Regeln fuer die Texterfassung 03/2001
not necessary
QVo primum tempore, Amplissimi Patres, coepi digerendis edendisque talibus patriae Historiae monumentis, maiore fortuna an diligentia a me conquisitis, vix dixero, operam impendere, hoc votum et propositum simul fuit, singulos eius Tomos, singulorum annorum laborem, Germaniae nostrae ocellis, id est, Ciuitatibus Imperii praecipuis, apud quas saltem aliqua in notitia essem, honoris ergo inscribere. Quod meum institutum iam in duobus prioribus Tomis, non sine successu seruatum apparet. Et quidem hic animus et sententia fere erat, in illis tranquille subsistere, neque ad nostra haec plus satis exulcerata tempora propius accedere: sed quae istuc pertinentia in parato haberem, digesta tantum et ad praelum adornata posteris meis edenda relinquere. Quod tamen consilium meum partim cogitatio vicissitudinis rerum humanarum, et quam facile tanti momenti tantoque opere a me congestae opes non tam mihi meis ve quam ipsi Reipublicae perire possent; partim amicorum auctoritas, pene cum conuicio ista iam ab aliquot annis efflagitantium, addo et Typographorum instantia, ista cum prioribus coagmentare studentium, mutare me impulit atque adeo coegit. Gessi igitur, et publico hunc quoque Tomum (de sequentibus adhuc incertus) quod faustum sit,
Tum etiam recordatione multae magnaeque comitatis et beneuolentiae, quam in ea seu publico seu meo nomine transiens nunquam non et priuatim et publicitus sum expertus. Neque defuit spes aliqua, posse et consilium istudmeum, vos quo licet cultu prosequendi, vobis aliquatenus approbari: et ipsa hoc genus litteraria monumenta eo loci, qui eruditis et intelligentibus viris qua in Republica qua Academia abundat, precium aestimiumque suum obtinere: quae praesertim vestrae vrbi proprio quodam et praecipuo jure quasi deberi videbantur. Continet enim eam temporis difficillimi Historiam, quae apud vos vestrisque auspiciis a magno viro summo studio et judicio elegantissime elucubrata, et illi memoriam immortalem, et vobis perenne decus comparauit. Me quidem non magis aut amplitudo pomoerii, aut aedificiorum elegantia, aut Martia illa propugnacula, aut caput condens inter nubila sine exemplo Turris aerea aut aliud vllum pulchrum et spectabile ornamentum magis capit et rapit in stuporem, prae perfectissimo illo Annalium Sleidanicorum opere, quod intra muros (vt dixi) vestros felici sidere natum, totiesque deinceps diuersis et praelis et linguis renatum, extra omnem Fortunae aleam positum
Cui quod tamen aliquid hinc inde lucis ab hisce etiam nostris (ita enim voco, quae lucis vsuram nobis debent, forte alias planissime peritura) accedere posse ausim affirmare: ideo vobis quasi proprium prae aliis omnibus deberi existimaui; eoque confidentius nunc libens merito ad vos affero: summo opere rogans et obtestans, vt istud quidem ceu recentissimae (vt ita dicam) antiquitatis pignus et monimentum non vsque adeo aspernabile, lubenti animo accipere, grauissimo iudicio vestro approbare, fidaque custodia recondere et posteritati conseruare; Editorem vero, ceu vicini vobis celsique principatus veterem ministrum, vestri splendoris et honoris studiosissimum, fauore et beneuolentia solita complecti et prosequi dignemini. Valete, Patres Amplissimi, bono publico et florete, e Plinianis, Calendar. Septembr. MDCXI.
QVIRINVS REVTERVS, D.
Professor in Acad. Heidelb.
Id. Sept. M DC XI.
GEORGII SABINI, Brandeburgensis, de Caesaribus Germanicis, Libri Duo, carmine Elegiaco singulorum vitas succincte complectentes.
ANTONII PANORMITAE ab Alfonso Rege Arragoniae Legati, in Coronatione Friderici III. Imp. Romae habita Oratio A. 1452. fol. 1. Ex editione veteri Veneta.
IANNOTII MANETI Florentinorum Legati, in eadem Coronatione sub Nicolao V. Pontifice facta, ad vtrumque Oratio Gratulatoria, Fol. 9. Ex MSCto Palatinae Bibliothecae.
De FRIDERICI Imp. in Italiam profectione votiua Anno 1468. suscepta, narratio e Libro Ceremoniali desumpta, fol. 19. Editionis vetustae Romanae.
DESCRIPTIO accurata Electionis Maximiliani I. Regis Romanorum apud Francofurtum A. 1486. legitime factae: itemque coronationis eiusdem continuo subsecutae apud Aquisgranum, fol. 21. E vetusta eius aeui editione, incerto auctore.
HENRICI VII. Angliae Regis ad Maximilianum Regem et Principes in Comitiis, habitis Confluentiae Anno 1492. legatio, cum eorundem Responsoria, fol. 42. Ex Archiuis Palatinis descripta per M. F.
BILIBALDI PIRCKHEIMERI Noribergensis, et Caesarei postea Consiliarii Bellum Suitense siue Helueticum Maximiliani I. Caes. Anno 1498. gestum fol. 47. Ex eiusdem Bibliothecae reliquiis a N. V. Iohanne Imhofio, Patricio Noribergensi Frehero amicae communicatum.
IO. IACOBI GHILINI eiusdem Caesaris Expeditio Italica Anno 1497. suscepta, fol. 91. cui accedit Telinae Vallis, ac Larii Lacus particularis descriptio, eodem auctore. A Melchiore Haiminsfeldio Goldasto V. C. subministrata.
IO. TRITHEMII Bauarici Belli Anno 1504. Philippo Palatino Electori et Ruperto Filio a Maximiliano Imp. indicti, Historia, fol. 111. Ex Annalibus amplissimis desumta, qui in Bibliotheca Palatina asseruantur.
HVLDERICI ZWINGLII De Gestis inter Gallos et Heluetios ad Rauennam, Papiam et alia loca, deque Conuentu apud Thermas Helueticas Anno 1512. ad Ioachimum Vadianum Relatio, fol. 137. ab eodem D. Goldasto amice suppeditata.
ALOYSII MARLIANI in Comitiis Ordinis Aurei Velleris Serenissimi Caroli Regis Catholici A. 1517. babita Oratio, fol. 146. Ex editione eius temporis.
IACOBI ZIEGLERI Attentata Christierni II. Daniae Regis in Sueciae Regnum, et crudelitas perpetrata in Holmam Anno 1517. fol. 149. Ex editione eius temporis.
ACTA Electionis Caroli V. fol. 157.
LEONIS X. Pontificis Epistolae Tres, super obitu Maximiliani I. Imp. et noui Caesaris Electione facienda, ad Ludouicum Electorem Palatinum Anno 1519. missae, fol. 161. E tabulariis Palatinis.
FRANCISCI REGIS Francorum Legatio ad Principes Electores Franofurdium missa, pro Suffragiis ad Imperium conciliandis Non. Iulii Anno 1519. fol. 167. Ex editione ipsius temporis.
HERMANNI COMITIS NVENARII in eisdem Comitiis ad Senatum Electorum pro Carolo electo Rege Romanorum Oratio perelegans: itemque ad ipsum Regem electum Gratulatio, nomine studiosorum Germaniae, fol. 173. Ex eadem Editione.
IACOBI SOBII Legum Doctoris ad eundem Caesarem exhortatoria nobilibus apud Francofurdiam iubentibus, fol. 183. Ex eadem.
PRINCIPVM ELECTORVM Legatio ad Carolum Regem Hispaniarum, decretum Electoris ad Romanum Imperium ei insinuans; qua functus est Fridericus Comes Palatinus in Molendino Regio Anno 1519. dicente Bernhardo Wurmsero I. C.
FLANDRIAE Ordinum Legatio ad Carolum Regem in Hispaniam, edita, per Stephanum Comitem Bellocassium: cum quibusdam eius Poematiis de Carolo V. fol. 195. Ex simili Editione.
PETRI AEGYDII Hypotheses Spectaculorum apud Antwerpiam in honorem Caroli V. Caesaris editorum, fol. 205. E simili Editione.
GERHARDI NOVIOMAGI Philippi a Burgundia, Philippi Burgundiae Ducis F. Episcopi Vltraiectini, vita et obitus: cum Genealogia Ducum Burgundiae, auctore Edmondo Dintero, fol. 217.
PETRI CRINITI Belli Rusticani in Germaniae diuersis partibus Anno 1525. excitati et a Magistratibus feliciter sedati Historia, fol. 233. Ex Bibliotheca Palatina Electorali.
IO. ATROCIANI de eodem querela, Carmine Elegiaco, fol. 278. cum aliis eius Opusculis olim Basileae edita.
HVBERTI THOMAE LEODII, de eodem Bello Historia, illo tempore descripta, fol. 283. humanitate N. V. Iani Iulii Leodii auctoris F. Freherique manu partim descripta.
Eiusdem Historiola de Francisci a Sickingen Equitis rebus gestis, seu potius ausis, et calamitoso exitu, fol. 297. Indidem deprompta.
IO. SERVILII Coniuratio Geldro-Gallica in Ciuitatem Antwerpiam, Duce Martino a Rosheim A. 1544. fol. 313. Ex Editione Augustana eius temporis.
FRANCISCI REGIS GALLIARVM, actitata per Legatos et litteras cum Imperii Principibus et Ordinibus, atque etiam separatim cum Foederatis Smalkaldicis, in diuersis Comitiis et aliter ab anno 1534. vsque ad 1543. fol. 347. Ex editione Parisina eius temporis, diligenter emendata et meliori ordine digesta.
PAVLLI RICCII in conuentu Spirensi Anno 1544. habita Oratio de vitae emendatione et bello in Turcas suscipiendo, fol. 447. Ex Editione eius temporis.
IOACHIMI CAMERARII V. C. Smalkaldici Belli inter Carolum V. Caesarem et Protestantium Duces Anno 1546. gesti, Origo, Progressus, et Exitus, Commentario Graeco eleganter descripta; cum Latina Versione et Supplemento M. Simonis Stenii Lomacensis, fol. 457. Insigni humanitate C. V. Ludouici Camerarii auctoris Nepotis Consiliarii Palatini ad exornationem singularem huiusce Tomi peramice nobis suppeditata.
MARTINI CRVSII de eodem Bello, et in eo superatis parentum suorum Graeco-Latina Narratio, fol. 429. Edita antehac cum eiusdem Epitoma Heliodori.
SIMONIS STENII Lomacensis, Vita Mauritii Saxoniae Ducis et postea Electoris succincte et fide descripta sermone Graeco, et in Latinum conuersa. Ex Editione Heydelbergensi.
JOACHIMI CAMERARII Papebergensis, Annotatio Rerum Praecipuarum quae acciderunt ab Anno 1550. usque ad Annum 1561. fol. 533. Ex aduersariis eius manu exaratis, apud praedictum D. Ludouicum eius nepotem asseruatis summa fide et diligentia descripta per M. F.
Laudatio funebris Caroli V.
Idem latine interprete S. Stenio.
SOlennis erat Friderici III Imp. vna cum coniuge sua Eleonora Lusitanica coronatio, magnifico cum adparatu, a Nicolao V Romae facta, quam etiam aliae gentes, aliique Reges votiua adclamatione celebrarunt. Inter hos Alfonsus Rex Siciliae et Neapolis, auunculus Eleonorae, quae Eduardi, Lusitaniae Regis erat filia, Alphonsi V. qui hinc imperabat, soror, Antonium hunc Panormitanum Romam mittebat, qui de coronatione gratularetur. Hic Panormi natus, genus suum ab vltimis Britannis, Becadellaque familia, Bononiae celebri, repetebat. P. Iouius
Sequitur IANNOTII MANETTI, legati Florentini Oratio eadem in caussa Romae habita. Erat hic discipulus Emanuelis Chrysolorae, trium linguarum peritus, Senator Florentinus, atque a Nicolao V Papa equestri dignitate ornatus. Legationes varias ad Reges principesque atque etiam Pontificem M. obiit. Varia scripsit, quae Vossius
Adiecta est Narratio de profectione Imp. in Italiam votiua, quae ex Caeremoniali Romano libro Isect. XIII est desumta. Causam eiusdem profectionis exponit Gerhardus a Roo, sub initium Nouembr. Caesar res in Austria satis iam quietas, et Mathiae ob foedus fidendum ratus suscepto in Italiam itinere, in ante diem natalis domini nostri Romam venit, vbi ea nocte, sacra faciente pontifice, euangelium de edicto Caesaris Augusti decantasse dicitur, exemplo Imperatoris Sigismundi. Sedeeim dies illic commoratus, domumrediit. Itineris huius causa votum esse vulgo ferebatur. Erant qui confirmationem successionis in Hungariae et Boemiae regna petiisse dicerent; nec absimile vero
ILLVXIT iam tandem felix illa et expectatissima dies, Friderice Caesar, quae bonis omnibus pacem et tranquillitatem, tibi vero laudem et gloriam sit sempiternam allatura. Ecce enim aduenisti, exoptatissime Auguste, tuamque sacrosanctam Maiestatem hodierno die coram intueri licet, aut rectius quasi Dei cuiuspiam immortalis effigiem venerari. Nam tecum vna, quasi diuinum sidus comitantes, aduenisse creduntur Salus, atque Libertas, Italiae, bonorum ac constantissimorum hominum exaltatio, prauorum perfidorumque depressio. Exultent igitur gaudio, Iesu optimo maximo laudes ac gratias habeant, quicunque puri sunt, fidelesque perstiterunt: iniqui vero ac perpetuo contumaces erubescant, formident, profugiant: huius enim dignissimi Romanorum Regis artes sunt Romanae illae quidem, parcere subiectis, et debellare superbos. Verum antequam Alfonsi maguanimi atque inuicti Regis nostri mandata explicemus, a quo quidem ad eminentissimam Maiestatem tuam legati sumus, pauca admodum quae partim ad laudem, partim ad dignitatem suam pertinent, enarrare nos pro singulari tua humanitate concedas. Ego vero a clarissimis ac illustribus collegis iussus dicere obtemperabo, verum ita obtemperabo, vt rationem ruarum occupationum, vel inprimis ipso breuiloquio videat habuisse. Quod igitur a plerisque oratoribus dictum est, nescire se vnde principium sumant, id in praesentia mihi euenire on verbis, quemadmodum fortasse illis, sed re ipsa nimirum intelligo. Non solum enim quia multae sunt tuae virtutes, et varie inter se connexae, verum etiam quia ita praeclarae omnes et ita egregiae sunt, vt inter se ipsas de excellentia concertare vidcantur: nec facilis sit deliberatio, quaenam in dicendo sit anteponenda. Siue enim animi magnitudinem considero, nihil magis dignum videri potest, de quo quam primum enarretur: Siue religionem, aut ceremoniarum cultum, illud omnino ensebis praeferendum. At si iustitiam et aequitatem contempleris, nihil tum videri debet vt illi anteponatur. Cum vero liberalitatem, humanitatem, moderationem tecum pensites, quam illarum praeponere, aut quam non praeponere debeas, ignorabis. Ego tamen vnde aptissimum et congruentissimum putabo, inde initium dicendi faciam: a religione videlicet et cultu diuino. Qua in re vel maxime tuam, Friderice, sapientiam declarasti: siquidem vera hominis sapientia est pietas, id est, Dei cultus: Etenim ante omnia verum creatorem, vnicum et summum Deum, Christum Iesum penitus colendum, adorandum, verendum animo proposuisti, vt erga eum ipsum Christum; quo terrarum imperium, assumpsisti, pro tanto munere accepto et gratus existeres, et hominibus quibus diuina prouidentia praeesses, vitae beatae viam tui luminis exemplo monstrare. Maxime quidem decet Reges ac Principes, quique ab omnibus timeantur, eos ipsos vereri, ac metuere Deum immortalem. Quod qui fecerint, sentient praeclarum illud et memorabile Camilli dictum, Omnia prospere euenisse sequentibus Deos, aduersa spernentibus. His tu itaque rationibus
Fridericus ab adolescentia bene educatus, in religione Christiana vsque adeo creuit, vt et terram sanctam cum adoleuisset, nullis territus minis, ac maris tempestatibus inuiseret. De eodem testatur Nauclerus vol. II Gen. XLIX p. 1065. Aen. Syluius in Orat. sua ad Nicolaum V Papam quae extat in Historia Friderici p. 87. Fugger lib. IV. c. VIII p. 458.Ita te rempublicam gesturum, vt sciat senatus populi rem esse, non propriam. Iam vero dicendi, et loquendi libertas non minus infimis quam summis est viris, aditus semper patens, audiendi patientia et lenitas inaudita. O saecula aurea! O Caesarem vere Augustum, vere Patrem Patriae! O hominem diuinum! O nos etiam perbeatos, quibus virum talem intueri, eiusque suauissimis atque humanissimis moribus frui datum atque concessum est. Beneficentiam vero ac liberalitatem tuam, Caesar, admirari magis possumus, quam oratione percurrere. Quae cum incredibilis sit, et tanquam e fonte quodam benignitatis perpetuo emanans; nunquam tamen eripere visus es, quod aliis largirere: nunquam aliis nocere, vt in alios liberalis viderere. Vacat enim iniuria liberalitas tua. Quodque tuum est (est enim grande, et vt terrarum domini patrimonium) id tamen omne in communem hominum vtilitatem erogare solitus es: vt vere, quae tua sunt, sint iuxta prouerbium, communia omnia. Et sane e toto prorsus imperio (quod quam amplum et copiosum sit, omnes intelligunt) nihil tibi retentum videmus, praeter dispensandi potestatem. Interea intelligis tamen, quid vnicuique conueniat, proque dignitate distribuis, tibi solummodo hoc reseruans atque seponens, quod Caesareae rationi ac maiestati necessarium fore arbitraris: nihil omnino custodiens ad voluptatem, nihil ad delitias. Et es quidem natura liberalis atque beneficus, non vt plerique quadam vanitate ducti multa largientes, vt videantur benefici, cum non sint. Vir vtique purus, simplex, atque sincerus, nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam referens. Gaudes, cum bene benigneque facis, non cum fecisse laudaris. Neque gratias agi tibi aut rependi admodum curas, praeterquam a conscientia benefactorum. Nihil denique tibi arrogans, sed immortali Deo omnia tribuens, a quo et beneficia, et bona omnia proficisci satis pro singulari tua sapientia cognoscis. Praetereo hoc loco singularia ac prope innumerabilia tuae liberalitatis exempla. Quis enim hac temporis angustia recensere satis queat, quot Regum filios,
Leonoram autem sponsam suam nondum cognouerat, quod id operis in Alemanniam referre volebat, siue ne sanguis Italicus sibi nasceretur, fiue aliud religionis in mente gerens. Consummauit tamen instinctu Alfonsi, Neapolitani Regis matrimonium per copulam carnalem in vrbe Neapoli.
SI optata fierent, Beatissime Pater, ac serenissime Princeps, tantum facultatis et eloquentiae nobis coram Sanctitate et Maiestate vestra in praesentiarum oraturis diuinitus dari et exhiberi profecto totis mentis affectibus cuperemus, vt huic tantae et tam admirabili imperatoriae coronationis solemnitati saltem aliqua ex parte satisfacere valeremus. Sed quoniam, si excellentes et admirabiles Demosthenis et Ciceronis dicendi et eloquendi vires, quos cunctorum tam Graecorum quam Latinorum oratorum Principes extitisse legimus, in vnum coniungerentur, nimirum tanto et tam arduo explicandae huius coronationis muneri longe impares fore censeremus; Idcirco in hac nostra oratione nullo exordio, nulla praefatione, nullo denique consueto et vsitato prooemio iure ac merito vtendum esse existimamus. Nos enim de imperatoris dignitate, et de eius potestate, simul ac de ista tam fausta et tam felici coronatione deinceps tractaturi; nec beniuolentiae, nec attentationis, nec docilitatis, (in quibus cunctae Rhetorum artes plerumque consumuntur) captatione ab his praestantissimis cum Ecclesiasticis tum secularibus auditoribus, coram summo Pontifice atque Imperatore, duobus magnis totius orbis luminaribus constitutis, vllatenus indigere posse videremur. Quippe nullus est, qui in hoc sacrosancto consistorio, in hoc tam ad mirabili et tam splendido cunctarum rerum spectaculo, in hoc quasi terrestri et seculari paradiso, velut in iocundissimo quodam diuersorio, ac tranquillissimo et tutissimo portu, non sponte sua totis (vt dicitur) mentis affectibus diutius persistere et commorari vel maxime vellet, praesertim si ea auditurus esset, de quibus nos dicturos esse profitemur. Quocirca cunctis exordiorum ac praefationum generibus veluti friuolis et inanibus praetermissis, antequam ea dicere incipiamus, quae ad nostrorum propositum praecipue pertinere existimabimus, pro tritis vulgaribusque prooemiis ad humilem quandam et deuotam diuini fauoris impetrationem parumper conuertemur, sine quo quasi infantes vel potius muti et elingues, in hac praesertim tanta ac tam maxima diuinarum et humanarum rerum copia et abundantia, euaderemus. Itaque ad omnipotentem Deum, et Iesum Christum humani generis redemptorem; et Spiritum sanctum tota mente et summa deuotione conuersi, humiles et supplices in hunc modum exorare et deprecari confidimus, sicque deprecati ex infinita quadam trium diuinarum personarum gratia exauditum iri speramus et credimus. Tantum ergo facultatis et eloquentiae nobis Christianis et fidelibus famulis, tuis praesta, quaesumus, diuina et ineffabilis Trinitas, vt de hac Imperatoria coronatione pauca quaedam, non indigna hoc tanto et tam splendido auditorio, dicere ac tractare valeamus. Nos igitur nunc coelestibus et spiritualibus telis armati, in hoc tam profundum et tam immensum pelagus laeti et alacres ingredi et intrare audebimus. Sed vt ordine quodam et recta via nostra procedat oratio, ab Imperatoria dignitate faustis ominibus initium sumemus: De eius deinde potestate breuiter prosequemur: Postremo de hac Coronatione nonnulla memoratu digna in medium adducemus. Quibus rite peractis, de generali quodam ac pene incredibili cunctarum Christianarum gentium gaudio, ac de praecipua et admirabili, Beatissime Pater, ac serenissime Princeps, vtriusque vestrum laetitia aliqua memorabilia breuiter tractare et explicare conabimur. Atque cum haec eo ordine quo proposita sunt, diuina tandem fauente gratia pro modulo nostro absoluerimus, finem dicendi faciemus. Magnum opus et arduum non coacti et inuiti, sed potius alacres volentesque ideo aggredimur, quoniam Omnipotentem Deum, quando boni gratia id agimus, hoc est,
Imperatoriae maiestatis dignitas, secundum veras omnium et profanorum et sacrorum scriptorum sententias, tanta profecto ac tam admirabilis iure existimatur et creditur, vt facultatem humani excedat eloquii. Nam vt a Poetis incipiamus, Homerus in suo illo praeclaro Iliados poemate Agamemnonem Graecorum Principem cum Troianis potius de imperio totius Graeciae, quam de sola Helenae a Paride Priami filio raptae repetitione, diuturno et decennali bello contendentem inducit. Quod Virgilius noster praeclare post plura secula imitatus, AEneam patria, quae iam ab hostibus in seruitutem redacta fuerat, profugum nouas in Italia sedes quaerentem fingit, atque Rutulis postea et Latinis sibi resistere ac repugnare cupientibus, bello tandem victis et superatis imperantem scribit. Et in assumptione quoque Octauiani Caesaris Romanorum Imperatoris, cuius temporibus floruisse tradirur; Ecce, inquit, Dionei processit Caesaris astrum, et reliqua. Imperatorem tunc orbis terrarum Principem ob admirabilem quandam dignitatis suae excellentiam, nimirum astris et fulgidis stellis, diuinis et non humanis rebus, aequiparare et comparare volens. Ad Historicos accedamus, quorum varia ac diuersa multorum generum scripta, cum Assyrios, tum Medos, Parthos insuper et Persas, AEgyptios atque Macedonas, Graecos praeterea Troianosque, Romanos denique ac Carthaginenses, vna cum omnibus aliis gentibus pluribus et diuturnis inter se bellis de imperio ad vltimam et desperatam internecionem dimicasse et contendisse declarant. Philosophi sequuntur quorum Princeps (pace cunctorum dixerim) Aristoteles, Monarchiam (quod Graece nihil aliud quam imperium, hoc est, vnius solius dominatum, si Latine ad verbum interpretari volumus, significare videtur) ad veram et rectam totius orbis terrarum gubernationem, non modo vtilem, sed necessariam etiam pluribus argumentis multisque rationibus probare et confirmare conatur. Ac per hunc modum gubernaculum vnius, quod Monarchia Graece, imperium Latine appellatur, plane aperteque defendit. Et Cicero quamuis multa vt orator in laude Caesaris dixisse et scripsisse comperiatur, in libris tamen de officiis vbi se Philosophum fore profitetur, verba haec ponit: Caesar omnia iura diuina et humana peruertit, propter eum, quem sibi ipsi opinionis errore finxerat, principatum. Tanti enim imperium ab eo factum fuisse scribit, vt cuncta quaeque diuina et humana iura peruertere et violare non formidauerit. Quid insuper de iure naturali, gentium et ciuili dicemus? nonne ex singulo quoque huiusmodi iuris genere maximam quandam esse imperiis dignitatem manifestum est? quando singulae quaeque gentes paulo validiores, quasi naturali instinctu inductae adactaeque, talem sibi dignitatem antiquitus, totis animi et corporis (quemadmodum dicitur) viribus arrogare et vendicare nitebantur. Vnde variae bellorum lites contentionesque oriebantur, et pluribus quoque Digestorum et Pandectarum locis partim Deum imperium de caelo constituisse, partim etiam vniuersum Mundum eum ipsum Imperatorem, tanquam certam quandam et animatam in terris legem, obseruasse et coluisse legimus. Quid praeterea de sacris literis arbitrabimur? an eas de haec tanta et tam singulari imperii dignitate omnino siluisse mutasque fuisse censebimus? quandoquidem profanos cum Graecos tum Latinos auctores, veluti diuino quodam Spiritu afflatos, de hac ipsa materia certa quaedam ac vera sensisse; et quasi e sacro veritatis fonte hausisse accepimus. Vero enim, iuxta celebratam illam et decantatam Philosophi sententiam, omnia consonant. Latissimus profecto nobis ad peruagandum campus ostenderetur, si singula quaeque commemorare et explicare
Fecit Deus duo magna luminaria: luminare maius vt praeeesset diei; et luminare minus, vt praeesset nocti, et reliqua huiusmodi. Quae quidem verba etsi ad literam, iuxta sensum literalem pro Sole et Luna recte exponi et explanari posse videantur: anagogice ac tropologice tamen (vt Theologicis et tritis verbis in hac nostra explanatione, maioris declarationis gratia vtamur) ad vtrumque mundi statum, spiritualem scilicet et secularem, secundum omnium excellentium Doctorum explanationes rectius diriguntur, ac sapientius et accommodatius conuertuntur: vt luminare maius, quod nimirum pro Sole ad literam exponitur, Summus Pontifex plane et aperte intelligatur. Quippe sicut Sol obscuratis caeteris sideribus solus apparet; vnde Cicero nomen sumsisse et vsurpasse testatur: Ita Pontifex cunctas Ecclesiasticas et seculares potestates, diuino quodam personae suae splendore occultare et obscurare videtur. Et ceu quoque Sol diem sua et propria luceilluminat, eique praeesse deprehenditur: ita Pontifex diem, id est, spiritualem statum, qui seculari comparatus, dies, quasi in comparatione noctis, non immerito appellatur, eique praesidere cognoscitur, Pontificalibus constitutionibus et vicissitudinariis promotionibus illustrat ac gubernat. Et velut Sol nocturnis temporibus radiis suis ad aliud hemisphaerium illustrandi gratia descendit: ita pontifex censuris et anathematibus, benedictionibus pariter et indulgentiis, et ad perpetuam et aeternam vitam transcendere et penetrare dignoscitur. Petro enim Apostolorum principi, primo Summo Pontifici, et cunctis eius successoribus, a Christo redemtore nostro viuae vocis oraculo omnem soluendi et ligandi potestatem datam fuisse constat. Ad haec duo magna totius mundi luminaria, per quae quidem duo duntaxat vniuersi orbis status (quemadmodum diximus) plane et aperte designantur, duo illi Euangelici, et per cunctas Theologorum scholas celebrati gladii pariter ac iure accedere videntur; quorum alter pecuniariis mulctis, capitalibusque sententiis, et vltimis suppliciis secularia tantummodo et temporalia delicta coercet ac castigat: alter vero grauibus censuris, asperisque anathematibus, Ecclesiastica sola et spiritnalia peccata punit ac coarguit. Vnde magnam quandam Imperatoriae maiestatis dignitatem simul atque ingentem potestatem esse, iure negare et inficiari non possumus: Quandoquidem ab initio orbis duo magna luminaria pro duobus mundi statibus ordinata, et post multa quoque temporum curricula praedictos duos Euangelicos gladios ad idem confirmandum repetitos fuisse nouimus, Paulus insuper ad M. Agrippam tunc temporis imperantem, de falsa quadam Iudaeorum aduersus ipsum accusatione, apud Festum pro eodem Agrippa Hierosolymis
De omnibus, enim, inquit, de quibus a Iudaeis accusari et simulari videor, beatum profecto et felicem me fore existimo, cum apud te Marce Agrippa causam meam agere et perorare conceditur, et quae sequuntur. Ex his igitur omnibus et caeteris huiusmodi, quae, ne longiores essemus, breuitatis causa, de industria praetermisimus, maximam quandam Imperatoriae maiestatis dignitatem esse, manifestum est, quod ab initio probatum iri proposueramus. Nunc vero de eius admirabili potestate secundum praetaxatum ordinem prosequemur.
Ad hanc tantam et tam diuinam ac caelestem potius, quam humanam Imperatoriae maiestatis dignitatem, magna quaedam et aequalis cunctarum rerum secularium iurisdictio ac potestas non immerito competere et consequi videtur. Nam, vt more nostro a leuioribus incipiamus, Virgilius Caesari Augusto duobus tam decantatis et tam celebratis carminibus tantam eius, vtpote Romani Imperatoris, potestatem esse testatur, vt cum Ioue diuisum coelestium ac terrestrium rerum imperium contenderet: sic enim inquit: Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane: Diuisum imperium cum Ioue Casar habet. Historici et Oratores sequuntur, qui quidem Imperium ab eo, quod late ampleque imperaretur; nuncupatum et appellatum esse voluerunt: quod ita fuisse veteres tam Graecae quam Latinae historiae plane et aperte declarant. Nam antequam principatuum fines hinc inde extenderentur, ac large longeque propagarentur, Regium nomen in terris primum fuisse constat; quippe Reges et non Imperatores dicebantur. Sic Belus primus Assyriorum rex. Sic Cambyses Medorum, Sic Pharao AEgypti, sic Cyrus Persarum, sic Philippus et eius filius Alexander Macedonum, sic Romulus, sic Numa Pompilius, sic Tarquinius Priscus, sic caeteri Romanorum reges, ne de singulis particularem quandam mentionem faciamus, Reges et non Imperatores appellabantur. Sed postquam diuersa terrarum regna hinc inde late ampleque humanis viribus et magnis potentibus protendi ac propagari, et plura quoque ab vno solo gubernari, et in vnius ditionem venire coeperunt; vt potentiae augeri et amplificari videbantur, ita et earum potentiarum nomen pariter crescere iustum esse putabatur. Et quoniam Imperatores proprie exercitus ductores olim prisco et idoneo vocabulo nuncupabantur, ad quos solos cunctorum exercituum cura et gubernatio pertinebat; idcirco propagatis et amplificatis (vt diximus) regnis, nomen Imperatorium decentius et augustius, quam regnum videri coepit, quasi solus vel soli essent Imperatores illi, ad quos duntaxat cura et gubernatio totius orbis, quasi totius exercitus pertineret. Sic Iulius Caesar, sic Augustus, sic Tiberius, sic deinceps caeteri Imperatores vocabantur, etiam antequam Catholica fides hinc inde pullularet. Sed postquam Christiana et orthodoxa religio ita inualuit, vt quasi per vniuersum terrarum orbem intonarer, ac per hunc modum summi Pontifices a cunctis Christianis principibus, Regibus et Imperatoribus maxima humilitate et singulari quadam deuotione adorabantur; factum est, vt communi omnium Christianorum populorum consensu ex duobus duntaxat mundi statibus, alter a Pontifice, alter vero ab Imperatore separatim gubernaretur: ita tamen vt Imperatores dignitatem imperatoriam simul atque potestatem a summis Pontificibus, tanquam a veris mediatoribus et intercessoribus recognoscerent, quibus absque vllis alienis intercessionibus ambo diuinitus collata fuisse non dubitamus. Accedit ius ciuile, quod quidem pluribus auctoritatibus suis, Imperatoriam maiestatem humanis legibus subiectam esse, nec sinit, nec patitur: quin imo eam ipsam cunctis iuribus et humanis legibus dominari ac praesidere, plane et aperte significat. Quippe diuina liumanis, caelestia terrestribus obnoxia et subdita esse, absurdum quiddam ac monstri simile videatur. Atqui imperium Deum de coelo constituisse supra diximus, vt quandoquidem caelitus in terras descenderat; humanis et secularibus rebus merito praesideret ac dominaretur, et vniuerso quoque terrarum orbi praeesset. Genus insuper humanum triplici iure, naturali scilicet, gentium et ciuili, regi et gubernari plane
De clementia suo nomini dedicaret. Plutarchus similiter Traianum Augustum plurib. scriptorum suorum locis plurimum coluisse et honorasse videtur. Lactantius praeterea vir elegantissimus, Constantinum et eius filios, et Beatus Ambrosius Theodosium et Gratianum (ad quos multa pro Catholica fide et de Spiritu sancto conscripsit) Hieronymus insuper et Augustinus plures suorum temporum Imperatores, multis propriorum librorum conscriptionibus ingentibus et maximis honoribus prosecuti et venerati sunt. Quid plura? nam sexcenta huiusmodi restant, quae si sigillatim enarrare vellemus, dies profecto nos talia prosequentes deficeret. Tanta nimirum, vt duo prima orationis nostrae membra in vnum concludamus, Imperatoriae maiestatis dignitatem, simul atque potestatem fuisse constat, vt partim huiusmodi auctoritatem de caelis ad homines descendentem, partim toti terrarum orbi imperantem, partim a nullo alio, quam ab omnipotenti Deo dependentem, priscis temporibus opinarentur. Sed postea rebus humanis iam dudum meliori quadam et grauiori ordinatione dispositis, hoc est, duobus vniuersi mundi statibus ab inuicem separatis inter seque distinctis, quemadmodum pluribus ante seculis vsitatum et consuetum fuisse accepimus Imperatoriae Maiestatis dignitatem potestatemque praedictas pariter a Summis pontificibus non iniuria suscipi, ac recognosci oportere, consueuit. Quod quidem quosdam optimos religiosos et pios praedecessores tuos hactenus fecisse legimus, quorum tu, inuictissime Caesar, praeclara et gloriosa vestigia sequi et imitari vel maxime cupiens, e media Germania in intimam Italiam hiemali tempestate, per longissimas atque asperrimas et periculosissimas vias partim niuibus, partim glaciebus obsessas, partim vero coenis opertas, non famem, non sitim, non frigus, non somnos non iuges pluuias extimescens, accedere et venire non dubitasti, vt ab hoc Nicolao quinto diuina prouidentia Summo pontifice, Pontificiali solio de more pro tribunali (quemadmodum e regione apparet) sedente, opportunum et conueniens Romani Imperii diadema susciperes, humiliterque suscipiens Imperatoriam dignitatem potestatemque ab Apostolica sede recognosceres. Proinde ea, quam tu paulo ante fidelitatis et successionis iuramenta praestitisti, instituta et ordinata fuisse creduntur. Atque haec omnia ex dexterae manus et frontis, et renum inunctione, et ensis postea incinctione, et aureae pilae in sinistra manu largitione, ac regalis sceptri in dextra positione, non absurde, sed potius plane et aperte declarari posse videntur. De hac tua tam humili, tam pia, et tam deuota ab hoc Nicolao Domino nostro Summo Pontifice Romani Imperii recognitione, dici non potest, quantas et quam magnas et praecipuas laudes et commendationes apud Deum et homines reportabis. Cum igitur de egregia quadam et singulari Imperatoriae Maiestatis dignitate potestateque, duobus praedictae diuisionis membris pro facultate nostra pauca quaedam hactenus absoluerimus; quid nunc de hac tam fausta et tam felici coronatione dicemus, in qua quidem vna et sola ambo dignitatis et potestatis praestantissima et
Sed vt res tota paulo clarius et euidentius innotescat, a primaeua coronandi origine ordiri initiumque sumere satius esse duximus. Primas itaque ac vetustissimas coronas a militibus sese in re militari exercentibus militiamque profitentibus, ex antiquis historiis certam quandam originem habuisse legimus. Vnde propterea, quod militibus in signum honoris et praemii bene et prospere actae rei exhiberentur, coronae militares de praemiis, quae militiam sequebantur Romanorum p. 3Obsidionalis dicebatur, ea a gramine fiebat. Hanc qui obsidione liberabantur, idcirco liberatoribus Ducibus donabant, quod ibi gramen plerumque generaretur, vbi illi prius obsessi tenebantur. Huiusmodi coronam Senatus Populusque Romanus Q. Fabio Maximo, secundo bello Punico dederat, quoniam vrbem Romam ab obsidione hostili liberauerat. Secunda Ciuica appellabatur, quam ciuis ciui, a quo in praelio seruatus fuerat, testem vitae salutisque perceptae concedebat: ea e fronde quernea vel ilignea ob id efficiebatur, quod victus antiquissimus ex quercubus atque ilicibus capiebatur. Hac corona L. Gellius vir Censorius in Senatu Ciceronem consulem donari a rep. censuit, quod eius opera et intercessione atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque fuisset. Tertia Muralis nuncupabatur: hac nimirum illi donabantur, qui primi moenia per vim in quocunque hostile oppidum ascendissent. Quarta Castrensis perhibebatur, quam quidem Imperatores eis impertiebantur, qui primi pugnantes in hostium castra ingrederentur, ea profecto insigne valli habebat Quinta Naualis cognominabatur: hac maritimo praelio. ii donari solebant, qui hostium naues armati transiliuissent; ea quasi nauium rostris insigniebatur. Atque hae tres vltimae ex auro fiebant, inaurataeque apparebant. Sexta Oualis erat, et myrtea habebatur, ea Imperatores vtebantur quandoque ouandi gratia in vrbem inuehebantur. Ouare autem dicebantur, si quando vel ex indignis bellis, vel non cum iustis hostibus gestis victores in Patriam remearent; aut quando hostile nomen humile et non idoneum, vt seruorum, piratarumque fuisset, aut deditione repente facta, sine puluere (vt dici solet) incruentaque victoria obuenisset: cui facilitati myrtum, Veneris frondem, aptam et accommodatam esse non iniuria putauerunt: quod non Martius sed quasi Venereus quidam triumphus foret: ac per hunc modum Octauianus Augustus post Philippense et rursus post Siculum bellum bis ouans vrbem ingressus est. Septima quasi Triumphalis putabatur, et oleagina videbatur: ea coronabantur non qui praelio interfuissent, sed qui dignum aliquem pro absentibus imperatoribus triumphum procurassent. Octaua Triumphalis praedicabatur, ex lauro fiebat, et quia caeteris omnibus praeferebatur, solis duntaxat triumphaturis Impertoribus seruabatur, qui cum ex ancipiti praelio cruentaque victoria, victis superatisque hostibus in patriam reuerterentur, triumphalibus curribus cunctis ornamentorum generibus praeditis, ipsi tamen vndique purpurei ac laurea coronati per Vrbem vehebantur. Sic C. Iulius Caesar, qui primus exactis Regibus Romae imperauit, quinquies triumphauit. Nam et Gallicum, et Alexandrinum, et Ponticum, et Africanum, et Hispanensem triumphos laurea (quemadmodum diximus) coronatus absoluit. Sic Octauianus Augustus tres Curules triumphos, Dalmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo mirandum spectaculum, de more laurea coronatus, egisse et accepisse legitur. At Tiberius Caesar, cum ei toto Illyrico perdomito et in ditionem Populi Romani redacto, triumphus decerneretur, ac ipse ob. Q. Vari cladem qui sub idem fere tempus in Germania vna cum tribus legionibus perierat, decretum sibi triumphum differre, quam triumphare maluisset: Vrbem nihilominus praetextatus
Tulit Samuel lenticulam olei, et effudit super caput eius, et deosculatus est eum: et ait: Ecce vnxit te Dominus super haereditatem suam in principem; et tu liberabis populum eius de manibus inimicorum suorum, qui in circuitu sunt. Et in eodem loco paulo post ab eodem Samuele Dauid praedicti Saul successorem in hunc modum inunctum extitisse accepimus: Et ait Samuel ad Isai patrem Dauid: Mitte et adduc eum, nec enim discumbemus prius, quam ille huc venerit. Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu, decoraque facie. Et ait Dominus: Surge et vnge eum, ipse est enim. Tulit ergo Samuel cornu olei, et vnxit eum in medio fratrum eius, et directus est spiritu. Domini a die illa in Dauid et deinceps, et quae sequuntur. Et in tertio eiusdem voluminis Salomonem commemorati Dauid filium per Sadoch sacerdotem quendam sacro oleo delibutum fuisse cognouimus. Sic enim scribitur: Sumsitque Sadoch Sacerdos cornu olei de tabernaculo, et vnxit Salomonem, et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Viuat Rex Salomon. Et ascendit vniuersa multitudo post eum, et populus caenentium tibiis, et laetantium gaudio magno; et insonuit terra clamore eorum; Et reliqua huiusmodi gaudiis et iubilationibus et exultationibus plena et referta comperimus. Atque haec tria praecipua et singularia talium ac tantorum Regum exempla, ad regiam et sacram vnctionem, quae quidem ex egregia quadam humilitate pro hodierna regalium et imperatoriarum personarum coronatione non immerito
Propterea vnxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis, prae participibus tuis: et reliqua. Proinde et Sacerdotes et Reges Christos, quod Graece vnctos significat, in sacris literis per hunc modum legimus appellatos: Nolite tangere Christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari: et plura huiusmodi dicendi genera ex lato et amplo sacrarum scripturarum campo sponte sua nobis in praesentiarum occurrerent, quae, ne longiores simus, de industria praetermittimus. Nos igitur, qui (vt diximus) Christiani sumus, et praeclara maiorum nostrorum vestigia sequi et imitari vel maxime cupimus, non solum te, Diue Friderice Romanorum Rex semper Auguste, sacro solo vnctionis oleo vna cum Leonora beata et felici consorte tua, secundum veterem quandam et vsitatam regiae vnctionis antiquorum Patrum consuetudinem, per hanc humilem et deuotam Nicolai V. Summi Pontificis administrationem feliciter vngimus; sed et ensem aureum cingimus, et regale insuper sceptrum et similem pilam ambabus manibus exhibemus, ac denique sacro sancto capiti tuo imperiale diadema, ex puro et solido auro confectum, et pluribus quoque margaritarum et vnionum ac caeteris preciosorum lapillorum generibus redimitum, solenniter imponimus, cum te prius duo alia diademata, ferreum videlicet et argenteum, veteri quadam consuetudine iam suscepisse non ignoremus. Quippe corona ferrea, quam in ordine primam esse constat, fortitudinem ac potestatem significare videtur. Nam quemadmodum ferrum caeteris omnibus metallis forrius ac potentius habetur et creditur; ita Imperatoria maiestas cunctis aliis principibus fortior ac potentior esse debet. Secunda quoque argentea non fortuito, sed singulari quodam mysterio assumitur. Sicut enim argentum aliis metallis albius, purius et nitidius conspicitur, ita maximi ac Summi Principis mentem claram, mundam, et serenam esse decet. Tertia aurea egregia et solemni significatione capitur. Etenim ceu aurum caetera metalla sua dignitate longe superat et excellit; ita pariter Imperator caeteris omnibus secularibus Principibus proprio virtutum suarum splendore praestare et excellere existimatur; et vt etiam hoc, qualecunque est, nostrorum temporum Imperium, illius veteris Romani vestigia sibi reseruasse ac retinuisse videatur. Priscis namque Romanis vniuerso pene terrarum orbi, cum maxime florebant, imperantibus, a cunctis subditis gentibus aureum tributum pro diuersis exhibentium subiectorum facultatibus varie tradebatur. Ex hac itaque praedictarum trium coronarum mystica susceptione, tria praecipua et singularia a nobis paulo ante commemorata, plane aperteque designantur: in quibus duo illa nostra dignitas et imperatoria Maiestas vel maxime continentur, quemadmodum a principio huius orationis proposuisse meminimus: quod a pluribus Summis Pontificibus ad politiorem quandam et solenniorem imperatoriae coronationis celebritatem iam dudum praecipuo et singulari mysterio factum fuisse accepimus. A Carolo enim Francorum Rege, cui ob rerum a se gestarum magnitudinem Magno non secusquam Alexandro Philippi Regis filio cognomen fuit, vetus quaedam coronandi consuetudo initium sumsit, quae a prioribus et maioribus quibusdam Imperatoribus aliquotiens obseruata, ad nostram vsque aetatem in augustam huius Friderici tertii personam in praesentiarum tanta cum gloria prouenisse videtur, vt etiam eisdem praedicti Caroli insignibus coronari mereretur. Nam cum tota Italia per aduentum Longobardorum sub Desiderio eorum Rege magnis vndique calamitatibus premeretur, factum est, vt in necessarium quoddam obsessae vrbis subsidium a Stephano secundo ea tempestate Romanae Ecclesiae praesidente, e Gallia in. Italiam euocaretur: qui quidem ita
Omnes gentes plaudite manibus, iubilate Deo in voce exultationis, et reliqua. Quod si cuncti Christiani principes et populi ex hac tanta ac tam admirabili et tam solemni Imperatoris Maiestatis coronatione apprime laetari, atque plurimum gaudere debent: quanto vos, Beatissime Pater ac Serenissime Imperator, vehementius atque efficacius et ardentius gaudebitis, cum praesentem et futuram huius tantae solennitatis et celebritatis gloriam, solidosque fructus, ad vos solos pertinere et spectare vel maxime existimaueritis? Quod enim ex Summis Pontificibus, vel quot etiam ex veris Imperatoribus, vtrisque maioribus et praedecessoribus vestris, fuisse nouimus, qui huiusmodi Diadema vel legitime largirentur, legitimeue susciperent? Nam ita pauci ex vtroque ordine reperientur, vt si numerarentur, facile paruulum quendam numerum constituere viderentur. Duobus enim Carolis, duobusue Othonibus, et vno Henrico, Constantino, Radulpho, Conrado, Alberto, et altero Sigismundo, et si qui alii fuerunt, duntaxat exceptis, quos legitime ab Apostolica Sede coronatos fuisse accepimus, neminem alium invtroque Pontificum Imperatorumque Catalogo, reperiri potuimus, quem Imperatorium diadema iure suscepisse diceremus; caeteris omnibus siue Honoriis, siue Valentinianis, siue Theodoricis, siue aliis Federicis, vna cum reliqua Caesarum turba, vel per incuriam negligentibus vel per vastum aspernantibus, vel potius vi et armis sacrosanctum Romanum Imperium sibi ipsis nefarie nimis arrogantibus. Et eos etiam quos honoris causa nominauimus, non tanto populorum omnium principumque consensu, cunctarumque gentium applausu, Diue Federice, instar tui, coronatos fuisse constat: quem quidem nullis discrepantibus, quin imo cunctis vel maxime approbantibus, ex intima Germania huius coronationis gratia huc vsque venisse conspeximus. Praeterea si Samuel et Saul in illa inunctione veteri adprime gauisi sunt; quanto vos Nicolae ac Friderice vehementius illis laetari et ardentius gaudere debetis? Quemadmodum enim tu Summe Pontifex, cum Christi humani generis redemptoris vicarius reperiaris, Samuele licet Propheta melior et praestantior esse diceris: ita tu, Friderice, Saulum in regno ipso longe excellere et superare videris. Ille namque Iudaeorum duntaxat, tu autem Romanorum Rex, ac totius saltem Occidentalis imperii solus moderator et princeps apellaris. Quod quidem imperium caeteris priscis et Assyriorum, et AEgyptiorum, et Sicyoniorum, et cunctarum aliarum gentium nobilius
Cum igitur cuncta eo ordine, quo ab initio orationis nostrae proposuisse meminimus, omnibus oratorum epilogis breuitatis causa praetermissis, pro modulo nostro absoluisse videamur: reliquum est, vt finem dicendi faciamus, si prius pro te, Beatissime Pater, ad omnipotentem Deum iam tota mente conuerso, et pro hoc Federico III. nouello Imperatore a Sanctitate tua nuper constituto, in hunc modum humiliter exorauerimus, proque Maiestate tua tandem, gloriosissime Caesar, breuiter responderimus. Omnipotens et Sempiterne Deus, qui ad praedicandum aeterni regni Euangelium Romanum Imperium praeparasti, praesta quaeso huic Federico tertio nouello Imperatori, fideli famulo tuo, arma caelestia, vt superatis barbaris et inhumanis gentibus, pacis ac Catholicae fidei inimicis, secuta et intrepida tibi seruiat Christiana libertas. Nunc ad hanc pontificialem tam piam et tam humilem orationem pro te, Religiosissime Imperator, deuoti et supplices in hunc modum respondebimus. Exaudi, quaesumus, omnipotens et sempiterne Deus pias et deuotas preces Nicolai tui Summi Pontificis, vt cuncti ecclesiastici et seculares populi, Praelati, Respublicae et principes, omnibus Christianae fidei hostibus penitus abolitis, atque ad vltimam internetionem vsque deletis, liberius seruire et efficacius famulari valeant: quatenus per hunc certum et securum omnium fidelium nostrarum gentium famulatum, cuncti Christiani homines digna vtriusque praesentis et futurae vitae praemia consequi mereantur.
Atque haec habuimus, quae in hac tam admirabili, tam fausta et tam felici imperatoriae coronationis celebritate primo ad aeternam omnipotentis Dei gloriam, ad perpetuam deinde beatitudinis tuae, Beatissime Pater ac etiam Maiestaris tuae, gloriosissime Imperator, laudem et commendationem, ad consolationem infuper vestram, praestantissimi Auditores, praeterea ad generalem quandam: et immensam totius Christiani generis laetitiam atque hilaritatem, et sempiternam denique tantarum et tam magnarum rerum memoriam in praesentiarum diceremus.
FRIDERICVS tertius Anno salutis sexagesimo octauo supra Millesimum quadringentesimum, Romam venit religiosae peregrinationis gratia: eum que Paulus secundus Pontifex Maximus summis honoribus excepit. Quae igitur in suo aduentu mature et prudenter ordinata sunt atque seruata, quoniam omnibus interfui, ex officio hic annotabo, et vt posteri his vti si voluerint facile possint, adnectam. Vt primum igitur Pontifici nunciatum est, Caesarem in Italiam aduentasse, Romamque via Flaminia petiturum, iussit prouinciarum Ecclesiae Romanae praefectos, per quas iter facturus erat Caesar, vt venienti honoris causa obuiam irent Pontificis nomine ad fines prouinciae, illumque cum omni suo comitatupublicis sumptibus magnifice exciperent, et honores ei omnes impenderent, iuberentque per ciuitates omnesqua esset transiturus, clerum in porta obuiam exire cum crucibus, et deducere ad ecclesiam cum Antiphonis, versiculis et orationibus, vt in Pontificali habetur. Deinde vt Ecclesiae agrum Caesarem intrasse cognouit, Nobiles quosdam ex ordine equestri praemisit, qui Caesari obuiam eant, gratulantes Pontificis nomine prosperum eius aduentum, et omnia Pontificis officia pollicentes. Post hoc sunt missi duo sacri Palatii causarum auditores, qui Spoleti; et duo deinde Archiepiscopi cum duobus Episcopis ex assistentibus Papae, qui Marini Caesari se exhibuerunt. designauit praeterea Pontifex duos Apostolicae Sedis legatos, Guilielmum Episcopum Hostiensem Rothomagensem, et Franciscum S. Eustachii Diaconum Senensem, S. Rom. Ecclesiae Cardinales, datis mandatis vt duorum dierum itinere Caesari obuiam irent. Sed legati cum primum obuiam fiunt Imperatori descendunt ex equis, cum ex propinquo eum manifeste videant, et suae Maiestati reuerentiam faciunt, siue descenteret, siue in equo maserit: consueuit tamen et ipse descendentib. legatis descendere. Die autem quo vrbem intrauit, hoc ordine exceptus est. Primi obuiam iere ad tertium lapidem Vicecamerarius, Praefectus, Senator, conseruatores et cancellarii vrbis, omnes cum habitu suae dignitatis, et cum his capita Regionum et alii magistratus vrbani, cum ciuibus nobilioribus; quos non multo interuallo ordines curiae et cancellariae officiales, Duce Episcopo Vrbinate Correctore et abbreuiatore literarum Apostolicarum, secuti sunt, tertio loco Praelati domestici Pontificis, cum aulicis proceribus et nobilibus multis, ad secundum lapidem processere. Sacer deinde Cardinalium senatus extra portam ad quingentos passus Caesarem expectauit: cui aduenienti suo et Pontificis nomine felicem aduentum gratulatus est, verba faciente priore Episcoporum Cardinalium. Clerus Vrbis in ipsa porta cum crucibus et reliquiis, vt Caesarem exciperet, iussus erat. Hoc igitur ordine, quamuis propter serum introitum omnino seruari non potuerit, Vrbem ingressus est. Primo procedebant mixtae Cardinalium familiae, cum militibus Caesaris: tum familiares Pontificis laici, cum familiaribus Imperatoris. Inde nobiles et Barones: tum conseruatores cum officialibus Vrbis. Deinde oratores Principum et Regum non praelati. Postremo Senator et Praefectus Vrbis cum suis ornamentis. Armiger Caesaris cum ense nudo inter illos et Caesarem solus equitabat. Sequebatur Caesar sub baldachino, medius inter duos seniores Episcopos Cardinales. Cui in porta Vicarius Papae, qui clero vrbis praeest, paratus in Pontificialibus crucem exosculandam porrigere debet. Et clerus cantat: Ecce mitto Angelum meum. Et clerus supplicabundus procedit immediate ante praefectum et Senatorem. Imperatorem sequuntur Cardinales per ordinem, Episcopi,
Elegit eum Dominus, et excelsum fecit illum prae Regibus terrae. Vers. Glorificauit illum in conspectu Regum et non confundetur. Surgens deinde Pontifex, sine mitra dixit: Pater noster Et ne nus inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Vers. Deus iudicium tuum Regida, et iustitiam tuam filio Regis. Vers. Saluum fac Domine seruum tuum Fridericum Imperatorem nostrum, Deus meus sperantem in te. Vers. Mitte ei Domine auxilium de sancto, et de Syon. tuere eum. Vers. Nihil proficiat inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponat nocere ei. Vers. Fiat pax in virtute tua et abundantia in turrib. tuis. Vers. Domine exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Vers. Dominus vobiscum: et cum spiritu tuo. Oremus. Deus qui beato Petro Apostolo tuo collatis clauib. regni calestis, animas ligandi atque soluendi Pontificium tradidisti, Intercessionis eius auxilio famulus hic tuus Fridericus Imperator noster a nexib. pecatorum suorum liberetur. Protende quasumus famulo tuo N. Imperatori nostro dextram salutis auxilii, vt te toto corde perquirat, et quod digne et humiliter postulat assequi mereatur. Omnipotens sempiterne Deus, Christiani Imperii protector et consernator, da seruo tuo N. Imperatorinostro virtutis inuictae triumphum, ut ad nostram et Ecclefiae tuae Sanctae atque fidelium omnium vnitatem et pacem subditas illi facias vniuer sas harbaras nationes per Christum Dominum nostrum, Amen. Post haec Pontifex de solio descendit, et Caesarem iterum amplexatur, manu sinistra illum tenens, pariter palatium Apostolicum ascenderunt: qui in sacellum S. Nicolai ingressi aliquantulum consederunt, et familiariter confabulati sunt. Deinde Pontifex Caesarem ad cubiculum illi paratum dimisit, iussitque Cardinales complures illum deducere: ipse vero cum suis per aliam sacelli portam ad cameram suam profectus est. Dum Caesar Romae fuit, saepe noctu vno vel altero famulo sociatus, clam et indicto tempore ad Pontificis cubiculum accessit: cui Pontifex obuiam exiuit, cum primum id potuit rescire, et discedentem ipse deduxit vsque ad secundam et tertiam aulam: et aliquando ipse Pontifex inexpectatus ad Caesaris cubiculum cum paucis venit, illumque quantum potuit honorauit cum summa grauitate et maiestate, et in ecclesia, et in via. In Ecclesia orante Pontifice super faldisterio sibi parato ante altare (ut fit) Imperator super aliud faldisterium orabat a sinistris positum, coopertum purpureo ornamento, cum puluinari etiam purpureo, et paruo scabello viridi etiam purpureo. Sedes Caesaris cum suo reclinatorio siue postergalisita erat inter fedem Pontificis et sedilia Cardinalium, in formam sedis Pontificialis. Sed non tantae altitudinis neque latitudinis: cooperta erat panno sericeo viridis coloris, et scabellum paruum habebat viride super quod pedes tenebat Imperato, altitudo ipsius Sedisita erat instituta in Capel. Apostol. vt non altior esset locus vbisederet Imp. quam vbi Pontifex teneret pedes: et item scabellum Caesaris aequale erat Sedibus Cardinalium. Cum incensabatur Pontifex per Cardinalem assistentem, mox incensabatur Imperator per primum ex Praelatis assistentibus Pontifici. Cum Pontifex pacem accipiebat ab assistente Cardinali, primo dabat pacem Imperatori, postea Diaconis assistentibus: Inter eundum semper manu sinistra illius dextram tenebat, volebatque vt aequali semper gradu incederet: quamuis modeste semper Caesar reluctaretur. In discessu mandauit Pontifex, quod itidem vt in introitu honoraretur. Sed ille summo mane cum paucis e suis conscenso equo ante recessit, quam Cardinales comperissent, pauci admodum eius festinationem sunt assecuti. Donauit Pontifex Caesarem plurib. muneribus, primum veste aurea, et equo albo phalerato, cum aliquibus Iocalibus, cum Reliquiis Sanctorum admodum preciosis, quorum precium supra duum millium aureorum ferebatur.
SOlennis Maximiliani I Electio atque Coronatio in hac Historia describuntur. Primum quidem recensentur Principes, Status atque Oratores, qui in Comitiis Francofurtensibus 1486, in quibus Electio facta, comparuetint. Horum Catalogum pleniorem paullo ex antiquo MSto exhibuit Mullerus. im Reichs-Tags Theatro p. VI c. 1.Hunc ipsum autem, quem exhibemus, Politicis etiam Imperialibus inseruit Goldastus, p. I p. 86,cui adiectae est ipsa electionis Historia. Discrepant equidem Scriptores de electionis die. Sic enim Gerhardus a Roo: lib. X p. 502.qui incidit in diem XVII Februarii. Trithemius: ad a, 1486.Verum, haec ipsa Historia certum electionis diem indicat XVI Februarii, quem etiam confirmat Protocollum electionis ipsius, Polit. Reichshandel p. In. 4 et Reichssatzungen p. II p. 173. Kulpisium inter Documenta ad Historiam Friderici III p. 218.et plerique Scriptores. vol. II Gen. Lp. 1108. P. Heuterus rer. Austr. lib. II c. IX. Cuspinianus p. 487. Fugger lib. V c. XXXIII n. 2.Sequitur inde Historia coronationis IX Aprilis Aquisgrani factae. Licet Gerhardus a Roo lib. X p. 502.interum diem anticipet, dicens: his ita constitutis, Aquisgranum ad suseipiendam coronam, iter ingressi sunt. Erant in eorum comitatu, Moguntinensis, Treuirensis, et Coloniensis Archiepiscopi: Ernestus Saxoniae Princeps Elector, cum Alberto agnato, multique alii praesules, reguli, nobiles, et ciuitatum legati. In Vbiis adfuere praeter hos, Guilielmus Iuliacensis, Carolus Geldrensis: Episcopi item, Salisburgensis, Augustanus, Spirensis, Misnensis, Vltraiectinus, Leodicensis, Osnabruggensis, Monasteriensis, ac alii nonnulli, quibus praesentibus, coronatus et solemni ritu in Regem consecratus est Maximilianus, tertio Idus Aprilis. Hic autem decimus est mensis Aprilis. Aft, nonum Aprilis confirmant plerique Scriptores. p. 1108. Heuterus Rer. Austr. lib, II c. IX. Fugger lib. V c. XXXIII n. 4.
Adiecta est Legatio Henrici VII Anglorum Regis ad Maximilianum, tunc adhuc Regem Romanorum, et Imperii Ordines in Comitiis Confluentinis 1492. Postquam enim Carolus VIII Gallorum Rex Maximiliano Annam Britannicam praeripuisset, Maximilianus non solum Henricum VII Anglorum Regem contra Gallos incitabat, sed etiam Imperii Ordines primo Metim, deinde Confluentiam a. 1492 vocat, vt illorum auxilia imploraret. anno quoque supra notato, in mense Septembris, Fridericus Imperator munditertius, et Maximilianus Rex Germanorum filius eius semper inuistus, Conuentum Regni Principibus apud Confluentiam oppidum Archiepiscopi Treuirorum consensu indixerunt vnanimi, quorum multis in praesentia constitutis Raptus desponsatae Maximiliano Annae Ducis Brittaniae per Carolum Regem Galliae praesumptus in medium proponitur et quid fieri decernant Principes, consultatio communis habetur. Erant tum qui bellum Gallo indicendum consulerent, vtpote qui non solum leges temerasset Germanas inferior, sed ius etiam violasset Imperii simul et Christianae veritatis. In id tandem conuenit pars sanior, tempori concedendum, cum Brittanniae Ducatus, neque Germaniae Regno neque Brabantiae Principatui ea tempestate conduceret. Maximilianus itaque Rex consilio Principum leuigatus animum remisit iratum.Dum igitur in Parlamento Anglicano bellum contra Gallos esset decretum, mittebatur Henrici VII nomine Franciscus de Puys, qui Gallorum aflum fallacias que magis exponeret, hoc ipso Germaniae Ordinum animos magis concitaret, Regemque suum iam bellum contra Gallos fuisse adgressum, nuntiaret. Cui subiuncta est responsio, legato in Comitiis facta. Licet hoc ipso, quod Maximilianus omnibus esset destitutus, et auxilia promissa non praestaret, omnia essent frustranea. Legati Angliae, cum ad Maximilianum aduentassent, longo interuallo inter se disiunctas repererunt: cum omnino ei deessent Pecuniae, Milites, Arma, quae tantae Expeditioni sufficerent. Maximilianus enim, cum neutram Alarum suarum integram haberet, (quoniam Patrimonium suum Austriae ad eum nondum deuenerat, patre siquidem adhuc vino; at que ex altera parte, Territoria sua Matrimonialia, partim Ducissae Viduae in Dotem cesserant, partim recentibus Rebellionibus exhausta erant) Copiis ad Bellum necessariis, plane destitutus erat.
