et classe, Pradesidem Palaestinae fecisset, et maximum bellum sine sanguine confecisset, in Apuliam in aestate reversus est. Esti autem sub his induciis inter Fridericum et Sultanum factis Christiani paululum respirarunt, tamen furor Saracenicus partim fato, partim negligentia, socordia et discordia Christianorum indies auctus est, nec quievit, donec Christianos terra sancta expulisset, quod factum est A. C. 1289. quo reliquiae Christianorum misere terra sancta eiectae in Cretam fugerunt, sed in suga naufragio perierunt. Ursp. Trith. Monach. Colon. Paris. et alii.

ACTA ECCLESIASTICA.

I. FRIDERICUS Imper. A. C. 1237, Academiam VIENNENSEM in Austria fundavit. Annal. Suev.

II. Anno C. 1239, Academiam Neapolitanam instituit, eamque privilegiis exornavit. Auxit etiam immunitates et dignitates ordinis Scholastici, latis de his et sancitis legibus publicis. Paris. Sigon. Chron. Carion.

III. FRIDERICUS praeter alia multa ingenii et virtutis praeclara monumenta, quae posteris reliquit, magnam etiam Syntaxin Ptolemaei, et multa alia ex Aristotele, Galeno, Avicenna et aliis, ex Craeco et Arabico sermone per interpretes doctiss. in Latinam linguam vertenda curavit, et Academiis legenda distribuit. Omnia quippe in tenebris iacerent, nisi ille lumen literarum accendisset. Et sane unius Friderici secundi beneficio physica, medica, et mathematica studia in Occidente revixerunt, quae inde ab irruptionibus Gothicis et Vandalicis neglecta iacuerant. Aventin. 7. Annal. Chron. Carion.

IV. Quam perpetua dissidia inter IMperatorem et Pontifices Romanos fuerint, supra prolixius diximus. Quinquies enim Imperator a Pontificibus est excommunicatus, et ab iis per totam vitam ita exagitatus, ut scribat recte Micyllus:

Principe in hoc patuit Romani iniuria Papae, Et quantum sceleris curia tota tegat.

CAPUT III. DE EGRESSV.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

FRIDERICUS Imperator cum in morbum incidisset, animum a terrenis ad caelestia convertit, seque ad beatae mortis horam totum praeparavit, verae pietatis signa prae se ferens; ut Menardus Imoliensis Episcopus scripserit, credi posse, Fridericum II, hominem fuisse a DEO electum. Iniurias omnibus remisit, sed subditorum rebellionem iustitiae severitati commisit. Multa milia unciarum auri reliquit, quae legavit Templariis, Hospitalariis et Hierosolymitanis: Item ingentem pecuniae summam reliquit ad recuperandam Terram sanctam.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

Praedictum fuerat FRIDERICO Imper. eum in castro quodam Florentino moriturum, Florentiam urbem semper vitavit, sed A. C. 1250 venit in arcem quandam in Apulia, quae Florentina vocabatur: ubi morbo correptus est. Cum autem a morbo reconvalescere posse videretur, Manfredus filius eius nothus, iam Tarentini Ducatus honore decoratus, vel odio patris, quod Heinsium filium. sibi praetulisset, vel a Pontificiis spe regni proposita persuasus, iniecto in os patris decumbentis pulvino ipsum suffocavit. Sic optimus ille Princeps, summis illis omnium temporum heroibus annumerandus, qui cum virtute et gloria bellica excellentem in omni doctrinarum genere eruditionem coniunxerunt, filii manu interfectus anno Imp. XXXVIII, aetat. 57, ea die, qua olim Imperator erat designatus, fato concessit.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

Cadaver Friderici Panormum transtulit Archiepiscopus Panormitanus, et sepulchro ibidem porphyretico condidit: etsi id aliqui Manfredum, a se suspicionis amovendae causa, fecisse referunt. Versus Panormi sepulchro inscriptos recitat Melanchthon.

Siprobitas, sensus, virtutis gloria, census,
Nobilit as orti, possent obsistere morti:


page 957, image: s1029

Non foret exstinctus FRIDERICUS, vi iacet intus.

Blondus. Balaeus. pantaleon. Cuspinianus. Sigon. lib. 18. de regn. Ital. in fin. Pandulfus Collenitius 4. de regn. Neapol.

Viri celebres.

Hoc saeculo celebres fuerunt:

I. VINCENTIUS Cadluccus, qui Chronicon Polonorum scripsit. Mechov.

II. PETRUS de Vineis, Friderici Imp. Magister Epistolarum et Cancellarius, cuius Epistolae hodie exstant.

III. HUGO Barcinoensis Cardinalis, qui commentarios scripsit in tota Biblia: dicitur etiam auctor esse Concordantiarum Biblicarum. Ex eorum numero fuit, qui Antichristi impietatem aliquo modo animadverterunt et redarguerunt. Trithemius. Mart. Polonus.

IV. ALEXANDER Excestriensis, Canonicus Anglus, Theologus, Philosophus, Rhetor et Poeta insignis, usque adeo celebris fuit, ut ingenii miraculum diceretur, non ab Anglis modo, sed etiam Gallis et Italis. Ordinisfuit S. Augustini: electus est in Abbatem Excestriensem. Scripsit admodum multa in prosa et ligata oratione, in profanis et sacris multosque Bibliocos libros commentariis explicuit. Balaeus.

V. EBERHARDUS Salisburgensis Episcopus. Unus eorum fuit hic Episcopus, qui Fridericum II. cum Papa Gregorio IX. in gratiam redegit. Albertum legatum Romani Pontificis, in Epistola quadam ad Ottonem Bavariae Regulum, vocat nebulonem pestilentissimum, bipedum nequissimum, Bavariae perniciem, Christianae pietatis perturbatorem; utque eum finibus suis eiciat, monet Bavariae Regulum, quod DEO nil gratius, et Imperatori acceptius fieri possit, nisi data opera serpentem in sinu, et in bulga murem, alere velit. Gravi etiam Oratione, in conventu quodam Ratisbonensi, in Romanensium scelera invectus est, atque omnes eos, quotquot ibi aderant, hortatur, ut se FRIDERICO II submittant, legatumque Pontificium Albertum Bavaria profligent. Aventinus.

VI. GUILHELMUS Episcopus Parisiensis, vir doctus et pius, scripsit libellum de collatione beneficiorum, in quo acerrime in avaritiam et alia vitia Cleri sui temporis invehitur. Praeterea in aliquot libros Veteris et N. T. commentatus est, et plures tractatus Theologicos edidit. Trith. Iohan. Tilius. Chronic. Flandriae.

VII. GERHARDUS Sagatellus, natione Italus, Doctor Parisiensis, scripsit librum contra Minoritas Monachos: hic dicitur Parmae esse combustus. Balaeus.

VIII. ACCURSIUS Florentinus, primus universi iuris glossator sub Friderico II. Imp. floruit, ut ipse testatur in l. penultima de accusationibus. Foster.

IX. ALBERTUS Magnus natus ex nobili Bolstatensium familia Suevica, patre carpentario, sive Lavingano, Monachus ordinis Praedicatorum, in Theologia et Philosphia eruditissimus. Hic lectionum adeo appetens fuit, ut Ratisbonensi Episcopatu in Bavaria (cui aetat. 66. praefectus fuerat) se abdicarit, et privatim Coloniae vivens publicis praelectionibus tantum vacarit. Res certe rarissimi exempli: praeferri docendi labores Episcopatibus. Merito igitur Albertus cognomentum Magni tulit, etiam hoc nomine. Reliquit discipulos multos, quorum praecipuus et eminentissimus fuit THOMAS AQUINAS.

Res memorabiles, et prodigia.

I. A. C. 1214. duo Cometae, adspectu terribiles, mense Martio visi sunt, quorum alter praecedebat, alter sequebatur Solem. Boethius. Chronic. Hirsaviense.

II. A. C. 1216. in caelo multa sunt ostenta visa, ut cruces candidae, caerulei Cometae, Solis et Lunae deliquium. Nicet as in annalib. Balduini.

III. A. C. 1220. Pestis in Damiata urbe Aegypti ita grassata est, ut deessent qui mortuos efferrent: viae, vici, domus impletae cadaveribus, Itaque Latini urbem, quae tum a Saracenis tenebatur, alias inexpugnabilem, sine negotio occuparunt. Ex 70 milibus virorum, qui in Syriam contra Saracenos profecti fuerant, tantum tria milia fuerunt reliqua. Blondus, Aemylius, Bonfinius, Polydorus.

IV. A. C. 1222. Terraemotus ingens fuit tam in Germania, quam alibi. Plurima aedisicia Coloniae corruerunt. In Cypro duae urbes eversae, multis hominibus exstinctis. In Italia nemo in urbibus metu ruinarum nocte permansit. Domus et templa collapsa plurimos oppresserunt. Nam in Italia per duas hebdomadas quottidie bis terra tremuit. Brixia quoque civitas fere tota cum populo subversa est. Rupes de monte avulsa castella disiecit, et multa hominum milia interemit. Romae terra, sanguine mixta, pluit. Trith. Chronic. Hirsav.

V. A. C. 1223. nube rupta et decidente, Islebiae plurimi homines aqua suffocati sunt. Pestis etiam integrum triennium in Hungaria, Germania et Galliis; inter pecudes saeviens, vix tertiam partem superstitem reliquit. Trith.


page 958, image: s1030

VI. A. C. 1224. Multae pluviae et tonitrua fuerunt; grandines quadrangulares, ovorum magnitudine, arbores, vineas et segetes vastarunt: homines etiam contriverunt. Aves per aera volitantes, carbones ignitos rostris deferre et domos incendere videbantur. In Anglia venti impetuosi aedificia diruebant: arbores eradicabant, et naves submergebant. Matthias Paris. Balaeus.

VII. A. C. 1226. nix in Syria cecidit, et mox in sanguinem versa est. Romae diebus tribus sanguine pluit. Chronic. Fuldense. Chron. Germaniae. Balaeus.

VIII. A. Christi 1227. terraemotu in montibus Salviis ex aedificiorum ruinis circiter quinque milia hominum perierunt. Sabellicus.

IX. In expeditione illa, quam Fridericus II Imperator A. C. 1227. in Palaestinam suscepit, Comes quidam Gleichensis in Thuringia, extrema necessitate adactus, bigamus est factus. Cum enim praedictus Comes, a Saracenico quodam Comite captus crudeliter tractaretur, Saracenici cuiusdam Baronis filia eum adamare, illiusque matrimonium sub promissione libertatis affectare coepit. Quid fit? Comes quidem legitimam coniugem se domi reliquisse haud ignorans, cupiditate tamen recuperandae libertatis victus, se eam in uxorem ducturum promisit, praesertim vero cum alia expediendae salutis ratio non superesset. Mox igitur puella elabendi occasionem ostendit, et cum novo sponso iteringreditur. Ventum est Romam, et a Pontifice impetrata absolutio a bigamiae peccato. Domum ubi rediit Comes, solus primum ad cioniugem ingreditur, salutat, et amanter ab ea excipitur. Non multo post, quododo se res habeat, exponit, alteramque se adducere coniugem natrat, cuius beneficio salutem et vitam retinuerit. Quodsi vivum se libenter ferat, ut Saracenicam uxorem, per quam servatus fit, una tolerare velit. Haec libenter se facturam indicat. Statim igitur Saracenica mulier introducitur, sicque postmodum ambae uxores marito uni, lecto uno, concordia suavi cohabitarunt. Forma antecellebat Saracenica, sed fecunditas Thuringicae pulchritudinem pensabat. Erat enim posterior coniux sterilis: Itaque sobolem ex consorte tori conceptam aeque diligebat, ac fovebat, ac fi propria esset. Huius rei monumentum exstat Erfurdiae in templo D. Petri, ubi Comes bigamus cum utrinque collocatis uxoribus in lapide incisus est. Chron. Thuring. Dresserus in Isagoge Historica Mill. 6. pag. 545.

DYNASTIA QUINTA, E diversis Nationibus et Familiis.

XXVII IMPER. GERM. CONRADUS IV.

I. ORTUS.

I. PATER fuit FRIDERICUS II Imp.

II. MATER dicta fuit IOLA, filia Regis Ierosolymitani Iohannis de Bregna, quam Fridericus ea lege matrimonio sibi iunxit, ut ius regni Ierosolymitani et hereditatem acquireret. Inde fieri inquit Nauclerus, ut hodie etiam Siciliae Reges titulum regni Ierosolymitani usurpent. Ex hisce parentibus natus est Conradus A. C. 1228.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA OECONOMICA.

Uxorem habuit ELISABETHAM, filiam Ottonis Ducis Bavariae, ex qua unicum suscepit filium nomine CONRADINUM: de cuius excidio infra dicturi sumus.

II. ACTA POLITICA. sive Iperii occupatio, eiusdemque Administratio.

FRIDERICUS II. Imper. post mortem filii primogeniti Henrici (quem cunctis suffragiis Regem Romanorum elegerat) animos Principum conciliavit filio Conrado, eumque A. Christi 1235. Wormatiae omnium Germaniae Principum consensu imperii consortem sibique successorem fecit. Nihilominus tamen Papa Innocentius IV. ex invidia adversus Imp. Fridericum, in Concilio Lugdunensi A. C. 1245. habito, rem eo deduxit, ut patri et filio pariter de imperio deiectis oppositus sit Henricus Landgravius Thuringiae, quod quidem impedire Conradus conatus fuit, et pro iure successionis a Principibus Germaniae sibi dato, sceptra imperii suscipere voluit, sed frustra. Cum autem Henricus in obsidione Ulmae vulnus accepisset, exque eo Isenaci A. C. 1248. mortuus fuisset, Conradus iter in Italiam suscepit. Sed enim potestas nisi a DEO detur, et secundum DEUM virtutis honore


page 959, image: s1031

conservetur, diuturna esse non solet. Itaque Conradus male sibi suaeque familiae consuluit, quodde consilio fratris Manfredi, vi potius, quam benevolentia, regnum stabiliendum censuit, et deinde quod initia Imperii suscepti scelere parricidii, sublatis e medio filiis fratris sui Henrici Senioris, polluit. In Italia opera Icelini multa crudelitatis exempla edidit, et ipse adiutus a Tancredo civitates, quae ad Pontificem defecerant, recuperavit: Capuam et Neapolin funditus evertit. Sed tandem suo exemplo posteris testatus est, quod tyrannis fundus sit quidem praeclarus, sed exitum non habeat alium, nisi pulchrum sepulturae ornamentum. Castrut. 1. 2. fol. 155, 157, 158. Chron. Spangenb. H. Mutius, l. 21. Chronic. Carion.

III. EGRESSUS.

Cum Conradus in Italia urbes, quae a morte patris ad Pontificem Innocentium desciverant, recepisset, in Germaniam rediit. Sed cum adversa sibi atque infesta offendisset omnia, commendato Principi Bavariae, spe successionis, filio, repetiit Italiam, ut regna istic recuperata heredi conservatet. Haec agentem Manfredus frater veneno peremit, qui cum regnis Apuliae et Siciliae multo ante inhiasset, patre sublato, absentem impuberem Conradinum facile a successione excludi ac prohiberi posse confidebat.

Decessit Conradus, consumptus vi veneni, et fluxione dysenterica, quam erosis intestinis pharmacum irritarat A. C. 1254. vigilia Adscensionis, die 22 Maii, anno 19 ab electione, a morte patris quarto. Paris. H. Mutius. Chronic. Philippi.

MANFREDUS.

MANFREDUS Friderici II. Imp. filius nothus fuit, ex nobili pellice Blanca natus. Hic, defuncto fratre Conrado, eius filii Conradini in Bavaria degentis tutelam suscepit, ut sub eo praetextu regnum Siciliae ac Italiae occupare posset: sed cum multiformis eius perfidia manifestarctur, simul et spe regni decidit, et misere vitam amisit. Nam usurpato sibi iegio nomine, et ducta Arragonum Regis filia, postquam Pontifici subiectionis fidem dediffet, et simulatione quadam fefeliisset, misit in Germaniam percussores, qui Conradinum interficerent: et nondum perpetrata caede eam cum magno suo exitio, ac si vere mortuus Conradinus esset, divulgavit, et quasi ad se iure successionis pertineret, regnum vi, et exteris Saracenorum auxiliis occupavit, sed poenas mox dedit;

—— Nec enim lex iustior ulla est,
Quam necis artifices arte perire sua.
Ergo et periuros merito periuria fallunt.

Ovid. 1. de arte amandi. et regna parricidiis astute acquisita amisit. Quare hisce consiliis pravis Manfredi commotus Pontifex Urbanus IV CAROLUM Comitem Andegavensem, fratrem Ludovici Regis Galliae, adversus Manfredum anathemate percussum evocavit: et CAROLUS in Italiam veniens A. C. 1265. Romae magno honore exceptus, Senator creatus, et Rex Ierosolymorum ac Siciliae proclamatus est. Anno sequenti prope Beneventum Manfredum proelio vicit, et interfecit per proditionem, opera IOHANNIS ROTAE, Comitis Casertae, cuius coniugem Manfredus stuprarat; illumque insepultum abiecit: atque ita Manfredus esca canum et volatilium factus. Quippe DEI occulto et mirabili iudicio sepulchri honore indignus fuit, qui nihil DEUM ipsamque adeo pietatem veritus, genitori suo vitam ademit. Namque ipsa natura et terra mater omnium abhorret eiusniodi homines nefarios. Cum Damascius Syrus, Simplicius, et alii docti viri, ex Sicilia in Persiam ad videnduni Cosroen Regem Persarum irent, invenerunt in agro cadaver inhumatum: detestati Persarum inhumanitatem illum sepeliunt noctu. Unus ex eo comitatu obversari sibi vidit speciem hominis senis et venerandi, dicentis: Noli inhumatum corpus humare; permitte canibus lacerandum: terra universorum mater matris corruptorem hominem non suscipit. Ille expergefactus, aliis somnium exposuit. Itaque viam mane regressi viderunt corpus nudum in campi superficie iacere. Agath. 2. Epigram. Graec. Martinus. Paris. Annal. Suev. Trith. Chronic. Philippi.

Manfredo ad flumen Viride tale Epitaphium fuit erectum:

Hic iaceo Caroli Manfredus morte subactus:
Caesaris heredi non fuit urbe locus.
Sum patris ex odiis ausus confligere Petro:
Mors dedit hic mortem, mors mihi cuncta tulit.

Crusius part. 2. Annal. sol. 108.

AXIOMA. Spurii ex adulteriis, aut damnato coitu prognati, plerumque sunt mali, inquieti et turbulenti. Et horum exitus plerumque est tragicus; posteritas quoque talium non est diuturna, sed statim post ipsos deficit.

Exemplum hoc loco habemus in Manfrede, qui varios in Imperio tumultus excitavit, et patrem, iniecto in os eius pulvino, suffocavit. Deinde fratri


page 960, image: s1032

Conrado auctor fuit, ut multa crudeliter ageret, quo ipsum apud subditos invisum redderet; tandem et eum veneno sustulit, eiusque filio Conradino Regnum paternum eripuit, et vitae eius insidias struxit. Sed tandem iustas suae impietatis poenas dedit Manfredus. Uxor quoque eius ac liberi ex ea suscepti postea in carcere misere perierunt.

Historia excidii Conradini, et stirpis Suevicae.

CONRADINUS filius fuit Conradi IV Imperatoris, postremus ex Friderici Barbarossae familia: haeres regnorum Siciliae, Apuliae, et Calabriae: qui Manfredo e medio sublato, magnis in Germania collectis copiis, et secum ducto Friderico Duce Austriae venit in Italiam ad repetenda avita regna; sed per Clementem Papam et Carolum cum contumelia repulsus est. Quare Conradinus bello rem cum regnorum invasore Carolo Andegavensium Duce decernere constituit, cumque eo anno Christi 1208. die 22 Augusti (al. 28 nOvembris) ad lacum Fuscinum congressus, magnaque clade victus et captus cum Friderico Austriaco. Evaserat quidem, sed ex annulo agnitus, ex fuga est retractus. His ad se adductis, Carolus victor non contentus gloria victoriae, quod magni et generosi fuisset animi, superbe insuper et contumeliose illudit. Mox etiam immani et flagitiosae saevitiae Pontificis Clementis IV (qui de tractatione captivorum interrogatus, respondit: Vita Conradini mors Caroli: Mors Conradini vita Caroli) morem gerens et ministrum se praebens, utrique, novo ac nomine regio indigno exemplo, caput securi amputari iussit. Robertus Flandriae Comes quidem vehementissime obstiterat, Carolumque admonuerat, victorem generosum decere moderatum et clementem esse; sed nihil effecit. Vicit enim cruenta vox Pontificis, vicit impotens animi cupiditas. Nam ita fert natura rerum, ut omnis victor insatiabili rerum secundarum desiderio efferatur, neque finem ullum cupiditati statuat: et ad quem aemulatio accessit, eius mentem sic obruit, ut eam plane feram et inconsultam efficiat. Quare Comes Flandriae cum idimpedire (ne videlicet Conradinus ac Fridericus occiderentur) non potuisset, protonotarium Robertum Barium, qui e cathedra capitalem sententiam tenuissimae conditionis homo pronuntiaverat, tamquam vita indignum, ense confodit: ne gloriari posset, se tantae excellentiae Principes morte damnasse. Carnisicem quoque post peractam caedem statim interfici iussit: ne gloriari posset, a se tam nobilem sanguinem efsusum.

Carolus caede nefaria Principum virorum suam cupiditatem explere non potuit, quin et Epitaphio acerbo mortuis insultaret: quod nec pium, nec Christianae caritati consentaneum est. Tale autem interfectis Heroibus monumentum memoriae posuit:

Asturis ungue Leo pullum rapiens Aquilinum,
Hic deplumavit acephalumque dedit.

Chronic. Carion. Pandulphus. Paduanus.

Petrus Rex Arragoniae literas misit ad Carolum, inque iis ob horrendum illud facinus eum hisce verbis increpavit: Tu Nerone Neronior, et Saracenis crudelior es. Nauclerus.

Tandem etiam Carolus Fridericum filium nothum Friderici II Imper. Ducem Antiochenum persecutus, captum oculis privavit, et suspendi iussit. Tota proinde Friderici II posteritas deleta, et vetustissima nobilissimaque stirps Ducum Sueviae Imperio et rebus, domi forisque, pace ac bello sapienter et fortiter gestis clarissima, artibus Pontificum exstincta est, cum imperasset annos 115. regnaque Siculum ac Neapolitanum tenuisset annos 76. Chron. Carion. Siffridus. Hirsav.

Sed enim Carolus, quibus, quibus artibus ille hostes vicit, iisdem et ipse tandem periit. Cum enim omnem Siciliae utriusque ditionem cepisset, Magistratus ex popularibus suis Gallis ubique constituebat, qui iura dicerent ac provinciae praeessent: quod officium illi itaobibant, ut fastu, luxuria, crudelitate implerent omnia, insolita vectigalia imponerent, intolerabilia tributa exigerent, feminas nobiles et opulentas ad matrimonia adigerent, nuptas adulterarent, sub praetextu laniorum substragulorum, quae Iudaei ac ceteri pro viribus facultatum militibus et ministris regiis curiae iussu exhibere tenebantur, domos ingressi supellectilem omnem excuterent, mulieres impudice tangerent, in cives non aliam ob causam, nisi quia lautioris fortunae essent, proscriptionibus, relegationibus, bonorum publicationibus infremerent. Verum Siculi XVII annorum tyrannidem composito animo inter murmura tamen tacita perpessi, simul ac illos zelotypiae sensus incessit, tum quove indignari, excandescere, concurrere, consilia, arma, bona et sanguinem in Gallorum excidium conferre coeperunt. Inprimis ad Nicolaum III Pontificem mittunt legatos, qui eum (teste P. Aemylio lib. 7.) tali exordio affati: Qui tollis peccata mundi, miserere nostri. iterum: Qui tollis peccata mundi, miserere nostri. tertium: Qui tollis peccata mundi, miserere nostri, filia nostra male a Daemonio vexatur. Ad Gallorum feritatem et tyrannidem compescendam longa serie recitatis criminibus excitant. Inde vero


page 961, image: s1033

Iohannem Prochytam (cuius uxorem supra dictus Carolus stupraverat) etiam Palaeologum Imperatorem Constantinopolitanum, et Petrum Arragoniae Regem, (cui promisit legatus nomine Siculorum, si res prosperesuc cederet, eum ad regni Siciliae moderamen unanimi procerum consensu vocatum iri: cum praesertim eius coniux Constantia, soror Regis Manfredi, haeres legitima et non proximior adesset) sibi contra Carolum conciliant, et denique communibus suffragiis coniurant, de omnibus Gallis in tota Sicilia nullo sexus, aetatis, conditionis discrimine habito, uno eodemque tempore, cum primum circa vesperam campanae signum auditum fuerit, improviso occidendis. Anno igitur Christi 1282 Cal. April. feria 3 Paschatos dato signo campanae, ut convenerat, ad vespertinas preces, Siculi in Gallos nil tale unquam veritos summa violentia, et uno quasi impetu derepente insurgunt, omnibus, qui quidem arma ferre poterant, monachis quoque punctim caesimque rem agentibus. Quare ultionis ardori sic indulgebant, ut etiam praegnantes exenterarint, et parvulos, (ne quid Gallicae stirpis superesset) saxis illiserint; bihorii tantum spatio octo Gallorum milibus interfectis. Haec licentiae diu exercitae fuit remuneratio: haec Daemonii filiam exagitantis fuit profligatio. Hinc factum est vulgo proverbium: VESPER SICULUS. Caede confecta Petrus Arragonius, qui ad Hipponem Africae eventum Siculae conspirationis praestolabatur. accersitus, Insulam deditione procerum occupavit, seque regem Apuliae et Siciliae coronari iussit. Etsi autem Petrus quarto anno ab occupatione decessit, defensam tamen Arragonii retinuerunt, donec infelici et calamitosa Caroli posteritate exstincta, iidem invitati a Iohanna vidua post longa et difficilia bella regnum Neapolitanum etiam obtinuerunt, Gallis a successione exclusis. Possessionem illorum regnorum Ferdinandus. Arragonius decedens sine herede masculo reliquit Carolo V. Imperatori, nepoti ex filia.

Cum autem Carolus Andegavensium Comes nuntium de caede suorum Romae agens accepisset, fertur dixisse: Quando fortanam mihi adversam esse vis, DEUS, facito, ut sensim amittam, quae brevi temporis spatio parta sunt. Frustra ergo, cum saepe multum que tentasset Siciliae recuperationem, omnique spe decidisset, tandem maerore animi exstinctus est A. C. 1285 die 7 Ianuar. cum Siciliam et Apuliam obtinuisset annis fere 17; eiusque filius, etiam Carolus dictus, a Petro Arragonio captus et in carcerem coniectus misere vitam finiit. Aventin. l. 7. Pandulphus Collen. l. 5. hist. Neapol. c. 4. num. 5. Balaeus lib. 6. Paulus Aemylius lib. 7. Francor. Castrutius lib. 2. fol. 160. 161. lib. 5. fol. 37. Fulgosus lib. 6. cap. 11.

XXVIII IMPERATOR GERM. WILHELMUS Comes HOLLANDIAE.

I. ORTUS.

I. PATER fuit FLORENTIUS, Comes Hollandiae. Hic ex insidiis est occisus. Cum enim A. C. 1235. Claremontensis Comes instituisset hastiludium, ad illud evocavit vicinos Comites et Principes. Eo igitur Florentius Comes Hollandiae, et Comes Cliviae advenere. Claremontensis in hastiludio occidit Florentium Comitem: et quia data opera id fecisse visum est, Comes Cliviae eum vicissim obtruncavit, et ita ex ludo factum lugubre proelium. Praesuerat comitatui Florentius annis 12. Successit ei hic WILHELMUS filius. Et quia eo tempore adhuc puer fuit, tutor ei datus est Episcopus Traiectensis.

II. MATER dicta fuit MECHTILDIS, filia Henrici Ducis Brabantiae, et soror Andreae Regis Ungariae, qui pater fuit S. Elisabethae. Chronic. Belgic.

Soror huius Wilhelmi, Florentii et Mechtildis filia, fuit Comitissa illa Hennebergensis, Margareta dicta, quae anno sal. 1276, aetat. vero suae 40 Hagae Comitis in Hollandia, in die Parasceves uno partu infantes vivos trecentos sexaginta quinque, masculos et feminas, magnitudine pullorum gallinarum peperit, quot scilicet sunt dies in anno: qui, postquam per venerabilem Episcopum suffraganeum Traiectensem Guidonem, praesentibus nonullis proceribus et magnatibus, in pelvi quadam baptismi sacramentum percepissent, et masculis Iohannis, foemellis vero nomen Elisabeth impositum fuisset, una cum matre omnes eodem die decesserunt, et in Monialium ordinis S. Bernhardi monasterio, Losduno, non procul ab Haga sito, tumulati sunt. Occasio autem et causa rei gestae haec fuit: Mendica quaedam, quae gemellos pepererat, ab hac Comitissa stipem petiit. Illa autem non solum eam inanem a se dimisit, sed tamquam adulteram insimulavit: negabat enim, posse fieri, ut ex uno viro gemellos fusciperet, ideoque hoc suo partu detectum esse, quod sese aliis viris impudice prostituisset. Innocens mendica hae exprobratione et ignominiosa repulsa commota, precibus fuis a DEO flagitavit, ut, si se castam et puram sciret, daret Comitissae ex marito suo tot fetus uno conceptu, quot sunt dies in anno. Quod etiam ita


page 962, image: s1034

evenit; sicut Ludovicus Guicciardinus, Erasmus Roterodamus, Ludov. Vives, et Camerarius in Hor. subcis. cent. 2. cap. 66. testantur.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA OECONOMICA.

Uxorem habuit ELISABETHAS, filiam Ottonis Ducis Brunsvicensis: ex qua unicum suscepit filium FLORENTIUM, qui patri in Comitatu Hollandiae successit, illumque administravit an. 30: et filiam BEATRICEM, quae nupta fuit Ferdivando III. Regi Catellae.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Cum Henricus Thuringiae Landgravius ex vulnere ad Ulmam accepto obiisset, Principes Electores, nihil remittentibus Pontificum odiis adversus Fridericum II, detulerunt summam rerum ad Wilhelmum Comitem Hollandiae. Electio facta est anno C. 1247. (al. 1248) postridie Michaelis. Coronari tum non potuit, quod Aquisgranenses ipsi clauderent portas: ideo eos obsedit, et inundationibus aquarum, simulque adiutus a socero Ottone Brunsvicensi, praepotente illo tempore Principe, et opulento, eo redegit, ut se dederent; et sollenni ritu imuguratus est die omnium Sanctorum. Paris. Chron. Carion.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

De Wilhelmo, quod vel vitio aemulationis et non felicibus auspiciis constitutus esset Imperator: vel quod nihil animi, industriae et nervorum ad res gerendas haberet, nihil memorabile accepimus, quam quod ipsi locus inter Imperatores tribuitur. Cum ergo Wilhelmus nullam Rei publicae tor intestinis dissidiis, bellis et tumultibus conquassatae; curam gereret: Principes quidam Germaniae, cum omnia subversa pessum ire viderent, sepositis publicae tranquillitatis causa simultatibus privatis, foedere certo sui suorumque defensionem susceperunt, hoc unicum communis salutis conservandae praesidium esse rati, si concordes essent. Nam omnis novatio rerum non caret perturbarione: quinimo novitas adicit calamitatibus pondus. Ideo ne sibi improvisum quid esset, recte ac prudenter sui ordinis honorem, et adeo totam Rem publicam consilio et armis, prout temporis ratio postulare videbatur, conservarunt, memores praecepti Senecae epist. 91: Cogitanda sunt omnia, et tota ante oculos conditio sortis humanae poni debet, si nolumus opprimi, nec ullis inusitatis, velut novis obstupesieri. Sed tamen haec coniunctio Principum non fuit diuturna.

II. ACTA SAGATA.

I. Cum Aquisgranenses Wilhelmum in urbem, ut coronaretur, admittere nollent, et adhuc in fide et oboedientia erga Fridericum persisterent, Wilhelmus urbem obsedit, eamque ad deditionem adegit.

II. Cum Wilhelmus coronatus esset Aquisgrani, CONRADUS IV filius Imp. Friderici II. collecto exercitu Wilhelmum aggressus est, eumque vicit: ideo Wilhelmus viribus impar, in inferiori Cermania delituit. Parif.

III. A. C. 1254 Wilhelmus adversus Frisios, suae ditionis ut tueretur fines, bellum suscepit, et in eo periit; sicut statim dicemus.

III. EGRESSUS.

I. *t*a\ *p*r*o*h*g*o*u/*m*e*n*a.

Cum Wilhelmus iam Imperator electus in Italia commoraretur, Frisii, occasione capta, Hollandiam invaserunt, eamque spoliarunt. Wilhelmus igitur ut suae ditionis fines tueretur, collecto exercitu contra Frisios profectus est, et feliciter rem gessit.

II. *t*a\ *p*r*a*x*q*e/*n*t*a.

WILHELMUS cum debellata Frisia ac subacta, victor ea egrederetur, a quibusdam fugitivis, secus viam in arundineto latitantibus, cuspidibus transfigitur. Equitabat enim Wilhelmus cum paucis, viciniam explorans, ut exercitum reduceret; delatus in glaciem cecidit: Frisones, qui latitabant, erumpunt, et priusquam ei subveniretur, caesus partim, partim galea suffocatus, periit, A. C. 1256, cum Hollandiam rexisset annis 21, et Imperator fuisset an. 9.

III. *t*a\ *p*a*r*e*p*o/*m*e*n*a.

I. Frisii occisum Wilhelmum, ne fierent Maiestatis rei, clam in loco ignobili sepeliverunt, et convocatis finitimis Hollandos expulerunt et trucidarunt.

II. FLORENTIUS eius nominis V, filius Wilhelmi, postquam adolevit, (nam cum pater periret, tantum anniculus fuit) ut mortem parentis ulcisceretur, difficilia bella cum Frisiis gessit, et cum eos A. C. 1283 magno proelio vicisset, ut ossa


page 963, image: s1035

parentis legitimo sepulchro inferret, ea ex Frisia deduxit in Selandiam Mittelburgum, ac in monasterio monialium Praemonstratensis ordinis, a filia eius fundato, et censibus aucto, sepelivit A. C. 1283, ubi et uxor Wilhelmi Elizabetha sepulta iacet. Inde cum A. C. 1287 FRISIA die 14 Decemb. tota inundaretur mari, Florentius Comes Hollandiae, hac occasione usus, classem adaptavit, et ex tota Frisia obsides ubique accepit: atque ita hac re Frisiam absque armis in servitutem redegit. Statim enim refluentibus aquis effrenem istius populi rebellionem edomavit. Cuspinian. Chronic,. Traiect. Cosmograph. Munster. Henric. Mutius. Chronic. Hedionis.

XXIX et XXX IMPERAT. RICHARDUS, Comes Cornubiae, et ALPHONSUS.

I. RICHARDUS.

I. ORTUS.

I. PATER fuit IOHANNES, Rex Angliae.

II. MATER dicta fuit ELISABETHA. Mortuus est pater Richardi anno C. 1216, cum regnasset an. 18, menses 5, eique successit frater Richardi Henricus III, quia primogenitus fuit, et regnavit annis 57. Paris. Polydor. Virg.

II. PROGRESSUS. Imperii occupatio, eiusdemque administratio.

Defuncto Wilhelmo, plerique Germanorum Principes Richardum Imperatorem elegerunt, missusque in Angliam ad Richardam evocandum Episcopus Coloniensis, qui eo venit A. C. 1257, die 13 Ianuarii. Paulo post Pascha Richardus in Germaniam transiturus, vento detentus aliisque incommodis. Coronatus Aquisgrani in festo Ascens. die 17 Maii. Sed alii Principes diffentientes ab electione, convenerunt Francofurti, et Alphonsum X Regem Castellae Hispanum Imperatorem crearunt. Richardus vero cum multa non necessaria, nec Imperatore satis digna gessisset, persequendo eos, qui in eius electionem non consenserant, armorum praesidio magis, quam procerum benevolentia se tutum fore existimans, omnium odio gravatus, ac facultatibus, quas, dum urbes imperii ab aliis oppignoratas redimeret, et in obsequium traheret, perdidit, exhaustis, desperatione quadam in patriam ad Henricum fratrem Regem Angliae rediit. Ursperg. Chron. Colon. Chron. Hedion. Chron. Philipp. Matth. Paris.

III. EGRESSUS.

RICHARDUS cum A. C. 12359 in Angliam rediisset, cum fratre Henrico contra subditos bellum gerente socia arma induit, et in obsidione cuiusdam urbis sagitta percussus mortuus est A. Christi 1271, die 2 Aprilis. Filius quoque eius HENRICUS eodem anno mense Octobri, Viterbii in Italia, ab exule Anglo interfectus est. Append. Paris. Peucer. lib. 5. Chron.

II. ALPHONSUS cogn. SAPIENS, Rex Castellae in Hispania.

I. ORTUS.

I. PATER fuit FERDINANDUS III, potentissimus Rex Hispaniae, qui totam fere Hispaniam sub suam potestatem redegit, excepta Betica, sive Granatia, quo Saracenos (contra quos feliciter bella gessit) ceu in angulum confugere adegit, sibique tributarios fecit. Mortuus est A. C. 1252, cum in Castella regnasset annis XXXV, et Legione XXIII. Successit ei statim filius Alphonsus.

II. MATER dicta fuit BEATRIX. Cosmograph. Munsteri fol. 33. Mariana.

Hic Alphonsus cognoment dictus fuit Sapiens. Quia rerum tum divinarum tum humanarum peritissimus fuit: Et revera Sapiens exstitit, quando non alienis, sed suis consiliis usus est.

II. PROGRESSUS:

I. ACTA OECONOMICA.

UXOREM habuit VIOLANTAM filiam IACOBI Regis Arragoniae, quae tres ei peperit filios: FERDINANDUM, SANCTIUM et IOHANNEM; ac unicam filiam dictam BERENGUELLAM. Cosmograph. Munsteri. fol. 83.

II: ACTA POLITICA. Imperii occupatio, eiusdemque administratio.

ALPHONSUS eodem anno, quo Richardus, Comes Cornubiae, Imperator electus est, qui fuit annus Christi 1257. Nam cum Richardus ab Episcopo Moguntino, Coloniensi et Palatino ad Rhenum (quorum suffragia emerat) imperium accepisset, a reliquis Electoribus, Trevirensi, Bohemo,


page 964, image: s1036

Saxone et Brandeburgensi electus est Alphonsus. Hic oblatum ab Electoribus imperium modeste deprecatus est, sapientiae suae vim eo ipso testatus. Postquam vero persuasionibus Pontificis Alexandri aures dedit, qui sui commodi et imperii locupletandi causa eum instigavit, ut oblatum imperii axioma a Germanis acciperet, et quem recusarat titulum, usurparet, ac Pontifici datis duabus civitatibus Imperii, Tamino et Altria, gratificatus esset; multas magnasque molestias domi forisque in poenam imprudentiae expertus est, et praeter nudum titulum non quicquam obtinuit. Nam cum a suae factionis hominibus vocatus mature in Germaniam non venisset, et imperium foris, et regnum domi amisit: quippe Principes Germaniae, qui eum elegerant, cum res diutius moram pati non posset, novis usi sunt consiliis. Et cum deiectus esset spe consequendiimperium in Germania, a filio Sanctio paterno regno item domi exutus est.

Quamvis vero haec ipsi infelicitas alieno consilio contigerat, nequiquam tamen propterea animum despondit, sed cum meliora in votis essent, deteriora ipsi in exspectatione fuere: et sic omnia consilio et aequanimitate moderatus, pristinos honores regios tandem recuperavit. Chron. Carion. Sigon. lib. 20. de reg. Ital. Chron. Hedion. En quo miseros homines ducit ambitio, instabilis quae plane res est, quia incipit semper a fine, Sen. epist. 73. prava et inscia veiae maiestatis! Ambitiosi igitur nec salutis suae, nec virtutis rationem habent, dummodo magnis titulis, et quaesitis nominibus ornari possint. Sed enim quod solido fundamento virtute et sapientia caret, nequaquam vel stabile, vel perpetuum esse solet.

I. ACTA ECCLESIASTICA.

I. ALPHONSUS Rex pius et religiosissimus fuit. Nam Biblia cum Commentariis decies quater perlegisse fertur. Ex iis quoque multas historias et dicta memoriter recitare potuit. Panormitanus lib. 2.

II. Fuit fautor et promotor liberalium artium. Nam in disciplinarum mathematicarum et doctrinae medicae instaurationem ingentem pecuniae vim insumpsit. Has artes enim fere exstinctas in Occidente revocavit in lucem, conductis et instructis artificibus, cum videret rem tantam perfici non posse, nisi et multi coniungerent operas, et a Repub. sumptibus iuvarentur. Ab eo nomen acceperunt TABULAE ALPHONSINAE, eo quod eius auctoritate et mandato sint conditae. Siquidem in hanc rem ad quater centena milia aureorum contulisse scribunt. Opus illud Astronomicum Aplhonsinum fixum est A. C. 1252, die 1 Iunii. Tempus ita describit, ut dicat effluxisse usque ad meridiem huius diei primi Iunii, feriae septimae, anni 1252, annos Nabonassareos 1999, et dies 230: annos Philippi et mortis Alexandri 1575, et dies 230: annos Alexandreos 1562, et menses octo: annos Aerae Hispan. 1289, menses 5: Diocletianos 967, menses 9, dies 31: annos Hegirae 649, dies 123. Praeter Astronomiae studium Alphonsus etiam sacra BIBLIA in Hispanicam linguam traduci curavit. Scribitur etiam, Alphonsum saepe ingressum scholas in docentes pariter ac discentes inquisivisse, ut quemadmodum unusquisque in officio sese gereret, cognoscere posset. Quodsi quem deprehendit minus commode aut perspicue rudiores erudientem, schola eum exire iussit. Marlana. Fulgos. lib. 8. c. 7. Cusp inian. Munsterus in Cosmograph. Beatus igitur praelicandus esset Alphonsus, si et regno splendido, et amplissima laude illa contentus, non affectasset imperium alienum, irrita et perniciosa sibi cupiditate.

III. EGRESSUS.

Alphonsus cum de spe consequendi Imperium deiectus pristinos honores regios recuperasset, tandem animo se ipsum excrucians, quod aliena potius consilia, quam sui animi intentionem secutus fuisset, Hispali diem obiit. Cuspin. Nam cum Gregorio Pontifici Lugduno discedenti obviam se tulisset, gravissime quidem conquestus est, quod causa sua nondum discussa Rudolphum designari Caesarem permisisset: at Pontifex, infirmitate causae eius demonstrata, ipsum seregni titulo abdicare, ac Rudolpho animo aequissimo cedere iussit. Sigon. lib: 20. de reg. Ital. Alphonsus, paenitentia facti consiliique adductus, vitam cum morte commutavit.

De Interregno.

Licet Richardus et Alphonsus a Septemviris Imperii Imperatores sint electi; tamen, quia res Imperii non adeo curarunt, tituloquetenus regnarunt, anarchia vel interregnum verius quam imperium totis annis 17 fuit. Interea status Rei publ. penitus erat perturbatus, divulsus ac distractus, faciesque miserabilis, atque vix ullo tempore sacri Romani Imperii Maiestas magis periclitata fuerat. Bella ibi civilia, bella extera suisum deorsum vastare omnia: quae universam Imperiicompagem violento impetu dirutura atque eversura videbantur. Italia (quae tum ad Imperium adhuc magnam partem pertinebat) Hagrabat intestinis dissidiis ac seditionibus. Germania bellorum assiduis incendiis in tam diuturna anarchia, ubi nullum erat certum Imperii


page 965, image: s1037

caput, tota ardebat, pene nullus uspiam angulus ob funestas dissidiorum furias erat tranquillus; omniaque ad interitum spectabant. Hos motus tandem sedavit divina providentia, cum divino instinctu rerum summa ad Rudolphum Habsburgensem Principem laudatissimum delata fuit, cuius virtute et sapientia misere afflicto Romano Imperio pax reddita est: quod sane magnum felicitatis argumentum fuit, ex perturbato rerum statu intra paucos annos recuperari felicitatem pristinam,

DYNASTIA SEXTA, Constansex FAMILIA AUSTRIACA, ALIISQUE.

XXXI IMPERATOR GERM. RUDOLPHUSI, HABSBURGENSIS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. PATER fuit ALBERTUS, Comes Habsburgensis et Landgravius Alsatiae, vir sapiens et fortissimus, qui cum Friderico Barbarossa Imp. expeditionem in terram sanctam suscepit, in qua post multas res fortiter gestas ad urbem Accaronem in Palaestina sitam diem suum clausit extremum, ibique sepultus est.

II. MATER dicta fuit ITHA, Comitissa in Bregentz. Ex hisce parentibus natus est Rudolphus A. C. 1218. die 27 Aprilis. Sponsor baptisini fuit Fridericus II. Imp. Chron. Gass. Castruitus lib. I. fol. 60. Pantalcon. Cusp.

Quidam stirpem Habsburgicam altius ordiuntur a veterum Austriae Regum sanguine, nusquam interrupta sobolis serie: eo quod ealoca, e quibus Comites Habsburgenses prodierunt, Francici sanguinis Principes possederint, prosapia Burgundiae Regum exstincta. Verum nos hanc coniecturam suo loco relinquimus. Alii stemma a Guntrano Aldenburgensi Comite ordiuntur, circiter annum nongentesimum quinquagesimum, cuius nepos Rapoto arcem Habsburgensem in agro Tigurino primus exstruxit circa annum Christi 1070. Unde nomine mutato pro Aldenburgenfibus Habsburgenses dici postea coeperunt.

Sextus ab hoc Rapotone Albertus pater Rudolphi Imp. comitatui Habsburgensi Comitatum provincialem Alsatiae coniunxit, vel potius Rudolphus ipse ante Imperium, qui postea nultis accessionibus et ornamentis familiae decus extulit; in quam primus summum orbis Christianiaxioma adduxit, amplissimo imperio ducatuum Austriae, Sueviae et Stiriae locupletatam, ut sustinere onus ac molem tantae dignitatis posset. Chron. Carion. Cosmograph. Munsteri.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

I. Uxores.

DUas Rudolphus habuit uxores.

PRIOR fuit ANNA, filia Bernhardi Comitis Hohebergensis, cum qua nuptias celebravit A. Christi 1240. Haec A. C. 1281. Vicennae in morbum incidit, ibique diem suum clausit extremum. Imperator corpus Basileam deferri curavit, ubi die 19 Martii, in templo maximo honorifice sepulta est.

POSTERIOR dicta fuit AGNES Burgundiaca, Regis Galliae neptis. Hanc Imperator, cum iam annorum esset 69. duxit uxorem A. C. 1287. die 2 Februar. Domin. Septuag. puellam 14 annorum; quam cum Episcopus Spirensis procacius oscularetur, exulare ab Imp. iussus est. Chorograph. Schopperi. fol. 733. Pantaleon. fol. 361.

II. Liberi.

Rudolphus ex priore coniuge Anna septem suscepit filios, totidemque filias.

I. FILII fuere sequentes.

I. Dictus fuit RUDOLPHUS, qui anno aetatis suae duodecimo obiit. 2. HARTMANNUS. 3. FRIDERICUS, qui in florida aetate decessit. 4. Rudolphus iunior, Dux Sueviae; cui ex Agnete, Ottocari Bohemiae Regis filia, natus Iohannes Sueviae Dux, qui patruum Albertum Imperat. Interfecit. 5. ALBERTUS; cui pater devicto Bohemioe Rege Ottocaro Austriae ducatum dedit. Et hoc modo ducatus Austriae ad Comites


page 966, image: s1038

Habsburgicos translatus est: unde Archiduces Austriae descendunt. 6. HERMANNUS Comes provincialis Alsatiae, qui ante confectas cum filia Regis Angliae nuptias per Rhenum navigaturus cum aliis ever sa navi submersus est. 7. CAROLUS, qui in pueritia mortuus est.

II. FILIAE.

I. IUTTA nupta Wenceslao Bohemo, Ottocari filio. Nuptiae celebratae sunt Egrae A. C. 1285. ubi Wenceslaus coronatus Rex Bohemiae. Huic Rudolphus Imper. postea A. C. 1290. die 26 Septemb. a leruit, et confirmavit officum Pincernatus in Imperio, et dignitatem Elcctoralem. 2. CLEMENTIA Carolo Neapolitano et Pannoniae Regi: 3. MECHTILDIS Ludovico Palatino Rheni: 4. AGNES Alberto Electori Saxoniae. 5. HEDVIGIS Ottoni Marchioni Brandeburgico. 6. CATHARINA Ottoni Bavariae Duci, qui etiam aliquandiu regnum Hungariae tenuit, collocatae fuerunt. 7. EUPHEMIA vitam caelibem egit in monasterio Turnensi. Chron. Carion. Chron. Span genb. Cuspin. Castrut. lib. 4. fol. 324.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Functo fatis Richardo, et Gregorio X. post triennes Cardinalium altercationes, in Papalem thronum evecto, respirare coepit a calamitatibus suis Germania, quibus durante interregno misere conflictabatur. Nam querimoniis afflictorum motus Gregorius, consilio into mandavit Principibus et Electoribus, ut de more Imperatorem crearent: ni maturarent, vacanti Imperio semet prospecturum. Convenerunt itaque Francofurti A. C. 1273. die 8 Octobr. Omnes intersuerunt, praeter Henricum Ducem Bavariae, qui sollennes: legatos miserat, et per ratihabitionem suam Electoribus praebuit consensum. Ubi primum Ottocaro Regi Bohemiae imperium sollenniter est delatum: sed is stulto consilio, dum putabat, se longe potentiorem esse Imperatore Romano, imperium repudiavit. Itaque, cum Wernerus Moguntinus magnanimitatem praedicasset et prudentiam Rudolphi, qui tutum ei, Romam pergenti, iter ad Alpes usque praestiterat, atque in aestimando principe, divitiis potentiaeque egregias animi dotes disseruisset longe praeferendas: inducti in eandem sententiam Trevit et Coloniensis: Mox et Bavatus, cum Saxone et Brandeburgico, filiarum sibi Rudolphi matrimonia stipulantes. Burggravius urbis Noricae, Rudolphi consobrinus, Basileam oppugnanti ei contra Episcopos et Psittacos Principes ad reducendos Stelliferos urbe pulsos, electionis nuntium attulit, suaeque tenuitatis conscio, vix fecit iureiurando fidem. Pace statim Basiliensibus data, Aquisgrani ornatus diademate Rudolphus, cumque eo Anna coniunx.

Italiam autem ingressus non est, neque Imperialem coronam Romae de more maiorum accepit, solitus Aesopi fabulam recitare de vulpecula, quae leonis aegrotantis legaro respondit: Optatese, ut Leo convalescat, idque oraturam Superos: ceterum minime visuram leonem; terreri enim se vestigiis, omnibus leonis antro adversis, et nullis aversis. Idque indicium esse, muta quidem animalium introivisse, sed exivisse nullum. Ad eundem modum apud se reputabat Rudolphus, maiores suos saepe magnis copiis ingressos Italiam, sed male acceptos plerumque rediisse. Albert. Argent. Chron. Philip. Chron. Spangenb. Chron. Hedion. Ursp. Avent. lib. 7. Histor. Suevorum lib. I. cap. 13.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. SAPIENTIA, quae effulget tum ex dictis tum exfactis.

1. Dicta Rudolphus protulit sapientia. ut patet ex symbolo eius, quod fuit tale: Melius, bene imperare, quam imperium ampliare. Siquidem Principis boni est, videreillud: Non quam late; sed quam bene imperet. Itaque non tam vi et potestate, quam prudentia et sapientia opus est in imperio. Et prudentia gubernantur regna: Quorum fines potentia nonnumquam proferuntur latius aut propagantur; quod optimum et sapientissimum Principem Rudolphum frequenter dixisse ferunt. Nam, auctore Tullio, ad Rem publ. plurima veniunt commoda, si moderatrix omnium rerum praesto sit sapientia: hinc adipsos, qui eam adepti sunt, luas; honor, et dignitas conflut.

Similiter Rudolphus Imper. interrogatus, Qui fieret, ut homines eas, quas non didicerunt artes, omnes recusarent, imperti autem gubernationem oblatam nemo? Non mirum, inquit: stultos enim putant, qui regnare nesciunt; stultum autem nemo se iudicat. Aeneas Sylvius.

2. Singulari prudentia Rudolphum praeditum fuisse, patet quoque ex factis. Nam collocatus in Imperium inauguratione sollenni, totus in hanc curam incubuit, ut latrociniis, seditionibus; tumultibus, bellis, quibus ardebat Germania, ubique locorum sublatis, patriae pacem redderet ac tranquillitatem. Huic conatui cum aliae obstabant difficultates, tum vero haec inprimis, quod de


page 967, image: s1039

hereditatibus earum regionum, quarum Domini interciderant, bello inter se contenderunt vicini, alio alias sibi vendicante et armis deferente arbitrio privato, sine auctoritate et consensu Senatusconsulti publici. Haec igitur dissidia cum ad Imperium pertinerent, cuius et potestatem et vires restitui, postquam essent labefactatae, non attenuari magis atque diminui oportebat, si conservatum id, non prorsus enervatum vellent, recte censuit Rudolphus, oportere ante omnia posseffores de occupatis privata potestate et cedere, et cognitionem atque sententiam permittere Imperatori ac Senatui Principum, ut quicquid hi constituissent, id ratum haberetur. Qua in re etsi sua etiam fortasse spectavit atque consideravit commoda; tamen e dignitate ac Maiestate Imperii et ad restitutionem concordiae publicae pernecessarium id fuit. Anno itaque ab electione proximO Comitia indixit, convocatis Prinicpibus Noribergam. Eo cum ceteri frequentes convenissent, non accesserunt Ottocarus Rex Bohemiae, et Henricus Dux Bavariae, uterque contemptu Imperatoris infimiac pauperis, quo Bohemus non ita multo ante magistro Curiae in aula sua mercede fuerat usus. Detrectarunt auctoritatem novi Imperatoris Badensis etiam et Wirtenbergensis, cum pluribus aliis, simili de causa foedere inito, ut contra Imperatorem occupata tuerentur. Rudolphus ne vim prius, quam omnia moderato et tuto consilio experiretur, quamquam contumeliis affectus, tamen per legatos insuper repetivit ab Ottocaro Austriam, ab aliis alia. Haec iusta postulata, cum illi superbe et contumaciter recusarent, arma arripuit, cosque ad oboedientiam redegit: sicut infra dicemus: Chron. Carion.

II. AUCTORITAS. Tanta in Rudolpho fuit auctoritas, ut cum adolescens adhuc ad Imperatorem Friedericum secundum accederet, ordines militares ad honorandum eum consurgerent. Inprimis vero ab Astrologo Imperatoris cultus est: a quo cum quaereret Fridericus Imp. cur tantopere Comitem pauperem veneraretur? respondit; Quia video illum fore Imperatorem, deficiente tua prole. Etsi autem, ut diximus, Bohemus, Bavarus, Badensis, Wirtenbergicus, et alii; rudolpho Imp. electo auctoritatem detrectarint, tamen Imperator mox armis omnes adeo attrivit, ut pacem peterent, ipsiquesupplices fierent.

III. IUSTITIA. Cum quidam ad Rudolphum Imp. venisset, qui Ottocarum Bohemiae Regem, atrocem hostem, in venatione se occisurum promitteret, si facto praemium esset: Rudolphus, Etsi noster hostis est Ottiocarus, inquit, non tamen id efficiet, ut iustitiae et moderationis fines transeamus. Aeneas Sylv. Imo tam severe iustitiam administravit Rudolphus, ut apud Matthiam Castrutium lib. i. fol. 86: rigidus iustitiae exsecutor vocetur. Verum ut in communi proverbio dicitur: Atrocium delictorum atroces sunt poenae. Et recte inquit Seneca: Pectora magis obsessa malus Non sunt ictu ferienda levi.

IV. CLEMENTIA. Rudolphus Imp. cum post morum mutationem clementior suis fuisset, quam ab initio Imperii; obiurgatus ob id, Severum, inquit, et immitem fuisse me aliquando paenituit; elnem et placabilem, numquam. Aeneas Sylvius.

V. HUMANITAS. Siffridus scribit, Rudolphum Imp. suis satellitibus praecepisse, ne quemquam pauperum accessu et colloquio suo arcerent: Date obsecro, inquit, hominibus ad me accedendi locum et facultatem. Non enim ideo ad Imperium evectus sum, ut hominibus in arca praecludar.

VI. ABSTINENTIA. Rudolphus Imperator cum in bello adversus Ottotarum gesto potu laboraret cum toro exercitu, ferunt rustico (qui messoribus potum ferret) ablatam hydriam sicera plenam, atque Imperatori oblatam. Quam cum ille vidisset, Reddite, inquit, homini vasculum suum: nam ego exercitui, non mihi, sitiebam. Sicque sua abstinentia partim exercitum eo potu refocillavit, parim ad sitis patientiam invitavit suo exemplo. Aeneas Sylvius.

Idem Rudolphus milites suos rapis pro pane vesci docuit. Nam cum aliquando in obsidione urbis cuiusdam milites penuria panis laborarent, Imperator contulit se in agros rapis consitos; earum quasdam evulsit, et comedit, dicens: O mei commilitones, donec hisce rapis participes fieri possumus, fame non peribuimus, iisque, quoad panis afferatur, nos sustentare poterimus. Castrut. lib. 3. fol. 221. Chron. Hedion. fol. 565.

VII. MODESTIA in VESTITU. Studio fuit Rudolpho vestium contemnere splendorem, et superbas pomparum praestigias. Eam consuetudinem adversus Ottocarum curiosius tenUit, insolentiam hominis suo exemplo castigaturus: uti in Actis Sagatis plenius dicemus: Aeneas Sylvius.

VIII: GRATITUDO. Rodlophus Imperator ante imperium summam coluit amicitiam cum Friderico Eitel, Friderici I. silio Comite a Zollern/ qui illo tempore, quo Rudolphus Francofurti Imperator Romanus desig natus erat, Basileam cum eo obsedit. Cuius rei fama cum ad Fridericum emanasset omnium primo, non, ut ante, statim Rudolphum adiit, sed per internuntium se admitti


page 968, image: s1040

postulavit. Hoc Rudolphus demiratus, cum alienationis in le alicuius suspicionem colligeret, faustum ab eo Imperii delati nuntium accipit. Quapropter cum et ante fidem Friederici saepe perspexisset ac probasset, et hac comitate mirifice delectaretur, ita eum remuneratur, ut, exstincta Burggraviorum Noribergensium prosapia Marchionum Voburgicorum, cui eam dignitatem contulisset Conradus III Imp. ex Henrici familia, Burggravium ipsum crearit A. C. 1273. quem Burggraviatum postea, Henrico Burggravio mortuo, circiter A. C. 1289. possedit. Nec deinde Friedericus de suo in Caesarem studio quicquam remisit, sed potius id vehementer auxit: quippe qui et contra Ottocarum Bohemiae Regem egregie militavit.

Quemadmodum autem nulla humana sapientia est. quae non erret aut impingat alicubi: sic quoque Rudolpbus Imp. sua errata habuit. Nam praeter neglectionem Italiae in eo etiam culpatur pleoneci/a, cum propter Imperii iura vendita civitatibus Italicis, (inter quas suit etiam Florentia, quae persoluto Imperatori pretio sex millium ducatorum se in libertatem vindicavit,) tum quod exemplo Leonis Aesopici praedam, id est, provinicias Germaniae heredibus orbatas, partiretur, sed opimiores et potiores sibi vendicaret. Chronicon Carionis. Trithem. H. Mutius.

Sie ergo solam avaritiam in Rudolpho non accuses, cetera non reprehendas.

II. ACTA SAGATA.

RUDOLPHUS fuit Princeps magnanimus, bello et armis strenuus, eiusque sapientia, virtus et felicitas, prope restinctis bellis civilibus ac sublatis odiis, effecit, ut rediret Germania ad sese, in statum ex longa perturbatione tranquilliorem reposita; in quo postea constitit ac floruit paucis admodum suis partibus immutata. Gessit autem Rudolphus bella ante Imperium, et in Imperio.

I. Ante Imperium.

Antequam ad Imperium pervenit, ut subditos, eosque qui illum protectorem susceperant, ab incursionibus hostium defenderet, sex bella gessit, semperque victor evasit. Reportavit enim victoriam.

I. Ab Abbate S. Galli, et fratre eius Episcopo Curiensi: quorum hunc occidit, illum in vincula coniectum, ut pacem peteret, sibique fidelitatem iuraret, coegit.

II. A Comite Toccenburgensi, quem seditiones quasdam molientem, ut quiesceret, armis adegit.

III. Ab Udalrico, Donino Regenspergae, quem in eas angustias redegit, ut privatus Tigurivivere cogeretur.

IV. Ab Ottone patruo Comite de Laufenberg: quo proelio, Cuburgo, quo Otto Rudolphum excludere volebat, recepto, Dominus de Taufenstein/qui Ottoni operam fortem navabat, cecidit.

V. Ab Episcopo Argentinensi, qui prae nimia trepidatione reliquias carissimas dispersit.

VI. Ab Episcopo Basiliensi, homine pertinacissimo, qui ditiones Rudolphi ferro et igne longe lateque vastavit. Rudolphus vix decennali bello ad pacem petendam adegit. Basileam ter obsedit, et postremo eam expugnasset, nisi eo tempore Imperator fuisset declaratus. Quare pacem cum Episcopo, qui ad compensanda det rimenta 900 marcas argenti persolvit, composuit. Lazius. Munsterus in Cosmograph. Pantaleon.

II. Bella in Imperio gesta.

In Imperio pari fortuna et prosperitate bella gessit Rudolphus.

I. Adversus Marckionem Badensem, et huic confoederatos in Suevia, Alsatia, et vicinis aliquot terris. Hos non magno negotio dissipatos et contusos coegit supplices pacem petere, relictis quae occuparant.

II: Comites XVI Sueviae coniurarunt, se vel ex insidiis Rudolphum interfecturos, velaperto bello illum aggressuros. Sed Rudolphus hoc comperto illos antevertit, ac multis direptis arcibus eos in ordinem redegit.

III. Cum oppida quaedam Alsatiae, Brisgoiae, Ergoiae, et Turgoiae foedus contra Rudolp hum inivissent, Imper ator et illa armis subegit. In hoc bello multae arces et oppida ab eo sunt vastata.

IV. Cum Henricus Dux Bavariae (cui Ottocarus calcar addebat) foedere cum aliis facto contra Rudolphum insurgeret, et ludibria spiraret, Imperator bello eum aggressus ad deditionem et pacem petendam adegit.

V. Rudolphus Imperator Ottocarum Bohemiae Regem duplici proelio fusum, repetita acie interfecit.

Quia autem hoc bellum prae ceteris notatu dignissimum, illud aliquanto prolixius explicabimus.

Bellum primum. Circa quod tria sunt notanda.

I. ORTIUS.

OTROCARI insolentia. Ottocarus Rex


page 969, image: s1041

Bohemiae Rudolpho, Magistro Curiae in aula sua mercede suerat usus. Qua de causa cum Rudolphus Imperator esset declaratus, illum contemnens Ottocarus, ei parere recusavit, Austriamque cum finitimis regionibus occupatam ad se rapuit. Imperator missis Legatis ea, quae Imperii erant propria, reposcit. Sed Ottocarus eos contemptui habuit et violavit, nonnullis ad portas suspensis.

II. PROGRESSUS.

Armorum correptio. Cum igitur Ottocarus minime Imperatori cedere vellet, Imperator bello cum aggressus est, ac Austriam invasit, et Viennam post unius mensis obsidionem in deditionem accepit. Ottocarus cum exercitu advenit; sed cum impar esset viribus, et Viennenses insuper excursionibus Bohemiam vastarent, ipsi fiducia non fuit impetum sustinedi Teutonum.

III. EGRESSUS.

Pacificatio. Ottocarus, cum viribus Rudolphi se imparem esse videret, consilio suorum petivit, ut in gratiam reciperetur. Rudolphus igitur Regem ad se vocavit, fidem ab eo accepturus. Ille venit cum magno et splendido comitatu: viri, et equi, auro, gemmis serico nitebant. Dictum Rudolpho, adventare Ottocarum, pararet se mox cultu et veste Imperatoria. Talem Regem admissurus Rudolphus renidens; Imo rex Bohemiae, inquit, griseam meam vestem saepe derisit, nunc ipsum vestis mea grisea deridebit. At vos equos et arma expedite, et accincti instructique ut ad pugnam state. Decus Teutonicorum armorum, non vestium, advenis istis ostendite. Hoc me vobisque dignum est. Dixit Rudolphus; neque aliter fecit. Ottocarus illi vili cultui se et aurum suum submisit, et ad genua quondam ministri sui accessit, non sine ludibrio etiam: cum Imperator iussissit tentorium, in quo res gerebatur, subito pandi et revelari, ut ab omnibus genculans Ottocarus conspici posset. Atque ita Ottocarus in gratiam receptus impetravit feuda regni Bohemici et Moraviae, si ab Austria, Stiria et Carinthia abstineret, et filio Wenceslao nuptias filiae Rudolphi promitteret.

Bellum secundum cum Ottocaro.

Ottocarus Rex Bohemiae haud diu in fide perstitit, instigante praesertim Kunigunde Cumana seu Russica coniuge, quam abdicata Margareta praeter leges duxerat, et indignum dicente, magnificum Regem pauperculo Caesari genua flectere. Filia igitur Bohemi Imp filio Alberto desponsata monasterio sacrata est, et Rex ipse violato soedere et sacramento, quod Imperatori praestiterat, cum maguo exercitu A. C. 1277 (cum prius anno praecedenti pacem cum Rudolpho fecerat) in Austriam venit: cui copias Imperator opposuit: et Moravia ac Austria tota hieme incendiis et rapinis est vastata. Cum vero Rudolphus ipse ad exercitum venisset, amicitiam iunxit cum Ladislao Hungaro, et eum contra Bohemum defendit. Inde A. C. 1278 die 26 Augusti ad Vicnnam proelio congressus cum Ottocaro, et licet impari exercitu, iamque deictus equo, vicit tamen perfidum Regem. Ottocarus ab ignobili quodam captus, dum ad Caesarem ducitur, insequentis cuiusdam militis manu, cuius quondam fratrem interfecerat, cadit. Imperator itaque Austriam recuperavit, filio tamen Ottocari Wenceslao regnum Bohemiae reliquit, data ei in uxorem Iutra, quam antea ex pacto ei desponderat. Cuspinianus scribit, in hoc proelio in Ottocari exercitu desiderata fuisse 14 milia hominum praeter captivos: et hac occasione Austriam ad Comites de Habsburg devolutam esse. Hist. Austr. Aeneas Sylv. Hist. Boh. c. 27. Chron. Carion. Munsterus in Cosmograph. Albert. Argentinensis.

VI. Rudolphus Comitem Wirteburgensem, qui ter ab Imp. desciverat, armis adeo attrivit, ut supplex veniam petierit.

VII. Cum Imperator rebellantem sibi Columbariam obsideret, quidam nomine TILO COLUP senex et veterator astutus finxit se Fridevicum II Imp. (qui iam ante annos XXXIV diem suum obierat) esse, et in Palaestina hactenus captivum detentum. Qui Rhenanas aliquot urbes pervagatus, eas ad defectionem a Rudolpho sollicitavit: sed a multis non est receptus. Novesienses vero et alii cum eum recepissent, tantae fuit audaciae, ut Rudolpho Imp. mandaret, ut Imperium deponeret, et privatus ad se veniret, et homagium praestaret. Quare Imperator, admissis ad pacem Columbariensibus, desc endit ad inferiora Rheni, fingensque obsequium erga Imperatorem novum, eum in Cattis ad Wetz larium cepit. Pseudo-Fridericus igitur fassus est, se olim in aula Friderici fuisse, et hinc tanta sibi indicia. Sed iussu Rudolphi Imp. cum duobus eius consiliariis, qui huIus fraudis fuerant participes, igne crematus est. Chron. Spang. fol. 313. Chron. Saxon. fol. 348. Chron. Hedion. fol. 565.