CODICILLVS PRAESENS INDICAT NOMINA PRINCIPVM, COMITVM, ET BARONVM, QVI AD ILLVSTRISSIMI PRINCIPIS ET DOMINI, D. MAXIMILIANI ARCHIDVCIS AVSTRIAE, DVCISQVE BVRGVNDIAE, ELECTIONEM IN ROMANORVM REGEM IN OPPIDO FRANCKFORDENSI CONVENERE.
ANNO a natiuitate Saluatoris M CCCC LXXXVI. die Veneris, XX. mensis Ianuarii, Gloriosissimus ac inuictissimus Princeps et Dominus, Dominus Fridericus tertius Romanorum Imperator, suaeque Maiestatis vnicus filius Maximilianus Archidux Austriae, Burgundiae Dux, Francofordiam ingressi sunt.
Affluxerant alii Principes, quorum nunc recensebo nomina.
Archiepiscopus Moguntinensis.
Archiepiscopus Treuirensis.
Archiepiscopus Coloniensis.
Philippus Dux Bauariae, Comes Palatinus Rheni.
Ernestus Dux Saxoniae.
Albertus Marchio in Brandenburg.
Albertus Dux Saxoniae.
Fridericus Dux Saxoniae.
Ioannes Dux Saxoniae.
Henricus Dux Brunsvvigensis.
Iohannes Dux Bauariae, Comes in Spanheim.
Rupertus Dux Bauariae.
Caspar Dux Bauariae, Comes in Feldentz.
Carolus Dux Gelriae.
Wilhelmus Landgrauius Hassiae, Comes in Katzenelnbogen et Dietz, et Comes in Zigenhayn.
Christophorus Marchio de Baden.
Albertus Marchio de Baden.
Fridericus Marchio de Baden.
Abbas de Fulda Princeps.
Episcopus Bambergensis.
Episcopus Augustensis.
Episcopus Cameracensis.
Episcopus Sibinicensis.
Episcopus Wormariensis.
Episcopus Spirensis.
Episcopus Eystetensis.
Episcopus Tergestinus.
Episcopus Missenensis.
Nunc quot et quos Princeps quilibet Comites Baronesque Franckfordiae secum habuerit, ex ordine referemus, ordiamurque a Caesarea Maiestate, quae infra descriptos habuit.
Albertum Marchionem de Baden.
Hugonem Comitem de Werdenberg.
Abbatem de Milck.
Abbatem de Admunde.
Sigismundum Broschenck.
Sigismundum de Bappenheim.
Bertolinum de Starenberg.
Fridericum de Stubenberg.
Casparem de Rogendorff.
Martinum de Eytzingen.
Iohannem de Wolffstein.
Domicellum de Wolkenstein.
Dominum de Vtzendorff.
Iohannem de Zeltingen.
Christophorum de Hohenfeldt.
Sigismundum Midderthorer.
Dominumde Berneck.
Dominum de Mersperg.
Inditi Maximiliani Romanorum Regis, Archiducis Austriae, Ducis Burgundiae, curiales Principes, Comites et Barones enumeremus.
Christophorus Marchio de Baden.
Episcopus Cameracensis.
Episcopus Sibinicensis.
Carolus Dux Gelriae.
Adolphus Comes de Nassavv, Marschalcus.
Fridericus Comes de Hohenzollern.
Fridericus Comes de Bitsche.
Walrab Comes de Bitsche.
Comes de Bentheim.
Carolus Comes in Croy et Schymay.
Ludouicus de Emerey.
Martinus de Polheim.
Wolffgangus de Polheim.
Bemardus de Polheim.
Vitus de Wolckenstein.
Cornelius de Bergen.
Fridericus de Egkmunder Iselstein.
Hugo de Melo, Dominus in Anthon.
Dominus de Lanney.
Carolus de Lalayn.
Iohannes de Leuan.
Philippus bastardus de Burgundia.
Gerhardus de Busy.
Gerlacus de Isenberg.
Dominus de Barbenzon.
Arnoldus de Trazenis, Dommus in Army.
Dominus de Geth.
Dominus de Battenburg.
Walrab de Breyderade.
Ludouicus de Baenst.
Ditherus de Fosse.
Florentius de Iselstein.
Don Ladron de Portigal.
Dominus de Erckentiel.
Dominus de Trap.
Dominus de Lichtenstein.
Philippus de Aresses, dominus curiae.
Daniel de Herzele.
Progrediamur ad illustrissimos sacri Romani Imperii Electores.
Reuerendissimus in Christo pater et dominus, dominus Bertoldus Archiepiscopus Moguntinensis sacri Romani Imperii per Germaniam Archicancellarius ac Princeps elector, hos secum habuit Comites atque Barones.
Iohannem Abbatem Fuldensem, ex familia Comitum de Henneberg natum.
Georgium commendatorem ordinis sancti Iohannis, ex familia Comitum de Henneberg natum.
Ottonem Comitem in Henneberg.
Iohannem Comitem in Wertheim.
Erasmum Comitem in Wertheim.
Sigismundum Comitem in Glichen.
Philippum Comitem in Nassavv.
Ludvvicum Comitem de Isenberg, dominum in Budingen eiusque duo filii,
Iohannem Comitem de Isenberg, dominum in Budingen.
PhilippumComitem in Ryneck.
Reinhardum Comitem in Ryneck.
Philippum alium Comitem in Ryneck.
Ad Reuerendissimum in Christo patrem et dominum, dominum Iohannem Archiepiscopum Treuerens. sacri Romani Imperii per Galliam et regnum Arelatense Archicancellarium ac Principem Electorem se calamus dirigat: Principesque, Comites, Barones, qui suae reuerendissimae paternitati aderant, describat. Fridericus Marchio in Baden.
Bernhardus Comes in Solms, dominus in Mintzenberg in Appermont: cum duobus filiis.
Emich Comes in Liningen et Dagspurg.
Dominus Iohannes Comes in Nassaw, et in Dietz.
Simon Wecker Comes in Zvveinbrucken, Dn. in Bitsch, et in Lichtenberg.
Iohannes de Seyne, Comes in Witgestein, et Dominus in Homburg.
Ditherus Comes in Manderscheyt, dominus in Sleiden.
Fridericus Comes in Wiede, dominus in Isenburg.
Iohannes Comes in Manderscheyt et Blanchenheim.
Bernhardus Comes in Lining.
Iacobus Comes in Dune et Kirpurg, dominus in Salm.
Philippus Dominus in Bernstein et Falckenstein.
Winrich de Dune, dominus in Falckenstein et Oberstein.
Wilhelmus dominus in Runckel et Isenburg.
Iohannes Comes in Wiede, dominus in Isenburg.
Ditherus Burggrauius in Ryneck, dominus in Bruch et Tonnenberg.
Cuno dominus in Winnenberg et Bilstein.
Reuerendissimus in Christo pater et dominus, dominus Hermannus Archiepiscopus Coloniensis, sacri Romani Imperii per Italiam Archicancellarius et Elector infra nominatos secum habuit Comites, et Barones. Wilhelmum Lantgrauium Hassiae, Comitem in Katzenelenbogen, Dietz et Ziegenhain.
Gerhardum Comitem Rheni.
VVilhelmum et Hupertum Comites in Nuvvenar.
Henricum Comitem in Nassavv, et dominum in Bilstein.
Philippum Comitem in Firnberg.
Philippum Comitem in Solms.
Henricum Comitem in VValdeck.
Comitem in Salm, dominum in Rifferschit.
Vincentium Comitem in Morsse.
Fridericum dominum in Zomeruff.
VVilhelmum Dominum in Rennenberg.
Pergamus ad illustrissimum Principem et Dominum, Dominum Philippum Bauariae Ducem, Comitem Palatinum Rheni, sacri Romani Imperii Archidapiferum, suaeque curiae Comites atque Barones, quos secum habuerat, designemus.
Caspar Dux Bauariae Comes in Feldentz.
Episcopus Spirensis.
Episcopus VVormaciensis.
Magister ordinis Teutonicorum.
Ludvvicus de Bauaria.
Iohannes Rheni Comes.
Otto Comes in Solms. Bernhardusque eius filius.
Michael Comes in VVertheym.
Henricus Comes iu Bitsch.
Philippus Comes in Hanavv.
Gerhardus Comes in Seyne.
Hammo Comes in Liningen.
VVicker Comes in Liningen.
Hugo Comes in Montfort.
Iohannes Comes in Montfort.
Craffto Comes in Hoenloch.
Conradus Comes in Thübingen.
Comes de Nassavv, Dominus in Bilstein.
VVolfgangus Comes in Furstenberg.
Cuno Comes in VVesterburg.
Bernhardus Comes in VVesterburg.
Bernardus Comes in Eberstein.
Bernhardus alius Comes in Eberstein.
Henricus Comes in Lupff.
Dominus Iohannes Ruvvegraue.
Melchior de Oberstein.
Emich de Oberstein.
Iohannes de Hohenfels, Dominus in Reipelskirchen.
Schenck Christophorus de Limpurg.
Schenck Fridericus de Limpurg.
Schenck Erasmus de Erpach.
Dominus Iohannes de Schvvarzenberg.
Dominus de Sonnenberg.
Illustrissimus Princeps et Dominus, Dominus Ernestus Dux Saxoniae, Lantgrauius Thuringiae, Marchio Missenae, Sacri Romani Imperii Archimarschalcus, subscriptos curiales habuit Principes, Comites atque Barones.
Fridericum Ducem Saxoniae.
Iohannem Ducem Saxoniae.
Karulum Comitem in Glichen.
Iohannem Comitem in Hohenstein.
Iohannem Comitem in Werdenberg.
Comitem de Warnburg.
Brononem Dominum in Querfort.
Duos Barones dictos Russen de Plavven, Dominos in Gretz et Cranchfelt.
Procedant demum illustrissimi Principis et Domini, Domini Alberti Marchionis in Brandenburg sacri Romani Imperii Archicamerarii curiales Comites atque Barones.
Iodocus Comes in Hohenzollern.
Fridericus Comes in Zorn. Zolern.
Ytelfricz Comes in Zorn.
Fridericus Comes in Castel.
Georgius Comes de Castel.
Michael dominus in Schvvartzburg.
Sigismundus de Schvvarzburg.
Philippus de Winsperg sacri Romani Imperii camerarius.
Christophorus de Limperg, sacri Romani Imperii pincerna. Nunc ad caeterorum Principum curiales Comites atque Barones nostra procedat descriptio.
Reuerendissimus in Christo pater et dominus, Dominus Ioannes Archiepiscop. Strigoniensis, administrator Archiepiscopatus Saltzburgensis, hos secum habuit Comites et dominos.
Iacobum de Hauvvesperg.
Wolgangum Ahaym.
Marcum de Hohenfelt.
Ernestum de Braben.
Georgium de Ram.
Theoboldum de Steming.
Abbatem de Agram.
Reuerendus Princeps et dominus, dominus Episcopus Bambergensis secum habuit, Bertoldum Comitem de Hennenberg, et Ernestum de Hohenstein.
Illustris Princeps et dominus, dominus Albertus Dux Saxoniae, Lantgrauius Turingiae, Marchio Missenae, secum habuit Episcopum Missenensem.
Henricum Comitem de Stalburg.
Adam Comitem in Bichlingen.
Brunonem Dominum in Querfort.
Illustris Princeps dominus Henricus Dux Brunsvvicensis secum habuit Philippum Comitem in Waldeg.
Comitem in Gonstorff.
Oratores aliorum Principum et Comitum.
Episcopus Verdunensis, Orator Regis Franciae.
Oratores Sigismundi Ducis Austriae.
Episcopus Augustensis, qui Franckfordiae obiit, dominus Vlricus Frenberg, dominus Georgius Abessberg.
Oratores Ducis Lotharingiae, Philippus Comes in Liningen, itemque Nicolaus Comes in Sarvverden.
Oratores Georgii Ducis Bauariae, videlicet dominus Sigismundus Leyminger, et quidam Doctor.
Oratores Alberti Ducis Bauariae, videlicet Doctor Birckheymer, et Sifridus Pauelssdorfer.
Oratores Ducis Mediolani; sc. Doct. Andreas Schenck cum aliis sibi adiunctis.
Oratores Comitis de Wirtenberg, Praepositus Stockhardensis vtriusque iuris Doctor, dominus Hermannus de Sassenheim miles: Doctor Iohannes Reuchlin.
Praeterea et Senatus ciuitatum et Oppidorum infra nominatorum suos ad tam celebrem conuentum misere consiliarios siue nuncios, Noriberga, Colonia, Argentina, Vlma, Hal in Svveuia, Nurlingen, Metis, Hagenavv, Aquisgranum, Magdeburg, Mechlin, Andorpia, Confluentia, Lucenburg.
Die Martis quarta decima mensis Februarii diuus Fridericus Romanorum Imperator sedens in maiestate in alto cunctisque patenti aedificio, omnium Principum, Comitum atque Baronum, praeterea innumerabili procerum stipatus caterua, magna interueniente solennitate, feuda regalia gratiose concessit, primum Archiepiscopo Moguntino; deinde Philippo Duci Bauariae, Comiti Palatino Rheni: tum Henrico Duci Brunsvvicensi: Et postremum Episcopo Wormaciensi.
Ordo incedendi inter eundum ad Ecclesiam Sanct. Bartholomaei, inter Principes, Comites, Barones, milites quoque et militares seruatus.
Inter eundum ad Ecclesiam S. Bartholomaei hunc ordinem seruatum vidimus. Primum ingens nobilium, militum, oratorumque Principum ibat caterua. Subsequebantur statim rnagno numero Barones et Comites. Tum complures Heraldi, Deinde Principes non Electores, nonnulli Ecclesiastici, Seculares quoque scil. Marchiones Badensis, Brunsvvicensis, Gellerensis, itemque Saxoniae et Bauariae Duces, Continuo Imperator et Principes Electores hoc successerunt ordine, Primum ibat Philippus Bauariae Dux Comes Palatinus Rheni, a dexteraque sociatum habuit Maximilianum Austriae Archiducem et Burgundiae. Comitatur Episcopus Treuerensis, insequitur Ernestus Saxoniae Dux nudatum extensumque gladium ante imperialem Maiestatem suis gestans manibus. Euestigio diuus Imperator incedit, a dextraque per Moguntinum, a laeua vero per Coloniensem Archiepiscopos conducitur. Nouissimo loco Episcoporum, Comitum, atque Baronum multus sequebatur numerus. Marchio vero Brandenburgensis Princeps grandaeuus, pressuram veritus, ante alios in Ecclesiam sese recepit.
Vestium, collariorum, et quorumcunque monilium, quibus pene omnes amicti ornatique erant, miram preciositatem si verbis enarrare velim, dies vix sufficeret.
Sub officio Missae solemnis in Ecclesia Sanct. Bartholomaei, pro inuocatione gratiae Spiritus Sancti, Imp. Friderico III. in maiestate sedente, quo quisque Principum, Comitum et Baronum steterit sederitue loco.
Missam de Spiritu sancto solemnem in Summo altari celebrauit Episcopus Pauadensis, vicarius in pontificalibus Archiepiscopi Moguntinensis.
Ad altaris latus meridionale, quo epistola legi solet, sedilia pro imperiali Maiestate Principibusque Electoribns erant constructa. Verum reliquis eminentior Caesarea sedes, in qua Imperator regali diademate ac aliis imperialibus decoratus insigniis in Maiestate sedebat. A cuius dextera primum Archiepiscopus Moguntinensis deinde Philippus Bauariae Dux, Comes Palatinus Rheni: Postremum Maximilianus Archidux Austriae Burgundiaeque Dux. Alaeua vero Archiepiscopus Coloniensis
Item ad idem latus chori steterant hoc ordine, Bambergensis, Wormaciensis, Eistatensis, Spirensis, et Missenensis Episcopi: item magister ordinis Teutonicorum, Abbas Fuldensis.
. Latere vero chori septentrionali, contra faciem Episcopi Bambergensis stabat Episcopus Verdunensis. Deinde Episcopus Cameracensis. Ad idem Altaris latus, Albertus Saxoniae, Caspar Bauariae, Henricus in Brunsvvigk et Fridericus Saxoniae Duces, Deinde Albertus et Christophorus Marchiones Badenses. Et item IohannesBauariae, Iohannes Saxoniae Duces. Et sequenter VVilhelmi Hassiae Landgrauii, postremum Principum oratores. Item Dux Gelriae ad Maximiliani, itemque Fridericus Marchio de Baden ad Archiepiscopi Treuerensis dorsa steterant. In rransitu ad offerendum primum ibat Archiepiscopus Treuerensis, a vestigio incedit Imperator a Moguntino et Coloniensi Archiepiscopis conductus, deinde Philippus Bauariae Dux Comes Palat. Rheni. Tum Ernestus Saxoniae Dux. Postea Albertus Marchio de Brandenburg, demumque Maximilianus Austriae Archidux, vsque ad altare successerant. Verum Imperator primum, deinde Archiepiscopus Treuerenfis, posteaque reliqui Principes Electores quisque suo ordine Deo munus obtulit.
Item dum inciperetur canticum, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Schenck Christoferus de Limpurg Caesareo capiti imperiale diadema excepit. Item pomum Philippus de Selmick imperii dapifer, Gladium vero et quidem versus terram defixum Sigismundus de Pappenheim marschalcus, Sceptrum vero Schenck Philippus de Winspurg camerarius tenuit.
Item sumpto per celebrantem sacrificio, Caesareo capiti imperialis reddebaur corona: euestigioque Ernestus Dux Saxoniae gladium extensum, Philippus Dux Bauariae Comes Palatinus Rheni pomum, itemque Albertus Marchio in Brandenburg sceptrum Caesarea insignia, in suas recepere manus.
Quo splendore, qua denique festiuitate, inclytus Rex electus in summo altari promoueri meruit atque axaltari.
Exacto Missae officio Principes Electores secundum tenorem aureae bullae iuraturi altare accesserant: quo facto Imperator Principesque Electores conclaue ad eligendum Romanorum Regem ingrediuntur. Deinde facta omnium vnanimi consensu electione, eius rei testes vocantur quamplures Principes Comitesque: eo peracto ex conclaui ad Maximilianum electum mittuntur Archiepiscopus Coloniensis, Philippus Dux Bauariae Comes Palatinus Rheni et Ernestus Saxoniae Dux: qui mutuo habito sermone, demum praecedente Archiepiscopo Coloniensi, Maximihanus medius inter Comitem Palatinum et Saxoniae Ducem in conclaue introducitur, factaque aliqua in conclaui mora, demum per Moguntinum et Coloniensem Archiepiscopos educitur aliis comitantibus Principibus, in altari exaltatur, canticum, Te Deum laudamus, in organis a canonicis vicissim magno decantatur tripudio, circa altare ad exaltati Regis latera Moguntinensis et Coloniensis contraque eius faciem Tteuerensis Archiepiscopi stabant.
Imperialis maiestas circa altare in sede, iuxtaque eandem seculares Principes Electores locum tenuerant, finito cantico Georgius de Hell, alias Peffer legum Doctor, Archiepiscopi Moguntinensis Cancellarius, ex Imperatoris Principumque Electorum speciali commissione, electionem factam coram omnibus publicauit, mandans et praecipiens Regi electo ab omnibus obediendum esse.
Postremum quoque dum rediretur ab Ecclesia, quo ordine Principes, Comites Barones, milites et militares incesserint.
His omnibus rite peractis, itur ab Ecclesia eo fere ordine quo ingressum factum supra recensuimus: solum quod Imperator, Maximilianus Rex electus, Principesque Electores partim mutato incesserant ordine. Nam post transitum ingentis cateruae procerum, militum, oratorum, Baronum, Comitum atque Principum successerat Archiepiscopus Treuerensis. Insequuntur tres Principes Electores saeculares, insignia quisque suum deferentes imperialia. Euestigio Imperator in Maiestate, Maximilianusque Rex electus a Moguntinensi et Coloniensi Archiepiscopis conducti incesserant, demum succedentibus pluribus Episcopis, Comitibus et Baronibus.
Facta fuit haec electio die Iouis, XVI. Mensis Februarii.
Die Sabbati XI. Mensis Martii, Illustrissimus olim Princeps et dominus, dominus Albertus Marchio Brandenburgensis Princeps Elector, in Franckfordia ex humanis decessit. In ecclesia fratrum Praedicatorum, quo corpus defuncti erat delatum, Imperatore et Rege Romanorum, Principibus, Comitibus, Baronibus nobilibusque praesentibus, exequiae solemnes celebrabantur. Quibus peractis effertur per Comites et milites funus extra Francofordiam. Procedunt fratres religiosi Ordinum mendicantium plures numero. Sequuntur funus Imperator, Romanor. Rex, Principes, Comites, Barones, et alii proceres. Committitur naui volante flumine Mogoni transuehendum in Marchionatus territorium. Cuius anima feliciter quiescat in Domino.
ANNO Domini Millesimo CCCCLXXXVI. XXVIII. die Martii Inuictissimus et gloriosissimus Fridericus tertius Imperator Romanorum semper Augustus, Maximilianus eiusdem Friderici filius Rex Romanorum electus, ac Principes Electores, cum insigni Principum, Comitum, Baronum, multorumque nobilium comitiua post memorati Romanor. Regis electionem adhuc in Franckfordia perdurantium, nauigio Coloniam et Aquisgranum versus pro electi Regis coronatione iter arripientes, eo die Pinguiam Bingen. ditionis Moguntinae oppidum, ad Rhenum situm.
Vicesima nona die Martii de mane Imperialis Maiestas vna cum Romanorum Rege, Duce Alberto Saxoniae comitante, visitauerunt Ecclesiam collegiatam Pinguensem, audientes ibidem missam: qua finita intrauerunt naues ad descendendum: nautarum tamen consilio ob venti mirabilem impetum ac multum periculosum in loco persistentes eodem die prandium in nauibus celebrarunt. Dominus vero Archiepiscopus Moguntinensis recessit in naui sua cum suis. Et prandio facto Albertus Dux Saxoniae etiam iter arripuit: sed parum longe processit propter ventum: caeteris in Pinguia tota die relinquentibus.
XXX. Die Martii de mane missa finita in Ecclesia Pinguensi, Imperialis Maiestas cum filio suo Rom. Rege Maximiliano intrauerunt naues, descendentes aquam. Ipsis venientibus in ciuitatem Remis,
XXXI. Die et vltima Martii Rex Romanor. accersit Imperialem M. et simul visitauerunt ibi Ecclesiam fratrum minorum, audientes ibidem missam: qua finita iterum intrauerunt naues, et venerunt Coloniam circa horam quartam. ipsis venientibus ad litus aderat dominus Archiepiscopus Coloniensis Princeps Elector in superpellicio, cum omnibus Ecclesiis collegiatis et monasteriis processionaliter, Dominus Archiepiscopus Treuerensis Princeps Elector, et Ernestus Dux Saxoniae Princeps Elector, recipientes Imperialem M. et Rom. Regem filium suum Maximilianum cum maximo honore et reuerentia, qua decuit, habentes duos pannos sericos eleuatos in aere ad cooperiendum Imperialem Maiestatem, et Regem Romanorum ducentes eos processionaliter, ad maiorem Ecclesiam anre tres Reges, oratione ac deuotione eorum ibidem facta et habita, intrauerunt chorum ad summum altare. Quibusdam ceremoniis ibidem peractis, duxerunt Imperialem maiestatem ad locum palatii et hospitii sui. Et Rege transeunte ad hospitium suum associauerunt excellentiae suae caeteri Principes.
Post hoc venit Dominus Archiepiscopus Moguntinus in nauigio suo.
Prima die Aprilis de mane Imperialis Maiestas, Romanorum Rex cum caeteris principibus visitauerunt maiorem Ecclesiam Coloniensem, audientes missam in summo altari. Qua finita duxerunt Imperialem maiestatem domum: et mox vnusquisque principum ad suum se transtulit hospitium. Et tunc venit Dominus Philippus Comes Palatinus Princeps elector in nauigio suo: quem prandio facto Romanorum Rex visitauit
Item Ciuitas Coloniensis fecit Romanorum Regi propinam de vino et hauena et bobus, etiam clinodio argenteo cum certis aureis florenis.
Secunda die Aprilis Dominus Coloniensis et Treuerensis venerunt ad Regem Romanorum: et post recessum Domini Coloniensis Romanorum Rex vna cam Archiopiscopo Treuerensi intrauerunt Ecclesiam; audientes ibidem missam per cantores suos cantatam. Venit etiam ibidem Episcopus Verdunensis orator Regis Franciae, finita missa redierunt cum eorum nabilibus ad hospitia. Et Dominus Archiepiscopus Treuerensis mansit cum Rege in prandio: quo completo post recessum Domini Treuerensis, venerunt Consules Electorum Principum ad Regem, habentes consilium inuicem.
Tertia die Aprilis de mane Rex visitauit Imperialem Maiestatem, et ipsa recedente ascendit Imperator currum suum, et caeteri PRINCIPES Electores cum eo in optimo ordine versus oppidum Duren et Aquisgranum.
De post facto prandio Rex Romanorum cum aliquibus de suis secutus est.
Item ante introitum Imperialis Maiestatis in Duren, venit Dux Guliacensis in Optimo ordine in armi, cum ducentis equis in nigro vestitis recipiens Imperialem Maiestatem cum Principibus Electoribus, introducendo eos faciens ei propinas debitas. Aliqui tamen PRINCIPES Electores transiuerunt vltra, ad euacuandum hospitia propter multitudinem aduenientium.
De post Dux Guliacensis exiuit iterato obuiam Regi Romanorum, recipiens eundem cum honore et reuerentia introducendo suam celsitudinem, faciendo ibi propinas,
Quarta die missa finita ascenderunt currum et equos eorum, veneruntque Aquisgranum: ibi applicuerunt circa horam quartam de fero. ipsis venientibus circa ciuitatem erant ibi domini Ciuitatis recipientes Imperialem Maiestatem et Romanorum Regem filium suum cum caeteris Principibus Electoribus multum gaudenter.
Item erat etiam ibi Dux Cleuensis in optimo ordine eos Principes recipiens. Imperialis Maiestas cum appropinquaret ciuitatem; exiuit currum, et ascendit equum suum. Et Rege veniente cum aliis Principibus ad portam, erat ibi totus Clerus ciuitatis Aquensis cum quatuor Ordinibus processionaliter, cum crucibus, et capite sancti Caroli Regis, quod per Canonicos seniores ferebatur, in quo erat corona sua quam habuit in vita. Illis sic visis descendit Rex de equo, faciens reuerentiam sancto Carolo,
Mos est antiquitus introductus, quod vbi Regiae Maiestas peruenerit ad portam exteriorem, quae hoc tempore fuit Diui lacobi, quod equo descendat, atque sanctam crucem, a Canonicis Regem expectantibus illuc delatam reuerendissime exosculetur, factaque reuerentia Diui Caroli capiti, dimisso equo priore, in alium subinde transiliat, ciuitatemque ingrediatur.
Item erat talis ordinario per Regem et alios Principes de introitu ciuitatis, et per Albertum Saxoniae Ducem disposita, quatenus equites communes et nobiles praecederent. De post venit Clerus cum reliquiis sancti Caroli Regis.
Deinde Duces et Principes Electores. Primo Dux Cliuensis in veste aurea, penes eum Dux Guliacensis cum Christophoro Marchione de Baden. Secundo Albertus Dux Saxoniae cum Episcopo Strigoniensi, administratore Saltzburgensi. Tertio Ernestus Dux Saxoniae Princeps Elector et Archimarschalcus Imperii, deferens in manu sua ensem nudum seu euaginatum ante Imperialem Maiestatem. Penes eum Archiepiscopus Treuerensis, et Philippus Comes Palatinus Rheni Princeps Elector.
Item Imperialis Maiestas sola in ordine. Quarto Rex Romanotum in veste aurea, et equo albo. Penes eum Archiepiscopus Coloniensis in latere dextro, Dominus ARCHIEPISCOPVS Moguntinensis in latere sinistro: transeuntes isto modo vsque ad Ecclesiam beatae Mariae Virginis.
Item post Romanorum Regem venit exercitus suus in rubeo vestitus, in quo erat Episcopus Cameracensis, Episcopus Sibinicensis, Dux Gellerensis. Post illos exercitus Archiepiscopi Coloniensis similiter in rubeo vestitus cum lanceis et balistis bene armatis, in quo erat Wilhelmus Landgrauius Hassiae. Post hoc ambasiatores Ducis Sigismundi et aliorum Principum, cum multis nobilibus magno numero qui missi fuerant, etc. Atque in illo introitu iuerunt trini, hoc est, tres et tres simul, et durauerat iste introitus bene ad horam cum dimidia.
Item ab introitu ciuitatis vsque ad Ecclesiam Beatae Mariae virginis, et per totam ciuitatem tres viri in equis proiecerunt pecunias cum manibus ad populum.
Item in porta Ecclesiae descendit Rex Romanorum de equo suo et Marschalcus GVLIACENSIS accepit de iure equum suum, tanquam praefectus regni.
Item Vicedecanus cum seniori Canonico fecerunt suae Excellentiae interpretationem illorum duorum signorum stantium ante ostiuin Ecclesiae super duo pilaria lapidea, quorum vnum est lupa, aliud linguae multae. Ad interpretationem siue significationem, quatenus Rex debet esse defensor regni, quemadmodum lupa defendit suos iuuenes prae aliis animalibus.. Etiam Rex debet praeesse omnibus linguis. Qua finita intrauerunt Ecclesiam: ibi erat vnum paruum scamnum in medio, supra quod erat tensus vnus pannus de veluto cum similibus cussinis, in quibus Rex posuit se ad genua, Imperator cum caeteris Electoribus et Principibus steterunt fundentes orationes eorum ante imaginem beatae Virginis et Regis sancti KAROLI. Tempore medio cantabatur Te Deum laudamus, in organis. Quo finito Rex obtulit ad altare Beatae VIRGINIS MARIAE certas species auri.
Quibus ceremoniis completis associauerunt Imperialem Maiestatem ad hospitium. De post veniunt omnes PRINCIPES Electores cum Rege ad suam curiam: et ibi primum portabatur gladius nudus ante Regem per ERNESTVM Ducem Saxoniae PRINCIPEM Electorem et ARCHIMARSCHALCVM Imperii. Deinde vnusquisque ad suum se transtulit hospitium.
Quinta die Aprilis Romanorum Rex et caeteri Electores principes visitauerunt Imperialem Maiestatem. Et prandio facto venit Rex ad domum Ciuitatis, ibi erant omnes Electores congregati habentes consilium. Quo peracto fuerunt missi ARCHIEPISCOPVS Moguntinensis, et Archiepiscopus Coloniensis ad Ecclesiam, ad ordinandum
Item de domo ciuitatis Rex visitauit Imperialem Maiestatem. Ipso ibidem existente venit Magister curiae Domini Coloniensis fignificans Imperatori et Romanorum Regi prolongationem coronationis propter nullam dispositionem factam. Et depost Rex rediit significando suis eandem prolongationem.
Item ciuitas Aquensis propinauit Regi sex boues, sex plaustra vini, et totidem Imperatori,
Sexta die Aprilis de mane venit Dux Guliacensis ad REGEM, et de post simul visitauerunt Ecclesiam Beatae MARIAE Virgini, in qua erat Imperator cum caeteris electoribus, ibidem missam audientes. Qua finita redierunt cum Imperiali MAIETSATE ad suum hospitium, et vnusquisque ad suum locum.
Post prandium Rex iuit ad domum Ciuitatis: ibi erant omnes Electores habentes consilium in simul cum Rege Romanorum: et de post ad sua se transtulerunt.
Septima die Aprilis de mane Rex accessit iterum ad domum ciuitaris: ibi iterum venerunt caeteri Electores habentes simul consilia.
Item sinita missa per cantores Regis in Ecclesia cantata, accessit et Imperialis M. ad domum ciuitatis consilium eorundem ineundo. Quo peracto Electores iuerunt pransum. Cum Domino Coloniensi pransus est Dominus Moguntinus, Comes PALATINVS Rheni et Albertus Dux Saxoniae.
Item post prandium Philippus Comes Palatinus visitauit Regem: caeteri Electores iterato inierunt consilium in domo ciuitatis.
Et Dominus Palatinus post recessum a Rege similiter accessit eos. Item Rex Romanorum habuit publicum consistorium in sua Curia cum Consulibus Eleclorum et aliorum Principum. Ibi iudicialiter agebatur quaedam causa ardua.
Octauo die Aprilis venerunt certi Electores ad Ecclesiam audientes missam ante Beat. Virginem: qua finita iuerunt in sacristiam habentes consilium. Venit similiter Imperator etiam audiens missam cantatam de Domina nostra. Qua finita exiuerunt Electores Principes simul ad Imperialem Maiestatem et de post simul cum Caesarea Maiestate habuerunt consilium. Rex interim mansit in sua Curia.
Nona die Aprilis de mane hora tertia ponebatur vnus integer bos in valore septem florenorum Rhenensium ad assandum, ante hospitium domini Regis, in quo erat vnus porcus, in porco vna auca et gallina simul assati, vt in coronatione Romanor. Regis moris et consuetudinis est. Postea hora debita et determinata venit vnus nomine Regis scindens vnam peciam et partem illius bouis assati pro Rege. Quo facto omnes vtriusque sexus homines accesserunt, et dilacerabant illum bouem assatum cum gladiis et fustibus, tantum quantum possibile fuit sumente vnoquoque. Tempore medio applicuit Dominus Iohannes de Horn, Episcopus Leodiensis, cum ducentis equis et vltra in ordine bene armatis, et omnes in habitu curialium Regis.
Item ante palatium Regis Romanorum erat vnus fons in aere factus, in quo erat vna Aquila nigra habens arma Regis Romani, ex cuius pectore exiuit vinum Rhenense. In latere aquilae dextro erat factus Leo aureus tenens banerium cum armis Brabantiae, ex quo Leone similiter exinit vinum Rhenense. In latere vero sinistro Aquilae erat Leo niger cum armis Flandriae, simili modo emittentes vinum Rhenense. Ibi erat maxima pressura pauperum et aliorum hominum.
Item circa horam sextam de mane venerunt Imperialis Maiestas, Comes Palatinus Rheni Princeps Elector, Ernestus Dux Saxoniae Princeps Elector, Dux Cleuensis, Albertus Dux Saxoniae, Dux Guliacensis ad Romano. Regem. Ipsis ibidem existentibus induebant se illi duo Electores, quemadmodum ipsis tanquam Electoribus conuenit et eos decuit, transeuntes ad Ecclesiamisto ordine. Nobiles praecesserunt, de post Episcopi, post ipsos Albertus Dux Saxoniae, Dux Guliacensis, Dominus Cleuensis,
Adiutorium nostrum in nomine Domini etc. Sit nomen Domini benedictum, cum sequenti collecta: Omnipotens sempiterne Deus, qui famulum tuum MAXIMILIANVM regni fastigio dignatus es sublimare, tribuo ei quaesumus, vt ita in praesentis seculi cursu cunctorum communem salutem disponat, quatenus a tuae veritatis tramite non recedat. Per Dominum. Qua collecta dicta Archiepiscopus Moguntinensis et Treuerensis susceperunt Regem Romanorum, vnus ex vno latere, alter eorum ex altero latere ducentes eum ad Ecclesiam. Et ARCHIEPISCOPVS Coloniensis praecessit, et cum eo praedicta processio cantantes vnam Antiphonam, scilicet: Ecce mitto Angelum meum, qui praecedat te et custodiat semper. Obserua et audi vocem meam et inimicus ero inimicis tuis, et affligentes te affligam, Et praecedat te Angelus meus versus Israhel, si me audieris. Non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum, Ego enim Dominus. Obserua et audi vocem meam.
Qua finita Rex prostrauit se super tapetum ad gradus altaris totus in longum, et Archiepiscopus Coloniensis super ipsum sic prostratum legit Domine saluum fac Regem, Assistentes respondebant: Exaudi nos in die in qua inuocauerimus te, cum sequenti collecta: Deus qui scis genus humanum nulla virtute posse propria subsistere, concede propitius vt famulus tuus Maximilianus, quem populo tuo voluisti paeferri, ita tuo fulciatur adiutorio, quatenus quibus potuerit praesse, valeat et prodesse. Per Dominum nostrum.
Omnipotens sempiterne Deus, coelestium terrestriumque moderator, qui famulum tuum Maximilianum ad regni fastigium dignatus es prouehere, concede quaesumus vt aduersitatibus liberatus, et Ecclesiasticae pacis dono muniatur et ad aeternae pacis gaudia peruenire te donante mereatur. Per Dominum.
Post hoc Rex Romanorum posuit se in vna regia sede ante altare Mariae Virginis bene ornata. Et modicum retro in vno paruo scamno. In latere dextro Regis sedebat Archiepiscopus Moguntinensis, in sinistro latere ARCHIEPISCOPVS Treuerensis. Et retro illos stabant Episcopus Strigoniensis, Dux Guliacensis, Albertus Dux Saxoniae, Dux Cleuensis, et Casparus Dux Bauariae Comes in Feldentz.
Item in latere dextro altaris erat Imperialis Maiestas in vna sede alta trium graduum honorifice ornata. Penes eum in latere sinistro erat Philippus Comes Palatinus Rheni Princeps Elector, et Ernestus Dux Saxoniae Princeps Elector. Et in continenti incipiebatur missa solennis de die Epiphaniae Domini, scilicet: Ecce aduenit Dominator, Dominus, et regnum in manu eius, et potestas et imperium: quae cantabatur in cantu Gregoriano.
Item sequentia cantata, surrexerunt Moguntinensis et Treuerensis, et superiorem vestem Regi deposuerunt: et ab infra in vestitu deaurato incessit in medio illorum, et ante altare postratus in modum crucis. Et cantabatur letania a duobus Clericis. De post Dominus Archiepiscopus Coloniensis erexit se tenens baculum suum in manu sua dixit: Vt hunc famulum tuum Maximilianum in Regem eligere digneris. Responderunt Clerici: Te rogamus audi nos.
Item dominus Coloniensis dixit; vt eum benedicere, sublimare, et consecrare digneris. Responderunt Clerici: Te rogamus, audi nos. Item Archiepiscopus Coloniensis dixit: Vt eum ad regni et imperii fastigium feliciter producere digneris. Responderunt Clerici: Te rogamus, audi nos. Deinde duo Clerici compleuerunt letaniam: Vt Pontificem nostrum. Item letania finita erexit se Rex, et Dominus Archiepiscopus Coloniensis stans ante altare, habens baculum pastoralem in manu sua, interrogauit a Rege sex puncta sequentia: Vis sanctam fidem Catholicis viris traditam tenere, et opibus iustis seruare? Respondit Rex: Volo. Coloniensis: Vis sanctis Ecclesiis Ecclesiarumque ministris fidelis esse tutor et defensor? Respondit Rex, Volo. Dominus Coloniensis: Vis regnum tibi a Deo concessum secundum iustitiam praedecessorum tourum regere et efficaciter defendere? Respondet Rex: Volo. Episcop. Coloniensis: Vis iura regni et imperii conseruare, bonaque eiusdem iniuste dispersa recuperare, et fidelite in usus regni et imperii dispensare? Respondet Rex: Volo. Episcopus Coloniensis: Vis pauperum et diuitum, viduarum et orphanorum aequus esse iudex, et pius defensor? Respondet Rex: Volo. Episcop. Coloniensis: Vis sanctissimo in Christo patri et domino Romano Pontifici, et sanctae Romanae Ecclesiae subiectionem debitam et fidem reuerenter exbibere? Quibus dictis Rex per Archiepiscopos Moguntinensem et Treuerensem ductus est ad altare, et positis duobus digitis manus suae dextrae super altare dixit: Volo. Et in quantum diuino fultus fuero adiutorio, et precibus fidelium Christianorum adiutus valuero, omnia praemissa fideliter adimplebo. Sic me Deus adiuuet et omnes sancti eius. Hoc facto per Archiepiscopos praedictos reducebatur iterum ante altare, et Dominus Archiepiscopus Coloniensis stans ante altare cum baculo pastorali, quaesiuit a principibus Alemaniae, et Clero et populo circumstantibus: Vultis tali Principi ac reclori vos subiicere, ipsiusque regnum firmare, fide stabilire, atque iussionibus illius obtemperare? iuxta Apostolum, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, siue Regi tanquam praecellenti, etc. Ad quam quaestionem Dominus Moguntinensis et Treuerensis, Principes Almaniae, clerus et populus assistentes responderunt, dicentes: Fiat, fiat, fiat.
Deinde adducunt Regem ad altare, qui prostrauit se ad terram in longum, et dominus Archiepiscopus Coloniensis dixit super eum benedictionem istam. Benedic Domine hunc Regem nostrum Maximilianum, quia regna omnia moderaris a seculo: et tali eum benedictione clarifica, vt Dauidica teneat sublimitatis sceptrum, et glorificatus vt in eius protinus reperiatur merito. Da ei tuo inspiramine cum mansuetudine ita regere populum, sicut Salomonem fecisti regnum obtinere pacificum, Tibi semper sit cum honore subditus, tibique militet cum quiete, sit tuo clypeo protectus cum proceribus, et vbique tua gratia victor existat: honorifica eum prae cunctis Regibus gentium: felix populis dominetur, et feliciter eum nationes adorent, viuat inter gentium cateruas magnanimus, sit in iudiciis aequitatis singularis, locupletet eum tua praediues dextra: frugiferam obtineat patriam, et eius liberis tribuasprofutura, et praesta ei prolixitatem vitae per tempora, et in diebus eiusoriaetur iustitia, a te robustum teneat regiminis solium, et cum iustita et iecunditate et aeterno glorietur in regno.
Item dominus Archiepiscopus Coloniensis adhuc super eum dixit: Deus ineffabilis auctor mundi, conditor generis humani, gubernator imperii, confirmator regni, qui ex vtero fidelis amici tui patriarchae nostri Abrahae praelegisti Reges seculi profuturos, Tuprasentem Regem hunc Maximilianum cum exercitu suo per intercessionem Sanctorum vbere benedictione locupleta, et in solium regni firma stabilitate connecte. visita eum sicut Moysen in marirubro, Iosue in praelio, Gedeonem in agro, Samuelem in templo, et illa benedictione eum considera, ac sapientiae rore perfunde, quam beatus Dauid in Psalterio, Salomon filius eius te remunerante percepit de coelo, sis ei contra acies inimicorum lorica,
in aduersis galea, in prosperis patientia, in protectioue clypeus sempiternus: et praesta vt gentes illi teneant fidem, proceres sui habeant pacem; diligat caritatem, abstineat se a cupiditate, loquatur iustitiam, custodiat veritatem, et ita populus iste sub eius imperio pullulet, ita alitus benedictione aeternitatis, vt semper maneant tripudiantes et in pace victores. Quod ipse praestare dignetur, qui viuit et regnat Deut in secula seculorum, Amen.
Benedictione finita erexerunt Regem ad genua, et denudauerunt scapulas suas, et pectus et iuncturas brachiorum suorum: sedit cum deuotione iunctis manibus. accessit Archiepiscopus Coloniensis, vnxit eum in capite, in pectore, inter scapulas, et ambas iuncturas brachiorum circa scapulas, de oleo catechumenorum, ita dicens: Pax tibi, Clerus respondit: Et cum Spiritu tuo. Dominus Coloniensis iterum dixit: Vngo te in Regem oleo sanctificato, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Interim cantauerunt in choro: Vnxerunt Salomonem Sadoch sacerdos et Nathan propheta Regem in Geon, et procidentes laeti dixerunt: Viuat Rex in aeternum. Postea Dominus Coloniensis vnxit palmas manuum Regis dicens: Vngantur manus istae de oleo sanctificato, vnde vncti fuerunt Reges et Prophetae, et sicut vnxit Samuel Dauid in Regem; vt sis benedictus et constitutus Rex Regno isto super populum istum, quem Dominus Deus tuus dederit tibi ad regendum, et gubernandum, Quod ipse praetare dignetur, qui viuit et regnat Deus in secula seculorum, Amen.
Interea clerus iterum cantauit: Vnxit te Deus, etc. Factis vnctionibus istis statim ab Archiepiscopis ducitur Rex ad sacristiam, et seniores capituli detergentes cum lana mundissima loca inuncta vbi Dominus Coloniensis oleum sacrum apposuit.
Item hoc facto, domini de capitulo induebant eum sandaliis, alba et stola in modum crucis in pectore. rediens ante altare, prosternens se in modum crucis. Tunc dominus Coloniensis dixit: Prospice omnipotens Deus serenis obtutibus hunc gloriosum Regem Maximilianum, et sicut benedixisti Regem Abraham, Isaac, et Iacob, sic illum largis benedictionibus spiritualis gratiae cum omni plenitudine tuae potentae irrigare atque perfundere digneris. Tribue ei de rore coeli, et de pinguedine terrae, habundantiam frumenti, vini, olei, et omnium frugum opulentiam ex largitate diuini muneris longa per tempora, vt illo regnante sit sanitas corporis in patria, pax inuiolata regno, dignitas gloriosa regalis palatii maximo splendore regiae potestatis oculis omnium fulgeat, luce clarissima clarescat, quasi splendidissima fulgura maxima perfusus lumine videatur: tribue ei omnipotens Deus, vt sit fortissimus protector patriae et consolator Ecclesiarum atque coenobiorum sanctorum maxima cum pietate regalis munificentiae, atque vt sit fortissimus Regum, triumphator hostium, ad opprimendas rebelles paganasque nationes, sitque inimicis suis satis terribilis prae maxima fortitudine regalis potentiae: optimatibus quoque atque proceribus atque fidelibus sui regni, sit magnificus et amabilis et pius, vt ab omnibus timeatur atque diligatur. Reges quoque de lumbis eius per successiones temporum futurorum egrediantur, regnumque hoc valeant regere totum et post gloriosa atque felicia tempora praesentis vitae gaudia aeterna in per petua beatitudine habere mereatur. Quod ipse praestare dignetur, qui viuit, etc.
Spiritus sancti gratia humilitatis nostrae officio in te copiosa descendat, vt sicut manibus nostris indignis oleo materiali delibutus pinguescis exterius, ita eius inuisibili vnguente delibutus impinguari merearis interitus, eiusque spirituali vnctione perfectissime imbutus et illicita declinare, ac tota mente et spernere discas, si valeas, et vitilia animae tuae iugiter cogitare, optare atque operari queas, auxiliante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Deo Patre et eodem Spiritu saneto viuit et regnat Deus in secula
Deus qui es iustorum gloria, et misericor dia peccatorum, qui misisti filium tuum
preciosissimo sanguine suo genus humanum redimere, qui conteris bella et propugnator es in te sperantium, et sub cuius arbitrio omnium regnorum continetur potestas, te humiliter deprecamur, vt praesentem famulum tuum Maximilianum in tua misericordia confidentem benedicas, eique propicius adesse digneris, vt qui tua expetit benedictione defendi, omnibus sit hostibus fortior. Fac eum Domine beatum esse et victorem de inimicis suis: corona eum corona iustitiae et pietatis, vt ex toto corde et totamente in te credens tibi deseruiat, sanctamque tuam Ecclesiam defendat et subimet, populumque a te sibi commissum iuste regat, nullis insidiantibus malis eum in iniustitiam vertat. Accende Domine cor eius ad amorem gratiae tuae, per hoc vnctionis oleum, vnde vnxisti sacerdotes, Reges et Prophetas: quatenus iustitiam diligens, per tramitem iustitiae populum similiter ducens, post peracta ate disposita in regali excellentia annorum curricula peruenire ad gaudia aeterna mereatur, Per eundem, etc.
Quibus collectis siue benedictionibus dictis, cantabatur vna praefatio pulchrae per dominum Archiepiscopum Coloniensem, quae sequitur: Dominus vobiscum, Sursum corda, Gratias agamus domino Deo nostro, Vere dignum iustumque est, aequum et salutare, nos tibi semper et vbique gratias agere domine sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, Creator omnium, imperator angelorum, regnantium Rex, dominusque dominantium, qui Abraham famulum tuum de hostibus triumphare fecisti, Moysi et Iosuae populo praelatis multiplicem victoriam tribuisti, humilemque Dauid puerum tuum regni fastigio sublimasti, et Salomonem sapientiae pacisque munere ditasti. Respice quaeso ad preces humilitatis nostrae, et super hunc famulum tuum Maximilianum, quem supplici deuotione in Regem elegimus, benedictionum dona in eo mutiplica, eumque dextra tuae potentiae semper et vbique circunda, quatenus praedicti Abrahae fide fideliter firmatus, Moyse mansuetudine fretus, Iosuae fortitudine munitus, Dauid humilitate exultatus, Salomonis sapientia decoratus, tibique in omnibus placeat, et per tramitem iustitiae semper incedat, Ecclesiam tuam deinceps cum plebibus sibi annexis ita enutriat ac doceat, muniat et instruat, contraque omnes visibiles et inuisibiles hostes eandem potenter regaliterque tuae virtutis regimine administret, et ad verae fidei pacis concordiam eorum animos te opitulante reformet, vt horum populorum debita subiectione fultus, cum digno amore glorificatus ad paternum decenter solium tua miseratione conscendere mercatur, tuaeque protectionis galea munitus, et scuto insuperabili iugiter protectus, armisque caelestibus circumdatus, optabilis victoriae triumphum feliciter capiat, terroremque suae potentiae infidelibus inferat, et pacem tibi militantibus laetanter reportet, per dominum nostrum qui virtute sanctae crucis tartarum destruxit, regnoque Diaboli superato victor ad caelos ascendit; in quo potestas omnis Regum consistit et victoria: qui est gloria humilium et vita salusque populorum. Quitecum viuit, etc.
Deus Dei filius Iesus Christus Dominus noster, qui a patre oleo exuliationis vnctus est prae participibus suis, ipse per praesentem sacrae vnctionis infusionem Spiritus paracleti super caput tuum infundat benedictionem, eandemque vsque ad interiora cordis tui penetrare faciat, quatenus hoc visibili ac tratiabili dona inuisibilia percipere, et temporali regno iustis moderaminibus executo, aeternaliter cum eo regnare merearis, qui solus sine principio Regum Rex viuit, regnat, et gloriatur cum Deo patre in vnitate eiusdem sancti, per omnia secula secuorum.
Quibus praefationibus finitis, Dominus Rex Romanorum induebatur vna cappa per Archiepiscopos Moguntinensem, Treuirensem, et Coloniensem, tradentes sibi simul gladium nudum Sancti Caroli, Archiepiscopo Coloniensi dicente: Accipe gladium per manus Episcoporum, licet indignas, vice tamen et auctoritate Sanctorum Apostolorum consecratas, tibi regaliter impositum, nostraeque benedictionis officio in defensionem sancta Dei Ecclesiae diuinitus ordinatum. Et esto memor de quo Psalmista prophetauit, dicens. Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime, vt in hoc per eundem vim aequitatis exerceas, iniquitatis vioentiam potenter destruas, et sanctiam
Dei Ecclesiam eiusque fideles propugnes ac protegas, nec minus sub fide falsos quam Christiani nominis hostes execres ac destruas, viduas et pupillos clementer adiuues ac defendas, desolata restaures, restaurata serues, vlciscaris iniusta, firmes bene disposita: Quatenus haec in agendo virtutum triumpho gloriosus iustitiaeque cultu egregius, cum mundi saluatore (cuius typum geris) in nomine eius sine fine merearis regnare. Qui cum paere et spiritu sancto viuit et regnat Deus, etc.
Quibus dictis posuerunt gladium nudum in vaginam et cinxerunt Regem eodem gladio. Et Archiepiscopus Coloniensis tradidit sibi armillas, pallium et anulum, dicens: Accipe regiae dignitatis anulum, et per hunc Catholicae fidei cognosce signaculum, et vt hodie ordinaris caput et princeps regni et populi, ita perseuerabilis auctor ac stabilitor Christianitatis et Christianae fidei fias, vt felix in opere cum Rege Regum glorieris per eum, cuius est honor et gloria per infinita secula seculorum, Amen.
Quibus dictis, Dominus Coloniensis tradidit sibi sceptrum et pomum regale, dicens: Accipe virgam virtutis atque aequitatis, qua intelligas mulcere pios, et terrere reprobos, errantibus viam pandere, lapsisque manum porrigere, disperdasque superbos, et releues humiles: et aperiat tibi ostium Iesus Christus Dominus noster, qui de se ipso ait. Ego sum ostium: per me si quis introierit, saluabitur. Et ipse est, qui est clauis Dauid, et sceptrum domus Israel, qui aperit et nemo claudit et nemo aperit. Sitque tuus ductor, qui educit vinctum de domo carceris sedentem in tenebris et vmbra mortis, et in omnibus sequi merearis eum, de quo Propheta Dauid cecinit. Sedes tua in seculum seculi: virga aequitatis, virga regni tui, et imitando ipsum diligas iustitiam, et odio habeas iniquitatem. Quod propterea vnxit te Deus tuus ad exemplum illius, quem ante secula vnxerat oleo exultationis prae participibus suis. Per Iesum Christum Dominum nostrum.
His finitis, Coloniensis, Moguntinensis et Treuirensis Archiepiscopi, omnes tres simul imposuerunt Regi coronam Sancti Caroli super caput eius, pariter dicentes: Accipe coronam Regiam ac regni. quae licet ab indignis Episcoporum manibus capiti tuo imponitur, quanque sanctitatis gloriam et opus fortitudinis expresse signare intelligas, et per hanc te principem ministerii nostri non ignoras. Ita vt sicut nos in interioribus pastores et animarum rectores intelligimur. ita et tu in exterioribus verus. Dei Cultor strenuusque contra omnes aduersitates Ecclesiae Christi defensor regnique tibi a Deo dati existas, et per officium nostrae benedictionis vice Apostolorum omniumque Sanctorum suffragio, tuo regimini commissi vtilis executor, regnatorque proficuus semper appareas, vt inter gloriosos athletas virtutum gemmis ornatus, et praemio sempiternae felicitatis coronatus, cum redemptore ac saluatore Domino nostro Iesu Christo, cuius nomen vicemque gestare crederis, sine fine glorieris. Qui viuit et imperat Deus cum Deo patre in veritate Spiritus sancti Deus per omnia seculorum Amen. Omnibus his dictis ductus est Rex ad altare per Archiepiscopos Moguntinensem et Treuirensem. Ibi ponens ambas manus super altare, faciens hanc professionem in vulgari: Profiteor et promitto coram Deo et Angelis eius a modo et deinceps legem et iustitiam, pacemque sanctae Dei Ecclesiae seruare, populoque mihi subiecto prodesse et iustitiam facere, et conseruare iura regni, saluo cordigno diuina misericordiae respectu, sicut cum consilio principum et fidelium regni atque meorum melius inuenire potero. Sanctissimo Romano Pontifici et Ecclesiae Romanae, caeterisque Pontificibus et Ecclesiis Dei condignum et canonicum honorem volo exhibere. Ea etiam quae ab Imperatoribus et Regibus Ecclesiis seu Eccesiasticis personis collata sunt et erogata, inuiolabiliter ipsis conseruabo et faciam conseruari, Abbatibus et ordinibus vasallis regni, honorem congruum volo portare et exhibere, Domino nostro Iesu Christo mihi praestante auxilium, fortitudinem et decorem.
Qua professione facta ductus est Rex per Dominos Archiepiseopos Moguntinensem et Treuirensem ad solium suum seu sedem regiam, quae est superius super altum monasterium ante altare Apostolorum Simonis et Iudae, Clero cantante Responsorium istud:
Desiderium animae eius tribuisti ei Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti
eum. Versus.
Rege sic in sede regia sedente, mox accesserunt qui ad militiam creari desiderauerant, quando gladium Sancti Caroli extraxit Rex tenens in manu sua: Et accessit primo Philippus Comes Palatinus Rheni princeps Elector Imperii: Deinde Ernestus Dux Saxoniae princeps elector Imperii. De post Dux Guliacensis: Casparus Dux Bauariae Comes in Feldentz, Carolus Dux Gelriae, Marchio de Baden, Wilhelmus Landgrauius Hassiae in Cassel, VVilhelmus de Egmund cum quampluribus aliis in numero ducentorum et vltra, facti milites, Et factus est sonus tubarum. Deinde descenderunt inferius in locum pristinum chori: ibi cantauerunt, Te Deum laudamus. Quo finito legebatur Euangelium, Cum natus esset, etc. De post Credo in Deum. Offert. Reges Tarsis, etc. Deinde Rex Romanorum sceptrum in manu sua portans ibat ad offertorium offerens quamplures petias auri.
Deinde ibant Arehiepiscopus Moguntinensis et Treuirensis, et postea alii principes electores. Sic processus fuit in missa vsque ad pacem: ibi dominus Archiepiscopus Coloniensis vertit se versus populum, dando Regi et caeteris Principibus benedictionem dicens: Benedicat tibi Dominus custodiatque te, et sicut te voluit super populum suum esse Regem, ita in praesenti seculo felicem et aternae felicitatis tribuat esse consortem. Responderunt Amen. Item missa finita vocatus fuit Comes de Chymay, et factus est per Imperatorem Princeps de Chymay.
Item venerunt capitulares Ecclesiae Aquensis recipientes Regem Romanorum in Canonicum: qui ipsis praestitit iuramentum quo ad praebendam hanc in eadem Ecclesia. Et dederant sibi locum in choro. Ipse etiam dedit statuta, et vinum admissionis, iuxta consuetudinem Ecclesiae. Et habet duos vicarios in loco, qui capiunt integram praebendam et supplent locum suum in Ecclesia. Sic coronatio Regis finem habet.
Istis sic peractis, exiuerunt Ecclesiam ad locum prandii scilicet domum ciuitatis paratum isto ordine. Nobiles praecesserunt. Postea Comites et Barones in magna multitudine. Deinde tubicinatores et heraldi. Postea Praelati, Episcopi et Principes. Deinde Electores Imperii. Primo Dominus Archiepiscopus Treuerensis, secundo Ernestus Dux Saxoniae cum gladio nudo ante Regem. in latere eius dextro Philippus Comes Palatinus cum pomo aureo, in sinistro latere electus Augustensis habens penes se vnum deferens sceptrum loco Marchionis de Brandenburg, qui obiit. Tunc Rom. Rex cum corona regia et cappa, habens gladium in femore et coronam in capite, in cuius latere dextro Dominus Archiepiscopus Coloniensis, in sinistro Archiepiscopus Moguntinensis, cum eorum vestimentis ac ornamentis, prout eis tanquam Electoribus conuenit et decens erat, Imperialis Maiestas cum sua corona et cappa imperiali et suo heraldo.
Item itinere transeundo vsque ad domum ciuitatis nomine Regis seminabatur vel proiiciebatur ad populum pecunia, floreni scilicet Rhenenses, et moneta argentea, in valore trecentorum florenorum. Et populus magis sequebatur pecuniam quam Regem.
Ipsis sic existentibus super domum ciuitatis, in qua Rex fecit parari magnum conuiuium omnibus Principibus. Et descendit Ernestus Dux Saxoniae princeps elector et Sacri Rom. Imperii Archimarschalcus, ascendens equum, veniens ad magnum cumulum hauenae positum in foro ante domum ciuitatis Aquensis. Intrans hauenam cum equo suo vsque ad pectus equi, habens vnum modium et hostorium siue baculum argenteum in manu sua, ad mensurandum hauenam. Recipiens suum modium mensurandi argenteum impleuit hauena, mensurauit, tradidit vni ex suis, et sic compleuit officium suum, et post recessum suum in continenti erat ibi tanta pressura hominum residuum hauenae recipientium quatenus seminabatur et proiiciebatur quasi per totum forum.
Item ascendit Imperialis Maiestas domum ciuitatis, abstraxit se in vna Camera exuens pontificalia sua, rediens ad mensam in capite aulae transuersaliter factam et ornatam, sex gradibus altam et eleuatam, in qua sedebat sua Maiestas, et Rex Romanorum filius suus Maximilianus.
Item mensa erat cooperta de panno aureo, cum armis Burgundiae preciosissime ornata.
In sinistro latere erat vna credentia septem stadiis alta ornata vasellis preciosissimis, non paruas sed magnas vltra ducentas petias aureas et argenteas numeratas, demptis scutellis argenteis ac scyphis. Imperator vero volens locum dare filio suo honoris, tanquam sponso Dei, nullam parare fecit credentiam: licet inter omnes principes habeat preciosissimam.
Et cum Imperator, et Rex Rom. ad prandium irent, venit electus Episcopus Augustensis de Hohenzorn dictus, locum Marchionis Brandenburgensis suppleuit cum eaeteris Comitibus, Ernesto Duce Saxoniae praecedente cum baculo, aquam porrexit et manutergium: aqua in peluibus argenteis erat.
Item tres Archiepiscopi benedictionem et Benedicite dixerunt. Et sigillum simul de cancellaria Imperatoris ceperunt, ante Regem posuerunt cum vno baculo.
Ipsis sic sedentibus et electoribus Rom. Imperii mensae astantibus, Ernestus Dux Saxoniae princeps elector tanquam Archimarschalcus cum baculo nigro in manu, et Comes Palatinus Princeps elector ac dapifer Rom. Imperii, post ipsum, accesserunt ad coquinam Regis. Ibi Comes Palatinus equitando de coquina Regis quatuor scutellas argenteas in manibus produxit, descendens ante domum ciuitatis de equo, ascendit domum ciuitatis, Ernesto Duce Saxoniae praecedente cum baculo, portauit scutellas argenteas cum ferculis in manibus, et ad mensam Regis collocauit. Et postquam principes electores sua officia exercuerunt, quilibet Princeps Elector solus sedebat ad mensam sibi paratam cum sua propria credentia.
In capite et in medio aulae vel palatii sedebat Imperialis Maiestas, et Rex Romanorum filius suus Maximilianus, in mensa ipsis parata et ornata, sex graduum alta: quibus ministrando astabant Principes, Comites et Barones, inter quos Princeps de Chymay et Dux Gelriae erant primi, vnicuique vero principi electori de sui ipsius familia ministrabant Comites, Barones et nobiles.