VIII. Rudolphus Comitem Sabaudum et Helvetios sibi parere coegit. Similiter Comitem Burgundiae, qui Gallorum auxiliis fretus multas seditiones moverat, domuit, et Imperio tributarium fecit.

IX. In Thuringia 60 munitas arces latrociniis infames ope et adminiculo Erfurdiensium evertit


page 970, image: s1042

ac delevit, supplicio sumpto de novem et viginti latronibus, quos in Ilmena ceperat. Austriae etiam Carinthiam, Carniam, Carniolam et Marcam, cum multis oppidis beneficiariis adiunxit. Omnino hic laudatissimus et bellicosissimus Princeps decies quater cum hostibus proelio conflixit, semperque priores retulit. Unde magnam auctoritatem consecutus, et cognomento VICTORIOSI insignitus est. Cosm. Munsteri. Chron. Carion. Chron. Hedion. Cuspin. Ursp. et alii.

CAPUT III. DE EGRESSV.

RUdolphus Imp. postquam finem vitae sensit adventare, Principes Electores convocavit Francofurtum, ut filium suum Albertum Regem Romanorum crearent, sed id non obtinuit: paulo pst Erfordiam venit, ubi gravissime aegrotare incepit. Instituit igitur iter properabundus Spiram versus, dicens, sibi multos ibi conveniendos esse Reges: innuens, se ibi sepeliri velle. Iamque vicinus urbi superatus magnitudine morbi, decessit in oppido Germersheim / sito ad ripam Rheni, die 15 Iulii, die divisionis Apostolorum, ut Trith. habet, die 18 August. habent alii, alii denique die 30 Septembris A. C. 1291, cum vixissetann. 73, meses 5, et imperasset annis 17, mens. 9, diebus 16. Sepultus Spirae prope Philippum Suevum. Siffrid. Cusp. Chronic. Carion. Chron. Spangenb.

Viri celebres.

Hoc saeculo floruerunt:

I. THOMAS AQUINAS, Scholasticus Theologus, a superstitiosis hominibus Doctor Angelicus appellatus. Singulari diligentia ab ineunte aetate literis incubuit. Dominicanorum, hoc est, Praedicatorum ordini se associavit. Praeceptore usus Alberto Magno; in Scholastica Theologia tantum profecit, ut vix similem habere videretur. Libros quamplurimos conscripsit, partim Theologicos, partim Philosophicos. Mortuus est A. C. 1274, die 7 Mart. aetat. a. 50. Hic ad extremum Eucharistiam sumpturus, Dominum Iesum flendo rogitavit, ut, si minus recta fuissent ea, quae de ipsius mysteriis, deque universa Ecclesia Spiritu sancto instigante scripsisset, veniam tribueret: eque omnia Ecclesiae iudicio sacrosancto permisit. Trith. Volaterran. Blondus. Paralip. Ursp.

II. BONAVENTURA Ordinis Minoritarum, unus ex praecipuis Scholasticis Theologis fuit, qui Theologiam per Hilosophiam Aristotelicam corruperunt. Parisus Magistrum Sententiarum, cum admiratione, publice professus est, cum nondum annum aetatis 30 egressus esser. Minoritarum Generalis Magister creatus; postea Albanensis Episcopus, et Cardinalis Romanae Curiae factus est. Libros multos in Theologia conscripsit. Mortuus est A. C. 1274, aetat. 53, in Concilio Lugdunensi. Platina. Trith. Volaterranus. Bergomenf.

III. GUILHELMUS DURANUS, vulgo appellatus Speculator, vir exercitationis forensis peritissimus, et ideo pater practicae vocatus, condidit eximium opus, quod Speculum Iuris inscribitur: Estque auctor libri, qui inscribitur Rationalo divinorum.

IV. PTOLEMAEUS LUCENSIS, qui Pontisicum vitas descripsit.

V. IACOBUS de VORAGINE, Episcopus Ianuensis, historiae Lombardicae, de Sanctis, auctor.

VI. MARTINUS POLONUS Episcopus Consentinus, cuius Chronic on desinit A. C. 1278. Appendix ab allo addita pertingit usque ad annum Christi 1320.

Eodem anno terminatur accuratissime scriptum Chronicon IACOBI MEYERI de rebus Flandriae.

VII. PROBUS, Franciscanus, Episcopus Tullensis, Tubingae natus in Suevia, Theologus doctus et eloquens, circa annum Christi 1286 floruit. Is in frequenti conventu Episcoporum Herbipoli Romanistarum avaritiam, luxum, superbiam accusavit: nebulones; Satanae atque Antichristi Satrapas, faces bellorum in Germania, Galliis, Hispania, etc. appellavit. Nauclerus. Aventinus.

VIII. NICOLAUS de Bibera, Erfordiensis Abbas, Germanus, Theologus, Philosophus et Poeta: claruit Erfordiae, scripsit opuscula oratione prosa et ligata. Unus eorum fuit, qui Romanistarum nequitiam vidit, et reprehendit. Trith.

Resmemorabiles.

I. A. C. 1277 inchoata est exstructio turris ARGENTINENSIS, et perducta per quatuor cochleas, quae, ut Germaniae spectaculum et ornamentum eximium, septem Mundi Miraculis annumerari possit. Post annos 28, anno 1305, reliqua perfecta sunt usque ad coronam: sed finis operi impositus est anno Christi 1449. Albert. Argent. Winfelingus. Bruschius.

II. A. C. 1278 puella quaedam in Suevia, anno aetatis octavo, puerum peperit, ut habent Annales Suevici.

III. Eodem anno strangulati fuere in Anglia 248 Iudaei, quod aureos nummos furtim minuissent. Ranulphus. Balaeus.


page 971, image: s1043

IV. A. C. 1282 piscis, qui lconis effigiem habuit, apud Centumcellas Febr. mense in mari captus est. Pellis erat pilosa, pedes breves, caput, cauda, aures, os, dentes, lingua, omnia leonina. Ubi ex aquis traheretur, ululatum et planctum hominis instar edidit. Bergomensis. Chronic. Martin. Fascic. Temp.

V. A. C. 1283, ex Martini Pontisicis concubina natus est puerulus villosus, ungues instar ursi habens: eam ob causam Pontifex omnes ursorum imagines ex palatio et domibus suis abolevit. Bergomensis.

VI. A. C. 1284 clades Hamelensium ad Visurgin accidit die Petri Pauli, sive 29 Iun. Dum enim cives sacram contionem audiunt, Magus, qui conducta opera mures et rattos fistulae cantu eiecerat, nec satis pecuniae acceperat, iisdem nefandis artibus pueros centum triginta urbe educit in vallem Koppenbergiam; ubi monte obruuntur: Histor. Hamel.

VII. A. C. 1286 in aestate novum genus vermium Borussiam infestavit, qui caudis cancrorum praediti, intra tertium diem necavere, quoscumque suo aculeo pupugissent.

VIII. A. C. 1287, in festo S. Nicasii, quindecim Insulae in Selandia ex maris inundatione submersae sunt; atque cum his una, utriusque sexus, circiter quindecies mille homines perierunt. Fasciculus temporum. Chronic. Hirsav.

IX. Indioecesi Leodiensi, in villa Erkel/ puella quaedam sine cibo et potu, annis plus quam triginta vixit. Nauclerus. et alii.

XXXII IMPER. GERM. ADOLPHUS NASSOVIENSIS.

CAPUT I. DE ORTV.

HIC Adolphus e veteri et clarissima familia Nassovicorum Comitum oriundus fuit. Quae gens, in bellis Italicis rebus pro Imperio fortiter gestis, HENRICORUM saeculo inclaruit, et ab exiguis initiis eo potentiae progressa est, ut non tantum vicinos inter Comites ultra citraque Abnobios montes, qui Cattos ab Angrivariis et Westphalis dividunt, principem sit consecuta locum: sed etiam ad fastigium Ducum conscenderit, et ditioni Augustae multas alias ampliores adiecerit. Adolphi maiores in agro Norico possessiones, in urbe ipsa sedes suas habuisse, monumenta familiae, quae supersunt, et annotata historiarum testantur. PATER Adolphus apud Rudolphum Imper. egit Praefectum Praetorii, qui nunc est iudex Camerae, fuitque vir sapiens, magnaeque auctoritatis. Pantal. Peucerus lib. 5. fol. 105.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTAOECONOMICA.

UXOR eius dicta fuit IMAGINA, ex qua tres suscepit filios. 1. Dictus fuit ADOLPHUS, cui desponsata fuit Bohemiae Regis filia, sed sponsus et sponsa ante celebratas nuptias in vivis esse desierunt. II. HENRICUS, qui uxorem duxit Burggravii Noribergensis filiam. Tertius (qui est a)nw/numos) matrimonio sibi iunxit filiam Palatini. Ex eadem ei quoque nata filia Mechtildis Rudolpho Comiti Palatino nupta, quae ei peperit Adolphum, Rudolphum et Robertum, Comites Palatinos ad Rhenum. Pantaleon fol. 365.

II. ACTA PLITICA. sive Imperii administratio.

Rudolpho rebus humanis exempto, ELECTORES Imperii convenerunt Francofurti, electuri Imperatorem: ubi Moguntinus, qui Adolpho Nassoviensi consanguineo suo multum officii debebat, fefellit Electores, ita ut unanimiter (excepto Ludovico Palatino, qui inclinabat ad Albertum Austriacum Rudolphi Imp. filium) Moguntino concederent potestatem eligendi, quem vellet: qui praeter omnium spem et opinionem Adolphum renuntiavit Imperatorem A. C. 1292, in die Epiphaniae. Inde Aquisgranum deductus, ibique cum uxore Imagina ab Archiepiscopo Coloniensi unctus et coronatus est mense sexto a morte Rudolphi Imper. A Pontifice vero Romano non est coronatus, cuius inaugurationem respuit, a Rudolpho edoctus, nugas istas esse comtemnendas, ut splendidam miseriam. Is enim (sicut autea diximus) ut Italiae se committeret, quo a Papa coronaretur, persuaderi non potuit. Solitus ad mentionem itineris Italici recitare illos Horatii ex apologo Aesopico desumptos versus:

— Sed me vestigia terrent
Omnia te antrorsum spectantia, nulla retrorsum.

Cuspinianus. Chronic. Spangenb. Pantaleon. Peucerus lib. 5. fol. 96.


page 972, image: s1044

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA, et SAGATA.

ADOLPHUS praeclara fortitudinis bellicae specimina ante Imperium edidit: Ducem Brabantiae numero superiorem, quinque proeliis ordine vicit, et occisis quinque belli Ducibus, spolia opima reportavit. Quamobrem sibi magnam virtutis opinionem, famamque conciliavit non modicam; nec solum prosperis, verum etiam adversis rebus invictus. Cum enim sexto proelio adversus Brabantos captus esset, et interrogatus, ecquis esset? mascule respondit: Sum Comes Nassoviae, non quidem ditionibus potens, sed rebus magnis gerendis natus; mirorque, quod gladii mei mucronem effugere potueris, ut noris hostem numero imparem non esse contemnendum. Hoc audaci responso delectatus Dux Brabantiae, honeste habitum, et donis oneratum, facta pace dimisit. Cuspin. Castrutius lib. 5. fol. 361. 362. Pantaleon. fol. 363.

Imperator vero electus Adolphus nihil fere tanto nomine dignum gessit. Eduardo Regi Angliae bellum cum Philippo Pulchro rege Galliae, e spoliatis quibusdam Anglorum navibus, ac aede nautarum, erat ortum. Vastabantur Normannia Aquitaniaque, provinciae in Gallia Anglorum. Guido Flander, cum filia, quam Anglo desponderat, evocatus, vix e custodia erat dimissus Francorum. Adolphus ergo cum Guidone Flandro stipendiariam pollicitus militiam Eduardo, centum milia aureorum ab Anglo accepit. Imperator accepta pecunia Principes consuluit, sed cum nec Ptincipes stipendiarii vellent ficri Regi Angliae, et prohiberent, ne Imperator fieret, Adolphus auxilia mittere non potuit. Albertus Austriacus, Rudolphi Imper. filius, si Dominus, inquit, meus stipendiarium se Auglo facit, quid ni eg o me Franco? Ita Adolthus coepit in odio esse, et a multis contemni. Gum Alberti filiam suo ambitet filio, repulsam tulit, addito cavillo: Si Comes esset Austriacus, velle et suam filiam Principem facere. Inde simultas inter Nassoviam Austriacamque domum firmara, quae deineeps magis magisque exasperata, tandem in apertum sese bellum effudit; in quo Adolphus, ut dicetur, concidit.

ALBERTUS Landgravius Thuringiae, ut filiis Friderico et Dithmanno ex Margarita Friderici II Imper. filia susceptis, (quam historiam, quomodo Albertus vitae coniugis insidias struxerit, ipsaque exulare coacta, et tandem Albertus ipse a filiis rursus in exilium eiectus fit, in historia Friderici II recitavimus) aegre faceret, Adolpho Imperatori argento Anglico instructo vendidit totam Thuringiam, (excepta arce Wartburgensi, quam sibi retinuit ad vitam) duodecim milibus marcarum auri, sive 94000 florenis. Cum vero Thuringi ipsi homagium fracere nollent, nisi solverentur iuramento a suis Principibus Friderico et Dithmanno, vi eos cogendos adegit. Quare Thuringiam et Misuiam armis et ferro adortus expilavit, diripuit, vastavit, moniales et virgines stuprandas militibus concessit, immanitate et crudelitate Turcos ipsos superans. Nec Marchiones Fridericus et Dithmamus suis rebus defuere, collectoque ingenti exercitu varia fortuna cum Adolpho dimicarunt. Imperator primum in Osterlandia Friburgum et Numburgum, postea Creutzburgum, cum ei ignem iniecisset, in deditionem accepit. Inde in Misnia FRIBERGAM urbem metallicam, quam 16 mensibus obsederat, per proditionem cepit; arcem vero cum multis nobilibus, paucis diebus post dcditionem, hac conditione, ut liberi cum armis decederent: quam conditionem Punica fide Adolphue servavit. Sexaginta enim ex eis cives securi percussit, reliquis pro redemptione magnam pecuniae summam imposuit. Hos ut liberaret Fridericus Marchio Misniae, Alberti filius, tres urbes, Grimmam, Rochlitium et Leisnicum Imperatori tradere coactus fuit: dedidit se sponte Imperatori Misena urbs, quod Episcopus Adolpho faveret. Fridericus ita tota fere ditione pulsus, exules et amicos collegit, et noctu Rochlitium recepit, et paulo post ex insidiis Philippum Nassoviensem fratris Adolphi filium intercepit, qui ut liberalius in captivitate haberetur, Friderico Geitam, Dobelam et Bornam reddidit. Quod vero hoc bello privati tantum commodi causa distentus rem Imperii negligeret Adolphus, indignaque adeo et nefaria multa in se admitteret, Imperii principibu indignus sceptro iudicatus est.

Idem Moguntinus, qui antea auctor Principibus ad eum eligendum exstiterat, imputata ipsi ingratitudine, Ecclesiarum vastatione, diminutione Imperii, stupratione virginum, mercenaria militia, ut ab iisdem deiceretur imperio, effecit. Itaque congregatis Principibus Moguntiae A. C. 1298, die 24 Iunii imperio exutus est, et in locum eius Albertus Austriacus, Rudolphi Imp. filius surrogatus. Polydor. Chron Spangenb. Fabr. Trith. Peucerus. Sigfrid. Cuspin. Cosmograph. Munsteri.

CAPUT III. DE EGRESSV.

CUm Adolphus Alberto, a Principibus Germaniae Imperatori electo, cedere imperio


page 973, image: s1045

nollet, armatis copiis contra eum profectus est Albertus. Cui ut occurreret Adolphus, rediit ad Rhenum, atque ex Alsatia descendenti, instructus Rudolphi Palatini generi et Ottonis Bavariae Ducis auxiliis, obviam factus est ad Spiram; ubi acerrime pro corona certatum est. Ad extremum Adolphus, quod esset animi vehementior, equitatum suum rapit in Austriacos, haud exspectato, ut prudentissime monebatur, peditum exercitu. Albertus, qui id operam dederat, ut adversum haberent Solem hostes, armis eos aestuque devicit. Adolphum ipsum in proelio vulneravit secus oculum. Prostratus in terram, cum galeam armiger levasset, modico in collo vulnere inflicto-obiit, cum imperasset ann. 6. et sex mensibus. Otto Bavarus, Rudolphus Palatinus, et alii, Adolphi partes sequuti, fuga periculum declinarunt. Plurimi tamen Comites caesi sunt, et filius Adolphi Imper cum multis aliis Comitibus captus est. Proelium factum in agro Spirensi A. Christi 1298. die 2 Iunii, cum iam Anglus Francusque foedere inter se et affinitate iuncti, bellum deposuissent, et Albertum iuvandum, adversus perfidum Adolphum, ducerent, quod a Rege ad Regem auro corruptus defecisset, fidemque minime praestitisset.

Corpus occisi Adolphi Imp. in monasterio Rosenthal fuit humatum usque ad tempora Henrici Regis de Lützburg / cuius mandato Spiram cum honore delatum in sepulchris Regum locatum est. Albert. Argent. Chronic. Martin. Poloni in append. P. Aemylius lib. 8. Chronic. Spangenb.

Quamquam autem desiderari multa in Adolpho potuerunt: tamen quia unctus fuit Domini, omnes, qui in eius necem cum interfectore conspirarant, Comites simul, Archiepiscopi et Episcopi, mala morte, divin ulciscente gratia iniuriam eius, perierunt. Nam ALBERTUS ipse regni usurpator a Iohanne fratris filio fuit occisus. Comes Albertus de Haigerloch / in itinere, a Duce Ottone de Bavaria genero Regis occisus est. Comes de Ochsenstein, vulneratus, in conflictu obiit. Gerhardus Eppensteinius Archiepiscopus inventus est mortuus, sedens in sella seu cathedra. Comes de Zweybrück, in ripa Gliese dicta, fuit submersus. Comes de Leiningen / phreneticus et variis calamitatibus miser factus est. Conradus Episcopus Argentinensis, ante Friburgum a quodam rustico gladio interemptus. Ceterique pene omnes simili interitu perierunt. Trithemius. Hirsav. Nauclerus part. 2. Generat. 44.

XXXIII IMPER. GERM. ALBERTUSI, AUSTRIACUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER fuit RUDOLPHUS I Imp.

II. MATER dicta fuit ANNA, filia Bernhardi, Comitis Hoheburgensis: sicut supra diximus.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus fuit ALBERTUS, h. e. omni laude dignus. Vel Albrecht, h. e. omni aequi et iustitiae studiosus. Quod nomen ipsi fuit omen. Fuit namque Princeps pius, iustus, in consiliis prudens, castus, verax, osor simulationum, erga oboedientes clemens et beneficus, erga delinquentes verro severus, erga pauperes liberalis, in rebus adversis patiens et constans, alienus a saevitia, nec in vindictam praeceps, iisque, a quibus erat laesus, si modo delictorum veniam peterent, clementer ignovit, iuxta illud Ovidii:

Que quisque est maior, magis est placabilis irae,
Et faciles motus mens generosa c ipit.

Merito igitur cum quibuscumque laude dignis Principibus esset comparandus, si modo regnis opibusque alienis, quo liberis suis magnos thesauros relinqueret, non inhiasset. Quod ipsi improbat Henricus Mutius, cum lib. 22. fol. 227. ita de eo scribit: Fuit prorsus ad rem attentus, studium illi fuit insanum pene, ut quam plurimos thesauros et possessiones liberis relinqueret.

II. COGNOMENTO dictus I. AUSTRIACUS. Cum enim Austria legitimo herede destitueretur, et Imperio aperiretur, Rudolphus I. Imp. eam huic Alberto filio sub titulo Archiducatus contulit, per quam tota illa amplissima Archiducum familia propagata, in qua per ducentos fere annos imperii sceptra et Aquilae floruerunt sine continuationis interruptione. Nam Alberto Austriaco (non tamen huic Imper. Alberto) successit Fridericus III. Friderico Maximilianus I. Maximiliano Carolus V. Carolo Ferdinandus I. deinde Maximilianus II, illi Rudolphus II. Rudolpho Matthias, cui Ferdinandus II. et tandem Ferdinandus III. qui etiamnum ad Imperii gubernacula sedet.

II. MONOCULUS cognominatus est: quia artibus Episcopi Salisburgensis venenum ipsi


page 974, image: s1046

fuit propinatum: quod quidem medicorum ope evomuit, sed tamen tanta eius vis fuit, ut alterum oculum amiserit: unde Rex Monoculus suit dictus. Cusp. Pantaleon. Dresserus.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXOREM habuit ELISABETHAM, Meinhardi Ducis Carinthiae, Comitis Tyrolis et Goriciae filiam, sororem uterinam Conradini, mulierem piam, magnique et perspicacis ingenii, quae fontes salis prope Gmundum in Austria superiore reperisse, et coquendi rationem ostendisse scribitur. Unde omnibus coenobiis in Austria sale prospexit, et insuper maximos inde proventus habuit. Haec Elisabetha Albertum patrem fecit liberorum viginti et unius. Verum ex iis undecim tantum ad iustam aetatcm pervenerunt, qui oMnes ad summam dignitatem sunt evecti, filii sex, et quinque filiae.

I. FILII fuere sequentes.

I. RUDOLPHUS, cognomento Mitis, qui in uxorem duxit Blancam, sororem Regis Galliae: et post illius mortem Callisiam Bohemicam: sed ex neutra coniuge liberos sustulit. Hunc pater Albertus A. C. 1307. ineunte vere duxit in Bohemiam, ut Wenceslao (qui, cum expeditionem instituisset in Poloniam, ut regnum illud paternum sibi acquireret, Olmutii meridiano tempore in cubiculo quiescens, occisus est, anno regni primo) succederet: quod et factum est, sed non integro anno regnavit; dysenteria enim mortuus est adventante hieme.

II. FRIDERICUS cognomento Pulcher, Dux Austriae, post Imperator.

III. LEOPOLDUS cognomento Gloria militum, Dux Austriae, Stiriae, et Carinthiae. Hic mortuus est A. C. 1326. et in monasterio, in loco qui Königs. feld, h. e. campus regius nominatur, a matre Elisabetha exstructo, sepultus est.

IV. HENRICUS Dux, qui matrimonio sibi iunxit filiam Comitis de Virneberg, et mortuus est A. C. 1344.

V. ALBERTUS, cognomento Sapiens, qui diu post pati is obitum praefuit gubernationi, et ducta in uxorem filia Udalrici ultimi Comitis Phyretarum, Comitatum Austriae coniunxit.

VI. OTTO Dux Austriae, qui connubio sibi iunxit Ducis Bavariae filiam, diemque suum obiit A. C. 1344.

II. FILIAE.

I. AGNES nupta Andreae Regi Hungariae.

II. ELISABETHA Friderico Duci Lotharingiae collocata.

III. ANNA Marchioni Brandeburgensi iuncta.

IV. CATHARINA, quae desponsata fuit Henrico VII. Lutzelburgensi Imper. qui cum iam nuptias esset cum ea celebraturus, veneno exstinctus est. Nupsit ergo Catharina Regi Apuliae, et Duci Calabriae.

V. GUTTHA maritata Ulrico Comiti Ottingensi.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Cum Adolphus Imper. diu bellum contra Alberti Landgravii Thuringiae filios, Fridericum et Dithmannum, privati tantum commodi causa gessisset, Imperii vero curam nullam haberet; Moguntinus et alii Principes Moguntiae convenerunt, et Adolphum indignum Imperio pronuntiarunt, et deponendum: et hunc ALBERTUM Imperatorem designarunt, qui post partam ab Adolpho victoriam, confirmandi sui causa, ne quis priorem electionem vitiosam esse diceret, Imperiumque invadere videretur, omnes Principes convenire, et sollenniter creari Caesar petiit, quod factum die 25 Iulii A. C. 1298. Aquisgrani, ubi coronatus est, in tanto hominum concursu, ut ab infusa hominum multitudine Dux Saxoniae et multi alii sint oppressi. Mense Novembri etiam uxor ipsius Elisabetha coronata est.

Inde Albertus a Papa Bonifacio VIII sollennem renuntiationem petivit: quam ille furens ambitione, insano stolidoque fastu gladio femur accinctus, et corona redimitus caput, ac se Imperatorem simul ac Pontificem barbarica iactantia professus, initio denegavit. Cum autem aliquanto post gravissimum esset natum dissidium inter ipsum et Philippum Pulchrum, Galliae regem, approbavit electionem Alberti, in eiusque familiae laudem multa dixit. Cuspinian. Peucerus lib. 5. fol. 106, 107. H. Mutius lib. 22.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

I. ALBERTUS licet egregiis virtutibus praeditus fuerit, tamen has omnes nefanda avaritia, dum alienas opes ad ditandos suos quaerebat,


page 975, image: s1047

obscuravit, et plane in gubernatione infelix fuit. Ideo non multa de eo notatu digna ab Historicis prodita sunt.

II. A. C. 1298. Albertus Imp. mens. Novembri Comitia more maiorum Noribergae habuit. Frequentes eo convenere Germaniae Principes, Reges Cimbrorum, Bohemiae, Apuliae, Episcopi quinquaginta, praesides atque praefecti trecenti, Equitum quinque milia. Extra moenia urbis, septa, circus temporarius ex tabulis, subsellia, ac sedilia, ubi ceteri sedendo, turres, orchestra, praetoria lignea, ubi summi Principes prandendo spectarent, exstructa. In cavea, atque arena, Tirocinia equestria, munera militaria exhibita sunt. Solus Wichveldus Agrippinensis Pontifex haec spectacula contempsit. Moguntinus dextrum Imperatoris latus, quod sui officii esse dictitabat, texerat. Tumultum quoque Vangionum, atque Aichstatensis, Episcopi, concitarunt, atque de consessu atque ordine subselliorum litigarunt. In hoc conventu Elisabetha uxor Alberti Augusta appellata: Conradus Archiepiscopus Salisburgensis in amicorum numerum receptus. Rudolphus primogenitus Imperatoris filius Austriae regulus declaratus. Albertus intercessione coniugis rediit in gratiam cum Ottone Bavarotum Duce, qui avunculum illius Comitem de Hairla interfecerat: sed nec stabilis nec diuturna fuit haec reconciliatio. Imperator peracto conventu, cum archimystis tribus, Gebhardo Moguntino, Boiomundo Trevirorum, Wichveldo Agrippinensi, Tullum Leucorum urbem petiit, atque cum Philippo Pulchro Rege Galliae de summis utriusque Imperii rebus collocutus est. Illius siliam Blancam in Austriam deduci imperavit. Ubi ipsa non multo post celebratas nuptias cum Imperatoris Alberti filio Rudolpho absque liberis decessit. Aventinus lib. 7. Peucer. lib. 5. Histor. Austr.

III. Albertus etsi Italiam ingressus non est, gubernandam tamen patris et Adolphi exemplo vicariis ducibus commendavit. Peucerus lib. 5.

II. ACTA SAGATA.

ALBERTUS multa bella gessit, domi potius, quam foris, ac duodecies acie conflixisse dicitur, non pari tamen fortuna. Nam magis privati quam publici commodi causa ca suscepit, nec causas bellorum semper iustas habuit.

I. Bellum gessit contra Adolphum Imper. quem proelio victum manu sua trucidavit: de quo antea diximus.

II. Phyretarum Comitem Theobaldum rebellem armis compescuit, et ab Ulrico Comite Wirtenbergensi placatus eum in gratiam recepit.

III. Bellum gessit contra tres Archiepiscopos, Moguntinum, Coloniensem, Trevirensem, et Rudolphum Palatinum, qui societatem contra Imperatorem iniverant. Sed Albertus brevi eos in ordinem redegit, et imperata facere coegit.

IV. Bellum gessit cum Ottone Duce Bavariae, cui Conradus Salisburgensis Episcopus? ditum parare voluit ad regnum Hungariae. Quod licet interruptum sir nonnumquam induciis, sopitum tamen numquam est, et utrique magna damna dedit. Pugnatum tradunt inter hos non armis tantum, sed et venenis, novo et inaudito, ac Germanico non ine indigno, ausu et exemplo. Alberto enim venenum propinatum esse constat, artibus, ut serunt Episcopi Salisburgensis, cuius etsi partem aliquam medicorum industria vomitu expulit, quamquam difficili conatu, reliquiae tamen ita eum afflixerunt, ut et vires eius languefecerint, et alterum oculum corruperint, et foeda macie palloreque corpus deformarint.

V. Albertus Imp. Friderico et Dithmanno Marchionibus Misniae amicitiam, fidem et defensionem promiserat. Sed victus cupiditatc opulentae ac cultae regionis Mysorum, et ad Bohemiae regnum, cum acquirendum, tum retinendum opportunae, bellum eis fecit, sed infelici successu, vincente iusta causa Marchionum Misniae. Cum enim Albertus Imp. cum silio Rudolpho iter in Bohemiam suscepisset, ut ipsi regnum Bohemiae acquireret, quod etiam obtinuit, ex Bohemia misit Ducem cum milite Suevico, qui Philippo Nassovio, patruo Adolphi Imper. coniunctus, Marchiones Misnia pelleret; qui Luccam expugnandam sibi sumpsit. Marchiones fratres auxilia impetrarunt a Brunsvicensi affine 300 equites, alium militem ex subditis conscripserunt: et habitis supplicationibus magna alacritate contra hostes profecti, eosque tanta clade vicerunt, ut proverbium inde ortum in illis regionibus, si cui res infeliciter procedit, ut dicatur, Evenit tibi, ut Suevis ad Luccam. Victis hostibus fratres Misniam totam praeter Friburgum recuperarunt. Dithmannus Abbatem Pegaviensem qui hostes commeatu iuverat, male mulctavit, et ditione pepulit. Albertus Imperator ad hanc cladem vindicandam, et repetendam ab Henrico Carinthiae Duce Bohemiam, dum bellum in utroque loco reparat, interficitur: de quo suo loco plenius dicemus. Fabricius. Peucer. lib. 5. Albert. Argent. Cosmograph. Musteri.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Caelestino U Pontifici Romano successit Benedictus Cardinalis, qui Bonifacius VIII appellari


page 276, image: s1048

voluit. Fuit homo avarissimus, fraudulentus, virulentus, superbus et violentus, et denique plane impius.

1. Avarus fuit. Quia ex avaritia, quod nulli unquam in mentem venerat, revocaturus morem Imperatorum, qui singulis centenis aunis annum saecularem instituerant, annum IUBILAEUM agendum instituit, in quo plenissimam omnium peccatorum indulgentiam Romam venientibus, quam etiam aliis temporibus, sed minutatim, largiebatur, tum apertis misericordiae suae horreis, nullius mensurae parcitate cohibitam, omnibus publice, sed non omnino gratis, omnium peccatorum condonationem effunderet. Et eandem indulgentiam statuit in posterum omni anno centesimo repetendam: eo anno tanta undique hominum multitudo Romam confluxit, ut vix incedere per urbem amplam et vastam liceret. Cum autem sequentes Pontifices viderent, huiusmodi Iubilaeo magnum afferri Pontisicio fisco fructum, tum non solum ad 50 annos, sed tandem ad annos 25 Iubilaeum reduxerunt.

2. Fraudulentus fuit. Quia Caelestinum antecessorem suum fraude circumvenit, voce tamquam caelitus missa longa arundine per parietem ei quiescenti acclamavit, Cede Caelestine, cede: Nisi papatum dimittes, animam amittes. Quo scilicet miraculo simplex Papa perterritus, Bonifacio locum cessit.

3. Virulentus fuit. Quia Albertum Imper. coronare recusavit, pronuntians eum indig num esse, qui Imperio potiretur, quamquam bis a Germaniae Principibus esset electus.

4. Superbus fuit. Quia omnia regna Mundi feuda Pontificis esse contendit, et Reges hoc negantes, excommunicandos et deponendos iudicavit. Unde anno Christi 1301 Bullam misit ad Regem Galliae Philippum, in qua se praedicavit Dominum Mundi in spiritualibus et temporalibus: et ea causa iussit, ut Galliae Rex se pro feudi Domino agnosceret. Hanc bullam Philippus publice combussit, et status regni convocavit, qui statuerunt, Pontisici nullum ius esse in regnum Galliae.

5. Violentus fuit. Nam hac de causa iratus Papa fulmen excommunicationis misit in regnum Franciae, praesertim quod Cardinales de Columna a Rege foverentur. Sed nemo excommunicationem hanc in Galliis praeter Episcopum Burdegalensem ratam habuit.

6. Denique plane impius fuit, uti ex Iubilaeo ab ipso instituto liquet. Etenim in illo plenam (ut diximus) delictorum omnium indulgentiam et remissionem praestabat visitantibus Romae limina Apostolorum Petri et Pauli. Platina. Crantzius. Martin. Polon. Heinz. Mon. Saxon. lib. 8. cap. 36. Hic Papa in primo Iubilaei die in habitu Pontificali processit, populoque benedictionem impertivit. Altero vero die processit indutus habitu Imperatorio, et sceptrum sibi praeferri gladiumque curavit, cum hac inscriptione: Ecce duo gladii hic sunt. Crantz. et Ursp. commemorant. Quibus insignibus caeleste atque terrestre Imperium superbissime sibi arrogavit.

Hoc igitur monstrum hominis; primum Iubilaeum Papalem instituit, de quo in annalibus tale exstat Epigramma:

Intravit ut Vulpes, regnavit ut Leo, mortuus est ut Canis.

NOTA.

Notatu dignum est tempus, quo Iubilaeum Romanum est institutum, scilicet anno Christi millesimo trecentesimo, quo Imperium Osmanidarum, quos alii Ottomanos vocant, et Caesares Turcicos, in Oriente Coepit. Initium quidem Algierae, sive aerae Turcicae incidit in annum Christi 622. Unde Saraceni, vel potius Agareni, (neque enim a Sara, sed ab Agar ancilla ortum ducunt) annos Algierae, h. e. peregrinationis vel expeditionis primae Mahumeti computant, sed Regnum Osmanidarum anno demum 1300 coepit. Ergo eodem anno Papa in Occidente, et Turca in Oriente, regnum quisque sibi aperte usurparunt. Uterque Antichristus et hostis Ecclesiae infensissimus, ille Occidentalis, hic Orientalis: uterque alieni regni invasor impudentissimus, uterque malae fidei possessor iniustissimus.

II. A. C. 1303 Synodus Parisiis fuit celebrata, in qua decretum, Bonifacium octavum esse Simoniacum, homicidam, haereticum, Epicureum, qui Saracenos allexerit ad invadendam Siciliam. Constitut. Imper. Inde Philippus Rex, ad domandam bestiae illius arrogantiam et malitiam, (quoniam Albertum Imper. cum Gallis committere studebat) extrema necessitate coactus, clam ducentos veteranos, Sarra Columna Romano, et Wilhelmo Nogareto Tholosate Ducibus; in Italia conduxit, qui Pontificom, cum recenseret suos thesauros, quos in anno Iubilaeo corraserat, Anagniae in regno Neapolitano in domo paterna die 7 Septembris ceperunt refractis valvis, et ita captivum Romam perduxerunt: ubi post dies 24. (al. 35.) maerore animi mortuus est, ut canis ad rabiem redactus, Pontificatus sui anno 8. mense 9. d. 17. Hoc modo Bonifacius ille mortuus est, qui Imperatoribus, Regibus, Principibus, nationibus, populisque; terrorem potius, quam religionem inicere conabatur: quippe dare regna et auferre, pellere homines ac reducere pro arbitrio animi conabatur, aurum undique conquisitum, plus quam dici potest, sitiens. Platina. Eius Epitaphium est:

Hic iacet ecce Nero, Laicis mors, vipera Clero.


page 977, image: s1049

III. Bonifacio VIII exstincto successit in Pontificatu quidam Nicolaus, qui se voluit appellari BENEDICTUM XI: qui sedit tantum menses 8, dies 6.

IV. CUM sedes Pontificum post Benedictum XI mensibus II vacaret, (propter dissensionem enim Cardinalium nullus Papa cligi potuit) absens electus est Bertrandus de Gotto Vasco Episc. Burdegalensis, qui vocatus est Clemens V. Hic est auctor Clementinarum. Die 15 Iulii A. C. 1305 coronatus est Lugduni. Eius coronationi interfuit Philippus Rex Franciae, Carolus frater eius, Iohannes Dux Britanniae, et quicquid nobilitatis Gallia tunc habebat. Dum vero pompa eius celebritatis ex more per urbem duceretur, pinna muri pressura populi incubantis impulsa corruit, cuius casu Dux Britanniae, multique ignotiores oppressi interiere. Ipse Pontifex ex albo caballo deturbatus, carbunculum ex tiara amisit pretio 6000 aureorum; ipse Philippus etiam non modicum ex hac ruina oppressus fuit. Hic CLEMENS V, quod Vasco esset, Sedem Romanam transtulit VENNIONEM in Gallias, quam tenuit ipse et eius successores an. 71. usque ad tempora Gregorii XI, qui Sedem Pontificiam ex Galliis Romam reduxit. Plat. Onuphr.

Viri celebres.

Floruere sub Alberto Imperatore Theologi: Albertus Paduanus, Ubertinus de Casalio, Gerhardus Teutonicus, Iohannes de S. Geminiano, et Alanus. Iureconsulti: Richardus de Senis, Dinus, et Petrus de Belapertica, Iacobus de Arena, Nicolaus Neapolitanus, Iacobus Ravennas Lotharingus, (qui omnium primus ea, quae a maioribus perspicue et simpliciter tradita erant, ad Dialecticum arguendi disputandive modum deduxit, quem et reliqui omnes fere IC. secuti et imitati sunt) Martinus Phanenssis, Franciscus Accursius. Medici et Philosophi: Dionysius de Garbo, qui scripsit super Hippocratem, Galenum et Avicennam; et Petrus de Dania Astronomus clarissimus.

Eodem tempore quidam Richardus Alcoranum Mahometicum refutavit: quod opus D. Lutherus tanti fecit, ut anno C: 1542 in Germanicam linguam vertert.

CAPUT III. DE EGRESSV.

SUpra diximus, quod Albertus Imperator filio suo primogenito Rudolpho regnum Bohemiae acquisiverit, sed non integro anno ei praefuerit. Cum igitur sine prole Rudolphus periisset, Henricus Dux Carinthiae, quem Barones ante Rudolphum inconsulto Imperatore Regem designaverant, regnum sibi iterum vindicabat. Albertus contra suis id asserere molitus, et ingressurus Bohemiam, exercitum trium millium equitum, et quinquaginta millium peditum adduxit. Sed cum Rhenum traicere vellet, inter Risum Arulamque amnes, consilio et opera Baronum quorundam, interfectus est a fratris filio Iohanne, cui tamquam prodigo administrationem Sueviae ademerat. Initium caedis fecit Iohannes Dux, qui freno arrepto equum stitit, et pugione in collum adacto, coniurationis socios cohortatus est, qui caput dissecuerunt medium, et confoderunt pectus. Sed et parricidae profugi sua tulerunt praemia, divinitus retracti ad poenas. Hunc exitum habuit Albertus Calend. Maii A. C. 1308, cum imperasset annis fere decem. Maritum coniunx exstructo monasterio inloco parricidii, quod Königsfeld, h. e. campus regius nominatur, splendido cohonestavit monumento, sed inde anno sequente exuviae Spiram traductae, et prope patrem conditae sunt, IV. Calend. Septembris, ut ostendit inscriptio tumuli. Chronic. Philip. lib. 5. Cusp. Cosmogr. Munsteri. Albert. Argentinens. Aeneas Sylv. Histor. Bohem. cap. 30.

Monitum.

Referatur hoc exemplum ad regulam iustitiae divinae de poena talionis: *e)/i ge pa/qoi a(\ e)/rece, di/kh h)qei=a ge/noito. Qui gladium acceperit: gladio peribit. Item non esse movenda civilia bella rapiendae dominationis causa, sine ordine legum: et DEUM velle, ut legitimos Magistratus veneremur, simus custodes pacis, non inflati appetamus gradus sublimiores sine vocatione, sed amemus humilia. Nec impellamur ad iniustros conatus cupiditate dominationis; aut rei alienae: *me/ga ga\r e)fo/dion ei)s2 politei/an h( au)ta/rkeia. Chron. Philip. lib. 5.

XXXIV. IMPER. GERM. HENRICUS VII. LUTZELBURGIUS.

CAPUT I. DE ORTV.

HIC Henricus e familia Comitum Lutzelburgensium oriundus fuit.

PATER eius dictus est HENRICUS.

MATER BEATRIX, Comitissa de Hennegau.


page 978, image: s1050

Fratres eius fuere Walramus, qui patre defuncto (quia fuit prwtogenh\s2) Comitatum obtinuit: et Baldunius, qui Episcopus Trevirensis factus est. Est autem Lutzelburgensis Comitatus Trevirorum portio, et Ducatus Mosellani in Arduennae Silvae termino situs.

Genealogia Lutzelburgiorum haec est:

Lotharius Rex Austrasiae et Lotharingiae, Lotharii I. Imp. filius, ex concubina Balrada, sorore Guntheri Episcopi Coloniensis, suscepit

Lotharium. Hugonem Ducem Lotharingiae.

Giselbertus, cuius pronepos est Conradus Lutzelburgensis.

Henricus I. II. III.

Walramus.

Henricus IV. Comes Lutzelb.

Walramus. Balduinus. Henricus. in ordine Comitum Lutzelburgensium quintus, Imperatorum vero VII.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

UXorem habuit MARGARETAM, Ducis Brabantiae filiam, quae, quod valdeliberalis erga pauperes fuit, Eleemosynaria cognominata est. Ex hac Henricus unicum filium nomine IOHANNEM, et tres filias suscepit. Imperator, cum a Statibus Bohemiae esset sollicitatus, ut regnum Bohemiae in feudum concederet Elisabethae relictae filiae regis Bohemiae; consilio habito, Elisabetham filio suo connubio iunxit, eumque Regem Bohemiae creavit A. C. 1310; qui sequenti anno in Bohemiae venit, et Rex Bohemiae coronatus est die 2 Februarii, cum antea Pragam obsessam per proditionem cepisset, et Henricum Ducem Carinthiae, qui Bohemiae Regnum per triennium occuparat, Bohemia expulisset. Regnavit autem annos 35. Filiarum Henricus Imp. natu maximam BEATRICEM Carolo Regi Hungariae; alteram MARIAM Carolo Pulchro Franciae Regi, quae in primo partu decessit; tertiam AGNETEM Rudolpho Palatino ad Rhenum, ex qua nata est Agnes Caroli IV. Imp. coniunx, elocavit. Chron. Philip. lib. 5. Trith. H. Mutius.

II. ACTAPOLITICA.

I. Imperii occupatio.

Interfecto Alberto Imper. secutum est interregnum mensium fere 6, quia Proceres Germaniae contrariis studiis scindebantur. Philippus Pulcher, eiusque frater Carolus Valesius, Augustam potestatem a Germanis ad Gallos transferre conabantur: Et iam Carolus Valesius de sententia fratris exercitum comparabat, ut vel invito Pontifici Imperium extorqueret. Pontifex, etsi a suo Rege non esset alienus; tamen, quia mutationem hanc prospiciebat fore exitiosam Italiae, et hierarchiae Romanae, eam fieri nolebat: ut autem Gallorum conatus anteverteret, clam de his monuit Germaniae Principes, cohortatus eosdem ad electionem sollennem maturandam. Itaque Electores convenerunt Francofurti, et post longam deliberationem HENRICUM Comitem Lutzelburgensem Imperatorem elegerunt die Catharinae 25 Novembris A. C. 1308: Anno sequenti die 6 Ianuarii Aquisgrani ab Archiepiscopo Coloniensi coronatus est. In Italiam profectus Mediolani coronam ferream, una cum coniuge, accepit. Deinde cum A. C. 1312 Roman venisset, Dominica post festum Petri et Pauli, iussu Clementis Pontificis absentis, a tribus Cardinalibus diadema aureum suscepit. Chronic. Philip. Trith. Albert. Argentinenf. Antonin.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Henricus bene et laudabiliter Imperium administravit, siquidem eximiis virtutibus praeditus fuit. Fuit namque Princeps Catholicus, prudens, naturae generosae, animi excelsi, in omni vita moderatus, iustus, amans pacis, humilis, erga pauperes liberalis, numquam elatus prosperitate, nec deiectus adversitate. Omnino nulla in eo virtus desiderata fuit: qua de causa cunctorum suffragiis, ne uno quidem repugnante, Romani regni sceptra ei delata sunt; quae ipse tanta laude tenuit, ut pater patriae, et Italiae servator dictus sit. Peucerus lib. 5. fol. 112. Pantaleon fol. 375, 382. Cuspin.

Exempla Virtutum eius quaedam specialia.

I. PIETATIS. De Henrico accepimus, quod in eo eximia pietas, et religio erga DEUM eminuerit: Nam omnia, quae ad cultum divinum pertinent, diligenter pertractavit, et tamquam relegit:


page 979, image: s1051

neque solum sacris et rebus divinis studiose vacavit, sed et adeo devotus fuit, ut totas noctes oraret et fleret, atque Eucharistiam (quam Panem vitae et Calicem salutis esse dixit) quottidie sumeret: qua occasione etiam periit; ut in capite 3 plenius dicemus.

II. MANSUETUDINIS. Cum a Monacho quodam Bernhardino porrecto veneno in pane Eucharistiae nefarie necaretur, ipse vim veneni sentiens, et mortem adesse animadvertens, completa Missa ad Monachum dixit: ô Domine, recedas: Nam si percipient nostri devoti malum, quod nobis fecisti, morte miserabili morieris: DEUS tibi ignoscat. Nauclerus.

III. IUSTITIAE. Nam Imperator electus summo studio in id incubuit, ut interfectores Alberti antecessoris comprehenderet, et supplicio parricidis digno afficeret. Quare cum Iohannem Ducem Carinthiae caedis auctorem tandem in Italia comprehendisset, habitu Eremitarum, ceu quodam reatus signo, quod gestabat, circumdatum, ad perpetuos carceres in Pisano Eremitarum coenobio eum condemnavit. Reliquos patratae caedis conscientia aut in solitudines exstrusit, in quibus vitam exegerunt pene ferarum ritu inter magnas calamitates; aut ad supplicia exquisita adegit. In Chron. Philipp. lib. 5. pag. 563.

IV. AUCTORITATIS contra Papam. Henricus Imp. legem tulit, Imperatorem Romanum Pontifici Rom. iuramentum praestare non debere: eum sit res inusitatissimi exempli et novi, Principem et Dominum orbis terrarum servo servorum fidelitatis iuramento obstringi. Constitut. Imp.

Unum eius atro carbone notandum est vitium, nempe a)lazoni/a sive arrogantia, quod sibi imaginatus fuit, quasi ipse omnium rerum atque bonorum, etiam privatorum Dominus esset. Cum enim ipse non procul a Bononia, nibilis cuiusdam arcem illustrem praeteriret, quaestio incidit, An ea arx etiam Imperatoris esset? duo Iurisconsulti inter se disceptabant; quorum alter recte dici affirmabat, omnia, etiam proprias facultates privatorum, Imperatoris esse; alter negativam tuebatur sententiam, videlicet quemque suarum facultatum esse dominum. In hoc certamine cum convenire inter ipsos non posset, arbitrum faciunt ipsum Imperatorem, hac dicta utrimque lege, ut equo donaretur victor, cuius pretium solveret victus. Imperator sententiam fert, recte dici, omnia esse Imperatoris, ut saepe iudices sibi ipsis blandiuntur. Datus est igitur victori equus. Sed quid fit? Faceti homines haud obscure iniquitatem sententiae latae agnoscentes, vulgo hunc iocum sparserunt: Alter respondit aequum, sed alter tulit equum. Et hic mos etiamnum in mundo viget, ut quidam iniusti iudices contra ius et aequum sententias pronuntient. In quam sententiam quidam Pseudo-politicus tale Epigramma concinnavit:

Non ideo calcabis equum, quia feceris Aequum:
Aequum qui faciunt, his male currit equus.
Aequi hostes vectantur equis, pedes ambulat Aequus:
Ergo sperne Aequum, ne tibi desitequus.

*e)*p*i/*k*r*e*s*i*s.

Verum si haec controversia decidenda est, ita respondendum: Omnia quidem esse Imperatoris, potestate nimirum et imperio; sed hoc non obstare, quo minus singulorum quaedam sint proprietate et dominio. Quare Achabus Rex Israel cum per vim Nabothi vineam occupasset, graviter a DEO punitus est. 1 Reg. 21.

II. ACTA SAGATA.

Henricus bella gessit in Italia, cuius status tum erat miserrimus. Nam inde a morte Friderici II Imp. per annos circiter 57 ab Imperatoribus eius cura neglecta fuit. Quod ergo fidem et auxilium Imperatoris Italia (quae suo assidue respergebatur sanguine, caedibus ac direptionibus exhausta, et sub tyrannos redacta; iam sevitutem pro libertate, quam intempestive affectarat, seviebat duram ac tristem) imploraret: ille statim initio Imperii sui, ne qua semina bellorum aut dissidiorum domi relinqueret, se ad res Germanicas componendas convertit, iisque pacatis ingenti cum exercitu Italiam ingressus est anno imperii sui secundo. In eo itinere primum delatus ad Taurinates et Astenses, utrisque in deditionem acceptis veteri more praesides vicarios imposuit. Postea Mediolanum se recepit, ubi una cum Augusta redimitus est corona ferrea, ibique Matthaeum Vicecomitem constituit. Inde, cum Imperator Cremonae civitatis muros et castella deiecisset, eosque grandi pecuniae summa mulctasset, Brixiam obsedit, ub eruptione ab hostibus facta, frater Imperatoris Balduinus Episcopus cum multis aliis cecidit. Sed tandem Imperator obsidionibus fatigatos ac fractos ad deditionem Brixianos coegit: et quamquam caede fratris graviter irritatus esset, tamen victus intercessione Legatorum Pontificis, cum veniam suppliciter rogarent, eos in gratiam recepit, sed mulctatos magna pecunia 20 millium aureorum, et demolitione murorum ac portarum urbis. Vicinarum igitur urbium incolae, Mantuani, Veronenses, Vicentini, Patavini, Tarvisini, Veneti, Placentini, etc. horum


page 980, image: s1052

calamitatibus moti se dediderunt, quibus Imperator mulctam imposuit, sexaginta obsides iis imperavit, et ad ventante hieme Genuam se recepit, ibique hiemavit A. C. 1311.

Anno sequenti ad diem quartum Kale. Martii, Henricus Genua profectus classe triremium triginta, Pisas deductus est, ubi iterum coronatus; inde post duos fere menses abiit Romam. Ubi Senatus populusque Romanus omne ius suum in Imperatorem contulit: ut est in Recessibus. Non potuit autem Imperator per portam Petri ingredi, ubi ipsi Ursini obstabant, et Iohannes frater Roberti regis Apuliae; sed ingressus est per portam molarum, et coronatus a quibusdam Gardinalibus: quoniam Ponti faex Romanus, Clemens V, urbe relicta migraverat in Galliam, et Avennione habitabat. Quia autem Romae variae seditiones ab Ursinis motae, Imperator non diu ibi commoratus; et cum Tyburi cum Friderico Siculo foedus fecisset, per Sabinorum, Umbrorum et Persinorum fines Aretium profectus est. Inde occupatis arni castellis, Florentinos obsiderecoepit, quos ad deditionem venturos sperabat. Nec fefellisset eum opinio, si vixisset. Nullam enim Florentini nisi in Roberto Apuliae et Campaniae rege spem defensionis habebant, quem Imperator ad dicendam causam citavit, atque imperium recusantem, regnis sententia prolata privavit. Sed dum id exsequi properaret, quod in Robertum sancitum, veneno exstinctus est: de quo suo loco plenius dicemus. Blondus. Platina. Chron. Philippi. Ptolemaeus Lucensis. Cuspin. Polon. Tam cita et indigna morte, tam praestantem Imperatorem, et tanta successuum ac victoriarum prosperitate ad summa contendentem, peremptum esse, dolendum. Prudentiae enim, virtutis bellicae et felicitatis etiam tantum attulit, quantum ad rem tantam perficiendam et explicandam seditionibus Italiam, atque in tranquillum statum restituendam satis fuisset, si vita suppeditasset, et si ambitio factiosae gentis, quae non veram libertatem, sed licentiam barbaricam captabat, iusta, moderata, tuta, et salutaria imperia non respuisset. Sed quietem Italiae fata inviderunt, et DEO visum fuit, hoc modo, et his cladibus assiduis punire scelera Pontificum, et multiplicia peccata nobilitatis, ac plebis, Epicuream profanitatem, libidines, parricidia mutua, ut fatali quadam caecitate consiliorum et pervicaci obstinacia odiorum insuas ipsi furenter clades irruentes, nec caede mutua satiarentur, nec vastitate moverentur, qua efficiebatur, velut a stirpe excisis praecipuae nobilitatis familiis, ut hoc interitu posteritatis suae, his immanium caedium et devastationum spectaculis, non afficerentur. In Chron. Philippi lib. 5.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

Sub Henrico VII Imp. Concilium VIENNENSE celebratum est: in quo toto biennio nihil aliud actum nisi quod ineptae quaedam ceremoniae Ecclesiae obtrusae sunt cum clementinis, praeterquam quod de Graeca et Ebraea lingua addiscenda constitutio edita, et confirmati gradus Academici, Clemente U Pontifice sanciente; qui etiam in hac Synodo ORDINEM TEMPLARIORUM, qui annis fermer 188 steterat, et ab Henrico Papa A. 1124 confirmatus fuerat, condemnavit. Uno itaque die per universum orbem hic ordo deletus et exstirpatus est. Causa huius condemnationis fuit opulentia Templariorum, et thesauri quos illi possidebant. Nam Trithemius refert, Templarios, petente Philippo Rege Franciae, exstinctos esse, illumque crimen haereseos ipsis imposuisse, quo possessiones corum in Galliis sibi acquireret. In aliis locis eorum bona et reditus Hospitalariis D. Iohannis, qui tunc vocabantur equites Rhodii, eamque Insulam paulo ante occupaverant, Papa atrribuit. Scribuntur consilia haec cruenta toto anno agitata, et tam miro silentio compressa fuisse, ut ad nullius Templarii aures pervenirent. Ferunt, Burdegalae in vasconibus, equitem quendam, cum ad supplicium raperetur, Christum iudicem appellasse, et tam Regem quam Pontificem ad tribunal eius invitasse. Derisus est affatim: sed Pontifex eodem die exspiravit, et Rex paulo post ex lapsu in venatione obiit. Polon. Paralip. Ursp. et alii.

CAPUT III. DE EGRESSV.

HEnricus Imp. suscipiens iter versus Apuliam, quo illud, quod in Robertum sancitum erat, (de quo antea diximus) exsequeretur, venit in castrum, quod dicitur Bonconventum, A. C. 1312, in vigilia assumptionis MARIAE, 15 Augusti, ubi propter festi sollennitatem illa die quievit. Disposuerat autem secum per aliquot dies, ieiunio, ac bonis operibus intendens, sacra synaxi in festo uti. Ea autem die forte Episcopus Tridentinus confessor eius, et Vice-Cancellarius aberat, missus ad Clementem U Pontificem. Unde quidam Iacobinus, vel, ut alii volunt, Bernhardinus Monachus ordinis Praedicatorum, (subornatus, ut aiunt, praemiis et sollicitationibus,nec sine suspicione, Florentinorum) qui tum coram Imperatore Missam celebrabat, venenum ei sub specie Sacramenti dedit, vertens calicem vitae in calicem mortis. Sensit mox Imperator mortem adesse, fertur tamen dixisse,


page 981, image: s1053

completa Missa: O Domine, recedas: nam si percipient nostri devoti malum, quod nobis fecisti, morte miserabili morieris. DEUS tibi ignoscat. Superante autem morbo eodem in loco e vita migravit die Bartholomaei 24 Augusti, anno aetat, 51, mens. 1, die 7, anno imperii 4, mense 8, eiusque corpus magno suorum luctu Pisas delatum, ibique in tumba argentea exsistit sepultum cum obsequiis regalibus, cuius ex hac inscriptione monumentum agnoscitur: Hoc in sarcophago Henrici, olim Lucelburgensis Comitis, et post septimi huius nominis Romanorum Imperatoris, ossa continentur, quae secundo post eius fatum anno, videlicet MCCCXV, dic vero Calendarum Sextilis, Pisas translata, summo cum honore ac funere hoc in fano ad hunc usque diem collocata permansere.

Quamquam autem Monachum abire Imperator praecepit, tamen postea captus vivus excoriatus est. Nauclerus Geneal. 44. fol. 246. Onuphr. Append. Ursp. Chron. Carion.

Interregnum.

Defuncto Henrico VII Imper. secutum interregnum mensium quatuordecim.

Viri celebres.

I. IOHANNES Duns Franciscanus SCOTUS, Doctor subtilis dictus, mortuus est Coloniae 8 Novembr. anno Christi 1308, a morte Thomae Aquinatis 34. Trith. Huius sectatores dicti sunt Scotistae.

II. FRANCISCUS PETRARCHA Philosophus, Rhetor et Poeta celeberrimus, qui literas humanitatis, post longa silentia mortuas, ab inferis revocavit. Volaterran. Palmer. Hic Franciscus, tempore Ludovici Imper. A. C. 1338, Romae in Capitolio corona poetica ob eloquentiam donatus est. Platin.

III. BARTOLUS de Saxoferrato, Cyni discipulus, Iurisconsultus celeberrimus, natus est A. C. 1309. Hic tanta ingenii vi praeditus fuit, ut anno aetat. 14 se ad Iuris civilis studium Perusii contulerit, Bononiae sollennia insignia Doctoratus anno aetat, 21 consecutus fuerit: et postea aetat. 25 Pisas ad Iuris professionem accersitus celebrem illam repetit. Leges, si quis pro emptore ff. de Usucap. ediderit. Haec Mantua. Patavinus et Fichard.

Res memor abiles.

Eodem anno, quo Henricus Lutzelburgensis ad imperialem dignitatem evectus est, Templini in Marchia Brandeburgica obiit Princeps bellicosus, dictus OTTO cum telo, quod sagitta ictus, telum ferreum integro anno capiti infixum retinuerit. Manuseript. Chron.

Mirabile quoque est, quod uno anno, videlicet M. CCC. XIV, IMPERIUM, SEDES ROMANA, et REGNUMGALLIAE vacarint. Nam annosuperiore Henrico VII mortuo, erat interregnum, ut diximus, annum 1, usque ad Octobr. huius anni. Deinde hoc anno obiit Clemens V, die 20 Aprilis, et post eius obitum vacavit sedes biennio, et quatuor mensibus. Postremo hoc anno 29 Novembr. obiit Philippus Rex Franciae.

XXXV. IMPER. GERM. LUDOVICUS BAVARUS, et FRIDERICUS AUSTRIACUS cognom. PULCHER, ALBERTI I Imperatoris filius, ANTICAESAR.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER eius Ludovici fuit LUDOVICUS. Comes Palatinus et Elector, atque Dux Bavariae, qui plures habuit coniuges; sed ex tertia MECHTILDE, Rudolphi Habsp. Imperat. filia, hic Ludovicus, et Rudolphus Palatinus ad Rhenum natisunt.

II. Appellatio.

I. NOMEN. Dictus est LUDOVICUS eius nominis V, quia inter Impp. qui Ludovici dicti, quintus in ordine fuit. Sed ab aliis vocatur Ludovicus IV. Quae ita concilianda. Ludovicus U vocatur, quando LUDOVICUS Balbus, qui Gallus natione fuit, Imperatoribus annumeratur. Quando autem soli Imperatores germani enumerantur, tum Ludovicus in ordine est IV. Sed prior sententia, quae communior, posteriori est praeferenda.

II. COGNOMENTO appellatus est BAVARUS, quia Dux Bavariae, in eaque natus et educatus fuit. Bavarorum nomen sunt qui existimant esse ex Boiis et Avaris, quos Carolus Magnus, devictis ac depulsis Hunnis, regioni Boiorum adiecit. Tenuit autem Bavariam postcritas Caroli M. usque ad Ottonem I, qui eam fratri Henrico tradidit, cuius Henrici nepos fuit Henricus Sanctus, qui cum sobole careret, coniugis Cunigundae fratrem Henricum Bavariae imposuit: quo exstincto, rediit Bavaria ad Henricum III Imperat. a quo eiusque posteris


page 982, image: s1054

stirps Bavarita oppressa, atque in angustiam redacta, tandem Suevis imperantibus vires recepit. Nam Fridericus Barbarossa bavariam cum Palatinatu ad Rhenum Ottoni Witelsbachio Comiti, (cuius frater, ut supra diximus, Imp. Philippum dolo interfecit) oriundo a Comitibus de Schiren/ et Palatinis Rheni, contulit.

Electores Palatini.

1. Otto Elector.

2. Ludovicus.

3. Ludovicus.

4. Otto.

5. Ludovicus totum Palatin. cum tota Bavaria tenuit.

Ludovicus Imp.

6. Rudolphus.

7. Adolphus simplex. 8. Rudolphus II Elector. Hos exceperunt tres Roberti, quorum tertius Imperatoriam dignitatem adeptus est; ut postea dicemus.

CAPUT. II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONO MICA.

LUdovicus Imp. Uxores habuit tres.

PRIMA fuit Comitissa valde dives, sed paulo post celebratas nuptias a)/teknos vel improlis decessit; uti testatur H. Mutius l. 24. fol. 249.

SECUNDA dicta fuit BEATRIX, Regis Poloniae filia, quae ei duos peperit filios: I. LUDOVICUM Marchionem brandeburgensem: 2. STEPHANUM cognomento FIBULATUM, Ducem Bavariae in Landeshut.

TERTIA fuit MARGARETA, Wilhelmi tertii, Comitis Hollandiae, Selandiae et Frisiae filia: ex hac nati 4 filii, et unica filia.

I. FILII.

1. ALBERTUS Dux Bavariae Strubingensis.

2. OTTO Dux Bavariae, et Marchio Brandeburgensis.

3. WILHELMUS Comes Hollandiae, Selandiae et Frisiae.

4. LUDOVICUS cognom. ROMANUS, quia Romae in lucem editus fuit matre coronata A. C. 1328, Marchio Brandeburgensis.

II. FILIA.

Ex eadem ei quoque nata filia ELIS ABETHA, Ulrico Comiti Wirtemberg. nupta, quae mater Eberhardi Comitis, qui cognomento Pacificus dictus est.

Patre autem Margaretae Augustae, eiusque fratre Wilhelmo (qui cum expeditionem A. C. 1345, in Frisiam suscepisset, infeliciter res gessit, et ab hostibus immissis aquis suffocatus est, die 26 Septembris) e vita sublatis, cum masculus haeres nullus esset superstes, Margareta, ut vicinior haeres, Comitatum Hollandiae, Selandiae, Hannoniae et Frifiae adtulit domui Bavaticae: quos obtinuit haec familia annis fere octuaginta, donec iidem Comitatus ad domum Burgundicam pervanirent. Trith. Chronicon Carion. Pantal. part. 2. fol. 402, 403.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Defuncto Henrico VII Imper. Electores imperii tandem, cum imperium in mensem decimumquartum vacasset, convenerunt Francofurti anno Christi 1314, ubi electio incidit difficilis et periculosa inter duos competitores et consobrinos, Fridericum Pulchrum (qui ab eleganti et procera statura sic cognominatus est) Austriae Ducem Alberti Imp. filium, et Ludovicum Bavarum. Hunc elegerunt Moguntinus et Trevirensis Archiepiscopi, Iohannes Rex Bohemiae, et Woldemarus Marchio Brandeburgensis. ceteri, Coloniensis, Rudolphus Palatinus ad Rhenum, qui frater erat Ludovici, et Rudolphus Dux Saxoniae, opposuerunt Fridericum. Ille ut suffragiis superior mox post electionem coronatus est usitato in loco Aquisgrani ab Episcopo Moguntino: hic vero comitatu minore Bonnae coronam accepit a Coloniensi. Hinc Germania in factiones distracta, bellumque intestinum ortum, quod annis octo fortuna varia, eventuque ancipiti gestum est; ut postea dicemus. Bavarus tandem imperii aemulo sublato, cum exercitu Italiam ingressu, Imperatorem se spreto Pontificis consensu appellavit. Diadema primo ferreum Mediolani ab Archiepiscoposumpsit: deinde cum Romam venisset, coronatus est cum coniuge Margareta A. Christi 1328, die 6. Ianuarii per Cardinalem Stephanum Columnam, consentiente Senatu, clericis, populoque Romano, Papa vero (qui tum in Galliis commorabatur) reclamante. Peucerus lib. 5. H. Mutius lib. 24. Volaterran.


page 983, image: s1055

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

LUDOVICUS ut optimus Princeps fuit: ita ei quoque omnia initio feliciter cesserunt, sed postremis annis multis modis et nominibus infelix fuit, nec vel in Italia vel in germania quidquam memoria dignum gessit, utrobique impeditus adversis et insidiosis molitionibus Pontificum, quorum instinctu plurimi ab eo defecerunt. Hisce igitur miris Pontificum exagitationibus turbabatur, et distrahebatur animo. Animi aegritudo ad consilia eum ducebat aberrantia. Et errores in consiliis, ut sit, mutabant fortunam; Imperio tamen annos triginta tres inter maximas adversitates ita praefuit in gubernatione iustus, ut suorum defensor nequaquam lentus fuerit, et quod mirum est in viro magnanimo, cum tantis contumeliis irritaretur, nemini tamen unquam bellum intulit, sed inferentes armis depulit.

II. ACTA SAGATA.

I. Ludovicus coactus fuit bella gerre adversus Fridericum Austriacum, qui contra ipsum electus erat. Abiit quidem biennium post electionem sine dimicatione, sed A. C. 1316. Fridericus magnum exercitum ad oppidum Sueviae Eslingam adduxit; quae, ut aliae urbes infra Ulmam, Ludovico studebat; hic ut obsidionem solveret, accessit instructus copiis vicinorum Principum et auxiliis Bohemicis. Ibi cum utrique ad Nec carum accederent fluvium, proelium subita occasione commissum, quod extractum est in atram noctem, tanta utrinque clade accepta, ut neuter victoriam sibi arrogaret. Inde tumultuatum est in Germania, varioque marte dimicatum usque ad annum Christi 1323, quo Fridericus exercitum 10000 Hungarorum, et 20000 Austriacorum in bavariam duxit, eamque graviter afflixit, diripuit, exussit, et in turbam inermem virorum et mulierum horrendum in modum saeviit. Bavarus igitur, quanta potuit celeritate, auxilia vicina contraxit, suosque armavit. Accesserunt ad eum Iohannes Rex Bohemiae, Henricus Dux Bavariae, Bernhardus Dux Silesiae, et fridericus Burggravius Noribergensis, cum magnis equitum copiis ex vicina Francia collectis. Convenerunt ambo Imperatores ad oppidum Muldorf/ prope pagum Ampsingen/ ubi Fridericus Austriacus castra in colle tutissime locaverat, et fratrem Leopoldum exspectabat, adducentem Rhetos et suevos; Sed Ludovicus Hungasicis legionibus (quibus Austriacus confidebat) opposuit Bohemicas; et equitibus Hungaricis Fridericum Burggravium, et Henricum Bavariae ducem, cum Francis et Rhenanis equitibus. Magna caedes utrinque facta est, donec Hungari pulsi et dissipati sunt. Postea equites Austriaci aliquantisper defenderunt Fridericum: qui et ipse fortissime pugnavit: milites quinquaginta, et amplius, sua manu confodisse fertur: sed tandem, cum et labore proelii defatigatus, et ex equo deiectus, fuga dispersis turmis suorum equitum, proelium frustra instauraret, captus est, cum fratre Henrico, virtute cuiusdam nobilis e comitatu Burggravii. Sigfridus Schwepperman a partibus Ludovici Dux, Bohemos iam fere victos et in fugam aversos reduxit, proeliumque restituit: atque ita Ludovicus ipsius opera victoriam obtinuit, ideoque eo ipso die in cena binis ovis ab Imperatore donatus, cum ob inopiam commeatus, et paucitatem voorum reliqui cum Imperatore vix singulis vescerentur. Verba Imperatoris fuerunt: Dem Man ein ey, aber dem frommen Schwepperman zweh. Quae verba sepulchro ipsius inscripta sunt.