Item in latere dextro et loco procliuiori palarii, primo Dominus Archiepiscopus Coloniensis princeps elector Imperii, secundo parara erat vna mensa pro Rege Bohemiae, quae erat vacua propter eius absentiam. Tertio Philippus Comes Palatinus Rheni Princeps elector etiam solus in mensa sibi parata. Quarto sedebant Oratores Ducis Anstriae. Quinto loco Episcopi Leodiensis, VVormatiensis, Cameracensis, Sibinicensis, et Missensis. Sexto ordine vel loco ciuitas Aquensis. Septimo loco ciuitas Coloniensis. Item Archiepiscopus Treuirensis princeps elector in propria mensa sibi parata in medio aulae in faciem Imperatoris et Regis cum sua credentia sedebat.
In sinistro latere Dominus Archiepiscopu Moguntinensis primo loco in sua
Quoniam in Franckfordia electi sumus in Regem, ideo modo locum eorum sic habere debent: alio tempore de sessionibus et locis cogitemus. Durabat autem prandium istud vsque fere ad horam tertiam. Quid vltra dicam? fuerunt fercula citra quinquaginta, et semper scutella fuerunt repletissimae. Integer lepus, agnus, pauo, et de omnibus generibus auium et piscium et ferarum: et vina optima ac preciosissima. In ferculis signa Principum pendebant: quis omnia enarrare potest?
Item in foro pauperes et famelici stabant, quibus per fenestras carnes, panes, integri lepores et agni assati proiecti sunt: et factus est clamor magnus in foro. Sed in aula seu palatio isto fuit silentium, non clamor, nisi in quantum vnus cum alio submissa voce loquebatur. Et prandio facto iterum aqua in peluibus argenteis adducta est cum manutergio ad mensam Imperialis M. et Regis Romanorum, deinde Archiepiscopi tres grates Deo referebant. Post hoc quidam de numero heraldorum clamauit voce magna dicens; Si qui sunt qui desiderant creari in milites, accedant Regem hic vel in domo, paratus est. Etsi qui aceesserunt hodie, qui non sunt habiles, pro non creatis sunt habendi, et prohibendi ab aliis, ne signa militum deferant, et qui de numero illorum velint permanere, debent Regem de hoc certificare. Quibus dictis omnes surrexerunt, Imperatorem et Regem ad hospitia sua perduxerunt, circa horam quartam, et in pace omnia requiescebant.
Item pauperibus omnibus datae sunt eleemosynae in abundantia. Sic a fine omnia sunt denominanda, pauperes Christi non sunt neglecti.
Decima die Aprilis quae fuit secunda post dominicam Misericordiae Domini, de mane nissa audita ostendebantur reliquiae Ecclesiae Aquensis in publico in praesentia omnium Principum praescrip torum ac comnium Christi fidelium ibidem existentium.
Quo facto consules ac tota communitas ciuitatis Aquensis fecerunt iuramentum vel homagium Rom. Regi ante domum ciuitatis in praesentia Imperatoris, Principum electosum ac aliorum Principum, et Rex firmauit priuilegia ipsorum. Illo facto immediate recesserunt principes versus Coloniam, scilicet Rom. Rex, Archiepiscopus Coloniensis, Comes Palatinus Rheni, Archiepiscopus Treuirensis, Imperialis autem M. et Archiepiscopus Moguntinensis manserunt ibidem illa nocte.
Vndecima die Aprilis quae fuit quinta Misericordiae Domini, applicuerunt omnes Principes simul cum Imperatore et Rom. Rege ante ciuitatem Coloniensem, introeundo in optimo ordine. Conuenerunt enim omnes Principes ante ciuitatem cum suis, consulatus obuiam venit in vestitu nigro, citra centum equos, et armigeri citra mille manserunt prope portam, quam Rex consueuit intrare post suam coronationem et antecesserunt Regem a longe per ciuitatem. Nam propriam habet plateam, per quam intrat vsque ad Ecclesiam maiorem.
Item pramisit multos de fimilia Ducis Guliacensis, Ducum Saxoniae Ernesti Elecloris et Alberti, et Philippi Ducis Bauariae Comitis Palatini. Deinde tubicinatores, fistulatores, et iterum aliqui de familia Archiepiscopi Coloniensis, Deinde tres armati, scilicet Dominus de Yselstein, et Dominus Wilhelmus frater eius de Egmund, et Dominus Vitus de Wolckenstein qui armiti erant; cum equis armatis, a vertice capitis vsque ad plantam pedis, qui antecesserunt Regem. Deinde Electores Imperii, Philippus Comes Palatinus Princeps Elector, et Dux Cleuensis. Post eos Dux Saxoniae Ernestus Princeps Elector, cum gladio nudo, et Archiepiscopus Treuirensis, iuxta ordinem suum. Deinde Rex Romanorum etiam armatus a planta pedis vsque ad verticem capitis, in medio Archiepiscoporum Coloniensis et Moguntinensis. Imperator ftatim sequebatur in curru suo, et post ipsum multitudo magna. Sic intrauerunt ciuitatem in sono tubarum vsque ad portam curiae maioris Ecclesiae, vbi Rex de equo et Principes Electores et caeteri Principes descenderunt, Regem ad portas ecclesiae perduxerunt, Imperator in curru permansit. Accessit autem suffraganeus Coloniensis in pontificalibus habens crucem, osculum dedit Regi, et caeteri cum crucibus, candelis, vexillis: et praelati omnium Ecclesiarum Regem Rom. ad tres Reges perduxerunt vbi locus paratus erat pro oratione. Qua completa inceperunt cantare, Te Deum laudamus, et intrauerunt chorum. Illo finito suffraganeus benedictionem dedit, et Canonici Regem in canonicum receperunt iuxta consuetudinem Ecclesiae suae: Post haec Regem ad hospitium perduxerunt. Item postquam Rex descendit de equo suo transeundo ad Ecclesiam, Dominus de Nuvvenar iure suo recepit equum Regis cum ornamentis suis aureis.
Duodecima Aprilis Principes ad consilium venerunt, et de recessu Principum conclusum erat. Sed superuenerunt ambasiatores Regis Poloniae magnifice, et retardati suut Principes.
Sabbato mane sequenti facto consilio Ernestus Dux Saxoniae per Hassiam viam aliam reuersus est ad terram suam. Albertus frater eius ibi cum aliis Principibus remansit. Sic per dies quatuordecim magna consilia habuerunt: quod conclusum est, expectemus cum patientia. Etiam Principes hastiludia fecerunt inter se, et post multa consilia Principes separati sunt, quilibet ad terram suam.
SERENISSIMO Romanorum Regi semper Augusto, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. Regi ac Reuerendissimis et Illustrissimis Principibus Electoribus, caeterisque Principibus Sacri Romani Imperii, Serenissimi Regis Angliae orator offert ea quae collegit, ad magis cognoscendum et colligendum falsitates, fraudes et proditiones Francorum; vt ab eis magis caueatur.
Primo dicit, vnumquemque scire debere, quod fides vnius Franci est deterius pignus domus suae. Quia quicquid iurant vel promittunt; hoc semper fit in fraude et decepnone, Le Breton auoit aupres de luy Pierve Landays son Tresorier, homme de bas lieu, mais fort habile et capable de contreminer tour les artifices de Louis XI. Hinc etiam Baco de Verulamio Hist. Henrici VII. p. 142. Britannia igitur, hiscerationibus permot a artificiose instillatis, ab iis, quos Rex Gallus, (qui pramiis et promissis non pepercerat) in suas partes traxerat.Hist. Angl. lib. XXV.
Et vt facilius tam Serenissimus Romanorum Rex, quam Illustrissimi Principes, Gallorum fallacias memoria teneant, quis ignorat eorum promissa et iuramema tam Franckfordiae Recueil des Traittes de Paix Tom. I. p. 743. quibus pacem et amicitiam perpetuam promittit, et de restituenda Burguhdia spem facit Carolus. In eadem, pace comprehenditur Anna Britannica, vt plena gaudeat securitate, modo Anglos dimittar. pour plus grande secreté de la dite Paix, Traité et Alliance de Mariage est fait, promis, consenti et accordé entre mondit Seigneur le Dausin, seul fils du Roi, et heritier apparent de la Couronne, et madite Damoiselle Marguerite d' Autriche, seule fille de mondit Seigneur le Duc, et de feüe Madame Marie de Bourgogne, fille vnique de feu Monsieur le Duc Charles, que Dieu absolue: et se parfera et solemnisera ledit mariage la dite Damoiselle venüe en âge requis de droit. Recueil des Traittes de Paix
Licet autem ipsi Franci ipsum Britanniae Ducatum occupauerint, nondum tamen corda hominum eorumqueanimos sunt consecuti: qui nec volunt, nec possunt seruitutem subiectionemque Gallorum perferre, cum ipsi Galli natura feri atque superbi,
Quibus omnibus consideratis cum Serenissimus Rex Angliae vehementer doleat, propter ingentem amorem, amicitiam et confraternitatem ac confoederationem inter seipsum et Serenissimum Romanorum Regem ac Illuistrissimum Archiducem Philippum, decreuit atque conclusit personaliter cum magno ac potenti exercitu mare traiicere, imo iam traiecit, ad bellum gerendum, perseuerandum et continuandum aduersus Francos, per biennium et diutius si opus fuerit, et ad auxilium opemque ferendum tam corpore quam bonis, omnique regni sui potentia, Serenissimo Romanorum Regi fratri suo charissimo, ac Illustrissimo Archiduci eius filio, vlciscendo et vindicando violentas et acerbas iniurias illatas tam ipsi quam Sacro Romano Imperio et omnibus eis confoederatis, amicis ac subditis, quam Deum creatorem nostrum. et sanctam matrem Ecclesiam et Catholicam fidem: sperans atque confidens ipse Rex Angliae, quod ipse Serenissimus Romanorum Rex ac Illuslrissimi Principes ita suas vires, copias atque potentias exhibebunt, vt reparationem atque vindictam tantarum iniuriarum cum Dei auxilio simul omnes consequi valeant, ad maximam diuinam laudem, et ipsorum Regum ac Principum honorem, gloriam atque triumphum, totiusque Christianitatis et sanctae Romanae Ecclesiae exaltationem in perpetuum posterorum exemplum atque memoriam.
Quapropter humillime supplicatidem Orator tam Serenissimo Romanorum Regi, quam supradictis Illustrissimis Principibus, Dominis et commuoitatib. S. Roman. Imperii, ea omnia supradicta velle animaduertere, ponderare et mature cogitare, ac super his omnibus citissime ac diligentissime prouidere, et de eorum deliberatione
MAXIMILIANVS diuina clementia Romanorum Rex semper Augustus, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. Rex, Archidux Austriae, etc. Wilhelmus Episcopus Eistetensis, ac Fridericus Comes de Zollern, Capitaneus Dominii Hohenberg, S. Imperialis Maiestatis in hoc generali conuentu Confluentiae habito vices gerentes, nec non S. Imperii Electores, ac aliiprincipes vtriusque status, in eodem conuentu personaliter comparentes, aliorumque Imperii Principum et communitatum Oratores ac vices gerentes, Serenissimo Principi Domino Hainrico Regi Angliae et Franciae ac Domino Hiberniae, etc. Nobis Rom. Regi fratri carissimo, nobisque aliis Domino et amico obseruandissimo, salutem et prosperitatis incrementa. Serenissime ac potentis sime princeps: Cum egregius vir, Magister Franciscus de Puys Orator ac Secretarius vester, nobis omnibus in hoc Imperiali conuentu congregatis indicauerit, vestram Serenitatem non solum ob fraternam confoederationem qua nobis Rom. Regi constanti fide coniungitur, verum etiam ob singularem affectum et amicitiam, qua S. Rom. Imperio omnibusque Principibus eius, et vnice Illustrissimo Archiduci Philippo Imperiali ac Regni filio vehementer afficitur, cum magna ac potenti classe mare traiecisse, multaque armatorum millia cum machinis ac caeteris quibuscunque castrensibus instrumentis traduxisse, tam in maximarum iniuriarum nobis Regi ac sacro Imperio per Francorum Regem (vt nostis) illatarum vltionem, quam in ipsius Illustrissimi Archiducis patriarumque eius defensionem: sane omnes, vt debuimus, summopere gauisi sumus, vestraeque Serenitati ex tam strenuissimis ac praeclarissimis gestis nos omnes plurimum debere censuimus, atque propterea ingentes gratias agimus, non inferiora cum vsus feret pariter reddituri. Eandem vestram Serenitatem cum studio exhortantes, vt secundum iamdiu concepta perseuerare et continuare, vt eam facturam confidimus, non desistat. Nos autem Romanorum Rex nostros iam antea in limitibus hostium ad praeoccupandas angustias missos totis copiis sequimur, tot susceptarum iniuriarum iustam vltionem Deo propicio prosecuturi. Speramus enim aequissimos superos tam aequae causae nostrae minime defuturos. Nos vero tam Imperialis Maiestatis vices gerentes ea iniuria praefato Domino nostro Regi illata affecti percitique quam non immerito moleste ferimus, eidem celerem expeditionem tam equitum quam peditum in praesentiarum fecimus, ac praeterea omni cura, fide, solertia, omni denique studio apud vniuersos et singulos S. Rom. Imperii ac Germanicae nationis nostrae subditos pro longe ampliori ac communi per Imperium auxilio ferendo nos laboraturos solicitaturosque polliciti sumus: non dubitarttes vestrae Serenitatis, simul accedentibus copiis, omnipotentem Deum, exerdtuum Dominum, de tam dctestabilibus iniuriis manifestam vindictam iustumque triumphum concessurum. Qui vestram Serenitatem indies feliciorem conseruet. Ex Imperiali conuentu generali Confluentiae habito, sub sigillis Regiae nostrae, et Wilhelmi Episcopi Eistetensis Caesarei Oratoris ac vices gerentis, nostrorum quoque Berchtoldi Dei Gratia Archiepiscopi Moguntini Principis Electoris ac S. Roman. Imperii in Germania Archicancellarii, et Sigismundi eadem gratia Marchionis Brandenburgensis, Stetinensis Pomeraniae, Cassuborum ac Sclauorum Ducis, Burggrauii Nurbergensis, ac Rugiae Principis, nomine Principum Electorum aliorumque Principum, totiusque illius praememorati conuentus, die VIII. mensis Octobris. Anno Domini MCCCCXCII.
Prckheimerus, Patricius Noribergensis erat, et copiarum Noribergensium, quas in auxilium Maximiliano I ad bellum Helueticum miserant, Praefectus. Hoc ipsum etiam, praecipue, quod maximam infelicis successus istius belli culpam in Noribergen ses reiicerent, ansam dedit historiam belli, cui ipse interfuit, concinnandi, vt demonstraret, culpam minime in Noribergenses, sed in aliorum redundare ignauiam. Faciunt ad historiae huius illustrationem verba Conradi Rittershusii in vita Pirckheimeri; ed. Goldasti p. 7.cum iam triennium eodem vitae tenore perseuerasset, accidit, vt cruentum ac difficile bellum inter Caesarem Maximilianum et Heluetios (quos Bilibaldus cum aliis Suitenses quoque appellabat) exardesceret. Ibi tam Norimbergenses quam alii Ordines Imperii a Caesare moniti, ac per edictum euocati, auxitia Imperialia ex veteri consuetudine mittere sunt coacti. In ea expeditione adornanda, cum vndique circum spicerent, quemnam praefectum ac ducem suarum copiarum R. P. Norimberg. ad Caesarem mitteret: Tandem summa ea dignitas Bilibaldo Pirckeimero, nec ambienti, ac ne cogitanti quidem, vltro etiam delata est. Quod officium sicut minime ipse exambiuerat, ita nec recusandum sibi aut respuendum existimauit, quantumuis etiam amici plerique omnes id ei proposita magnitudine periculi summopere dissuaderent, eumque deterritum a grauillima Expeditione illa domi retinere cuperent, consulentem potitus suae tranquillitati ac securitati et suorum paruulorum atque vxoris, qua cum non diu vixisset, curam ac tutelam gerentem. Sed huiusmodi amicorum voces parum in ipsius animo flectendo valebant, ac nihil apud eum perficiebant: quin potius Vicit amor patriae laudumque immensa cupido.
Vt diuinus Poeta fecit de generosis eiusmodi et beroicis ingeniis, quale etiam in Bilibaldo nostro ipsis rerum argumentis edocti agnoscimus. Sic enim secum ratiocinabatur, venisse iam illud tempus, quo specimen atque experimentum praeberet eorum, quae in sua adolescentia partim in aua Episcopi Eystadtensis (quam primis annis cum laude sectatum fuisse supra diximus) partim in Itineribus variis, cum patre suo confectis, partim denique in Academiis et vrbibus Italiae celeberrimis, inque libris et aliunde didicisset, vidisset, cognouisset. Quare cum intelligeret sibi iam aperiri portam ad theatrum honoris et gloriae in quo suam ostenderet virtutem ac peritiam ad Reipublicae suae amplificandam dignitatem: Magno ac forti animo diuina fretus ope, praefecturam illam subiit. Ita commissas suae et fidei copias (quae cum primum constarent quadringentis peditibus et sexaginta equitibus, posterius ad eum auctae sunt numerum, vt ad alterum tantum ascenderent) ad Caesarem produxit, vna cum sex colubrinis cannis, et maiori tormento puluerario, octo praeterea curribus militaribus, quibus veherentur arma, puluis tormentarius, tentoria, commeatus, aliaque ad expeditionem necessaria. Adiungebantur autem Bilibaldo praeter alios complures Nobiles, quidam Eques Auratus Ioannes a Bayersdorff, qui vir fama celebrabatur strenuus et multarum palmarum bellator. Nec minus et ceteri magistri equitum, centuriones, aliique officiales probe exercitati et experientissimi erant milites. Pedites, qui omnes erant veterani, eadem forma vestium induti erant, rubris videlicet tunicis: Cuius coloris panno currus quoque omnes erant tecti, quae res ad ornatum selectis simarum copiarum non parum conferebat. Cum ergo iam Bilibadus cum suis copiis ad eum fere peruenisset locum, vbi Caesar castra metatus fuerat, Maximilianus cognito eius aduentu, misit ipsi obuiam cum mandatis, vt ad se veniret Tettenaugiam, quod oppidum ad lacum Acronium situm in Comitata Montfortensi. Quo statim Bilibaldus perrexit. Vt autem Caesar recentes copias
pias aduent antes eomelius oculis vsurpare posset, in campum processit eques, nec parum laetiutae ex conspectu pulcherrimarum copiarum percepit, quantum ex serenitate vultus Imperialis colligi potuit. Non solum enim ex milite veterano selectissimo et omnibus modis ornatissimo illae constabant: Sed etiam multo maxima pars ipsi Caesari, vt cuius sub signis iam complures annos in variis bellis militassent, et praeclarasuae strenuitatis experimenta saepe dedissent, nota erat et recognoscebatur: Praecipue vero capitanei et centuriones aliique officlales: Quos quidem Caesar ipse clementissimo salutabat alloquio. Ac tametsi non ignor abat Caesar, sed multoties audierat, criminationes et obtrectationes quorundam maleuolorum, qui antequam Norimbergensium copiae aduentarent, ex hoc bello ingentia acceperant damna, iamque illarum copiarum, in quibus aliud nihil carpere aut desiderare posset, solam exiguitatem traducebant, easque hoc nomine extenuabant; tamen nihil motus illorum sermonibus ac dicteriis, neque Norimbergensibus vel minimum indignatus (quod illi tamen maxime quaerebant) missum sibi auxilium clementissime benignissimeque aeceptauit. Aiebat enim, malle se tot veteranos et exercitatos milites, quam alterum tantum numerum tyronum. Erant in hoc laudatissimo Imperatore cum aliae excellentissimae virtutes, quas decantant historiae, tum illa quoque non minima neque postrema, quod calumniatoribus ac susurronibus non facile aures patefaciebat, aut locum dabat, aut fidem adhibebat: Sed innocentiam eorum, qui nullius dum criminis aut culpae conuicti essent, omnibus modis tutabatur. Meminerat quippe, legitimum principem propugnatorem bonorum et defensorem esse oportere, qui salutem quaerat aliis: Vt nobilis ait Historicus. Meminerat item sententiae Iuliani Imp. Ecquis innocens esse poterit, si accusasse sufficiet? Ita enim ex tempore saneque prudenter respondit acerrimo Oratori Delphidio vehementer impugnanti Numerium Narbonensis prouinciae paulo ante praesidem: Quem negantem, cum conuincere non posset, destitutus probationibus exclamauerat: Florentissime Caesar, ecquis nocens esse poterit vsquam, si negare suffecerit. Quod nisi Caesar ea virtute sic vt diximus praeditus fuisset, minime profecto mirum erat, si Norimbergenses tunc temporis omni gratia ipsius excidissent, tot calumniatorum et maleuolorum artificio, quibus in ea expeditione tam vehementer appetebantur, et tam indignis modis traducebantur. Quicquid enim aduersi acciderat, siue minimum, siue maximum, aut vbicunque res malegesta erat, in totum Norimbergensibus imputabatur. Imo quicquid ad praegrauandos ac deprimendos innocentes excogitari, aut confingi poterat, id omne in ipsos immeritissimos conferebatur: Deinque quicquid alii sua culpa, temeritate atque imperitia neglexerant aut corruperant, id ipsis impingere atque adscribere conabantur: sed falso et ex mera inuidia atque odio, cum dolentes cernerent Norimbergenses tanta apud Caesarem gratia florere. Sed neque Bilibaldo ipsorum stratego parcebatur, quem similiter suis calumniis licet innocentissimum flagellabant vexabantque. At is apud Caesarem bis coram multis Principibus et Consiliariis eiusdem imperterrito animo tam egregie se suosque purgauit atque defendit, vt in ipsius Apologia Caesar clementissime se acquiescere diceret, ipsumque bono ac securo animo esse iuberet, quoad causam cognouisset. Se enim cuique ius redditurum pollicebatur. Cum simul ista dicens subrideret, facile animaduerti ex hoc ipso poterat, quo animo esset, quamquam parum moueretur eius modi obtrectatorum voculis et sermonibus, quamquam illis nihil tribueret. Quo loco etiam Bilibaldus alias apud hunc maximum Imperatorem, et quanta in gratia esset, multis indiciis ipse declarauit, non solum durantis illius belli difficillimi tempore, verum etiam illo per transactionem sopito atque composito, dum in consiliariorum suorum numerum eum cooptauit, eique grauibus de rebus saepe clementissime scriberet, nunc Latine nunc Germanice sub propriae manus annotatione ac signo. Hoc ipso igitur, quem nunc exhibemus Tractatu Noribergensium Apologiam saepius suscipit Birckheimerus, atque docet, qua ratione innocentiam suam, vel ipso Caesare adprobante, fuerint contestati. Scriptores, qui ad illustrandam hanc Historiam, et quidem ad librum primum, in quo potissimum bella Caroli Burgundi cum Heluetis describit, sint Pontus Heuterus Historia Rerum Burgundicarum, Io. Stumpsius Chronico Heluetoram.
lib. XI p. 539.In finem huius anni (1498.) inciderunt belli Heluetici (ipsi Sueuicum vocant) initia et apparatus, cuius hae potissimum fuerunt causae. A primo tempore, quo Maximitianus a Sigismundo adoptatus, ipso adhuc viuo, ditionum eius imperium suscepisset, saepe ab Heluetiis confoederatis petierat, vti concordiam et foedus, quod ipsis cum Sigismundo intercesserat, secum quoque confirmarent. Illi eo praetextu id quaeri suspicati, vti Sueuico foederi implicarentur, respondent: cum Sigismundus suarum ditionum imperio sese abdicasset, nullo foederis iure aut relligione amplius se teneri, neque ex re sua videri, foedus vllum cum quoquam facere. Hoc eorum responso, noua animorum exacerbatio orta, et belli quasi semina iacta esse videbantur. Iam enim a multis annis plerique principes et nobilitas omnis, Heluetiis infensi infestique erant, ob assertam armis libertatem, quod cum scirent ipsi, a Sueuico foedere, in quo plurimum poterat nobilitas, tantopere abborrebant, atque ea de re, non apud illos tantum, sed apud Sueuos etiam, caeterasque vicinas Germaniae gentes odium incurrebant, cui obstinato animo obuiam ire, quam libertatem amittere malebant. Inter haec, Constantia celebris ad lacum Podamicum ciuitas, quae hactenus immunem se ab vtrorumque societate continuerat, multis vtrinque promissis sollicitata, per eos dies Suenico se foederi coniunxit, eoque statim Caesaris et sociorum legati conuenere, foedusque et societatem eum ea ciuitate firmauere. Accedebat ad has animorum offensas, vetus quaedam simultas, inter Athesinos Caesaris subditos, et Grisones (vt vocant) Rhetiae populum, Curiensi ditioni parentem, quae in eum vsque diem ad varios subinde arbitros reiecta, componi non potuerat. Cumque res ad arma iam spectare videretur, Curienses, quod impares se aduersariorum viribus putarent, Tiguri, in publico Heluetiorum conuentu ad Idus Decembris eorum se foederi adsociauere. Id vbi audiuissent, qui Caesaris et Sueuici foederis partes sequebantur, Constantiam et ipsi frequentes conuenere; vbi de belli gerendi ratione, qua parte quisque et quibus hostem viribus aggrederentur, deliberatum est. Praeter dictos, ad belli Heluetici Historiam facit Michael Coccinius de bellis Italicis, p. 278.aderant ex Nurenbergensibus noningenti pedites, Marchio Braendenburgensis Fredericus cum septingentis equitibus. Rupertus filius Palatini de Heydelberga cum ducentis equitibus. Episcopus vero Herbipolensis circiter centum miserat equites. Sed dux Wirtenbergensis ad quatuor millia peditum bene instructorum habebat.
ETsi hoc memorabile et geminum bellum, quod cum Heluetiorum fortissima gente duo gesserunt maximi Duces, ac bellatores Carolus Burgundus, et Maximilianus I. eius gener, ab aliis quoque descriptum exstat, a nemine tamen fortasse melius et copiosius, magisque ex fide, quam a Bilibaldo, qui ipsemet posteriori interfuit, praefectus copiarum Norimbergensis Reipublicae tam equestrium, quam pedestrium, vt tam hic quam in vitae suae commentariolo profitetur. Operaepretium igitur facturi videbamur, si hanc historiam Xenophontis nostri Germanici (appelletur ita sane ex merito noster Pirkeymerus vir cum quo illius aeui (fortassis et aliorum temporum) paucissimos Germanos conferre possis) e tenebris in lucem proferremus. Latuerunt hactenus duo isti libri, partim in archiuo Reip. Noricae, partim in liturariis bibliothecae Pirkeymerianae, quorum folia sic erant dispersa, vt Sibillyna iure dici possent. Alterum vero exemplar satis vitiose, mutilateque descriptum erat, cuinec mures alicubi pepercerant particulam eius abrodentes, quam non facile quisquam ex coniectura restituisset. Verum collatione eius instituta cum authoris autographo, quod in ordinem beneficio illius redegimus, egregie id redintegrauimus, omninoque tale tibi opus totum exhibemus amice lector, quale ab ipso (ne dubita) conceptum est Pirkeymero. Quod si quis quaerat ex nobis, cur non multo ante vel ipse author, vel eius heredes haec ediderint: causam hanc esse putamus, quod authorem quidem mors praeuenisse videatur, antequam ederet ipse, quae idcirco vt ederentur, tam diligenter descripserat; heredes vero filias tantum reliquit (fuit enim cum ipso stirps Pirkeymeriana olim inter patricias gentes Noricas clarissima plane extincta) quae talia parum curarunt. Sed, vt dicitur, sat cito vel nunc, dummodo sat bene. Vale et fruere feliciter cum his duobus libris, tum caeteris, quae alias dabimus, opusculis.
CONRADVS RITTERSHVSIVS.
QVi Regum, gentium, aut populorum res gestas conscribere aggrediuntur, identidem sub initium in historiae laude versari consueuerunt, eam temporum testem, veritatis lumen, memoriae conseruationem, magistram vitae, vetustatis nunciam esse contendentes, cuius ope egregia hominum facta a temporis vindicentur iniuria, planeque immortalitati commendentur. Mihi vero haud quaquam ita praefari licet, sed cogor potius de Germanicae gentis infortunio, aut etiam calamitate conqueri, quod tam paucos, seu (vt rectius dicam) nullos sortitasit scriptores, qui ingentia illius, et celeberrima facta memoriae, vt decuisset, mandassent, cum omnes res gestae tantae habeantur, quantum eas verbis (vt ille ait) praeclara potuere extollere ingenia. Quapropter vetustissimorum illorum Germanorum, Francorum, Sueuorum, Gottorum, Alanorum, Vandalorum, Herulorum, Langobardorum, ac reliquarum gentium infinitarum facta clarissima, et admiranda aut minus digne et fideliter, sed et maligne ab exteris tradita sunt scriptoribus, aut magna ex parte sempiterna obliuione sepulta iacent, tametsi ruptis vndique limitibus Romanos rerum dominos deuicerint, caput mundi Romam ipsam, ac totam fere Europam ditioni suae subiecerint, vt interim sileatur, quid in Asia, quid in Aphrica a Germanicae stirpis hominibus gestum sit. Caeterum vt prisca illa et obsoleta fere omittantur, aetatique donentur rudiori, iusta tamen reprehensione non caret, quod nemo Germanus praeter vnum aut alterum hucusque repertus sit, qui vel sui temporis gesta conscribere sit aggressus, cum interim tamen non parum multi fuerint, qui omnium gentium, et a mundi quidem exordio facta connectere, et ab aliis accepta pro suis edere sunt ausi, non quod illis materia defuerit, cum vix vnquam Germania sine bellis, aut quieta extiterit, sed quia non erat, vnde decerpere, et alienis perfrui laboribus possent, Hinc euenit, vt scriptores exteri, quoties Gentilibus suis cum Germanis res aut dissidium intercessit, vbique illos superiores confinxerint, aut nostrae gentis odio partos triumphos, factaque splendidissima ita extenuarint, vt multoties ex fortissimis segnes, ex insequentibus fugientes, ex victoribus vero plane deuictos, fingere sint ausi. Nam ita comparatum esse videmus, vt quisque magis ad suae gentis laudem quam alienae procliuis existat, licet nihil magis historiam deceat, aut illam exornet quam veritas, qua neglecta confestim in fabulas, et anilia exit deliria. Quapropter operae pretium me facturum putaui, si bellum, quod Helueticum vocant, literis mandarem, ne illud quoque, quemadmodum et reliqua ex hominum laberetur memoria, cum maximum extiterit et funestissimum ex omnibus, quae in nostram, aut patrum inciderint memoriam, non solum bellico apparatu, ac copiarum numero sed et proeliorum atrocitate, cladiumque multitudine: siquidem non toto exactoanno saepius collatis pugnatum est signis: vt interim tumultuaria, ac leuia omittantur proelia, quibus non pauciores, quam iusta cecidere acie. Etenim ambae partes egregie viribus pollebant, et opibus, magnisque vtrinque nitebantur auxiliis. Accedebat his animorum obstinatio, ac nulitaris ferocia, quae non tam bellicae laudis gloria, quam mutuo decertabat odio. Heluetiis summopere annitentibus, ne proprium, ac maiorum decus tam multis partum bellis amitterent, Caesarianis vero, ne illis animo et manu deteriores esse viderentur. Conscribam autem non solum ea, quae aliorum relatu, aut
De Helueticorum OrigineStumpf. Chro. Heluet. lib. 4. p. 268.Zeringiae Duces.Habspurgenses Comites. Austriae Duces. Stumpf. lib. 4. f. 329Fugger Spiegel der Ehren lib. 2. c. 9. p. 239Stumpf. lib. 6. c. 29. 13. c. 1.Leupoldus Austrius.Fugger lib. 3. c. 3. p. 280Simlerus de Rep. Heluet. lib. 1 f. 22Et cur non riderem cum vos omnes de intrando tantum deliberare audio, neminem vero cogitare, vbi nam ingruente necessitate sit exeundum? Quae vox (vt fieri solet) cum risu tum excepta est, clade vero accepta in omen conuersa. Suitenses enim hostibus ingressis nihil prius habuere, quam montium occupare angustias quas illi ob contemptum incustoditas reliquerant. Itaque in reditu potissimum clades est accepta. Incidit pugna illa in annum salutis MCCCXV. Rer. Heluet. lib. II c. XVI n. 24. Auentinus lib. VII c. XV §. 12. Simler de Rep. Heluei. p. 70. 71.
Stumpf. lib. 8 c. 7Fugger lib. 3 c. 6 Simlerus lib. 1 f. 51LaupheimErlach nobilis.Fugger lib. 3 c. II p. 368Gerardus a Roo lib. 4 p. 119Simlerus lib. 1 f. 55Pugna Simpachiana.Simlerus lib. 1 f. 56Stumpf. lib. 5 f. 31Simlerus lib. 1 f. 57 79Fugger lib. 4 c. 3AppencellensesSancto-Gallum ciuitas.Stumpf lib. 6 c. 31.Fugger lib. 4. c. 3. p. 410.Bellum Rasiliensibus a vidua Federici Austrii illatum.Austrio, quod Basileenses gessere cum Katharina Burgunda, Leopoldi vxore, anno 1409. Bernenses et Solodurii auxilia illis misere, cateri Helneti assidua et diligenti operapacem inter ipses et Austrios conciliarunt.Sekingia oppidum et Monasterium.Fugger lib. 4. c 4 p. 418 Simler. lib. 1 f. 37 Roo lib. 4 p. 137Anno Christi 1412.Ergau (hoc est honoratus pagus appellatur, in suam redigunt potestatem, quam et in praesentem possident diem. Hic itaque bellorum funestissimorum exitus fuit, quae Austriae Duces, et nobilitatem, nec non Heluetios per tot exercuerunt annos, quibus tantum sanguinis effusum, tot vrbes euersae, tot castra, et latronum euersa sunt receptacula, magnis, vt cernere licet, sepulta ruinis: nobilitas vero cuncta expulsa, et funditus extincta est. Siquidem praeter Austriae Duces, ac Comites Habspurgenses, eiecti, et spoliati sunt, Comites de Kyburg, de Toggenburg, Vechtland, Neuenburg, Froburg, Arberg, Raperschvveil, Balin, Rotenburg, Sanagaza, Strasburg, Grues, Falends, Nydau, Montenah, Barones quoque de Grosberg, Wolhausen, de Turre, Rinckenberg, Falbenstein, Rechburg, Spintz, Granson, Illingen, Raron, Semren, Munsium, Wassersteltz, Logern, Degersfeld, Busenaug, Burglen, Schvvanden, Fridberg, Wedesvveil, Eschenbach, Schvvarzenburg, Freyenstein, Hasenburg, Strotlingen, Signavv, Egram, Goessibon, Chlingen, Honberg, Waron, Regensperg, Saldenburen, Chrenkingen, Bickelse, Chempten, Sarnen, Arburg, Sedorff, Weissenburg, Torberg, Grunenberg, Hasenberg. Multa quoque adempta sunt Sabaudiae Comitibus, de Werdenberg, de Furstenberg, de Hochberg, de Diezstein, pariter et Baronibus de Ochsenstein, Blanckenberg, Falckenstein. Nobilium vero familiae hae fuerunt pulsae etc.
Anno Christi 1416.Sedunenses pacem cum Bernatibus facium.Stratagenae Nobilium Vrstis??i Basler Chronic lib. 5. c. 38 Fugger lib 5 c. 3.Turegum siue Tigurum.Arx Warspurgensis.Vrstisii Basler Chronic. lib. 5 c. 39 Aemplius Hist. Gall lib. 10 f. 226. Mezeray Abbrege Tom. 3. p. 263. Fugger lib. 5 c. 5. Roo lib. 5 p. 180, Gobellinus lib 2 p. 54 Aen. Syluius ep. 82.Synodus Basiliensis dissoluta
Vrstisius lib 5 c. 40. Fugger lib. 5 c. 6.
Nicolaus Cusanus Cardin. Episcopus Brixinensis, Vide Tom. II. German.Simlerus de Rep. Heluet. lib. 1 f. 75. 94.Pontus Heuterus Rer. Burgund. lib. 5 p. 175 sqq. Vrstisius Chron. lib 6 c. 5. Hagenbach Praefectus.Anno Christi 1473. Caroli Burgundi spes ingentes.Heuterus c. l. Fugger lib. 5 c. 24 p. 807. Roo lib. 8 p. 278Italia Rex Carolus Burgundus salutandus.Vrstisii Chron. ib. 6 c. 6.Granson. Vrstisii Chron. lib. 6 c. 9 Stumpf. lib. c. 14. Fugger lib. 5 c. 25 Ponti Henteri Hist. Burgund. P. 180: sqq.Pugna ad Graenson oppid.Fuga Caroli.Vide lib de vita B. Birckeymeri. Adamas flu. pendus a Carolo Burg. amissus. Fugger c. l.Comment. de Bibl. Caesar. Vindobon. lib. II. p. 497 ex Msto exhibet partem Historiae Austriacee Henrici Gundelfingii, qua hoc bellum describitur. Idem ex Io. Iac. Fuggeri Mstis cimelia Ducis pretiosissima, quae in hoc proelio amiserat, describit, et per icones repraesentat.Stumpf lib. 3. c. 14 Heuterius lib. 5 p. 182. Fugger c. 1. Roo lib. 8 p. 185Obsiaia Morta ad lacum.Lotharingiae Dux, aliis Renatus dicitur.Frangit et attollit vires in milite causa.Ardor militaris.Pletas militaris in precibus ante pugnam.Altera Caroli Burg. suga.Comes Remontii.Causa cladis Caroli Burg.Castra Burgundica iterum a Foederatis direpta.Ex copiis Burgundicis 30000. casa.CAROLI inclyti et fortissimi Ducis Burgundiae exercitus, Murathum obsidens, ab Heluetiis casus hoc sui monumentum reliquit. Anno MCCCCLXXVI. Ex foederatis vero vltra ducentos desiderati non sunt; plures Ex foederatis tantum 200 desiderati. Anno Christi MCCCCLXXVI. Dies pugnae male ominatum. Losanna.Nanseium.Heuterus lib. 5 p. 486 Roo p. 286. Fugger lib. 4 c. 11. Ludouicus X. Francorum Rex.S. Nicolai oppidum in Lotharingia moenibus destitutum. Tertia strages Caroli Burgundi exercitus. Mellis esus auidior post inediam noxius.Caroli Burgundi interitus.Eius elogium, et prosopographia.Hostis victus a victore honorifice sepultus.des gueux.Armorum ratio et genus in Germania mutatur.Landtsknecht emergere, et celebre esse coepit.
SVPERIORI libro Suitensium originem, et incrementum perquam breuiter exposui: Semina belli Helmetici. Status Germaniae qualis eo tempore fuerit.
Postquam Maximilianus Friderici filius, Burgundi filiam in vxorem duxit, totamque Mich. Boiemi vita Alberti Animosi.Matthias Rex Vngaria Fridericum III. Imp. infestat. Duces Bauariae. Fugger lib. 5 c. 31.Adlzreiter Ann. Boi. p. 9 lib. 9 n. 46.Mori Matthia Regis Vng. et Frideric. III. Imper.
Fuit Sigismundus inter omnes aetatis nostrae Duces optimus, humanissimus, et Sigismundi Archiducis Austriae elogium. Fugger lib. 6 c. 1.Roo Ann. Austr. lib. 10 p. 516 Fugger lib. 5 c. 37 p. 1013 Vrstisius lib. 6 c. 17.Rex Galliae Geldriae Ducem in Philippum Maxim. I. silium concitat. Fugger lib. 6 c. 2 p. 1109. Roo ib. 11 p. 540.Paulus Lichtenstein, et N. Gossembrot Patr. Augustanus.Fugger p. Duces ex fide cuncta peragunto. Memorabiles leges militares Heluet. capitis poena et iureiurando sancita.Milites diligenter imperio parento: iniussi ordines haud derelinquunto: a tumultu, ed sedionibus cauento: pugnaturi silentium, quantum fieripotest, seruanto, fugam nequaquam ineunto: focios fugientes caedunto: deuictis hostibus ad spolia iniussi et priusquam victoria plane sit parta, haud conuertuntor: ignem aedificiis iniussi ne iniiciunto: arma in hostico nec die nec noctu exuunto: a molendinorum exustione, Ecclesiarum spoliatione, mulierum, virginum et sacerdotum violatione penitus abstinento: captiuum inter praediandum non ducunto, sed intersiciunto. Quod si quis contra ierit, mors poena esto. Proinde inter caetera etiam imperatum fuit, vt vnusquisque ex veteri instituto farinam ex auena confectam, quantum ei in quatuordecim dierum cibum sufficeret, nec non calceorum par nouum secum deferret, quo omni alio commeatu deficiente, saltem per Mensis dimidium hoc alimento in hostico perdurare Quibus prouinciis imperarint confoederati et Heluetii.Simlerus de Rep. Heluet. lib. 1 p. 2 Plantini Heluetia cap. 2 Pirckheymeri illustr. Germ. p. 95.Brigantium.Pugger p. 1111.Fuga exitiabilior quam ipsa pugna.Heluetii tam obseruantes disciplinae militaris, quam Caesariani eiusdem negligentes.Fumus indicium petiti auxilii.Fugger P. 1111Mira Heluetici militis paetientia.Obedientia miliearis.Clades accepta a Caesarianis.Rex Gall. instigat Helueticos contra Casarem. Bambarda.Bombardas Itali a sono vocant) cum Magistris
Fugger p. 1112, Vrstisius 6 c. 13 Stumpf. 13 c. 26Pax frastra tentata.Fugger p. 1112Contemptus hostis nemini cessit bene.Heluetti M. D. audent se opponere Caesarianis plusquam decem millibus. Vrstisius lib. 6 c. 19Consilia sana non habent locum.Fuga et clades Caesarianorum.Casar ex Geldria mones contra Heluetios, adbibitis auxiliis Principum et ciuitatum Imperii Bellum minime necesserium.Vrstisius lib. 6 c. 20 Stettler Ann. Heluet. p. 334 Thungen oppidum.Plumeneck. Fugger p. 1114Proditor Heluetii minime Praelium inter Heluetios et Casarianos. Decius Helueticus pro patria se acnouit.Ilsing patricius Augustanus Exemplum pium probi et fidelis famuli.Caesariani fugiunt. et partim in amne submersi pereunt.Temtritatis infelix extitus.Hegeuenses
Fugger p. 1115 Auita latrocinia nobilium.Stokavv.Nellemburg. Vide supra.Vberlinga.Stainoppidum.Rixa et conuitia inter Sueuos et Francos. Rechberg.Hoc est partere personis, dicere de vitiis,
Postridie ad Lauffenbergium sum regressus, mecumque perrexit legatus Mediolanensis Galeatius vice Comes, cum quo mihi prius amicitia intercesserat. Cumque Lauffenbergium venissem, copias militares eduxi, et in conspectum eius subieci, quibus visis laetatus est, et rogare coepit, vt cum illis in subsidium Ducis sui properarem. B. Pirk. fines mandati recusat excedere. Epilogus.haud decere me, vt inconsulta Nurembergensi Republ. alienis me implicarem negotiis. Hoc tamen illi tum dedi consilium, cuius et postea saepe memor fuit, ne nimium fideret Heluctiis, quorum fides illi nondum esset comperta. Hoc igitur modo tam funestum bellum est finitum cum vtriusque partis calamitatibus haud paruis, nec non amissione multorum ac optimorum militum, cum interim Heluetii libentius alienis, quam propriis militant stipendiis.Salis penuria laborant, quo tamen ob sua armenta non facile carere possunt. Laus Helueticrum. Virtus nimirum est ipso quoque in hoste probanda.
Caeterum videntur Heluetii in hoc bello quasi nouissimum virtutis suae praebuisse specimen: nam quae deinde ad haec vsque egere tempora, nequaqam cum ipsorum Sapienter et grauiter.Iudicium de Heluetiis in negotio Sfortiano. Iosias Simlerus factum lib. 1. de Repub. Heluet. secus narrat, quem inspice.B. Pirck. Novinbergam reuersus rationes reddit Senatui, et tam a Caesare quam a Repub. sua ob rem praeclare gestam collaudatur, ac muneratur Fit Consiliarius Maximiliani I et Caroli V. non sine patriae sua vtilitate.
EX celebri olim apud Italos familia oriundus Io. Iacobus Ghilinus, qui Consiliarius erat Status Io. Galeatii et Ludouici Sfortiae, Ducum Mediolani. Teatro d' huomini Letteratip. 35.Auctor iste est, huius, quam exhibemus Historiae. Licet enim Camillo Ghilino, Io. Iacobi filio, eandem tribuerat Freherus, vix tamen est, vt ipsi accedamus, cum ex praefatione Fabricii Ghilini satis clare pateat, ipsum hoc inter patris superiorum temporum scripta reperisse. Immo, nec Hieronymus Ghilinus, nec Iouius, elog. vir. doct. n. CXXXII.quibus Camilli elogium debemus, vllam de hac historia faciunt mentionem. Describitur in hoc libello, qua ratione Itali Maximilianum contra Gallorum Regem Carolum VIII in Italiam vocauerint. Caussam aduentus breuiter exponit Heuterus, dicens: erat hoc tempore Caesar in ditione Mediolanensi, sociorum cogens exercitum. Euocarant eum in Italiam Ludouicus Sfortia, Veneti, ac Papa Alexander Sextus, vt Carolo Francorum Regi auxilio Florentiorum in Italia bellum renouanti, obuiam iret. Sfortia cum vxore insignique comitatu Bormium vsque ad Abduae fontes, in extrema Italiae ora situm, Caesari, qui ad Malzium Pagum peruenerat, in occursum proficiscitur; coramque cum eo transigens, ingenti numerata pecuniae summa, Mediolanum rediit. Nactus erat Caesar apud Italos, ob res fortiter ac feliciter in Austria contra Hungaros, et apud Belgas contra Francos gestas, ingentem bellicae virtutis opinionem, eiusque ductu facile Francos se Italia depulsuros, eorumque fautores in ordinem redacturos, et ex vtriusque ruina limites se suos amplificaturos confidabant. Caesar hac apud Italos innixus fama, ingentia ab iis munera, veteraque Imperatoribus a Ciuitatibus conferri solita exspectabat tributa, aureamque a Romanorum Pontifice sperabat Imperii coronam. Agit de eadem Gerhardus a Roo, lib. XIp. 533.Io. Baptista, Villanouanus, in Laudis Pompeiae Historia lib. IV p. 929.Ludouicus Cauitellius Annal. Cremon ad a. 1497.et Fuggerus lib. VI c. I. p. 1101.Adnexa est Eiusdem Telinae Vallis ac Larii lacus descriptio, quam etiam Tomo Tertio Thesauri Antiquitatum Italicarum inseruit Graeuius. p. poster. p. 1203.Eundem Larium Lacum sigillatim descripsit Paulus Iouius. p. 393.
ARBITROR neminem vitio mihi daturum, si in prima aetate, cum nullus adhuc in me liberalium disciplinarum fructus appareat, ausus sum coram te verba facere, qui in sacro primariorum patrum ordine vnus ante alios, non dico genere (id enim solum parum duco) sed moribus, doctrina, et magnis rebus gestis ceu clarissimum sidus praefulges. Non secit vel aetatis meae inscitia, vel tenuitas vlla, vt debilitatis meae immemor, tanti Principis, quantus tu es, magnitudinem vel expenderem parum diligenter, vel non satis admirarer. Hoc enim postremum nemo rationis prorsus non expers faceret. Qui autem inter mortales te omnibus non anteponit, quo modo aut virtutem nouisse, aut se eius amore teneri, potest affirmare? Impulsus ergo non vel mei obliuione, vel parua tui existimatione, sed officii magnitudine, supra vires negotium hoc suscepi: dum cupio, si non vt debeo, saltem vti possum, palam facere, non quanta sit dignitas ac virtus tua, (magnrarum enim et ingenii et doctrinae virium opus esset) sed hoc potius, cum innumer abilis multitudo virtutem tuam suspiciat, res tuas gestas miretur ac praedicet; nullum tamen esse, qui parentem meum obseruantiae erga te magnitudine vincat, qui se tibi deuinctum esse libentius meminerit, et magis gaudeat. Vtriusque rei tu necessitatem, sapientissime Princeps, imposuisti: qui quo tempore sub Alexandro sexto in hanc vrbem sacra Apostolicae Legationis signa intulisti, singularis tuae mansuetudinis ac honit atis vestigia, quae omnes in tui admirationem mouerunt, ita impressa apud parentem meum reliquisti, vt is ab eo tempore te vnum respiciat, te vnum, qui laudibus in coelum feraris, dignum esse praedicet. Itaque quod ipse est, cum filios quoque erga te esse necesse sit; ego eius liberorum vnus nondum tibi notus, non alia via, quam frater meus natu maior, adire te Camillus G...nus. F.
PARTO Neapolitano regno, iam se in Galliam Carolus VIII. receperat, et Ludouicus Sfortia Mediolanensis Dux Nouaria finem bello fecisse videbatur, cum iterum Italici Principes de salute laborare coeperunt. Huius rei causa fuit, quod iunior Ferdinandus Arragonius in regnum quod amiserat, redire populorum fauore nitebatur. Carolus autem indecorum putabat perpeti, vt is quem florente fortuna ne stricto quidem gladio, regno deiecerat, nunc omnium egens atque inermis victorem regno spoliaret; atque ipse Gallos, viros genere atque armis praestantes, quos ad regni tutelam Neapoli reliquerat, hostis arbitrio tanquam vinctos permitteret. Accedebant ad haec Italorum exulum voces, qui denuo misceri armis Italiam e re sua ducebant et Florentinus populus, quem amissarum Pisarum dolor vrebat, non hortabatur solum, ne Carolus hanc Ferdinandi iniuriam inultam esse pateretur, verum etiam pecuniam atque arma in Italiam ad bellum redeunti offerebat. His igitur Carolus non solum sponte sua, sed etiam ab aliis accendebatur, ne regni ac suorum periculo deesset. Quamobrem ad bellum animo conuersus in Prouinciam Narbonensem mirtit: qui naues ad belli vsum comparent: et Genuam, qui ex foedere onerarias maiores exigant. Sed cum Genuensibus nihil est actum, Gallis libere dedi sibi naues poscentibus, Genuensibus autem aperte negantibus naues se tradituros, quibus maior alienigenarum numerus quam quibus nauium domini imperarent, a Rege Carolo imponeretur.
Ea re indignatus Carolus, Narbonensem classem petere Sauonam iubet, atque illic peditatum accipere, qui ab Hasta mittebatur, ac simul subsidio laborantibus Caietam nauigare. Caeterum ne hos conatus Mediolanensis Dux impediret, cuius ad Ferdinandum cum aliis Italis inclinare animus putabatur, tormenta in belli vsum Hastam ex Gallia traiici curat, nouasque illic copias cogi, atque ab Heluetiis peditatum venire. Quibus rebus ostentato belli terrore, non Mediolanensem solum Principem, sed alios quoque Italos grauior cura coepit vrgere. Hi dum in communem rem consulunt, eo omnium inclinauere sententiae, ne solis Italorum viribus stetur, sed Gallicis armis Maximiliani quoque Caesaris, ac Germaniae ipsius nomen opponant. Omnium igitur foederatorum hortatu, atque non in postremis Alexandri VI. Pontificis Dux Mediolanensis, quia eius opera pro affinitate plus valitura putabatur, inuitandi atque rogandi Caesaris, vt Italiae causam amplecteretur, negotium suscipit.
Dum, vt Caesar monebat, agitur in ipsis alpium radicibus, eunti Duci obuiam se praebet Nicolaus Firmanicos Alpinae regionis (cui Tyroli Comitatus appellatio est) Praefectus: a Caesare se missum docet, vt Ducis Coniugisque ipsius aduentum gratuletur,
Qua monuerat hora, postero die silentio Caesar aduenit, tanquam ad certam se venationem conferret, ad id comitatum omnem composuerat. Primum agmen die Liberey. Testatur illud aeque de Principibus Megapolitanis, qui tanquam Brandeburgicorum vasalli, horum quoque gesserunt vestem curialem, Albertus Crantzius Vandalia lib. III c. XXXV. p. 166. Ludevvig de Form. Ducatus, Brandenburgici p. 75. Inde, dum domini vasallis vestem suam concederent, Inuestiturae vox fuit orta. Ipsi Principes insignia sua in propriis vestibus, variegato colore gerebant, prout ex Aula Caroli Sapientis, Galliae Regis, ac Reginae Borboniae, quam Claudius Menestrerius ex tabula antiqua Parisiis 1683. seu publicauit, satis patescit.
Vt ad aedes peruenit, in quibus Duces erant, ad primos scalarum gradus solus Caesar ab equo se demittit, atque in cubiculo inuentos cum duobus Galeaciis, genero atque fratris filio amanter Duces complectitur, eaque exequitur, quibus magnae necessitudinis declarari ius solet. Tum ait, rem diuinam in aede Virginis propinqua (sacrarum id virginum fanum, Caroli Magni opus putatur) iussisse parari, velle vtrumque secum sacrificio interesse: velle etiam secum inde cum nobilioribus foeminarum atque marium comitatu, quem duxerant, ad vicum Colurnam pransum ire.
Medius ergo inter Mediolanenses Duces fanum Virginis, quod dixerat, petit: medius etiam sine discrimine rem sacram spectare voluit. Quem etiam mensae communem fecit honorem. Nec vero contentus, inter epulas suaues miscere sermones, blandeque inuitare, Duci foeminae de lance sua quae gratiora videbantur, ipse manu sua saepius porrigere, atque vt largius vesceretur hortari. Post epulas inde Duces ambos Caesar Maltium deducit, vbi ipsis cubilia, et consilio habendo erigi militaria tabernacula iusserat. In via occurrunt foederatorum Legati, quos Germaniam petiturus Dux Ludouicus ex Italia secum duxerat. Ad terram conspecto Rege se omnes demittunt. A Rege omnes perhumane ad dextrae osculum admissi, redire in equos iubentur. In agmine postremus Caesar inter ipsos Duces medius incedit, et Maltio tabernacula, a quibus venerat, regressurus moueri loco Duces prohibet.
Vt diurnae quieti opera data est, Caesar reuertitur, ac Ducem ab arce in consilium deducit. Illic orsus ab iis, quorum causa vt peteret Italiam rogabatur, docet se
Nam quod ad exercitus necessarios pertineat, abundare Mediolanensem Ducem
Postremum Caesar Mediolanensem Ducem in roganda sententia reliquerat, quia maiori eum afficere videbat honore non posse. Itaque is rogatus sententiam, paucis ostendit, quantum Italiae viribus detractum sit: quantum etiam periculi accesserit, posteaquam Arragonii Ferdinandus senior iuniorque Alphonsus, dum aliis exilium moliuntur, Carolum Octauum Gallorum Regem ad inuadendum Neapolitanum regnum impulerint: se vnum esse, qui horum malorum facere fidem possit, quia per insidias adempta Nouaria, dum Carolus a Neapolitano regno regrederetur, totius Ducatus sui ruinam ante oculos habuerit, et praelio contra Carolum in Parmensi agro ad Tarum amnem commisso, quanquam in fugae speciem inde Carolus Hastam abiisset, plus tamen sanguinis a victoribus sit effusum, plus etiam virium sit amissum. Sed haec non satis apud Gallos videri, cum restituta Nouaria post initam pacem rursus arma moueant, et velle bellum non obscure videantur reparare. Eum se quidem, qui primus hos motus excipiat, esse: sed quid refert, cum si deseratur, sine communi totius Italiae ruina cadere non possit. Bene ergo agi cum Italia videri, cum tota praeter Florentinum populum simul consentiat, et Caesar, ad quem omnes miserint, ad eam defendendam animum adiecisse videatur. Se quidem non minus communi quam proprio periculo motum huc venisse, Caesaris auxilium rogatum: ei non solum, quae pro causa proposuit, libenter offerre, sed vltra quoque quicquid supersit virium, cum vxore et liberis effundere paratum.
Caesar his auditis, Pontificis Legatum collaudat: neque alios laudis expertes relinquit. Impensius autem multo maiores Mediolanensi Duci gratias agi debere ostendit, quod non modo in commuui causa bonam mentem verbis declarasset, sed quod rem quoque dictis addilisset, fines suos ad ipsum inuitandum egressus, cui pro communi salute fortunas omnes nulla re excepta polliceretur. Censere antem, cum omnes, quae causae necessitas posceret, intellexissent, et Mediolanensis Dux pro virili sua facturum se omnia libenter recepisset, vt Veneti Senatus sui mentem perquirerent. Dum huic rei opera datur, neque iam vltra agi aliud potest; Caesar Mediolanensem Ducem monet, licere ei, cum velit, a consilio in Italiam regredi, siquidem facta sint omnia, quae in Germania effici pro Italiae causa potuerunt: reliqua maiori ex parte nunc in Italia agi oportere. Caeterum velle, vt antequam abeat, cum coniuge et Foederatorum oratoribus Colurnam reuertatur. Illic ergo Caesar omnibus
In aurora Caesar postridie aduenit, adque in Ducum cubiculum conscendens, accinctum se venationi ostentat. Pendebant a baltheo ferrumenta in pedum vsum, ad firmanda in rupibus atque inuiis locis vestigia. Ascensurus igitur summa alpium iuga Ducem hortatur, vt cum vxore subsisteret, et commode cum vterum ferente iter faceret: se ante ad parandam venationem iturum, et Galeacium Sanseuerinum cuius aetas laboris patientior erat, simul ducturum. In alpium saltu, qua iter habebatur, sola erat casa. Ad eam Caesar parari epulas Ducibus iubet. In eis regis luxus, quantum loci situs patiebatur, plurimum enituit. Hora erat circiter sexta ante solis occasum, cum a summis iugis paratam esse venationem Caesar atque vt ad eam spectandam in equis se Duces conferrent, admonet. Ipse in editioribus rupibus conspicitur, vbi feras exagitabat, atque vnde aliis spectando caligo oculis offundebatur, imperterritus ipse, ceu per plana loca cursu ferebatur Aduentante Duce, abesse coniugem Caesar animaduertit. Itaque in eius aduentum venationem differt. Contigit autem, dum haec fierent, vt venator feram secutus per inuia audendo eo progrederetur, vnde neque retro cedendi esset facultas, atque inde euadendi praecipites
saltu rapere.
Peracta venatione Caesar Mediolanensibus Ducibus abeundi potestatem facere, atque ipse intra limites suos regredi velle: cum iterum a Duce ipso et paulo post etiam a coniuge preces repetuntur, vt descendere simul Caesar in Italiam velit. Tantaque rogandi vis fuit, adiecto ad principum efficacia verba etiam reliquarum matronarum ac virginum, ceu in conferta pugna militari globo, vt expugnari se Caesar tulerit. Qui cum ea ipsa hora adhuc impransus esset, extemporaneis epulis famem leuat: et quanquam suorum neminem praemisisset, qui mensae atque cubilis necessariam supellectilem ferret, eo die cum Mediolanensibus Ducibus Burmium descendit. Illic foederatorum Legatis, ne quid agendis rebus perire temporis pateretur, ostendit: haud alienum se ducere, vt Florentinus populus in aliorum Italorum societatem, si fieri possit, amice trahatur. Oratores igitur ad hoc creat, ac mandat, vt repetita priscorum Caesarum memoria doceant, quot quantaue ab eis beneficia Florentina
His ita ordinatis, per eundem saltum Germaniam repetit, atque discedens accuratius
Quarto Idus Augusti Mediolanum Dux peruenit, atque illic certior fit, haud longe abesse Bernardinum Caruaial genere Hispanum, moribus, doctrina, atque illustri genere virum in sacro ordine in quo sanctae Crucis titulum gerebat, maxime insignem: quem Alexander sextus, posteaquam satis pro comperto Caesarem in Italiam venturum habuit, Legatum creauerat, vt venientem ipsius et Apostolicae sedis nomine in primis Italiae limitibus exciperet, atque ad nauandam bonam operam Italicae saluti atque securitati hortaretur.
Hunc igitur Mediolanensis Dux Ludouicus quibus potest honoribus in Iouis arce accipit. Interim Caesar, qui, vt suis assequendi spacium daret, per Telinam vallem et Lario proximos montes venationibus se exercebat, Mediolanensi agro appropinquat, ac Carimatum (vici et arcis id nomen) peruenit. Confestim igitur Legatus ac Mediolanensis Dux Moguntiam in agro Insubrum Moguntiacum est oppidum, in quo sceptra accipere, et primas attollere fasces omen erat Lombardorum Regibus, Moguntiam doctissimus Alciatus adpellat, Modoetiam alii. Ego vna tantum antiquitate fretus, quae eodem in oppido est, in templo sancti Mauritii Moguntiacum adpellare non dubitabo: C SERTORIVS L. F. V. F. T. C. V. S. VETERANVS LEGIONIS XVI CVRATOR CIVIVM OMN. MOGVNTIACI.
Respondet Caesar, libenter se pro Italiae periculo venisse, quia eius curam non minus quam Germaniae ipsius pertinere ad se semper duxerit. Caeterum laetari etiam magis se venisse, cum tanto opere summo Pontifici, quem ante alios, vt verum Christi vicarium colat, rem se gratam fecisse videat. Annixurum igitur se pro viribus, vt eius rei gratia, propter quam sit vocatus, non frustra venisse eum homines, qui nunc sunt, propter praesens beneficium sentiant, et propter gratam rei memoriam, qui post aliis erunt in annis, libenter loquantur.
Peractis magna partis vtriusque voluptate, quae primi congressus ratio postulabat, quia ad primae salutationis congressum et non ad longiorem moram paratae aedes erant, vtrique ad vicos, a quibus venerant, eo die reuertuntur. Excipere nunc in primaria vrbe Caesarem vt ius erat, et Dux Mediolanensis vehementer annitebatur. Caeterum is magnae vrbis ac frequentis populi conspectum deuitabat, quod dum poscentibus de veniendi celeritate morem cupit gerere, numerum in comitatu suo Caesaris dignitati congruentem nondum coegerat. Itaque Ticinum amnem traiicit, ac Vigleuanum profectus, illuc Legatum cum Mediolanensi Duce ac Foederatorum Oratoribus vocat.