Proelium factum est A. C. 1323 die Michaelis, anno 50 post quam avus amborum Rudolphus Habsb. electus est in Regem Romanorum eodem die. Leopoldus frater Friderici ex hoc casu semper tristis, Badensi Marchione et civitatibus aliquot subnixus, nihil non liberandi causa fratris tentavit. Egit et cum mago, ut Fridericum custodia educeret, eique, postquam promisit, se fratrem Fridericum e custodia liberaturum, curaturumque, ut intra horae spatium salvus in Austriam deduceretur, ingentia munera pollicitus est. Constituta itaque nocte, uterque circulum, incantationibus magicis designatum, ingressus est. Magus per suas adiurationes spiritum accersit, qui in peregrini hominis specie apparens, mandatum adducondi Fridericum accipit, aitque, se quidem facile et liberaturum et adducturum ducem Fridericum, quatenus ille sequi non recusaturus sit. Protinus itaque noctuspiritus captivum Principem convenit, Frater (inquiens) tuus Leopoldus me huc misit, ut te e custodia liberem. Quare propere surge, et equo huic inside, teque e vestigio ad fratrem tuum abducam. Ad quae respondit Dux Fridericus: Quis es tu? Ne quaeras quis sim, ait spiritus, sed citra aliquam dilationem equum conscende, quatenus ex hac custodia liberari desideras. Sed precibus se DEO commendavit Princeps egregius, atque tam foedi liberatoris gratiam est aspernatus. Quare spiritus evanuit, et ad Magum vacuus reversus est. Tandem Fridericus, cum triennio in custodia retentus esset, in arce vicina oppido celebri ad Nabum fluvium Naburg,


page 984, image: s1056

dimissus est, his conditionibus, ut nomen quidem et titulum, sed neque ius neque potestatem Imperatoris usurparet. Sic restituta fuisset pax Rei publ. nisi et Leopoldus, et Bohemiae Rex Iohannes, partium studia armis fovere perseverassent.

Henricus frater Friderici captivitate sese exemit, restitutione aliquot opidorum et arcium in Moravia, quae hoc bello Austriaci Bohemis ademerant.

Leopoldus varie debacchatus per Alsatiam Helvetiamque, insania denique correptus, sine paenitentia obiit; Fridericus vero philtro potatus est: unde corpus extabuit, et dysenteriae morbo resolutus, vitam cum morte commutavit die 13 Ianuarii A. C. 1330, cum A. C. 1325, die 23 Aprilis, e carcere fuisset liberatus. Peucer. lib. 5. Aventin. Cuspin. Alber. Argent. Maximum bonum et longe optimum hominibus est, finem, exitumque vitae bonum sortiri. Quod dictum, Symboli instar, familiare fuit huic Friderico Austriaco, cogn. Pulchro: qui summum hominis bonum esse dixit, bonum ex hac vita exitum: significans nimirum illud, morte beata nihil esse beatius: quod et sacrae literae testantur: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Apocal. 14. v. 13. Nam dies iste, quem tamquam extremum reformidas, aeterni natalis est. Sic nimirum bona mors est, ut bernhardus scribit, quae vitam non aufert, sed transfert in melius. Iusti et pii hominis mors est bona propter requiem: melior propter novitatem: optima propter securitatem, vel potius salutem aeternam. Sicut dicitur Psal. 116. v. 15. Pretiosa morssanctorum in facie Domini.

II. Ludovicus Imp. nolens volens fratri Rudolpho Palatino bellum intulit, quod a partibus Friderici Austriaci contra fratrem stabat: illum ditione sua Ludovicus pepulit a. C. 1316: qui etiam in exilio mortuus est in Anglia. H. Mutius. Chronic. Hedion.

III. A. C. 1327 in Italiam Ludovicus cum exercitu profectus est, ubi Galeacium Vice-Comitem Mediolanensem ad maiorem dignitatem evexit, et Guelfos Gibellinis subiecit. Robertus Rex Siciliae adventu et felici successu eius ita perterritus est, ut thesauros suos pretiosos in loca tutiora transmitteret, et e regno aufugere decerneret. Quare si Ludovicus statim in Apuliam movisset, eam Roberto, Pontificistuenti partes, guelfosque instruenti et adiuvanti, adimere potuisset. Sed moram trahendo in urbe Roma, et muniendisui spatium hosti praebuit, et civibus oneri fuit. In Thusciam igitur discedere coactus, dum Florentinos obsidere parat, morte impeditur Castrutii Ducis Lucensis. Inde Ludovicus vacillantem veritus Italicorum fidem, cum diceret, Caesares multos veneno, paucos ense ab Italia abactos, revertitur in germaniam, re omni, quam susceperat, infecta, nisi quod Procuratores civitatum constituerit, Vicarios nomine, re vero terrarum Dominos. In regrssu arcem, in qua Conradinus filius Conradi IX Imper. ultimus ex augusta familia Ducum Sueviae, cum Friderico Duce Austriae, et Marchione Badensi, ex sententia Pontificis Clementis IV (potius Inclementis) obtruncatus fuerat, funditus delevit, militibus omnibus praesidiariis interfectis, ne monumentum tam foedi facinoris extaret. Cuspinianus, et alii.

IV. Bella quoque gessit Ludovicus cum Carolo regis Bohemiae filio, qui postea ad Imperium pervenit. Hunc filius Imp. Ludovicus Tyrolensi Comitatu expulit, et Tridentum usque fugavit. H. Mutius. Peucerus.

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Cum defuncto Papa Clemente U sedes Apostolica vacasset annis 2, et mensibus aliquot, tandem anno C. 1316 electus est die 15 Augusti Iacobus de Ossa, vel ut Imperator eum nominat, de Baburco, Episcopus Portuensis Gallus, vocatusque IOHANNES XXII. Hic Papa miris modis Ludovicum Imperatorem exagitavit. Cum enim Ludovicus et Fridericus Austriacus vario Marte dimicarent, et honesti omnes dolerent, Principes cognatos sitire sanguinem cognatum, et ceteros pollui innumerabilibus parricidiis; pacificationes tentatae sunt his conditionibus, ut veteri more collegae essent pari auctoritate, et uterque nomen haberet Imperatoris, et omnia edicta, omnes literae ederentur cum approbatione, et inscriptione utriusque; sicut M. Antoninus et L. Verus collegae fuerunt, et deine Valentinianus et Valens, et mox Gratianus et Theodosius, et multi alii. Sed furiae Pontificiae omnia pia consilia impedireunt. Pontifex contendit se iudicem esse huius controversiae; ut Luna a Sole lumen accipit, ita ordinatam esse hominum gubernationem, ut a summo sacerdote Imperator auctoritatem accipiat. Velle DEUM, caput esse summum in terris Petri successorem, cui dictum est: Tibi dabo claves regni caelorum. Item: Pasce oves meas. Haec cum Pontificii Oratores in Regum et Principum conciliis Periclea eloquentia impudenter detonarent, utrique tamen assentando, et honorem atque dignitatem a Pontifice parem utrique deferendo, alebant dissidia, et acuebant odia. Tandem cum Ludovicus Fridericum Austriacum vicisset, Papa Iohannes, qui ntea utrumque Imperatorem simulato studio coluerat, decretum fecit, in quo Ludovico praecepit, ut deponeret dignitatem.


page 985, image: s1057

Id vero nisi faceret, et ipsum et omnes ei obtem,perantes se eiecturum ex Ecclesia minatus est. Initio obiecit Pontifex Ludo vico haec duo crimina. Primum, quia Galeacio Mediolanensi Vicecomiti opem tulerit contra Ppmtofocops. ,misso in subsidium equitatu forti et splendido, cuius virtute ille Guelphos tota pene Longobardia eiecit. Secundum, quod nondum confirmatus a Pontifice, ausus fuerit facere officia Imperatoris. Respondit initio moderate Ludovicus, se in electione iurasse, defensorem se fore iustitiae. Ideo. Galeacium in causa iusta a se defensum esse. Deinde codem iuramento se obligari, ut electus faciat officia Imperatoris. Ideo enim fieri electionem, ut certus sit defensor iustitiae et custos pacis in omnibus regionibus, quarum defensio Imperatori commendata est, et cogi mandato divino quamlibet potestatem, suo loco facere ea, quae sint sui officii. Nec potestatem gerendi gladii a Pontifice, sed a DEO dari, iuxta dictum: Reges gentium dominentur; vos non sic. Ideo affirmat, se nec posse, nec velle Imperium a DEO datum deponere, donec eum in hac militia servire velit. Hac responsione edita crevit contentio, his tantis disputationibus motis: Unde sint imperia, et quae sit auctoritas Episcoporum: quae sit vis consirmationis Pontificiae. Pontifex impudenter scribebat, Petro datam esse summama auctoritatem, non solum in ministerio Evangelii, sed etiam in politica gubernatione. Quare nemo possitesse Imperator, nisi confirmatus a Romano Pontifice.

Refutavit Ludovicus sententiam Pontificis, et convulsit auctoritatem graissimis argumentis et rationibus,

Exstant scripta pro Impreatore Wilhelmi Occam Angli, e familia Franciscanorum, qui, quod quaedam adversus Papam scripsisset, haerescos damnatus a Papa, ad Ludovicum Imp. in Germaniam venit, illique di xit: O Imperator, tu me gladio defende a Papae iniuriis: et ego te verbis ac scriptis defendam. De quo tale exstat Epigramma:

Me defende tuis iustissime Caesar in armis,
Tunc volo te verbis rite iuvare meis.
Si tu megladio caesar defendis acuto,
Tunc ego defendam teque tuos calamo.

Item Marisilius Patavinus integrum librum scripsit anno C. 1324, pro defensione Ludovici Bavari Imper. contra Papam, cuius titulus; Defensor pacis. Inde cum Imperator anno C. 1328 Romam venisset, consensu quorundam Cardinalium et Episcoporum creavit Pontificem Petrum de Corbaria, ex familia Columnensium, natum in agro Rheatino. Hunc e coenobio Franciscanae familiae eductum, Pontificiaque tiara exornatum, NICOLAUM U appellavit, contra desertorem sedis Romanae, et turpiter protugum Iohannem XXII, qui conscius sibi iniustae ac sceleratae tyrannidis, relicta urbe Avennionem secesserat, ubi Ludovicum Imper. A. C. 1329, die 28 Ianuarii publice proclamavit esse excommunicatum, haereticum et schismaticum, iussitque hoc in omnibus Ecclesiis pronuntiari singulis diebus festis, et diebus Dominicis. Sed Imperator excommunicationem risit, dicens: Carissimum sibi hoc esse. Nam hinc se intelligere posse, quod membrum Christi esset, quia ab Antichristo esset damnatus. Probe enim noverat Ludovicus, quod DEUS ad Abrahamum dixit Genes. cap. 12. Ego benedicentibus te benedicam, et maledicentibus maledicam. Item quod dicitur Psalm. 109. v. 28. Maledicant illi, et tu benedices: qui insurgunt in me, confundantur, servus autem tuus laetabitur.

Postquam autem Ludovicus in germaniam rediisset, Papa Iohannes rursus se in Italiam recepit, et Nicolaum, quem Ludovicus Romae Pontificem creaverat, cepit; qui Avennionem in gallias missus, misere in carcere vitam finiit. Et Papa Iohannes monstrum illud hominis haud diu post, anno nempe Christi 1334, die 4 Decembr. etiam mortuus est, cum vixisset annos 90, et sedisset annos 18. mens. 4. Reliquit inaestimabilem aurithesaurum, videlicet ducentas et quinquaginta auri tonnas. Aperte dixit, animam cum corporemori usque ad tempus resurrectionis. Peucerus lib. 5. Aventinus. Trithem. Chron. Bohem. Onuphr. Platina.

II. Iohanni XXII Pontifici successit BENEDICTUS XIII, qui sententlam antecessoris de excommunicato Ludovico continuavit: et cum hoc modo Imperator per excommunicationem depositus, nec alius electus esset, se Vicarium Imperii esse contendit, et proinde vicarios in urbes Imperii in Italia misit. Imperator cum per sollennes legatos ad Pontificem Avenione missos excommunicatione solvi petivisset, (quia nihil peccasset, et esset religionis verae cultor) sed nihil obtinuisset, provocavit ad generale Concilium: et in Comitiis Rensensibus omnes Electores imperii scripserunt ad Papam Benedictum, Sibi constare exprocessibus Iohannis Papae, quo sententias excommunicationis non de iure, sed de facto contra DEUM et iustitiam et iuris ordinem fulminarit. Inde convenerunt Francofurti ad Moenum: ubi acta Iohannis XXII contra Caesarem abrogarunt, et decreverunt, sollennitates Pontificis in coronando Imperatore esse adventitias, nomina sine re, et ab alio quovis Episcopo administrari posse; et


page 986, image: s1058

falsissimum esse, quod, vacante Imperio, potentia ad Papam revolvatur. Imo in Palatino et Saxone eam remanere. Decretum factum et publicatum est Francofurti, assentientibus Episcopis et Praelatis, anno C. 1339: additum aliis Comitiis, si quis deinceps Ludovicum (haereseos enim Imp. a Papa dam natus erat) in impiorum numero haberet, aut ob sententias Papales a divinis cessaret officiis, proscriptorum poenis fore obnoxium.

Inde cum Ludovicus cum rege Franciae soedus contra Angliae regem inivisset, promissa est ei reconciliatio cum Pontifice. Franco ope conficienda. Verum saepius missi Oratores re infecta redierunt, variis occasionibus dilato negotio, adeo ut Francus crederetur, quod noluisset, simulasse se velle, Benedictus, quod voluisset, simulasse se nolle. Hanc enim Ludovici Francique confoederationem novam Pontifex, suis utilitatibus intentus, aegre tulit, qui et inter illas moras vita migravit A. C. 1341, die 25 Aprilis, cum sedisset annos 7, menses 4. Platina. Trithem. Marsilius Patavinus in defensore pacis. Annales Henrici Rebdorfii.

III. Mortuo Benedicto VIII successit Clemens VI, qui longe fuit omnium violentissimus, et cum Ludovicus Imper. subinde instaret, ut tandem solveretur excommunicatione, quod et pro eo faciebat Philippus Francorum rex, sex hasce conditiones Imperatori praescripsit: ut primum Wilhelmum Occam Pontifici dederet, acta contra Pontificem rescinderet, edicto sanciret, Imperium esse benesi cium Papae, omnes errores et haereses obiectas confiteretur, Imperium deponeret, nec nisi ex voluntate Papae resumeret, et se ipsum, liberos, et omnes ditiones in manus Pontificis traderet. Adiecit nonnulla alia ad Imperii statum pertinentia. Imperator Frnacofutti conventum habuit anno 1343, in quo conditiones a Papa sibi praescriptas ad Principes atque Imperii Ordines retulit, eorumque consilia exquisivit. Hi igitur statuerunt, Pontificis postulata esse prava, inepta, antiquata, argutiora denique, quam ut simplicitati Christianae convenirent. Itaque irrita et vana declarata sunt, cum Papa putet sibi licitum, quod libeat. Huic decreto et Carolus Bohemiae rex subscripsit, et legati missi, qui haec Pontifici exprobrarent. Inde Pontifex magis magisque exacerbatus, Ludovicum Imperatorem anno Christi 1346 in die Cenae Dominicae atrocissime exsecratus est, eum haereticum ac schismaticum pronuntiavit, et ad Electores scripsit, ut alium Yimperatorem intra certum tempus eligerent: alioqui Sedem Apostolicam provisuram esse, ut Ecclesia idoneum advocatum sive Imperatorem haberet. His minis compulsus Archiepiscopus Moguntinus, Principes Imperit convocavit in oppidum Rens dioe celis Trevirensis, qui elegerunt Carolum Bohemiae Regis filium. Contra vero Ludovicus evocavit status Imperii Spiram: ubi de electione Caroli sententiae exquisitae, et decretum, eam nullo iure factam, et proinde CAROLUM pro Imperatore non habendum. Iurarunt igitur de novo fidelitatem Ludovico, qui anno sequenti diem suum obiit, ut mox plenius dicemus. Constant. Imper. Cuspin. Trithem.

Sub hoc Imperatore DECRETALIUM liber septimus a Clemente U Papa collectus, unde CLEMENTINAE vocantur leges, publicatus est a Iohanne Papa A. C. 1317, mense Novembri. A Clemente enim, cum morte praeveniretur, publicari non potuerunt. Polon. Chrenic. Belg.

CAPUT. III. DE EGRESSV.

LUdovicus Imper. fertur veneno intoxicatus a vidua Alberti Austriaci, quacum familiarius conversari consueverat; quod cum eicere vomitu non posset, ut cotpus roboraret, venatum abiit: ubi, dum ursum ingentem impetit, maximo impetu de equo praecipitatur, et paulo post A. C. 1347 die II Octobris, postquam recollecto spiritu animam CHRISTO commendasset, moritur, anno Imperii 32, mense 11, die 24. Sepultus Monaci in Bavaria. Aventin. Chron. Carion. Onuph.

Res memor abiles.

I. Meminit Hermannus, se vidisse mulierem Weiblingae, quae anno Christi 1314 Leonem partu ediderit.

II. Cum A. C. 1315 post Calendas Maias usque ad finem anni continenter plueret, nec frumenta ad maturitatem pervenire possent, ingens facta est annonae caritas, ut multi fame morerentur: ad hoc tempus defipiendum, assumptum est vocabulum Cucullum, in quo annus aerae Christianae notatur in hoc versu:

Ut lateat nullum tempus famis, ecce CUCULLUM.

Haec fames anno sequenti in Thuringia adhuc adeo grassata est, ut intra moenia Erfordiana ad 80 milia hominum fame perierint, qui carpentis evecti sunt, ne pestis inde oriretur. In huius famis memoriam adhuc etiam panes coquuntur, quorum unus sex nummis tum emptus est, quorum hodie vel decem uno nummo emuntur. Fabr. Polonici quoque scriptores commemorant, tam horrendam famem et pestem in POLONIA et SILESIA


page 987, image: s1059

his tempotibus grassatam esse, ut patentes a propriis filiis et cadaveribus, immundissimisque cibis, non abstinuerint.

III. A. C. 1340 turris VIENNENSIS ad S. Stephanum inchoata ab Alberto Austriae Duce, et absoluta est anno 1400, a filio Alberti, 60 annorum spatio, ita ut altitudo tota sit pedum 480. Superatur tamen ab Argentinensi pedibus fere viginti. Cuspin.

IV. Circa annum Christi 1348 pestis, quae hactenus grassata fuerat in Asia, tandem venit in Europam; violentissima fuit, et totum mundum sex annorum spatio pervasit. Europam ita vastavit, ut nec tertia pars generis humani superesset. Florentiae in Italia ad 60 milia hominum absumpta sunt. Lubecae in Saxonia nonaginta milia, ita ut 24 horarum spatio 1500 homines perirent. Iumenta in agris nemine custodiente vagabantur, cum nemo in aliquot pagis superesset. In universum haec pestis 1244434 nudipedes Monachos absumpsit. Chronic. Belg. et alii.

XXXVI IMPER. GERM. CAROLUS IV.

I. Generatio.

I. PATER eius dictus fuit IOHANNES Rex Bohemiae, filius Imp. Henrici VII, Lutzelbergensis.

II. MATER fuit ELISABETHA Wenceslai Bohemiae Regis filia, nata ex IUTTA Rudolphi Habspurg Imp. filia. Ex hisce parentibus carolus in lucem editus est Pragae A. C. 1316, die 14 Maii, hora prima diei.

Pater Iohannes Rex in proelio, quod inter Eduardum Regem Angliae, et Philippum Franciae Regem A. C. 1346, die 26 Augusti ad silvam Cressiacam commissum est, sagitta vulneratus occubuit: qui, (ut refert Crantzius) etsi esset caecus, tamen pugnavit inter hostes. Cumque audiret fortunam suae partis inclinare, ductorem suum interpellavit, ut se eo loci deduceret, ubi confertissimi hostes pugnarent: ibi fortiter proelians cecidit. In hoc conflictu periit flos nobilitatis Gallicae. Iussu Regis Angliae, (teste Frossardo) numerata sunt capita Gallorum, qui succubuerant in praelio. Inventi igitur undecim Principes: 80 Barones: 1200 equites, et plus minus triginta milia militum. Bohemi, quod uterque Rex, et Ottocarus (qui a Rudolpho I Imper. proelio victus et trucidatus, ut supra diximus) et Iohannes, die 26 Augusti, die B. Ruffi, ceciderint, eam diem atram habent, Chron. Bohem.

II. Appellatio.

In baptismo nomen Wenceslai ei fuit datum; sed quoniam in aula Francorum Caroli fuit educatus, Rex ei in Confirmatione nomen suum inposuit, Carolumque appellavit. Et quia ante ipsum tres huius nominis Imperatores fuerunt, ipse CAROLUS IV vocatus est.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. EDUCATIO.

ADolescens in Gallia educatus est apud Carolum Regem Francorum: ubi moribus Gallicis imbutus, deinceps multis in rebus leges institutaque et consuetudines regni Gallici, praesertim in extollendis et augendis civitatibus, quarum opes et robur didicerat esse opes et robur regni. inde in Germaniam transtulit. Prima etiam militiae tirocinia in gallia fecit: sed quamprimum aetas coepisset esse militaris, missus est a patre Iohanne in Italiam, ad praesidia, quae occupatis urbibus imposuerat, ubi fortiter plerasque tutatus est. Chronic. Carion.

II. ACTA OECONOMICA.

Quatuor habuit coniuges.

PRIMA dicta fuit BLANCA, Comitissa Valesiae, filia Caroli Valesii, soror Philippi Valesii, qui post in Francia regnavit, quam Carolus Rex Francorum vix septennem ei in aula versanti despondit. Ex hac ipsi natae sunt duae filiae: 1. Margareta, Ludovico Hungariae et Poloniae regi: 2. Elisabetha, Iohanni Galeacio Vicecomiti Mediolanensi nupta.

SECUNDA suit ANNA, (quam alii Agnetem vocant) filia Rudolphi Iunioris Palatini ad Rhenum, quae improlis decessit.

TERTIA quoque dicta fuit ANNA, filia Bulconis Ducis Suidnicensis, quae ad cum dotis loco Silesiae partem conterminam montibus Bohemicis attulit.

QUARTA fuit ELISABETHA, filia Bugislai ducis Stetinensium, consobrina Ludoici Pegis Hungariae, nepti Casimiri Regis Poloniae, quacum celebravit splendidissimas et magnificentissimas nuptias Cracoviae, cohonestantibus publicos ac sollennes ritus regibus, Poloniae Casimiro, Hungariae Ludovico, Daniae Woldemaro, Cypri Petro. Anno C. 1363.

Ex hisce duabus postremis plures sustulit libros.

I. FILII.

I. WENCESLAUS, qui patri in Imperio successit.


page 988, image: s1060

II. SIGISMUNDUS. Cui quinquenni puero Marchiam Brandeburgensem Pater dedit. Et hic postea etiam Imperator factus est.

III. IOHANNES. Huic pater Gorlicium Lusatiae, adiunctis aliquot vicinis urbibus, assignavit.

II. FILIAE.

1. Catharina, Rudolpho quarto Austriae Duci, 2. Elisabetha fratri Rudolphi Alberto Duci, 3. Margareta Marchioni Brandeburgensi, 4. Anna Ottoni Duci Bavariae, 5. Helena regi Angliae, collocatae fuerunt. Chron. Carion. Chronic. Casp. Hedion. fol. 588. Pantaleon. Chronic. Saxon.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

I. A. C. 1346 Electores Imperii, Trevitensis, Coloniensis, Iohannes Rex Bohemiae, et Saxoniae Dux, a Pontifice Clemente VI, infensissimo Ludovici Imper. hoste exciti, et (ut Nauclerus ait) mercede conducti, convenerunt in villa Rens prope Trevirum ibique Carolum elegerunt, qui tum aberat in Gallia. Aquisgranenses ad sollennem inaugurationem cum Electorum comitatu advenientem Carolum in urbem intromittere noluerunt: Quare Bonnae tandem coronatus est mense Novembri. Nilill tamen pro imperio egit, quamdiu Ludovicus vixit. Eius enim magna adhuc fuit auctoritas, et civitatum benevolentia erga eum tanta, ut Carolus nihil nec auderet, nec posset.

II. Anno sequenti Ludovico defuncto Principes Imperii Francofurti Comitia egerunt: in quibus electionem priorem irritam declararunt, quod non debito loco, nempe Francofurti, electus esset; nec Aquisgrani coronatus; nec aperte, sed latenter; nec vacante Imperio; nec servato iuris processu; nulla causa urgente; non ob Rei publ. commodum, sed ob privatam cupiditatem. Ideo elegreunt Eduardum Regem Angliae, florentem gloria rerum gestarum. Verum is metuens Pontificum rapacitatem, quam explere non posset, et inextricabiles molestias in Italia refractaria subeundas, conrentus honorifica de se Principum opinione, dignitatem non accepit. Renovata itaque deliberatione consenserunt iidem Principes in Fridericium Landgravium Thuringiae et Marchionem Misniae, qui visus electioni consentire. Sed Carolus, si renueret, obtulit ei honorarium decem millium marcarum argenti. Fridericus igitur, cum et alias metueret vastationem Caroli, ne suae ditiones a Bohemis vastarentur, sese Electoribus excusavit. Sed tamen ita quidem Carolus admissus est. Electores enim GUNTHERUM Comitem Suartzburgensem virum industrium et bellicosum elegerunt Imperatorem, qui A. C. 1349, die 16 Februarii, Francofurtum venit, ubi publice Imperator proclamatus est. Sed Carolus non multo post subornavit medicum nomine Freidancum, pecunia corruptum, qui Gunthero leviter aegrotanti portiunculam attulit: quam Imperator suspicatus est veneno esse mixtam, atque ita iussit medicum dimidium eius exhaurire; quod et fecit, et triduo post mortuus est. Imperator vero etsi magnam partem veneni vomitu eiecerat; reliquiis tamen ita enervatus fuit ac debilitatus, ut ad res gerendas evaserit prorsus inhabilis. desperata itaque vita Guntheri, interposuerunt sese Rudolphus Palatinus et Ludovicus Marchio Brandeburgensis, quos arte a Gunthero Carolus avulserat: remque eo deduxerunt, ut Carolus, pro imperio Guntheri, heredibus numeraret 22 milia marc. argenti, in compensationem impensarum, additis duobus in Thuringia oppidis; et Francofurdiensibus redderet emporii ac publici mercatus ius, quod transtulerat Moguntiam. Tribus mensibus a transactione (ab electione vero sex) peractis, Guntherus diem suum clausit extremum, ac regio apparatu regioque monumento Francofurti in aede D. Bartholomaei sepultus est, Atque ita Carolus imperio multis largitionibus et pecunia multa soluta tandem est potitus A. Christi 1350, et postea Italiam ingressus Mediolani A. C. 1354 corona ferea insignitus, annoque sequenti die Paschatos 5 Aprilis a Legato Pontificis Innocontii VI (qui in Galliis erat) aureo diademate redimitus est. Trith. Cuspinianus. Chronic. Carion. Blondus. Chronic. Funccii.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOG ATA. Quae sunt duplicia: 1. Bona. 2. Mala.

I. Bona.

I. CAROLUS Imperator conventum egit Principum celeberrimum et frequentissimum in urbe Metensi, in quo, re sapienter et multum deliberata ac disputata, cum praecipuis Ordinibus imperii, de contractis in unum atque digestis in ordinem institutus ac moribus antiquis et recentibus ad Imperii decus ac maiestatem, et singulorum pertinentibus, condidit legem Carolinam, Aureae Bullae nomine notam ac celebrem, comprehendentem leges ritusque servandos in electione Imperatoris, ac consulentem atque caventem potestati,


page 989, image: s1061

auctoritati ac dignitati Ordinum omnium, suo singulis loco, pro ratione circumstantiarum. Quod operum eius praecipuum est, ingentesque meretur laudes: quia res ipsa testatur, quantam haec ordinatio utilitatem attulerit. Nam ea nixa erexit sese vicissim utcumque, atque communicit Maiestas Imperii: haec amputavit contentionum ac dissensionum occasiones in electione, quarum fructum cum ipse expertus esset, consentaneum est voluisse eum hac constitutione amoliri et avertere: haec singulis ceu matas suas circumdedit, et inter sese Imperatorem et Principes ad cum modum devinxit, ut in Rei publicae, patriae, Imperatoris, vicinorum detrimentum aut perniciem nemini movere molirive quic quam impune liceret. Et hac ratione prospectum est Imperio, quo minus insidiosae et clanculariae conspirationes Papae cum Italis aut Gallis successerint, qui a Germanis Imperii a)ci/wma alio conati sunt saepenumero transferre. Promulgatam hanc et sancitam esst deinceps ferunt Noribergae. De tempore consentiunt omnes, qui fuit annus 1356, dies 10 Ianuarii, coronationis Caroli in urbe Roma annus primus: regnorum vero eius 10. Librum illum Aureae Bulle his verbis describit Pilaeus Cardinalis, ut refer Marqu. Freher. in not. ad P. de Andlo, lib. 2. cap. 5. in verb. Bulla. Praedictus liber erat scriptus in Pergameno, in XXIV foliis, cum coopertura grossa, in quo erant scripta diversa negotia sacrum imperium et eiusdem Electores tangentia: qui quidem uber transfixus erat cum filis sericis glauci et rubei coloris involutis, cum bulla seu sigillo aureo rotundo Imperiali appenso, in cuius uno latere apparebat figura Imperialis in maiestate sedens, cum corona Imperiali in capite, habens in manu dextra sceptrum, et in sinistra manu pomum cum cruce desuper, modo Imperiali, et a latere dextero clypeum cum Aquila, et sinistro clypeum cum forma Leonis. In circumferentia vero legebantur haec verba: CAROLUS QUARTUS DIVINA FAVENTE CLEMENTIA ROMANORUM IMPERATOR SEMRER AUGUSTUS, ET BOHEMIAE REX. Ab alio vero latere, castrum magnum cum duabus turribus, habens portam inferius in medio, cum literis: AUREA ROMA. In circumferentia vero legebantur haec verba: ROMA, CAPUT MUNDI, REGIT ORBIS FRENA ROTUNDI. Haec ille.

II. Carolus IV. Imper. quemadmodum excelluit ingenio et doctrina, multarumque linguarum peritia: Ita etiam doctos in pretio habuit, eorumque consuetudine plurimum delectatus fuit. In scholam Pragensem aliquando ingressus, cum disputantes liberalium artium Magistros per horas quatuor audivisset, idque purpurati moleste ferrent, ac cenae tempus adesse dicerent; Mihi, inquit, tempus est minime: nam cena mea haec est. Praetulit autem Imperator Philosophicas disputationes conviviis etiam delicatissimis. Aeneas Sylvius et Chronic. Philip. lib. 5.

III. Carolus Iustitiam severe administravit. Illo enim pro tribunali sedente, sacerdos quispiam utroque oculo a viro quodam nobili patrono suo privatus, propterea quod illum erroris in religione arguisset, iniuriam querebatur suam. Non ibat inficias Zachora: id Nobili huic cognomen erat: sed per animi impetum, quem tunc in potestare non habuisset, facinus admissum excusabat, offerabatque pecuniam pro satisfactione, arbitrio iudicum aestimandam. Interpellavit dicentem Carolus, atque hanc tulit sententiam: Non posse in hoc casu satisfactionem absque talione sibi constare, quando caeco in integrum restitui oculi nequeant, sed oportere Zachoram pariter atque Sacerdotem perdere oculos suos: neque enim aliter ius esse aequabile. Iohan. Dubravius. Episc. Olmucensis in histor. Bohem. lib. 22.

IV. Carolus Imper. IOHANNI et ALBERTQ Henetorum Principibus, nova dignitate ornatis, tribuit locum inter Duces Imperii. Hinc itaque Principes MEGALOBURGENSES Duces appellati sunt, cum antea Vandalorum Domini dicerentur. Chronic. Saxon.

V. A. C. 1355, Magdeburgensibus privilegia ab antecessoribus suis data confirmavit.

II. Acta Caroli Imper. mala.

Carolus Imperator sex enormia admisit delicta.

I. Quod nimis Italiae et Pontifici privilegiis indulserit. Nam ano C. 1354 Italiam, invitatus crebris multorum literis, inter quas exstant Francisci Petrarchae, ad vindicandam urbis Romae libertatem, et sopienda bella, quibus tota passim flagrabat, adiit: ubi similiter pleraque indulgendo et largiendo Principibus, multa ab Imperio venditionibus alienavit. Inde Romam progressus, postquam ibi consecutus esset, ut sollenni coronatione declararetur Imperator, hac peracta, non diu mortus in urbe, iu Germaniam rediit. Subitanei reiditus causas fuisse aiunt, et promissum factum ante coronationem Cardinalibus, Innocentii VI Papae mandato, quo recepit, se mox urbe cessurum, non turbata aut impedita possessione tyrannidis, quam illi timebant, et metum inquietae plebis, longis seditionibus efferatae. Chron. Carion.


page 990, image: s1062

II. Quod Abbatibus parem Principibus in Imperio attribuerit locum.

III. Quod Delphinatum, qui pars erat Imperii, Galliae regi vendiderit; eo tamen pacto, ut maximus natu Galliae regis filius eum teneret, et seudum a Caesare atque Imperio acciperet. Cosinograph. Munst.

IV. Quod Silesia, Lusatia, et aliis regionibus Bohemiae adiunctis, Imperium labefactaverit. Henricus Mutius. Dresserus.

V. Quod filium suum Wenceslaum, minime ad imperium gerendum aptum, successorem Imperio obtruserit, promissis unicuique Electorum 100000 flor. pro consensu.

VI. Cum pecuniam pro electione Wenceslai F. promissam solvere non posset, quod Electoribus publica Imperii vectigalia oppignoraverit, sedecim Sueviae urbes vicinis Principibus vendiderit, et ita plurimum de patrimonio Imperii detraxerit: unde Imperium fere in nihilum redactum est, nec caput iterum attolere potuit. Cosmogr. fol. 305, 336. Aeneas Sylv. et alii.

II. ACTA SAGATA.

I. Carolus Imp. bellum suscepit adversus guntherum Comitem Suartzburgensem ab Electoribus Francofurti Imper. electum, non ausus tamen Francofurtum oppugnare. Chron. Hedion. Chron. Spangenb.

II. Castrum Elsterbergam, quod 13 milliaribus distat ab Erfordio, demolitus est.

III. Reussum Plavensem bello aggressus est, eique arces quasdam vi eripuit. Chron. Spangenb.

IV. Eslinganos per Eberhardum Wittenbergicum domitos 7000 florenis mulctavit. Chron. Hedion, Crusius part. 3. sol. 286.

V. Anglos fugitivos, qui ingentem praedam ex Alsatia egerant, persecutus est.

VI. Eberhardum Comitem Wirtenbergicum, (cuius opera antea contra Eslinganos usus fuerat) seditiones quasdam molientem, bello persecutus est, eique multas civitates et arces, auxilio quorundam civitatum Sueviae, et Ruperti Ducis Bavariae, (qui postea ad imperialem dignitatem evectus est) eripuit, et tandem imperata fecere coegit. Mutius lib. 25. fol. 283, 284. Crusius fol. 267.

VII. In Italia a Florentinis 100000 coronatos accepit, et Gibellinos exulantes reduxit, A. C. 1354. Velaterranus, et alii.

VIII. A. C. 1368, rogatu Pontificis, alteram expeditionem in Italiam suscepisse, Lucanos et Miniatas vicisse, Blondus, Platina, et alii testantur.

IX. A. C. 1373. Ottoni Bavaro Marchiam ad. emit, eamque armata manu occupatam filio suo Sigisinundo, qui postea Imp. factus est, dedit. Chron. Spangenb.

X. Tigurinos frustra obsedit. Mutius fol. 280. Cosmograph. fol. 448.

XI. Carolus Imper. difficile bellum gessit contra Philippum Ducem Austriae. Et cum aliquando agmina ad proelium educerentur, vidit Imperator longe hostem superare multitudine suas copias. Quare rem astu aggressus est, memor praecepti illius: Assuendam esse pellem vulpinam, ubi leonina desit. Tres enim agminum ductores ex Ducis Philippi exercitu clam per amicos ad se evocatos magnis muneribus promissis impulit, ut Duci Austriaco, qua possent arte, timorem inicerent, eumque ad fugam capessendam hortarentur. Accipiunt illi conditionem, et in castra sua reversi apud Ducem suum simulant, se clam hostium castra obiisse, corumque copias explorasse, quas triplo maiores suis copiis esse offendissent: quod si proelio decernendum sit, sibi omnibus, inquiunt, internecinam cladem imminere. Dux, perfidiae eorum ignarus, Si nullam, inquit, in nostris armis spem habetis, nec alia, nisi quam fuga monstrat, nobis salutis sese exhibet ratio; agite, fugae occasionem, quae se commodissima offert, arripiamus, aliamque belli feliciorem fortunam exspectemus. Necc enim dedecorosa iudicari poterit fuga, qua longe potentiori cedimus. Ergo collectis armis noctu Philippus fugit, nemine persequente, et in sua se securus recipit. Brevi tamen post, hoc bellum intercessione duorum Episcoporum compositum est, et Philippus sub certis conditionibus cum Imperatore in gratiam rediit. Cum vero tres illi proditores promissa munera ab Imperatore peterent, providerat imper. adulterinam aureorum monetam, quae in valore vicessimam non haberet; eam iussit numerari. Quibus illi acceptis, nec fuco intellecto, laeti discessere. Et iam expendere conati, deceptos se esse animadvertunt. Reversi itaque ad Imeratorem, quaestorem et monetarium, quorum fraude monetam accepissent adulterinam, incusant. Quos Imperator aversatus, vultu ad gravem indignationem composito: Apagite, inquit, hinc proditores sceleratissimi, merita proditionis, nisi starium ex oculis evanescatis, accepturi praemia. Nec enim alio auro quam adulterino vestra digna est perfidia. Quibus verbis confusi proditores, ex omnium oculis in latibula abierunt. Albert. Crantz. lib. 9. cap. 37. H. Mutius fol. 285. Ziglerus.


page 991, image: s1063

AXIOMA. Principibus et Regibus proditio quidem grata, sed proditores exosi esse solent.

I. Elegans exemplum hoc loco habemus in Carolo IV Imp.

II. Cum in convivio Rhymitacles Thracum Rex, qui ab Antonio ad AUGUSTUM defecerat, insolentius iactaret sua erga Caesarem merita, ac, sine fine exprobrans belli societatem, molestus esset: Caesar, dissimulata illius petulantia, alteri cuidam Regum propinans dixit: Proditionem amo, proditores non laudo. Vid. Historiam Augustanam.

III. Hoc quoque, sed adiuncta crudelitate, imitatus est Imperator SEVERUS. Scribit enim de eo Herodiam lib. 3, quod multos Duces Nigri, aemuli Imperii, per filios ad prodendas eius res impulerit: deinde postquam eorum opera abusus esset, suaque ex sententia composuisset; ipsos, liberosque necaverit.

IV. Sic Maximinus Imp. Macedonio, qui Tycum aemulum Imperii occiderat, primo gratias egit; postea ut proditorem odio habuit et occidit Herodian. et Iul. Capitolin.

II. ACTA ECCLESIASTICA.

I. A. C. 1360 Academia Pragensis a Carolo IV Imp. constituta est, (quam Innocentius VI Papa confirmavit) et Episcopus Pragensis exaltatus in Archiepiscopum, ne fubesset Moguntino. Castrum etiam Ingelheim mutavit in Coenobium, ita ut Bohemi in id tantum reciperentur. Impetravit etiam a Pontifice, ut FESTUM lanceae et clavorum Christi institueretur, quotannis celebrandum, feria sexta post Dominicam Quasimodo geniti. Trithem.

II. Anno christi 1350 IUBILAEUS secundus a Clemente VI Pontifice celebratus. Hic namque cum locupletissimum huius piscaturae proventum sentiret, Iubilaei tempus a centesimo anno ad quinquagesimum traduxit, praetendens, quod aetas hominum tanta non esset, ut centesimum annum attingeret. In hoc autem Iubilaeo singulis diebus ad 5000 peregrinorum Romam venisse, et Roma discessisse, tradunt historici Platina et Trith. In Bullis, quibus Iubilaeum indixit, revera Antichristum se ostentavit, qui idem habeat Consistorium cum DEO, et idem tribunal cum Christo, sicut Canonistae de Pontifice Romano gloriantur. Nam magnifice promisist, quasi vitae necisque Dominus esset, se nullo modo commissurum, ut quisquam peregrinans Romam pereat, et SS. Angelis in caelo praecepit, ut eius (peregrinantis) animam a Purgatorio penitus absolutam confestim in caelum transferant. Dedit etiam potestatem illis, qui peregre Romam Iubilaei gratia venerant, ut singuli tres vel quatuor animas, quas vellent, seligerent: eas enim protinus propter suas indulgentias et eorum meritum in caelum subvolaturas. Quae crassissima Paradoxa tum temporis Facultas Theologica Parisiensis publico scripto erroris et impietatis damnavit, sicut Veselus et Agrippa tradunt. Multi homines, pro remissione peccatorum impetranda, Irac vice se Romam contulerunt, qui mortem corporis reportarunt, cum vix decem ex millenis reverterentur. Adeo pestis grassabatur. Platin. Trithem.

Hoc autem Iubilaeum postea motus gravissimi in Regno Antichristi sunt sequuti. Nam anno Christi 1369 Iohannes Wiclefus Anglus multa contra receptas saeculi sui opiniones scripsit, et Papatum falsitatis arguit: Ideo postea anno Christi 1375, tamquam haeresiarcha, condemnatus in Academia Oxoniensi. Ex huius persecutione, qua discipuli eius Anglia pellebantur, cum libri eius in Bohemiam venirent, Iohannes Huss inde edocetur aliquo modo de veritate Christianae religionis.

Anno Christi 1377 tota Italia a Rapa deficit, sed ipse Gregorius XI, (qui Urbano Vanno Christi 1370 successerat) hortatu Catharinae Senensis, (quae postea adoranda fuit) et Baldi Perusini, Praeceptorissui, cum XXII triremibus Avenione solvens Romam redit, eamque 13 Ianuarii ingreditur, cum sedes Pontificia in Galliis (quo a Clemente U translata) annis fere 72 fuisset. Anno 1378 Gregorius XI moritur, et in locum eius a Cardinalibus (praesertim Italis) eligitur Urbanus VI, 9 April. et 18 eiusdem mensis coronatur. Galli vero, cum se a plebe coactos esse dicerent, ut Pontificem crearent, et infensi essent novo Pontifici, Fundos abeunt, ibique creant Papam Robertum Gebennensem, qui Clemens VI appellatus est. Et hic Avenione Galliarum, sedem suam Papalen more Antecessorum habuit. Unde ingens schisma (idque XXVII) est ortum, et quidem omnium gravissnnum, duravitque annis XL. Itali Germani, et Angli Urbanum sequuti sunt: Galli et Scoti Clementem praetulerunt: Hispani neutrum probarunt. Et Sedes Papalis biceps Romae, et Avenione, per xxx annos fuit.


page 992, image: s1064

CAPUT III. DE EGRESSV.

CArolus IV. Imp. A. C. 1378 Pragae Bohemorum, cum plurimum id regnum amplificisset, mortuus est in Vigilia S. Andreae, hora quasi secunda noctis, cum imperasset an. 32. Post sollennes exsequias Pragae habitas die 16 a morte ipsius, sepultus est in templo Pragensi. Naucl. Cusp. Aventin. Mechov. Chron. manuscript.

Symbolum Caroli IV. Imp. OPTIMUM ALIENA INSANIA FRUI.

Qui sapit alterius damno, sapientior ille:
Nam stultus damno vix sapit inde suo.

Carolus IV Imper. admonitus a principibus Imperii, ut expeditionem susciperet in Turcas: respondit, Posse quidem se copias in eos ducere: verum quam non fieri hoc possit citra maximam Christiani sanguinis effufionem, satis ex avorum historiis se compertum habere. Proinde optimum est, (inquit) aliena insania frui.

Res memor abiles.

I. Imperante Carolo pestis cuius in histor. Ludo vici Imper. mentionem fecimus, adhuc atrociter grassata est. Sunt qui tertiam partem hominum (alii dimidiam) exstinctam esse affirmant. In Coenobio quodam (teste Spangenbergio) inventus catalogus monachorum Carthusianorum hac peste exstinctorum, 124434.

II. A. C. 1374 mense Iulio, factio plebis congregata fuit virorum et mulierum, choreas agentium, quorum ventres interdum adeo intumuerunt, ut periculum esset ne disrumperentur, quapropter et mappa fortissime ligabantur. Pervagata est fere totum Belgium per quadriennium. Contra in superiori Germania manica passio quaedam homines invasit, ita ut saltarent, tam viri, quam feminae. Cadebant primum interram, spumabantque; inde surgentes quasi mentis inopes saltabant, doncc vires deficerent. Medicina unica fuit, ut a suis fortissime funibus constringerentur manus pedesque. Morbus fuit appellatus Der Velts-dantz..

III. A. C. 1377 die 20 Iulii, hora tertia post ortum Solis, ULMAE fundamenta templi iacta, quo nec longius, nec latius, nec etiam altius invenitur in tota Germania, sed absoluta tandem post annos centum et undecim. Annal. Suev.

XXXVII IMPER. GERM. WENCESLAUS.

CAPUT I. DE ORTV.

I. Generatio.

I. PATER fuit CAROLUS IV. Imp.

II. MATER dicta fuit ANNA, filia Bulconis Ducis Suidnicensis. Natus est Wenceslaus A. c. 1361, die 28 Septembris, Noribergae. Ea enim urbe delectatum ferunt Carolum: quod monumenta ostendunt, inter quae praecipuum est urbs ipsa a Carolo restituta in tranquillum, ex seditionibus longis, quibus pene funditus fuit perdita. Mater eius puerprio mortua est. Dubrav. Chron. Carion.

II. Appellatio.

Dictis fuit monstrum hominis, Sardanapalus, Margites, Thersites, asinus ad lyram, procus spurcus: quia cum baptizaretur, aquam baptismi, et cum bimus iam cingeretur diademate regio, aram coeno suo conspurcavit; et dum aqua adhibenda baptismo calefit, Pastoralem Domum ad D. Sebaldum incendio periisse fama est. Quod sapientes ita sunt interpretati, futurum eum stolidum, ignavum, voluptuarium, sordidum, luxuriosum, Imperio dedecoriet exitio. Chron. Carion. Chron. Hedion. Dresserus.

NOTA. Duo Imperatores baptismum stercore foedarunt: Unus in Oriente, nempe Constantinus Copronymus; alter vero iri Occidente, nempe praedictus Wenceslaus.

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. ACTA OECONOMICA.

DUas Wenceslaus habuit Uxores.

PRIOR fuit IOHANNA, filia Alberti Ducis Bavariae, Comitis Hollandiae, Hannoniae et Selandiae, quae sexto anno post nuptias obiit, consumpta dolore propter mariti flagitiosos ac perditos mores.

POSTERIOR dicta fuit SOPHIA, Iohannis Ducis Bavariae inferioris filia, quae forma egregia et singulari prudentia praedita fuit, et A. C. 1428 in Hungaria improlis decessit, ibidemque in templo S. Martini sepulta est. Chronic. Carion. Chron. Pomarii.


page 993, image: s1065

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

A. C. 1376, biennio ante obitum patris, annos natus 15 designatus Romanorum Imperator, coemptis multo pretio, (ut antea diximus) imo pene extortis, non liberis suffragiis. Sexto ab elecitone die Aquisgrani coronatus est. Chron. Carion. Aeneas Sylv. et alii.

II. Imperii administratio.

Wenceslaus plane monstrum hominis fuit, qui plurimis, iisque gravissimis vitiis atque flagitiis laboravit.

Nam 1. fuit Ignavus. Nam administrationem et curam regni paterni et Imperii, tamquam ad se non pertineret, ita neglexit, ut latrociniis infesta redderentur itinera, et grassatoribus impleretur Bohemia; passim vero in civitatibus seditiones exorirentur, insur gente adversus Magistratum insana plebe. Unde Franciscus Petrarcha ridicule in hunc modum de eo scribit: Wenceslaus, inquit, caroli filius, vivente patre electus est Imp. et adhuc regnat. Hic iuvenis robustus venator, quid acturus sit ignoro; tamen minatur se venturum ad Italiam, sed non venias, precamur te, si non vincis laude patrem tuum; quan quam aliud de tesperamus. Nam praesentia primi Caesaris Iulii vix sufficeret ad compescenda mala, quibus misera lacessitur Italia temporibus tuis. Sic Im perium orbis caelum versat, ut illud, quondam potens ac venerandum gentibus et Regibus Romanum Imperium, praefiguratum in tibiis ferreis, cui nihil olim defuit, nisi modicum Orientis, nunc (proh dolor!) nil possidet, nisi modicum Occidentis.

II. Voluptuosus et crudelis fuit. Wenceslaus plane Imperii cura neglecta nihil aliud egit, quam ut volutaret se porcorum ritu in coeno vitae flagitiosissimae. Et turpitudini addidit crudelitatem, ut metum iniceret iis, quos ipse metuebat, et amoliretur insidias, quas strui sibi initio suspicatus, deinde re ipsa expertus est. Nec satis illi fuit supplicio affecisse, quos metuebat, sed sua manu vel ad mensam iugulavit multos, quasi per ludum et iocum, praesidium ratus Principi firmius barbarorum stipatorum, quam benevolentiam civium. Chronic. Carion.

III. Temerarius fuit. Nam 1. absque consensu Principum Electorum Genuam Regi Franciae vendidit.

2. Iohannem Galeacium Vice-Comitem Mediolanensem novo honoris titulo cohonestavit, et primum Mediolani Ducem, sceptro pileoque, eius dignitatis insignibus, per legatos transmissis, appellavit, urbe ditioneque 100000 fl. vendita, in fraudem ac detrimentum Imperii, additaque potestate, ut in heredes transferre posset; cum ante Iohannem vicarios praesides egissent maiores eius, beneficio Imperatorum; quibus eam dignitatem et administrationem tribuere, quibus vellent, liberum erat. Arnis. de iur. Maiest. lib. 1. c. 5.

I. Noribergensibus immunitates quasdam quatuor plaustris vini Rhenavi vendidit. Quare Historici fide digni annotant, Wenceslaum eiusque patrem Carolum totum Imperium vendituros fuisse, si emptores habuissent.

4. Praeterea membranas perplures nudas rasasque, suae tamen Maiestatis sigillo munitas amicis pecunia vendidit: in quibus cum illis, tum aliis, in quorum manus istiusmodi membranae venerunt, sub regio sigillo, quod scribere vellent, licuit. Qua ex re, ob sacri Romani Imperii iurium et emolumentorum damnosam diminutionem, et dissipationem, graves querelae subortae sunt.

IV. Wenceslaus Magicis quoque artibus delectatus fuit. De quo Dubravius Episcopus Olmucensis in hist. Bohent. l. 23. ita scribit: Cum Wenceslaus (inquit) filiam Ducis Bavariae Sophiam uxorem duxisset: novus socer, ubi generum ludicris spectaculis et magicis praestigiis delectari cognovit, plenum praestigiatorum plaustrum secum Pragam advexit. Ibi dum praestantissimus artifi cum ludibria artis ad permulcendos oculos explicat: adest inter spectatores Zyto, Wenceslai magus, ore nsque ad aures dehiscente, accedensque propius artificem illum Palatini, cum omni apparatu subito devorat, solos duntaxat calceos, quia luto obliti videbantur, exspuens, secessumque inde petens, ventrem insolita esca gravem, in dolium aqua plenum exonerat, praestigiatoremque adhuc madidum praestigiatoribus restituit, passim deridendum, adeo ut ceteri eius quoque socii a ludo desisterent. Et paulo post, ubi alias multas ludificationes et praestigias eius recensuit, ita concludit: Ceterum Zyto impostor, ad extremum a cacodaemone, superstes, cum corpore et anima de medio hominum sublatus fuit, iniecitque Wenceslao curam de religiosis deinceps ac magis seriis rebus cogitandi.

Cum igitur Wenceslaus non solum totus in obscenis ac turpibus crapularum, helluationum et libidinum voluptatibus volutabatur, sed etiam tyrannice cum plurimis agebat, Pragenses et proceres regni eum aliquoties captivum habuerunt, et primum quidem eum carcere publico et tetro detinuerunt 4 mensibus: tandem vix multis Regum ac


page 994, image: s1066

Principum intercessionibus impetravit, ut semel ei ad squalorem et sordes corporis abluendas balneum ingredi concederetur: ex quo opera balneatricis nudae ipse nudus evasit, et in arcem suam penetravit. Sed nihilo melior factus, postea iterum caputs. Sed et hac vice elapsus. Tandem a Sigismundo fratre per Albertum Austriae Ducem captus, clam Viennam Austriae deductus est, omnibus fere ignorantibus ubi esset: ibi etiam evasit, adiutus opera et consilio piscatoris cuiusdam, et Pragam habitu mendici reversus regnum recuperavit: quo recepto, nihilo melior, aut mitior, aut excitatior factus, quod usus eius in gubernatione nullus esset: quare Electores Imperii A. C. 1400 Francofurti convenerunt, illumque ab Imperio unanimi consensu removerunt: quod quidem recuperare conatus est, sed frustra. Chron. Carion. Dubrav. Trithem.

ACTA ECCLESIASTICA.

I. Sub Wenceslao tertius iubilaeus a Bonifacio IX Papa habitus est. Hic Iubilaeus ab Urbano VI, qui in sella Apostolica Romaesedebat, indictus est postremo Pontisicatus sui anno. Nam A. C. 1389, 11 Aprilis, promulgata Bulla indixit, ut annus quivis XXXIII (qui est annorum Christi numerus) iubilaeus celebraretur, ut vult Iod. Lorich. in Lex. anno 1609 Friburgi Brisgoiae impresso p. 1220. contra vero alii volunt, quod iubilaeum reduxerit ad annum 30, secundum aetatem Christi, qui triginta annorum baptizxatus praedicare incepit; ut hac ratione annus sequens 1390 esset iubilaeus. Verum morte praeventus, illum non vidit: sicque Bonifacio IX successori demetendum feracem hunc agrum reliquit. Vide Theodorum a Niem. lib. 1. cap. 68, et 69.

Hic ergo Bonifacius IX, antea Petrus Tomacellus dictus, adeo felix (scilicet) fuit, ut argentariam messem in binis iubilaeis bis faceret. Statim namque sententiam Urbani de iubilaeo quovis 30 anno celebrando mutavit, ut anno 1400 iterum celebraretur. Cum autem anno praedicto (1390) iubilaeum celebrasset, sed messem argenteam, non ita divitem, ut sperarat, fecisset: Ideo anno 1391 civitati Coloniensi concedit potestatem distribuendi Indulgentias, et sequenti anno eandem potestatem concedit etiam Magdeburgensibus; hac tamen conditione, ut thesaurarius Pontificis semper adesset: Unde et literis Indulgentiarum semper addebatur, eas ratas fore porrigentibus Ecclesiae Romanae manus adiutrices. Chron. Belgic.

II. Idem Bonifacius anno 1400 secunda vice annum iubilaeum per Bullas papales indixit et celebravit, (fuit iubilaeus quartus) in quo ab innumerabili hominum multitudine Romam confluente incredibilem quaestum fecit. Huius Bonifacii rapinam et rapacitatem non tantum Platina, sed et Crantzius, uterque Pontificius, et quidem hic in Metropolit. lib. 11. cap. 10. et 12. graphicis verbis depingit. Crebrae, inquit, sub Pontificatu illius fiebant indulgentiarum collationes, usque ad fastidium cordatorum virorum, gratias et indulgentias fecit inauditas, et quam facile dedit, tam facile revocavit, fabulas excitans in orbe Christiano, quod auro expleri non posset.

III. Imperatore Wenceslao LITHUANI Christianismum induerunt, gentilium idoloatria deposita, et Uladislaus Rex in Vilna instituit Ecclesiam Cathedralem et Episcopatum. Mechov.

CAPUT III. DE EGRESSV.

Wenceslaus ab Imperio depositus, reliquum aetatis exegit in regno suo (Bohemia) iis moribus, quibus consueverat. Interiit correptus apoplexia ex consternatione et excandescentia, cum prandenti nuntiatum esset, Hussitas cum asseclis suis Pragae s???ditionem movisse, et obtruncato Senatu ad arcem etiam accurrere, et praegustator se illius rei non ignarum esse ostendisset. Factum anno C. 1418, an. aetat. 57, cum post patrem regnasset annos 41 in Bohemia, 22 in Imperio. Chron. Carion. Aeneas Sylv. Crantz. Cosmograph.

Res memorabiles.

Sub Imperio Wenceslai, circa annum fere Christi 1380, BOMBARDAE ad hominum perniciem iavetae sunt et excogitatae a Bertholdo Nigro, Chymista, et ut quidam volunt, Monacho natione Germano: de quo sic Polydorus Virgilius de invent. l. 2. cap. 11. Fertur Bertholdus, homo ad exitium humanum natus, servasse aliquando domi in mortario pulverem sulpureu, cuiusdam medicinae faciendae causa, illuque texisse lapide, ac inde contigisse, ut dum ignem ex silice prope excuteret, scintilla intro ceciderit, subitoque flamma eruperit, atque lapidem in altum tulerit; et ille eius rei casu doctus, postea facta ferrea fistula, et pulvere confecto machinam reperisse; ac eius usum Venetis in illo bello primum ostendisse, quod ad fossam Clodiam est cum Genuensibus gestum, qui fuit annus salutis humanae 1380. In inventorem tale exstat Epigramma:

Dum parat humano generi chymista medelam,
Sulpura Mulciberis dum sale mista coquit:


page 995, image: s1067

Mulciber ostendit mortalibus acre venenum,
Quo nullum leto corpora plura dedit.
Quaelaturer alios, Munsterus nomina ponit,
Bertholdumque vocat nomine, reque Nigrum.

II. Anno 1386 maxima vini copia annotatur, adeo ut vehes vini venderetur unico floreno. Trith.

III. A. C. 1390 NOVI ORBIS pars borealis, quae maxime versus Europam, Groenlandiam, Islandiam et Frislandiam Insulas extenditur, et ESTOTILANDIA nominatur, a quibusdam Frislandiae piscatoribus, tempestate ad huius littora appulsis, inventa est. Olim quidem etiam cognita fuit, sed oblivioni tradita, atque hoc anno iterum coli coepit. Abr. Ortel. in Theatr. Orbis.

IV. A. C. 1393, die 28 Ianuarii, quinque nobiles Lutetiae stupa pice illita vestiti, ut Silvestres homines vel Satyri viderentur, media nocte chroeas agunt, assumuntque in hanc societatem Regem, eodem modo vestitum; quibus Aurelianus Patruus regis ioci causa facem admovet, sed hoc modo quaturo nobiles plane sunt eremati, Rex vix sorvari potuit. Nomina corum in Annalibus exstant. Factum in aedibus reginae, in suburbana D. Marcelli. Annal. Fland.

V. Cum Baiazetes Turcorum Imperator (contra quem Sigismundus, antequam ad imperium pervenit, etiam bella gessit; de quo in eius historia dicendum) omma crudelissime vastaret, urbem Constantinopolim obsidone cingeret, et prae oculis hominum nullum auxilium vel liberatio adesset, DEUS contra eum excitavit Tamerlanem regem Tartarorum, qui infinita armatorum multitudine in regionem eius irruit A. C. 1398, et multa loca vastavit. Initio Baiazetes filium suum cum magno exercitu ei obviam misit in regionem Cappadociam: ibi pugnam instruxerunt, sed Turci victi sunt, et filius Baiazetis a Tartaris captus, statimque morti traditus est. Ceteri milites etiam plerique interfecti sunt. Quare Baiazetes obsidionem solvit, et ipse assumptis omnibus copiis, Tamerlani obviam in Asiam profectus est. Habuit in exercitu 300000 equitum, et 200000 peditum. Castra metatus est eo in loco, ubi olim Pompeius Magnus Mithridatem vicerat, nempe ad Stellam montem in Galatiae Bithyniaeque confinibus. Hoc loco atrox proelium commissum est, in quo ex utraque parte plus quam 300000 hominum ceciderunt; Baiazetes ipse captus, et ad Tamerlanem deducuts, humaniter initio habitus est. Dum vero animum victoris acerbiorem reddit, responsione insolentiore, qua dixit, Se, si Tamerlanem ita cepisset, cavea ferrea inclusurum; ipse aureis compedibus vinctus caveae includitur, quem ita Tamerlanes per Afiam in spectaculum secum circumduxit, eoque, quoties equum adscendit, pro scabello usus est. Qualis insolentia etiam legitur de Sapore Rege Persarum, qui simili modo Valerianum Imp. Roman. tractavit. Cum autem aliquando deprecatio fieret, ut Tamerlanes excellentiae illius vellet parcere, respondit: Non punio eum ut Regem clarum, sed sicut tyrannicum latronem. Baiazetes ita in hac miseria mortuus est. Nam in cavea habitus, cum Tamerlani, quoties equum conscenderet, scabelli loco fuisset, et vinctis post tergum manibus, ossa et micas cum canibus sub mensa Tamerlanis vorantibus rosisset: uxori etiam contumeliae innumerae illatae essent, quae fere seminuda aliis ministrare coacta. Ille non amplius ferens ignominiam et miserias, ac omni spe libertatis a Tamerlane impetrandae amissa, mooerore ad desperationem veluti adactus, mortem sibimet ipsi conscivit, et caput caveae ferreae, qua tenebatur inclusus, tamdiu allisit, donec perfracto cerebro fremens ac frendens exspiraret, anno captivitatis quarto. TAMERLANES iste humili genere ortus, adeo excelluit inter suos mentis vi et agilitate, ut mille ducentos equites in aula sua aleret, et brevi temporis spatio multarum gentium Dux fieret. Nam felicissimo rerum successu Mediam et Scythiam Persiamque, rege earum trucidato, armis subegit: Mesopotamiam invasit et Armeniam, transitoque Euphrate cum 400000 equitum, et 600000 peditum, minorem Asiam obtrivit. In obsidionibus urbium, prima die albo tentorio usus: secunda rubeo: tertia nigro. Qui se dedebant in albo sedenti, salutem consequebantur: Rubeus color moriendum patribus familias indicabat: Niger civitatis excidium et omnia in cinerem convertenda. Interrogatus aliquando ab homine Genuensi, qui ei familiatris erat, cur tanta crudelitate uteretur? commotus ac veluti furens, distorta facie ac spirantibus ignem oculis respondit; Tu me hominem esse arbitraris? falleris, ira DEI ego sum, et orbis vastitas: caveto, ne posthac mihi occurras, nisi velis interrogationis tuaepoenas dare! Curriculum eius non admodum fuit longum, sed hoc brevi spatio tamen vim terroremque terrarum orbi magnum iniecit. Obiit A. C. 1404, relictis duobus filiis, tanti imperii successoribus, et tot regnorum et provinciarum heredibus; qui, cum odiis et bello intestino digladiarentur, eadem facilitate tot regna amiserunt, qua pater ea sibi acquisiverat, adque priores suos dominos redierunt: Et ut Tamerlanes terrori mortalibus fuit vivus; ita terroribus umbratum et fremitibus horrendis sepulchrum eius circumsonuit. Annal. Turcic. Laonicus. Aeneas Sylvius.


page 996, image: s1068

XXXVIII IMPER. GERM. RUPERTUS Palatinus.

I. ORTUS.

RUPERTUS patre natus fuit RUPERTO, Duce Bavariae et Palatino ad Rhenum, avo Adolphi, qui nepos erat Rudolphi fratris Ludovici Bavari: matre BEATRICE, filia Friderici REgis Siciliae. Chron. Carion.

II. PROGRESSUS.

I. ACTA OECONOMICA.

Rupertus uxores habuit duas.

Ex priore, cuius nomen et familiam non annotant Historici, natum perhilbent Rupertum cognomento Pipam, qui sub Sigismundi signis cum Iohanne Burgundiae Duce a Turcis captus, post liberationem vitam exegit Ambergae, ibique a)/teknos obiit.

Altera uxor dicta fuit ELISABETHA, filia Friderici Burggravii Norbiergensis, ex qua quinque suscepit filios, et tres filias.

I. FILII fuere sequentes.

I. FRIDERICUS, qui in pueritia decessit.

II. LUDOVICUS, cognom. CANIS, qui propagavit prosapiam Palatinorum ad Rhenum Electorum, usque ad Ottonem Henricum.

III. IOHANNES. Ex illo natus Christophotus, accersitus ad regna Daniae, Sueciae et Norvegiae; cum quo stirps desiit.

IV. STEPHANUS. Hic uxorem duxit Annam, filiam Comitis Veldentiae. Ex qua duas distinctas stirpes produxit: ex filio Friderico, Simmerensem seu Spanheimensem: ex Ludovico Nigro, Bipontinam. Illa peperit Fridericum Palatinum, qui ante paucos annos, posteritate Ludo vici Caeci in Ottone Henrico, post annos 148 a Ruperti morte, exstincta, dignitatem et ornamenta Palatini ad Rhenum hereditaria successione adeptus est.

V. OTTO Mosbacenses Principes genuit; sed posteritas in ipsius filiis defecit.

II. FILIAE.

I. MARGARETA, Carolo Duci Lotharingiae nupta.

II. ELISABETHA, Friderico Austriae Duci collocata.

III. AGNES, Adolpho Clivensi maritata. Chron. Carion. Chron. Hedion. fol. 604.

II. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Cum Electores Imperii Wenceslao A. C. 1400 Francofurti Imperium abrogassent, in eius locum elegerunt die 25 Maii Fridericum Ducem Brunsvicensem, natum Magno Iuniore et Catharina filia Woldemari Marchionis Brandeburgensis, postremi ex stirpe Ascania, Principem bellicosum et prudentem. Hunc oderat Episcopus Moguntinus, et ipsi in alta pace in reditu a Comitiis insidias posuit prope Fritzlaiam per Comitem Waldecensem, qui cum trucidavit. Ex quo motus et tumultus magni in Imperio orti sunt, et pervulgari etiam illud coepit, quod Moguntiae in limine basilicae cathedralis inventum est lapidi cuidam incisum: Moguntia ab antiquo nequam. Electores vero eodem anno iterum convenerunt Bopardiae, et unanimi consensu summam rerum detulerunt ad collegam ipsorum RUPERTUM Bavariae Ducem, et Rheni Palatinum. Coronatus est anno sequenti Coloniae die 6 Ianuar., cum Aquisgranenses eum recipere nollent. Peucer. lib. 5. H. Mutius lib. 26. fol. 299. Cuspin. Trith.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Rupertus fuit Princeps ingenio acris, corpore parvus; sed magnus animo, maiestatis Imperii ac rerum publicarum perquam amans ac studiosus, iustorum patronus, malignorum severus ultor, et magnum Christiani Magistratus exemplum. Odia gliscentia et simultates inter civitatem Vangionum et Episcopum composuit, et Appelcellanos cum Abbate S. Galli reconciliavit. Chronic. Carion. Chron. Bernhard. fol. 242.