Dum illic moratur, maioris Italiae partis legationes eum adeunt, et accuratis orationibus vt Caesarem et Romanorum Regem salutant, et veneranter agnoscunt. Tum in consilium itur. In eo Caesar ab iis ortus, quorum causa in Italiam venerit, frustra venisse ostendit, nisi qua celeritate ipse omnibus omissis in Italiam venisset, eadem nunc quoque pellendo periculo statim opera daretur. Sibi quidem, cui vt agendi primae partes ita etiam dicendi dentur, quod ad belli gerendi rationem videri, vt si vllae Gallorum copiae essent in Italia, primo quoque tempore contracto exercitu ad hostem eatur, ac proelio de Italiae finibus detrudatur. Quod si (vt affirmare nonnullos videt) Galli, ipsius aduentus fama permoti, copias quibus Italiam sollicitabant, trans alpes contraxissent, censere nihil antiquius Italiae saluti, quam vt cum exercitu ad Alpes contendatur, ac praesidio, quacunque a Gallia in Italiam aditus pateat, occupentur, et super omnia Hasta ciuitas, et si quae alia in Italia Galli possideant, munita loca eis adimantur. Aliam vel tutiorem vel faciliorem Italiae liberandae rationem nullam esse, quin semper, cum voluerint in manu sua habituros Gallos missis nouis copiis, tanquam nouo imminente bello anxios de salute sua Italos tenere. Se, ne id in Gallorum manu foret, in Italiam vocatum, se omnibus omissis, vt huic periculo occurreret, venisse. Omnes Caesaris sententiam atque animi magnitudinem laudare, ac palam dicere, non posse aut verius aut tutius saluti Italicae consuli: et tamen in re, quam improbare nullus audebat, consilium non explicabatur. Venetos enim mouebat, quod quanquam occupatis Alpibus difficilius Gallos in Italiam penetraturos negari non poterat, plus tamen Mediolanensis Ducis additum iri potentiae, quam Venetis conduceret, arbitrabantur. Id quod eos non parum mouebat, qui Italiae totius imperium haud dubie affixum cordi habere putabantur. Alia ex parte Mediolanensis Dux, Gallicarum copiarum discessu praesenti periculo liberatus, non tam metiebatur, quae abeunte Caesare Galli denuo moliri possent, quam illud metuebat, ne si de occupandis Alpibus sapienter cogitata non successissent, et graui et longo aliquo bello implicaretur. Expertus autem Nouariensi bello, se Venetorum ope subnixum contra Gallorum arma stetisse, vitare cupiebat, si nunc de Alpibus occupandis dissentire a Venetis visus esset, ne offensis eorum
Caesari longe praeter opinionem contigit, vt ad leuandam Gallorum metu Italiam magnis precibus vocatus, Ducem Mediolanensem cuius gratia propter necessitudinem inprimis mouebatur, cum etiam primum periculo obiectum videret, et Venetos, qui vt in Italiam contra Gallorum arma veniret enixe rogatum miserant, tam auersos ab ea ratione perspiceret, quae vna formidine Italiam leuatura erat. Itaque paucis ait, duo ad liberandam Italiam, propter quam non ab vno sed ab omnibus vocatus fuerit, proposuisse: quia etiam duo illa, et non alia, liberare periculo et metu valeant, contra ea duos dixisse, quorum ante alios intererat, vt primo quoque tempore ea peragerentur. Quam bene nunc maleue se opponant, ipsos visur os: tempus etiam ostensurum, quam sapienter sibi consuluerint, si agendae rei occa sionem propter quam ex Germania Caesarem vocauerant, frustra elabi sinerent, et Caesaris opera, quem praesentem habeant, vti nesciuerint: se in Italiam non gloriae cupidine, sed vt propinquos, amicos, ac foederatos in periculo defenderet, venisse. Itaque si hoc non agitur, nullam esse aliam causam vltra in Italia commorandi. In Germania bello materiam non deesse, multo minus contra infideles populos (quod magis cupiat) deesse posse. Itaque iam nunc se Germaniam repetiturum Quod si trahere Florentinos in communem causam ad Italiae salutem pertineat, vt dixerunt,
Huic rei neque repugnabatur, neque vere contra poterat dici: sed difficultatem tamen habebat, quod Caesar pactam pecuniam in huius belli vsum poscebat, et Veneti Oratores, qui gratulatum Caesaris aduentum venerant, nihil attulisse respondebant; tempusque ad monendum Senatum rogabant. Inique agi ac parum sincere videbatur, cum a Germania ipsa quid opus esset omnes intellexissent, et postea quantum vrgeret Caesaris postulatio, assidue significatum esset.
Indignari igitur Caesar, ac Mediolanensis Dux aperte Oratores monere, si quid grauius a Caesare ageretur, id totum Venetis ascriptum iri, quorum ipse tantum rationem habuerit, vt ne soli obstitisse Caesari de occupandis Alpibus viderentur, etsi vera et salutaria monebat, ipse quoque contra eius sententiam dicere non dubitauerit. Itaque si de pecunia nunc dictis atque promissis non maneant, cui dubium, quin irritatus Caesaris animus noua consilia ineat, et omnes iure commotum esse fateantur? et omnium malorum, quae sequentur, Venetos et qui nunc sunt et inposterum erunt, fuisse auctores ferant?
His Ducis Ludouici rationibus, quas nimium veras videri aperta iam Caesaris ira faciebat, pecuniariae rei difficultas est discussa: quia pactae summae partem repraesentarunt Oratores, et breui reliquam quoque affuturam dixerunt. Caesar igitur (nam a Mediolanensi Duce benigne et copiose omnia subministrabantur) Derthonam, et inde qua proximior saltus ad eam peruius est, Genuam eo anno (quoniam hanc quoque rem Annales nostri non omittendam duxerunt) Maximilianus Caesar Genuam venit, omne honorum genere exceptus, cui cum Ludouicus obuiam processisset, eumque per omnes suos fines deduxisset; Genua quoque quattuor Oratores illi obuiam missi sunt, Lucas Grimaldus, Franciscus Soffia Iurisconsultus, Cosmus Zerbius, Baptista Spinula: ad gratulandum sospitem in Italiam aduentum iuriumque eximiorum, quibus superiores Caesares Genuam ciuitatem impartiti sunt, comprobationem petendam, quam rem Caesar in aduentum suum Genuam distulit.
Ad Larii magnam partem secutus Legatus, nullum sapientis, nullum magni viri officium praetermisit, vt si reuocare ac penitus placare non poterat, saltem eum, qui ad ferendam opem vocatus in Italiam haud grauatim venisset, indignatum atque hostem Italiae pro virili sua non relinqueret. Qui in Labronensi expeditione Caesari a Mediolanensi Duce adiutores dati fuerant, hi abeuntem Burmium vsque persecuti sunt ad vltimos Mediolanensis ditionis fines. Inde dum a Caesare dimissi regrediuntur, in ipsius Adulae radicibus obuiam habent Paulum Biliam, vnum a Secretis, a Duce Mediolanensi iussum abeuntem Caesarem subsequi. Animi eius perturbationem secum voluens Dux vehementer mouebatur. Itaque etsi satis sibi conscius erat, nihil a se in Ethrusca expeditione peccatum, verebatur tamen, ne, (vt in magnis animorum motibus plerumque euenit) etiam alienae culpae poenam lueret. Mittebat igitur eum, qui dictus est, mandata ferentem ad deprecandam Caesaris indignationem: cum a duobus, quos diximus, a Caesare digredientibus monetur, quantum Caesar progressus esset. Biduo itaque post Natalitium Redemptoris diem, Malcii eum Paulus in Germania assequitur. Facta a Caesare dicendi potestate Ducis Ludouici mandata exponit, quorum summa erat: scire Caesarem, nullum inter mortales esse, cui maiora Dux Ludouicus et plura, quam ipsi, debeat. Ab eo dignitatem, quam sustineat, accepisse: ab eo nunc quoque Ducatus tranquillitatem, qua fruatur, Gallis trans Alpes compulsis, agnoscere: illius vnius beneficio tributurum, quicquid laeti in posterum habiturus esset. Itaque orare, si quid per alios vel dolo vel errore peccatum sit, ad ipsum ira non extendatur, qui neque peccarit, neque post Deum alicui plusquam Caesari obsequi atque parere cupiat, et ingratam praesentem lucem sit habiturus, nisi nunc certior fiat in ipsius Caesaris beneuolentia locum sibi non negari.
Mirius Caesar respondet, quod ad Mediolanensem Ducem, contentum se indignationi finem facere, quia et amantiorem sui semper putauerit, et quae promiserit, large viderit praestitisse: etsi dum de occupandis Alpibus agebatur, Dux parum prudens salutis suae aestimator maiorem Venetorum quam Caesaris dignitatis atque nominis, imo quam securitatis suae rationem habuerit. Caeterum in Venetis nunquam immemorem fore, neque in promissis fidem, neque erga se vllo tempore bonam mentem esse inuentam. Cum hoc responso ad
hoc eodem anno e viuis excessit Beatrix Estensis, dilectissima Ludouici Sfortiae Ducis vxor, cum mortuum iufantem infelici partu eniteretur. Dux ob talem vxorem, quae virtutibus ornata erat non vulgaribus, amissam insolabili dolore percussus, funus illi et exsequias tanta cum pompa ac magnificentia celebrauit, quanta forte nunquam alias in vrbe Mediolano fuit cuiusquam funeris, atque idem fieri voluit, in omnibus vrbibus atque oppidis sui Ducatus.
Hunc exitum Maximiliani Caesaris in Italiam aduentus habuit: quem haud falsum vaten statim a Gallis secuti motus fecere. Nam vix dierum octo viam Caesar extra taliam abierat, cum ab Hastensi agro Ioannes Iacobus Triuulcius Ducis Mediolanensis finibus arma intulit, in Ligustria et Transpadana ora omnibus ferro atque igne foedatis. Qua in re etsi obiectae Sfortianae et Venetorum copiae haud multo post omnia in pristinum restituerunt, res tamen Italicae propter eos motus periculi laborisque magni expertcs non fuere.
Caeterum Caesaris ipsius virtus cum aliis in rebus magna esset, liberalitate tamen ac Dei cultu plurimum enituit. Hoc ostenderunt moderatissimi eius in omni vita mores, et dandi bonis, in quos inciderat ingens promptitudo: ostendit etiam eius a Labronensi expeditione reditus. Nam quanquam haud iniuria indignatum Italiae gereret animum, Venetorum in copiis Pisa nis promissione elusus, et si tunc satis ei copiosam se fortuna non praeberet, Placentiae in Coenobio, vbi noctem mansit, auratos maximi precii pannos ad arae ornatum, et sacerdotibus ad sacras vestes, aduentus sui in Italiam monumentum dono tribuit.
POST imperii migrationem non consueuere Caesares, nisi raro admodum et propter graues causas, in Italiam descendere. Itaque operae precium visum est Caesaris Maximiliani (quem nos post factam a Ludouico Sfortia cum Gallis ad Nouariam pacem venisse in Italiam vidimus, et cui operam dare contigit) aduentum eiusque causas, et quae egerit, non perpeti in obliuionis caligine tecta manere: non minus etiam e re communi fuerit, particulatim regionem, qua veniens iter habuit, ostendere; vt regio, quae in Italia hactenus praeter vini famam nihil habuit, vnde celebris haberetur, huius magnitudine Principis, cuius vestigiis calcata fuit, inter alia celebria loca nomen habere incipiat.
Alpes quae Italiam a Germania diuidunt, ab ortu solis in occasum porriguntur, alio aliis locis nominatae. Earum saltus, quo Dux Mediolanensis Caesarem Maximilianum adiuit, et quo idem Caesar paulo post in Italiam descendit, vulgo nunc mons Bralius vocatur: Adulam putant esse, qui vetera nomina sectantur. Is in altum surgit longo spatio, propter coeli inclementiam sine cultoribus, ac propter niuium magnitudinem hyeme aliquot menses inuius: qua ad Italiam vergit, Burmio imminet. Ab eo inter meridiem et occasum Telina vallis extenditur. Ita nomen est, siue quia in teli speciem porrigitur,
Montes autem quantum eos meliore anni parte sol inspicit, non coluntur modo, verum optima vina quoque ferunt. Vbi situs cultores non patitur, pecus alit, aut materiam alendo igni aut aedificationi praebet. Metalla quoque his montibus Natura, quin etiam marmora non negauit. Patuit hoc praecipue Ducis Ludouici Sfortiae tempestate, desectis in magnarum columnarum atque tabularum, vsum lapidibus viridi colore, aliisque, qui gemmarum fulgorem nitentes, etiam carbunculos variis in locis ostendunt. Quod mortalium multi perspexere, et nos, qui haec tradimus, quia rem vidimus, nisi vero testimonium subtrahere velimus, pro explorato ponere debemus. Populi per hanc vallem frequentes, et longe quam pro loci spatio maiores diuitiae. Haec summaria Vallis descriptio.
At Larius primo a septentrione in solis ortum hibernum simplex procurrit. Inde in duo brachia diffunditur, altero Comam Vrbem inter occasum et meridiem, altero ad orientem Leucum petit, vbi Aduam ab initio acceptum emittit. Lacus non piscatione modo, et quod nauigatione commodum sed vltro citroque a Germania atque Italia commeantibus praebet, verum etiam populorum frequenti numero et hominum industria admodum insignis. Ad ripam marginis frequens est olea, nec minus vitis. Fert etiam Laurum, atque alias arbores maritimis locis calidioribusque plagis assuetas.
Ad Telinam igitur redeundum, vt distinctius nunc caetera enarrentur. Eius longitudo ab Alpibus ad Larium in sexaginta passuum millia porrigitur. Mons Bralius siue (vt ante dictum est) Adula vallis initium, inter Rhetorum partem (Agnedina dicitur) et Burmienses surgit. Eius aquae Septentrionem versus Athesis primordia, ad meridiem Aduam effundunt. In eius montis radicibus, qua Italiam spectat, calidae aquae multorum generibus morborum salutares putantur. Inferius vicus Burmium planiciem inter praealtos montes triquetri figura explicat. Montes ab aestiuo ortu proximiores duobus anfractibus, altero ad Tridentinorum fines pertinent, altero Camonicam vallem agri Brixiensis partem atque Olii amnis fontes aperiunt. Vallis Camonica longo se cum Telina tractu porrigit, donec Bergomensi agro excipiatur. Eadem etiam Olio perluitur, quoad in Sebuinum lacum se condit, atque ab eodem etiam emittitur. Ab alia Adulae parte montes ad Germanos Rhetos siue Grisanos pertinent, in duas lacerati valles: primam sine nomine Burmiensium iur: s, altera Venusta dicitur, quae Rhetorum possessionis est; a Burmii fronte meridiem versus in arctum planicies restringitur nisi quantum coeuntes inter se montes Adua repellit. Hunc Fredulsus amnis auget, qui ab ortu solis Burmium cingit. Huius ager frumenti aliarumque frugum, quas Alpina ferre regio potest, praeterquam vini ferax. His commodis, arque re pecuaria simul, sed multo magis etiam hominum industria adiuti Burmienses magnas olim congessere opes: Et qua a Germania atque Lario iter ad ipsorum vicum per augustias patet, olim aedificatis pilis loca munierant, vt nisi pacato petere Burmium non liceret. Liber olim fuisse dicitur, sed cum luxuriante fortuna suorum non contentus Vallem infestam faceret, Vicecomitum armis libertatem amisit, ancipiti malo oppressus.
Larius ad haec initia sinuatus, quo magis ad meridiem tendit eo latius patet. In latere eius ad occidentem prima a Merae hostiis Oloniae turris occurrit. Arx est in mediis aquis posita. Hinc vici, Glarea, Suricum, Domasium, deinde Grabedona, et Doncum. Ab his Musoccum atque Bellincionam per montium culmina itur.
Sequitur Mussium fodinis et candore marmoris insigne. Tum Arciona, et vltimum in ea parte Menasium, in promontorio situm. Ab eius tergo ad Proletiam via patet, in vltimo Luganilacus sinu positam. In Larii parte huic, quae dicta est, aduersa post Aduae hostia pagus Collium, inde Sancti Nicolai fanum, vulgo Pionae Prioratus nuncupatur. Post vici Corenum, Delphus, Bellanum, Varena; a tergo Vallis Saxina, atque in ea Baiedi Arx Bergomensi agro, vbi Sancti Martini vallis appellatur, contigua. Vsque ad Menasium Varenamque Larius simplex rectusque procedit. Neque eadem ipsius latitudo: vbi maior, ad quatuor se passuum millia pandit: vbi minor, ad duo millia; ac quibusdam etiam in locis angustius coartatur. Tum a Menasio atque Varena in duo se ceu brachia diffindit, vt ante ostensum est. Alterius ad occasum finis vrbs Comum: alterius oppidum et arx Leucum. Inter haec duo Brachia a meridie in Larium, tanquam Isthmus, collis Bellasium nomine procurrit. A Varena ad Leucum sunt Fons Lacteus, et eodem nomine amnis, quamuis breui cursu, nomen a candore fractarum per saxa aquarum assecutus. Tum oppida Mandellum atque Leucum; hoc loci munimento insigne, nec minus quod sub Duce Philippo omnes Venetas vires sustinuit, egregiaque virtute ac fide praestita aeternam sibi perlatae fortiter durae obsidionis famam comparauit. Illic tanquam Laurii partus Adua emittitur, lapideo ponte iunctus. In aduersa Larii parte vicus Malgratum, et Vallis quae ab eo nomen accepit, inde Onum, Ciuenna, Vasenna, Limonta. Tum Bellasium collis, qui (vt ante dictum est) in medium Larium procurrit. In eius radice ad occasum solis eodem nomine vicus. A vertirce tres ipsas prospicit partes, in quas Larius se expandit, et propterea magni turbulentis apud
Superest nunc in Lario dicenda pars huic aduersa, a Menasio se Comum extendens. Igitur post Menasium vici sunt ordine, quo referuntur: Griantum eregia vini fama insigne, inde Tremetium, Lenum, et in Leni tergo Aquae frigidae monasterium, nomen loco scaturientes frigidissimis aquis fontes dedere. Tum surgens in Lario dorsum peninsulam facit, in cuius vertice sacellum, caetera sine cultoribus: oleistamen vitibusque vestiuntur. In continenti patent campi, et in eis vicus insula, ita appellandi dorsum (quod diximus) paruo annexu continenti adhaerens causa fuit: populus veterum malorum fama memorabilis. Nam cum locus fiduciam faceret natura atque manu munitus, conspirantibus propinquis populis, non infestare modo sed etiam in potestate sua Larium totum continere, ac vrbem Comum nauigatione prohibere ausus est, quoad Comensis ciuitas indignitate atque incommodis simul permota, communicatis viribus atque consiliis cum iis populis, qui superne lacum incolentes paria cum vrbe incommoda atque mala patiebantur, aduersus Insulanos a fronte tergoque eodem tempore arma mouit: sed inimicum populum non contenta oppressusse, victis leges imposuit, ne imposterum vnquam locum munirent.
Post Insulam Sala Colona, tum Arzenna atque Briona pagi. Inter duos posteriores Intellefi amnis ad Lugam Lacum vallis porrigitur. Inde sequuntur Alium, Coratumque deinde Moltrasium, atque Cernobium. A Moltrasii tergo mons surgit Bisbinus, a cuius vertice futuras praenosci tempestates accolarum opinio est. Hinc ad meridiem sinuatur lacus, et in ipso flexu Vicus, ita pagum illum incolae vocant. In eo nunc sacrae virginis fanum Humiliatorum ordinis. Hic quondam Ruffi villam fuisse a Plinio celebratam fama est: et gemmeus euripus, aliaque nonnulla ita fuisse spectantibus fidem facere conantur. Cernobium inter ac Vicum Bregia fluuius in Larium decurrit, ponte insignis, Longobardorum Reginae id opus, vt fama est. In intimo sinu vrbs Comum, et vetere fama et praesenti fortuna inter Italas vrbes minime negligenda.
Lario duo sunt peculiares venti, quotidie non simul sed vicissim ac statis horis spirantes, tanquam nauigationis vltro citroque adiutores ac magistri Tiuanum vocant
His quae dicta sunt, haud alienum fuerit regionem annectere inter Aduae cursum atque Comensem viam, quoad in colles ad meridiem surgere desinit. Nam et Caesaris itinere lustrata est, et a tergo imminentes Lario montes habet. Hanc plagam a Lario in meridiem tanquam limite sub Lembri nomine fluuius diuidit, et quo Lario vicinior, altius in montes surgit. Ad meridiem minus editis collibus aut potius tumulis suspenditur. Pars quae ad Aduam pertinet, Briantius mons nuncupatur, in eo magnus hominum numerus, et frequentes vici: gens ipsa armis gaudet: quod longo tractu Bergomensi agro contermina, cum saepe hostes essent, minus eis armorum vsu fuit interdictum: vino tamen et propter copiam et propter magnas vires celebrior. Inter eius vicos notiora nomina, Cliuate, et eodem nomine lacus cum Sala Galbiate, Ogionum atque Annonum. At occidentalior pars, quae ad Larium vergit, sub nomine est Vallis Assinae: ei maior vicus Assium nomen dedit: minus quam Briantius mons fertilis, quia inter saxa minus etiam coli potest. Post Assium vici Cantium, Casalinum, Scarena, vt minus ignobilia numerantur.
Quae a Lario pars magis in meridiem tendit fertilior, nomen est, ei Incini Plebs: media Lambro amne perluitur, qui a montibus Lario imminentibus cadit. Eum Eupulus excipit lacus: recentior aetas a vico proximo pro Eupulio Pusianum nominat. Huic amni proximiores pagi ad Briantium montem, Luragus, Inuerigus, Mongutius, atque in editiori parte Peucianum, et vnde Lacui praesens nomen Pusianum: tum Boxisium atque Cornellum. Sed Lambrum inter ac Comensem viam notiores vici, Canturcium, Fabrica, Brucianum; tum Cassianum, Albesium, Coracanum, Herba, Orzanigum, inter multa, in quibus etiam Lacus, vt minus ignobilia.
Eupulio emissus amnis, quem ab eo diximus exceptum, inter colles labitur, nulla re quam molendo regioni commodior, donec Moguntiam attingat. Tuno plana iam regione etiam irrigationi seruire incipit: neque ante desinit et molendo et irrigando vtilis esse, quam in Laudensi agro Padus eum excipiat.
GRaue erat bellum, quod post Georgii Diuitis mortem, a. 1503. insecutam, de successione in terras ipsius fuit gestum. Hanc enim gener ipsius ex Elisabetha petebat, Rupertus Palatinus, cui accedebat pater, Philippus Ingenuus, Palatinus Elector. Contranitebantur Albertus IV et Wolfgangus, qui ex Monachiensi linea proximi erant adgnati, quibus etiam accedebat Maximilianus I. Caussam belli exponit Gerhardus a Roo lib. XI p. 554.scribens: dum haec per Italiam geruntur, obiit apud Germanos Georgius inferioris Bauariae Princeps, cognomento Diues, vnicam relinquens filiam Elisabetham, quae Ruperto Palatino, Philippi Electoris filio nupta, duos ei filios Philippum et Othonem pepererat. Huic omnia sua testamento legauerat Georgius: sed Albertus et Wolfgangus superioris Bauariae reguli, contra leges et instituta id factum esse contendebant: extare vetustiora diplomata, quibus caueretur, si quem ex Bauariae principibus, absque haerede masculo decedere contingat, vti proximus ex laterali (quam vocant) linea agnatus in bona ipsius et ditionem succederet. Hacratione cum nihil proficerent, totius rei arbitrium ad Caesarem detulerant. Is, ne bello per Germaniam occasio inter principes cognatos existeret, magnopere in eam curam incubuit, vti sublatis ex aequo et iure controuersiis, pax et concordia seruaretur. Sed Rupertus, vix primae iuuentutis annos egressus, et suapte ingenio, et aliorum consiliis ferocior, conditiones quantumuis aequas, non admissurus esse videbatur. Dum igitur hoc in bello Palatinatus plurimum perpeteretur, ipse quoque Trithemius, Abbas tunc temporis Spanheimensis, belli, cuius mala ipse expertus, hoc in Annalibus Hirsaugiensibus satis prolixe describit. Editi isti illo tempore nondum erant, sed, prout Freberus in Syllabo auctorum indicat: ex Annalibus ampliss. nondum vulgatis desumpta, qui in Bibliotheca Palatina Bipontina. Postea vero ex Codice Bibliothecae Monasterii S. Galli 1690. f. prodierunt. Ex his igitur Annalibus Freherus hanc historiam depromsit, ita, vt ea saltim, quae ad hanc historiam faciunt, excerperet, alienis, quae sub istis annis, in dictis Annalibus intermixta fuerunt, omissis. Idem in Chronico Spanheimensi ad annum 1503 et 1504 eandem Historiam tradit, sed breuius. Separatim ad eandem facit Ricardus Bartholinus de bello Norico, Austriados libris XII. Argentorati 1516. 4. atque extant in Reuberi collectione.Et praeter hunc Mutius lib XXX p. 311.Pontus Heuterus rer. Austr. lib. VI c. VI.Fuggerus, lib. VI c. VI.Linturius, aed a. 1504.Adlzreiterus, Ann. Boi. p. II lib. IX n. 71.Mullerus. Reichstagsstaat unter Maximiliano lib. III c. I. II. III.
ANNO MD III. mortuus est Georgius Dux Bauariae cognomento Adlzreiter Ann. Boi. p. II. lib. 9 n. 72. Fugger Spiegel der Ebren lib. 6 c. 6 p. 1145. Roo lib. II. p. 554.Georgius Diues Dux Bauariae.Rupertus Palat. Philippi F.
Anno M D IIII posteaquam Maximilianus Rex Germaniae Romanorumque electus et destinatus Imperator, singulari benignitate, multaque clementia et labore conatus suos frustra consumsisset, in eo displicentiarum negotio, quod pro Ducatu Bauariae mortui Ducis Georgii (vt paulo ante diximus haerebat inter Duces Rupertum et Albertum, et Dux ipse Rupertus testamento inniteretur soceri, nec vellet
adde atque etiam Pontisicis Rom. suasu.
Et ecce conueniunt ad mandatum Regis mox in vnam sententiam Principes multi, ciues quoque pene omnes in vicinio regni, Comites simul et nobiles, et quasi ex condicto in Palatinum Comitem Philippum, et filium eius Rupertum vnanimi consensu arma contulerunt. Et haec sunt nomina Principum qui contra Palatinum arma personali praesentia mouerunt. Maximilianus Germanorum Rex, Fridericus Marchio Brandenburgensis, Albertus et Wolffgangus fratres Bauariae Duces, et in causa Principales, Wilhelmus Landgrauius Hassiae, Vdalricus Dux Wirtenbergensis, Alexander Comes Palatinus, Bauariaeque Dux, et Comes Veldentiae, Heinricus Brunsuicensis. Auxilia miserunt Regi Maximiliano contra Palatinum, Episcopus Augustensis, Ioachim quoque Marchio Brandenburgensis. Ratisbonenses, Nurenbergenses, Vlmenses, et tota Liga Sueuica, cum aliis multis nobilibus atque Comitibus, in perniciem Palatini vnanimiter conspirantes arma mouerunt. Plures etiam Comites et militares, qui prius cum Palatino senserant hac superueniente necessitate, Regisque vrgente imperio ab eo defecerunt.
Rege itaque Maximiliano praecipiente, quatuor a locis mouetur in Palatinum expeditio, quarum ipse primam ordinauit in Bauaria, secundam fecit Vdalricus Wirtenbergensium Dux, tertiam Wilhelmus Hassiorum Landgrauius, et quartam Alexander Dux Bauariae, Comesque in Veldentia, qui tamen parum fecit, quia multum non potuit. Bertholdus Archiepiscopus Moguntinns, Laurentius Episcopus Herbipolensis, Albertus Episcopus Argentinensis, Ludouicus Episcopus Spirensis, Reinhardus Episcopus Wormatiensis, Christophorus Marchio Badensis, Iohannes Dux Bauariae et Comes in Spanheim; Ciues quoque Spirenses et Wormacienses, quia conterminant finibus terrae Palatini Comitis, ne periculo se inuoluerent, quod e vicino eis imminebat, permissione seu dissimulatione Regis, a tumultu bellico quieuerunt. Initium (sicut dictum) haec mala sumpserunt in Bauaria contra Ducem Rupertum regio decreto inobedientem, atque rebellem, in quem arma mouerunt, Maximilianus Rex Germanorum, Albertus et Wolffgangus Duces Bauariae, Fridericus Marchio Brandenburgensis, Episcopus Augustensis et tota confoederatio Sueuica, cum regni ciuibus in circuitu vniuersis. Qui omnes in vnum conuenientes, numero et viribus magni et formidabiles ninmium, Ducatum qui aliquando fuerat Ducis Georgii, hinc inde per gyrum vastarunt, incendio et ferro cuncta desolantes, munitionesque, oppida et castella non pauca obtinuerunt. Nurembergenses denique proprium ducentes exercitum contra Philippum Comitem Palatinum, multa ei damna circa oppidum
Adlzreiter p. 8 lib. 9 n. 85.
Victoria tandem Regi cessit Maximiliano, et Boemorum exercitus ab eo contritus est, e quibus in ore gladii ceciderunt occisi mille sexcenti viri, et capti fuerunt similiter sexcenti, reliqui fuga lapsi necessarium salutis profugium quaesiuerunt. Rex autem Maximilianus obtenta contra Boemos victoria, milites plures creauit auratos, et partes in eo conflictu Palatinas valde infirmauit et contriuit.
Eodem quoque anno durantibus in Bauaria guerris, monasterium Cisterciensis ordinis, Waltsaxa nuncupatum, iussu cuiusdam tyranni militis et capitanei Marchionis Friderici fuit incensum et maiori ex parte igne consumptum, sine scitu vel consensu Principis sui, quemadmodum eius ab ore proprio audiui, et credidi probationibus necessariis sussicienter informatus. Mox enim vt Principi factum innotuit, de curia sua incendiarium eiecit, cuius caput fecisset et amputari, si non precibus multorum a sententia fuisset retractus. Verum Domino Deo sibi factas vlciscente iniurias, non diu auctor incendii mansit impunitus; Sed veniens cum alio quodam in contentionem, ab eo fuit interemptus, et (sicut timendum est) duplici morte damnatus. Scriptum est enim, Qui templum Dei destruit, et ipse a Domino destruetur. Liberet, si conduceret aliquid, tempestatis nostrae mores detestari humanos, quos hodie tam enormiter cernimus deprauatos, in his maxime qui de generis nobilitate gloriantur, quos rectius Dumetinos equites Heckenritter.
Rex autem Maximilianus post habitam de Boemis victoriam exercitum diuisit, cuius alteram partem cum Duce Alberto et Marchione Friderico dimisit in Bauaria contra Ducem Rupertum, cuius vires iam tunc multum fuerant debilitatae et imminutae; alteram vero secum duxit in Alsatiam, Philippum Comitem Palatinum Ruperti Ducis genitorem impugnaturus. Qui cum debellaretur a multis simul et semel in diuersis locis, non potuit singulis ad pugnam occurrere: sed cogebatur patientiam in tribulationibus prudenter exhibere. Contractis enim mercede copiis, duos habebat exercitus, quorum alterum filio misit in Bauariam ferre auxilium, alterum Heydelbergae secum retinuit, quem contra incursores hinc inde per Palatinum Ducatum, proutrequirebat necessitas negotiorum, ordinauit.
Vnde cum resistere omnibus non posset, in multis prudenter dissimulauit, confidens de mansuetudine regia, quod gladium suum non ad internecionem extenderet omnimodam, sed ad paternam correctionem. Munierat iam antea satis fortiter principaliora oppida sua, Heydelberg, Germersheim, Alzen, et alia per Principatum castella: praeceperatque commorantibus in rure subditis, vt res suas omnemque supellectilem, et quicquid a facie inimici optarent remanere securum, in viciniora sibi oppida atque castella transferrent, domos in villis stramine tectas operimento nudarent, vt nulla relinqueretur hostibus aut spoliandi aut incendendi facultas.
Erant autem dies miseriarum pleni, et nusquam tuta fides in terra. At vero
die Landvogtey nuncupant, suae subiecit ditioni, nullo resistente, sed cunctis eum vt verum et proprium dominum suum cum reuerentia et honore vbique suscipientibus.
His peractis Christophorus Marchio de Baden vices suas interposuit, et Regem, ne contra Palatinum progrederetur vlterius, precum instantia reuocauit. Rex autem qui Comitem Palatinum corripere et humiliare destinauerat animo, non delere, facilius acquieuit, et retracto pede humiliatum ad gratiam recepit; quem, si voluisset, in breui totaliter destruxisset, viribus totius regni adiutus. Non enim possibile fuit, vt vnus regni Princeps, alioquin satis potens, impetum tot Principum non laesus sufferret, quibus duobus vel tribus indubie restitisset.
Interea dum Rex Maximilianus cum Principibus et ciuibus regni bellum contra Philippum Comitem, et eius filium Ducem Rupertum gereret in Bauaria, Vdalricus Dux Wirtenbergensis, cum iussu regio, tum propriam aduersus memoratum Principem habens actionem, anno praenotato in mense Maio se literis Heydelbergam publice missis, hostem et inimicum (vt fieri solet) manifestat eiusdem.
Deinde contractis copiis, ad numerum (vt ferunt) viginti millium pugnatorum peditum, et octingentorum equitum, terras Palatini Comitis ingreditur: et imprimis monasterii Mulbronnensis, quod Cisterciensis est ordinis possessiones et villas igne et ferro deuastauit, quae sub tuitione fuerant ipsius Philippi Comitis memorati. Vuersen villam dicti coenobii cum aliis incendio cremauit, pecora rusticorum abegit, eisque plura incommoda et damna fieri permisit. Postea ipsum coenobium Mulbronnense, quod in modum castelli satis erat munitum, obsidione vallauit, in quo Palatinus Comes CCC. virorum praesidium collocauerat.
Abbas cum fratribus ad vrbem secesserat Spirensem, paucis senioribus in monasterio relictis. Construxerat in monticulo ex opposito monasterii paulo prius Comes Palatinus pro defensione loci fortalitium quoddam, in arcis modum fortiter munitum, non sine multis impensis, quod Dux Vdalricus imprimis aggressus est, quassatumque machinis cepit. Deinde muros coenobii, turres et domos intra murum positas bombardis et machinis bellicis pulsare coepit, et opus inchoatum sine intermissione iaciendo lapides continuauit. Videntes autem qui erant in monasterio, quod tantae potentiae Ducis non possent resistere, quodque nullum de suo Principe haberent auxilium, quamuis saepius implorassent; sub certis conditionibus Duci monasterium tradiderunt. Dux itaque monasterium introgressus potenter obtinuit, et eos qui fuerant de parte Comitis Palatini, iuxta condictum libere quo vellent abire permisit, susceptaque loci aduocatia Monachos reuocauit.
Inde progrediens fortissimum Knitlingensium agrum potenter subegit et Palatini oppidum Bretheim obsidione cinxit, castra ponens ab eius parte versus Aquilonem. Obsidione firmata, confestim muros et turres et aedificia oppidi quaeque bombardarum ictibus fortiter coepit impellere ad ruinam, et magno conabatur annisu potentiae suae viribus obtinere victoriam. Sed qui erant in oppido, et numero et audacia viri potentes, in papiliones Ducis machinas direxere tonantes, et se constanter et oppidum fortiter defensarunt. Erant enim pugnatores in oppido ad res bellicas instructi quos nec metus in fugam, nec pusillanimitas Mulbronnensium instar facile conuerteret in traditores. Vna namque dierum cum Wirtenbergenses bombo tonantes atque machinarum custodes, otio, vino, et somno dediti nihil minusquam oppidanorum suspicarentur excursum, Palatinenses de oppidulo erumpunt, otio homines memoratos vacantes quasi securos inueniunt, aggrediuntur, caedunt,
Ceciderunt in eo tumultu ex vtraque parte viri ducenti et supra, plures tamen de Wirtenbergensium exercitu quam Palatinorum. Sedatis postemo tumultibus Sueui mortuos suos in coemiterio quodam non longe posito sepelierunt.
Durauit ista oppidi Bretheim per Ducem Vdalricum obsidio diebus vno atque viginti, quibus effluxis venit in papiliones Ludouicus filius Philippi Comitis Palatini primogenitus, quem Dux Vdalricus de Wirtenberg cum honore suscepit; et in tentorium suum laetanter introduxit. Quid inter se tractauerint, aut quas conditiones pacis dederint et acceperint, me latet vsque in praesentem diem. Solum hoc habeo compertum, quod Vdalricus Dux Wirtenbergensis mox post Ludouici recessum obsidionem amouit.
Bretheimiana obsidione soluta inde mouit exercitum Dux Vdalricus, et munitissimam Besickheim.
Vltra progressus contra Ludouicum Comitem de Levvenstein, qui erat in parte Comitis Palatini, qui ex patruo Friderici Pal.Levvenstein.
Consequenter Dux Vdalricus in Comitatum de Winsberg mouit exercitum et incensis igne per circuitum villis; magnam terris intulit desolationem. Post VVeinsperg.Neustadt am Kocher.
Meckmul.
Vlricus VVirtenbergicus.
Tertium contra Palatinum exercitum circumduxit Alexander Comes Palatinus, Bauariaeque Dux et Comes in Veldentia Mosellanus, qui morabatur in Gemino
Marienpforten.
Mexheim. Nurssbaum. Sobernheim.
Buleckheim.Nonstat.
Anno praenotato nona die mensis Augusti, pedites cum equitibus Alexandrinorum, qui erant in oppido Meisenheim, quod duobus ferme a monasterio Spanheim Rudesheim.
Fumo per aera surgente in altum, Palatinenses qui erant in oppido iam dicto, turmatim contra hostes exiuerunt, vsque ad villam procedentes ardentem. Sed Alexandrini mox vt villam incenderant fugerunt, et abductis nonnullis ex Rudesheim,
Huffelsheim.
Vndecima die mensis Augusti capitaneus ducis Alexandri, Henricus de VVimesheim.
VValdenhausen.
Quarta die mensis Septembris mane ante Solis ortum exeuntes de Meisenheim Alexandrini, silenter intrauerunt Comitatum Spanheimensem, vaccasque centum viginti, et porcos ducentos iuxta villam Bickelheim, pascentes abegerunt. Villam quidem capere nisi sunt, sed non potuerunt, quam incolae prius fossatis, saepibus, et propugnaculis munitam die et nocte diligentius custodiebant, die autem sequente mane surgentes viri de Beckelheim numero viginti, auxilio quorundam de oppido Sobernheim, ante Solis ortum se haud procul ab oppido Meisenheim in nemore absconderunt, donecpecora egrederentur ad pascua: quibus more solito egressis, erumpunt de insidiis qui latuerant viri, pecora non suspicantibus Alexandrinis abigunt, et Bickelnheim velociter introducunt.
Vnde nona die mensis memorati Septembris Alexandrini rursus de oppido Meisenheim turmatim exeunt: et circa nonam horam de mane in agrum Sebernheimensis oppidi cum silentio irruentes, omnia quae inuenerant pecora, nullo percipiente in oppido secum ducentes ad Meisenheim minauerunt.
Est autem inter Sobernheim et Meisenheim vnius duntaxat miliaris distantia.
Vicesima post haec die mensis Septembris, quae fuit sexta feria post exaltationis Zusch.
Est autem nemus hoc in maiori parte latitudinis vnius Teutonici milliaris, in minori semissis: cuius initium a Rheno inter Bing ones et Bacheracios captans per comitatum Spanheimensem Cynonotosque Treuirenses, et Lotharingios in sines porrigitur, cotinuatum sine intercapedine Metensium. Ea pars nemoris memorati Sahne.
Illa vero quam dioecesis comprehendit Treucrica, Hidorus nominatur, sylua Ider.Iohan. de Hohenstein.
Vicesima octaua die Mensis Septembris Alexandrini de Oppido Meisenheim rursum egressi, Merxheim villam (vt supra diximus) sub tuitione Philippi Comitis Svvicker de Sickingen. Palatini positam, quae iuris eratimmediati Svvidegeri de Sickingen equitis aurati, qui tunc in exercitu Ducis Ruperti fuerat personaliter occupatus in Bauaria, et Ioannis Captiui de Hohenstein memorati, spoliauerunt, et igne submisso quod reliquum fuerat a priore incendio, funditus destruentes in fauillam redegerunt, magno cum damno incolarum.
Eodem quoque die pars vna exercitus Alexandrinorum villam et castellum Seyn. Seyn Svvidigeri militis de Sickingen iam dicti spoliauerunt, et per incendium funditus destruxerunt, irruentes more suo per turmas.
Dum haec omnia quae diximus fierent, et quaedam alia plura memoriae non occurrentia nostrae, mandato Ducis Alexandrini contra Philippum Comitem Palatinum, tempus mensium quinque consumebatur, quo bellum durauit: intereaque agebantur quae sunt dicta prius, de Maximiliani Regis in Bauaria exercitu, Ducis quoque Vdalrici de VVirtenberg, et quae sumus dicturi de crudeli vastatione VVilhelmi Landgrauii prouinciae Hassianorum. Verum quia breuiter descripsimus Alexandri Ducis memorati gesta contra Philippum Comitem Palatinum, sicut nostrae occurrebant memoriae; ordo iam postulat rationis, vt quid Pala inenses auserint aduersum partes ipsius Ducis Alexandrini, quantum nobis constare poterit, breuiter dicamus.
Nie. Brun. de Smidperg.Creuzenach. Ober und nieder HausenRoede.
Ioh. Landschad.
Eodem die venerunt cum festinatione ad planitiem quae est inter montem Disbodenberg.
Quidquid in monasterio repererunt, sine timore Dei totum rapuerunt: non relinquentes vel cochlear vnum, vel aliud quidquam minimum. Nam plumbum de tectis atque fenestris, clauos ferreos de ligneis parietibus, pallas de altaribus, simul et corporalia furtiue sustulerant. Non milites, non nobiles, non equites ista fecerunt; sed nudi pedites et rustici petrones, qui vel iussi vel vltronei se coniunxerunt exercitui. Nihil reliquerunt intactum, nihil integrum, nihil non violatum. Verum Abbas prouidus futurorum, calices, priuilegia, libros, et quaeque quae monasterii pretiosa clenodia tempestiue ad Meisenheim fecerat transferri.
Fuerunt tamen nonnulli ex eorum numero, qui de nobilitate gloriantur, in Sobernheim oppido Palatini domicilium habentes, qui sublata publice de monasterio torcularia, vasa quoque vinaria, lectisternia, scamna, mensas, foenum, stramina, et quidquid inuenerunr vtensilium seu rerum domesticarum, impune rapuerunt, et curribus multiplicatis in sua nullo contradicente fecerunt abduci.
Eodem quoque die S. videlicet matris Annae, Palatinenses oppidum ante dictum Odernheim (quod Cotirodunum veteres nuncuparunt) obsidione cinxerunt, Odernheim.
Deinde conuocati ad forum oppidani (vt moris est) in verba Palatini Comitis omnes iurauerunt. Erat quidem paruum oppidum, sed muris, turribus, et fossatis optime munitum: habens ab oriente Glanum fluuium non facile transmeabilem. Propterea confisi de firmitate loci per triduum oppidani, quamuis pauci essent numero, fortiter steterunt, promissum a Duce praestolantes auxilium. Quo non veniente, bello praeposuerunt salutem. Capto autem oppidulo, Palatinenses muros et turres per gyrum deiicientes impleuerunt fossata, nerelinqueretur Alexandrinis occasio vel spes aliqua recuperationis. Perierunt ab vtraque parte nonnulli, bombardarum lapidibus miserabiliter obruti.
Inde mouentes exercitum Palatinenses per Alexandri Ducis terras, iter versus Lautern.
Post haec XVIII. die Septembris Nicolaus Brunus de Smidberg capitaneus Palatini Comitis, in Stauroneso contractis oppidanorum copiis, terram Ducis Alexandrini Moscheln.
Quartum contra Philippum Comitem Palatinum duxit exercitum VVilhelmus Hassiorum Landgrauius, secum habens propriis in personis Heinricum Ducem Brunsvvicensem, Heinricum quoque Ducem Mekelnburgensem, Emichonem Comitem de Liningen, Comitem de Lippia, Comitem de Koenigsstein, aliosque plures nobiles et Comites, quorum aliqui odio Palatini laborantes, vt proprias causas praetendentes, spontanea voluntate militabant, alii stipendio fuerant ab eo conducti.
Contractis itaque suorum copiis, princeps memoratus de Hassia egrediens, cum magno exercitu venit ad Francofurdiam. Quem Francofurdenses mandato compulsi regio per oppidum et pontem Mogani transire permiserant. Qui mouens Bensheim.Lors.Geravv.Friderichsburg. Lampertheim.Friderichspurg nominauit, pulchrum et amoenissimum igne submisso in fauillam redegit. Lamperten, et omnes in circuitu villas spolians incendit, et inuentos ruricolas captiuos abduxit.
Deinde castellum Stein nuncupatum, haud procul a VVormatia, traditione Stein,
Interea dum haec agerentur, Philippus Comes Palatinus in sua munitione Heidelberg.
Haec non ignorans Landgrauius, in terminis Stratae montensis lancea pugnat et ludit: sed oppido Heidelberg metu bombardarum appropinquare non valuit neque fluuium Neckarum ad superiora Comitis Palatini villagia transiuit. Et causa forsitan erat etiam alia, quod bombardas tantae molis et fortitudinis secum de Hassia non adduxerat, propter locorum distantiam, quibus vel muros potuisset deiicere, vel impugnare ciuitates. In argumentum adiungo veritatis quod in toto calamitatis huius tempore nec oppidum aliquod munitum cepit violenter, neque castellum, nisi per deditionem eorum voluntariam, qui ad defensionem positi animis defecerunt, custodiae propositum abiicientes.
Videns ergo Princeps Landgrauius, quod per VVormatienses non posset ad vltra Rhenana Palatini habere commeatum, neque aliunde conquirere naues quae tantam exercitus multitudinem sine periculo per Rheni flumina transducerent; descendit ad Moguntiam, et consensu (vt dicebatur) eorum, qui locum et vices tenebant Archiepiscopi, tunc in Haschasfenburg sedentis quieti, contractis vndique nauibus VVeissenavv.
Erant quidem ex nobilium genere, qui causas et querelas contra Moguntinam Ecclesiam praetendentes aduersus Bertholdum Archiepiscopum, et omnem per totam dioecesin clerum multis annis incursus fecerunt hostiles; frumenta decimarum, curtium et aliarum possessionum, si pecunia interposita non redimerentur clericorum, in agris et horreis igne concremantes. Quid loquar de testipremis, parricidis, et sacerdotum detentoribus? quorum tanta fuit nostris diebus crudelitas in comitatu Spanheimensi. et circumcirca, vt nec monachi coenobia, nec presbyteri villagia quaquam tuto ingredi possent. Parco autem, ne historiam nimium exaggerando etiam cum veritate videar excessisse.
VVilhelmus itaque Hassiorum Landgrauius postquam consensu, permissione et auxilio Moguntinensium nauigio traduxisset exercitum, castra posuit in villa Schornsheim.Brantmeister vulgo nuncuparunt: qui Ecclesias non solum villagiis contiguas, sed etiam aliquantulum remotas, cum seruare potuissent, ex industria propria igne supposito vna cum viculis et villis incenderunt et destruxerunt.
A Schornsheim Landgrauius mouens exercitum per terras circumduxit Comitis Altzey.
Quicquid enim rerum aut substantiae pauperum rusticorum in Ecclesias propter maiorem fuerat securitatem repositum, tutum cessit in praedam exercitui Hassiorum. Omnia etiam vasa et ornamenta Ecclesiarum, quas incenderant, diripuerant. Est oppidum inter Oppenheim et Alzen, Gauiodorum nuncupatum, regni Gavv-Ordernheim.des Gaues.
Multam in Gauio tam Oppenheimensi quam Wormatiensi circa Alzen et Stauronesum (qui Nahagavv appellatur) praedam in frumento, in vino, et in variis vsus humani rebus Landgrauius reperit, cepit, et in sua secum abduxit. In duabus Saulbeim. VVesthouen.
Interea cum haec Landgrauius positis circa Oppidum Alceia castris, omnia (sicut diximus) deuastaret, compassus, nec immerito sui Comes Palatinus dispersum conuocauit exercitum, et misit eum sub manu capitanei sui Iohannis Landschad contra Hassios ad Alzeiam. Quorum aduentu Landgrauius cognito, non duxit eorum exspectare praesentiam: sed mouens inde per tria fere miliaria nostra discessit, Blenich. Gentzingen.
Non vacabant otio in ea statione Hassii, sed more suo circumcurrentes per totam regionem, omnia diripientes, villas cum Ecclesiis crudeli malignitate incenderunt. Brandmesster.
Armesheim.VVansheim. Basenheim. Lamsheim.Hedeshelm. Guldenbach.Labersheim.-Budesheim.Brandschatzung nuncuparunt. Spoliarunt tamen pauperes omnibus quae reperire potuerunt, aut secum abducere.
Est villa milliario distans a Cruzenach, fossatis, muro, saepibus, et propugnaculis admodum satis munita, nomine Sprenglingen, cuius incolae iam bello instante, Sprenglingen.
Fecit Palatinus sicut petierant, noluitque grauare alienigenarum insolentia, vires tam audacter promittentes domesticas. Est enim villa non parui momenti. Veniente in regionem illam exercitu Hassiorum, solo eius auditu territi nimium viri omnes relicto villagio, bombardis, rebus, mulieribus, et liberis, ad Alzeiam oppidum fugerunt. Sic rusticorum stetit praesumptio, quae grandia proponit in hostem dum procul est et fugit ante praesentem.
Reperit in illo villagio multam Landgrauius praedam, vini plaustra quater centum, frumentorum ingentem copiam, bombardas, et variam in domibus rusticorum supellectilem. Erant enim homines admodum locupletes, sub ditione Comitis Palatini et Ducis Ioannis in Siemern habitantis indiuisibili dominio constituti, quibus annue contribuunt quingentos auri florenos pro taxa, quam ipsi precariam Beede.
Coeriobium est fratrum Canonicorum regularium Sancti Augustini de Windesheimensium obseruantia patrum, quod Comites de Spanheim olim fundarunt, non longe ab eo loco situm, vbi inter Stauronesum et Sprenglingen castra posuerant Hassii: in quod cum impetu irruentes non parua seruis Dei damna fecerunt et incommoda. Iussu tamen Principis temperatum est ne desolaretur in toto, pro qua liberatione ab incendio Prior loci ducentos auri nummos Landgrauio dare compulsus est, non attenta paupertate seu inopia qua fratres premebantur.
Interim vero quo Landgrauius apud Blenhim villam in papilionibus traxerat moram, et plures de exercitu hinc inde vagantes omnia (sicut dictum est) per anteriorem comitatum Spanheimensem, deuastarent, spoliarent et incenderent; nonnulli illorum extra ordinem discurrentes a Palatinensibus praerepti fuerunt, quorum Creuzenach.
Nobiles vero et equites Stauroneso minime appropinquarunt, Landgrauio autem praefato in loco qer quinque dies cum exercitu commanente fama exiit Ioannem Landschad Capitaneum Palatini cum toto exercitu ad oppidum Cruzenach
Munster.
Landgrauius vero cum Ducibus de vico Brunonis, et Megaloburgensi, totoque suorum exercitu, ab alia parte Nahi fluminis parui et vbique transmeabilis, equo in sidens interitum villagii simul et ecclesiae male gaudens prospectabat, intuebaturque. Ardente iam in parte superiori Ecclesia, cum nullus adesset sacerdos, praeter Magstrum Heinricum plebanum ecclesiae Bingiorum virum doctum, morumque honestate integerrimum, et verbi Dei praeconem infatigabilem, qui ad hoc venerat, vt precibus incendium, si posset apud Principem obtinere, impediret: sed non potuit. Is ergo cum videret ardere templum, Christiana pietate commotus accurrit, et sacrosanctum corporis Domini sacramentum de hagiotheca manibus cum vasculo extraxit, flexisque in terram genibus cum multis lacrymis dixit: Heu, heu, heu, Domine Deus, siccine permittis humanam praeualere nequitiam, vt te de sanctuario tuo eiiciat, domum tuam incendat, teque migrare quasi hominem in aliena compellat.
Surgensque confestim de terra, quoniam incendium ab omni parte vrgebat, et portans in manibus dominicum corpus, iter cum eo versus Bingen incepit. Inter multa quae dixit moerore plenus, et amaritudine magna perturbatus, sic fertur increpasse malignos: Oscelestissimi hominum, quando parceretis hominibus, qui creatori vestro non nouistis, quem hodie persequimini, aut cui maiorem infertis contumeliam? Contra dominum vniuersorum pugnatis, omnipotenti Deo bellum indicitis, saluatorem vestrum de mansione sua fugere compellitis, eius templum cum pauperum domiciliis concrematis. Credite Principes, credite Duces, credite omnes, quoniam iustus est omnipotens conditor et rector totius vniuersitatis, qui tantam hodie a vobis perfert iniuriam in longinquum non differet vindictam. Haec dicens, cum lachrimis iter continuauit inceptum, et portauit in Ecclesiam Bingiorum venerabile Sacramentum. Fuerunt qui dicerent, Landgrauium ad preces Bingiorum hanc in Monasterium exercuisse saeuitiam, qui optarent villam semel destructam non amplius restaurari, memores iniuriarum quas ante duodecim annos (vt supra diximus) ablato eis per triennium emporio sustinuerunt: quod Albertus Goler de Rauenspurg Palatini Comitis apud Stauronesum praefectus transtulerat.
Monasteriensi villa cum ecclesia succensa, et ardente, Landgrauius cum suis oppidum Bingiorum intrauit, quem Bingii magno cum honore suscipientes, vt Bingen.
Erant sane tunc temporis Bingiorum corda Palatinensibus haud mediocriter infensa, et tam aperte tamque manifeste, vt latere nec possent nec vellent. Si Moguntinos et maxime clerum, si denique Ringauios, (de caeteris tacebo) adscribam,
Igitur Princeps Hassiorum Landgrauius ab oppido Bingiorum postera die Ingelnheim.
Est autem locus ipse muris, turribus, et fossatis per gyrum bene munitus, in quo et multae sunt mansiones rusticorum, in quem viri et mulieres villagii omnes cum liberis et rebus suis confugerant, et ordinatis machinis praeparauerant se ad defensionem contra venientem Palatini hostem. Sicut enim longe supra diximus, temporibus Caroli IV. Ingelnheim ambae villae regales, cum oppidis Lutern, Oppenheim, et Gauodernheim, a Regno impignoratae sunt Palatinatui vsque in praesens. Positis itaque castris Landgrauius in loco memorato copias misit, qui aulam in villa Ingelnheim inferiori aut primo si possent incursu caperent, aut si reniterentur, qui fuerant interius obsiderent.
Villani autem qui erant in Aula, videntes e turribus et muris exercitum appropinquare hostilem, portas demiserunt apertas, ordinatis hinc inde bombardis in occulto, non solum intrinsecus post valuas, sed etiam in turribus et super muros, tantoque omnia silentio peregerunt, quod neque vox audiebatur cuiusquam, nec vllus tumultus. Accedentes vero Hassii, agminibus ordinatis contra portam Aulae exteriorem, cum eam reperissent apertam, et neminem viderent vel audirent, putabant metu fugisse omnes, et prae festinatione nimia valuas dimisisse reseratas. Cumque iam primi secundae approximarent portae, qui latuerant Palatinenses subito praeordinatas incendunt ex omni parte bombardas, quarum facies in turmam obuiam fuerant omnes directae. Fit mox clamor ab vtraque parte magnus, et ingens tumultus, cadunt Hassii plures bombardarum ictibus tacti, retrocedere vel declinare medii, ad partem ceteri tutiorem festinarunt. Clausis deinde portis ad muros villani conscendunt et turres, iacula vibrant in hostes, et multos eorum occidunt. Hac strage suorum accepta, Landgrauius iussit admoueri machinas, et Aulam a plaga meridionali obsidione vallari. Hi vero qui fuerunt in munitione, videntes quorsum res tenderet, cum tanto impetu lapides bombardarum miserunt in hostes, quod obsidionem nullo ingenio poterant firmare, sed abire compulsi sunt necessitate. Multi Hassiorum in hoc tumultu perierunt, quorum cadauera Landgrauius in vicino praecepit sepeliri, denique incendio quam plures interierunt quibus sepulturam ignis praebuit. Enimuero Landgrauio cum exercitu villagio approximante, mulieres iussu virorum de Aula progressae, omnes villae domos igne supposito incenderunt, quod alioquin hostes non dubitabant esse facturos. Cum ergo Hassii peruenissent ad locum, et purarent quod suorum quipiam vicum succendissent, coeperunt quidam spoliorum auidi per domos ardentes discurrere, et si quid esset relictum, quod raperent, diligentius inuestigare: quorum plures cadentibus super se domibus in cellariis, et
Hohenburg.
Iam enim non paruam machinarum partem per Franckfordianos, et Mogani partem ad Russelsheim castellum suum traduci fecerat. Audientes haec, qui erantin Crucenach Palatinarum partium defensores, contractis sine mora copiis, in VVeissenavv. S. Victorsberg.
Landgrauius autem cum didicisset, quod Stauronesii montem praeoccupassent, et vadum, substitit et procedere vlterius dissimulauit. Misit tamen pedites quosdam, ad tentandum si nauigio Rhenum transire quoquo modo potuissent illaesi. Qui cum venissent ad vadum, et iam naues intrassent, coepissentque alteram remigare in partem, bombardas ordinatas in eos soluerunt igne Palatinenses, et retrocedere compulerunt. Retraxit itaque pedem Landgrauius, et propositum reuocauit.
Quinta die mensis Augusti anno praenotato, Palatinenses venerunt in magna multitudine ad montem Sancti Victoris, et manseruntin eo sex diebus, non sine damno et incommodo clericorum, qui prius ad ciuitatem omnes confugerant aduentu eorum perterriti, nec prius inde volebant recedere, quam Canonici Moguntinenses vna cum ciuibus, et Archiepiscopi locum tenentibus promitterent, ac literis cautionibusque necessariis firmarent, quod Landgrauio transitum deinceps vltra Rhenum nullatenus essent concessuri. His promissionibus cum sufficienti cautela susceptis, Palatinenses duodecima die mensis Augusti ad sua redierunt.
Cernens autem Landgrauius, quod per Moguntinos transitum habere non posset, aliud in Palatinum destructionis non paruae medium adinuenit. Est oppidulum Caub.
Mons vero in quo Landgrauius castra posuerat, inter Orientem et meridiem sic manet dispositus, quod obsessores in arcem et in oppidum cum volebant poterant habere prospectum, si paululum ad eius cacumen propius accessissent, Bombardarum tamen iacula haud facile in oppidum traiicere poterant, propter altitudinem montis: a cuius si parum descendissent cacumine, facilius ab his qui vel in arce fuerant, vel in oppido, laedi machinis potuissent, quam laedere, pro eo quod Bombardarum iacula certius diriguntur aliquantulum eleuata, quam omnino in bassum depressa. Vnde plures Hassiorum qui cum bombardis a montis cacumine aliquantum descenderant, Cubanorum iaculis perierunt, cum ipsi nullum aut rarum ex illis possent attingere, lapidibus proiectis in Rhenum cadentibus.
Durauit ista Cubana obsidio triginta nouem diebus, in quibus Landgrauius arcem et oppidum continuis pene machinarum ictibus pulsauit. Et licet partem turris et muri de castello tandem vi bombardarum deiecerit, arcem tamen propter inaccessum montis non potuit inuadere, his qui fuerant intus viriliter obsistentibus. Erant in Cuba quingenti et mille viri pugnatores, qui Hassiorum insultibus fortiter reluctantes, multos eorum ad legendas vuas, quae iam coeperant maturescere, in vineta descendentes, bombardarum iaculis occiderunt.
Vicesima octaua die mensis Augusti, Ioannes Landschad Comitis Palatini ductor exercitus, a Stauroneso cum trecentis equitibus et populo terrae in multitudine magna exiens in auxilium Cubanorum contra Hassios, venit ad Baccharach, et postera die Castra metatus est in monte iuxta oppidum iam dictum directe in opposito papilionum Landgrauii, eratque inter duos exercitus istos grande satis interuallum, simul et praeterfluens Rhenus, et nihilominus bombardarum se iaculis impetebant. Audiebatur strepitus machinarum vtriusque partis in alterutrum fulminantium, apud Stanronesum in arce, cum tamen sit non minus quatuor milliarium nostrorum distantia. Partem vero copiarum praefatus Capitaneus noctu misit in Cubam, quod in die non satis tuto fieri potuit propter Hassiorum prospectum, qui lapides instrumentis de monte proiiciebant in Rhenum. Nemo potuerat in die nauigio vel terra intrare vel exire Cubam, quem Hassiorum in montis cacumine bombotannales non viderent. In nocte autem liberum Cubani habebant accessum, et recessum, cum eos Hassii neque videre possent, neque fulminibus impedire aut laedere vel impetere bombardarum.
Multa ingeniose tentauit in ea obsidione Landgrauius, et pro variis machinis pecuniam et instrumentis bellicis profudit ingentem. Vasa impleuit pice, sulphure simul et aliis rebus ardentibus multa, quae de summitate montis, qui Cubae supereminet, emittens in oppidum volubili cursu ardentia praecipitauit. Sed omnia frustra, omnia casso labore consumpsit, et non paruum rerum suarum dispendium recepit. Nam omnia pene vasa bellica vel bombardae in castris ad vsum habitae, quam primum semel aut bis officio seruierant suo, rumpebantur. Quae vtrum fortuito casu, seu maleficii alicuius interpositione contigerint, ignoramus: licet in Cuba fuerit vnus ex stratiotis, quem nouimus gloriantem, quasi arte quadam occultissima
Quarta diemensis Septembris, anno praenotato, cum propter montis altitudinem, in quem Landgrauius castra posuerar, machinarum praefecti non praeualerent iaculis attingere castellum, et multo minus oppidum quod erat inferius, sed maior pars globorum in altum euadens nimium caderet in Rhenum factis nocte fossatis, Cartaunen.
Nocte diem quartam mensis Septembris sequente, circa vndecimam post meridiem horam, ortum est in oppido Cuba casuale incendium per negligentiam vnius hominis, qui puluerem incensorium male custodiuit ab igne, in quo viri vndecim miserabili morte perierunt ex Stauroneso illuc destinati, qui dormientes in superioribus domicilii, priusquam euigilarent, ab igne fuerant praeoccupati. Domos viginti flamma consumpsit, cunctis metu hostium confluentibus ad muros.
Ludouicus Philippi F. Pal.
Eodem quoque die venit ad Landgrauium obsidentem Cubanos in castra Heinricus Brunsuicensium Dux, secum habens Comitem de Lippia Westgallum, cum duobus pugnatorum millibus, bombardas adducens et machinas belli varias.
Anno Domini supra notato, XXV. die mensis Septembris, considerans Landgrauius post multos labores et grauissimas impensas, quod Cubam obtinere non posset, posteaquam nouem et triginta diebus eam obsedisset, maioraque accepisset ab hostibus damna quam intulerat, mane soluta obsidione recessit. Multa enim sua sponte (vt ita dixerim) in ea obsidione suscepit incommoda, tam in fractis pene omnibus bombardis, quam in variis machinis frustra compositis. Globos bombardarum ferreos non concauos sed solidos, plures quam sexcentos, aduersum Cubanos inutiliter proiectos amisit, quorum maior pars in Rhenum cadens submersa fuit.