II. ACTA SAGATA.

Rupertus bella nonnisi coactus gessit. I. Cum ab Aquisgranensibus ad coronationem non admissus esset, post coronationem Coloniae factam illos publice proscripsit, eisque damnum intulit, donec res post sex annos tandem composita est. 2. Marchionem Badensem ad officium redegit. 3. Per Marchionem Misniae Wilhelmum, et Landgravium Thuringiae Fridericum, bellum intulit Wenceslao, (qui nolebat civitatibus Imperii iuramentum sibi factum remittere, ideo eaedem civitates Ruperto iurare non poterant) eumque obsessa Praga se plane Imperio abdicare, et ordines Imperii iuramento fidelitatis solvere coegit. 4. Florentinorum et


page 997, image: s1069

Pontificis Romani literis assidue sollicitatus ad Galeacii Vicecomitis Mediolanensis (qui tumultuabatur, regnumque affectabat) deprimendam potentiam, in Italiam venit Rupertus anno C. 1403. Et quidem Galeacii conatus nefarios comprimere summa nitebatur ope; sed obsistebat ei praesul Moguntinus, ut nihil efficere posset. Itaque cum Galeacio congressus, ab eo in agro Brixiano ad lacum Benacum non levi clade affectus, inque fugam coniectus est. Quare cum desertus et pene prodirus fuisset ab iis, quibus maxime fidebat, et nec Florentinorum, nec Pontificis auxilia acciperet, re infecta in Germaniam rediit, omnemque Italiae curam deposuit, quae post intestinis malis gravius etiam labefactata fuit. Domi vero Rem publicam bene feliciterque gessit. 5. Bellum suscepit adversus Iohannem Episcopum Moguntinum, ut de eo poenas latrocinii insidelitatisque sumeret; sed morte praeventus illud persicere non potuit. Chron. Hedion. Chron. Funccii. Trith. Cuspin. Platina. Palmerius. Pencerus H. Mutius.

III. EGRESSUS.

Rupertus Imp. Oppenhemii subito in morbum incidit, quo exstinctus est A. C. 1410, 18 Maii, anno Imperii 9, mense 9. Sepultus Heidelbergae (ubi aedem s. Spiritus fundavit, et ubere proventu dotavit) cum hoc vero elogio:

RUPERTUS Dux Bavariae, Comes Rheni Palatinus, Romanorum Rex, iustus, pacis et religionis amaotr, dignus DEO visus, qui pro iustitia pateretur, huius sacreae aedis et collegii institutor, hic cum castissima coniuge Elisabetha, Norici montis Burggravia, quiescit, vita functus anno Christi M. CCCC. X.

Cuspin. Peucerus lib. 5. Pantaleon.

XXXIX IMPER. GERM. IODOCUS, Marchio Moraviae.

I. ORTUS, sive Imperii occupatio.

FAtis functo Ruperto, seu ut alii volunt, abdicato Wenceslao, IODOCUM Marchionem Moraviae, natum patre Iohanne Henrico, Caroli IV fratre, electum ferunt, non cunctis suffragiis; Palatinus enim et Saxo accedere recusarunt: sed a solis Episcopis et Sigismundo patruele, qui per legatum Burggravium Noribergensem suffragium tulit. Coronatus non est. Peucer.

II. PROGRESSUS, sive Imperii administratio.

IODOCUS, ut Aeneas Sylvius habet, plane ad res gerendas ineptus fuit, neque edidit aliquid memorabile toto vitae tempore. Exstat eius constitutio, quae est: Quod status Imperii Imperatori ipsi resistere possint, si contra ordinationem Imperii fecerit, absque ullo cirmine rebellionis et infidelitatis. Goldast.

IODOCUS, cum mox ab electione Wenceslaum Bohemiae Regem patruelem visitatum venisset, abduxit eum Rex in penitiorem aedium partem, atque in hunc modum allocutus est: Etsi scio, non esse e dignitate mea, quod Electores me regno abdicarunt: solatio tamen est, quod familia nostra hac dignitate non est privata. Ego te libens volensque successorem mihi datum accipio. Cumque Iodocus his verbis territus ad Regis genua procubuisset, ac sibi nihil imputandum diceret, quod earum rerum omnium ignarus esset; Pone metum, inquit. Nam neque Imperium invitus deposui; neque si retinere illud cupiam, iura sanguinis violare ausim. Bono itaque animo esto, Imperiumque tibi dem andatum suscipe: mihi mea satis est Bohemia. Viribus, armis, opibus regni mei, tamquam tuis, ut libet, utere. Laetumque et magnis muneribus donatum nepotem a se dimisit. Quod sane in Wenceslao laudandum, cuius alias fere nullum factum laude dignum exstat, siquidem omnis generis vitiis (uti in historia Wenceslai diximus) contaminatus fuit.

III. EGRESSUS.

IODOCUS cum tantum sex mensibus Imperio praefuisset, diem suum obiit, et Brunnae in Moravia sepultus est. Peucer. Aeneas Sylv.

XL IMPERATOR GERM. SIGISMUNDUS.

CAPUT I. DE ORTV.

SIGISMUNDUS frater fuit Wenceslai, filius Caroli IV Imper. Mater eius dicta fuit ELISABETHA, filia Bugislai Ducis Stetinensium. Ex hisce parentibus natus est Sigismundus A. C. 1368, die 28 Iunii, eique pater, cum esset quinquennis, tradidit Marchiam Brandeburgensem: deinde Rex Hungariae adhuc puer a Ludovico adoptatus propter generosae indolis conspicua signa, quae spem deillo eximiam concitabant, post Rex Bohemiae factus et Imperator.


page 998, image: s1070

CAPUT II. DE PROGRESSV.

I. *p*r*o*s*w*p*o*g*r*a*f*i/*a, Educatio et Mores.

SIGISMUNDUS egregia corporis forma animique dotibus praeditus fuit. Nam mira in facie pulchritudo apparuit, in sermone venustas coniuncta cum gravitate. Crispos capillos et promissam aluti barbam. Ab ineunte aetate in vera religione, artibusque liberalibus diligenter informatus est, in quibus etiam multum profecit. Ingenio fuit excellenti, et animo magno atque heroico; omnesque sui saeculi Principes indolis praestantia, pietate, sapientia, industria, patientia laborum, munificentia, candore, aliisque egregiis virtutibus superavit.

II. ACTA OECONOMICA.

UXORES haubit duas.

PRIOR fuit MARIA, Ludovici Regis Hungariae filia, quae cum dote regnum Hungariae ei acquisivit, et primo a nuptiis anno vitam cum moste commutavit.

Altera dicta fuit BARBARA, Hermanni Comitis Ciliae filia, quae ei unicam peperit filiam, nomine ELISABETHAM, heredem regni, quam despondit Alberto Austriaco, Haec autem Barbara prostigatissimae pudicitiae et lasciviae procacissimae mulier erat: cum Epicuro summum bonum in voluptate ponebat: similiter atque Sadducaei, de immortalitate animae nihil plane credebat, sed tam superos, quam inferos ridebat. hanc igitur ob causam, et propter conspirationes cum proceribus Bohemicis de regno invadendo, deque secundis nuptiis, factas, cam Sigismundus ad perpetuos carceres condemnavit; sed a mariti morte dimissa, Gretii in Bohemia in vita turpi et foedis libidinibus infami consenuit: cumque ei diceret aliquis, imitandum turturis exemplum, quae, mortuo marito, perpetuam casitatem servaret: Si me, inquit, ratione carentes imitari volucres iubes; cur non columbas potius, passeresque proponis? Tandem lue pestilentiali exstincta est. Chron. Carion. Dubrav. lib. 28. Cosmograph. H. Mutius lib. 27. fol. 318.

III. ACTA POLITICA.

I. Imperii occupatio.

Post mortem Iodoci Marchionis Moraviae, Imperii Electores convenerunt, et de novo Imperatore eligendo deliberarunt: ubi una mente, unaque voce Sigismundum Imperatorem elegerunt A. Christi 1411, die 20 Martii. Quia vero eo tempore Pontifices tres inter se digladiabantur mutuis condemnationibus et exsecrationibus et diversarum studiis, Sigismundus primum post annos 22 Romae a Pontifice Eugenio A. C. 1432, in festo Pentecostes coronatus est. Cuspin. Chron. Belgic. Anton. Sylv. Chron. Funccii.

II. Imperii administratio.

I. ACTA TOGATA.

Sigismundus Imper. aequaturus erat Carolos et Ottones, si ad pacis artes parem bellandi felicitatem addidisset, siquidem egregiis excelluit virtutibus: quales fuerunt:

I. SAPIENTIA. Sigismundus Imp. singulari sapientia praeditus fuit; uti ostendunt eius apophthegmata.

1. Assentatores se veluti pestes odisse, cum diceret, Brunenius Neronensis respondit, tamen nullum genus hominum magis amas, quam adulatores. Tum Sigismundus: Vincis sane, inquit. Ita enim natura comparatum est, ut cum vitandos esse adulatores dicimus, tum maximeillis adhaereamus. Nam nec tu mecum tandiu fuisses, nisi meis moribus blandiri assuevisses. Aeneas Sylvius.

Similiter cum a quodam supra modum laudaretur in faciem, et Diis praedicaretur similis, illi colaphum impegit; dicentique: Cur me caedis, Imperator? Cur me, inquit Sigismundus, mordes, adulator? Idem.

2. Sigismundus Imp. Reges ac Principes in terris beatos esse aiebat, si, exclusis superbis a gubernatione, mansuetudinis humanitatisque cultores in curiam adsciscerent. Idem.

3. De gubernatione solitus est dicere: Mirum esse, cum omnes recusent exercere artes, quas non didicerint, imperare nemo recuset, quae sit ars omniumdifficillima. Chron. Carion.

4. Cum accusarent apud eum purpurati maledicentiam Germanicae multitudinis, quae suo Principi passim obloqueretur, subridens respondit: Anvobis grage videtur, illos male loqui, cum nos male agamus? quo indicavit, in nobismet ipsis situm esse, quod bene vel male audiamus. Ibidem.

5. Cum ignavus ac otiosus homo foeneratores eo nomine plurimum laudasset; quod dormientes etiam pararent ex rebus lucrum: At tu, inquit Imperator, vigilando omnia consumis. Aeneas Sylvius.

6. Sigismundus rogatus; Quem virum regno dignum aptumque existimaret? Eum, inquit, quem


page 999, image: s1071

neque secundae res extollerent, neque adversae deprimerent. Idem.

7. Coram Sigismundo cum gloriabundus quidam eques Urbanos Magistratus parvi faceret, tribunosque militum laudibus in caelum tolleret: Tace, inquit Imperator, nulla nobis, ô Thraso, militia opus esset, si suas quique civitatis praetores, ceterique Magistratus moderate iustegque gubernarent. Sensit autem, ubique terrarum pacem tum fore, si Magistratus leges defenderent, et omni loco ac tempore diligenter suum expedirent officium. Idem.

8. Imperator interrogatus, cur apud liberas civitates peculatus crimen adeo frequens inveniretur? Idcirco, respondit, quod nudos honores civibus commendant, populus autem ad lucrum inhiat. Indicat autem, Magistratum ipsum in causa esse, quod peculatus crimine insimuletur. Cum enim tam varia rei publ. sint officia, singulis certa et sufficientia stipendia deberent assignata esse, quo hi, qui ad huiusmodi honores et officia vocantur, haberent unde viverent, sine ulla vel furti vel peculatus suspicione. Verum cum desunt haec stipendia, vel nimis sunt tenuia, fit ut plerique ex publico thesauro sibi per nefas prospiciant, et pauperes primum ad amplissimas opes veniant. Idem.

9. Sigismundus Imp. obiurgatus, cur fugatos hostes non insequeretur, et comprehensos occideret? Satis, inquit, vicit, qui hostes fugavit. Utinam et huius exemplo Monarchis nostrae aetatis persuaderi possit, magno cruore partam victoriam, non existimari victoriam. Idem.

II. CLEMENTIA. Sigismundus Imperator prima quidem aetate vehementior fuit, et in vindicando asperior, quod ipsi vitio vertitu: Sed hanc asperitatem paulatim aetas leniit, et usus rerum. Ideo Laurentio Hungariae Palatino expostulanti cum eo, quod victis hostibus non solum vitam et opes relinqueret, sed etiam eos inter amicos reciperet, extolleretque; Tibi, inquit Sigismundus, videtur utile inimicum occidere; neque enim mortuus bellum excitat: At ego inimicum occido, dum parco; et amicum facio, dum extollo. Ostendit autem, pulchrius esse, benefaciendo, quam potentia, amicos vincere. Chron. Carion.

Dixisse item memoratur Sigismundus, ignarum esse regnandi, qui simulare nesciret. Innuit autem, praecipum Regum ac Principum virtutem esse clementiam, quae docet, simulanda interdum esse ea, quae non magnisunt momenti, commodi maioris gratia. Aeneas Sylvius.

III. MUNIFICENTIA. Fuit in Sigismundo tanta liberalitas ac munificentia, quanta in nullo antea Principum. Exempla enim munificentiae eius commemorantur aliquot illuftria festivis condita iocis, in quibus lucet ingenii eius acumen pariter, et festivitas.

1. Veterano militi exigenti promissa, cum diceret; At immoderata fuit tua petitio: respondit miles: Poteras negarre cum peterem; non autem sine turpitudine, quod promissum est, rescindere poteris. Tum Sigismundus: Si ex duobus alterum me ferre oportet, levius rerum, inquit, quam famae iacturam subibo. Aeneas Sylvius.

2. Cum quodam tempore Sigismundo flumen transeunte equus, quo vehebatur, urinam mitteret, prope equitans unus ex aulicis ministris, probatae fidei homo, et qui dius servierat: Equus, inquit, domini similis est. Imperator has voces audiens, causam quaerit. Respondit minister: Equum proicere urinam in locum antea abundantem aquis: Sic Imperatorem effundere benesicentiam in eos, qui affluant opibus: negligere ceteros, qui egeant. Intelligens Imperator, se festive accusari, quo ministri bene meriti rationem habuerit nullam, respondet: Voluntatem benefaciendi ipsi numquam sibi defuisse; sed ita fieri plerumque, ut fructus benesicentiae publicae Regum ac Principum redeat non tam ad eos, quibus ex merito, quam quibus ex destinato fato quodam debeatur; idque se illi declaraturum re ipsa. Non ita multo post otium nactus, duas pyxides magnitudine pares implet, unam auro, alteram plumbo, ut et pondere fierent aequales, has ministro proponit, et ut eligat utram vellet, iubet. Minister plumbeam arripit. Viso plumbo, inquit Imperator: Agnoscis ergo, mihi non benefaciendi voluntatem, sed tibi fortunam defuisse; sapienter monens, bona non sola vel dexteritate iudicii, vel diligentia humana acquiri, sed et distribui atque conferri divinitus, et ad ea consequenda et percipiendaehomines flecti etiam, ducique divinitus, et a DEO tamquam auctore praecipuo atque exspectari debere, iuxta versum:

Omnia contingunt nobis bonitate suprema:
A Domino, quicquid possidet, omnis habet.

Chron. Carion. lib. 5. fol. 217. Leonhardus Aretinus. Manlius fol. 350.

IV. GRATITUDO. Sgismundus Imperator illos, qui in bello egregiam ipsi operam,ut alias fidelitatem praestiterant, magnifice remuneratus est. Nam

1. Niconi Gario, viduae istius filio, cuius opera e carcere, in quod ab Hungaris coniectus 9de quo infra paucis dicturi sumus) evaserat, uxoris suae sororem in uxorem dedit, eumque Palatinum fecit. Fratrem quoque eius Iohannem


page 1000, image: s1072

Archiepiscopum Granensem summumque regni sui praesidem creavit. Pantaleon lib. 2. fol. 456.

2. Socerum suum Hermannum a Cilia e Barone Comitem fecit, multisque privilegiis donavit.

3. In Synodo Constantiensi Adolphum secundum Cliviae et Amadaeum Sabaudiae Comites, insignitos ornamentis novis ac donatos iuribus amplioribus, traduxit in ordinem sublimiorem Ducum Imperii. Chron. Carion. Cuspin.

4. Marchiam Brandeburgensem cum dignitate Septemvirali vendidit Friderico Burggravio Noribergensi, spectatae prudentiae, magnanimitatis, fidei et auctoritatis Principi, deque Imperatore et Republ. praeclare merito, quater centenis milibus aureorum, hac conditione, ut si sibi Imperatori filius nasceretur, utraque dignitas redimeretur; sin minus, utramque retineret. In hac autem venditione non tam pretium spectatum est, quam remuneratio virtutis ac meritorum Friderici, qui pro Sigismundo contra Hungaros et Bohemos sapienter plurima consuluerat, et magna pericula fortiter adierat. Ex huius Friderici vita cum alia referuntur memoratu digna, tum hoc inprimis, quod cum testamentum conditurus, advocasset ad se filios quaturos, Iohannem, Fridericum, Albertum et Fridericum alterum, natu maximum Iohannem in hunc ferme modum allocutus sit: Primus ego dignitatem Septemviralem acquisivi, cum essem Sigismundo Imperatori admodum familiaris. Nunc cum ex hac vita evocer, curae mihi est ne decus tantum in familia nostra vilescat. Tibi, ut video, quietis et tranquillitatis unicum studium est; in munere Septemvirali praeter sollicitudines et labores assiduos nihil invenies. Eam ob causam, si tua voluntate possum, munus hoc testamento concedam Friderico, qui tibi aetate proximus est, et te excitatior: atque ad labores firmior esse videtur. Cui Iohannes; Existimavi ante hoc tempus cariorem tibi multo Fridericum quam me esse, cum illi saepius blandirere, neque id non aegre ferre potui. Nunc sententiam muto, et te pater amo coloque, qui mihi otium, illi negotium suprema voluntate dimittis. Exemplum illustre in patre Friderico, non affectus paterni, sed sapientiae, consulentis rebus publicis ac privatis: in filio vero Iohanne modestiae et oboedientiae, cedentis iudicio patris de successione citra morositatem aut recusationem. Chronic. Carion. Chron. Saxon. Histor. Brandeb.

5. Cum Albertus Saxoniae Dux et Elector animi causa venatum abiisset, in saltur Lochavios, inque casam rusticam diverteret, orto incendio nocturno vix nudus evasit, morboque ex terrore contracto, paucos post dies mortuus est A. C. 1422. postremus ex Bernhardi posteritate, qui ducis Saxoniae munus ac dignitatem primus apud Fridericum Barbarossam virtute promeruit.

Hac occasione usus Fridericus Elector Brandeburgicus, nomine Imperatoris ditionem Ducum Saxoniae Eletorum, cuius caput est Witeberga, occupavit, impositoque praesidio munivit, ut esset et maneret in fide et patrocinio Imperatoris, qui successionem Alberti negabat patrueli Erioc Lavenburgensi, propter quaedam in ipsum contumaciter admissa delicta.

Eam ditionem cum dignitate Electoratus Sigismundus Imper. A. C. 1423. die 6 Ianuarii contulir Friderico, cognomento strenuo, Marchioni Misniae, excellenti inter ceteros prudentia, virtute, et potentia Principi, pro navata hactenus, et deinceps praestanda opera in bellis Bohemicis: hac tamen conditione, ut Brandeburgico prosumptibus ab eo in occupandam Imperatoris nomine regionem insumptis, solveret 28000 marcarum argenti. Literae datae sunt Budae in Hungaria: ad Electores etiam scripsit Imperator, ut hunc Fridericum in Electorum collegium reciperent.

Hic est Fridericus, qui ex ruina scholae pragensis condidit Academiam Lipsiensem. Invalescente enim Hussitica doctrina Pragae apud Bohemos, reliquae nationes Pontifici Romano addictae praga discesserunt magno numero A. C. 1409. Ita factum, ut multi etiam confluerent Lipsiam, quos FRIDERICUS hospitio excepit, et statim animum ad erigendam Academiam adiecit, cui privilegia impetravit a nuper creato Pontifice Alexandro V, atque ita praesente Friderico et fratre eius Wilhelmo introducta est dicto anno die 12 Novembris. Mortuus est Fridericus A. C. 1428, cum suae ditioni post parentem annis 48 praefuisset, Electoratus vero dignitatem quinquennio obtinuisset. Sepultus Aldenburgi. Successit ipsi filius Fridericus, cognomine Placidus, qui praefuit annis 36. Chron. Carion. Fabr. Crantz. et alii.


page 1001, image: s1073

Genealogia Electorum Saxoniae.

FRIDERICUS

Marchio Misniae et Landgravius Thuringiae, primus Elector Saxoniae, creatus a Sigismundo Imper. uti iam dixmus.

FRIDERICUS II ELECTOR.

ERNESTUS, Elector.

ALBERTUS, Dux Saxoniae.

FRIDERICUS III cogn. Sapiens Elector, fundator Academiae Witebergensis.

IOHANNES, Elector.

GEORGIUS. HENRICUS.

IOHANNES FRIDERICUS.

MAURITIUS Elector Saxoniae, successit Iohan. Friderico anno 1547.

AUGUSTUS Elector successit fratri.

Iohannes Fridericus.

IOHAN. WILHELMUS.

Christianus I. Elector.

Fratres Christianus II. Elector.

Fratres Iohan. Georgius Elector.

Fratres Augustus.

V. AMOR LITERARUM. Sigismundus Imperator illo praecipue nomine quoque summis laudibus ornandus est, quod ut ipse linguarum ac literarum peritiam amavit, ita viros eruditione praestantes semper ornare ac provehere studuit, eosque tanti fecit, ut nobili loco natis etiam anteposuerit. Interrogatus enim aliquando a Principibus, qui litetas oderant, cur homines obscuro genere natos ob literarum commendationem tanti faceret? respondit: merito et optimo iure se illos venerari, qui ceteris singulari dono divino antecellereent. Se quidem dignitatem equestrem, nobilitatem, aliosque honorum titulos conferre posse, doctos vero a solo DEO creari. Cumque praestantissimum illum Iureconsultum D. GEORGIUM FISCELLINUM Equestri Ordinis insignibus donasset, et ille Basileae in celebri Ordinum conventu animi dubius haereret, utrum Equitibus vel Iureconsultis sese coniungeret, tandemque ad Equites velut honorificentiores concederet: Stulte agis, inquit Imper., quod literis militiampraefers. Nam ego mille Equites uno die crearim; Doctorem vero unum mille annis non fecerim. Germani plurimum tribuunt generis nobilitati: at vir prudens intellexit, in eruditis esse quiddam stemmate praestantius. Illi habent aedium parietes clypeis et imaginibus depictos, hi animum optimis disciplinis exornatum. Porro, ut natura animus praestantior est corpore, ita ornamenta ingeniilonge pulchriora sunt externae nobilitatis insignibus. Qui nihil aliud habet, quam maiorum imagines, opinione nobilis est verius, quam re. At qui virtute est praeditus, unde manat etiam illa vulgaris nobilitas, germanam ac nativam habet nobilitatem. Erasmus Apophth. Aen. Sylvius lib. 4. de rebus Alphonsi. Dubravius lib. 25. Hisior. Bohem. pag. 209.

VI. Sigismundus Imper. fuit contemptor divitiarum. Cum enim aliquando ex Hungaria 40000 aureorum ei allata essent, eaque laeto animo accepisset, in cubiculum veniens, (ubi in thalamo regio thesaurus iste reconditus fuit) dum cogitat, in quemnam usum pecuniam eam convertat, somnus eum destituit. Tum ille excitatis cubiculariis: Ite (inquit) ocius, Consiliarios, Ducesque omnes militum huc accersite. Vocati Proceres media nocte trepidi, (timebant enim, nequid adversi accidisset) Impratorem celeriter adeunt, et quae causa sit tam repentinae vocationis, inquirunt. Videte (inquit) carnifices meos (loculos aurum continentes demonstrans) qui mihi somnum eripiunt: accipite eos, et inter vos dividite. Liberatus ab hac pecuniae cura, Nunc recessit a me, inquit, tortor ille, qui me flagellavit: melius deindequiescam. Aen. Sylvius lib. 4. Comment. in res gestas Alphonsi.


page 1002, image: s1074

II. ACTA SAGATA.

Sigismundus pace bonus Princeps, sed in proeliis fere infelix fuit. Antequam enim ad Imperialem dignitatem evectus est, infeliciter pugnavit contra Turcas et Hungaros: in Imperio longa et difficilia bella gessit contra Hussitas; sed quia fidem Iohanni Husso datam (ut infra suo loco dicemus) fregit, ne semel quidem victoriam reportavit. Quia autem bella ante Imperium gesta notatu digna, ea breviter subiciemus.

I. Bellum Turcicum.

I. Baiazetes Rex Turcicus habebat Emanuelem Palaeologum, Imperatorem Constantinopolitanum, pro sno quasi servo: nisi omnia daret et faceret, quae vellet, statim hostis ipsius fiebat, et urbem obsidebat. Sigismundus ergo multis obtestationibus accitus a Palaeologo adversus Baiazetem, validas copias ex suis regnis (Hungaria et Bohemia) finitimisque Germanis contraxit, quibus cum Iohannes, Philippi Audacis Burgundi filius, Caroli VI patruelis impulsu, iunxisset lectissimas equitum cataphrastorumturmas, quas multi praestantes viti ex proceribus Suevicis, Bavaritis et Austriacis auxerunt et ornarunt, in Thraciam profecti sunt, perveneruntque Nicopolin, Mysiae urbem. Baiazetes, audito eorum adventu, obsidione Constantinopolis soluta, ipsis obviam proficiscitur, cum ingenti exercitu, (qui constabat e 60000 equitum, ducentis vero et 40 milibus peditum; cum Ludovicus tantum haberet circiter 20000 equitum, et 60 milia peditum.) Ibi Iohannes Burgundus sumit sibi regendam primam aciem, invito Sigismundo; qui eam dederat Walachiae Principi. Turcae igitur in prima acie simulant fugam, quos Burgundus cupide insequitur. Sed Turcae palos fixerant post rubetum quoddam, qui cerni non poterant a nostris. Cum ergo nostri eo pervenissent, nec pergere possent, et a sequentibus urgerentur, trucidantur a Turcis. Iohames Burgundus inter primos cum multis nobilibus. Cui proiecto ad pedes et salutem suppliciter deprecanti, respondit Baiazetes: Se vitam ei libenter concessurum, ob id, quod iuvenis et regio sanguine editus esset: sed reliquos captivos ad unum omnes, praeter quinque proceres, carceris comites, in conspectu ipsius trucidavit. Sigismundus, parva navicula Constantinopolin delatus, incidit in classem Venetam, qua reductus in Italiam se recepit. Accidit clades A. C. 1396, die 28 Septembris, vespera Michaelis. Ex Christianis viginti milia, ex Turcis sexaginta milia occisa fuisse traduntur. Annal. Turc. et alii.

II. Sigismundus hac clade accepta, recollecto exercitu iterum Turcis arma intulit; sed iterati conatus non fuerunt prosperiores prioribus. Etsi enim devictus captusque a Tamerlane Rege Scitharum Baiazetes, (sicuti in Wenceslai historia diximus) summas attulit occasiones ad res gerendas bene feliciterque, adversus attritas ac laceratas Turcarum in Europa vires, et ad gentem barbaram nominique Christiano infestissimam radicitus exscindendam; et Sigismundus, ne occasionibus prope caelo dimissis defuisse sua ignavia videretur, per monuit Ungaros et Bohemos, ne studio tuendae religionis ac liberatis, pia ac necessaria arma induere recusarent: tamen Celebino Baiazetis filio, qui e proelio elapsus transmisso ad Sestum et Abydum Hellesponto, opera nautarum pecunia corruptorum, in Europam cum aliquibus fractarum copiarum reliquiis evaserat, iisque utcumque refectis, iamdiu Triballos, Bulgaros et Macedonas afflixerat; huic ergo cum serius occurrisset, non clementiore fortuna cum eo, quam antea cum patre dimicavit. Magna enim clade anno Christi 1409 a Turcis affectus ad Columbacium, Servianorum oppidum, Triballis vicinum, iuxta Senderoviam ad ripas Danubii, ipse ultra Danubium vix salvus evasit. Chronicon Carion. Cuspin. Cosinograph. Munsteri fol. 1067. Baulus Iovius.

II. Bellum Hungaricum.

Ludovicus Rex Ungariae Sigismundum adhuc puerum admodum in filium adoptavit, promissis ei filiae nuptiis et regno in dotem. Sed decessit Ludovicus. priusquam annos pubertatis Sigismundus attigisset. Quod autem vidua Ludovici a mariti morte diutius imperaret subditis, Proceres inita conspiratione, evocarunt ex Apulia ad regnum Carolum Dyrrachianum. Hunc magno applausu ac studio ab Hungaris exceptum, vidua Ludovici interimi veneno curavit, genero futuro regnum ut traderet sine certamine. Sed necem Caroli ultus Iohannes Horvatius Banus, reginam in aquam demersam suffocavit. Huius facinoris fama cum percrebuisset, Sigismundus, qui annum iam agebat vicesimum, Hungariam, ne regnum amitteret, cum exercitu ingressus, anno Christi 1387, susceptisque insignibus et ornamentis regiis, ac nuptiis celebratis, Horvatium, qui reginam occiderat, bello persecutus est, et tandem in Bohemia deprehensum, per cruciatum, cum aliis triginta duobus Baronibus, qui cum illo de abrogando sponsae suae regno consenserant, occidit. Hac severitate irritati Hungari Sigismundum captum custodiendum tradidorunt feminae viduae, anno Christi 1401, (cuius


page 1003, image: s1075

maritum e nobili familia Garenorum inter factiosos supplicio affecerat) ut servaretur, donec Ordines regni de eius supplicio statuerent. Sed Sigismundus ex ea custodia liberatus divinitus, cum promissis amplissimis iratum viduae animum placasset. Elapsus igitur in Germaniam properavit, ibique collectis copiis, insequenti tempore, Hungariam recuperavit: qua recepta, praesidiisque firmatam, authroem captivitiatis Stephanum Vaivodam securi percussit. Exemplo territi reliqui quieverunt. Chronic. Carionis. Dubrav. Mechov. Aeneas Sylvius.

III. Bellum Hussiticum.

In Imperio bella gessit Sigismundus cum Bohemis, sed infelici successu, violati iuris iurandi poenas luens. Circa hoc bellum autem tria sunt notanda: I. Ortus. 2. Progressus. 3. Egressus.

I.ORTUS.

Origo huius belli fuit iniusta IOHANNIS HUSSI et HIERONYMI PRAGENSIS damnatio. Iohannes Hussus Bohemus, acerrime in Romani Pontificis et sacrificulorum tyrannidem et fornicationem, tam spiritualem, quam carnalem, invehens, impudentiamque et vanitatem atque imposturam Pontificiorum demonstrans, studuit populum, liberatum a tyrannide superstitionum, revocare ad fontes sacros, et normam fidei veriorem ac saniorem traditam in scriptis Propheticis et Apostolicis. Ad Concilium itaque Constantiense, dato salvo conductu, una cum Hieronymo Pragensi citatur: ubi variis oneratus calumniis, violata fide publica, qua ab Imperatore praemunitus accesserat, ad rogum una cum Hieronymo condemnatur. Iniusto Hussi supplicio, illi, qui ipsi addicit fuere, inflammati, omnes sacrificulorum ac monachorum ordines, horumque patronos ac defensores, A. C. 1417, ferro primum invaserunt, comprehensos raptarunt ad supplicia, fugientes in exilia pepulere, monasteriaigni tradiderunt, e templis et statuas eiecerunt, et idololatrias exturbarunt, quas reprehenderat Hussus. Cum vero a Magistratu prohiberentur, furentes petiere praetorium. Inde Senatores II elapsi sunt fuga, septem et cum his Iudex utbis Pragae, atque alii nonnulli cives, raptim intercepti, ex altissimis fenestris praecipitati, lanceis irati populi sunt excepti. Porro IOHANNES Trosnoviensis, qui et ZISCA, h. e. Caecus appellatus, vod fortiter olim pugnans oculum amiserat, vir strenuus, et rei militaris peritus, nobili loco ortus, et in aula regia educatus, post mortem Regis Wenceslai, fratris Sigismundi Dux ab Hussitis electus anno C. 1419, collectis Hussitarum copiis, in Ecclesias reliquas impetum fecit; simulacra sanctorum et imagines confregit, monachos, utpote inutiles populo, sicuti asserebat, et veluti sues in hara saginatos, alio migrare iussit. Etsi autem aliquoties inter se iusta acie utrique conflixerunt, Hussitae tamen, Zisca Duce, semper victoriam reportarunt.