Et hic finis Hassiorum belli contra Palatini Comitem extitit, in quo vterque non parum detrimenti accepit, quanquam congressi ad pugnam non fuerint. Tertio enim Landgrauius a facie Palatini declinauit exercitus, primo videlicet apud Bensheim, secundo prope Alzen, tertio iuxta Genzingen: quod ideo forsitan fecit, quia tunc secum non habuit machinas bomb ardarum.
Limpurg.
Vicesima tertia die mensis Iulii praesidium intrauit monasterium, et mansit in eo diebus nouem atque triginta, non sine graui laesione et iactura vtriusque status monasterii. Interea praecipiente Macario Abbate, libri, calices, ornamenta ecclesiae, priuilegia, et clinodia monasterii successiue ad Spiram sunt deportata. Remanserant autem plura domus vtensilia, lectisternia, vasa coquinae, tabulae siue imagines in ecclesia, et alia sine certo numero monachorum instrumenta, quae cum frater
Vicesima nona die mensis Augusti, quae fuit decollatione S. Iohannis Baptistae solennis, fratres diuinum ex more celebrauerunt officium, et in medio tumultu armorum, quantum licuit, suum canonem Prioris sub directione custodiuerunt. Erat enim Gerhardus prior memoratus regularis disciplinae studiosus amator, qui a teneris vnguiculis in coenobio Lacensi optime institutus, abbate Macario postulante, Zum Loicb.Dureckheim.Hartenburg.
Vicesima nona die Mensis Augusti, circa horam vndecimam in nocte, Fridericus de Sanesheim capitaneus Palatini iussu ipsius Principis amouit de monasterio praesidium, et in alia loca, vt sibi mandatum fuerat, traduxit. Latuit omnes fratres, praeter cellarium, Palatinensium de monte recessus, et tamen, eos qui erant in Duroburgo latere non potuit, qui suos exploratores vbique in nemore et itineribus cautissime habebant dispositos. Post recessum praesidii suscitauit oeconomus Priorem et fratres, dixitque omnes a loco discessisse custodes, et si quid audiuit aliud metuendum eis fore, produxit in medium. His Prior et fratres recognitis, et multis ante comminationibus hostium in proximo commanentium territi, vnanimi votatione statuerunt, loco fore cedendum: animas cupientes suas a periculo saluare Monachorum fuga.
Anno igitur dominicae natiuitatis praenotato, die Mensis Augusti penultima, siue XXX. filii Belial et iniquitatis ministri, ex Duroburgo (sicut diximus) turmatim procedentes, Lymburg monasterium hominibus vacuum intrauerunt, incenderunt, et domicilia Monachorum cuncta, vna cum Ecclesia pulcherrima et amplissima, cremantes igne in cinerem redegerunt. Fuit autem Ecclesia valde insignis, a Conrado Lymburg fundatur. MCCC.
Omnia quae scripsimus annua sub serie praenotata mala, in ea concertatione Regni et Principum Germaniae aduersus Philippum Comitem Palatinum facta sunt, quae mensibus ferme quinque durauit, quatuor videlicet per inaequales exercitus, quorum primum duxit in Bauaria Maximilianus Rex, et certi cum eo Principes. Secundum in Sueuia praecessit Vdalricus Dux Wirtenbergensium, et ambo satis nocuere Palatino. Tertius vero paruus, et minus nocens exercitus fuit Ducis Alexandri. Quartus autem crudelis et nimium hostilis, incendio et rapina plus nocuit multis, qui sub manibus Wilhelmi ducebantur, Landgrauii Hassiorum. Hos quatuor impugnantium exercitus quia descripsimus, nunc pacem requiramus.
Exitiabilis Belli finis. Adlzreiter lib. 9 n. 93.
Ruperti. Pal. obitus.
Eodem fere tempore mortuus est etiam Ludouicus de Helmstat Episcopus Spirensis, anno Pontificatus sui vicesimo septimo non completo, cuius corpus Spirae in maiori ecclesia sepelitur, vir maturus, integer, et honestissimae semper conuersationis, de quo nihil turpitudinis aut lasciuiae auditum est vnquam. Sub hoc Pontifice Klingenmunster. Odenheim. Sunsheim.Brnssel.
Anno M D V. Circa medium quadragesimae Philippus Comes Palatinus ad se Budoras conuocauit Praelatos, Comites, Nobiles, et communitates Principatus sui,
Eodem anno mortuus est Bertholdus ex Comitibus de Henneberg, Archiepiscopus Moguntinus, anno pontificatus sui vicesimo primo, et in Metropolitana Ecclesia Moguntina cum patribus suis antecessoribus sepelitur, qui fuit in principatu suo vir magnae authoritatis et prudentiae, ingenio subtilis, et promptus eloquio, experientiae multae, patientissimusque laborum, et ecclesiam Moguntinam, quam aere alieno grauatam reperit, vt plurimum ex oneribus debitorum tempore sui regiminis liberauit. Verum in his clerum et claustrales in consuetis subuentionibus multoties grauauit. Post hunc Iacobus de Liuenstein, patria Sueuus, maioris Ecclesiae decanus, in archiepiscopum electus praefuit annis ferme quatuor, homo bonae conditionis, vita et moribus integer, qui morbo calculi et vesicae laborans, quasi continue, non ita rebus ecclesiae suae prodesse valuit, quemadmodum ratio temporum postulare videbatur.
Anno praenotato in principiomensis Iulii conuenerunt ad Regem Maximilianum ad Conuentus Principum apud Coloniam.
In eo conuentu Principum Maximilianus Rex inter discordantes Duces pacem reformauit, conditiones pacis in medium proposuit, quas seruari et custodiri ab omnibus inuiolabiliter sub poena criminis laesae Maiestatis partibus mandauit. Summa conditionum in eo fixit sententiam, vt qui tempore guerrarum plura perdidit, careret Decisio controuersia.Querimonia Abb. Lympurgensis.
Assumpsit commissionem Pontifex, et partibus citatis ad inquisitionem rei processit. Accusabat Comitem Abbas super incendio monasterii reum. Negabat
Quod speluncam incenderint latronum, et non monasterium, vtpote in qua Palatinenses aduersarii et rebelles totius Regni mansionem habuerint, de qua rapinas et incendia pauperum in circuitu fecerint, mulieres et virgines introduxerint, vim eis contra omnem honestatem Christianam intulerint, aliaque plura commiserint mala quae fieri non soleant ex coenobiis Monachorum, sed ex castellis, et speluncis latronum. Nec dubium se fore dicebat, si monasterium reperissent, vt monasterium honorassent, et nec spoliassent illud, nec incendissent. Durauit inter Abbatem et Comitem ista coram Archiepiscopo contentio per triennium, quousque tandem morte sublato Abbate Macario, Wernherus in abbatia successit, qui cum sit homo quietis amator et pacis, actionem causae intermisit, vsque in praesentem diem. Macarius autem post incensum monasterium cupiens locum habere, in quo manere VVachenheim.
Anno quoque praenotato, octaua decima die mensis Iulii, Maximilianus Rex Germanorum, cum Principibus multis ex his quod apud Coloniam conuenisse diximus, nauigio descendit in Geldriam, Brabantinis qui eius iussu Arnheim oppidum Arnheim
Vicesima octaua die mensis Iulii Maximilianus Rex cum eisdem Principibus, Comitibus, atque nobilibus, eo quo exiuerant ordine Coloniam ingressi sunt, et epulis pene tota nocte vacauerunt. Omnes denique per ciuitatem campanae, sequenti die, in signum triumphi et gaudii, quod pax esset data Gelrensibus, pulsabantur.
Durante Principum conuentu, Canonicus quidam Ecclesiae Coloniensis, Hermanno Archiepiscopo multum familiaris et dilectus, cum quadam die apud eum caenasset in curia eius, et iam noctis sub vmbra comitantibus seruis duobus redire pararet ad domum, in publica vrbis strata per quosdam sicarios praeordinatos occisus est. Fuerunt eo tempore graues inter memoratum Archiepiscopum et ciues discordiae, quae tamen sequenti anno fuerunt extinctae, quarum occasione multi Senatum vrbis habebant suspectum, quod sub ordinatione ipsius hoc homicidium fuerit perpetratum, quem post octennium excusabimus, cum sceleris dicemus auctores.
Anno item praesignato Maximilianus Rex Germaniae contractis vndique copiis pugnatorum, expeditionem mouit in Vngariam, suo regnum domino subiecturus. Verum interuenientibus Episcopis et primoribus regni, pacem dedit Vngaris sub conditionibus certis, et populo saluo in propria reuersus est.
INsignis Tigurinorum Theologus erat Huldericus Zvvinglius, cuius vitam inter alios describit Melchior Adami. Hic familiaris admodum Ioachimo Vadiano, Medico atque Consuli Sangallensi, qui ipsi antea Arbogasti Strubii, Glaronensis poemata inscripserat. Proelium ad Rauennam describit, quod inter Gallos victores et Iulii II. Pontificis, atque Ferdinandi Catholici copias XI Aprilis 1512. ipso Paschatos die factum. Breuibus hanc rem exponit Gerhardus a Roo, Hist. Austr. lib. XII p. 588.scribens: Rex alienatum abs se Maximiliani animum videns, vti cum hoste, antequam ille aperte cum eo se coniungat, debellaret, aut operae precium aliquod insigne faceret, Gastoni Foisseo, qui Brixium per eos dies ceperat, vti hostem aggrederetur, scripsit. Foisseius Rauenna nequicquam tentata, ad Pontificis exercitum aduenientem conuersus, memorabili proelio victoriam adeptus, ab Hispanis, quibus, abire volentibus, fugam permittere noluit, occisus est. Cecidere vrrinque fortissimi quique ad decem millia, quorum trientem ex Gallis, reliquos ex Italis et Hispanis fuisse memorant. Victoria penes Gallos stetit luctuosa, propter ducis et nobilium quorundam caedem; laetior futura si ille fugienti hosti, ne desperatio in fortitudinem vertatur, vel argenteum pontem esse substernendum meminisset. Incedit hoc proelium in solemnem dominicae resurrectionis diem, qui eo anno Aprilis erat vndecimus. Rauenna victoribus se dedidit, a quibus direpta est. Prolixius hoc proelium describunt Guicciardinus, lib. X p. 1012.Heuterus, rer. Austr. lib. VII c. XII.Io. Mariana, rer. Hispan. lib. XXX c. IX.Fuggerus, lib. VI c. XV n. 5.P. Iustiniani lib. XI p. 237.et P. Bembus. rer. Venet. lib. XII p. 509.Inter literas etiam Ludouici XII Tom. III p. 227. 232. 233. 241.de hoc proelio agitur, iisdemque Catalogus etiam mortuorum inseritur.
Subiungitur ALOYSII MARLIANI Oratio, in Comitiis Ordinum Aurei Velleris a. 1512. Bruxellis habita. Mediolanensis hic erat, qui in Conuentu Imperii VVormatiensi a. 1521 obiit. Diuersa scripsit, atque inter haec epistolam, qua Calamitosa Hispaniae Regis in Hispaniam nauigatio describitur, quae Argentinae a. 1514 est impressa. Scripsit etiam quaedam contra Lutherum, et de fortuna, prout in Bibliotheca sua testatur Gesnerus. De dictis Comitiis vero sic loquitur Heuterus: rer. Austr. lib. VII c. XIV.
Sequuntur demum IACOBI ZIEGLERI attentata Christierni II in Sueciae Regnum. Zieglerus, Landauia, Bauariae oppido oriundus, perperam quibusdam dicitur Lindauia Acronianus. Insigne est elogium, quod de ipso habet Thuanus, lib. VI p. 176 ad a. 1549.dum ita loquitur: eodem anno in Norico in viuis esse desiit Iacobus Zieglerus, Lindauus, vir exquisitae doctrinae, qui diutius Viennae Austriacae docuit, et Turcicorum armorum terrore sparso, apud VVolfgangum episcopum Patauiensem, ex illustri comitum Salmensium familia receptum habuit: qui in otio multa commentatus est: ex quibus quaedam in selectiores S. Scripturae locos, cum contrariis Candidi Ariani et Marii Victorini rhetoris de diuina generatione epistolis, Io. Iacobi Fuggeri studio publicata sunt. Paulus Iouius ipsum male in terra Gothica natum esse dicit, dum inquit: Iacobus Zieglerus in terra Gothica natus et educatus, exacte pariter et facunde Christierni, Daniae et Norvvegiae R. immanitatem perscripsit, vt eruditis gentibus pudori esse possit, quod latinae facundiae fruges sub Cimmerio coelo pene felicius ac vberius quam in Italia proueniant Reliqua eius scripta recenset Iosias Simlerus et Teissierius. Historiam alias exercitae a Christierno II crudelitatis ex Danis descripserunt Haraldus Huitfeldus, Io. Meursius. Ex Suecis Loctenius plane cum nostro Zieglero conuenit. Christiernum vero contra Zieglerum defendit Cornelius Duplicius Scepperus Nouoportuensis, regis Vice - Cancellarius, qui edidit illustrissimi et Potentissimi Daniae, Sueciae, Norvvegiae Regis responsionem ad duas epistolas Friderici, patrui sui ad Pontificem Romanum, Clementem VII Angliae Regem. Ferdinandum Austriacum, omnesque Reges et Principes. Sic etiam Io. Baazius in Historia Ecclesiastica Suecorum omnem culpam in Episcopos reiicit,
atque Auctor obseruationis Tertiae Tomi secundi Obseruationum Germanicarum Halensium. Inseruit talem Historiam etiam Tomo secundo Scriptorum Rerum Germanicarum Schardius, p. 83.licet praefationem saltim contineat, eandem, quam apud Freherum videmus. Hanc apud Schardium sequitur rerum gestarum succincta narratio, quae ab anno 1510 ad 1520 sub Christierno II gesta fuere, qua Christiani II coronatio, atque ea, quae lanienam Holmiensem antecesserunt recensentur.
FEcisti, mi Ioachime, rem te satis me haud dignam, quando suaues nostri Arbogasti Musulas sub nostro nomine publicasti. Sed ita te facere benignissima humilitas docuit. De hoc satis. Praesentium ostensor frater mihi germanus est, non rusticoe admodum indolis: quem quo Philosophiae sacris initiandum mitterem, cum mecum ipse volutarem tu semper occurris. Eum igitur runcinis, asciis, rutabulis, per amicitiae dulcedinem precor, expolias, edoles, loeuiges. Habebis scio obsequentissimum. Quod si recalcitrare fuerit ausus nihil impediente religione carceri mancipa, donec petulantia deferueat. Habet per annos duos L. aureos: vnde et parsimoniam seruet oportet. Venit et alius ad te, Margarethoe Scilinen filius, puer impuber, et ille item optimoe indolis. Tu in omnibus eis boni semper consule. Nouas res ad te scribere molienti negotia interueniunt. Tu his breuissimis contentus esto. Iamiam enim cum hoec scribo, ex officina abeo. Vale et me dilige. Claronoe IV. Nonas Octobr. MD XII.
Haec explicatioribus, quando oportunitas dabitur, supplebo. Volui multa, sed non potui.
QVONIAM Omaechmorum diffamia nostrorum velocibus sem per euolat alis, idque quod sancte et iuste factum euentus ipse comprobat, vitilitigatorum maledicentia iniquissime peruertitur; statui vecitatem status nostrae reipublicae, quo breuiorem, eo integriorem, tibi Laconicos et Omaechmos et Foederatos vocito, quod nescio quem vappam aut stolidum, cui Pythagoreorum ferula incutienda, quod praecocibus armis linguae officium exercere est ausus, aiunt Proditores Conspiratoresque nos quam confoederatos verius dici debere, memoriae commendasse. Cui vel haec Baubanticulo offa obiicienda, quoniam si a singulari consequium ad commune vniuersaleue probat: Dicam ego, sequitur nec ne? Quendam suae patriae matricidam effecisse, vt omnes eius conuicani matricidae et sint et dici debeant. Quo quid vanius dici posset?) initum ictumque sit foedus omittens, id satis commonstrasse fuerit, vt Francornm Rex (cui perquam impertinenter Christianissimo, quoniam Christi Ecclesiam oppugnauit, honorarium adiectitium hactenus adulatum est) Venetos diuturno bello, praeliis plurimis et iis minime ludicris fatigarit, vicerit, vrbes aut diripuerit aut abstulerit: vt dein cum beatissimo Christianorum antistite comminus manum conserere, Antipapamque (vt aiunt) Cacodaemonis instinctu creare; vt Bononiam studiorum matrem, iuris Pontificii nutricem, caeterasque nobiles vrbes auferre sit ausus. Praeterito Paschate quum Electissimus (quem nunc Christianissimum scribunt) Hispaniarum Rex Petri Lembulum fluctibus iactari, vt saluti eius timendum sit, cerneret: tum eum Ecclesiae tanto commiseritum est, vt quem tumultuarie congregare potuit, exercitum extemplo Iulianis manipulis, qui adhuc in Italia interiorepost hyberna morabantur, subsidio mitteret. Is (vt est gens auida gnaraque belli) proximis Rauennam itineribus contendit. Id vbi Francorum tyrannus rescit, ingentes illico copias, quas Hispanis eorumque sociis Venetis opponat, contrahit, Rauennam mittit. Quibus postquam in conspectum venerunt, Hispani minime detrectarunt pugnam, adiuuante animum astu architecti cuiusdam Archimedicae Daedaliaeque indolis; carrulos qui falcatos leues excogitauit, quibus bombardulae singulis singulae immittebantur: eos vel manibus vel pedibus prae se agebant. Praeerat Gallorum exercitui Grandis Magister (Insubrium is est magistratus) qui prima acie lanceatos, Sueuos, Vascones subinde collocat, quos equitanis haud ignobilis alarum in modum circumstat. Ipse cum triariis in subsidiis manet. Hispanorum exercitus minus erat Venetis, quoniam pauci crebris praeliis attriti superarent, mixtus scilicet iis acribus iuuenibusque: amborum tamen numerum vnus exercitus triginta millium implebat. Qui quum pugnae signum datum esset, prae se actus bombardulas igne torquentes glandes pluunt. Ibi cunctantibus lanceatis Gramactrum inclamasse ferunt: Ecquid morarentur? Positos ne illo, vt metae in modum ferreas excipiant glandes? O vtinam incunctantes confoederati nunc vos essetis, qui viso hoste in saeuorum modum Leonum rugiunt, incurrunt, impetunt. Age miles, age, victoria ne te taedeat, qui tam diu vincere consuesti, vinci non didicisti, fugata saepe confunde signa, ordines turba, gladios, sarissas, gessa pro glandibus inde. Qui, quum iam glandium impluuium aliquantisper exaruisset, pedem addunt. Hispani trusatiles ad id concinnatos canos incensos toto nisu in medios hostes detrudunt, quod maximo terriculo lanceatis, Hispanis spei, potiundae vioctoriae
Aut hic me vltimus videbit dies, aut Hispanis tam incruentam non esse patiar victoriam. simulque equum concitat, cuncti sequuntur triarii: inque hostes tem erius inuectus, egregie pugnans obtruncatur: reliqui in exordinatos fugientesque, nil minus quam nouum exercitum timentes, pugnant, victoriaque cum vrbe exclusis longius progressis Hispanis Venetisque potiuntur. Nox praelium diremit. Maiorem haud Hannibal Italiae metum post Cannensem cladem Romanis Italisque incussit. Ita passim lugere imminens Gallorum capiti imperium, misericordiam, suppetias, solatia precari. Hunc itaque Christianorum matris statum intuentes confoederati, malo periculosoque exemplo futurum existimant, si cuilibet Tyrannorum pro rabie communem Christi fidelium matrem impune permittant incessere, sedulo raptim habitis conuentibus, strenne accisas Ecclefiae Italiaeque res resarcire statuunt. Interuenit consultationi Cardinalis S. Potentianae a latere Legatus, orans ac vigore foederis obtestans, extemplo accingantur. In militem non plus aureo nummo dispertit. Res dictu incredibilis, sex diebus viginti millium electissimorum peditum exercitus scribitur, armatusque per Rhetios perquo Athesim (nam et transitus clam a Caesare, quam Treuerenses reliquias vt recte fierent curaret, concessus erat) et eius promontoria munitionesue (Clausas nominitant.) Veronam lanceatis Gallisque paribus insessam contendunt, Galli, prius Omaechmi eo deuenerunt, vrbem deserunt. Itaque Caesar obiter, nec tamen praeter intentionem ducenties millena scuta (Coronas vocant) Gallorum Regi (tantum enim Caesar mutuo acceperat) suorum fuga rependit. Perquirente hostem exercitu Cardinalis S. Potentianae (Episcopus Sedunensis is est) magno honore suscipitur. Ibi de Venetorum exercitu certiores facti consultant: veniunt post breui septingentis equitibus cataphractis, velitibus pene quingentis. Rascii ii erant, Veneti, tantoque gaudio nostrorum copias aspiciunt, vt iam nescio quid prosperitatis animus praesagiret. Pergunt igitur ad flumen (nomen quoniam non audiui, non scio) trans quod Francorum castra formidinis plena. Pons amni superstructus dissimiles ripas coniungebat, vlterior Vallesia adicitur, turres tres validissimas in ore pontis armatorum oppletas habebat, Monticulusque vicinus arcem validam valido praesidio munitam, castra tutiora reddebat. Ibi aliquandiu glandibus vltro citroque traiectis Venetorum machinae superiores fuere. Galli arce, turribus, castris pulsi esculentorum copiam militi administrarunt. Inde cum procederent, ad locum qui Ponteuin dicitur, Gallis praeoccupatum veniunt. Arx in fluenti medio duplici ponte vtramque ripam contingit: ibi ea pontis parte praecipitata, qua exercitus veniebant, difficilem expugnationem reddebant. Ibi (vt Omaechmorum iuuentus ad quaeque munia obeunda impigra est) in conspectu hostium tranaturos pontemque. structuros simulant, protegentibus eos bombatdis Venetis: pars Exemiorum per fluuii crepidinem descendunt, ibique nullo prohibente tranatant, naues deducunt, pontem extemplo structum transeunt: nec tamen hostem prius elapsum consecuti, praeter eum quem procul agentibus machinis legerunt. Itaque post hunc locum, captum et alium accipio firmum satis viribus, nec tamen animis. Iniustam enim causam habentibus Gallis facile lababant ammi; tum quod Germanorum viribus destituti fuerant, tum quod qualem contra hostem facturi essent, modo in certamen descenderent, sciebant. Loco aequo nusquam se tuto committere prospiciente, Papiam includuntur, perichtaturi quid sors occasioque ferant. Eo quem possunt commeatum conuehunt.
Videtis optimi commilitones, siue casu, siue fato vrgente, rem Gallorum bellicam in dies languescere. Vnde fugae, cum victoriae non potest, consulendum. Videtis spem omnem desperatam. Videtis nil nos citra mortem, prater solam fugam manere. Eia quam strenue semper nauastis operam hoc die vt herha vobis porrigatur. Vel vltimo virtutem virtuti addite: Nos quicunque grauis aut leuis armaturae sumus milites, dum ea vrbis pars quae Mincium aspicit, hoste vacua est, viamne egrediendi facultas praeripiatur, sollicitemus vt simul omnes saluti restituamur. Satis fuerit vincere non potentibus, vitam vt denuo (Demosthenis verbo vtar) vincant, seruasse. Machinas omnes, ne quis se prodi existimet, in vestra mana dimittimus, salus vnde maxime nos respicere potest. Creduli lanceati Gallos cum quibuslibet abire patiuntur, existimantes verbis re fidem facturos. Illi vero mox vt Mincium traiiciunt, fugae in modum acto exercitu, Lanceatos relinquunt. Quod vbi Papiani viderunt, militum cuilibet aut Veneto aut Omaechmo menstruum stipendium pollicentur, ne diripiantur. Tenebat militem cum Lanceatis pugnandi desiderium, quod et quibusdam cum sudore satietatem attulit. Erant bombardae in roborarium, aut viuarium, qnod extra vrbem est, collocatae. Ad eas seruandas centum ex quibuscunque partibus destinati: nec dum meridies erat quum mulieres et ciues seniores, qui lanceatis minime suspicaces erant prius haberentur, scalis in muros expositis introitum militi annuunt. Accurrunt, temere satis, centum ii qui custodiendis machinis praediti fuerant, cum paucis aliis scalas conscendunt, muros transiliunt inque ordinem inter vrbem toto exercitu inscio componuntur. Pugnandi enim auiditas quemque plus vt pugnaret, quam renunciaret, afficiebat. Ibi ad vnum omnes, nisi Lanceatis propter platearum angustiam simul pugnandi potestas ablata fuisset, trucidati essent. Hi machinas, illi nihil praeter portalitia arma et ardentes animos habebant; saepeque in aliquod diuerticulum inclinare, dum glandes torquerentur, compulsi sunt. Maxime nitentes machinas si quas eripere possent, eripiunt: mox duas iam ad torquendum concinnatas, quibus inuersis glandes in hostem
Dracones vocant) decem, campestres decem captae, e quibus aliquae Venetorum fuerant; quas vbi vident, amplectuntur, lacrimis rigant, S. Marci signum osculantur: ita male eos diu passa ignominia habuerat. Reliquae dein non deditae vrbes, missis legatis, sese dedunt in Cardinalis foederatorumque potestatem. Interim Ianua capitur Hispanis oppugnantibus, et Asta velatis manibus pacem poscens deditur sancto foederi. Ita omnis Italia, Ligustica ora, Insubres, per Omaechmos liberati, tantum se eis debere profitentur, quantum T. Quintio Graecia liberata. Passim per vrbes, per oppida, per agrum, tuba clangere, campanis insonare, docti, religiosi, concionatores omnes in sugesta elati, Confoederatos dicere Populum Dei esse, qui Crucifixi Sponsae inimicos vindicet. Nobilium vulgus vndequaque vt victorem exercitum videant, confluere, dona mittere, vina, frumenta, gaudere omnes, tripudiare, gratiamque ingentem ostendere. Aliquot diebus victor exercitus Papiae moratus seditionem subortam sopiuit: quae quod quieto fine clausa est, omittitur. Tum legati vltro citroque, qui Mediolanensium res componant, mittuntur. Florentinorum trecenti qui cum Gallis erant, postquam ii trans Euisium montem fuga dissipati sunt, a Cardinale Hüldrichoque de Saxo libere abeundi copiam impetrauerunt. Sed postquam nescio quid spei nacti Gallos iterum nouaturos rem existimant, iuriiurando contraeuntes eos iterum sequuntur: vbi per Venetos tractuum eius orae socios viui omnes capiuntur. Tenentur arces aliquot Gallorum adhuc praesidiis; quae (vt speratur) paucis diebus exturbabuntur, vbi spei nihil in eorum Tyranno repositum viderint. Conuentus inde Thermas, Insubres, Imperii Cameram, a nemine quam ab Imperio Principem accipere oportere. Confoederati aegre ferre: dicere Caesarem pollicitum equites missurum, verbotenus tantum fidem soluisse; pondus belli se, Papam, Venetos tulisse: Eum manducare, cum nil laborarit, velle. Disceptationes tamen eae non in contentiones deuenerunt. Aduenit alia dein legatio S. Patris Iulii et Cardinalium, Omaechmos in liberatorum Ecclesiae album relatos. Res grata, quidquid petant, sanctissimum concessurum. Maior pars, imo omnes, Crucifixi arma petunt, Claronenses resurrectionis imaginem. Vltimo conuentu decretum, Maximilianum Ludouici filium debere in Principatum paternum restitui, etc. Scripsissem plurima (haec enim non centena pars sunt) dulcissime Ioachime, ni me vrgentia negotia alio distraxissent. Velim tamen ea fronte legas, qua nos scripsimus, nobisque parcas, quoniam certe trium horarum spacio non ornatius, non copiosius, scribere concessum est.
QVI veritati religionis nostrae opinione propius accessere Philosophi, ex vno Deo omnia fluxisse putant. Qui vero cum Deo aeterna omnia fuisse credunt, vnum Deum praeesse omnibus affirmant. Vnus igitur omnium consensu aut Dominus est omnium, aut author. In hocque discordes concordauere: credidere igitur vnum esse Deum. Videre etiam vnum Solem diei praeesse, vnamque Lunam nocti. Hinc excogitauere, fore in terris optimo ordine cuncta disposita, si Deum vnum (quem credebant) Solemque vnum, Lunam vnam (quos videbant) imitarentur. Praecipue cum etiam muta animantia viderent vnum sibi ducem deligere, tanquam vnum, Principium sit omnium; nautas nautam vnum, milites vnum Imperatorem: tantamque esse vnius perfectionem vt nec commode ordinari nec esse entia possint sine vno. Ne quid igitur in Republica deesset, cum sit homo natura animal sociabile et politicum, coepit ex pagis ciuitates, ex ciuitatibus regna condere: primumque in terris dignitatis nomen Regium fuit, si Philosophis, si historiographis credimus: quum regnum in terris non minus foret necessarium quam vtile. Cuncta autem composita erant ex vno et multis: vno Rege qui imperabat, multis qui parebant. Animaduertere postea seditionum et discordiarum matrem inaequalitatem esse, nec sine aequalitate stare orbem posse aut rempublicam. Nam profecto iniquus Rex esset, si sint paria omnia: quum nec gratia nec merita apud illum possent. Excogitauere idcirco homines vt Musicam artem imitarentur, quae ex diuersis vocibus, grauibus, acutis, mediis, vnum concentum et consonam harmoniam efficiat: aequalitatemque quandam, quum id excogitassent, in inaequalitate inuenere, quae suo numero et ordine constaret: sorsque cuique esset quae conueniret, quae quemque deceret. Idem post Reges (quum et ipsum Deum viderent, qui nullius officio egeat nisi suo, intelligentiarum coeli, fortunae, temporis seruitio vti) ciuitates et regna ita partiti sunt, vt hi qui vel maiorum gestis et antiqua nobilitate virtuteque nobilitati coniuncta caeteros praestarent, aut aliquo recenti et admirabili virtutis experimento excellerent Regesque iuuissent, hi Regibus propinquiores essent, quorum consilio et officio Rex vteretur. Proceres inde hi, Patres, Senatores appellati sunt: equestris post hos locatus est ordo: plebeii et qui in agris degunt, demum. AEquales Patribus equestris ordinis viri esse non debebant, neque plebeii aut equestres viri equestribus, nisi ea aequalitate quae honesta, vtilis, decora, conueniens cuique ordini esset. Proceres igitur et Patres cum rebus et belli studia et pacis officia tractabant, prout quisque aptior erat: caeteri mandata excipiebant. Exortum autem dubium certamen est inter mortales, consilione an viribus et armis res magis procederet? Vsu tandem et periculo compertum est, alterum alterius officio egere, cum sit et consilio et facto opus. Cumque id exploratum esset, tribusque hominum generibus non minus Regum opes crescant, quam fluminibus maria, senatoribus scilicet, Oratoribus, Imperatoribus: nescio quid tamen plus sibi arma vindicauere quam togae: hocque nisi eis concederetur, vim illatura videbantur. Etenim quia victoria armis quaeritur, Victoriae autem et arces, et opes, et omnium omnia parent; praestantius putauere, quod victoriam maxime pariat, scilicet militarem disciplinam, quae profecto omnibus artibus mascula magis et virilis esse videtur. Maiores idcirco nostri, quo ab aliis viriles hi viri dignoscerentur, qui Regibus propinquiores erant, purpura primum honestauere, vnde purpurati dicti. Alexander vero Magnus argenteis clypeis suos ornauit, Argyraspidasque vocauit. Romani pro cuiusque merito et coronis quemque decorauere, ciuicis, muralibus, naualibus:
Gedeon.lib. III p. 285 a vellere Gideonis ducit.Iason.Argonautae.Aurcum vellus.Burgundia.Ne quid nimis, Aut Austria domus.Ferdinand. Elisabeth.Caroli potentia.Difficilius esse ex primo secundum, quam ex secundo fieri vltimum, Facillime autemet parta seruabis, et fortunam etiam vota tua praeuenire coges, si post religionem et iustitiam fortitudinem prudentiae coniungas. Non enim sola prudentia regua reguntur neque sola fortitudine seruantur; sed prudentia et fortitudine. Nam nec sine fortitudine tuta est auctoritas aut prudentia, nec fortitudo sine prudentia moderata. Armis igitur et consilio opus est. Repetam iterum, Armis et consilio est opus, si eam dignitatem et magnitudinem quae tibi a Deo, a natura, a fortuna donata est, aut retinere cupis, aut augere. Res etenim iisdem fermeartibus seruantur, quibus et quaeruntur. At nunc res nos admonet, vt Imperatoribus, Regibus, Ducibus, et fortissimis viris, qui huins Ordinis fuere, et fato functi sunt, hodie parentemus: cras autem eos substituamus, vnde in aeternum tam nobilis ordo propagetur.
VRBIVM et populorum clades ab hostili manu perpessas, et Tyrannorum iniurias in ciues, multas et memorabiles legimus per omnem Historiam, tam magna miseratione erga afflictos, quam summo odio in illos, qui suo scelere maleficia in obnoxios exereuerunt. Sed nulla atrocior a memoria historiae accidit, quam his annis Suecis, et Stokholmiae regiae eius gentis vrbi. Aliis inter obsidendum induciae profuerunt, mutui congressus liberi fuerunt, sine maleficio: si pacta inita, si icta foedera, haec sancte seruata sunt: si vrbs autem expugnata, saeuitum in fortunas iure victoris fuit, et in aetatem praecipue quae arma ferret, et nocere parata esset, neque quietura donec incolumis foret, videlicet repensum fuit quod passuri erant victores fortuna inclinante. Quod si incendio et caede omnia miscerentur, hic aut proditio, aut defectio, aut graue aliud flagitium obsessorum praecesserit, quod hostem irritaret, et faceret
REGES Danmarchiae saepe alias Regnum Sueciae armis tentarunt cupiditatem faciente ipsis vicina Norduegia, quam olim factione et armis oppressissent, pulcherrimum fieri existimantes, si totam continentem, quam Schondiam dicunt, sub vnum imperium contraxissent. Inuitabant praeterea eadem, quae caeteros mortales, domi opes minime insignes, Norduegia a se exhausta, Suecia autem et Gothia integrae adhuc, plenaeque argenti et aeris. Ita aliena foelicitas magnum his studium iniecerat Christiernus I. R. Danor.Gostauus Archiep. Vpsaliens.Steno Sture praeses.Archiepiscopum per leges patrias extidisse forturiis et vita. Tamen per publicam indulgentiam vtrumque illi donatum, in caetera autem ita decretum fuit. Ecclesia Vpsaliensi abstineat, reliquamque aetatem apud agrum paternum priuatus viuat. Danus hoc secundum incommodum accipiens, videlicet, caput totius factionis suae exarmatum, nec superesse alium qui vicarium bellum administret, rem gerere apertis viribus coepit, conscribit magnum exercitum ex milite domestico Holmiae. Venedicus sinus.Gostauus Erichson.
Post hanc fugam quieuit Danus annos quatuor, quibus opes et militum confirmauit. Quibus vbi curatum satis putauit, mittit exercitum in Sueciam. Steno ceveriter occurrit paratis copiis suis pugnaturus, priusquam hostis a iactatione maris confirmaretur. Fit pugna, in qua dum Praeses primas in acie partes obiret, occiditur, corpusque refertur Holmiam. Fuit tanti principis caedes patriae quam suo maiore detrimento. Tunc enim factiones inter primates Sueciae rectuduerunt, et sub discordia potentissimus Suecorum exercitus dissipatus est, et Danus ad interiora Sueciae ex sententia penetrauit: tunc etiam Gostauus Episcopus occiso proditionis suae vindice prouolauit ex latebris, in quas damnatus fuerat, Ecclesiam Vpsaliensem repetit, huius opibus se confirmat contra patriam. Quos suorum successus vt Danus accepit, venit etiam ipse ad exercitum, et contractis omnibus viribus pergit rursus Holmiam obsidere: non quia capiendam armis speraret sed expectaret occasionem Christiana Stenonis vidua.Rex patrias leges sibi innuiolabiles seruet, ciuium libertatem infractam velit, offensas remittat omnium qui arma contra susceperunt. Danus vt fidem certissimam faceret, se haec capita rata habiturum, addit longe etiam plura, plena moderationis et dementiae in populum Holmensem. Itaque conuenit, inter ponitur religio sacramenti, syngrapha conscribuntur, et adhibentur omnia instrumenta, quibus pacta et foedera publice suscepta ad posteritatem communiuntur. Holma sub conditlonibus dedita.Episcopi duo necati.quae sit fiducia capto. Sed velluntur, truduntur et retruduntur. Hi vero, vt viros graues, et sua dignos professione decebat, nequaquam gerebant vultum abiectum, sed modestum et venerandum oris habitum. Vbi ad supplicii locum ventum est, (haec area erat ante Consularem domum) Episcopi orant fieri sibi potestatem Sacerdotis cui faciant exhomologesin. Qui his negatus est: sed abiiciuntur carnificum manibus in pauimentum, atque prostrati truncantur capite, pleni sancti desiderii Proceres.Senatus.Proscripti.Rathaut.Ioh. Maguus.Crutis supplicium.Ribingi.Neuthal.Praesidium. Holmensi.Dalekarli.Dalekarli vocentur. Dale enim vallem dicit, Karli autem viros cum emphasi eos, qui praesenti animi vigore praestent, Addunt Dalekarlis praeterea ingentes spiritus opes, quas plurimas habent, suntque ad iniuriam Agrosia.
Quod si cupiditati suae Ecclesiam vnam Vpsaliensem sufficere non putabat, et sub Dano se explere cupiebat, nulla commoda tanta a peregrino, a Dano, a pirata referre, quanta a domestico Rege poterat. Ergo ei multo sanctius consilio et manu (quando et hoc decere Episcopum, vt bellator esset, arbitrabatur) adesset quem faceret non Sueciae et Gothiae tantum, sed quoque Norduegiae Regeni, esseque hoc suum Episcopi, beneficium aeternum apud Norduegianos, si reuocarentur sub domesticum et idem aequissiinum imperium sub quo post longam oppressionem respirarent, seseque instaurarent. Verum siue haec eum rerum optio per aetatem et insolentiam fugiebat, siue simultates ad aequales vlcisci volebat, siue iratus patriae erat, et vltionem suinere sub alienis armis quaerebat, aderat socius Tyranno, proscriptionem cum eodem ex arbitrio composuerat, spectatorque fuerat sceleris Holmensis; satis sibi poenarum dedisse arbitraretur, quos in bellum ad spoliationem fortunarum, et atrocem caedem attraxisset, detestaretur in reliquum et desereret crudeles partes: verum etiam malorum magis incentor esset, Tyranno ipso implacabilior. Quo loco sane licet animaduertere, quam sint detestabiles recessus humanorum animorum, vbi hi malitia deplorati in praeceps ruerint, nulla caecitas aeque in abruptum abit, atque hi in scelus aguntur, efferata crudelitate, neque se ab impetu reuocant ante exitium.
Sed ad narrationem redimus. Episcopus vbi in Daniam venit, neque splendide neque benigne exceptus est, neque postea in aliqua habitus authoritate apud Tyrannum fuit. Ita ingentes eius minae intra ferociam resederunt. Praenoscens quoque domi patatam sibi poenam proscelere admisso, et timens priuarus redire, desperatione salutis exilium in Danmarchia sibi dixit: vbi hodie inglorius degit. Sed qua ratione potuerit socius a Tyranno in communi re deseri, causae sunt: vna, perfifidia
Descriptio Christierni.Filius eius.Sese effecturum, vt qui nunc voluptatem sibi capiunt et exultant super eiecto patre, defleant olim suam acerbam sortem. Qualem profecto vocem non conueniat ordine, et communem statum regni Sueciae ignorare, dissimulare, et putare vnam: imo longe ante habere consilia parata quibus praeuertat vindictam agitatam, neque infirmus putandus est, qui puer, qui exul sit. Puer senes celerius habebit, qui conatus adiuuent, propinquitates potentissimas habet, qui Regem, quam exulem videre potius velint. Nec expenditur hodie, qua culpa exciderint possessione, quam bonam de se spem praebeant, quam integros in admiratione futuros existiment, quos susceperint tuendos. Vna causa satis fuerit, propinquus est. Rex natus est, repetit natiuum titulum. Denique in postremis habetur cui popularis status afflicti atque reipublicae funditus collabentis culpa imputetur.
Tyranno eiecto, et maioris belli suspicione sublata, Illustris Princeps Gostauus contrahit iustas copias ex Dalekarlis, sed et Suecis et Gothis, Lubecenses quoque veteres socios in partem belli vocat: qui adeo cupide venerunt, vt non modo ex sorte hominum, vnde hoc tempore mercenarii milites fere scribuntur, sed viri graues, et in dignitate constituti, quique prudentia rerum et opibus pollerent, venerint, in belli societatem. Quibus copiis reliquias Danorum, quae in Schondia resederant, persequitur, Holmiam etiam obsedit. Intus nihil virorum erat praeter praesidium Danicum. Hoc pro maleficio suo in Suecos, extrema omnia sibi instare, metuebat. Ergo desperatione et munitione loci pariter obfirmatum difficilem reddebat Holmarecepta.Gostauus Rex electus.
COntinentur hoc fasciculo varia scripta, quae ad historiam faciunt Electionis Caroli V. Primum locum occupant Leonis X Papae Epistolae tres ad Ludouicum Electorem Palatinum, super obitu Maximiliani I Imperatoris. Erant enim, inquit Sleidanus, lib. I p. 18.Inter hos vero praecipuae auctoritatis erat Ludouicus, ad quem Leo X Papa has epistolas direxit, petens, vt talem eligi curaret Imp. qui sedi pontificiae addictus, quod ex verbis patet: fidei sanctae fauear, sanctam sedem Apostolicam, vt filius matrem, vereatur. Has excipiunt Litterae Hispanorum Principum et legatorum ad Electores, vna cum eorum responsione, quas ad supplendam hanc historiam ex Goldasto Polit. Reichshaenidel p. 31.hic inseruimus, vna cum litteris Galliae Regis legatorum, quibus saluum conductum petebant perueniendi Francofurtum, quod tamen ipsis in litteris Electorum responsoriis fuit denegatum. Sequitur Galliae legatorum Oratio, qua Franciscum I Regem suum ad Imperii dignitatem commendant, quam cum praesentes non admitterentur, Confluentia vbi substiterunt, miserunt ad Collegium Electorale. Faciunt huc verba Sleidani: lib. I p. 19.Huic Orationi ex Goldasto iterum subiecimus Electorum responsionem,
qua saltim legatis gratias agunt, pro bono, quem erga Germanos testentur, adfectu. Addidimus demum ex eodem Goldasto Thomae, Cardinalis S. Sixti, aliorumque Legatorum Papalium litteras ad Electores, qua ipsis Carolum commendant, non obstante iure Papae in Regnum Neapolitanum, quas etiam Electores singulari responsione exceperunt. Fuerat enim ab initio Papa a Francisci I partibus, ideoque Caroli electionem impedire conabatur, hac ex ratione, quod Reges Neapolitani ob fidem semel datam, Imperium minime possint adpetere. Faciunt huc verba Sleidani, c. l.de Heluetiis dicentis: Sed et Leoni decimo scribunt, et quoniam sit ipsius inaugurare et confirmare designatum Caesarem, petunt, eo totus incumbat, ne munus hoc ad externum aliquem principem deferatur. Ad haec illi, audire se, quendam ad hunc honorem aspirare, cui per leges non liceat: nam reges Neapolitanos esse pontificis Rom. beneficiarios, et fide data iam olim sic esse pactum, ne Romanum Imperium appetant, sed vt alterutro sint contenti: huius etiam rei se commonefecisse iam principes electores. Hac oratione designabat Carolum Austriacum. post deuictos enim Heluetios ab rege, quod fuit anno salutis humanae MDXV. Idib. Septembr. et abductum in Galliam Maximilianum Sfortiam principem, Leo Pontifex, fortunam secutus, Decembr. mense Bononiam venerat, et ibi cum Francisco rege victore diu multumque collocutus amicitiam firmauerat: et haec quidem causa fuit inter alias, quamobrem in ipsius partes magis iam inclinaret. Quod autem de regno Neapolitano dicit, sic habet. Cum Manfredus, Friderici secundi Caesaris filius nothus, Ecclesiam Romanam vexaret armis, Clemens IIII pontifex, qui praefuit anno salutis M CCLXV. vt illum reprimeret, fecit id, quod eius antecessor Vrbanus IIII eratfacturus, vti quidem memoriae proditum est, et Carolum prouinciae Galliae ac Andegauiae comitem, cum in Italiam vocatus venisset, Siciliae regem atque Neapolis pronunciat, ea conditione tamen primum, vt accepti beneficii nomine, quotannis Ecclesiae Romanae persoluat aureorum millia XL. deinde, ne Romani Imperii dignitatem vllo tempore vel ambiat, vel oblatam vltro suscipiat. Quam simulate autem Papa egerit, in Caroli electionem consentiens, docet Guicciardinus: lib. XIII p. 393. Belcarius rer. Gallicarum lib. XVI p. 477. P. Daniel Hist. de Francc Tom. III p. 68.ait, mens simulationibus artibusque recondita, quamuis potius, quod id nisi eius animo grauiter offenso denegandi occasionem non haberet, quam libera voluntate, Carolo contra regni Neapolitani diplomatis leges, quibus veterum diplomatum forma id ei expresse interdicebatur, Imperii ad se delati accipiendi potestatem concessisset, nemini erat nota, ac ne ipsi quidem forte semper constabat.
Has litteras excipit HERMANNI, Comitis de NVENAR, siue de noua aquila Oratio suasoria ad Electores, pro Carolo eligendo. Illustris hic Comes erat, et vltra morem eruditus, Praepositus Coloniensis, qui hac ipsa oratione
zelum suum pro Carolo satis fuit testatus. Idem Carolum iam electum Imp. nomine studiosorum Germaniae singulari oratione excepit: qua potissimum Iacobum Hochstratum, flagellum eruditorum increpat.
Subsequitur IACOBI SOBII exhortatio nobilium Germaniae, siue Oratio post electum Carolum, Francofurti habita. Hic Coloniensis erat patria, Iuris Doctor, qui ad commendationem Petri Mosellani, iuuentuti erudiendae Freybergae Misniae vacauit, postea etiam Coloniae docuit cum Caesario, de quo Bocerus. Freiberg. Theatri Chronici c. IX p. 290.
Sequuntur demum Acta Legationis ad Carolum V in Hispaniam, qua ipsi delatum fuit Imperium, et primo quidem oratio Bernhardi Wurmseri, insignis Iureconsulti, nomine Friderici Palatini a Collegio Elector ali ad Carolum missi, qui ipsi electionem fastam nuntiaret, hahita, vnacum responsione Mercurini Gattinarii, qui Caroli summus erat Cancellarius, et litteris, quibus Electoribus de facta electione agit gratias. Omnem rem illustrat Sleidanus, lib. I p. 26.dicens: postea datis ad Carolum literis, electores, et missa legatione, rem omnem denunciant: legatis his erat princeps, Fridericus Palatinus: verum interea nonnulli priuatim in Hispaniam contendunt eius rei nuncii, quos inter vnus, Francofurto dicitur nona die Barchinonem venisse. Palatinus ad exitum Nouembris appulit, et septemuirorum literas reddit: Earum haec erat summa, vt delatum Imperium accipiat, et omni postposita mora, quamprimum in Germaniam accedat. Carolus per Mercurinum Gattinarium liberaliter respondet, ac licet grauissimi videantur impendere motus, hinc a Galiis, illinc a Turcis, tamen non se posse dicit neque velle deesse communi patriae, praesertim, cum tanti principes tale de se iudicium fecerint et hoc ab se requirant: itaque delatum honorem atque munus habere gratum, et primo quoque tempore velle facturum, vt ad Imperii fines perueniat. In eadem prope verba rescribit electoribus, atque ita Fridericum honorifice donatum ab se dimittit. rer. Austr. lib. VIII. c. II Sabinus Hist. elect. p. 14 Goldastus Reichshandlungen p. 49.
Sequitur Leonis X epistola, qua Carolo de Imperio gratulatur, et Flandriae legatorum, qui ad Carolum in Hispaniam missi fuerant, Oratio, qua ipsum partim de Maximiliani morte consolantur, partim etiam de regimine, quod adeptus, gratulantur.
Subnectitur Caroli V proclamatio Francofurti publice facta, eademque ex Henningi Goedeni, Iureconsulti Brandenburgici Consiliis desumta.
Agmen tandem claudunt STEPHANI, Comitis BELLOCASSII, aliorumque Carmina in obitum Maximiliani et electionem Caroli. Hic vero Stephanus, Bibl. Belgica.Comes Bellocassius, natus in Casselensi, Flandriae oppido, (a quo et pago vicino Belle sibi cognomen hoc gentile ingeniose formauit,) Acuti ingenii Poeta fuit, et ab Actis seu Secretis Capituli S. Donatiani Brugensis. Edidit iste syluulam Carminum et Sanctiolegion Flandriae, moriensque hoc sibi fecit testamentum:
DILECTE fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum post eum animi dolorem, quem ex obitu clarae memoriae Maximiliani electi Imperatoris non mediocrem acceperamus, propter et nostram singularem in illum beneuolentiam, et commune incommodum quod tanti Principis optimique Ducis morte Christiana passa erat respublica, illa cogitatio nos ad animi aequitatem reuocauisset, quod illius eximias Christianissimasque virtutes, mitem imprimis clementemque naturam, animum Deo ac Dei religioni deditum, per Dei misericordiam donatum in mortalitate, multoque maiora et beatiora praemia coelestis vitae illi comparata esse confidebamus; etiam iudicauimus hanc rationem eandem apud Nobilitatem tuam esse valituram, de cuius prudentia eam semper, quam decuit, habuimus opinionem. Cum autem et boni nos pastoris cura sollicitum haberet et hoc non minus ad Nobilitatis tuae officium pertineret, has ad re summo animi studio scribendas duximus, te impensius hortantes; vt post pietatis officia in mortuum, te nobiscum vna ad eam curam ac diligentiam velis conuertere, in qua omnis maxime salus Christianae Reipublicae consistit, vt illi defuncto par aut etiam superior, si fieri potest, eligatur Imperator. Communis haec nobis tecum cogitatio: sed opera et sententia tua huic facto coniunctior est. Non arbitramur Nobilitatem tuam praestantem prudentia, egere consilio: sed tamen nostra dignitas ac persona requirit, vt quod optimum factu videatur esse in medium consulamus. Etenim si vllum vnquam tempus post Romani Imperii nomen extitit, quod tuam postularet et Collegarum morum fidem, vigilantiam, religionem, sapientiam, hoc illud est, in quo omnis industria adhibenda, vt in Imperatore deligendo, Dei redemptoris honori, Imperatoriae auctoritati, Christianae Reipublicae quieti, vestrae quoque ipsorum qui electuri estis, saluti consulatur. Nunquam (quod tibi in oculis esse certo scimus) habuit fides Christi potentiores hostes, nunquam aduersus eam animo infestiores, crudelitate efferatiores. Horum igitur faucibus atque immanitati tota exposita sit necesse est Dei respublica, nisi is deligatur Imperator, qui pari potentia illorum retundere insolentiam, et auctoritatis nominisque sui magnitudine salutem tegere Christianitatis queat. Hoc igitur imprimis Nobilitas tua, positis ante oculos et pensitatis hostium viribus, vt prouideat, rogamus, per quem maxime illorum nefariae crudelitati resisti possit. Atque haec necessaria est cogitatio, illa vero ad dignitatem Imperii atque decus spectans, quod sine eximia potentia nec auctoritatem habere potest, nec maiestatem Imperator. Capite autem labefactato
Dilecto filio, nobili viro, Ludouico Comiti Palatino, Sacri Romani Imperii principi Electori.
Ia. Sadoletus.
tribuere debeat. Quod si forte aliqua ratione vel caussa, qualem nos cupimus, et respublica postulat, Imperatorem omnino habere non licitum fuerit; at illud saltem pro tua in communem pacem vtilitatemque Christianae fidei egregia voluntate, cogitandum atque agendum tibi est, vt is eligatur, in quo nulla sit vel caussa vel voluntas aut vniuersalis Christianae Reipublicae quietis, aut sanctae huius sedis Apostolicae perturbandae. In quo Nobilitatem tuam non dubitamus suum singulare ingenium adhibituram. Quod Deo nobisque gratissimum, tuae Nobilitati imprimis honorificum, ac publicae vtilitati, in qua et tua et omnium salus continetur, perquam erit oportunum. Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo piscatoris, die 11. Martii. M D XIX. Pontificatus nostri Anno sexto.
Ia. Sadoletus.
DILECTE fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Perfertur ad nos, Nobilitatem tuam optimo animo et praestanti in Rempublicam Christianam studio bene promptam esse in hac proxima creatione futuri Imperatoris id consilii capere, quod eam nos totiens iam hortati sumus, cum iudicaremus, sanctae Christianae fidei et huic sedi Apostolicae maxime expedire hoc tempore, vt is in tantum gradum vocaretur, qui pacem firmare inter Christianos, bellum transferre in impios hostes Dei nostri, et virtute et prudentia, et opum suarum potentia imprimis posset: quique esset in maximis rebus cum laude versatus, aetate integer, animo excellens, in gratificando largus, in bonos liberalis. Sic enim salus communis postulat, quo immanium Turcarum furori et crudelitati obsistatur, vt similis princeps et par illis potentia, superior virtute eligatur Imperator. Nos vero hoc de Nobilitate tua audientes, quamquam essemus certi te pro religione et sapientia tua non solum praeclara omnia cogitasse, sed etiam quae praeclare a te essent cogitata, ea ad effectum perducturum esse: tamen has ad te scribere voluimus, quae et gratiam tibi afferrent de praeterito, et hortarentur in futurum, vt pristinas ad monitiones, suasionesque nostras, quibus te ad respectum vniuersae rei Christianae et huius S. sedis, pro honore et gradu et praestanti virtute tua vocauimus, et quibus te multum tribuisse cognouimus, haberes semper ante oculos, ageresque id, quod agis, vt ex tua sententia, tuoque suffragio, in creatione noui Caesaris, et nos et fides Christiana, et sancta sedes Apostolica maxime laetaremur. Diceremus quantum hoc conueniat generi, nominique tuo, et ei, quae de tua prudentia ac bonitate est, opinioni: nisi et alias dixissemus, et Teipsum intelligere confideremus. Illud quod ad nospertinet, debemus saepe et saepius commemorare, si tua Nobilitas in hoc munere fungendo eam se nobis praebuerit, quam speramus, rationemque nostri voti ac desiderii, quod cum vtilitate publica coniunctum est, se habuisse ostenderit, praeter conscientiam et gloriam clarissimi facti, nos etiam curaturos, vt te nobis morem gessisse nullo tempore poeniteat. Sicut latius tecum dilectus filius noster, Thomas tituli S. Sixti Presbyter Cardinalis, Legatus noster et R. Archiepiscopus Rhegiensis, et Martinus Caracciolus, nuncii nostri agent; quibus et eorum cuique fidem habebis. Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo piscatoris, die XIII. Maii, MD XIX, Pontificatus nostri anno septimo.
Dilecto filio, nobili viro, Ludouico Comiti Palatino, Sacri Roman. Imperii Principi Electori.
Iac. Sadoletus.
REuerendissimis in Christo Pastoribus et Illustrissimis Dominis sacri Romani Imperii Principibus Electoribus etc. Nos inferius nominati et subscripti Cardinales, Archiepiscopi, Praelati ac Duces, Marchiones, Comites et Magnates regnorum Hispaniae, nunc in curia serenissimi ac catholici regis domini nostri clementissimi personaliter existentes, nostris et aliorum absentium nominibus, quos haec rata habituros non ambigimus, prout per oratores nostros propediem destinandos audire licebit, salutem et debitam commendationem. Etsi non nihil nouum et insolitum reuerendissimis ac illustrissimis dominationibus vestris futurum putamus, quod nos qui tanto isthinc locorum interuallo distamus, ad easdem literas dandas duximus, cum tamen Deo optimo maximo, a quo cuncta procedere certum est, placuerit,
A. Cardinalis, Episcopus Dertusiensis
Petrus Antonius Princeps Bistiniani.
Henricus de Cordona Archiepiscopus Montis Regis.
I. P. Episcopus Perensis.
Episcopus Sequatinensis.
Helenensis Episcopus.
Episcopus Tudensis.
et plures alii.
Reuerendissimis in Christo Patribus et Illustrissimis Dominis, sacri Romani Imperii Principibus Electoribus, amicis nostris colendissimis.
QVia dubium esse Reuerendissimis ac Illustrissimis Dominationibus Vestris, qua animorum gratitudine complecti soleant Germani eos, qui sibi bene aut fecerint aut voluerint, nullum scimus, solemni aut aliqua aut curiose adhibita nostrae erga
Sacri Romani Imperii Principes Electores etc.
Reuerendissimis ac Illustrissimis Praelatis et Principibus Hispaniarum, etc.
REuerendissimi, Illustrissimi ac Magnificentissimi Domini Principes, Domini nostri colendissimi, deditissimis paratissimisque obsequiis praemissis, Illustrissimis Dominationibus vestris humiliter exponimus, et harum tenore significamus. Etsi praeteritis diebus, cum intelligeremus Illustrissimas Excellentias vestras Francofordiae pro electione noui Romanorum Regis conuenire, scripsimus honorabilibus proconsuli et consulibus praedicti opidi Francofordensis, omni studio rogantes, vt nobis, sicuti, serenissimi, potentissimi et Christianissimi Domini, Domini Francisci Francorum Regis, Mediolani Ducis, et Ianuae Domini, Ambasiatoribus, Oratoribus et Nunciis velint dare sufficientem debitum saluum conductum, quo Illustrissimis Dominationibus vestris possemus referre ea, quae a Christianissimo Rege nostro in mandatis accepimus, et super eisdem responsum debitum accipere quod hactenus a praesatis Proconsule et Consulibus fuit nobis, et (quantum nobis videtur) satis inciuiliter et indebite denegatum: quoniam nunquam meminimus huiusmodi petitiones Oratorum Christianorum Regum et Principum, et maxime Christianissimi Regis nomine, fuisse ita reiectos. Quare Illustrissimas Dominationes vestras diligentissime rogamus et obtestamur, quatenus dignentur nobis quam primum clementem in referendis nostris nomine Christianissimi regis praebere audientiam: et vt tute ac secure per Ducatus, Principatus, Dominia et terras Illustrissimarum Dominationum vestrarum ac aliorum Principum, Comitum et Dominorum in personis nostris, ac etiam in familia, rebus, et equis nostris ire poterimus, et etiam per easdem secure redire,
Christianissimi et Potentissimi Regis Francorum Ambasiatores et Oratores,
D. Albret Boninuet.
C. Guillart.
Reuerendissimis, Illustrissimis et Excellentissimis Dominis, Dominis Principibus Electoribus sacri Romani Imperii nunc Franckfordiae congregatis, Dominis nostris colendissimis.
MAgnifici Domini Oratores, salutem et complacendi affectum. Ex litteris vestris, quas istinc ad nos XVIII. praesentis dedistis, cognouimus, Magnificentias vestras haud aequo animo accepisse, easdem tanquam Christianissimi Regis sui Oratoribus et Ambasiatoribus expetitum ab huius vrbis Proconsule et Magistratu saluum conductum nunc vsque fuisse denegatum: rogantes ex animo cum sint vobis ex mandatis eiusdem Regis vestri nonnulla nobis communicanda, vt et nos per ditiones nostras peculiares, tum per aliorum dominia et loca, pro vobis vestrisque familiaribus atque rebus, tam adeundo quam redeundo eiusmodi liberam et expeditum a quouis onere saluum praestemus conductum, idemque a praefatis Proconsule atque Magistratu fieri demandemus. Nobis quidem, Magnifici Oratores, certo persuasum est, vobis hanc, vt dicitis, repussam esse admodum molestam, vt qui Regiis mandatis magnopere parere cupiatis. At si eaedem Magnificentiae vestrae ad huius temporis arctam nimis legem respexerint, quam sacrosancto Maiorum nostrorum instituto, non solum Magistratus praedictus, sed et nos ipsi, penes quos est potestas Romanorum Regem deligendi, in nos transmissam iureiurando ad aram praestito constringimur vltro citroque conseruare, profecto (vt vestro vtamur verbo) hanc repulsam aequiori posthac feretis animo. Hortamur igitur Excellentias vestras, vt id faciant, bonique consulentes, quod necessitate accidit. Ita eis omnem abdicauit dictus Magistratus sub hoc tempore potestatem dandi copiam cuiuis externo, hanc ingrediendi vrbem, donec Electorio perfuncti munere simus, palam est eos non esse nobis integrum impulsare posse in diuersis nostris nobis obstantibus sacramentis. Nec minus apud se Excellentiae vestrae pro sua singulari prudentia expendere possunt, etiamsi nos in abnegatum hoc vobis officium inclinaremus, illud longe plus eis periculi afferre, quam pro explendo vtcunque voto suo accidere posse, cum passim receptum sit, nos hoc tempore non habere vllam facultatem etiam nostros proprios subditos astringendi ad eiusmodi saluum conductum. Placuit ergo nobis, potius nunc erga vos optimorum monitorum agere partes, quam quicquam perperam statuere, illiberalique officio vos vestrosque dedere exponereque periculis. Meminimus,
Sacri Romani Imperii vtriusque status Principes Electores, etc.
Magnificis Dominis Oratoribus et Legatis Christianissimi Regis Francorum, etc.