II. PROGRESSUS.

Infelices Sigismundi cum Hussitis congressus. Ingravescentibus indies magis magisque motibus Bohemicis, urgentibusque Pontificiis, quorum partes laborabant, Sigismundus Imp., ut has turbas componeret, iter Bohemiam versus suscepit, primumque A. C. 1419, ad festum nativitatis Dominicae, Brunnam Moraviae oppidum petiit. Ibi Pragensibus veniam petentibus ea lege pepercit, ut catenas et repagula tota ex urbe deponerent, suosque Magistratus acciperent. Paruit attonita civitas, cum primores regni, clevatis in caelum manibus, adventum novi regis gratulabundi exposcerent: eiusque Rectores sine controversia reliquae urbes admitterent. Nec dubium videbatur, quin ex tota Bohemia turba Hussitarum excessisset, si ex Brunna Sigismundus recta via se Pragam contulisset. Sed divertit ille, ut fortasse fati sui erat, Vratislaviamque Silesiae Metropolin accessit. quo in loco populus urbanus non diu ante, Senatum, a Wenceslao fratre suo constitutem, per seditionem e turri praecipitatum obtruncaverat, totumque dominatum rapuerat: cuius seditionis auctores securi percussit Sigismundus, civesque distractos in pristinam concordiam reduxit. Quod ubi Pragae renuntiatum est, diffisi de venia cives, exemplum Vratislaviensivum veriti, manifesto desciverunt, et allecto praemiis Cenchone, qui arci Pragensi praeerat, in totum regnum literas dedere, ne quispiam Sigismundo aditum praeberet, qui Dalmatidae linguae hostis esset, nec cura alia teneretur, quam regni perdendi: qui antequam Prutenorum civitatem Ordini iure pignoris obligasset, Brandeburgenses a corona Bohemica alienasset, Iohannem ac Hieronymum in Constantiensi Concilio cremari non solum permisisset, verum eriam procurasset; dogmata quae ipsi sequerentur, totis conatibus impugnaret. Hinc Hussitae vires nacti, et ZISCA Ducem Sigismundi Nicolaum, qui mille equites habuit, vicit: in quo proelio singulari strategemate usus est, cum ab adversariis pene oppressus esset. Dimicandum ei crat cum equitibus, ipse vero pedestres copias habebat. Allicit igitur hostem in loca aspera, rubis sentibusque plena, ubi non nisi pedestre proelium poterat


page 1004, image: s1076

iniri. Ideo hostes etiam, cum propter loci iniquitatem in equis pugnate non possent, ex illis descenderunt. Sed Zisca iussit mulieres, quae de more exercitum sequebantur, pepla inter hostes proicere: quibus equites per calcaria ita implicabantur, ut prius exstinguerentur, quam pedes expedire valerent. Inde Sigismundus oppidum THABOR a Zisca paulo ante exstructum obsedit; sed et inde repulsus est. Quare cum Pragam occupare non posset, arcem ingressus est: regiam illic coronam accepit de Conradi Archiepiscopi manu A. C. 1420, die 30 Iulii, et ad versitate fortunae territus bohemia excessit.

II. Anno C. 1421 FRIDERICUS et WILHELMUS Marchiones Misniae validum exercitum in Bohemiam duxerunt, et congressione facta ante Brixiam 2000 Hussitarum interfecerunt, cum vix quinquaginta ex suis caderent: qua victoria ingentem gratiam apud Sigismundum inierunt. Nihilominus tamen ZISCA perrexit, et in obsidione oppidi RABI alterum quoque oculum, quo uno caeli lumen videbat, sagitta ictus amisit. Inde Pragam ad Medicos vectus, quamvis ex vulnere curatus vitam retinuit, lucem tamen haudquaquam recuperavit. Nec propterea castrensem laborem, aut rei militaris curam dimisit: sed caecus etiam multas victorias obtinuit.

Interea Martinus U Pontifex, per Cardinalem Vintoniensem Anglum, totam in Bohemos incenderat et concitarat Germaniam, confectumque fuit, ut tripartito exercitu Bohemia peteretur: quorum unum ex Saxonibus conflatum ducebat Dux Saxoniae Elector; alterum ex Franconibus Marchio Brandeburgensis; terrium ex Rhenanis, Bavaris et Suevis, archiepiscopus Trevirensis Otto. Ingressi sunt bohemiam tribus itineribus: at ubi silvam penetrassent, vires coniunxerunt omnes, numero 200000, et Satz oppidum obsederunt; ubi inopinato seu Panico terrore perculsi, nondum viso hoste diffugerunt. Pipo Florentinus, qui equites in eam expeditionem 15000 ex Hungaria duxerat, per glaciem iter habuit: quae multitudinis pondere dissoluta, multos mortales in profundum rapuit. Machinis bellicis impedimentisque omnibus potiti Bohemi, divitem exercitum reduxere. Inde Sigisimundus cum omnia ex sententia ZISCAE cedere conspicaretur, gubernationem totius regni, et militiae praefecturam, cum ingenti vi auri, ei obtulit, si in verba sua iurare adigeret civitates. Sed Ziscam conventa impleturum pesits extinxit circa annum Christi 1424. Ferunt illum moriturum iussisse cadaveri suo pellem detrahi, et ex ea tympanum fieri: fugituros enim hostes, quam primum tympanum illud sonaret. Eo mortuo, divisi Hussitae, quidam orphanos se ob amissum Ducem dixere: alii Proceopium assumpsere ducotrem. Silesiam, Moraviamque assidue populabantur. Retium Austriae captum diripuere. Nemo impetum eorum sustinebat.

III. A. C. 1428 Electores imperii cum magno exercitu, quem satis validum ad frangendum hostes putabant, iterum Bohemiam ingressi sunt, et oppidum Mies obsederunt: sed cum audirent HUSSITAS cum exercitu advenire, obsidionem solvendam censuerunt; quod dum fecere, et ab urbe recessere, Germani reliqui putarunt eos fugere: ideo et ipsi fugam capesserunt, et ita apparatus iste ingens in fumum abiit. Ceciderunt insuper ad 10000 Germanorum, et castra omni ipulentia referta hosti praedanda reliquerunt.

IV. Nihil tamen remisit Pontifex de cruentis consiliis, etsi his reluctari fata experiretur; sed misit Iulianum Cardinalem in Germaniam, qui Principes instigaret ab bellum; quod et fecit strenue. Constat congregata fuisse praeter peditatum validissimum supra quadraginta milia equitum. Ingressi Bohemiam anno C. 1431, eam crudeliter vastarunt. Sed orto vano rumore de magno exercitu Bohemorum, mentes hominum quasi Panicus terror invasit, totisque castris trepidatum est; et priusquam hostis ullus in conspectum daretur, foedissima fuga coepta est, relictis duodecim milibus fere curruum, commeatu et instrumentis bellicis refertorum: perierunt insuper in isto tumultu ad undecim milia armatorum. Ex hisce igitur patet, dubiumque non est, pro pio grege amplexo sinceram doctrianm Filii DEI, pugnasse sanctos Angelos, qui hostes conterritos palantesque ac trepidantes sola consternatione animorum tota exegerunt Bohemia.

III. EGRESSUS.

Pacificatio: Bohemi, bellorum pertaesi, tandem A. C. 1436 ad Sigismundum legationem miserunt, eique regnum Bohemicum tradre promiserunt, si sibi Eucharistia in utraque specie concedatur, et excommunicatione solvantur. Utrumque promisit ipsis Sigismundus, et Pragae summis honoribus exceptus, ibique coronatus est die 24 Augusti. Et dum postea sententiam mutare, et monachos reducere coepit Sigismundus, Rochezanae Archiepiscopo Pragensi, et sociis denuo bilem accendit: sed maiores turbas morte interrupit. Aeneas Sylvius. Chronic. Spangenb. Crantz. Chronic. Sebast. Francken. Baptist. Fulgos. lib. 3. Fabr. Durbrav.


page 1005, image: s1077

III. ACTA ECCLESIASTICA.

I. Sigismundus Imperator, quamprimum imperium iniisset, curam omnem cogitationemque intendit in eos tumultus sedandos, quibus orbem Christianum perturbarat, et iam annos aliquot concusserat schisma Ecclesiae Romanae. Tres enim Pontifices elegerant Cardinales in contraria studia divisi, Iohannem XXIII Romae, Gregorium XII Arimini apud Malatesias, et Benedictum XIII in Hispaniis.

Hi digladiabantur mutuis condemnationibus et exsecrationibus, et diversarum gentium studiis. Dimicabant autem non de gloria Filii DEI, aut emendatione corruptae doctrinae, ac depravatorum morum; sed de principatu, magnoque novorum (ut inquit Lucanus) proventu scelerum quaerebant, uter imperaret urbi. Gregorius Arimini, Benedictus Avenione, Iohannes Bononiae agebat.

Haec igitur mala, cum rectius Synodo quam armis tolli posse cerneret Sigismundus, percursis Italia, Hispania, Gallia, et Anglia, inexspctata celeritate et admirabili laborum difficilliumorum toletantia perfecit, ut Regum consensu Synodus cogeretur. Convenerunt igitur Praelati et Principes atque Magnates magno numero Constanitae, urbe Germaniae ad Acronium lacum sita, anno Christi 1414. Praeter Imperatorem adfuere multorum Regum Legati, tres Electores Imperii, Ludovicus Palatinus, Rudolphus Saxo, Fridericus Brandeburgicus: ceterorum vero principum ingens numerus: patriarchaetres, Aquileensis, Antiochenus, Constantinopolitanus: Cardinales 28, Episcopi 155, Theologi et Iurisperiti complures. Imperator, ut omnia ordine gererentur, totum Concilium distribuit in quinque nationes, in Italos, Gallos, Anglos, Hispanos, et Germanos: quae singulae elegerunt suum Praelatum, qui negotia Concilii tractaret; id quod Papae et Cardinalibus adeo displicuit, ut de deserendo Concilio cogitarent. Et Pap Iohannes, cum Pontificatum deponere, quemadmodum ab eo postulabautr, nollet, vim metuit: quare egit cum Friderico Austriaco, ut se ex Concilio subducere velit; id quod factum A. Christi 1415, die 20 Martii. Sed Imperator, confluentibus subito copis, coegit Fridericum semet et Papam sistere. Retractus e fuga Iohannes, cum non haberet, quod testibus opponeret, in carcerem traditur, et convictus gravissimorum scelerum, (quae adscribere, cum plura sint quam LIV, operosum foret) abrogato ei de Concilii sententia Pontificatu, ad Ludovicum Bavariae Ducem mittitur, apud quem fuit per quadrien nium in custodia, custodientibu Germanis, ut commercium sermonis abesset: tandem se redimere triginta milibus ducatorum coactus est.

GREGORIUS, ne idem sibi accideret, Carolum Malatestam misit, cum liberis mandatis, ut ei facultas, iusque cedendi Pontificatu daretur. Is insignia Pontificis indutus, in augustissima sella consedit, ac velut Gregorii personam gerens, depositis insignibus, relictaque sella, se abire Pontificatu effatus est. Gregorio ius pilei redditum, Legatione Piceni et principatu Cardinalium attributo. Sed non diu superfuit, dolore (ut aiunt) animi, propter subitam abrogationem, (nam in mora spem posuerat) absumptus. Sublatis duobus Pontificibus, restabat tertius Benedicuts, qui et Petrus de Luna dictus, animi pervicacior. Quare Sigismundus cum totius Concilii legatis ad Franciae et angliae Reges ivit, hortatus, ut in abdicatione Benedicti suam sequerentur sententiam. Perpenniani cum Benedicto et Arragonum rege Ferdinando in colloquium venit. Nihil impetratum a Benedicto: quapropte fedus iniit Imperator cum Ferdinando, de uno Pontifice simul habendo; et Benedictus etiam a Ferdinando publice Pontificatu indignus pronuntiatur. Inde, cum Imperator Constantiam rediisset, Benedictus publice citatus ad Concilium, cum non compareret, ut pertinax haeresiarcha, periurus, et inobediens Ecclesiae DEI, publico decreto, et voce, Papali dignitate deiectus et excommunicatus est. Atque ita tres Papae in hoc Concilio depositi sunt, et caruit Ecclesia capite visibili, Pontifice Romano, quadriennio; ut scribit Platina.

Pendente sic lite Pontificia, causa fidei adducta est in quaestionem. Sigismundus Imp. ad Concilium vocavit Iohannem Hussum, et missis literis mense Octobri, anno Salutis 1414, public fide cavit. Itaque comitatus nonnullis ex nobilitate, qui deducerent, Constantiam venti Hussus die Sabbati post omnium Sanctorum 3 Novemb. Etsi autem nihil tam in optatis ei erat, quam ut a Concilio audiretur, tamen impetrare id minime potuit, sed ad Cardinales tantum ductus est, et ab armatis undique septus, tum contra datam fidem custodiae traditus. Scripsit in carcere aliquot opuscula de decem praeceptis, decaritate et congitione DEI, de coniugio, de paenitentia, de Oratione Dominica, et Sacramento cenae sanctae. Literas quoque ad amicos complures scripsit, quibus eos in doctrina confirmavit. Sigismundus, qui tum forte aberat, ubi comperit I. Hussum ita tractari, captivumque detineri, graviter tulit, rursumque Constantiam se recepit. Sed cum Pontificii dicerent, non esse fidem servandam haereticis: non modo


page 1006, image: s1078

remisit offensionem, licet Bohemi frequenter intercederent, et fidem servari peterent; sed etiam primus omnium acerbe in eum pronuntiavit. Quam ob causam successum et felicitatem ab eo postea abfuisse animadversum est. Tandem Hussus cum nollet a vera religione recedere, mense iulio sequentis anni illum nondum auditum nec haereseos convictum, tamquam haereticum et seditiosum Synodus damnavit, libros etiam ab eo scriptos iussit comburi. Ille vero damnatus, nullum consternati aut abiecti naimi documentum dedit, sed ante omnia pro hostibus suis oravit. Sententiam damnatoriam Episcopus Concordiensis iussu Concilii de suggestu legit: quam lectionem Hussus interlocutionibus saepisu interrumpebat, seque inmultis contra falsas accusationes et ficteas rationes defendebat. Post haec veste sacerdotali indutus, iterum ea spoliatus est, ut privatus omni potestate sacra videretur. Eodem modo Magisterii et Baccalaureatus in Theologia gradu exutus est, et corona papyracea satis longa capiti eius imposita, in qua tres Diaboli, horrenda figura piciti, et literis magnis vox HAERESIARCHA inscripta erat. Postea carnisici traditus, qui eum vinctum, praecuntibus et sequentibus duobus lictoribus, et plus quam 2000 armaris comitantibus, ad supplicii locum (qui erat amplus satis in prato inter urbem et arcem) deduxit. Quo cum Hussus pervenisset, voce contenta precatus est: O Domine Iesu Christe, hoc supplicum libenter sufferam propter sanctum tuum Euangelium, et propter praedicationem verbitui. Tu vero veniam da omnibus hostibus meis. Id ex animo te precor. Deinde circumductus a carnisice circumstantes rogabat, ut ne erroris ullius causa ipsum esse captum crederent. Ad rogum deductus, ter cecidit in genua, alta voce clamans: O Domine, in manus tuas commendo spiritum meum. Tu redemisti me. Psalm. 31. v. 6. Postea catena caput palo alligatum: rogo iam incenso, magna voce exclamavit: O Christe fili DEI viventis, qui passus es pro nobis, miserere mei. Tunc Symbolum Nicenum cecinit, et flammafumoque cito exstinctus est. Cum autem cor adhuc integrum sub intestinis latere animadverterent, carnifices illud ex flamma eripuerunt, fustibusque miserandum in modum percussum, perticae imposuerunt, et postea igne concremarunt. Paulo ante mortem Spiritu Prophetico dixit: Hodie anserem uritis, (Huss enim lingua bohemica significat anserem) sed post centum annos ex meis cineribus nascetur cycnus, quem non poteritis assare. Ad quod vaticinium ipse Lutherus Tom. 6. Witteb. p. 169. tom. 5. Ien. Germ. f. 301. respicit, scribens: Der sälige Joannes Huß hat von mir geweissager/da er auß dem gefängnüßin in Böbmerland schrieb: Sie werden setzt eine Gaus braten/ aber über hondert jahren werden sie einen Schwan singen hören/den sollen sie leiden: da sols auch ben bleiben/ob Gott will. Post Iohannem Hussum simili supplicio vitam finiit ipsius auditor atque discipulus Hieronymus Pragensis, Hussiticae doctrinae propagator fidelis. Hic fide publica ad Concilium Constantiense evocatus in fundo turris foetidae atque obscurae trecentis quadraginta diebus habitus est, ubi ne videndi quidem facultas erat. Eo temporis spatio tot Ecclesiasticos Doctores in sententiam suam pertraxit, quasi summo in otio interim studiis operam dedisset. Crematus est die Sabbati post festum Adscensionis Domini, id est, 30 Maii A. C. 1416. Cum lictor ignem post tergum inicere vellet; Huc, inquit, accede, et in conspectu accende ignem; Si enim illum timuissem, numquam ad hunc locum, quem essugiendi facultas erat, accessissem. Cecinit Symbolum, et Davidicum illud: Circumdederunt me viri mendaces. Alligatus palo, devotis suspiriis ingemuit: Salve festa dies, toto venerabilis orbe. Absoluta ad populum admonitione pia, et recitata causa mortis, rogus incensus est; quod observans, exclamavit: In manus tuas Domine commendo spiritum meum. Tandem usque ad extremum vitae halitum gemitibus et suspiriis DEUM adorans, Christo, quem confessus crat, animam reddidit. Cum iam rogo esset imponendus, hae quoque voces ex eo sunt auditae: Post centum annos respondebitis DEO, et mihi; referente Poggio supplicii spectatore, in Epistola ad Leonem Aretinum: quae verba Bohemi postea in moneta quadam ad effigiem Iohannis Hussi procudi et imptimi curarunt. Vaticinii fidem comprobavit eventus. Intercesserunt enim inter finem Synodi Constantiensis (finitae anno 1418, circa mensem Maium) et initia disputationum Martini Lutheri anni centum.

De utriusque supplicio Aeneas Sylvius in hunc modum scribit: Iohannes, inquit, combustus est prior: Hieronymus postea in vinculis habitus, cum resipiscere nollet, pari supplicio affectus. Pertulerunt animo constanti et excelso necem, et quasi ad convivium invitati ad incendium properarunt: nullam emittentes vocem, quae miseri animi posset facereindicium. Ubi ardere coeperunt, hymnum cecinere, cuius initium: Ave vivens hostia, veritas, et vita, etc. cuius sonitum vix flamma et fragor ignis inter cipere potuit. Nemo Philosophorum tam forti animo mortem pertulisse traditur. Cineres exustorum, ne raperentur a Bohemis, in lacum proiecti. Sed Bohemi terram, super qua combusti sunt, effoderunt, eamque in patriam secum asportarunt,


page 1007, image: s1079

tamquam rem sacram, utrumque in martyrum numerum, retulerunt, memoriaque illorum tunc consecrata quotannis celebratur. Haec ille.

Causae condemnationis Iohannis Hussi, et Hieronymi, his fere capitibus duobus continentur, ut articuli ostendunt, Quod Pontifici, Cardinalibus, Episcopis et toti colluviei sacrificulorum ac monachorum detraxerint Ecclesiae titulum et auctoritatem: quod derogarint iisdem postestatem omnem, quam sibi in Ecclesia Christi arrogant, praetextu auctoritatis divinae, in abolendis, mutandis, condendis articulis fidei, ritibus, ceremoniis, legibus Ecclesiasticis: quod ademerint iisdem omnem politicam potestatem, opes, splendorem, potentiam Monarchis parem. Deinde, quod reddendum populo censuerint sacramentum integrum ex instituto Christi: quod commentum transsubstantiationis repudiarint: quod nonnulla alia requisiverint congrua Propheticis et Apostolicis scriptis, et testimoniis Catholicae Ecclesiae Christi purioris, ac salutaria piis conscientiis, sed dissona decretis et legibus Romanae curiae, et huic adversa et perniciosa. Chron. Carion.

D. Lutherus Iohannem Hussum, ut virum DEI magnum, ingenti spiritu, excellentibus dotibus ornatum, praedicans: Si, inquit, haereticus is censendus est, qui adversus tot immanissimorum leonum et ursorum fremitum, et saevitiam, Christum Redemptorem suum confitetur, imo animo magno et triumphante, in ipsius mortis angustiis, Christum DEI Filium, pro nobis passum, invocare potest. Si, inquam, is haereticus est, nemo salvus fuerit. Christus autem Matth. 10. v. 32. ait: Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et Ego illum coram Patre meo, qui est in caelis. Papa multos in Sanctorum catalogum refert, qui forte in ima detrusi sunt tartara; Iohannem Hussum damnatum Satanae tradidit, quem caeli beatum esse incolam nemo dubitaverit, nisi qui Christum veracem esse negaverit. Absit, ô Papa, me tibi Sanctum iudicari; te Satanae sanctum esse facile patior.

Exstant Iohannis Hussi Epistolae doctrina et consolatione plenissimae, quas e custodia sua scripsit: ex illis ultimam ad Bohemos scriptam, et qua tanti Viri constantia conspici porest, hic subnectere operae pretium visum est.

Epistola quarta, a Iohanne Husso Constantiae in carcere ad Bohemos scripta.

DEUS vobiscum! Multae causae, carissimi, et in DEO dilecti amici, in eam me opinionem adduxerant, ut literas quas proxime ad vos dedi, postremas esse putarem, propter instantem meam mortem. Nunc autem cognita eius dilatione, ducens loco oblectationis, quod liceat mihi vobiscum per literas colloqui, iterum vobis scribo, ut sic saltem meam erga vos ostenderem gratitudinem. Quod autem ad mortem attinet, DEUS novit, cur differat et meam, et mei carissimi fratris, Magistri Hieronymi, quem spero sancte et sine culpa moriturum, scioque, nunc etiam magis strenue eum agere et pati, quam me mierum peccatorem. Concessit nobis DEUS longum tempus, ut melius peccata nostra nobis in memoriam reduceremus, et ageremus fortiori animo paenitentiam. Concessit nobis tempus, ut longa et magua tentatio deleret gravia peccata, et afferret consolationem. Concessit nobis tempus, in quo recoleremus nostri Regis Domini DEI lesu Christi misericordis horrenda opprobria, et pensitaremus crudelem mortem, sicque aequiore animo mala perferremus: praeterea, ut in memoria teneremus, non dari immediate gaudia vitae futurae, post gaudia huius munid. Sed quod per multas tribulationes Sancti intraverunt in regnum caeleste. Quidam enim eorum sunt frustatim concisi, quidam terebrati, alii cocti, nonnulli assati; alii vivi excoriati, vivi terra obruti, lapidati, cruci affixi, triti inter molares lapides, huc et illuc tracti usque ad necem, in aquis submersi, combusti, laqueo suffocati, particulatim discerpti, et ante mortem probris affecti, macerati in carceribus et vinculis. Et quis potest omnia omnium Sanctorum tormenta ac supplicia describere, quae sub Veteri et Novo Testamento propter veritatem DEI pertulerunt, praecipue qui Sacerdotum malitiam exprobraverunt, et contra illam sunt contionati? Mirumque erit, si quis etiam nunc impune feret, fortiter resistendo perversitati, praesertim Sacerdorum, quae non patitur reprehensionem. Et gaudeo, quod iam libros meos coacti sint legere, in quibus malitia eorum utcumque depicta set. Scioque, quod eos perlegerint accuratius, quam sacrum Evangelium, volentes invenire errores. Data die Iovis, ante vigiliam Divi Petri. Amen.

Ut iam ad Concilium Constantiense redeamus, in eo quoque doctrina Wiclesi, (qui A. C. 1387, propter professionem doctrinae in exilium missus, in Anglia diem suum obierat 31 Decembris) Praeceptoris Iohannis Hussi, fuit damnata, et factum decretum, ut illius corpus exhumatum publice in Anglia cremaretur; quod factum A. C. 1428 ab obitu eius anno 41. Praeterea ausa fuit haec Synodus horribili furore, et temeritate irreligiosa, institutionem Cenae Dominicae Sacrosanctam evertere, Sessione 13, ubi sic definivit: Licet Christus venerabile Sacramentum sub utraque specie instituerit, et Ecclesia


page 1008, image: s1080

ita longo tempere observarit: tamen HOC NON OBSTANTE, alterius tantummodo speciei usus placet pro Laicis. Hactenus verba Concilii. Unde non iniuria Lutherus Concilium Constantienso vocavit OBSTANTIENSE.

Sancitum porro, ne servetur fides haereticis aut suspectis de haeresi, licet fide publica Imperatoris ad Synodum venerin,t cognitionis causa. Postremo, cum iam cathedra Papalis Romae quadriennium vacasset, actum de electione Pontificis, et ex quavis natione seni, atque ita triginta numero, cum Cardinalibus, undecimo Novembris A C. 1417, elegerunt Ottonem de Columna Cardinalem, qui, quod electio in Martini celebritate facta fuisset, voluit se nomniari MARTINUM V. Priusquam vero eligeretur, decretum est a Synodo, sessione 40, ut futurus Pontifex, cum sacro Concilio, vel deputandis, per singulas nationes reformaret Ecclesiam, tam in capite, quam in membris, et Curiam Romanam secundum aequitatem et bonum regimen Ecclesiae. Verum ubi Pontifex creatus esset, et solio impositus, non habita est ulla amplius ratio reformationis promissae. At diligentissime interim instruxit Martinus inquisitores, quomodo Evangelicae doctrinae cupidos (quos haereticos et Hussitas appellarunt vulgo) divexare ac persequi, adque Romanae sedis oboedientiam reducere posset. Inde Papa invito Sigismundo Constantia discessit, quapropter Concilium finitum A. C. 1418 die 22 Aprilis. Flatina. Aeneas Sylv. Chron. Carion. Chron. Belgic. P. Aemyl.

II. In Concilio Constantienfi, sessione 39, constitutum, ut ab huius exitu anno quinto aliud, et iterum aliud post exactos inde annos septem, et deinceps quoliber decennio generaleconcilium congregaretur. Ex hac igitur constitutione Papiensis Synodus convocata A. C. 1422: sed cum nemo fere ibi adesser, et pestis insuper ingrueret, Senas inde fuit translata. Hanc cum dissolvisset Papa Martinus U metu Alphonsi regis Arragonum, qui odio Martini Petrum Lunensem Pontificatu Constantiae abdicatum restituere conabatur, Basileam futurae post septennium Synodo designavit, et Iulianum S. Angeli Diac. Cardinalem legatum misit in Germaniam, qui Concilium cogeret.

Secuta est igitur Basilcensis Synodus anno 1431. Inita die 7 Decembris, Eugenii IV. Pontificatus (qui Martino U successit) anno primo. Huic Concilio Imperator ipse interfuit, eoque Bohemos, oblato omnibus et a se et Concilio salvo conductu, invitavit. Bohemi igitur legatos suos Wilhelmum Costam, Procopium, et Iohannem Rochezanam inter trecentos equites Basileam miserunt, qui rationem fideri suae redderent. Disputatum est in Synodo fere 50 diebus: nec aliud Hussitis quam communio sub utraque specie sub certis conditonibus permissa est. Sigismundus Imperator postea ipse, et Philibertus Constantiensis Episcopus legatus Concilii Basileensis in Latina, Germanica, Bohemica et Hungarica lingua publice promulgarunt, Bohemos communicante sub duplici specie, panis scilicet et vini, esse legitimos et Germanicos Catholicae Ecclesiae filios. Haec promulgatio ad perpetuum huius rei monumentum tabulae marmoreae aureis literis inscripta est, in aede corporis Christi; ut habet Historia Bohemica.

Certatum praeterea acerrime in Concilio Basileensi de auctoritate ac potestate Pontificia; tandemque decretum, Synodi auctoritatem maiorem esse quam Pontificum: posse Syndorum iudiciis Pontifices a gubernaculis removeri: tribuenda esse suffragia non solis Episcopis, sed etiam ceteris doctis et piis. De quo articulo cum esset magna contentione disputatum, vicit tamen haec sententia propter locum in Actis Apostolorum, ubi memorantur adhibiti in diiudicanda controversia de circumcisione, non soli Apostoli, sed etiam ceteri Seniores. Actor. 15. Hos articulos, etsi leviores erant, tamen quod Papa Eugenius IV videret labefactaturos esse Pontificum potentiam, et existimaret, nulla in re, quamvis levi, exemplum viloandae auctoritatis pontificiae concedendum esse, Synodos enim paulatim plus libertatis sibi sumpturas esse; praecepit Synodum transferri Bononiam. Quod cum graviter ferrent Sigismundus Imper. et ceteri qui convenerant, citarentque Eugenium Basileam, et si non compareret, minitarentur ei diras atque exsecrationes, abdicationemque a Pontificatu, territus Eugenius confirmavit acta Synodi. Non multo post tamen tempore, paenitentia ductus, Basileense Concilium in frequenti Consistorio Ferraariam transfert. Praetexebat, Graecos, qui eum sibi locum delegissent, Alpes transire nolle, ergo Ferrariae se velle cum Graecis agere, et ipsos in sinum matris Ecclesiae Romanae recipere.

Inter haec moritur Sigismundus Imperator, et in locum eius eligitur Albertus Austriacus. A morte Imperatoris multum auctoritatis Concilio Basileensi decessit, paulatimque imminui coepit. Nam, etsi, dum in vivis esset Sigismundus, acriter restiterunt patres Synodi Basileensis conatibus Eugvenii, et Graecos, si de consensu Ecclesiarum deliberari quid atque constitui vellent, Basileam ut accederent, hortati sunt; vicerunt tamen artificia Eugenii, Sigismundo mortuo; et Ferrariae Anti-concilium celebratum A. C. 1438. Venit eo et Imperator


page 1009, image: s1081

Constantinopol. Iohannes Palaeologus, cum Patriarcha Constantinopolitano, cum multis Episcopis, Abbatibus, et Praelatis, ac universa pene totius Graeciae nobilitate: ut discordia, quae inter Graecam et Latinam Ecclesiam erat, sedaretur, et in corpus unum utraque redigeretur. Disputatum suit de controversis articulis, et processione Spiritus S., et de aliis, sessionesque habitae sedecim, donec pestis ingrueret, et absque periculo nemo esse posset. Ferraria igitur omnes iverunt Florentiam, ubi Papa Eugenius Graecis persuasit, ut sententiam Romanae Ecclesiae de processione Spiritus Sancti amplecterentur, ut recepturos se in suas Ecclesias usum panis azymi promitterent, ut fabellis de purgatorio assentirentur. Praeterea consensu Graecorum facta sunt haec decreta. 1. Ecclesiam Romanam habere principatum, Pontificemque Romanum esse Petri principis Apostolorum successorem, et verum Christi vicarium, et totius Ecclesiae caput, et Christianorum omnium patrem atque doctorem: ipsique traditam esse a Christo plenam potestatem pascendi et gubernandi universam Ecclesiam. 2. CorpusChristi veraciter confici in azymo et fermentato pane, prout ferat Ecclesiae Orientalis et Occidentalis consuetudo. 3. Animas in purgatorio levari Missarum sacrificiis, orationibus, eleemosynis, aliisque officiis pietatis, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverint. Sed quae Imperator Constantinopolitanus et Patriarcha coram approbaverant et amplexi erant, ea ceterae Ecclesiae Graeciae domi repudiarunt, ac refutarunt tanta vehementia, ut, quotquot consensissent, iis negarint officia Christianae sepulturae. Nec multo post, nempe 1453. Mahumetes Turcarum Imperator Constantinopolin cepit, et vetustissimum Graeciae Imperium una cum Imperatore Constantino septimo Palaeologi fratre obtrivit atque exstinxit; a quo tempore REGES Turcici IMPERATORIS titulo uti coeperunt. Eugenius Papa Basileense Concilium multis artibus et vi aperta evertere studuit: verum illud sedisturbari, et loco moveri passum non est; sed auctoritate sua usum, Eugenium Pontificatu privavit, damnavitque tamquam contumacem, et praeceptis Ecclesiae universalis inobedientem, in aperta rebellione persistentem, pacis et unitatis Ecclesiae DEI perturbatorem notorium, universalem Ecclesiae scandalizatorem, insignem simoniacum, periurum, incorrigibilem, schismaticum, a fide devium, pertinacem haereticum, dilapidatorem iurium et bonorum Ecclesiae, inutilem et damnosum in administratione Romani Pontificatus. Prohibuit praeterea Synodus omnibus sub poenis schismatis et haeresis obedire aut favere Pontifici notorio schismatico, periuro et haeretico. Totidem enim verba leguntur in Sess. 34. in literis datis 7 Calend. Iulii, A. C. 1434. Pronuntiavit denique Synodus, Omnes eius constitutiones, et alia eius instituta, prorsus irrita esse habenda. Post hanc condemnationem Synodus alium creavit Pontificem AMADAEUM Sabaudiae Ducem, qui Eremitarum vitam cum aliis nobilibus ad Ripaliam ducebat, et FELICEM U nuncuparunt. Hinc magnae seditiones ortae, cum Ecclesia trifariam divisa, aut Felicem aut Eugenium sequeretur, essentque qui Neutrales vocarentur, quod neutri obtemperarent. Eugenius adeo iratus fuit Arelatensi Episcopo, qui auctor praecipuus fuerat sententiae in Eugenium, ut 600 milia coronatorum promitteret ei, qui Arelatensem captivum adduceret. Tandem hoc schisma morte Eugenii diremptum ac sopitum est, cedente sponte sua Pontificatu Felice V. Chronicon Carion. Chron. Belgic. Aeneas Sylvius. Annal. Suev. Laonicus. Plat. Chalcond. Urspergensis.

CAPUT III. DE EGRESSV.

SIgismundus Imperator e Concilio Basileensi in Hungariam se contulit, ubi aliquandiu commoratus. Postea Bohemiam repetivit, quae aliquanto quietior erat, Bohemis sententia Synodi Basileensis nonnihil placatis, ac Dominum suum desiderantibus. Ibi cum sanatis utcumque vulneribus publicis impetrasset a proceribus, ut Alberto Austriaco genero, egregio Principi, et plerosque sui temporis praeclarissimis generosae indolis dotibus antecellerrti, successionem in regno se mortuo promitterent, Znoymam Moraviae urbem ad filiam deferri voluit; seu ut in sinu et osculis atque complexibus filiae, quam impense dilexit, moreretur, quae ibi haerebat; seu quod diffideret genti Bohemicae. In ea urbe tandem, extremo virium defectu ceu exsolutus, vitam finiit, A. C. 1437 die 8 (alii 9) Decembris, aetatis 70, anno Regni Hungarici 51, Bohemici 17, Rom. 27, coronationis Romanae 5. Decessit sine herede masculo. Cadaver regio apparatu Varadinum transportatum, ibique honorifice sepultum est. Chron. Carion. Bonfin. Cuspin. Chron. Spangenberg. fol. 378.


page 1010, image: s1082