REuerendissimi Illustrissimique Domini, ac Potentissimi Principes, sacri Romani Imperii oculatissimi, ac sapientissimi electores, post summissam humilemque commendationem ac Salutem, Ioannes Dalbret Drocorum Comes, dominus aureae vallis, Guilhelmus Goufier, dominus de Bonruet, aurati equites Christianissimi Francorum Regis ordinis, et Carolus Guillart, praeses Senatus Parisiensis, ipsius Christianissimi Regis Oratores, ab eodem prouinciam expressumque mandatum superioribus diebus acceperunt, commonefaciendarum cum omni reuerentia, ac debita veneratione Reuerendissimarum, ac Illustrissimarum dominationum vestrarum, earundemque suppliciter obsecrandarum, atque obtestandarum, super quibusdam rebus, quae ad communem Christianae Reipublicae vtilitatem, honorem, gloriam, ac libertatem sacri Romani Imperii videntur imprimis pertinere. Cum itaque exploratum habeant sibi facultatem suppetere non posse conueniendi Reuerendissimas excellentissimasque dominationes vestras, et iisdem in publico ac celebri omnium vestrum consessu (quemadmodum et sperauerunt et vehementer optarunt) publica oratione congrediendi. Idcirco rogant, supplicant, obtestantur, vt tam ob reuerentiam, atque honorem ipsius Christianissimi Regis, quam suscepti muneris, ac demandatae sibi prouinciae executionem sinere velitis, immo si opus fuerit iubere in auspicatissimo atque foelicissimo vestro conuentu ita perlegi hasce admonitiunculas breui oratione contentas, vt omnibus audire liceat, ac liquide intelligere quaecunque in ipsis comprehenduntur. Eas nimirum praefati orationes ad Reuerendissimas excellentissimas dominationes vestras mittendas esse operae pretium duxerunt, et cum omni humilitate, impensaque vobis debite reuerentia, legendas offerre. Quas si liberali atque ingenuo vultu, pro insita vobis incredibili, ac prope diuina bonitate atque facultate admittitis, rem plane feceritis et omnium sententia, iudicioque probandam, et tam grauium tamque excellentium Principum gloriae et decori imprimis consentaneam. Reuerendissimi excellentissimi Principes ac domini Deus optimus maximus vobis, ac secundis rebus vestris benignissime foelicissimeque fauere dignetur, easdemque semper tueri. Ex Confluentia quinta Iunii.
Reuerendissimarum excellentis simarumque ac potentissimarum dominationum vestrarum obsequentissimi atque humiles obseruatores, Christianissimi Francorum Regis Oratores ac Legati.
QVanto maiores nostri consilio, quanta in rebus gerendis prouidentia excelluerint, quantam subsequentium longo tractu saeculorum, vacaturaeque posteritatis rationem habuerint, vel hoc vno liquidissime vobis compertum esse reor Reuerendissimi Illustrissimi domini Excellentissimi ac potentissimi Principes, quod sublata omni discordiarum seditionumque occasione, pacatum ac tranquillum, pro viribus suis, Christianae Reipublicae statum relinquere curauerunt. Nunquam sane auspicatius, nunquam fortunatius, nunquam melius, foeliciusue consultum, prospectumque fuisse Augustissimae Imperatoriae maiestatis Culmini animaduertimus, quam vbi deligendi creandique Romani Regis, ac subinde Imperatoris potestas atque auctoritas, omnium Principum Christianorum consensu, vobis septem viris Principibus credita est. Nunquam enim caedes immensae, nunquam atrocissimae strages, orbi vniuerso defuerunt, quamdiu inter procellas militares, turbinesque bellicos, exercitui licuit Imperatorem designare, qui saepenumero, quem nuper, vt sibi iucundissimum atque gratissimum concordi suffragio delegerat, mox facto impetu irruens, maximo fauore, in acerbissima odia, leuissimis plerunque ex causis repente commutato, trucidare non verebatur. Sic Sergius Galba, sic Otto, sic Aulus Vitellius, sic Alexan der, sic plaerique alii Rom. Principes atque Imperatores, partim a suis, partim ab aduersariorum militibus truculentissime caesi, non sine magno totius Imperii dedecore, atque iactura occubueruut. Cum itaque non sit consilium in vulgo, non ratio, non discrimen, non diligentia, sapientissime cautum fuit superioribus saeculis, vt Septemuiratu creato res ad paucos integritate, sapientia, omni denique virtute insignes deuolueretur, qui meritis ac virtutibus iustissimo ac rectissimo prudentiae suae examine, accuratissime circumspectissimeque appensis, et pace, et bello, idoneum ex omnibus Principem designarent. Vos inquam septem Principes, qui veluti septem triones in coelo, reliquas splendore atque ordine stellas antecedunt, ita vos in terris auctoritate, potentia, viribus, consilio, generositate, sapientia, non modo Germaniae, sed aliarum quoque gentium proceribus, ac Principibus praelucetis. Nec in hoc munere designandi Imperatoris vobis propediem obeundo, ex animorum vestrorum candore, ac generositate, vos quicquam admissuros plane intueor, quo maxima de vobis apud omnes populos, ac caeteros orbis terrarum Principes, integritas aestimatioque minuatur. Grandem sane prouinciam, ac prope viribus imparem mihi suscepisse videor, qui in tantum consessum magnis de rebus verba facturus prodii. Caeterum quia veritatis oratio soluta esse debet ac libera, perpauca de huiusmodi rebus eloquar, quae nec a veritate abhorrere, nec forsitan iniucunda vobis fore perspexero. Non solum Reuerendissimi domini Illustrissimi Excellentissimi Principes, Christianitas, quae Europae sinu ambituque clauditur, sed Aphrica et Asia tota, vniuersusque terrarum orbis, ac penitissimae illius nationes, gentes, populi, in vos conuersi, tanquam in sublimi quadam arce atque specula constitutos, intentis oculis, arrectisque auribus adstant, circumlustrantes ac explorantes, cui tantam rerum molem, cui totius orbis habenas sitis credituri, quem tantae dignitati, tantisque administrationibus praefecturi. Tantopereque de vestra omnes integritate, virtute, constantia singulari confidunt, vt illum haud dubie vos augurentur Romanum Regem designaturos, qui inter idoneos sit maxime idoneus, quique virtute ac fortuna caeteros omnes antecellat. Quae sane duo, ad res splendide fortiterque gerendas, non tam commoda, quam necessaria esse videntur. Virtus suis ipsa viribus contenta, ex se quidem sola quamplurimum, fortuna sine virtute imbecilla, parum admodum ac propemodum nihil potest. Altera vero alterius ope sic adiuuatur, vt coniunctae, arduissima quaeque non modo aggredi sed et facile perficere queant. Porro si recti animi, syncerique iudicii perpendiculo rem ipsam demetimur, etiam rationis, non affectionis examine stateraque vti volumus, nemo tam socors, tamque a communi (vt aiunt) sensu alienus, qui non plane videat Christianissimum Regem Franciscum, caeteris tam fortuna, quam virtute eximia praestare, nullumque esse penitus, qui tam expedite,
LIteras vestras vna cum mandatis et petitione, quam ad nos referendam hoc tempore dignum duxistis, accepimus, fuitque nobis non gratum modo, verum longe etiam suauissimum, quod intelleximus, si erga singulos nos, sic erga hanc nationem et Imperium hoc, adfectos esse animos vestros. Iam illud autem quantae et quam non vulgaris beneuolentiae loco habendum a nobis est, quod intelligimus optima omnia precari vos eidem Imperio, operamque vestram studium et opes polliceri abunde. Probamusque consilium inibi vestrum, quod nos in electione futuri Romani Regis, dignitatis nostrae et publici religionis huius et Christiani orbis commodi rationem habere cupitis. Quare etiam dabimus operam, ne qua nostra ibi diligentia, ne quod studium desiderari possit primum; deinde vt tale hoc in negotio consilium ineamus, cuius nos haud vllo in posterum tempore poenitere possit. Quodsi (vt est humanum genus erroribus obnoxium) prudentia nobis deerit, fides tamen et integritas ne defuisse putari possit, adnitemur. Nam quod vos velle videmus, vt Imperatorem eligamus qui fortunae dotibus pariter et animi virtutibus talis sit, vt eum optime obiturum Imperii munia sperare liceat, sic de nobis opinari vos iubemus, vt
Sacri Romani Imperii vtriusque Status Principes.
REuerendissimi ac Illustrissimi Principes: Leo Decimus Pontifex Maximus nuperrime nobis imposuit, vt signisicaremus Dominationibus Vestris Reuerendissimis ac Illustrissimis Sanctitatem suam nolle occasionem praebere scandalis aut bellis, sed quietem pacemque omnium cupere ac procurare. Eapropter et spe simul componendi negotium Romanae Ecclesiae cum Rege Catholico motus; sperans quoque Catholicum Regem futurum Apostolicae sedis optimum et filium et defensorem, Dominationes vestras Reuerendissimas ac Illustrissimas certiores reddit: quod si placuerit illis eligere Serenissimum Carolum Catholicum Regem, in Regem Romanorum, non desistant de illius electione propter Romanae Ecclesiae iura circa Regni Neapolitani feudum, non obstantibus iis, quae per nos in hac causa proposita alias sunt. Itaque nos obedientes (vt par est) Sanctissimi Domini nostri praeceptis, statim haec Dominationibus vestris Reuerendissimis ac Illustrissimis significanda duximus. Bene valete. Moguntiae, die 24. Iunii, hora vespertina M D XIX.
Seruitores
Thomas Cardinalis S. Sixti
Legatus ad Germaniam.
M. Protonotarius.
Caracliolus Nuncius.
Illustrissimis ac Reuerendissimis Principibus Electoribus S. Rom. Imperii congregatis Francofordiae, etc.
REuerendissimi et Reuerendi in Christo Patres, Domini et amici clarissimi, salutem et obsequendi studium et affectum. Litteras vestras accepimus, quibus stribitis sanctissimum Dominum nostrum, Dominum Leonem Pontificem Maximum vobis imposuisse, vt nobis significaretis, sanctitatem suam nolle occasionem praebere scandalis aut bellis, sed pacem quietemque cupere et procurare. Ea propter et spe simul componendi negotium Romanae Ecclesiae cum Rege Catholico motus; sperans quoque Catholicum Regem futurum Apostolicae Sedis optimum et filium et defensorem, sanctitas sua nos certiores reddit: quod si nobis placuerit, Serenissimum Catholicum Regem Carolum eligere in Romanorum Regem, non desistere debemus ab illius Electione propter Romanae Ecclesiae iura circa Regni Neapolitani feudum; non obstantibus omnibus iis, quae per Dilectiones vestras in hac causa alias nobis proposita sint et nos quidem Serenissimi Domini nostri propositum in eo laudamus et gaudemus vehementer, quod sanctitas sua paci et quieti studet, scandalisque et bello viam praecludere desiderat. Nos vicissim omni vigilantia et studio procuramus cupimusque, vt Imperio Romano is praeficiatur, qui sanctitati suae, Ecclesiae Romanae et toti Reipublicae Christianae vtilis et fidelis defensor simul et protector futurus sit. Et idcirco hactenus operam impendimus omnem, impendemusque in futurum. Sed quia omnia per Dilectiones vestras nobis antea proposita per breuia Apostolica oculatim ostensa fuerunt, rogamus vt Dilectiones vestrae hac in re, vel per breues litteras, aus alias quouis modo vestris Dilectionibus a sanctissimo Domino nostro transmissa et significata; et si id vobis graue foret, saltem per copias fide dignas quantum huic rei attinet, nos quantocyus certiores reddere non dedignentur. Erit id nobis pergratum omni studio et vigilantia compensandum. Datum Franckfordiae sub Dominationum nostrarum Sigillis die 25. Iunii, anno M D XIX.
Sacri Romani Imperii Principes Electores.
N. Cartdinali Tituli S. Sixti Legato et M. Carattiolo Nuncio Apostolico.
SIde Imperii Maiestate, de gioria, de honore concertantibus, aliena laudatione vehementer opus esse perspicerem, O Illustriss. atque potentissimi Germaniae Principes, ac Rom. Imperii Electores, profecto omnem meam industriam, omnes ingenii vires ad hoc iamdudum contulissem, vt accumulatis et congestis vndiquaque laudibus, Carolum inuictissimum Hispaniarum Regem, a me diligenter vobis commendatum sciretis. Non enim adeo omnem prorsus dicendi rationem a nobis alienam esse putamus, vt, si de Carolo Rege dicendum sit, aut defuturas nobis res, aut verba metuere possimus. Quocirca vos obnixe rogo Principes Illustriss. vt adolescentiae nostrae aliquid concedatis, simulque illud, quidquid est a me commissum apud vos audacius forte quam ista aetas, et conditio mea tulerit, id ipsum meo in patriam
POstea quam apud Germanos increbuit augustiss. Rex Carole, te, Dei optimi maximique nutu beneficioque, Christianae Reipublicae principem ac moderatorem designatum esse, incredibile est, quanta fuerit omnium Germanorum laetitia, plausus et exultatio. Et potissimum illorum, qui sub patrocinio aui tui gloriosissimi Maximiliani Augusti bonis studiis operam suam locauerunt. Ii quippe cum pientissimo principe, ac studiorum suorum defensore spoliatos se iamdudum viderent, non iniuria acerbissimo luctu, et ingenti moerore perculsi torquebantur. Sed hunc subito leniuit foelicissima fatorum series, neque leniuit tanquam, verumetiam cumulatissimo gaudio commutauit. Fuere tunc inter hos aliquot ornatissimi viri, qui me tacite adhortabantur, vt ad te stylum conuerterem, et hoc, quantulumcunque est, literarum negotium. nomine studiosorum Germaniae mihi desumerem. Quibus (vt verum fatear) parui haud inuitus, cum quod officii mei id esse ratus sim, tum etiam quod occulte me stimularet, immo impelleret, nuper inflicta, non mihi tantum, sed etiam doctissimis et honestissimis viris, contumelia, quorum nonnulli fuerunt, qui mihi magna necessitudine deuincti tenebantur, ita vt non paruam contumeliae partem in me redundare cernerem. Quapropter cum hanc omnes in te Carole Caesar spem, fiduciamque coniecerimus, vt studiorum nostrorum futurum te haud dubio et patronum, et vindicem putemus, rogant te studiosi omnes, atque eruditissimi totius Germaniae literarum professores obtestantur, vt renascentium iampridem bonarum artium curam habere velis. Ipsa quoque Germania florentissimis, atque pulcherrimis ingeniis vndique excultam sese conspiciens, summo desiderio, summoque affectu optat, vt tuo augusto auspicio foedissimam sophistarum barbariem e suis finibus exterminare velis, quae iam annos plusquam octingentos, magno cum dedecore, atque iactura omnium artium perdurat. Has nobis reliquias abominabiles barbarorum
Hermannus comes a Noua Aquila, indigne tulerat se notatum ab Iacobo Hochstrato Dominicano, is erat Rabinus, Prior monasterii quod Coloniae sane quam magnificum est et opulentum. Non potuit homines incompescere, donec illius cognati denunciarint Dominicanis, ne posthac colligerent caseos in vlla ditione vel Comitis vel cognatorum illius. Illi ratiminas esse inanes, clam tentarunt soluto more venire ad oua et caseos. Factus est in illos impetus terribilis. Hoc damno totum annum mulctati sunt, itaque factum est, vt Iacobus a suis coactus pacis leges acceperit. Habeo illius palinodiam, in qua cum recitet verba plena contumeliae quae scripserat in Comitem. tamen affirmat ac propemodum deierat, se semper de Comite praeclare sensisse. Bella palinodia, scurra quam Theologo dignior.
NON miraberis Christianorum Regum florentissime potenissimeque Carole,
Porro si bellica gloria feruido, ac iuuenili consederit pectori, si generosum animum iniuriae stimulauerint, si dilatasse fines pulchrum duxeris, recte egeris, si non in tuorum viscera arma conuerteris, non in tuae Reipublicae principes discordiarum semina conieceris, quo nihil potest esse foedius, ac perniciosius, magisque, a patriae patre alienum. Habes alicunde satis vberem gloriae campum. Vrgent semper infesti Aphri ad occiduum versi solem, vrunt Scythae, insultant Thraces, minatur grauissimus Asiae dominus, truculenti omnes Christiani nominis hostes, quos nisi composita prius inter tuos pace absterrueris, breui in penetralibus tuorum senties regnorum. Et quoniam illo necessario bellum sit traducendum, satius fuerit, illorum vri agros, abduci pecora, diripi praedas, dirui munitiones, incendi ciuitates, quam ea omnia, atque his indigniora multo, in nostris sentire finibus.
Habes duces sagacissimos, promtissimos milites, nec minus bello peritos. Neque nos, vbi signa occinuerint conabimur, quin te alacres sequemur, sanguinem simul cum vita posituri. Nec te hoc loco sollicitet, quis in hos vsus pecuniam belli neruos sit administraturus, non opus fuerit nostris, hoc est, Germanorum, Hispanorum sumptibus id geri bellum, cum tot annis, immo saeculis, immensam pecuniarum molem in eum vsum Romam certatim contulerimus. Cum multarum, opulentissimarumque ditionum imperium, ob id Pontifex maximus paulatim occupauerit, atque possideat, qui alioqui Petri, hoc est, Christi vicarii, ac eius, cui neque argentum, neque aurum fuit vnquam, haeres extiterit. Is tibi rationem subducat Annatarum, indulgentiarum, vectigalium, quae omnia summi Pontifices hoc saltem praetextu, ac in nullum alium vsum, praeterquam hospitalitatem, misericordiaeque opera, Caesaribus conniuentibus, custodientium nomine subleuarunt. Iis ergo acceptis pecuniis, Pontifice ad altaria sua gerente, (quando incruentum penitus Petrum in horto dominus, condito ad vaginam gladio esse voluit, agnoscereque linguae tantum mucronem, quo per spiritum, ac Dei verbum credentium in
vellem melius instrui, vnde mos iste inoleuerit, ex beneuolentia an ex debito, prout tradit Helmoldus Chron Slau. lib. I. c. LXXX. et Alb. stad. ad a. 1555. Vid. etiam Sim. Schardii Tractatus de perfidia insolentia et tyrannide Pontificum Romanorum erga Impp. Germanicos p. 46.Rex venit ante fores, iurans prius vrbis honores, post homo fit Papa, sumit, quo dante coronam. Radeuicus lib. I. c. X. Singulare est, quod de Henrici VI. Imp. coronatione narrat Rogerius Houedenus Arn. Angl. p. post. ad a. 1191. p. 689. deinde introduxit eos (Caesarem cum Coniuge) Dominus Papa in Ecclesiam, et vnxit eum in Imperatorem, et vxorem suam in Imperatricem. Sedebat autem Dominus Papa in Cathedra Pontificali, tenens coronam auream Imperialem inter pedes suos, et Imperator, inclinato capite, recepit coronam, et Imperatrix similiter de pedibus Domini Papae, Dominus autem Papa statim percussit cum pede suo coronam Imperatoris, et deiecit eam in terram, significans, quod ipse potestatem eiiciendi eum ab Imperio habere, si ille demeruerit. Sed Cardinales, statim accipientes coronam, imposuerunt eam capiti Imperatoris. Idem dicit Henricus Knygthonus de euent. Angl. lib. II. c. XIII. Baronius ad a. 1191. ex quo habet Lehmann Chron. Spirensi lib. V. c. LXVI. Licet nec Otto de S. Blasio qui c. XXXIII, nec Arnoldus Lubecensis lib. IV. c. IV. nec Albertus Stadensis ad an. 1192. nec Godefridus Monachus ad a. 1191. aliique qui Henrici coronationem describunt, huius facti faciunt mentionem. Potius in Chronico Reichersbergensi ad 4. 1191. dicitur, quod honorabiliter Romae fuerit coronatus. Anglici potius scriptores, ista aetate Papae denoti, ob captiuitatem Richardi Regis Henricum exosum habentes, haec ita effinxisse videntur. Vid. Synt. Hist. Germ. diss. XVIII. §. IV.
Francofurdii interregno electoribus Rom. Imperii in demortui Diui Maximiliani Imperatoris locum, Carolum nepotem ex Philippo filio Hispaniarum Regem, Romanum Augustum designantibus, finito, iubentibus nobilibus. An. M. D. XIX. pridie Calendas Iulii.
TRadunt Philosophi ac sapientes viri, sacratissime Caesar, Auguste ferenissime, ac inuictissime, Hispaniarum Rex Catholice, potentissime Princeps, ita hominum naturam comparatam esse, vt alios imperare, alios parere, et obedire necesse sit. Sed ad hos imperandi dignitas spectat, qui ingenii acumine, virtutisque praestantia, et consilii magnitudine caeteros antecellunt, qui iustitiam complectuntur, et nihil magis quam communem hominum, ac Reip. salutem sequuntur. Qui belli gloria et pacis tranquillitate, ita gubernandi rationem moderantur, vt nihil sit, quod ab eis non laudabiliter splendideque geratur. Tales sacratissimos Romanorum Imperatores progenitores tuos serenissimos ac potentissimos Reges antecessores splendidissimi ac gloriosissimi tui generis auctores, ac praecipue diuum Maximilianum, sacratissimum Rom. Imperat. Auum tuum clementissimum, piae ac praeclarissimae memoriae, qui et Rempub. Christianam optime fulsit, et auxit, procul dubio semper fuisse cognouimus, semper te, quantum in hunc vsque diem nosse datum est, et animaduertimus, atque per omnes aetatis tuae gradus comperimus, et multo maxime posthac fore sine dubio confidimus. Nullas denique res tibi deesse constat, quas ille oratorum Princeps Tullius optimo cuique Imperatori necessarias esse profitetur, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem foelicitatemque. Adhaec accedant pulcherrima tuae naturae lineamenta, egregia corporis tui praestantia, ac habitudo. Quapropter sacratissime ac inuictissime Caesar, cum post diui Maximiliani sacratissimi Romanorum Imperatorum aui tui, piae et foelicissimae recordationis, quem DEVS optimus, maximus, a quo cuncta procedunt, ex hac vita superiori anno sustulit, proh dolor, vniuersae Reip. Christianae luctuosam ac dolorosam mortem, sub interregno de morte Francofordiae comitiis debite indictis, de totius mundi, ac Imperii gubernatore designando tractaretur, Reuerendissimi ac Illustrissimi Principes Septemuiri, sacri Romani Imperii Electores, omni denique virtute insignes diuina prouidentia, integritate, sapientia, DEI optimi maximi nutu, beneficioque, non sine dextro quodam numine, ac obuia quadam fatorum beniuolentia, meritis ac virtutibus tuis iustissimo rectissimoque prudentiae suae examine, accuratissime circumspectissimeque appensis, in sua amplissima, Illustrissimaque septemuira perfectione, absoluto collegio, te Germanum Principem, tanquam inter idoneos pace et bello maxime idoneum, quique virtute ac fortuna caeteros omnes antecellas, te (inquam)
Sacratissime Caesar, Reuerendissimi, Illustrissimique Principes Imperii Electores, Illustrissimo Principi Friderico hic praesenti, ac nobis, quaedam secreta Imperii maximae importantiae, coram sacratissima Caesarea maiestate tua ad partem referenda commiserunt, quae suo loco et tempore, eidem congruo et opportuno explicabimus.
SAcratissima Caesarea et catholica Maiestas, ex iis quae nunc tum verbo proposita, tum scripto ostensa fuere, iam imperialis aquilae effigiem cernit. Quemadmodum enim ipsa Imperialis Aquila biceps figuratur, velut orientem et occidentem spectans, sic oratio haec, parte Principum Electorum stylo elegantissimo perorata, ipsumque electionis decretum scripto aeditum, bicipiti tamen quadam principaliori sententia concepta ac distincta videntur. Altera quidem occidentes solis tenebras afferente, dum luctuosum diui Maximiliani Caesaris obitum recenset, atque commemorat. Altera vero orientis solis radios designante, dum sacri Imperii restaurationem per huiusce electionis decretum enunciat, atque promulgat. Si igitur caput primum amplectentes occidentem solem, ipsiusque Maximiliani Caesaris obitum iterum deflere tentabimus, priuatam simul ac publicam iacturam reminiscentes, consolidatum quasi vulnus renouare videbimur. Istudque Vergilianum nobis occurret, Ante diem clauso componet vesper olympo. Quis itaque mors ipsa lacrymis, suspiriis, seu singultibus nequeat reparari, restabit bene actae vitae solatium qua ab huius saeculi aerumnis, ad perennem vitam assumptus censeatur, vt sic non mortuum Maximilianum, sed perpetuo viuentem, nec per eum occidisse solem, sed sui orbis curriculo in nouam ac veram lucem transiuisse dicamus. Secundum autem orientis solis caput, hunc videlicet vniformem Electorum consensum, in personam suae Maiestatis nulla ambitione, sed diuino quodam nutu collatum. Licet iam per suos omnes procuratores, et nuncios acceptatus dicatur, ita tamen Maiestas sua suscipiendum, ac complectendum duxit, prout Diuus Caesar Augustus, qui primus ad Imperium, senatus, populique Romani consensu, assumptus fuit. Dum enim per Valerium Messalam a senatu missum is salutaretur. Quod (inquit) foelix, faustumque sit tibi, domuique tuae Augustae, consentiens cum populo Romano, te patrem patriae consalutat. Gloriosam hanc salutationem Augustus nequaquam insolenter accepit, sed illacrymans ob pietatem, et gratiam senatus erga se, respondit. Compos factus votorum meorum, Patres conscripti, quid habeo aliud quam Deos immortales precari, vt consensum vestrum in Reipublicae quiete, et salute ad vltimum vsque finem perficere liceat. Sicque profecto Maiestas sua sacratissima Deo Optimo, Maximo, ipsisque Electoribus ad id diuinitus inspiratis, pro tanto munere (ne dicam onere) in se collato, gratias agens, id solum ab altissimo gratiarum omnium exhibitore exposcendum censet, vt huiusmodi Electorum decretum, ipsumque onus iniunctum ita explere liceat, vt diuino satisfiat obsequio, Reipublicae consulatur, sacrum Imperium restauretur, Christianae Religioni incrementum accedat, Apostolica sedes stabiliatur, ipsa Petri nauicula diu fluctuans, in salutis portum deducatur, perfidorum quoque Christiani nominis hostivm exterminatio sequatur. Hincque ipsa Saluatoris sententia impleatur, vt fiat vnum ouile, et vnus pastor. Cum autem ipsis sacri Imperii Electoribus pro re tanta non solum meritas gratias agere, sed et debitas referre laudes iubeamur, lapideo quasi ac impenetrabili signo obiecto, proprio ictu repercutimur. Dum enim has Electorum laudes praedicare conamur, eorumque prudentissimum consilium, diligentem praeteritarum rerum cognitionem, ac examinationem, cquam praesentium moderationem, nec non perspicacissimam futurorum considerationem ostendere
CArolus diuina fauente clementia electus Romanorum Rex, futurus Imperator semper Aogustus, ac Hispaniarum, vtriusque Siciliae et Hierusalem et caet. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae etc. Comes Flandriae, Tirolis etc. Dominus in Asia et Africa etc. Reuerendissimo in Christo Patri, Domino Alberto TT. S. Chrysogoni S. Rom. E. presbyte. Cardinali et Archiepiscopo Moguntino, Sacri Romani Imperii Archicancellario per Germaniam, Principi Electori, amico, et Consanguineo nostro charissimo Salut. et omnis boni incrementum. Reuerendissime in Christo Pater, amice et Consanguinee noster, venit ad nos Illustrissimus Fridericus Comes Palatinus ad Rhenum, Dux Bauariae, Princeps et Consanguineus noster charissimus et nunciata nobis legatione sua, Decretum Electionis quo Reuerendissima paternitas vestra, reliquique Principes Electores, nos Augusti titulis decorarunt, nobis tradidit, quod cum summum nominis nostri ornamentum, firmissimum regnorum nostrorum praesidium, et aeternum quendam dignitatis nostrae splendorem, denique maximum qui regi deferri posset, honorem censeamus decretum, illud summa animi alacritate, gaudio, laetitiaque suscepimus, fuitque nobis in eo praecipue gratum, quod communi omnium consensu nos Caesarem designaueritis, quod tanta verborum et sententiarum grauitate, nos ad celsissimum Romani Imperii solium euexeritis, vt earum pondere rei magnitudinem prope adaequasse videamini. Nos autem in primis optauimus, vt omnipotenti, cui omnia accepta referenda sunt, meritam pro vestro hoc munere gratiam, iustis honoribus et memori mente persoluere possimus. Deinde eum comprecati sumus, vt hanc imperatoriam potestatem, tam Reip. Christianae vtilem, quam nobis decoram esse velit. Reuerendissimae vero P. V. caeterisque principibus electoribus maximas gratias agimus, sed ita vt maiores etiam habeamus, ac nos vobis memoria huius beneficii sempiterna obstrictos fateamur. Hoc autem nobis tam vnanimi assensu vestro obligatis, praecipuo studio, cura, adnitendum putamus, vt sacrum Romanum Imperium ea iustitia, fortitudine et continentia, temperemus, vt aequissima mansuetissimaque imperandi ratione, vestrum in nos collatum beneficium vniuersis gratum, atque probatum faciamus. Ita enim Reuerendissimae P. V. et reliquis Electoribus maiores gratias relatum iri existimamus quam vnquam agere, habere, aut referre possimus. Caeterum cum inter reliqua ex ipso duce Friderico Reuerendissimam P. V. Collegasque suos, miro aduentus nostri desiderio teneri hocque omnes vno ore contendere intellexerimus, licet omnia alioquin ad iter nostrum necessaria parabamus, vestris tamen iis communibus votis inuitati, ita nostrum adventum maturare statuimus, vt celeritate eius, et itineris nos longitudinem, atque difficultatem exuperasse, et vestram expectationem praeoccupasse, nostramque magnitudinem nonnihil neglexisse visum iri arbitremur. Datum ex Molino Regio, die sexto Nouembris. Anno domini M. D. XIX. Regnorum nostrorum Romani, ac Imperii primo, aliorum vero quarto.
CHarissime in Christo fili noster Salut. et Apostolicam bened. Literas maiestatis tuae, quibus personam suam in Regem Rom. concordi vnanimique S. R. Imperii Electorum consensu, electam fuisse significabant, in consistorio nostro secreto,
Euangelista.
COnstitueram omnem vigiliarum nostrarum suppellectilem, publicum iam diu auentem, nomini tuo propediem consecrare. Verum ita voluere fata, vt iis adhuc in scrinio conclusis, aliud prodiret quidpiam nouum. Novum certe, sed infelix: vt cui iam recens nato, nec vrsino more a parente lambi, nec absolutius a labente efformari per mortem licuit. Eatenus vero felix, quod pro patre optimo tu illi obtigeris tutor optimus. Tutor me hercle, qualem vel pupillus quiuis desideret. Acer scilicet atque pius: qui nec maiori pietate, nec acrimonia tuos ipsius faetus quam alienos ames et defendas. Caeterum quo notior dilectiorque parens nobis fuerit, eo solet illius esse foetura iucundior amatiorque. Iucundus tibi olim parens, sed iucundior illius erit foetura: duplicem nimirum ex ea fructum percepturo, quod videlicet dum illam audies, patrem adhuc loquentem credes. Defensione porro strenuiore non vsque adeo opus erit: quum (vt audio) tam Celtiber quam nostrates vtroque laudarint pollice. Rabulas, Sycophantas, ardeliones, Ludimagistrum illum denique, quem mens intelligit, non facio pili, quibus indifferenter bona displicent et mala. Suffragia subinde nostra de Imperio Hispaniarum Regi designato, postridie lusa, quam nuncius ex Alemannia Barcinonem aduolitabat, precor vt eadem pietate, eadem seueritate tuteris. Nec me absterret, quod tu forsitan nunc mihi, qualiter olim Euripides respondit Alcestidi: Vno scilicet die lusa suffragia, vno die peritura. Ideo et enim lusa, vt si famam nomenque illustre merentur, id assequantur. Sin autem minus, vt nec dum credat me mutum, qui mutum fecisse gloriatur, quod secum amplius rixari noluerim. Quo cum (ita me Dii ament) in gratiam redisse semper sum arbitratus, donec iterum viderem dentes ex obliquo in me acuisse. Sed abeat, indignus cui Comes Dyonis gry respondeat. Vale. Brugis, Calend. Febr. anno MDXX.
ETsi omnis Gallia Belgica, Rex Catholice, dextera rerum tuarum foelicitate non parum gaudere ac laetari debet, id quoque assidue et in sinu et palam factitat: Flandria tamen tua non satis id esse rata, peculiari quadam et propria gestiens laetitia, a sedibus suis pene commota sua tibi voce gratulatum venire nisa est. Verum enimuero quoniam id illi a natura negatum est, nos ad Celsitudinem tuam publicae gratulationis Oratores, et sui quo ad eius fieri poterit commendatores, horsum curauit transmittendos, vtpote qui munus hoc alacriter obeuntes totius patriae vices adimpleremus. Sed quid imbecillus ego aggredior? Quid anteaquam meo me pede mensus sum, imprudens attento? Quid adimplere polliceor, quod dum inceptare molior, in portu impingo? Non fuit certe huius loci authoritas homini in dicendo tam parum exercitato contingenda: quo nihil quam perfectum ingenio, et elaboratum industria afferri oportet: nisi benignitate tua, magis quam ingenio meo fretus, idipsum auderem. Grandes enim materias ingenia parua non sufferunt, et in ipso conatu subinde succumbunt. Grandis imo ingens haec est materia quam aggredior, vt quae Tullianum eloquium et torrentem Demosthenis exigit facundiam. Ingenium autem (si quid in me est) perquam exiguum id sane, viresque tenuissimae. At in magnis sat est voluisse, etiam si assequi nequiueris. Proinde ausa haec nostra, deficientibus etiam viribus, Maiestas tua non improbabit. Caeterum non incessit mihi vnquam cupido laudum tuarum Panegyricum texere, et eas quasi ab incunabulis ipsisque crepundiis auspicari: non stemmata generosissimae stirpis tuae a ramo millesimo deducere, non fortunas luculentissimas, non dotes corporis excellentissimas, neque ipsa denique animi bona, quae in homine principalia sunt, omnia sigillatim enarrare: verum superficie tenus et supremis duntaxat labris degustare. Porro vereor ne dum in spatiosissimum laudum tuarum pelagus expassis et plenis (vt aiunt) velis excurrerem, pudicas aures tuas multo magis laederem quam oblectarem: modestia enim tua virtutis actione contenta, bene agere mauult quam audire. Sed qui bene agit, bene audiat necesse est. Virtuti siquidem semper fuit Comes gloria, et quo magis spernitur eo magis insequitur. Facile ergo amplitudo tua patietur in eo superari, in quo vinci longe praeclarius est, quam vicisse. At ne dum praeconiorum tuorum progymnasmatis immoramur, gratulationis obliuisci, et perturbato ordine omnia persequi videamur, laudes dilaturi gratulationem aggredimur. Gratulamur itaque tibi, Rex Catholice, quod per tot vndantes marium fluctus, per tot immanes scopulos, per tot rerum discrimina Neptuno AEoloque secundis in Hispaniam feliciter adnauigaris. Quorum tametsi prosperitatem inuidens Vulcanus interturbauerit, effecisse arbitrandum est, vt ingenii tui periculum faceret. Explorauit equidem animum, non infregit: quum scilicet e Zelandia nauiganti ignem salnitro ep. DXCIX. et DCIII. et Fugger Spiegel der Ehren lib. VI. c. XIX.D. Carolo V. Imp. Caes. Aug. Pio. felici. Turc. Germ. Gall. Ital. Hispan. Sicil. et Ind. Regi, Flandriae Comiti, P. P. Sac. Imp. Vindici, quietis auspici, D. N. Principi potentiss. victori ac triumphatori perpetuo Magno. Maximo vniuersi Christiani orbis bono, Deo volente, coelo fauente, huic vrbi suae Flandr. Max. feliciter innato. Lud. Guicciardini descr. Belg. pag. 340.Vespasiano cap. II.amnestia, quo in sedandis discordiis vti consueuerunt, vsurpare tunc potuerunt et Flandri. Omnium enim iniuriarum te nato facta fuit obliuio. Te autem seruato, pax est seruata. Quod vt summum in orbe mortalibus omnibus bonum, ita Regibus ad regni augmentum longe praesentissimum. Tibi igitur, Rex Catholice, Flandriam tuam sic commendatum iri supplicamus, vt tam diu illi foelix ac salutaris esse velis, dum ipsa pia atque officiosa esset volet. Tamdiu autem volet quoad foelicitatis suae non poenitebit. Beneficia porro nec minora
ANno Domini M. D. XIX. Die XXVIII. Iunii Carolus adolescens, nondum vigesimum agens annum, Hispaniarum, Siciliarum et Ierusalem Rex, Archidux Austriae, et Dux Burgundiae, nepos Maximiliani Caesaris ex filio Philippo, fuit electus, vt Dux Austriae et Germano parente procreatus, in Regem Romanorum concorditer, cuius electionis fere solus fuit author foelicis memoriae Fridericus tertius Saxoniae Pux. Fuit etiam eodem die idem Carolus mox hora nona pomeridiana proclamatus per sequentia verba:
Vacante nuper Sacro Romano Imperio per obitum quondam inuictissimi et Serenissimi Principis, et domini, domini Maximiliani Electi Romanorum Imperatoris, eiusdem sacri Imperii reuerendissimi, Illustrissimique domini Principes Electores, domini mei Clementissimi gratiosissimique eorundemque nuncii deputati, iuxta tenorem constitutionum Imperialium desuper confectarum, et hactenus obseruatarum, ad Electionem Romani Regis, futuris capitis Christianorum procedentes, et in praesentiarum ad honorem et laudem Dei Optimi Max. commodum atque vtilitatem ipsius sacri Romani Imperii, ac vniversae etiam Christianae Reipublicae incrementum, coniunctim et vnanimiter super eiusmodi electione conuenientes et consentientes, Serenissimum potentissimumque Principem et dominum, dominum Carolum Archiducem Austriae, Regem Hispaniarum et Neapolis, etc. Dominum, dominum nostrum gratiosissimum Romanorum Regem et futurum Imperatorem censuerunt, pronunciarunt et elegerunt, in nomine Dei Omnipotentis, quam electionem vnanimem ac concordem pronuncio, et publico ego Laurentius Truchses de Bomersfelden, Decanus Moguntinus, nomine praefatorum meorum dominorum gratiosissimorum Principum Electorum, praefatum Dominum Carolum in Romanorum Regem, et futurum Imperatorem deinceps obseruandum et honorandum.
Laurentius Truchses de Bomersfelden, Decanus Moguntinus, nomine Alberti ex Marchionibus Brandenburgensibus, reuerendissimi Moguntinensis Archiepiscopi, ad populum recensuit.
Heroicum.
PEtrus AEgidius, siue Gillius, vt verbis Valerii Andrea vtar, I. C. nascitur Antwerpiae circa annum a nato CHRISTO M. CCCC LXXXVI patre Nicolao AEgidio, vrbis Quaestore. A teneris annis innutritus liberalium artium studiis, ductorem ac directorem habuit Des. Erasmum, cui familiarissimus vixit, vt et, Thomae Moro, Conr. Goclenio, aliisque. Erasmus certe eundem in Adagio Ibyci grues, hospitem ac Pyladem suum appellat; alibi a doctrina et humanitate commendat: et apud Erasmum Thomas Morus lib. II. Epist. XVI. Hominis, inquit, tam docti, faceti, modesti ac vere amici, vt peream, nisi eius vnius conuictum libenter mihi velim bona mearum fortunarum parte redimere. Idemque Vtopiae initio: Pet. AEgidius, inquit, Antvverpiae natus, magna fide, et loco apud suos honesto, dignus honestissimo, quippe iuuenis haud scio doctior ne an moratior; est enim et optimus et literatissimus: adhaec animo in omnes candido, in amicos vero tam propenso pectore, amore, fide, adfectu tam syncero, vt vix vnum aut alterum vsquam inuenias, quem illi sentias omnibus amicitiae numeris anteferendum. Rara illi modestia, nemini longius abest fucus, nulli simplicitas adest prudentior. Sermone lepidus, innoxie facetus. Haec Morus candido in amicum candidissimum adfectu. Facile igitur vel hisce nominibus, morumque inprimis probitate, suis se ciuibus ita probauit, vt anno CI? I?X demortuo Adriano Blict, qui primus fuit S. P. Q. Antwerpiensi ab Actis, consentientibus Senatorum omnium suffragiis fuerit suffectus. Affectus porro Erasmiani tum alibi, non vno loco, tum inter colloquia familiaria extat monumentum Epithalamium Petri AEgidii, quo Musas IX. inducit, sponso sponsaeque Corneliae dulci modulamine accinentes. Moritur AEgidius an. CI? I? XXXIII III. Idus Nouembris, annos natus plus minus XLVI, quem etiamnum superstitem nobis repraesentant libri, siue ingenii monumenta ab eo relicta. Threnodia in Funus Maximiliani Caesaris, cum Epitaphiis aliquot, et Epigrammatum libello, Antvverpiae 1519. 4. apud Mich. Hillenium et Tomo II. rerum Germanicarum cum Notis Iac. Spiegelii. Hypotheses, siue spectacula, Carolo V. Caesari ab S. P. Q. Antvverp. edita ibid. 4. Enchiridion Principis ac Magistratus Christiani siue Praeceptiones quaedam ad docendos Principes ac Magistratus, e veterum libris Coloniae 1541. apud Ceruicomum. In quo opusculo concinnando subsidiarias operas cantulit Corn. Scribonius. Primus quoque edidit Titulos legum ex Cod. Theodosiano, Louanii, typis Theodorici Martini 1517. fol. Hoc autem scripto solennia spectacula describuntur quae Antvverpienses post reditum Caroli V. ex Hispania in Belgium an. 1520. exhibuerunt.
HOrati sunt nos aliquot insignes viri, vt non argumenta tantum ostentaculorum, quae Senatus Populusque Antverpiensis Maximo Imperat. Carolo semper August. tam ob foelicem ex Hispaniis reditum, quam augurium appetentis coronationis (vt vocant) vice triumphi exhibere decreuit, compendiolo congereremus, verum etiam elogia, sententias, epodas, et disticha passim in pegmatum fastigiis, arcubus, hemicyclis, abacis, tympanis, et tabulatorum porticuumque hypopodiis ac basibus, partim graece, partim latine scripta, maiusculis characteribus exarata, minusculis formulis excudenda traderemus: atque id operae precium fore dicebant quod videlicet scioli et morosophi barbaris literis assueti, omnia damnantes quae minime intelligunt occeperant cornicari (nam quidam cucullati iam viderant) Romanum esse Graecum, et quod Graecum esset nonnulli affirmarent esse Chaldaicum, aliqui Arabicum, plerique AEgyptiacum et Turcicum. Quo quid vel ineptius? vel indoctius? Nos vero tam absurda et ebria iudicia (etiam in minutiis istis) non ferenter, maluimus occurrere istorum tenebrosis erroribus aliqua lucernula quam spectatores in tanta mentis caligine versari. Quocirca lectores candidissimi nomina personarum, inscriptiones, disticha et quicquid vobis (superis fortunantibus) edituri sumus, nunc (velut vmbram quandam) hilari fronte accipite, bonique interim, dum alia paramus, consulite. Quod si pulchre spectaculis nostris fuerit applausum, totam pompae seriem, alioqui magnificentissimam ordine literis prodemus, additis figuris, allegoriis, historiis, exemplis, et hierogrammatis, vt non temere haec in scenam producta, calumniatores intelligant. Valete foeliciter.
PRimum pegma variis et picturis et ornatibus erit decoratum, inspicientium oculos mirum in modum oblectans, in cuius proscenio Vrbis Antuerpiensis Genius tanquam ludorum exhibendorum. praefectus, et (vt sic dixerim) antesignanus, aduenientes hospites comiter excipiet. Pone quem tres lepidae et hilares virgunculae, quas Charites siue Gratias vocant, ab Hesiodo et Homero vatibus vetustissimis celebratae, diffluentibus sinibus eleganter amictae, dextris iunctis, se inuicem contemplantes, altera manu aurea mala porrigent. Quarum prima
DIVO CAROLO IMP. CAES. OPT. MAX. SEMPER AVG. P. P. OPTATISS. FOELICIBVS AVIBVS EX HISPANIIS REDVCI S. P. Q. ANTVERP. GRATVLABVNDI POSVERE.
In arcu pegmatis scriptum erit.
Id est, Fides et Amor haec omnia fecerunt.
In Hypopodio scriptum erit.
Genius Vrbis Antuerpien. Ad spectatores.
Personarum nomina et Interpretatio. Genius Vrbis.
SAlutato iam Caesare, et a Charitatibus Fide et Amore gratanter accepto, mox Iuppiter ille Homericus
Rex vnus cui sceptra dedit venerandaque iura Iuppiter. Quod fit antiquitas passim principes deorum esse discipulos et filios scribat. Quin a Menandro, Princeps dictus est imago animata Dei. Praeterea et ethnicos omittamus, nos veritatis filii, nonne Deus noster Opt. Max. post exactos Israeliticos indices Saulum elegit Regem et postea Dauidem vt nobis declararet, reges, non nisi suonutu, terris dari. Hinc magnus ille Paulus ad Romanos scribens inquit, Potestatem non: nisi a Deo esse. Niti itaque debet summa ope princeps, vt qui simulachrum Dei in terra gerit, qui et constitutus est a Deo, vt illi quam similimus efficiatur. Iam quod sceptrum sit fulmineum: quid aliud sibi vult quam inuictum et ardentem animum omnia difficilia penetrantem, et quicquid a recto declinet amburentem. Cur vero Themis gladium porrigit? nisi vt princeps nihil agat praeter id quod fas est, et iura permittunt. Quod autem Cratos coronam profert, significat coronas id est ciuitates quae turrium et moenium figuram habent non potestate esse opprimendas, sed legibus conseruandas, ac ita agnoscant Principis potestatem, vt et humanitatem sentiant et benignitatem.
In arcu huius scriptum erit graece.
Ex Agapeto.
Sceptrum regni cum a Deo susceperis, cogitato quomodo placebis ei, qui illud tibi dedit.
In basi vero hoc vaticinium.
Personarum nomina et interpretatio.
Iuppiter
Aduertendum est in vaticiniis esse comprehensum Sereniss.
Caroli nomen, hoc modo:
POst haec erit pegma artificiosa pictura elaboratum, quod et oculos vestros spectatores exhilarescet. Hic enim Autocrator mundi gubernaculi, a Deo praefectus
In arcu huius pegmatis scriptum erit.
Ex eodem.Super omnia quae in regno praeclara sunt, pietatis stemma regem exornat.
In basi hoc vaticinium, primam nominis Caroli literam referens.
Personarum nomina et declaratio.
NIhil poterat conuenientius locari post Eusebiam quam virginum omnium perspicacissima et solertissima
In huius sima pegmatis scriptum erit graece.
Ex eodem.
Aequalem semper esse oportet regis prudentiam.
In basi hoc vaticinium.
Personarum nomina et expositio. Autocrator.
QUandoquidem sine iustitia (vt inquit Cicero) nihil valet prudentia, et diuus ille Ambrosius in Hexameron, Prudentiae, fortitudini, temperantiae, malitiam, iracundiam, impatientiam, atque huius generis vitia plerumque esset admixta scribat, solam vero iustitiam caeterarum virtutum concordiam fulcire, non ab re nos facturos arbitrati sumus, si Autocratori Astraeam coelestem plane virginem hoc spectaculo, violentam tyrannidem pedibus calcantem, adiungeremus. Nam quemadmodum Astrea olim ferreo saeculo mortalium sceleribus offensa, in coelum ad Iouem confugit, (vt credula finxit antiquitas) ita nunc sperandum est
Quid gladius? quid corona? quid librile? indicent, latius in triumphi descriptione perscribemus, nunc tantum obiter nudam rei imaginem adumbramus, Tyrannidem finximus pessundatam, beluam omnium teterrimam, maximeque principibus detestandam, capite serpentibus, draconibus, viperis obuincto terribilem, ore hiulco, dentibusque auidissimis homines deuorantem, sanguine pauperum ebriam, ventricosam, insatiabilem, vnguibus aduncis armatam, e leone denique, vrso, lupo, et tigride, formatam, qua de Israelitarum sapientissimus Salomon scribit hoc modo: Leo rugiens et vrsus esuriens princeps impius in populum pauperem. Et Bias e Graecorum quoque sapientibus vnus interrogatus, quaenam fera esset perniciosissima: siluestrium, inquit, Tyrannus, domesticarum adulator. Ab hoc enim portento summe cauendum principibus: quod facile fiet, si Iustitiam virtutum omnium et fontem et parentem comitem habuerint, quam Aristoteles libro topicorum secundo tam vtilem scribit esse subditis, quam vbertas temporis, et (vt praeclare Cyprianus) Iustitia Regis, Pax est populorum, immunitas plebis, medela languidorum, gaudium mortalium, aeris temperies, serenitas maris, foecunditas terrae, solatium pauperum, haereditas filiorum, et Regi spes futurae beatitudinis.
In pegmatis hemicyclo scriptum graece.
Aequa erga amicos et inimicos iudicia facito.
In basi.
Personarum nomina et declaratio. Autocrator.
Astraea, filia fuit Titanis gigantis, vel vt alii volunt Iouis et Themidis, quae ob aequitatem in coelum assumta est, et in Zodiaco locata ea in parte, quae ab ea virgo est appellata, et pro iustitia ponitur.
Tyrannis quid significet, satis notum est.
SUbsequetur in sexto pegmate, quod et opere bellissimum erit, virgo venustate et decore praepollens, solem et agniculum gerens pro insignibus, cui nomen Clementia, quae cum maxime deceat principes, Autocrator hanc suo contubernio apprime dignam censebit, et a latere suo non sinet discedere, nec sane immerito. Haec est quae principes viros facilesreddit, amabiles, benignos, hospitales, beneficos, fauorabiles, adeo vt Theodosius Imperator Honorio filio (vt est apud Claudianum) praeceperit imprimis dicens. Sis pius imprimis, nam cum vincamur ab omni Munere, sola deos aequat clementia nobis. Nec tibi quodliceat, sed quod fecisse decebit, occurrat, mentemque domet respectus honesti, etc. Inferne vero Crudelitas humi allisa clementiae pedibus premetur, et ad Tartarum tandem vnde egressa est remigrabit. Sub corona huius pegmatis erit cernere symbolum cordis Amorem erga Caesarem repraesentantis.
In corona pegmatis scriptum erit graece.
Ex Isocrate.
Metum fac adimas tuis ciuibus, neque formidabilis esse velis nihil mali perpetrantibus.
In basi.
Nomina personarum.
Autocrator.
Clementia, vt inquit Seneca, est lenitas superioris aduersus inferiorem in constituendis poenis, hanc Flauius Vopiscus primam dotem regum vocat.
Crudelitas atrocitas animi in poenis exigendis.
COnuenire nobis visum est, vt septimo loco
Auersare fallaces adulatorum sermones, vt coruorum rapaces mores.
In basi hoc vaticinium.
Personarum nomina et interpretatio.
Autocrator.
MUltorum enim animos conciliare solet Munificentia, quae Principes maxime amabiles, cum e contrario
In huius pegmatis hemicyclo graece scriptum erit.
Si honore ex omnibus vis perfrui, praesta te communem omnibus benefactorem.
In basi hoc vaticinium.
Personae. Autocrator
Munificentia, soror est liberalitatis.
PHilologia tandem in scenam prodibit, foemina reuerenda et maiestatis plena, stipata Mercurio coniuge, eloquentiae praeside, caeterisque castissimis virginibus doctissimisque sororibus, de quarum laudibus nunc dicere supersedemus, quod campus tam late pateat, vt nil sit difficilius quam exitum inuenire, nos vero carptim duntaxat rerum vmbracula attingentes, solum ea nunc dicemus, quae ad ludorum argumenta videntus spectare. Hanc quoque Philologiam Autocrator regio dignabitur solio, et inter praecipuas matronas venerabitur. Nam haec est illa quam Plato dixit beatas efficere respublicas, qua Alexander magnus dicebat se malle antecellere quam diuitiis. Ob quam etiam Caesar dictator, Octauius Augustus, Adrianus, Marcus Antoninus Philosophus, non tam imperii titulis, quam eruditione posteritati sunt commendati. Equidem Barbaries improba quae hactenus scholas sua tyrannide afflixit et perdidit, victa et superata tandem in nihilum redigetur, tum Apaedeusia humi proiecta, linguam exeret virulentam, et secundas intentiones, modos significandi, relationes, quidditates, ecceitates et indocta sophistarum somnia, atque id genus sordes et rudera euomet. Denique quid sibi velit vexillum Philologiae, in quo picta est littera Y Pythagorae, et quod in culmine pegmatis semipedalibus litteris scriptum est ESTO QVOD AVDIS alias explicabitur.
In pegmatis hemicyclo scriptum erit graece.
Ex canticis Dauidicis.
Dauidicis.
In basi hoc vaticinium.
Personarum nomina et interpretatio.
Autocrator.
Barbaries quid sit, norunt
Apaedeusia id est procacitas lihguae qualem habent
OStendetur decimo pegmate Autocrator qui ebrietate, luxu, illecebris, voluptatibus, contemptis,
Ex Agapeto.
Imperatorem te reuera asserimus, quippe qui potes et vincere voluptates et regere.
In basi hoc vaticinium.
Personarum nomina, etc.
Autocrator.
IN vndecimo pegmate (vel vt verius dixerim palacio) quo nihil conspicietur magnificentius, nihil pompabilius, id quod etiam vestro iudicio spectatores relinquo,
Ex senariis.
Malis o Rex bene audire quam ditescere, nihil enim miserius inani gloria.
In basi vaticinium.
Personae.
Autocrator.
Victoria hanc Acherontis fuisse filiam scribunt Mythologi: descripta est a Claudiano hoc modo.
Henos autem (vt Theodontio placet) filius est victoriae quia ex victoria quaesita, sequitur honor.
SEd iam (vt ad calcem properemus) quid Eudoxiam poterat aptius quam Athanasia excipere, nam quemadmodum illa gloriosum nomen ex praeclare factis tribuit, ita Athanasia, in aeternum conseruat, cura enim vt Ecclesiastico xli. scribitur, habenda est de bono nomine, hoc enim magis permanet, quam mille thesauri pretiosi et magni, bonae vitae numerus dierum, bonum autem nomen permanebit in aeuum. In
Contende o Rex ad honesta, vt coelesti regno perfruaris. In basi vaticinium hoc.
Autocrator. Personae.
IN postremo spectaculo Autocrator tot tantisque excultus virtutibus, et si dicere liceat, propemodum deificatus, Europam virginem pulcherrimam et a Ioue intactam complectetur, Graeciae vero crucem praeferentis, quae hactenus propemodum extincta et sepulta fuit, adiutrices manus porriget. Aphrica autem et Asia matronae peregrinis et externis vestibus amictae, genibus flexis, supplicibus manibus, Autocratorem adorabunt. Pax vero media inter vtramque, Bellonam conteret, porro dextrorsum stabit egregius belli dux caput Ottomanni in cuspide lanceae prafixum habens Leuorsum aut alter qui caput Magmed in summitate quoque lanceae geret.
Spartam nactus es, hanc orna. In corona vero hoc.
Quemadmodum oculus corpori innatus est, ita et Rexmundo adaptatus est.
In basi hoc, vaticinium.
Personae.
PRaeter spectacula superius leuiter attacta, exhibebuntur et alia neutiquam indigna, quae oculis cernantur benignioribus. Nam tota via, qua transitus erit, ab ipso ingressu, ad Caesareum vsque palatium, ab vtroque latere, columnis, aedificiolis, tabulatis, hostium exuuiis, cauliculis, imagunculis, triumphalibus ornamentis, passim decoratis clausa erit, sub quorum intersticiis inferne tediferi stabunt, colore vestium spectabiles, singulas singuli lampades manibus gestantes. Sub tabulatis coronamenta et hederarum topiaria, vernam et florulentam praebebunt lasciuiam. Caeterum, in summo praeter candelabra, praeter staticula, de auratis simillima, praeter cerata funalia stanneis lancibus imposita, sequentur ordine effigies primum ad dextram, Iouis, Dardani, Erichnonii, Troi, Ganimedis, Laomedontis, Priami, post hos seriatim sequentur Reges Albani, Mox vero Reges Romani, inde consules galeati omnes, postea Imperatores Romani Constantinopolitani, Germani, qui partim Laureis, partim corollis, et Diadematibus, vt conuenit insigniti erunt vsque ad Carolum Caesarem nostrum. Ad leuam vero Icones Tungrorum et Brabantorum, Regum et Ducum. Deinde inuictissimi et Potentissimi Hispaniarum Reges, a Tubale ad nostrum vsque Caes. Carolum, ante catalogum Regum dextri lateris stabit Aquila, cui subditum erit hoc distichon.
Ante Carolum ducum Tungrorum et Brabantiae cernetur Leo aureus: cui et hoc subfixum erit; Tungrorum series sequitur procerumque Brabantum,
Iam vero ante ordinem Seren. Regum Hispaniae erit tabernaculum Castellae, Legionis et Granatae insignibus spectabile, cui inscriptum erit hoc Lucii Flori, Hispania bellatrix prouincia, equis et armis nobilis, seminarium hostilis exercitus. Hannibalis eruditrix, cuius reges sequenti catalogo demonstrantur. Ad haec singula illustrium Iconia simulachra, ordibus viridantibus, ex hedera, malis, floribus auroque complexis erunt concinniter inclusa, quas bini coelestes Cupidines dextra, leua autem taedas ardentes lancibus stanneis inclusas sustinebunt. In staticulis nunc hoc abaco inscriptum erit elogium DIvo CAROLO, modo illud IMP. CAES. OPT. vt intelligatur quicquid positum erit Diuo Carolo Aug. foelicissimo esse et nuncupatum, et sacratum. Visentur etiam in singulis tabulatis insignia imperialia, et alia quaedam aspectu non ingrata. Omittimus impraesentiarum, (quippe qui breuitati studeamus) pegmatum ornatus, in quibus symbolicae deorum dearumque imagines, pictae sunt, Insuper et peripetasmatum, aulaeorum, peristromatum, velorum picturatorum, tapetium, stragulorumque magnificentiam, Symphoniacorum et Musicorum harmonias, choraularum modulationes, tibicinum clangores, atque id genus voluptates, non aures modo sed et animos reficientes. Denique quid commemorem cereos? quid taedas? quid funalia ab vtroque latere transitus locata? quid radiorum in sublime proiectus? quid ignium crepitantium volatus? quid flammarum per aerem discursus? quae omnia longum esset sigillatim recensere. Habes optime Lector, vtcunque attacta verius quam explicata solennis huius pompae capita et argumenta, quae partim clementissimi Caesaris nostri CAROLI dotes Imperio dignas declarant, partim orbis nouam foelicitatem designant, qua CHRISTO OPT. MAX. (conatus sanctissimos principis nostri bene fortunante) fruiturus est, horum partem iam conspeximus, partem certa spes est nos aliquando conspecturos, Superest illud votis publicis comprecari, vt CAROLVS orbe pacato, nos CAROLO quam diutissime et fruamur, cuius sacrosancta maiestas semper esse dignabitur huic inclytae Antuerpiae nostrae fauens ac propitia, cum non alia sit illius obseruantior. DIXI.
GErhardus Geldenhauer, a patria dictus Nouiomagus, litteris humanioribus, Alexandro Hegio et Io. Ostendorpio ducibus, Dauentriae primum incubuit, post, Louanii ad studia Philosophica se adplicauit, ac talem se gessit, vt dignus esset, alios docendi. Ibidem cum viris eruditis, inter quos Erasmus erat Roterodamus, familiarem contraxit amicitiam. Excelluit potissimum in arte poetica. Hinc, dum viginti versus in Maximilianum composuisset, illos scilicet, quos huic historiae videmus subnexos, Maximilianus illum Thenis Brabantiae oppido a. 1517. laurea poetica ornauit. Inde ordinis Cruciferorum Monachus factus, Antvverpiae per aliquot tempus vixit, sed in aulam Caroli Austriaci, qui postea factus fuit Imperator, vocatus, ipsi a sacris fuit, lectionibus et historiis. Ipso vero in Hispaniam abeunte, ad Philippum Burgundum, Episcopum Traiectensem se contulit, eidemque a sacris et secretis fuit in lingua latina, atque in cubiculo a lectionibus per annos duodecim, vsque ad mortem Episcopi. Ipse de hoc testatur, dum in hac Historia de Philippo Burgundo dicat; me praelectore, Historicos latinos, quotquot extant, attentissime audierat. Post Philippi mortem, easdem functiones in aula Maximiliani Burgundi obiit, qui vnus erat ex filiis naturalibus Maximiliani I. Anno 1526. VVittebergam mittebatur, vt statum Academiae, et Ecclesiae examinaret. Singulare in itinere fatum experiebatur: In latrones enim incidebat, qui caput ipsius securi fere diuidentes ipsum apud Brunsuicum humi stratum spoliauerant, et mortuum credentes in sylua reliquerant. Euasit tamen, VVittebergam venit, ibidemque omnia probe examinans, redux factus, Ecclesiae statum doctrinae Prophetarum atque Apostolorum conformem esse iudicabat. Hinc, relicta Religione Pontificia, VVormatiam abiit, vbi matrimonium contraxit, atque erudiendae iuuentuti vacauit. Inde Argentoratum delatus, varias cum Erasmo habuit controuersias, demum scholae Annaeae apud Augustanos, quaeanno. 1531. fuit erecta, primus Rector constitutus Vlricus Langenmantelius Patricius Augustanus Canonicus San. Mauritianus legauerat stipendium quoddam V. pauperibus studiosis legitimis ciuium filiis, qui iam LL. AA. Baccalaurei creati essent, vt SS. Theologiae studio incumbere possent. At Senatus anno CI? I? XXXI. Scholam ex illo legato ad D. Annae aperuit, cuius primus Rector fuit Gerhardus Geldenhaurius Nouiomagus, qui multa scripsit, qui Gesnerus in Bibliothecarecenset. Eadem recensens Werlichius Augspurg. Chronic. p. III. p. 23. nisi quod male dicat, illum ex Bauariae oppido Neuburgo fuisse oriundum.Marpurgum postea accitus, primum historias, dein Theologiam ab anno trigesimo quarto seculi decimi sexti ad quadragesimum secundum vsque docuit, quo anno die X. Ianuarii peste fuit extinstus. p. 43. Vossius de Historicis latinis lib. III. c. X. p. 654. Freherus Theatro Viror. clar. p. 614. Valerius Andreae Bibl. Belg. p. 273. Baelius Dictionaire Historique et Critique p. 1320.
De hac autem, quam in praesenti exhibemus, Historia, Vossius lib. III. c. X. 614.sic testatur: Scribit idem in praefatione opusculorum illustratae Germaniae Marpurgi editorum, vt in familia Philippi a Burgundia multis annis vixerit. Addit hinc de eodem, voluit ille per me notari, si quid in sua dictione, aut in finitimis regionibus, memoratu dignum actum esset: sed ea conditione, vt singulis mensibus, quae annotaram, ipsi et a consiliis praelegerem: quod cum facerem, admonebant: si quid perperam, si quid parum considerate scriptum audissent, id mutarem. Philippus ille a Burgundia, quem dixi, filius fuit Philippi Boni, frater Caroli Audacis, ac Dauidi fratri in episcopatu Vltraiectino successit, atque anno obiit CI? I? XXIV. Huius episcopi vitam fide optima idem Nouiomagus consignauit: eam vero dicauit Margaritae Austriacae, Belgicae Gubernatrici: cuius Philippus illi erat auunculus magnus. Excudit Egenolphus Argentorati anno CI? I?XXIX. Iniquior tamen in hanc Historiam est Valerius Andreae, dum ait: verum libellus hic, quod monitum lectorem velim, totus haereticus est. Scripserat enim hunc librum, postquam VVittebergae fuisset: hinc luxum et fastum Pontificiorum saepius notat. Verax igitur est Historicus, ita, vt nec vitia Philippi reticeat. Et licet Antonius Matthaei et Baelius eundem notent, quod fere sub initium scripserat: quare non tam amabat quam amabatur, lasciuiores enim quaedam matronae in tantum eum, seposita omni verecundia deperibant, vt harum caussa fere in vitae periculum incidisset, nisi is, qui ei mortem intentaturus putabatur, occisus fuisset: cum tamen satis constaret, quam fuerit lasciuus. Sed neque hoc in casu fauori quidpiam indulsisse Nouiomagum, crediderim ex eo, quod exeunte hoc libello, ipsum in adolescentularum amoribus notet tanquam ardentiorem. Distinguenda ideo erunt tempora, et cui iuuenis non deditus erat, lasciuiam exercuit in aetate prouectiori. Praeter hanc Historiam consarcinauit ille Batauorum Historiam, epistolam de Ciuitatibus infra Coloniam Agrippinam, aliamque de Zelandiae situ, praeter ea, quae ex vernaculo in latinum transtulit sermonem. In epistola ad Margaretham dedicatoria, promittit septem suae aetatis libros Historiarum, quos iam ad incudem se reuocare refert, ac sub Margarethae auspiciis, in publicum ait prodituros. In ipso etiam hoc libello prouocat ad librum primum et septimum. Ansam conscribendis hisce septem Historiarum libris, sine dubio ipsi dederat Philippus Burgundus, prout supra iamdum ex Vossio annotauimus. Huncautem libellum Antonius Matthaei Veteris aeui analectis Tom. I. p. 216.inseruit, eidemque notas adiecit prolixiores. Addi quoque meretur Vita Philippi Burgundi, quae
in Suffridi Petri Appendice p. 186.ad Io. a Becka Chronicon Vltraiectinum reperitur, eiusdemque vita a Guilielmo Heda, in Historia Vltraiectina descripta, cum Arnoldi Buchelii notis. Vitam Eius dem peculiari etiam libello scripsit Adrianus Barlandus Philippus a Burgundia, Diui Maximiliani Imperatoris et Caroli nepotis eius tam Hispaniarum Regis auctoritate adactus potius quam tale quid ambiens, Episcopus et princeps Vltraiectinus honorifice inauguratus est. Nihil ab inito pontificatu antiquius habuit, quam in omnibus fratrem suum Dauidem imitari, pacifice (quantum per factiosos quosdam licuit) praeesse, arces collabascentes restaurare. Huius vitam quia peculiari libello scripsimus, hic non opus est repetere. Praefuit annis sex, mensibus vndecim, diebus quatuordecim. Obiit Dorestati anno 1524. Septima die Aprilis AEtatis anno LIX.Accessit in fine huius Historiae EMVNDI DINTERI Genealogia Ducum Burgundiae et Brabantiae, Flandriae et Hollandiae Comitum. Dinterus a vico Dinter Maeslandici territorii in agro Syluae ducensisic dictus, Antonio I. Ioanni III. Philippo I. et II. Brabantiae Ducibus a secretis erat. Post aulicae pertaesus vitae, sacris initiari voluit, a Philippo Bono, Burgundiae Ducae constitutus est Canonicus D. Petri Louaniensis. Inde ad Corsendoncanum, Canonicorum Regularium S. Augustini Coenobium prope Turnhautum, Brabantiae municipium, quinquagenario maior sese contulit. Bruxellas reuersus, vita excessit in palatio anno Domini CI?CCCCXLVIII. ad D. Iacobum in Monte frigido sepultus. Inscriptio sepulcri eius insacello Venerabilis Sacramenti Bruxellis reperitur, atque talis est:
D. O. M.
HIC IACET MAGISTER EMONDVS DE DYNTER ILLVSTRIVM PR. ET DOMINORVM QVONDAM ANTONII IOHANN ET PHILIPPI ETC. NEC NON PHILLIPPI BVRGVNDLE ET BRAB. ETC. DVCVM SECRETARIVS, QVI OBIIT A. D. M CCCC XLVIII. M. FEBR. XVII. CVIVS ANIMA R. I. P.
Breuis est Brabantiae Ducum Genealogia, quam, vt Valerius Andreae ait: ab Hectore Troiano fabulose deducit, Hunibaldi nugas imitatus: eandem vero ad normam Genealogiae Christi a Matthaeo expositae, direxit.
QVum paternum stemma tuum, clementissima Princeps, quod ab Habspurgiis progressum, in Augustum vsque culmen virtus euexit, ab omnibus latine et germanice legatur, non ingratum clementiae tuae fore putauit, si etiam materna tua origo, qua nullum habet hic orbis illustriorem, diuulgaretur. Nactus enim vetustum Burgundici atque Brabantici stemmatis exemplar, quod prudentissimus vir Emondus Dinterius, proaui tui, boni ducis Philippi, a secretis conscripsit, id in Maternae familiae tuae aeternum decus, typographis edendum commisi. Non quod huiuscemodi editione, aut blandiri velim, aut aliquid munusculi emendicare, sed vt adpareat, solam virtutem vere nobilitatis esse propagatricem, a qua vbi posteri degenerare coeperint, diuites, potentes, tyrannos, nominari posse, germane nobiles non posse. Id quod Iuuenalis elegantissima satyra notauit, quod si nonnulli sanctuli nobilium praeceptores discipulis praelegere didicissent, non haberemus forte, tot nobiles tam in omnem libidinem, in omnem crudelitatem propensos. Inter Christianos tamen, (vt id quoque addam) nemo non nobilis est, qui innocentia, clementia beneficentia, excellit. Quae Christianae nobilitatis dotes in te lucidius emicarent, si ab aula pariter et auribus tuis arcetentur, fucati, cucullati, albati et atrati adulatores, qui nominis tui authoritate, in suum commodum, suam tyrannidem, non sine sanguinis (horrendum dictu) effusione abutuntur. Quos si ego imitari vellem, sic scriberem. En habes, Diua Margarita, Augusta maternum genus, quod non magis te illustrat, quam tu illud, quae es Regis et Augusti filia regis vxor, regis soror, regis et Augusti amita, et huiuscemodi non pauca. Verum videor mihi nunc simplicius, amantius, et restius dicere. Habes Clementissima Margarita, maternam originem, quam nisi, vt facis, benignitate, mansuetudine, liberalitate exornaris, perpetuo illa tibi dedecori futura est. Praemisi huic Genealogiaetuae, vitam Philippi a Burgundia, magni auunculi tui, quod in ea vt nobilissimae optimaequa Principis Mariae matris tuae, honorifica fiat mentio, et nonnulla contineantur, quae ad improbos huius temporis mores corrigendos, conductura putarim, quae si Clementiae tuae placuisse sensero, septem historiarum nostrae aetatis libri, quos ad incudem reuocaui, sub foelicissimi nominis tui auspicio, in publicum tandem prodire audebunt, Bene vale.
Philippus a Burgundia natus est Patre Philippo Burgundionum duce, illo qui a mira erga suos charitate, pacis studio, morum facilitate, Boni cognomentum sortitus est. Matre Margarita Postia, foemina, adeo insigni formae venustate, et inculpata pudicitia, vt viris admirationi, foeminis exemplo fuerit. Mortuo patre, Carolus belligerator ille, tantarum ditionum haeres, inito principatu, maluit vicinos principes bello lacessere, quam Spartam suam, vt prouerbio dicitur, exornare. Quare Philippus frater, natu minimus, negligentius a Carolo haberi videbatur. Sed diligens vigilantissimae matris cura, tantae spei filio, non defuit. Intra paucos vero annos Carolus Dux, quum vincendo, etiam Regibus formidini esset, in bello caesus occubuit. Post cuius mortem Maria ipsius filia, Maximiliani Austrii vxor facta cum marito apud Belgas, et bonam inferae Germaniae partem, regnare coepit. Interea Philippus Bruxellae celebri Brabantiae oppido, sub matris oculis educabatur. Cuius familiae tanta erat modestia et sanctitas, vt sacrarum virginum domicilium, dici iure potuisset. Aderat puero paedagogus, quinquagenario maior, vir prudens, qui ita eius curam gerebat, vt si pater fuisset, non potuisset aut solicitius aut amantius. Latinas literas (pro illo seculo) satis feliciter didicit, ingenio enim valebat simul et memoria, Selegerat ei mater condiscipulos et coaetaneos, non tam generis nobilitate, quam morum innocentia insignes, a quibus neque audiret neque videret, quod teneram aetatem inficere posset. Lusus erant, trochus, pila, sphaerae, quibus et corpuscula exercentur, et animi non facile corrumpuntur. Sic educatus et doctus, in aetatis annum vsque duodecimum, a nobilissima Maria, in aulam accersitur, in qua ita vixit, vt ipsi Mariae patruus, non secus ac liberi curae esset, atque amaretur. Cuius ipse vicissim, tota vita adeo gratus admirator fuit, vt si quis foeminam quampiam, a pulchritudine, a comitate, ab industria, a pudicitia, ab amore in coniugem, ab administrandae rei siue priuatae, siue publicae, prudentia, laudasset, statim ille suam praeferebat Mariam, idque talibus verbis, eo affectu, vt facile intelligeretur, eum procul ab omni adulationis suspicione abesse. Prima stipendia sub Maximiliano Archiduce fecit, cui tam charus fuit, vt dum is Aquisgraniis in Regem coronaretur, equestris ordinis insignia, ab eo acceperit. Non potuit generosus animus diu latere, nondum enim decimum octauum aetatis annum attigerat, quum Grauelingae (Flandriae id oppidum est, militiae praefectus, multum gloriae meruit, charus commilitonibus omnibus, vtpote, qui morum facilitate, et summa erga omnes benevolentia, a Philippi patris (cui etiam facie ac totius corporis lineamentis similimus erat) moribus, non degeneraret. A Grauelingae praefectura, Cortracum celebrius oppidum accitus, magna laude et industria rem militarem administrauit. In eo tumultu, quo Flandri Maximiliano Regi offensi, totam principis ditionem in duas partes distraxerant, Philippo a Cliuis (Rauesteinus dicitur) adhaesit. Tribuebat hoc inprimis Principi Philippo, vnico Mariae suae filio, cuius causam Flandri vna cum Rauesteino, tueri sese affirmabant, deinde ipsi Rauesteino cui Anna a Burgundia soror, nouerca erat, sed talis, quae erga priuignum matris affectum aequaret, postremo Flandriae, cuius prudentissimi magistratus et nobilitas, nullo non honoris genere ipsum semper prosequuti fuerant.
Rebus tandem inter Maximilianum Regem et aduersam partem compositis, optimum Dauidem fratrem suum Vltraiectinum tum Principem et Episcopum adiit,
Eo tempore, iuuenili supraque modum amabili forma erat, oculis nigricantibus et nescio quid Cupidinem eiaculantibus, ore roseo, mento prima lanugine herbescente, gracili corpore decoraeque proceritatis, moribus vero et conseruatione ita compositus, vt magis Parthenius quam Philippus, adpellari potuisset. Quare non tam amabat quam amabatur, lasciuiores enim quaedam matronae, in tantum eum, seposita omni verecundia, deperibant, vt harum causa fere in vitae periculum incidisset, nisi is qui ei mortem intentaturus putabatur, occisus fuisset. Ea res et ipsi qui coactus occiderat, et Dauidi fratri non parum moeroris attulit.
Mortuo Dauide, fraternae haereditatis parte accepta, ad Burgundicam aulam summa multorum expectatione rediit, adeoque clarus Philippo tum Principi extitit vt eum patris fere loco habuerit, quod vt reipsa quoque ostenderet, clarissimo eum ordini Equitum aurei velleris adscriptum torque donauit, ac toti suae familiae praefecit.
Philippo postea rege, ex Hispaniis reduce, Anna a Burgundia, Adolphi Ducis Cliuensis (Rauesteinum vulgus nominabat) vxor moritur, Philippo fratre, haerede ex semisse declarato. Auctis itaque opibus, nihil magis in votis habuit, quam ab aulicis turbis procul abesse, sibique viuere. Verum quominus voti compos factus sit, Philippi Regis regius erga eum affectus in causa fuit. Praefectus enim ab eo rebus maritimis, et regiarum classium dux constitutus est, in qua praefectura, ea quae ad totius Zelandiae, nautarumque commodum spectabant, non minus, quam suam ipsius domum, curabat. Nihil erat quod ad militiam, remque navalem pertinebat, cuius non esset peritissimus. In hac fortunae potestatisque licentia, neminem suorum aut exactionibus, aut precibus, quibus contradicere non liceret, grauauit vnquam.
Quum Philippus Rex, aliquot Gelriorum oppidis occupatis, in Hispanias proficisceretur, huius potissimum fideli prudentiae et solicitudini, deuicta Gelriae pars credita est, quam tam vigilanter custodiuit, vt non modo nihil, neque aperto Marte, neque per insidias ei ablatum sit, verum etiam, vt hostium non infimi, eius amicitiam, occultis legationibus ambierint. Mortuo in Hispaniis Philippo Rege, Gelriorum dux, cristas engere, Hollandos et Brabantos finitimos, Gallorum auxilio fretus depraedari coepit. Tum a Philippo Vuageninga oppidum, obsidione cinctum est, quod quominus aut vi aut deditione subactum sit, in culpa fuit is, qui tum Burgundicis rebus praeerat, cuius iussu obsidio quum iam iam oppidum capiendum esset, soluta est. Quod adeo Philippo displicuit, vt prouinciam vti susceperat integram, successori volens cederet. In Venloae quoque obsidione, multa, ipso totis viribus renitente, temere frustraque tentata sunt. Post tantos labores, in Zelandia quiescere decreuerat, verum id minime conceditur, legatus enim a Maximiliano Augusto, et Carolo Hispaniarum principe Romam ad Iulium secundum Pontificem Maximum mittitur. In ea legatione, supra quam dici potest honorifice ab omnibus Italiae Principibus et ciuitatibus exceptus est, praecipue tamen, a principe Mirandulano, Veronensi et Florentinis. Pontifex Iulius, plus ei honoris exhibuit, quam vlli intra centum annos legato exhibitum, memoriae proditum est. Honorabat in eo Burgundicum nomen, vbique terrarum celebratissimum, mirabatur in vno homine, tantam fere rerum omnium peritiam. Sive enim cum illo pacis, siue belli negotia (quae etiam Iulio Cano arridebant) tractaret, summam vtrorumque in Philippo scientiam experiebatur, licet hic pacis semper fuerit amantior. Delectabatur ille picturis, habebat hunc eius artis iudicem simul et artificem, pictoriam enim et aurifabrilem, adolescens didicerat. De Architectura
Hac legatione, inter caetera, hoc assequutum se praedicabat, quod plurimorum Romanorum Pontificum Maximorum diplomata, leges, decreta, indulgentias, vt meras imposturas, vt plus quam perniciosa veneficia, detestaretur. Hinc etiam sacerdotes et monachos, qui a talibus portentis pendent, vt eorundem scelerum reos ac socios, contemnebat.
Sed vt ad gesta ipsius reuertamur, quum Caroli Principis soror, Isabella, Christierno Danorum Regi desponsata esset, ipsi hoc muneris ab Augusto sponsae auo, et Carolo iniunctum est, vt eam ad sponsum vsque illorum nomine comitaretur ac deduceret. Quo munere magnifice functus, dum in patriam reuertitur, pestilentia naues inuasit, in sua etiam naui, Balduini a Burgundia fratris sui, filia, quam ei nobilissima domina Marina Maurica pepererat, hoc morbi genere correpta obiit. Cuius mortem tulit aegerrime, quum quod virgo erat ea venustate, iis moribus, vt Charitum vnam dicere potuisses tum quod nobilissimo eam marito destinaret. Sed ea est fere rerum omnium conditio, vt optimis quibusque citius priuemur, pessima tenacius adhaereant.
In patriam reuersus, totus exornandae arci suae Suytburgo intentus, inter fabros, architectos, sculptores et pictores versabatur, adeo familiariter vt vnus illorum putaretur. Aderant ei et versificatores, qui picturas atque structuras carminibus ornarent, vt vtramque picturam, et loquentem et tacitam, ostentare posset Excellentes in quauis arte artifices, miro fauore prosequebatur, domique suae liberaliter alebat. Accersierat sibi magnis expensis, pictores et architectos primi nominis, Iacobum Barbarum Venetum, et Ioannem Malbodium, nostrae aetatis Zeusim et Apellem. Bonarum praeterea literarum professores mire amabat. Ex horum numero inprimis sibi familiares fecerat D. Erasinum Roterodamum, in optimis studiis orbi notum, et Ioannem Paludanum Louaniensis Academiae rhetorem. Dum ita domi, relicta aula, semotus procul ab omni ambitione, sibi viuere incipit, Carolus Rex, magnum auunculum honorare volens, onerat maxime, quod vt
Tandem auditis sententiis, relatum est Carolo, nullum adhuc ad hanc provinciam subeundam Philippo Maris Praefecto, aptiorem reperiri posse, quod aliquandiu apud Dauidem Episcopum egisset, Vltraiectinorumque mores cognitos haberet, et ciuitatibus ac nobilitati notus esset.
Erant qui hoc consilii, non simplici animo, neque ornando Philippo datum, affirmarent, sed potius vt hoc honestiore quodammodo titulo, ablegaretur. Opponebat enim se interdum liberius consiliariorum sententiis, praecipue quando de exigendis pecuniis, ab agricolis, piscatoribus, et istiusmodi paupere plebecula, agebatur. Compertum enim habebat, qua libertate sub Philippo patre, et Carolo fratre Ducibus, egissent, et qua plus quam Gallica seruitute, iam indies magis ac magis premerentur. Placet consilium Carolo. Adprobat Fridericus, accersitur Philippus, res magnificis verbis proponitur. Stupet primo Philippus, deinde aliquantulum secum deliberans, aetatem excusat, addit etiam si anni paterentur, prohiberi tamen se ab hac prouincia, literarum inscitia. Respondetur, AEtati multum adesse authoritatis, nec rebus gubernandis vllam aptiorem, literarum imperitiam, eruditos consiliarios abunde suppleturos. Accedunt ad haec Caroli tanti Principis iunctae authoritati preces. Quid ageret Philippus? Consentit. Mox aguntur gratiae, et Principis et Reipublicae nomine. Pollicetur praeterea Carolus, se se omnes expensas in hoc negorium necessarias, exoluturum, ditionemque Vltraiectinam non secus habiturum ac defensurum, quam Hollandiam, et optimam quamque suae ditionis partem. Solus Vltraiectinorum adsensus restabat, ad quem obtinendum Maximilianus Comes ab Horne, dominus ita dici coeptum, Gasbecanus, mittitur, qui propter quaedam liberius, quamquam vere, in Vltraiectinorum consilio dicta, speciosas verborum ambages, pro responso ad Carolum refert. Rursus ergo eadem de causa, Henricus Comes Nassouius Vltraiectum venit, talia habens in mandatis, qualibus si Vltraiectini, suorum commodorum negligentes, contradicere obstinatius pergerent, experirentur tandem, quid esset oblatum Caroli fauorem aspernari. Magna Vltraiectinorum pars, Fridericum exosum, habebat, et (vt sunt fere omnes nouarum rerum cupidi) successorem ei datum videre cupiebat. Verum in Philippum (nescio quo metu animi) non indinabant. Transisulani, memoria Dauidis optimi praesulis accensi, Philippum facile videbantur in Principem suscepturi. Tandem communibus sententiis, tam Vltraiectini quam Transisulani, Caroli precibus consentiunt. Mittitur post haec Romam. P. M. confirmat omnia, numerata tamen prius duodecim millium Ducatorum summa. Tanti constabat Episcopum Vltraiectinum fieri. His peractis, magno Burgundiae nobilitatis comitatu, Vltraiectum Philippus ingreditur, ac plausibiliter (si externa erga nouum Principem officia spectes) suscipitur. Qua de re, quia in epistola ad
Inprimis vero veterem Dorestati arcem, nouis artificiis commodiorem fecit, picturis, sculpturis, figulinisque talibus exornauit, quales vix ipsam Italiam habere crediderim. Praeterea, propugnaculis, armis, bombardis, eam accuratissime muniuit. Caeterarum vero arcium praefectis vt idem facerent, iussit. Haec agentem interturbant paulisper equites, qui sub Friderico Episcopo stipendia non soluta conquerebantur, hi enim occupata Oldensala oppido, et arce Laga, in ipsis fere Suollanis portis, vbi tamen Princeps erat, ferro et igni grassabantur. Verum hic tumultus, soluto stipendio breui, licet non sine graui agricolarum damno, sedatus est. Obequitabat post haec, Philippus in ditione Transisulana, multa in bonum publicum aut corrigens, aut constituens. Si quando, vno in loco aliquandiu morari, rerum necessitas coegisset, diem fere in hunc modum partiebatur. Primam eius partem precibus, e more legendis dabat, in quibus ad ea magis attendebat, quae ex sacris libris deprompta erant, quam ad fabulosas diuorum historias. Ridebat interdum cum has legeremus, ineptissimos earum scriptores fuisse dictitans, qui cum omnia mentirentur, nihil minus tamen sciuissent quam mentiri. Tam apertis enim huiusmodi scripta mendaciis scatent, vt authoribus earum nullam fuisse memoriam (qua tamen mendacem vel in primis valere oportet) etiam lusciosis adpareat. Sacros vtriusque Testamenti libros, non semel atque iterum legerat, et in his tantum promouerat, vt D. Erasmi Roterodami translationem, vulgatae conferret, et acri iudicio de vtraque pronunciaret. Lectis horariis preculis, consiliis consultationibusque praeerat, audiendis litteris, querelis, litibus, sententiis intentus, ea cura ac diligentia, vt nihil literarum nihil se praesente resignaretur, nihil nisi sua manu subscriptum, obsignaretur. Postea prandebatur, inter prandendum quaestiones variae proponebantur, ex poetis, ex historicis, ex sacris literis. Historias veterum fere omnes, gallice legerat, memoriaeque commendarat. Praeterea me praelectore, Historicos latinos quotquot extant, attentissime audierat. Pomeridianis horis, aut in hortis deambulabat, aut opificum officinas, in morem soliciti patrisfamilias, circumibat. Caena quaestionibus item, dicteriis, interdum etiam liberioribus in conuiuas et ministros scommatis transigebatur. A coena crebro in multam noctem, aut colloquebamur, aut vicissim legebamus. Turbis et conuiuarum multitudine offendebatur, secessus vero et vnius alteriusue consortium, expetebat. Si quando largiore compotatione sese grauatum sensisset, sequentis diei abstinentia sibi medebatur. Ebriosos, praesertim, qui cereuisia se ingurgitare solent, detestabatur, scortationibus minus infestus. Ipse enim in Venerem propensior, inque adulescentularum amoribus ardentior erat.
Aldferatur, inquit, nam illud sumere desidero. Accurrunt nobiles et consiliariorum aliquot. Ab his offensarum veniam petit, et arcem in futuri Episcopi vsum commendat. Post haec respirans paululum, Deus, inquit, nouit, quod belli huius causa non fuerim, moxque addidit, Testamentum condidi, id ratum habeo: huiusque exequutores praeter nominatim descriptos, constituo Florent. Comit. Burensem, Ioannem Comitem a Bergis, Antonium Comitem Hochstratanum, et te, inquit, Domine a Boularia is enim omnium nobilium charissimus illi adstabat. Corpus suum (nam et illi hoc etiam cura erat) vna cum corpore Dauidis fratris Vltraiecti sepeliri volebat. Interrogatus a me, num filiis (duos enim nothos reliquit superstites) providere vellet, satis, inquit, habebunt, si probi fuerint. Deinde Eucharistiam, sano quam aegrotanti similior, sumit, mox oleo sancto inungi se petiit, cruceque (vt fit) exosculata, soli Deo sese commendabat. Accedo propius, tracto manus, quas tanquam valedicturus porrigebat. Interrogo an ne melius haberet, tum his fere verbis respondit: Bene sum contentus et sursum respiciens addidit; Fiat voluntes tua. Quod ideo eum addidisse crediderim, quod crebro contulerimus et dixerimus, foelicem illum, qui vel semel coelesti patri, ex animo dicere posset. Fiat voluntas tua. Ad vltimum, veluti quieti aliquantulum se compositurus, mortuus est. Aperto corpore, solus pulmo, nigricante quodam colore, quasi exustus, repertus est. Caetera intestina nulla sui parte corrupta erant. Hic finis tanti Principis fuit. Obiit autem Dorestati, Anno Millesimo quingentesimo
D. O. M. S.
OPT. PRAESVLI, CLEMENTISS. PRINCIPI, PHILIPPO A BVRGVNDIA, BONI PHILIPPI BVRGVND. DVCIS FILIO, EPISCOPO VLTRAIECTINO, PATRONO B. M. IOAN. MALBODIVS, ET GERARDVS NOVIOMAGVS. P. C.
Praefuit Vltraiecti An. VI. Menses XII. Diebus XIV. Obiit Dorestati. An. M. D. XXIV. VII. Aprilis. AEtatis Anno 59.
Hos versiculos, Maximilianus Augustus, accuratius lectos, ita adprobauit, vt authorem Poetica laurea dignum pronunciarit. Actum Thenis Brabantiae oppido. An. supra Millesimum quingentesimo, decimo septimo.
LIber generationis Philippi, Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae et Limburgiae Ducis, filii Caroli magni, filii Lotharii, filii Priami.
Priamus autem fausta Hectoris proles, a magno Priamo Troianorum Rege Hectoris Patre, nomen et genus trahens, genuit Marcomirum. Marcomirus autem genuit Pharamundum. Pharamundus autem genuit Clodium.
Clodius autem genuit Meroueum, Meroueus autem genuit Hildericum, Hildericus autem genuit Clodoueum, Clodoueus autem genuit Lotharium, Lotharius autem Cilpericum, Cilpericus autem genuit Lotharium Magnum. Lotharius autem genuit Dagobertum et Bilceldem.
BILCILDIS, vxor Asberti Principis et Senatoris, genuit Arnoldum. Arnoldus autem ex sancta Oda, genuit Arnulphum, Arnulphus autem genuit ex sancta
EX Gerberga autem Lambertus Comes Louaniensis genuit Henricum Comitem et Marchionem Imperii. Henricus autem genuit Lambertum cum barba. Lambertus autem genuit Henricum huius nominis secundum Comitem. Henricus autem secundus genuit Henricum tertium. Henricus autem tertius genuit Godefridum cum barba huius nominis Ducem primum. Godefridus autem primus genuit Godefridum secundum. Godefridus autem secundus genuit Godefridum tertium. Godefridus autem tertius genuit Henricum huius nominis Ducem primum. Henricus autem Dux primus genuit Henricum secundum. Henricus autem secundus genuit Henricum tertium. Henricus autem tertius genuit Ioannem huius nominis Ducem primum. Ioannes autem primus genuit Ioannem secundum. Ioannes autem secundus genuit Ioannem tertium. Ioannes autem tertius genuit Ioannam, quae rexit Lotharingiam, Brabantiam et Limburgiam et Marchionatum Imperii, per quinquaginta vnum annos. Genuit etiam Ioannes tertius Margaritam.
EX Margarita autem, Ludouicus Comes Flandriae, etc. genuit Margaritam. Ex Margarita autem Philippus quondam Francorum Regis filius, Dux Burgundiae et Comes Flandriae, etc. genuit Ioannem, Antonium et Philippum fratres. Facta autem diuisione inter fratres; Ioannes primogenitus qui sortitus est Burgundiam et Flandriam, etc, genuit Philippum secundum de quo infra dicetur. Philippus autem tertio genitus habuit comitatum Niuernensem, etc. Antonius autem secundo genitus, qui adeptus est Ducatus Lotharingiae, Brabantiae, et Limburgiae, atque Marchionatum sacri Imperii, genuit Ioannem quartum, et Philippum primum, qui successiue vnus post alium sibi succedentes obierunt, nulla prole relicta. Philippus autem huius nominis Dux secundus, filius Ioannis, filii Philippi, ex Margarita, filia Margaritae, filiae Ioannis Ducis tertii, et sororis
MARIA, nupta Maximiliano Archiduci Austriae, etc. qui postea Romanorum Imperator fuit, genuit Philippum Regem Castellae, etc. Philippus, ex Ioanna filia Ferdinandi Regis Arragonum, genuit Carolum, qui Maximiliano auo successit in imperio.
PEtrus hic Crinitus, alius a Florentino eiusdem nominis, Electori Palatino erat a secretis, vulgo Haarer dictus, Historiam describit belli Rusticani, quod apud Sueuos coepit, exinde ad Rhenenses, Francos, Hassos et Thuringos fuit perductum. Exponit autem, prout ipse in praefatione loquitur, ea, quae partim suis oculis viderat, partim quoe a fide dignis acceperat. Hinc singularia in singulis locis gesta enarrat, ad ea vero saltim facit, quoe apud Sueuos, Rhenenses et Francos gesta, ideoque annum saltim 1525. absoluit. Vernaculo primum sermone prodierat hoc scriptum, quod vti ipse in proemissa testatur proefatione, ipse in latinum transtulit, stylo tamen admodum horrido. Hoc autem ex Bibliotheca Palatina Electorali se desumsisse in Syllabo Auctorum praemisso testatur Freherus. Denuo illud germanico idiomate ex locupletiori quodam Manuscripto prodiit Francofurti 1627. 4. idemque in capita distinctum, quae nostrae editioni adiecimus, et ex eadem quoedam suppleuimus. Contulimus cum eodem Petri Gnodalii Rusticanorum Tumultuum in Germania libros V. qui in Schardii Tomo secundo Rerum Germanicarum reperiuntur, Seckendorffii Historiam Lutheranismi, et Sleidani librum Quartum Commentariorum de statu Religionis sub Carolo V. Subiunctum est Io. Atrociani, Germani Carmen de bello Rustico, quod cum aliis eiusdem elegiis Basileae olim a. 1528. fuerat impressum.
LIbrum de seditione rustica a me formatum, Reuerendiss. ac Illustrissime Princeps, et nunc quo posteritati consecretur Latine factum non alienum putaui tuoe Illustriss. Dominationi mittere. In quo cum et nonnihil de turbis in T. Illustriss. Dominationis ditionibus exortis, et studio, cura, labore Principis Palatini, seculorum memoria dignissimi, sedatis contineatur, non ingratum meum obsequium fore speraui. Quod si exactissimam diligentiam T. Illustr. Dominatio requirat, materioe Barbara et inculta illa vocabula non potuisse mitius mitigari, consideretur velim. Quod vero ad historioe fidem attinet, nihil me proetermisisse certo scio. Vnde Reuerendissime et Illustriss. Princeps Illustriss. Tua Celsitudo, meoe votuntatis, si bonum hoc meum opusculum iudicabitur, studium, sin non perinde aptum fuerit, obsequium approbet, et serena facie qualecunque hoc est munusculum suscipiat, susceptumque mei studii et officii erga T. Illustriss. dominationem pignus habeat, obnixe deprecor. Ille in quo sumus, viuimus et mouemur, Illustr. T. Celsitudinem, cui quam humiliter commendari cupio, diu felicem custodiat.
E. T. Illustrissim. Celsit.
Humillimus Petrus Harer.
NVm in omnibus historiis res gestas mortalium tractantibus, nil magis abominandum inueniatur, quam vbi eadem in domo, eadem in ciuitate, eadem in Republ. in eodem denique regno vel Imperio viuentes, inter se ipsos discordes, seditioni et dissensioni studuerint; id quod experientia ipsa, et praecipue Romani totius orbis gubernantis Imperium docent, duobus insignibus facinoribus, altero quidem L. Catilinae (qui homo fuit animo audaci, subdolo, vario, alieni appetens, sui profusus, immoderata, incredibilia nimis alta semper cupiens) primum occulta seditione, mox erumpente tumultu manifesto, cum sibi adhaerentibus Senatui Romano timorem quam maximum incutientis. Altero vero quando idem Imperium, ex antiquo more a Consulibus administratum, per incrudescentes C. Iulii Caesaris et Pompeii ambitiones et odia diuisum, labefactatum et extinctum est. Enim vero scelus hoc omnipotenti Deo, maxime displicet et grauissime saepenumero punitum est, nec vnquam felices successus habuit, aut eo quo coeptum fuit deductum est. Quod vel vnico sed vero et manifesto exemplo sacris ex literis edoceri potest. Vbi Chore tam generis claritate quam eloquentia nobilis vulgus Israeliticum alioqui credulum, verbis phaleratis suam traxerat in sententiam, vt contra mitissimum et a Deo electum virum Mosen, cuius honori iam pridem ille inuidebat, conspiraret. Adiunxerat ita sibi duos neutiquam obscuros viros, Dathan videlicet et Abiron, ingentes illis promittens opes et honores, qui toto populo spectante, suae seditionis poenas luentes hiatu terrae viui absorpti sunt. Chore vero huius exacerbationis author cum ducentis quinquaginta viris incensum offerentibus, igne coelesti consumptus est. Porro populus quia contra Mosen et Aaron murmurauerant, non id impune tulit, siquidem XIV. millia hominum, et septingenti, simili poena perierunt, et nisi Aaron iam domini precibus mitigasset, vniuersos hoc exosum Deo scelus perdidisset. Postquam ergo hoc anno a Jesu nato MD XXV. seditio et crudelissima et periculosissima ignobilis vulgi contra superiores et magistratus in Germania coorta est, operae pretium me facturum puto, si, quae partim hisce oculis vidi, partim quae a fide dignis hac de re comperi vel accepi memoriae posterorum tradidero. Exequar autem illa potissimum quae circa Rhenum celebratissimum Germaniae flumen, et Palatinatus tractum gesta sunt. Quibus quidem in regionibus tumultus, meo videre, prae caeteris temere perfideque motus atrox et saeuus fuit. Candidi lectoris erit operam nostram boni consulere, et turbas easdem tum copiosius, tum elegantius mandare literis. Primum tamen a rusticis designata circa Danubium multi nominis fluuium et Lacum Podmicum, et in Algauia finitimisque locis. Tum mox quae contra hos Nobiles Sueuorum confoederati gesserint paucis attingam. Haut aliter enim, quam pestilens quoddam contagium alios ex aliis hoc malum inuasit.
Gnodalius lib. I. p. 132. Reusneri Hist. Frundsberg. lib. 3. p. 51. Sleidanus lib 4. p. 112 Seckendorf lib. 2. sect. 3. §. 3.
Gnodalius c. l. Sleidanus p. 113.
Gnodalius p. 133 Sleidanus p. 133.
GEorgio itaque Duce, vt decretum erat, equitatus confoederatorum in rusticos sex millia numero incidit. Hic illico acriter pugnatum est, et aliquot rusticorum millia confossa, aliis partim captis, partim animam in Danubio relinquere coactis, paucissimis fuga elapsis. Sunt eodem die centum triginta equites ex Vlma ad pagum Navve dictum trans Danubium missi, vt si quos a Leypheimensibus in auxilium accersitos offendissent, profligarent. Hi plusminus octingentos rusticos obuios omni armatura bellica instructos habentes ferrum strinxerunt, fugientibus illis circiter ducenti quinquaginta caesi, CC. capti, reliqui in carecta coacti sunt. Sed equites virgultorum asperitate et insolentia locl repulsi ad exercitum redierunt.
SVeuici igitur foederis vniuersus exercitus equitatu peditatuque instructus Duce Georgio oppidum Leypheimium obsedit, incolae in deditionem postulati se arbitrio confoederatorum dediderunt. Eodem modo qui in Guntzeburgo et aliis pluribus adiacentibus pagis et vicis erant, veniam petierunt, et in Sueuici foederis gratiam et poenam sunt recepti. Verum Duces et auctores huius seditionis ab aliis segregati ad supplicium custodiebantur, quorum plerique in crucem acti, alii decollati, alii aliis suppliciis puniti sunt. Tandem Leypheimium peditibus, Guntzeburgum equitibus diripiendum permittitur.
Gnodalius c. l. Sleidanus p. 113.
Gnodalius c. l.
Gnodalius c. l.
Gnodalius c. l.lib. I. p. 134.
SAne cum ille mille artifex Sathanas, quem Christus homicidam et mendacem Gnodalius c. l. 133. 134.
INtra haec tumultus in oppidulo Ballenberg dicto in sylua Ottonis, sub reuerendissimi Moguntini Archipraesulis ditione exoritur, sed huius factionis Ducem et antesignanum operae pretium est vt describam. Is quidam in eo quem iam nominaui oppidulo caupo erat, Georgius Metzler vocatus, qui potiorem aetatis partem quotidianis commessationibus, nocturnis perpotationibus, alea, lusibus, et id genus leuitatibus transegerat. Huc ergo seditiosi ex omnibus finitimis locis non aliter atque apum examina conuolabant, et quodam nequitiae suae praetextu in prolatas ab aliis postulationes, et verbi Dei defensionem conspirabant, cum nil aliud quam omnia diuina humanaque, hactenus laudabiles consuetudines obseruatas,
Gnodalius c. l.
PErgunt interim in ditionem Comitis ab Hoenloe, ad oppidum Oringam illud Gnodalius c. l.Bischouesheim, occupauere. Occupant deinde oppidum Lauda et arcem, incolis in foedus et fidem suam receptis, arce direpta et incensa. Aliquo denique tempore isthic in Mergetheim castra metati sunt.
Gnodalius c. l.
VTraque iam turba in vnum collecta oppidulum Neccarsolmum, quod a Neccaro alluitur, sub Teutonicorum magistri ditione peruenerunt. Quod haud difficulter obsequentibus incolis captum est. Hic ergo castra sua collocabant, et ingluuiei, nam plurimum commeatus praecipue vini a Teutonicis illis dominis illic relictum erat, indulgebant.
ABerat hinc vno miliari in montibus oppidum fertile, vna cum arce, Weinsperg dictum, recentiores vini montem appellant, sub Ducatu Wirtembergensi, in quo inhabitantes ciues contra fidem datam, ius, fas, et aequum, crudelissimum
INterim Palatini Magister equitum Guilielmus ab Habern ex Mospaco, quo Gnodalius c. l.
Gnodal. p. 141.
Gnodalius c. l.
Gnodalius c. l.Scheflenz, id valli nomen est, petunt, hinc Bucham versus, quod oppidum est Moguntinae ditionis, pergunt, monasterium Amerbachum occupant, exspoliant et deuastant: Et cum nouem in dioecesi Moguntina ciuitates ad Moenum flumen celebre, et syluam Othonicam sitae, se eis adiunxissent vna cum aliis eiusdem ditionis subditis, Argentinensem episcopum, qui tum Moguntiae in absentia Reuerendissimi et Illustrissimi Principis et Domini, Domini Alberti Sacrae Romanae Ecclesiae Cardinalis, Moguntinensis, et Magdeburgensis Archipraesulis, Halberstatensis administratoris, Sacri Romani Imperii per Germaniam Archicancellarii, et Principis Electoris primatis, etc. Marchionisque Brandenburgensis, etc. vices gerebat, Aschaffenburgen in arce obsidentes, ad suae voluntati parendum coegerunt, et vrbem occupauerunt. Ad quod facinus ciues illie omni studio, auxilio fuere. Plerique etiam ex illo confinio, in sacerdotum aedes dispertiti, commessationi et ebrietati vacabant, postea ad aliam turmam, quae in Franciae partibus orta tum erat, se conferunt, et arcem Herbipolensem, septem vel octo millia numero prius Wildenburgio, et Lymbacho arcibus incensis, obsederunt. Generosum etiam Comitem a Wertheim Georgium adorti, vt ab illis staret, et bellicas machinas, quae postmodum in arce Herbipolensi inuentae sunt, mutuo daret, coegerunt.
Gnodalius p. 143.Buchard, id arci nomen est, profecti sunt, equites ibi circiter centum triginta obsessuri. Qui per speculatores suos certiores facti audacter obuiam ire, rusticorum propositum frangere, cum eis pugnare, multos confodere, alios in fugam vertere, priusquam totum agmen subsequeretur. Quo conspecto se incolumes pedetentim Herbipolim receperunt. Quibus absentibus arx Buchard a Rusticis facile obtenta, et direptis magnis opibus incensa est. Hinc pedem promouentes, castra extra oppidum Nauue posuerunt, depopulatis arcibus Geilsheim, et Reygelsberg, e quibus frumenti supra tricies quinquies centenos, vt vocant, maldros repertos; inter se in singula vexilla centenos quinquagenos diuiserunt, Reygelsberg incensa. Post biduum relicto Nauue oppido, castra extra Ochsenfurdum fixerunt. Vbi quingenta vini plaustra, et immensam frumenti copiam, in Herbipolensium Canonicorum promptuario repererunt, quapropter aliquot dies illic cutem curantes, multos sibi socios adiunxerunt, cum quibus vna versus Iphouen progressi, ibi quoque in promptuario monasterii de Bircklingen multum annonae et commeatus nacti sunt. Vestes praeterea et ornatus sacros, et calices et alia templi
Gnodalius p. 143. Sleidanus lib. 2. p. 114.
Gnodalius lib. 2. p. 144.
Decreuit et iussit rustica communitas, vt vestro populo collecto N. viros cum armis probe instructos, diuinae iustitiae auxilio futuros, ad nos in Malsch sub noctem iam aduenientem mittatis. Id si non feceritis, certi sitis, vos vitae bonorumque omnium incertos fore.
Sic ergo turba illa rusticorum qui numero ferme D. erant, aucta, Plezberg, id monti nomen est, prope Malsch occupauit. Quare Spirensis praesul coactus serio contra seditiosos agere, praesertim cum alii rustici se auxilium laturos essent polliciti Episcopo, facile hanc tumultuantem turbam a suo malo proposito reuocari posse arbitrabatur Sed o hominum perfidiam dicam an inconstantiam. Equidem Episcopo nonnullos equites vna cum Iohanne a Colle alias a Wachenheim dicto, praefecto in Brurhein eo mittente, Palatini Principis Electoris magistro equitum cum CC. equitibus, et leuibus machinis quibusdam, dicto praefecto in auxilium veniente, nempe cum rusticis, nisi sententiam mutarent vt bellum in monte gereretur. Sed in ipso iam ingressu rustici equitibus Episcopi iuncti, ad seditosos, nulla iuris aut aequi, aut fidei datae ratione habita deficiunt, et illorum foedus, sedulitatem atque confraternitatem assumunt. Hinc ergo Palatini magister equitum cum praefecto discessit, quod mons vndique vineis circumdatus esset, quo equi nisi cum maximo damno peruenire nequibant. Vnde hoc agmen brevi auctum est. Praeterea concursus erat admodum velox rusticorum Spirensis ecclesiae subditorum quique ad Rhenum habitabant. Gogebatur Episcopus ex arce sua Vdenheim dicta ad fratrem Palatinum Principem Electorem Heydelbergam se recipere. Nam vniuersa ditio Brurhein illico seditiosis accedens, arcem Rotenburg cum pago, arcem quoque Kisselauue, praeterea Brusellam et Vdenheimium oppida cum finitimis pagis sibi adiunxerat, quorum plerosque sola postulatione ceperat. Sane non difficile factu erat cum mala mens malus animus omnibus, nec pilo alius alio melior esset. Inter haec Fridericus Wurm et Iohannes ab Hala cives Brusellani, cum aliis exercitus Ducibus ad summum magistratum eliguntur.
Gnodulius lib. 2. p. 145.
Gnodalius c. l.
Gnodalius lib. 2. p. 145.
Gnodalius lib. 2. p. 146. Sleidanus lib. 4. p. 115.
Guodalius c. l.
Charissimi fratres et amici, certiores facti sumus ingentem exercitum vos propter bona e Francofordia aduecta fortiter oppugnare constituisse. Iam cum sumus vicini quos non immerito in amicitiam debetis accipere, petimus si res eo veniret, id nobis vt significetis, nosque hoc vobiscum negotium explicare annuatis. Confidimus enim nos certe tantis ad vos copiis venturos, vt inuicem iuncti velimus possimusque praedam propter quam vos oppugnare decreuere inter nos facile retinere. Haec vos fraterna et amica intentione ducti celare noluimus.
Quamuis autem multae oues morbidae inter Bretheimenses essent, quae forsan si illis facultas non defuisset, seditiosos voti fecissent compotes, tamen Principis, cui nihil ab vlla parte remissum, aut curae aut laboris erat, et bonorum opera eius mandatis fideliter obtemperantium quod optauerant minime assequebantur.
TVmultuantium itaque positionibus quibus sceleratissimis suis cupiditatibus honestissimum Gnodalius c. l.
Gnodalius c. l.
Gnodalius c. l.
Gnodal. p. 147.
Gnodalius c. l.
HOc agmen Tonsile ferme circa Idus Aprileis in VVasgavvia ortum, Gnodalius c. l.
Gnodalius c. l.Weglerthal vocant, prouectionem adornauit. Eo autem ad Danbach cum exercitu veniente, nunciatum est, agmen e loco quem Kestenholz a castaneis appellant, in montanis adesse. Praeterea alium exercitum e Schletstadio exisse, et superiori in vico Schervveiler esse iunctum dicebatur. Erant autem vtroque in exercitu rusticorum XVI. penes milia. In hos missis prius nonnullis speculatoribus instructum tum equitum tum peditum ordinem princeps deduxit, et eo congressu circiter quinque vel sex millia seditiosorum cecidere. Quia vero in multam noctem dimicatio erat protracta, adeo vt pugnae initio Lotharingenses vicum Scheruueiler incendere cogerentur, quo ignis splendore hostem commodius possent prosternere, reliqui fuga salutem petere contendebant. Sequenti die Princeps cum copiis suis in Lotharingiam reuersus est.
Gnodalius c. l.Clingemonster, id collegiatae, vt dicunt, ecclesiae nomen est. Praeterea monasterium Herde, aedes Ioannitarum in Heimbach, curtam monachorum in Mechtersheimio occupant, vinum, frumentum, pecora rapiunt, ingluuiei indulgent, et amici ventri viuunt.
Gnodalius lib. 2. p. 148.
HINC cum vniuersis copiis VVinzingen pagum petentes, castra in monte oppidum versus posuerunt, mox oppidum ipsum Neuuenstat, aut, vt elegantiores scribunt, Neapolim, in deditionem multis minis postulant. Ad quas pusillanimes ciues fidei datae obliti, oppidum verbis tantum territi sequenti die dedunt. Huc se illico duces et praecipui exercitus receperunt, et praefectum illie, vt conditiones sibi oblatas assumeret, coegerunt:
Gnodalius c. l.
Gnodalius c. l.
Gnodalius c. l.
Gnodalius lib. 2. p. 149.
Gnodalius c. l.
Patientia et humilis perseuerantia seruatoris nostri adsit vobis in omnibus vestris necessitatibus. Chari fratres in Christo. Vos scitis quam dura seruitute fuerimus pressi a nostris superioribus, et eorum officialibus, et a sacerdotibus monachisque. Sed tandem quid et qualiter egerint Deo sit laus iu lucem venit. Quare vos omnes quam possum maxime adhortor, vt illico cum omnibus vestris confratribus huc cum curru veniatis, quo Euangelium et iustitia promoueantur. Quod si recusaueritis
ego sine dubio meis cum fratribus apud vos ero. Quod certo de me vobis polliceri poteritis. Subscribebat autem se hoc titulo. Antonius Eisenbudt, Dux exercitus.
Excitauit ergo eiusmodi incendium adiunctis nonnullis seditiosis, qui nuper ex Wirtembergensium exercitu a Stutgardia discesserant. Iam vero eum pagum Grochseim in Greichgauia sub Comitum ab Eberstein ditione commouisset, ita vt etiam castra sua illic poneret, breui XII. et centena virorum sibi associauit, quos vniuersitatem appellabat. Hic Dux hoc suo exercitu, erecto vexillo, pagum Eppingen satis potenter obsedit, nec graui postulatione, vt intromitteretur, obtinuit. Eodem modo oppidum Heidelsheimium inter Brusellam et Bretheim situm, vicos in circuitu occupat. Capto oppidulo Hilspach, eum quoque qui cellae vinariae praeerat, cellarium vocant, ceperunt. Eadem cella vinarin, sacerdotum et nobilium domibus depopulatis, inde pergentes, et magis magisque aucti, oppidum Sunzheim haud multo tempore obsident, quippe intromissi oppidanorum resistente nemine, ilico in canonicorum, est enim illic satis ornatum templum, aedes irrumpunt, depopulabundi, quasdam diruunt, alias deuastant, et euertunt. Hic quoque promptuariis plenis inuentis, vino languidi, confecti cibo eructant caedem suis sermonibus. Inter vias autem arcem nobilis Iohannis Hyppolyti a Vermingen Steinsberg dictam incendiis exustam, ruinisque prostratam solo aequant. Quae in edito monte circumiacentes pagos incensa flammarum fulgoribus illustrabat. Hoc igne tanquam triumphali sibi ipsis gratulabantur.
Gnodalius c. l.
Gnodalius lib. 2. p. 150.
SCripsimus supra seditiosos in VVinzingen et VVachenheim Principi Palatino Gnodalius c. l.
POrro quidam Nobilis Asmus de Hauben dictus, Diermsteîni habitans, leuibus ad se pellectis hominibus, in aedes Sacerdotis ibi irrumpit, bonaque ipsius diripit. Hocce facinore edito, nullam vel proprii honoris, vel generis et sanguinis sui rationem habens, nec Maiorum erga Palatinos obsequia considerans, cum agmine in Coenobium Franckenthal irruptione facta, id capit, diripit, diruit et vastat. Constitueratque secum, nisi conatibus ipsius mature praeuentum fuisset, vlterius ad eum modum hinc inde debacch libro II. p. 151. suppliuimus.
Gnodalius lib. 3. p. 151.
NAm circa Calend. Maias, quo tempore non modo furibundum Martem, verum etiam Litas Deas, et Aten illam Homericam cum Pandora Hesiodica in omnium mortalium perniciem conspirasse facile crediderim, complures peruicacis ingenii rustici, sub abbatis Hirsfeldensis ditione congregati, oppidum ipsum nulla iuris aut fidei datae habita ratione ceperant. Sed et apud Fuldam ingens agmen sex millium virorum numero conuenerat; Qui Principis Hessorum subditis in suam pertractis sententiam plerosque pagos, praesertim oppidum Vachum, tum multa monasteria depopulantes deuastabant: Vnde Princeps Hessorum cum sua nobilitate, aduersus eos non procul ab Hirsfeldo, vbi tum erant, egressus, equites ferme XL. eo misit, suum commotum animum illis vt indicarent. Illico autem ciues cum rusticis quorum vltra quatuor millia erant, in arbitrium Principis,
SAxonum interea Principes, et Brunosvvicensium Dux Henricus, exornato exercitu Gnodal lib. 3. p. 152. et seqq. Sleidanus lib. 5. p. 213. Seckendorf Hist. Luther. lib. 2. §. 3. et 4.
Gnodalius lib. 4. p. 160.Messinger dictum, quem vna cum arce seditiosi occupabant, petens, fide data et accepta Duces illorum ad se vocat, qui multis pacis conditionibus oblatis, animis vincere obstinauerant, vnde re infecta discessum est. Princeps postero die, montem praedictum suis cum copiis conscendit manum cum foedifragis conserturus. His vero fortunam belli tentare nolentibus, sed turmatim fugientibus Princeps arcem Obernmessingen cepit. Vbi praecipuus Ducum, cum nonnullis peditibus inuentus est. Quos illico capite plecti, et castra concremari iussit: Episcopium Eistetense, seditiosorum antesignanis punitis Episcopo restituit, et ne seditio amplius serperet his rebus effecit.
Gnodalius c. l
ERant autem supra XX. millia seditiosorum, qui in vrbe Herbipolitana, montem Gnodalius c. 1.
SEditiosorum cladem in Vinomontano factam Franci molestissime ferre, agmen Gnodalius lib. 4. p. 16.
PEr idem tempus Palatinus Princeps Elector exercitu probe auxiliis ornato, Gnodalius c. l.
Gnodalius c. l.
PErinde eius diei mane cum prima luce arcem Kisselavve, quae vno miliari a Rotenburgo aberat, cum equestri vexillo et quibusdam peditibus magister equitum obsedit. Erant autem illic in praesidio nonnulli foedifragi ex agmine foedifragorum in Brurhein locati, arx breui capitur, familia Principis nomine in deditionem accepta. Verum, vt scribere coeperam, quatuor ex foedifragis plane quid serus vesper vehat nescii, lictorem in arcem iam tum, vt plerosque quos illic detentos habebant, necaret vocauerant. Hos per lictorem quem in aliorum perniciem citauerant, illico capite plecti, et truncata corpora piscinam praecipitari magister equitum iussit, vero non minus quam eleganter vates cecinit:
Guodalius c. l.
EO ipso die quo Brusella capta est, Senatus et communitas in planitiem ante arcem, vt iussi erant, conuenerunt. Eo Princeps Palatinus generosum Schencke Eberhardum Baronem Erpachi, exercitus summum Ducem, Ludouicum a Gnodalius c. l.
QVibus abeuntibus sacrificulus Eisenhudt, agminis in Greichgauia Dux, cum aliis tribus ex Eppingen, quos confoederationis Sueuicae exercitus Imperator capi iusserat, et Principi Palatino, vt fieri solet in rebus bellicis, dono miserat, adducitur. Adducti modica praebita audientia, nomine nobilium confoederatorum decollati sunt. Postero die Princeps Palatinus, de seditiosorum punitione in oppido ipso in Vdenheimio, in Rottenburgo, Kisellavve, Grunavv; et aliis adiacentibus vicis tractauit. Multis in consilium vocatis pro admisso scelere,
REbus ita confectis Brusella Princeps Palatinus cum exercitu profectus in oppidum Gnodalius lib. 4. p. 162.
Gnodalius c. l.
Gnodalius c. l.
SEquenti die exercitus Oringam versus pedem promouit, vbi seditiosorum ingentem Gnodalius lib. 4. p. 163.
QVi vt iussi erant longo itinere confecto seditiosos insequuntur. Venientibus illis ad Forchtenbergium, iam primum quos insequebantur cum machinis fluuium Cocher dictum traiecerant. Sed quid detrimenti in curru passi sint nescio, certe equites in spem adducebantur se voti fore compotes. Et quanquam iam dies esset in vesperam inclinata, ab incepto tamen non desistentes, sed ad cliuum vsque oppiduli Moguntinae ditionis Crautten dicti illos insecuti sunt. Verum quod seditiosi priores oppidulum occupassent, cogebantur licet inuiti inde discedere. Forchtenbergium igitur repetunt, iamque viris et equis multo labore farigatis, ad Imperatorem qui tum in castris apud Oringam erat, nuncium mittunt, indicantes, circiter VI. millia rusticorum cum multis machinis bellicis in pago Crautten, et in circuitu locasse castra sibi factu optimum videri, si illic mansuri essent contractis copiis eum in locum venirent. Ante lucis autem aduentum praenominati duo Duces, cum equitibus e Forchtenbergio in planitiem venientes, seditiosos adhuc in castris animaduertunt. Interea renunciat Imperator, sibi non esse integrum exercitum, quod non nisi vnus et is perangustus quidem aditus esset, eo ductare. Meckmullium cum suis peterent potius, quo ipse cum exercitu breui quoque adueheretur. Oppidum interim ipsum, qui ad seditiosos defecerant, et in quo multum crudelitatis ac insolentiae seditiosi patrarant, Episcopo Herbipolensi restituerent. His praeceptis, quod iussi erant fecerunt. Eo quoque Imperator cum omnibus copiis vt pollicitus erat, veniebat Principes et Comites in oppido, Copiae in pratis ponebant castra.
CIuibus in Meckmullio pro actis suis punitis, et in Episcopi Herbipolensis ditionem eodem oppido restituto, sequenti die exercitus ad Ballenberg Moguntinae ditionis oppidulum pedem protulerunt. Vbi vt poterant, nam admodum exiguus locus ad Gnodalius c. l.
HInc exercitus ad Konigshofen, id oppido nomen est, progrediebatur. Dederat autem magister equitum tribus equitib. res suas in Boxspergo curandi facultatem, Gnodalius c. l.
CVm vero vallem Schupfer dictam mire iocundam descenderent, et hostes et illorum castra contemplarentur, sententiam mutauerunt, quippe quod hostes cum agmine et machinis (olfecerant enim ingentes nobilium Sueuorum et Palatini Principis copias) relictis castris, ad montem quo vtrique Duces cum equitatu peruenire cupierant, tenderent. Rustici occupato monte locant castra, positis hinc et inde machinis bellicis, quarum circiter XL. erant, exceptis quas leues vocant. Quo viso Duces consilio inito, consultum rati, trans oppidum cum equitatu progredi. Interea rustici suas machinas in Tuberim direxerant, et damnum dabant equitibus iam deuehendis. Vnde et copiae alio loco transuehi cogebantur. Interim equitum Duces cum suis montem conscendentes, et in loco ab hostium iaculis aliquantisper tuto constituti, aciem instruunt. Eo quoque Imperator venit, et paucis adiunctis hostem cingit; distribuerant autem seditiosi suum agmen tres in partes, et pro loco atque copiis post machinas collocauerant, machinis ipsis in fronte constitutis. Duces interea cum equitatu, et equestribus vexillis propius hostem accedunt. Quo accessu seditiosi relictis machinis ac castris, vt erant ordine instructi fugiunt, et dispersi, hic lucum qui non procul aberat petit, ille per prata et campos fugit. Horum potior pars confossa est; Nam equestria vexilla, etii qui leuibus machinis praeerant, acrius insecuti agmen prorsus dissipauerunt. Inde equites petentes montem, castra diripiunt. Interea qui in lucem confugerant ab exercitu per vallem ascendente circumdati dextra et sinistra funduntur. Sane horrendum erat spectaculum, tam in luco quam patenti campo fugere, sequi capi, occidi, vulneribus acceptis, neque fugere posse, neque quietem pati. E monte quoque in lucum Duces equitum cum suis se receperant. Verum haec illorum dimicatio haudquaquam citra iacturam fiebat, quod hinc et inde arbores illis essent impedimento. In hoc luco fere CCC. rustici vallo, fossaque sese abdiderant, vt equitum nemo ad eos sine ingenti periculo posset accedere. Consulentibus Ducibus pedites non paucos eo mittunt. Concurritur magno clamore, rustici cladis acceptae memores acriter instare, Martiales haud timidi resistere. Certatur vi magna. Interemptis e seditiosis centum, reliqui quod nox intempesta immineret, a Comite Furstenbergensi Guilielmo capti, et pecunia mulctati sunt.
SVperis ergo fauentibus omnia aderant, victoria, praeda, laus. Vnde Princeps cum Ducibus et copiis omnibus conscenso, monte lituis tubisque ob ademptam Gnodalius lib. 4. p. 165.
FEsto die quem Christiana religio Pentecosten vocat, inde profecti cum excrcitu Gnodalius c. l.
IMperatoris itaque iussuv trumque equestre vexillum gradum fecit, eo cum reliquo Gnodalius c. l.
Ceterum circiter D. in duos non procul distantespagos, vni Gibelstadium, alteri Sulzfeldum nomen est, euaserant. Qui vna cum pagis concremati sunt, vt illorum. pars minima superfuerit.
PAululum ab his locis aberat arx Engelstadium, aut si mauis Angelipolis. Hanc paucis ante diebus elapsis incenderant seditiosi, ita tamen vt in necessitate, praesertim qua tum premebantur, esset receptaculum non contemnendum. Vt enim spem probe inflexam, vt muros et fortes et altos praeteream, turris illic erat vallo fossaque egregie munita. In hanc exoletorum caterua circiter CCCC. cum armis et machinis se receperant, introitu et porta quam diligentissime obseruatis, vt me hercule mirum dictu sit, tam breui tempore tantam molem illos congerere potuisse. Sed tu mihi, quod ille ait, consideres, velim; humanae imbecillitatis efficacissimum duramentum est necessitas, certe eius quanta vis sit, hoc loco demonstratur. Qui intus erant se probe munitos arbitrati eorum qui extra erant insultus non magni faciebant, sed muri pars breui machmis bellicis admotis concussa est, illico Comites et nobiles, tum alii quoque ex equo desilire, turrim oppugnare, illicque sine ordine currere. Qui intra, strenui manu, extremae horae memores, acriter instare, repugnare, primum impetum fortiter sustinere. Ex nobilibus vero ferme centum sauciabantur, tenor enim pugnae in vltimam defatigationem processerat. Nec ab incepto desistebant, quum integri sauciorum loco succederent. Itaque secundo impetum faciunt. Ea autem parte quae comminuta erat, non pauci ingrediebantur. Qui incendium quod se restinxisse putabant iam primum gliscere videbant. Nam erat murus adhuc oppositus, vnam tantum habens fenestram et portam, quae ferme a solo triginta palmis distabat, ex qua tanta caede vtrimque pugnatum est, vt comites cum aliis iam secunda vice abire cogerentur. Qui quanquam in vitae fuerant discrimine, nemo tamen ex eis interiit. Iam cum rustici ad deditionem compelli non possent, plus iaculorum e machinis immissum est, quibus murus magis, magisque concutiebatur.
Tertio tandem impetu facto, turri cum summa difficultate potiti sunt rusticis omnibus ad internecionem vsque deletis. Sane ex agmine quo de supra mentionem fecimus CC. ferme in nemus non procul ab arce se proriuerant. Iam cum mox immineret nihil aduersus eos agi poterat, ne tamen aufugerent cingebantur, mox vbi dies coepit omnes sunt confossi. Sic ex hoc seditiosorum agmine admodum pauci fuga elapsi sunt. Crediderim Hercle daemonem eo e sacro die Pentecostes, versum ex hymno, quem sacerdotes sequentiam vocant rursum cecinisse; Hunc diem bellicosum ego feci.
POrro victoria iam adepta Principes cum equitatu et ducibus alas seditiosorum scalares adeunt, et currus cum machinis sufficienter ornatis inde auehunt Post contractis copiis vicum Moss, dictum, petunt, vbi incolarum inuenerunt neminem. Castra prope piscinam et in circuitu locant, et cibo curati corpora dederunt quieti. Mane Principes cum copiis omnibus, pedites enim ex Chonigshofen quoque ad exercitum accesserant, inde profecti itinere circiter septem millia passuum confecto ad Heidingsfeldum Herbipolitanae ditionis oppidum, ad Moeni ripam situm peruenerunt. Hinc Principes suis cum equitibus, extra vero Imperator Suevici exercitus cum copiis Herbipolim versus castra collocarunt. Pedites superioribus in locis castra a rusticis derelicta occupauere.
Gnodalius lib. 4. p. 166.
Ceterum in vrbe ciuium et rusticorum vltra sex millia erant. Cognita Principum voluntate, (decretum enim iam erat vrbem cum machinis et copiis omnibus obsidendam) venerunt supplices, ea quae pacis sunt tractaturi. Res autem hunc in modum est composita, vt se cum vrbe et rebus omnibus in confoederatorum et Principum arbitrium dederent. Quo facto Principes et Praesules cum Imperatore exercitus, et quinquies vicies centenis equitibus pulcherrime exornatis Herbipolim intrant, vt seditiosorum antesignanis supplicio affectis vrbs episcopo restitueretur.
Renweg dicta, distribuebantur. Primo igitur confoederatorum et Principum nomine exercitus Imperator ad ciueis orationem habuit. Qui illico sese omnes Principibus ac nobilibus ad pedes proiecerunt. Rursus imperator post longam orationem, qua virtutes ornauit, et illorum effrenatam temeritatem est insectatus, ex ea multitudine nonnullis selectis, quibusdam in omnium praesentia decollatis, reliquos in vincula coniici iubet: Alii. episcopo nouum iusiurandum dant. Quo expedito ad planiciem ante sacellum, cui deipara virgo dea tutelaris praeest, tendens Imperator, eo quoque modo cum seditiosis egit, eadem poena qui in via equestri erant afficiuntur, decapitati sunt autem ex trina illa seditiosorum selectione LXVII. numero. Inter quos ciuis quidam duobus millibus aureorum vitam redimere voluit. Sed verba, vt aiunt, ad parietem faciebat. Mox alienigenae cuiuscunque conditionis erant, tuti ad lares proprios reuerterunt, sed hoc pacto, vt iis quorum sub ditionibus erant, suum ius esset integrum. Rebus ita confectis Principes cancellariam, vt vocant, episcopalem causa requiescendi petebant. Inde conscensis equis in arcem se conferunt, vbi etiam pernoctabant, Ducibus cum exercitu in castra reuersis. Sequenti die res cum ciuibus composita est, nempe vt arma illico ponerent, quae in arcem vecta certe collem diceres; Praeterea muros turresque contra arcem liruerent, Ad haec confoederatis et Principibus VIII. millia aureorum numerarent. Inter haec episcopo suum ius, si ita mihi loqui licet, integrum. mansit.
POrro Principes cum ducibus et copiis octo dies in castris prope Heidingsfeldum moram facientes, finitimos quosque pagos et vicos Herbipolitanae dioecesis, seditiosis decapitatis in pristinum restituebant statum. Quod non citra ingens finitimorum damnum fiebat. Hoc enim genus virorum qui castra sequuntur parta victoria vix cohiberi potest. Atqui et seditiosi priores in depopulationibus fuerant. Inter haec quoque res Rottenburgensium ad Tuberim, vt confoederatis et Principibus quinque millia aureorum penderent, componebatur; idque vrbis tantum nomine; Nam quod ad ditionis partem pertinebat, id Sueuicis confoederatis illibatum conferuabatur. Tum quoque ex comitatu Wertheimensi, tria millia aureorum exacta sunt. Venit et praesul Argentinensis Alsatiae Landgrauius, tum Moguntinensis Locumtenens quinquaginta equitibus stipatus in castra. Verum quid hic actum sit, causa breuitatis lubens omitto, quod ad finem huius perturbationis tendat descriptio. Iam episcopo Herbipolensi arce, dioecesi, vrbe restitutis copiae ad inuicem sunt separatae. Optassent Sueuorum Duces cum Principe Palatino progredi, idque facile factu fuisset, nisi tam crebro Princeps literis ab Heidelberga missis, sententiam mutare coactus, quippe seditiosorum tumultum magis magisque auctum iri et ni rebus mature consuleret, de ditione actum esse. Scelerum enim artifices omnia diuina humanaque truculentissimo genere cupiditatis inquinabant. Haec itaque causa discessus. Conuenit autem inter Principem Palatinum et Archiepiscopatus Moguntini Locumtenentem, qui, vt principio narrauimus, a suis in Aschaffenburgo male fuerat exceptus, de restitutione. Conuenit et inter Sueuicos Duces et Principem Casimirum Brandenburgensem Marchionem,
Gnodalius lib. 4. p. 166.
Gnodalius lib. 4. 167. et lib. 5. p. 169.
Gnodalius c. 1.
Gnodalius lib. 5. p. 170.Io triumphe, magno plausu canebant. Quod si sceleratorum hominum votis successus vltra aspirassent, Dii immortales, quo fuisset illorum execranda impietas euasura?
Gnodalius c. l.
Gnodalius c. l.
NOcte iam proelium dirimente Principis in castra se recepere. Praesidio circa oppidum disposito, quatuor parteis, quindecies centeni pedites, et mille equites sibi vendicabant, in excubiis constituti. Postero die sole iam exorto machinae in oppidum diriguntur; nonnullis iaculis emissis: qui intra erant, se cum oppido Principi Palatino dedunt. Quo facto illico machinae sunt amotae. Pacem igitur omnium nomine legatis suppliciter petentibus iniungebatur sub vitae interminatione, quam accuratissime curarent, ne quis praesertim antesignanorum ex oppido aufugere, sed simul omnes quid a Principe decerneretur expectarent. Sequenti itaque die, quae Christi redemptoris nostri praeconi Ioanni Baptistae solennis erat. Principes cum equitibus planitiem non procul a monte D. Georgii occupant; Eo iussi sunt ex finirimis pagis venire rustici, vt selectione facta de praecipuis
HIs rebus confectis iam inclinata in vesperam die ad castra Principes tendebant. Verum cum adhuc circiter mille rustici in oppido essent, verendum erat ne noctu aufugerent nisi tanta solertia quanta praeterita nocte vigilarent, quod tamen et equis et hominibus graue erat, Habito consilio res commissa est Magistro equitum. Qui accepto equestri vexillo oppidum petit, et rusticis in coemiterio congregatis D. ex illis in ecclesia, praeterea portas omnes, ne debitam poenam scelerati effugerent concludi iussit; ciuibus vt diligentissime conclusos obseruent praecipit, se ex eis qui bona fide annumerati essent, aufugerent, impleturum.
Ad haec quoscunque qui se vtut poterant occultaslent inuenirent, qua maxima possent diligentia tenerent. Nequaquam autem hoc crudele tibi videatur, cum huius oppidi communitas plus quam effrenata temeritate gestierit. In castra reuerso magistro equitum iniungitur, vt vna cum Iacobo a Fleckenstein et Ioanne a Schonburgo crastina die rem inter oppidanos componat. Qui albicante iam, vt ille ait, die oppidum ingressi cuius rei gratia missi erant ostendunt, inuenti autem sunt adhuc CCC. rustici; omnibus vero in vnum congregatis singulorum nomina magistri equitum iussu lecta sunt. Ex quibus XXIV. capite puniebantur, reliqui omnes incolumes ad sua reuerterunt. Mox res inter ciues componi coepta est. Ex his quatuor capitali supplicio afficiebantur, alii quippe seditionis duces pridie, cum conarentur Principem et vniuersam nobilitatem ad internecionem vsque delere, in agmine fugientium occubuerunt. Ciues pecunia mulctari, et vt arma, machinas, gladios in arcem Alzeiae deferrent, et priuilegia, que multis
HIs gestis dies aliquot Principes in castris illic manserunt, in eo autem terrae tractu multum damni a Martialibus dabatur. Interea quoque finitimorum pagorum seditiosi, suorum laborum fructum dignum percipiebant. Huc etiame Francofordia, Wormatia, Spira ciuitatibus, cum in hac truculentissima temporum conditione tumultuantes in clerum atrociter insurrexissent, Legati ad Principem Palatinum pacis et reconciliationis gratia missi sunt, et voti facti compotes ad sua redierunt. Venit et huc Princeps Ludouicus Comes Valdentiae cum centum equitibus, quos deinde Palatini copiis adiunxit. Quin etiam duo praecipui seditiosorum duces in castra adducti, vni nomen erat Michael Busch, in quem Princeps Palatinus multa beneficia collocauerat, quorum oblitus foedifragorum dux foedifragus essectus est; alter Mervvein dictus, seditiosorum signifer fuerat; Qui interrogatione et confessione peccatorum facta decollati sunt.
Gnodalius lib. 5. p. 173.
Gnodalius c. l.
Legati vna cum generoso Domino Ioanne Iacobo Barone Merspurgi Caesareae et Catholicae Maiestatis in inferiori Alsatia praefecto veniunt. Multis vero vocatis in consilium, post longam deliberationem, tandem eo res deducta est, vt ciues Principi Palatino sex millia aureorum darent, et seditiosis octo numero in oppido decollatis, maiores machinas iam dicto praefecto redderent. Verum Albipolitani diem ex die prolatantes hanc inire concordiam differebant. Id cur factum sit aliorum esto iudicium. Hoc constat Principi Palatino hanc dilationem vehementer displicuisse, quippe quod illa impediretur quo minus Illustriss Prinpcipis
Gnodalius c. l.
Gnodalius lib. 5. p. 174.
Gnodalius c. l.
HUbertus Thomas, a patria Leodius dictus, Ludouico Pacifico, Palatino Electoria Consiliis erat et secretis, atque fratris et successoris, Friderici II. Comes adsiduus. Quam gratus fuerit acceptusque Electoribus Palatinis, arduis etiam negotiis et diuersis legationibus adhibitus, testatur Praefatio Annalibus ipsius Palatinis praemissa. Praeter alia ipsius Ingenii monumenta, inter quae etiam illud de Tungris et Eburonibus reperitur, haec ipsa est Historia, quae, vt ipse testatur, ex Petri Criniti potissimum vigiliis fuit deprompta, eo fine suscepta, vt, dum ista vernaculo sermone conscripta, aliis etiam nationibus de eo constaret. Breuius tamen singula exponuntur, quam a Crinito, et stylo parum eleganti. Freherus eandem ex MSto primus edidit, quam ab auctoris Filio, Iano Iulio, adeptum se fuisse profitetur.
QVanta Germani caeteros mortales belli gloria semper antecelluerint, Reuerendissime Princeps, plenae sunt Historiarum chartae; et Mathematici hanc gentem pro horoscopo Martem habere tradunt. Vnde non mirum cuiquam videri debet, si conqueratur cottidie Germania, et maiores suos accuset, quod res olim praeclarissime fortissimeque gestas, praesenti tum gloria contenti, posteris tradere neglexerint. Hinc enim factum, vt fortissimi Ducis Arminii, (cui si quae pro patria fortiter pertulit, non intercidissent, neque Graecia suum Alexandrum, neque Hannibalem Africa, neque Scipionem Romanus opponeret) vix nomen ad nos peruenerit. Ariovistum solum e tot bellicosissimis Germaniae regibus, hoste virtutem eius non intermori passo, nouimus. Nobilissimarum familiarum origines vltra quadringentos abhinc annos vix rescire possumus. Quid homines mortale genus memoro? Nonne florentissima quondam Germaniae regna, quasi Oceano aliquo absorpta et tanquam e medio sublata, hodie requirimus? Sueui Deorum atque hominum contemptores, vbi tam vasta quondam possederint regna, non parum dubitatur Cheruscorum et vrbes et oppida ignoramus. Vbi Marcomannorum, vbi Quadorum, Menapiorum, Noricorum celebratissimae sedes? Nouem cum suis cultoribus fato cessisse dixeris? Neque enim satisfaciunt ii, qui occupata vna aut altera alicuius nominis syllaba, statim illam aut istam gentem esse proclamant. Cum videamus praeclaros authores, Liuium, Tacitum, Velleium, saepius dissentire, Verum quam non sunt maiores nostri culpandi, tam homines nostrae aetatis accusandos censeo. Illi enim quod essent litteris; quibus maxime res mortalium immortales reddi solent, destituti, nec possent singulorum res prospere aut feliciter gestas successoribus conscribere; id inprimis studuerunt, vt saltem belli et scientiam et gloriam posteritati suae quasi per manus traderent: adhibueruntque omnem operam, vt Germanicum nomen inter caeteras nationes per cottidiana belli decora quasi adoraretur, et nepotes non tam maiorum factis quam propria virtute insolescerent. Sed nec alteram partem, per omnia neglexerunt, quin interdum Duces suos carminibus incompositis decantarint: imitati poetas, virum fortem et Vlysseum, male cordatos Gigantes saepe prostrauisse concinnentes. Nos vero qui vtrumque cum laude praestare possemus, facile a maioribus nostris vincimur: quippe qui nullam hodie per arma gloriam nisi externorum Ducum auspiciis, vnde nihil ad nos nominis pertinet, quaerere didicimus: et tantum abest vt aliena oppugnare contendamus, vt etiam de nostro Imperio ab imbelli interdum gente partes non modicas avelli patiamur, et iam vix tueatur sua littora Rhenus. Praeterea si quid aliquando
dignum memoria obtigerit, quasi nihil ad excitandos posteros pertineat a nobis prudenter gestum, aut ad euitandos similes actus per imprudentiam commissum, litteris mandare supersedemus. Litteris inquam, quibus beneficio Diuum adeo antecellunt Germani, vt omnium calculo in illis arcem teneant. Accusantur Principes, qui bonis studiis aut nulla aut rara stipendia constituant, maluntque in ventum abire sua nomina, quam vel modico aere aeternitatem redimere. Non laudo Principes in hac parte tam male gloriae studiosos: nec hos non possum non reprehendere, qui nisi praemiis allecti animum ad scribendum applicare solent. Exigo enim gratuitam, non conductam operam, in huiusmodi negotiis. Conductum enim scriptorem ex animo conducentis scribere, etiam praeter veritatem interdum, et adulari necesse est. Qui vero non locata opera scribunt, liberum habent stilum, nemini parcunt, nemini blandiuntur nullius gratiam ambiunt, in nullius laudem propensiores esse coguntur. An putabimus Homerum ausum canere Agamemnona tam molle aduersus Achillem mouisse certamen, si Agamemnon praemium aliquod carminis statuisset? Neque profecto Sallustius Romanae historiae Princeps, Iugurtham sceleratissimum dixisset, si Iugurtha illi contexendae historiae author fuisset. Vixisset diutius Lucanus nec interruptum opus deploraremus, si blanditus Neroni pecuniaque quam ille libens dedisset, corruptus veritatem reticere quam perfidum Caesarem appellare maluisset. Sed maluit vir diuinus momentanea illa contemnere quam perfidiae labesacrum opus inspergere. Idque praemii nunc habet, vt viuat: viuetque diu per secula vates, viuentque caeteri qui veritatis amore ducti in hanc scribendi arenam descenderint: et dum caeteri ignobiles et putridi iacebunt, inter manus hominum reuolventur, probabuntur, amabuntur.
Sed dicet forsan aliquis, nibil aut parum gloriae ad authorem solere redire, qui nota haec scripserit. Fateor profecto, non satis gratos nos aduersus eos qui bono publico invigilant: cum non decenti honore eos prosequamur, condignis beneficiis non afficiamus, prorsus nullus hic dum viuitur apud nos remuneratus audiatur. Sed tu quisquis es quem ex aduerso dicere feci pro nihilo pendis, post ducentos quadringentosue annos reuiuiscere, dum taeteri ignoti, ignobiles, putridi iacent? Reuiuiscere enim mihi videtur is cuius scripta post tempus hominum manibus resumuntur, reuoluuntur, admirantur, probantur: laudatur scriptor, adoratur. Patria, oppidum, parentes qui illi vitam, qui penates dederunt, in coelum laudibus efferuntur. Sed quorsum haec? Cum praesenti anno MDXXV. a condito ferme orbe non habuerimus tot regibus captis, tot fugatis tot seditionibus memorabiliorum; excitatum velim aliquem ex his, qui cum laude hanc prouinciam sibi desumere possent, ne res credo dignissimas nobiscum obsolescere paterentur: sed adhibito stylo et sibi aeternum nomen, et posteris non ingratum opus cuderent. Quod equidem pro virili Petrus Crinitus P. Harerus.Principi Palatino Electori a secretis, amicus meus non vulgaris, patria lingua nuper aggressus, summa fide atque integritate, nec sine oleo perfecit. Verum non plane vulneri meo satis fecit: quippe quod dolerem memorabilia facinora extra Germaniae limites non egressura, et tantum Teutonibus, quibus res perinde grata esse possit, scriptum conquerere. Cui vt subuenirem, audendum quoque mihi putaui: et vt caeteris nationibus harum rerum auidissimis vtcunque consulerem, Petri mei vigilias in Lalinam linguam interpretandas mihi persuasi. Quod et eo nomine libentius aggressus sum, quoniam hoc labore etiam inculto et agresti plurimum gloriae, nec minus fauoris clementissimo Principi meo Ludouico Palatino Electori pariturum me non diffidam: et habeant caeteri per orbem Principes, aliquem, per quem se tanquam in speculo intueantur, et ediscant quo animo esse debeant, si maior seditionum procella ingruerit. Discant (inquam) optimum Principem imitari debere medicos, qui vitiosum aliquod membrum prius emplastris, collyriis, et herbis sanare pertentant; deinde si illa non prosint, abscindunt, vt teliqua integra seruentur. Habeant insuper hunc meum Principem tanquam exemplar aliquod principalis virtutis, quem imitentur, ad quem se fingant et delineent. Vt ita et gloriose regnent, et cum maiestate imperent, et subditi placido gaudeant imperio.
STatim huius insignis anni principio in Hegoia primum belli tumultum Comitatus Lupfensis incolae fecerunt, qui se ab Ecclesiae insignioribus quibusdam plus aequo premi, primum quidem inter paucos et clanculum, deinde palam et cum pluribus conquerebantur. Tandem cum querelis nihil se proficere animaduerterent, ex aliquot pagis armati concurrunt, et quod precibus nequierant, incusso terrore se impetraturos sibi persuadent. Demum vt se numero statim praeter opinionem auctos vident, audaciam sumunt, nec iam molliri, verum omne seruitutis iugum excutere constituunt, et ad libertatem ex omnibus locis proclamant. Cuius rei famam, et dulce libertatis nomen vicini Algoii plausibiliter exceperunt, qui et ipsi ad rei nouitatem confluenttes, postremo ad Albim montem et circa oppidum Vlmam copioso exercitu consederunt. Forte fortuna hoc tempore ad Vlmam Confoederati Sueuiae habebant comitia ob Ducem Wirtembergensem Vlricum; qui conducto apud Heluetios milite auitum regnum, quo nuper pulsus fuerat, armis repetebat. Ii conscripto pro tempore exercitu, dictoque Imperatore Georgio Dapifero a Valtepurga, in Wirtenbergensem mouerunt. Ille interim Stuckgardiam suae terrae principalc oppidum acriter oppugnabat, ad vltimumque discrimen permansisset, ni reuocato domum ab Heluetiis milite noctu abire infecta re coactus fuisset. Reuocandi occasionem dedit accepta apud Papiam clades, in qua Rex Galliae Franciscus caeso fugatoque exercitu captus est.
Post abitum Ducis, capta ab eo oppida facile recepta sunt, turbatusque Sueviae status compositus: Deinde iussus Dapifer Georgius in rusticos ducere militem, nihilque de bello remittere, licet interim de concordia ad eos mitterentur legati: quod frustra ire viderentur ad homines, qui nihil sani intelligerent. Is igitur omnibus copiis circa medium ieiunii e Sueuis mouet eo animo, vt inter Vlmam et Biberacum, vbi rustici esse dicebantur, congrederetur. Paucis igitur diebus cum illo peruenisset, castraque ad medium a rusticis milliare posuisset, renunciatur ei illos ob ingentem numerum animosiores (conuenerant enim iam tum ad quatuordecim millia) et peruicaciores factos, neque quidnam intenderent comprobasse, quippe pabulatores quosdam interceptos ex nobilitate aliquot trucidasse, coenobia nonnulla deuastasse, nihilque non fecisse quod infestissimus hostis perpetrare solet. Quare omnino ferro decernere constituit in sequentem diem. Verum seu per exploratores certiores facti rustici, seu quia ita conuenerat, noctu castra mouent, et in monasterium Marbhtallum se recipiunt, quod vt pleraque alia, omnibus rebus spoliant, et foede dilacerant Subsequebatur magnis itineribus cum copiis Georgius Dapifer. Cumque propemodum assecutus foret, in conspectumque venisset, illi timore perculsi per agros palantes dissipantur, plurimi in montes salutem quaesiverunt. Hic redduntur Dapifero a confoederatis litterae, quibus ad Vlmam reuocabatur. Ille statim iussis parens, agmen auertit; in itinere multos pagos incolis vacuos concremauit. Erat autem iter in duo oppida Leiphemum et Gontzbergium. quorum incolae cum vicinis pagis vsque ad Augustam Vindelicorum in rusticorum partes concesserant. Illo iussus est Dapifer omnem belli molem conuertere, quod dum faceret, incidit in sex rusticorum millia, qui impetum eius non sustinentes
Dum ad Vlmam de pace consultatur, rustici in Riet prope Balderingam reparant vires, missis ex Algoia auxiliis: quibus freti plurimas arces conuellunt, monasteria foede dilacerant, nobilium aedes depopulantur. Quamobrem Georgius Dapifer in eos mouere coactus, omnem dolum adhibuit, nunc verbis irritans, nunc machinis lacessens, interdum et formidinem simulans, quo eos ad pugnandum allicere posset. Donec die sancto Veneris circa quintam post meridiem horam, apud suae ditionis oppidulum Wortzachium, ad tertium a Biberaco lapidem, ad septem millia rusticorum fundit fugatque, atque adeo ad interniciem, vt nullus supermanserit, nisi captiui admodum pauci: ex quibus didicit tribus illinc miliaribus in pago Wingarteno apud Rauenspurgium alia octo rusticorum millia congregata. Quare diluculo facto signa conuelli iubet, ac incidere, et agmen subsequi. Rustici quod actum praecedente die foret ignari, eodem itinere ad coniungendas cum caesis copias properabant. Qua de re per exploratores Dapifer certior factus, aciem instruit et ordine obuiam ire pergit. Iamque prope erat vt confligeret: quum vno agmine rustici fugientes in paludes proximas se coniiciunt, ita vt ab equitatu persequi nequirent, nihilominus machinis petiti plures vitam reliquere, nox vero superveniens quicquam vltra tentari vetuit. Tantum castra pro nocte munire iussus miles, sequenti die ni aufugissent rustici, pugnaturus.
Septimo decimo die Aprilis omnibus copiis e paludibus in Bodami lacus accolas et Algoios promouet: vbi duo exercitus rusticorum restabant. Vt autem ad Beyerfindium peruentum, et signa conspecta, rustici montes et vineta capiunt, quo ab equitibus tuti forent. Antequam vero machinae dirigi et parari in eos potuerunt, haud turbato ordine et signis erectis ad VVingartemum quam celerrime contendunt. Equites in eos impetum facere cupiebant, ni abstinere iussi fuissent, quod ad duodecim millia hostium esse, exploratum haberet, nec temere quicquam, vt bonus Dux, Dapifer agendum sibi persuaserat. Ad hoc segnius trahebantur machinae, quibus tandem perductis, et in rusticos summa arte emissis, non paruam stragem edidere. Superuenerunt autem Comes Ioannes de Monte Forti, et a Ravenspurgio ad Dapiferum legati, orantes vt mitius parum cum insaniente populo ageret, neue tantum Christiani sanguinis Christianus Dux effunderet: sed datis, quas prius spreuerant rustici, conditionibus, eos ad sua dimitteret. In quam sententiam Dapifer tandem perductus, ea potissimum causa, et quod Duces rusticorum sese supplices adiissent, et signa omnia tradidissent.
Interim non quiscens humani generis perpetuus hostis Sathan, et (vt Christus ait) mendax ille nostrae salutis iugulator, omnisque iniquitatis et discordiarum fomes et auctor, praedam ingentem sibi paratam cernens, in omnia sese conuertit; donec laqueos in quos ruentem populum exciperet, reppererit. Instructis itaque suae farinae (vt postea fructus docuerunt) ministris qui sacrosancti Euangelii praefigentes titulum summique boni prae se ferentes imaginem, seditiosa ad numein
Gondersheim.Amerbach.
Hiis peractis in Franciam Orientalem ad alterum qui ex Franconibus proruperat exercitum, et iam Herbipolim ad VIII. millia obsidebat, commigrant. In itinere Wildenburg et Limpach arces conflagrarunt: Comitem Georgium de VVertheim conditiones ab se accipere, et machinas dare cocgerunt. Praedicta Franconicae gentis multitudo ortum habuit apud Tubarense Rottenburgum et ad Rotingam convenerunt, vnde cum fignis tribus militaribus Butardum petebant, vt centum triginta equites quos ibi esse compererant, si possent interciperent. Sed certiores hii de consilio facti sese qua facturi iter erant, in insidias locant, et ex praemissariis rusticis multos adorti interemerunt. Aduentante autem multitudine retrocedunt Herbipolim, Rustici vero Buthardum eo die perueniunt, quod copia omnium rerum refertum depraedantur, et in arcem ignem immittunt. Geilsheim. Reigelsburg.Ochsenfurt.Bercklingen.Svvartzach.Geroltzbofen.Gibelstat.
Intra festa Paschae similiter rusticorum tumultus excitatus est in ditione Episcopi spirensis Georgii Comitis Palatini. Primo quidem non multos, verum statim
Constans et serium Reipubl. Rusticae decretum, vt quam primum conueniatis, et nobis delectos e vobis centum fratres armatos in defensionem Euangelii et diuinae iustitiae mittatis. Si vitam faluam vobis esse vultis. Ita ingentem congregarunt multitudinem, non defuerat tamen Palatino prouidentia. Misso enim Auenario cum aliquot equitibus, experiri voluit an principiis obstare posset. Verum prope pagum Malsch quendam obsidebant montem, in quo ab equitibus facile tuti erant. Episcopus Spirensis regia deserta ad fratrem Heidelbergam se contulit, nec mora, Rottenburg, Rotenburg. Eidenheim. Kisselavv. Bruchsel. Gotsavv.PrurheinHertt. Metersheim.
Remanserant in Bretheimio sub publica Principis mei fide immensae ciuitatum Imperialium merces, quae propter motus Rusticos in Sucuia non ausae sunt vltra progredi, has maxime sollicitabant rustici, cumque nihil vsque tutum foret nec conveniebant inter se satis ciues, Palatinus ad quingentos pedites in praesidium mittebat, qui cum in Prurhenio essent, a fidefragis rusticis nihil tale timentes circumueniuntur, nec fide data iurataeque pacis conditione praeualuerunt, quin pedites omnes fide praestita coegerint Heidelbergam redire, rati (vt eredo) se tandem Bretheimio potituros. Ad octauam Paschae nouus rursum fuit tumultus Zabergevv.Derdingen
Interim libet hic ascribere qua astutia Prurhenii Bretthemium pertentarint, tanta inuaserat eos potiundi merces insania Id equidem breuius fecero, si epistolam ipsam quam Bretthemium miserunt, inseruero, quae huiusmodi fuit.
Accepimus fratres et amici charissimi, non incerta fama, ingentem aduenire exercitum, qui propter merces illas quae penes vos sunt, oppidum vestrum oppugnatum veniunt. Cum vero vobis simus vicini, fraternam decet vos nobis ostendere dilectionem. Proinde vos rogamus, si contigerit quid deterius quamprimum nos advocetis:
Laturi autem tantis et animis et viribus suppetias vobis sumus, vitinuitis bostibus ipsi inter nos potius huiusmodi bona diuidamus. Haec erant, quae fraterna dilectiovos ignorare nolebat. Valete. Sed neque haec nobilium ciuium animos frangere potuerunt, quin fidem illaesam et oppidum Principi suo seruarent.
Cum nusquam quiescente Sathana fama rerum cis Rhenum gestarum ab Ru sticis Elsatiam peruasisset; et hic rustica gens auram celebratae libertatis hausit, nec mora, ingens confluit porcorum grex, et ad depraedanda deuastandaque vbique monasteria veluti tempestas quaedam corripitur: Altorff, Nevvenburg, Sanctam VValburgim in sylua Hagenoia, et pleraque alia coenobia depopulantur. Res erat grata et plausibilis, quod in summa omnium rerum volutarentur copia et alienas impune opes degluberent, nec opus erat abscedentibus conuenire ad cretam hospitem, Elsas. Zabern.
Hoc rerum statu Dux Lotharingiae Anthonius vt suos iamiam vacillantes subditos, quinimo ad Saram fluuium motos, in fide contineret, a Sicambro Duce dimissa quinque peditum millia conducit: adhaec ad mille quingentos equites praeter suae terrae auxilia cogit, ad Zabernamque properat, in oppido concludit Rusticos et obsidet, deinde Mercurii post Cantate oppido potitur, et ad viginti millia caedit, oppidum militi datum, foeminae pulchriores abductae. Aberant haud procul ab oppido ad sex Rusticorum millia, qui suppetias sociis ferre volebant, iis miles Lotharingus occurrit, et vix cuiquam vitam relictam perhibent.
Alterum his temporibus quoque tumultum excitauit intra Vascouios montes ciuis VVeissenburgensis, nomine Bacchus: qui intra terras illius Ducis Ludouici, quicquid erat Ecclesiastici iuris, deuastarunt, nomenque avicino loco Cleburgum Cleburg.Remigsberg.Rodern.
A pugna Zabernensi Dux Lotharingiae sanguinolentum adhuc et caede repentem militem in superiorem Elsatiam duxit, vbi quoque exercitum rusticorum ad decem millia caecidit Inde domum rediit, militesque dimisit.
Adhuc intactus manebat hac lue Palatinatus, verum vt domus cuius parietes ardent, interiora diu illaesa conseruare nequit, ita et hic paulatim intra Palatinae gentis viscera serpere coepit, et primo quidem in Sibeldingensi valle tumultus exortus Eusserstal. Trifels. Neukastel. Herd. Blesweiler. Geilweiler. Helsbruck.
Neustat.Hrchheimium. Liebenaw. Neubansen.VVachenheim
Interea Optimus Palatinus omnia prius adhibens medicamina, quam ad effundendum sanguinem Christianum properat, seu vt etiam vires nondum satis robustas colligeret, petiit colloquium. Illi suo principi negant cum pluribus quam triginta equis se eum auditurum. Paret bonus Princeps, eo enim res deuenerat, et sub publica eorum fide, qui nihil minus quam Fidem seruare vouerant, et ad eos venit. Illi in conspectum explicatis signis totis copiis sese ostentant, tandem post multa vltro citroque dicta conuenit, et recipiunt vterque exercitus se quamprimum ab armis discessurum, arces, oppida et res redderent, ne quid in posterum tale conarentur, octo erant rusticorum millia, confert se ad Neapolim Princeps, vbi ad se rediere Duces. rusticorum, quod inter alia conuenerat de Comitiis Heidelbergae celebrandis, illique diem dicendam censebant, iussit apud se decumbere Princeps, et Pentecosten diem dicunt.
Extinctus videbatur, cum circa dominicam Iubilate sacerdos nebulo apud oppidum Eppingam in Cheruscis (parent illi Palatino) Antonius Eysenhut, adsociatis seditiosis quibusdam et nihili hominibus nouum excitauit tumultum dimissis venenatissimis plusquam antea literis huiusmodi textus.
Patientiam et humilem Domini nostri Iesu Christi constantiam in omnibus vestris necessitatibus vobis fratres in Christo optamus. Notum vobis est, quod sub Principibus nostris et eorum praefectis, monacbis item sacerdotibus perpessi sumus iugum. Tandem Dei gratia reuelata est iam eorum iniquitas, ideo moneo vos serio, vt cum omnibus confratribus vestris compareatis sine mora ad oppidum Gochtsheim et cum vno curru, vt Euangelium et iustitia progressus habeant. Quod si dicto minus audientes fueritis, certo sciatis me cum fratribus ad vos venturum. Ita paucis diebus ad mille ducentos Eppingen. Hilspach. Heidelsheim. Suntzheim.hellenhauss, quem explicatis signis ad Eppingam ducit, vbi sine mora intromissus, item Heidelsheim pari modo, item Süntzen, vbi aliquot dies commorati sunt, quod commeatus apud sacerdotes inuenissent, nec tamen abstinuerunt, quin proximam arcem Steinsberg concremarint, vt quam altum occupat ea arx montem, et omnibus Cheruscis conspicua est, ignis animos rusticis faceret. Huic quoque malo vt mederetur Palatinus, ab Eusenhut impetrat, vt sub publica fide oratores ad se ire sinerent, Oratores fuerunt Comes Nassaw
Dum haec geruntur, redduntur Principi literae quibus non parum laetatus est, quod adhuc aliquid virtutis in subditis suis esse acceperit. Ad Caesaream Lutheram Otterburg. Vischbach.VVolffsberg. VVinzingen. Ruprechtsberg. Didesheim. Dirmsteim. Franckental.
Apud Dirmsteinium vir nobilis erat Asmus a Vitta, qui sibi pessimos quos que associans, nouum in Palatinatu excitauit tumultum, coenobiumque Franckenthal depraedatus est. Aduertens itaque Palatinus nihil fidei, nihil tuti in rusticis, acrioraque adhibenda medicamina, quoniam haec mitiora nihil proficiebant, conscripsit e sua nobilitate mille equites peditumque tria millia conduxit, cui quoque ex foedere Treuir. episcopus cum delecta trecentorum equitum et peditum mille quingentorum manu subsidio venit. Misit etiam equites Landgrauius qui cum exercitu venturus erat, ni et hanc Germaniae partem hoc imbibisset aconitum, cuius seditionis origo fuit in Hirsfeld ab Abbatis eius loci subditis. Deinde circa Fuldam Hirsfeld. Fulda.Eschwege.Eysenach.
Dum haec geruntur, in Noricis Dux Fridericus Palatini frater etsi a suis mirum in modum diligeretur, non quietiores habuit subditos, propter exortos in episcopatu Eystetensi motus, sollicitamque plebem suam. Ille autem cernens in celeritate plurimum esse momenti, ex tempore quotquot potuit conscripsit equites et
Freystat.se iam eo animo et viribtu adesse, vt ex eis viuum nullum euadere sineret, nisi protinus ab armis discederent, et quisque ad sua munia rediret. Quod si facerent, se sua humanitate eis parciturum. Illi vt haec audiuerunt, colloquium petunt, et ad ipsum legatos mittunt qui quidem rusticos paratos ad obediendum et ab armis discedendum renunciant, ea tamen conditione, ne quod egislent, cuiquam fraudi foret, neue a suis dominis ad poenam vocarentur. Respondet Fridericus, se alterius factum promittere nolle, hoc tamen sancte polliceri, se omnem operam daturum, vt in gratiam rectpiantur, et pro illis vt offensa omnis condonaretur, intercessurum. Ad haec respondit legatio, Non audere se haec ad suos referre, quos pertinacissimos esse cognoscerent, et nequaquam arma dimissuros, nisi de postulatis securi redderentur. Ad quae Fridericus: Abite igitur et illis renunciate, crastinum diem de hac controuersia iudicaturum, atque ita discesserunt. Spe igitur frustratus, Fridericus, decertare et de fortuna periclitari constituit. Dehortantibus (vt dixi) plerisque ob paucitatem suorum aduersus tam ingentem multitudinem, quae ferebantur ad octo millia, quum ipse supra ducentos et quinquaginta equites, et paucos pedites in suo exercitu (si exercitus dici meretur qui vix cohortem explebat) non haberet. Hos iubet secunda noctis vigilia paratos adesse, vt ante diei crepusculum hostes ex improuiso adoriretur. Interim dimittit nonnullos, qui quid agerent rustici, diligenter explorarent, quorum vnus statim a media nocte rediit, qui Fridericum (vt decet bonum Imperatorem seu Ducem) non dormientem, vt caeteri, sed animo voluntatem, quomodo sine suorum sanguine et incommodo hostes adoriretur et profligaret, inuenit, et infit. Illustrissime Princeps, adsum bonus angelus. Annuncio enim tibi, omnes rusticos desertis castris et impedimentis retictis, dispersos et fugientes abiisse, incredulus adhuc Princeps et irato animo, o, inquit, proditor mentiris, sed non me decipies, prius de te extremum sumam supplicium. Ad haec ille, omnino inquit, vt volueris: modo scias me nihil esse mentitum, qui quae dixi, hisce meis oculis viderim. Laetus responso Princeps diligentins de omnibus interrogat, quae postquam verisimilia intelligit, vt superuenientibus aliis eadem renunciantibus hominem collaudat, et Euangelium daturum se spondet, moxque suos omnes excitari iubet, remque omnem detegit, qui iam posito metu audaciores facti persequendos fugientes suadent correptisque armis et inscensis Messingen.Neumarck. Berchingen. Berngries.
ILlustris gens est Sickingorum ab arce Sickinga, Craichgouiaesic dicta, inter eosdemque insigne nomen promeruit Franciscus a Sickingen, prudentia aeque ac militari arte clarissimus. Huic graue erat cum Richardo Treuirensi Archiepiscopo bellum. De caussa belli varie agunt Scriptores. Sleidanus lib. III. p. 75.e quidem eam tali modo exponit: quod ciuile bellum inter aliquos excitatum esse dicit, ad Treuirensem archiepiscopum Richardum pertinet, cui tunc bellum faciebat Franciscus Sickingus, vir fortis, et Lutheri valde studiosus: verum belli caula fuit, non religio, sed quod Richardus duos quosdam suae ditionis homines pro quibus ille fideiusserat, non sisteret iudicio. Sic enim habent litterae quibus amicitiam ei Franciscus ad exitum Augusti mensis renunciat. Chytraeus vero in Saxonia sua lib. X. p. 258.sic loquitur dum autem in Saxonia duces Brunsuicenses latae a Carolo V. proscriptionis aduersus Ioannem episcopum Hildesiensem, executores, tota fere dioecesi occupata, metropolim Hildesiam mense Iunio et Iulio obsiderent: ad Rhenum et Mosellam, Franciscus a Sickingen tumultuans Treuerim oppugnauit. Bellum enim indixerat Treuerensi archiepiscopo, Richardo, quem in odio Caesaris Caroli esse sciebat, quod in Comitiis electionis noui Imperatoris, Richardus Francisco Galliae regi suffragium dederat, et ne Carolus crearetur, obnixe contenderat. Franciscus autem cum post Wormatiense bellum, a Camera proscriptus sed a Maximil. primo Imp. ob virtutem et fortitudinem Heroicam, ex plenitudine potestatis absolutus esset: intimus Maximiliani consiliarius, et militum praefectus supremus, etiam apud nepotem Carolum fuit. Conniuente igitur Carolo, arma Richardo cum quo alioquin simultates ei plures intercedebant, alio plane praetextu infert. Vidi enim exemplum literarum, quibus bellum archiepiscopo Franciscus denunciat, quod duos subditos archiepiscopus, ne Scilicet, Richardus Treuirensis, post Maximitiani I. mortem, Gallorum Regi Francisco fauebat, eundemque ad Imperii dignitatem euehi volebat. Sickingus vero Caroli V. electionem apud Electorem Moguntinum potissimum plurimum adiuuabat, atque pro tuendae eadem Carolo, vel iubente, vel conniuente, in gentem collegerat exercitum. in Historia Lutheranismi lib. p. 122.Accedebat, quod Richardus Euangelii doctrinae nimium esset infestus, cui portam aperire conabatur Sickingus. in litteris ad Doelzigium apud eundem p. 226.Coepit igitur hoc bellum an. 1522. Treuirorum vrbem obsidebat Franciscus, inde et ciuium virtute et auxiliis Palatim depulsus, destructo D. Maximini monasterio antiquissimo, vrbi vicino, in quo hospitium suum habuerat, et vastatis passim Treuirensis, Episcopi agris, domum rediit. Dum autem Treuirensis, facta cum Palatino Ludouico, et Hasso foedere, summa ope bellum tota hyeme instauraret, Franciscus a Sickingen, dum Lutherani dogmatis fautor videri volebat, a Lutheranis non solum et Ciuitatibus ad Rhenum, Palatino ob nouum institutum vectigalinfensis, sed etiam nobilibus, quorum plerique, quod res suas prodegissent, res nouas malebant, auxilia expectabat. Ast, postquam ab Imperii Regimento fuisset proscriptus, post Pascha 1623. Hassus Palatinus et Treuirensis, magno collecto exercitu, obsidere Francisci arces coeperunt, priusquam ille vires suas augeret. Et postquam compertum fuisset, ipsum in oppidum Landstal se recepisse, illud osidebatur. Intra paucos dies magna bombardarum vis disiiciebatur vbi, cum forte trabe quadam ictus Franciscus, graue vulnus accepisset, dedi arcem iussit, ipseque intra biduum fuit extinctus. Hoc bellum in Saxonia sua p. 258. sq.plenius describit Chytraeus, et singulari relatione Caspar Sturmius. In Schardii Tomo secundo p. 121.reperitur Francisci a Sickingen cum Treuirorum obsidio, tum exitus eiusdem, ligato sermone descriptus aBartholomaeo Latomo. Sic etiam Caspar a Lerch, de Ordine Equestri immediato fund. 11. summar. XC. p. 125. 144.Cyriacus Spangenberg p. II. lib. 6. c. 9.et Bernhardus Hertzog Elsasser Chronic. l. II. c. LXXVI.fata huius Francisci et bellum hoc Treuirense plenius describunt. Quibus etiam Seckindorfium Hist. Lutheran. lib. I. s. LVII. §. CL.subiungimus, et Christophorum Browerum Ann. Treuir. lib. XX. p. 337.Hanc autem Historiam aeque Iano Iutio, Huberti Thomae, filio se debere, profitetur Freherus.
SEckingensis familia ab arce eius nominis in Cheruscis nomen sortita, Sickingen arx.Eberburg.Rheingrauen.VVasigavvMets.
Hactenus Francisci ab Sickingen res prospere feliciterque gestas compendio perstrinximus. In quibus perpetrandis tanto fortunae beneficio vsus est, vt non modo eos quos bello persecutus est, non male adfectos sibi non reddiderit; verum excepto Landgrauio, sibi postmodum fauentes applaudentesque habuerit, eoque fastigii peruenit, vt ille optime de rebus suis consultum crederet, cui Franciscus bene volebat, Germaniae Principes beneficiis sibi illum demereri studere, stipendia dare, nihilque Drachenfels. Lutzelburg. Daun. Kallendels.
Franciscus Seckingensis re prospere vbique gesta festur Deo opt. max. imprimis deinde post Deum Illustrissimo Principi Ludouico Comiti Palatino Sacri Rom. Imperii Archidapifeso et Principi Electori, acceptum agnoscere quicquid fortunae prosperitate, nec immerito quidem, optimus enim Princeps quod adfectus a Vangionibus iniuria, et Landgrauio pater eius Philippus bello lacessitus fuerat, facile passus est nobilitatem Palatinam per omnia illi praesto esse, qua sine nihil horum quae gessit, Franciscus perficere poterat nec famam vt plus terroris diluere curauit, quae vbique diuulgauerat Franciscum cuncta ex eius sententia et auctoritate gerere. Sed clementissimi Principis beneficium in non satis gratum hominem collatum euentus docuit. Quippe cum nobilitas Landgrauiana non promissis in Darmstat satisfaceret, nec conuentiones ibidem initas fidei immemor perstitae seruaret, qua propter vt perfidos vbique proclamaret, illi vicissim conuitiis et Treuiri.
EX his satis patere existimo belli Treuir. et originem et causas. Verum haud scio an satis veritati respondeant, quae de duobus captiuis Franciscus scribit, illi enim adseuerant se vi ad rogandum Franciscum compulsos, vt per se fidem faceret; Quod vero Caesarem inserit, puto magis ad terrorem factum quam vt verum ad firmem, licet satis credibile sit praeter iuramentum non adeo per omnia behe voluisse Treuiro Caesarem, quod in electione sua in Imperatorem; libentius Treuir suffragium Gallo praestare voluerit quam ipsi Augusto, dum autem in Deum perpetrasse quaedam subinculcat, existimo innuere velle, Treuirum parum (vt omnes sacrificuli) fauisse renascenti Euangelio Christi, cuius vt praedixi Franciscus sese protectorem nominabat. Caeterum octauo ferme post indictum bellum die non impiger (vt solet) Franciscus terras Treuiri ingreditur, et primum oppidum S. VVendel.Croneberg.Et quis inquit, mei misertus est, dum nuper puer essem (ad Franciscanum aduersus se bellum retorquens) Stat sententia firma, postquam Hartmannus praeter ius et aduersus Imperii leges amicum nostrum Treuirum damno adfecit, omnino et bona et corpus eius perdere. Nec mora, machinas muris quanto propius potuit admouere iubent, portas decutere incipiunt. Qua re animaduersa ciues et qui erant in praesidio, de pace ad Principes fecialem mittunt. quae tradita arce et oppido rebus omnibus saluis illis data est, praesidium libere emissum, in Moguntiacam deinde nobilitatem animaduertere Principes statuunt:
QVibus cum nihil proficeret, principum congressum expostulat, et publica tamen fide ad eos Francofurdiam venturum pollicetur, ratus scilicet plus coram impetraturum quam literis. Qui cum aduenisset, causam nobilium suorum eodem ferme tenore quo literis prius egit. Illi respondent, se praeoptasse, ne ad id incommodi nobilitas Moguntina deuenisset, nunc eo adactos esse publicae rei causa, quam deserere nec vellent nec possent, vt de transgressoribus Legum Imperialium quas ipsi condidissent, debitas poenas exigant: alioquin et malum impunitum in deterius verteretur, et ipsi periurio obstricti notari possent, ad quae Moguntinus, Quandoquidem consanguinei, inquit, ita vobis persuasum est, vt nec mei intuitu nec vllis precibus moueri posse videam, rogo, inquit, saltem atiquid clementiae meis impertiri velitis, ne se omnino conquerantur meis precibus nihil fuisse adiutos. Cui Principes, Licet ita dictantibus Legibus, vt primo res redderent Treuiro, belli sumptus resarcirent, ad haec ab vnoquoque sexaginta millia aureorum exigere possent, tamen vt sui sentiant se omnia cum decore sua de causa facturos lubenter, ab omnibus semel duntaxat sexaginta florenorum millia expostulant. Territus Moguntinus ea summa ad humillimas fere preces deuoluitur, et tandem impetrat, vt statutis terminis Principibus nomine nobilitatis viginti quinque millia aureorum persolueret. Frouinus vero ab Mutten cum interrogaretur, an ipse quoque in hoc pacto comprehendi vellet, respondit se saluo honore non posse in has partes descendere, et vt est elato admodum animo non dignatus est Principes de clementia precari. Quare in reditu suo in patriam Landgrauius aliquot arces expugnat, Comes Palatinus et Treuir se ad sua recipiunt, dispositis in Creutzenach, Sobernheim et Lutera praesidiis equitum, qui per hiemem quantum possint Francisco alimenta subtrahant. Non tamen segnior redditus Seckingensis, arcem munitissimam Lutzelstein Kalendis Nouembris noctu per insidias capere aggreditur. Sed nescio quo spiritu ex colludentibus vigilibus quidam ad socios, memor sum, inquit, arcem (quam tum nominabat) his Kalendis insidiis receptam, ibo circuttum muros, ne tale quid nobis forte eueniat. Perseuerant alii in ludo, ille egreditur, audit intra muros strepitum, et subsibilantium sibi scansorum tenue murmur, redit ad socios remque omnem narrat, auscultant et illi, hic verum esse affirmat, ille vento commoueri lapides ait, subdubitantes tandem concludunt vt machinulae aliquot eiaculentur, ad quarum sonitum terriri Franciscani, qui iam munitionem primam tenebant, certo existimantes proditionem, aperta voce exclamant: Moriendum est vobis nebulones, illi admouent ea parte, qua iam tumultum audiebant, machinas; et in ascensores detorquent. Exauditi in subiecto oppido villani accurrunt, et causam tumultus interrogant, quos triginta in arcem recipiunt. Quibus adiuti facile Franciscanos a moenibus deturbant, qui tandem relictis scalis terga vertunt. Hac spe frustratus Seckingensis, non amplius dissimulari posse bellum aduersus Comitem Palatinum ratus: indicendumque si suo honori consultum velleti. Mos est
POstea Comes Palatinus vbique in vicinis Francisco oppidis praesidia collocat, Wilhelmo de Habern audaci et tumultuario equiti Caesaream Lutheram et praesidium commendat. Ille vt est ad subeundos labores impigerrimus, cottidie ante arcem Nanstallum, vbi Franciscus semper fere erat, excursiones facit Franciscus vero nunquam sui copiam extra oppidum facere voluit. Imo nec cum posset, in Palatinos vnquam emitti glandes passus est. Verum aliquando emisso tabellario illis blande dici iussit, paucos et illos quidem pauperes nobiles esse in oppidulo, quibus cum si male agatur, existiment viceuersa idem sibi euenturum, causam nobilitatis tueri se, quare reuerterentur Lutheram. Quod si velint, aut vini aut cereuisiae potum illis libenter de paupertate sua impertirentur. Hoc modo putans se animos eorum emoliturum: nihilominus Auenarius quibus potest eum modis persequitur: et cum resciret in arce Wartenberg Franciscanos hospitari, vnde maxima damna Palatino inferebant, et pecunias a circumiacentibus pagis aut incendia minitabantur, quare assumptis peditibus aliquot ante arcem pergit, et hiis qui in arce erant ad colloquium vocatis, ita infit. Postquam, inquit, ex hac arce Francisco adhaerentes Principi meo contra ius et leges bellum intulistis, exigo a vobis vt quam primum hos muros mihi tradatis, si vos saluos esse vultis. Ecce enim veni, non reversus, nisi deiectis bis moenibus, quibus videtis machinis. Iuro autem Deos, si sinitis vel minimum lapillum emittere, ne vos quidem totus mundus redimeret, quin omnes laqueo vitam finire faciam, His auditis territi qui in arce erant, se emitti liberos rogauerunt: quod equidem recepta arce Auenarius fecit, quam postmodum euectis quibusque melioribus rebus igne concremauit, crebris deinde ante Nanstallum excursionibus Franciscum diuexat, quadam vero die circa occasum solis Ioanni ab Sickingen Francisci filio ab arce Kallenferlls redeunti de industria occurrit, erat vtrique par ferme equitum numerus, sed incompositi inordinatique Franciscani veluti in insidias incidentes ab Palatinis excipiuntur, hastis primo concurrunt, deinde districtis gladiis rem gerunt, diu certatum ambigua pugna, nec dubium quin ad Franciscanos victoria declinasset, ni ducis Auenarii industria ab ordine cogendo perhibiti fuissent, quare cum illi viderent non se posse coire, more Parthorum nunc terga vertentes, nunc rursus proelium redintegrantes, pugnare coeperunt. Sed ardor Ducis Auenarii ita illos consequitur, vt tandem se captiuos tradere cogerentur, Francisci filius cum fugam meditaretur, transfosso equo concidit, cumque herbam adhuc porrigere nollet, perfoditur illa mala atque tum victum se captumque tradidit.
Continuatur deinde bellum absque re vlla memorabili, tentauerunt multi Principes, si quo modo discordes reducere ad pacem possent aut saltem inducias impetrarent, cum viderent Principes nec pacem absque dedecore suo, nec inducias sine magno suo incommodo admittere posse, vtrumque excluserunt.
Interim Ioannes Melchior de Rosenberg qui sub Principe Palatino ad Cronenberg militauerat, quemque Palatinus multis beneficiis ornauerat, summa perfidia Boxsperg.at descendunt, et equos arboribus adligant. Tum satis perpendens in obsidionem aduenisse, manebunt, inquit, hac nocte nobiscum: et conuersus ad tabellarium, adduxisti, ait, nobis peregrinos hospites abito et dic principi tuo, audiuissi me ei esse novas machinas, mihi noua moenia, experiemur alter alterum. Principes vt acceperunt Franciscum in arce inclusum, alacres ad obsidionem contendebant. Sed interim Franciscus volens emittere equites nonnullos, quibus superabundabat, ad alteram oppidi partem lacessere leui pugnae genere coepit hostes. In quam partem cum omnes confugerent, equites facillime elabuntur, et in syluis sese abdunt quarum Sargemund.Auditis me, inquit, sequimini vocem, tandem Sacellanus eius recepto animo palpando coepit eum requirere, et cum forte iacentem depraehendisset, erecto illo reduxerunt in arcem, cumque medicus tentaret vulnus, inuenit adeo profundum vt epar et iecur vulnerata depraehenderentur: cuius atrocitate deterritus nobilis qui astabat collapsus est, tum chirurgo, dimitte me, inquit Franciscus, et iuues illum, cum vero renueret, non patiar, inquit, ne contrectes amplius, ni illi subeundum sit. Vix conspersa aqua illi vires reuocauerat, cum aduertens alium item nobilem pallescere, educ etiam, inquit, prius illum, et cum tardaret, audin' inquam quid dicam, educ illum. Hic videre licet profecto, quantus in eo animus, quantaque mentis acrimonia fuerit, non enim abiectior ex ea hora ne suis animum adimeret, sed quam ante, longe erectior et laerior visus est, nec eos qui secum in arce erant, verum et externos animare voluit, scripsit enim quarto obsidionis die vario et ignoto elementorum genere
WIlhelmus de Rennenberg ex iussu Principum colloquium admittit, petierunt imprimis se emitti liberos, et res asportare, de Francisco autem nullum verbum, cumque Principes id nullo modo facere vellent, tandem conuenerunt, vt milites gregarii cum rebus suis dimitterentur: tantum ne intra mensem aduersus Principes quicquam molirentur, nobilitati carceres equitum polliciti.
Sequenti die Principes auidi videre Franciscum, arcem ingrediuntur, decumbebat ille in excauata rupis parte, quem locum vnicum habebat a machinis adhuc imperforatum.
Recepto (vt dictum est) Nanstallo Principes dictum de Rennenberg cum equitatus parte in Vascouiam praemittunt, vt experiretur animos eorum qui arcem Drachenfels.
Conspectus in arce Drachenuels ignis animos casu Francisci eorum qui altum montem obtinebant perculsos adeo consternauit, vt licet ea arx adeo excelsum occupet.
FRidericus Nausea, Blancicampianus, teste Serario, VVolffgangus vero Lazius sic de eo: Fridericus, cognomento Nausea, Francus, sacrae theologiae et legum doctor, Ferdinando Romanorum Hungariae et Bohemiae regi a sacra concione, Fabro in episcopatu Viennensi substitutus est. Qui in hanc vsque diem, omnibus numeris officii sui impletis, proprio ex concione plebeculam suam instituendo sermone, colloquiis cum aduersa parte transigendo, foeliciter eandem dioecesim administrat. Terrae motum describit, qui ad Moguntiam an. 1528. fuit factus, qui tamen Serario non memoratus, vt exinde coniectandum, leuioris eundem fuisse momenti, prout tiam ipsa descriptio nullius est considerationis.
VTolim Mecoenas ille cum Flacco suo Venusino, ita tu Reuerende Pater, cum Nausea tuo Blancicampiano iam tandem agis. Ipse quidem non me solum antiquo iterum ludo quaeris includere, cui dudum valedixi, sed et satagis, vt in arenam descensurus in alieno foro vel cum periculo tuo depugnem. Iubes etenim tibi terraemotus, quem in hac inclyta nuper vrbe Moguntina XIV. Kal. Februar. Anno quem nunc agimus post Christum natum M D XXVIII. hora post mediam noctem secunda, non sine magno stupore plerique nostrum sensimus, rationem paucis explicem. Equidem etsi non me fugiat, quam sub dubia alea in alieno (quod dici solet) choro pedem ponam; tua tamen animatus authoritate, vtcunque aliis etiam rebus multo occupatissimus; rem discendi potius studio quam ostentandi ingenii causa tentabo. Crisim in vniuersum de terraemotibus ita definiturus, vt facile inde intelligas, quam mihi adscribendum animus tam non sit cupidus quam nec idoneus. Qui nec tantillum sutor supra crepidam, vtpote qui rem ita sobrie attingam, vt sub finem me non finiisse sed coepisse dicturus sis: interim tamen non sub inuolucro positis quae ad rei summam attinent. Si proinde nonnulla demum desiderabis, ea non ex Nausea Theologastro et leguleio, sed ex Anaximandro, Milesio, Pherecyde, Pythagora, Lucretio, Aristotele, Plinio, Aulo Gellio, et hoc genus Physicis scriptoribus repetes, et haec nostra vel quamlibet exigua, quae vtroque scribendi, genere dabimus, boni consules: quem in Christo valere opto, VII. die Februarii, Anno salutis M D XXVIII.
HEm vero ad hunc, quem diximus, modum se habere, paucis intelligemus, quae nobis partim sunt vsu, partim literarum studio non obscure comperta et explorata. Nonne (quaero) post Terrae motus, quos sibi Mardocheus Laherifilius, videre visus est, cunctae ad pugnam nationes excitatae traduntur, et dies quoque subsequuta tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et formido super terram maxima? Nonne et Ozia Rege Iuda in superbiam olim elato, sibique alienum vsurpante officium, terra supra modum tremuit, argumento vltionis contra eundem diuinae perspicuo, quum et ille tum lepra infectus regnum deponere coactus fuerit, et se in ordinem redigi passus, vt qui ex summo loco diuina fastidisset, idem in sordido et humili ab omnibus fastidiretur. Sunt et quondam infelices Iudaei, non si ne memorabili clade experti. Quid praecedentes Terraemotus, quos aliquoties antea obseruarant, portenderint: nimirum, illud supra quam dici queat calamitosum Hierosolymitanae vrbis excidium. Cuius illi inter alia prodigia et ostentaTerraemotibus saepenumero admoniti poenitentiam de peccatis suis, propter quae hoc ipsum fore significabatur excidium, non egerunt, sed quam aperte reuocati, vel non crediderunt, vel caeci et pertinaces coeli minas contempserunt. Quid obsecro, Terrae motus L. Martio, Sex. Iulio Conss. portendit? Proculdubio bellum illud memorabile, quod ciuile dici coepit, quo vix aliud funestius terrae Italiae fuit. Nonne etiamnum varii Terraemotus bellorum perinde Punicorum magnitudinem praenotarunt? Sic quoque terraemotus apud Constantinopolim maximus parum boni portendit, quum sub id tempus pernitiosissima Acephalorum haeresis, Chalcedoneum Concilium acriter impugnantium, et pullularit et subcreuerit. Quantum vero malorum Terraemotus Imperatore Lothario futurum significarit, Galli et Itali quondam vel suo periculo didicerunt. Tum quidem lethales inter Imperatorem Lotharium, et fratres natae sunt discordiae; atque bella deinde longe maxima subsequuta: Normannis omnem deuastantibus Aquitaniam, multis incendio consumptis Coenobiis, et aliquot insuper Galliae tum oppidis ad internecionem pene per Normannos redactis. Quid autem Imp. Friderico, eius nominis secundo, Terraemotus praenunciarint, dictu perinde iuxta et auditu horrendum est. Tradunt sub
Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum, videte ne turbemini. Oportet enim haec fieri: sed haud dum statim erit finis. Consurget enim gens contra gentem, et remum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca. Haec autem omnia sunt initia dolorum. Quo vel vnico verbo facile docemur, quid nobis futurum vel proximo praecedens apud nos terrae motus portenderit, si diuinam contra nos iram euidenter animaduertentes, de peccatis nostris poenitentiam non egerimus.
IOannes Seruilius, teste Valerio Andrea, populari sermone Knapius, Guiertenus sine VViertenus, ex Comitatu Hornano, Leodiensis dioecesis, floruit Antvverpiae, familiaris ac cliens Ladislai Vrsuli, Equitis. Hic varia scripsit, inter quae praecipui sunt libri III. de rebus pace belloque magnifice gestis, et Oratio Gratulatoria Carolo V. ex Hispania in Brabantiam reduci: Maxime vero aestimanda est haec Geldro-Gallica coniuratio, quae antea Antvverpiae apud Antonium Dumeum M. D. XLII. 8. prodierat. Historiam describit Belli, a Francisco I. Gallorum Rege, vna cum Cliuensi Duce Guilielmo, qui iam Geldriam occupaverat, contra Carolum V. a. 1542. in Belgio moti, qui adhuc in altera expeditione Africana haerebat, quae satis infeliciter cesserat. Et cum in eodem bello Antvverpiam quoque Galli tentarent, quam per coniurationem capere putabant, quae tamen effectu caruit, quid circa eandem vrbem fuerit gestum, paullo prolixius describit. Agit de eodem bello Sleidanus, dum ait: Iulio mense Galliae rex atrocissimis verbis bellum Caesari denunciat, et edito libello, suis liberum facit, vt quacunque ratione possint, terra marique prouincias illius deuastent. Paulo ante Longeuallus et Rossemus in Brabantiam inuaserunt, magnumque terrorem inferebant imparatis, et proximum erat, vt Antwerpiam caperent atque Louanium, sed destituti rebus ad tormenta necessariis, non poterant oppugnare, et progressi, quacunque vaderent, omnia populantur, et pecuniam extorquent, et vi patefacta via, filio regis, Aureliano Principi, Carolo, qui Lucemburgicae regioni bellum tunc faciebat, mense Augusto sese coniungunt. Instigabat Geldros Gallosque, quod fama esset, Caesarem aut vndis oppressum, aut in littus delatum itineris in commodo aut animi aegritudine defatigatum, mortem oppetiisse, quod etiam per caduceatorem Antvverpiensibus denuntiabant, sperantes, hoc ipso se illos ad deditionem esse compulsuros. Plures sunt, qui hanc Antvverpiensis vrbis tentatae historiam nobis exposuerunt Chytraeus Pontanus et Heuterus, sed breuiter saltim illi rem enarrant, quibus omnibus praeferendus est Seruilius.
CVm hactenus nihil non a nostrae huius ciuitatis hominibus et dicendi facultate, et omnigena eruditione claris (quibus non minus quam iis qui diuitiis atque stemmatum longa serie, fumosisque ceris coruscant, abundat nostra haec respublica) expectare mihi proposuerim, proximo tamen hoc Geldrogallorum ne an Geldroturcogallorum dicam tumultu, vetus ea opinio ita apud animum meum confirmata est, vt non dubitarim, mox non aliter, quam si pede terram pulsasset Pompeius, aliquot scriptorum Centurias in medium prosilituras: maxime tali oblato argumento, quod vt cognitione perpetuaque nostrae regionis hominum, ita et omnis posteritatis memoria dignissimum merito debeat iudicari. Si enim historia hoc maxime nomine conducit hominum moribus, quod et de honestate amplectenda, et turpitudine fugienda continet exempla: non video quid ad vtrasque has res magis praesentibus his rebus gestis conducere queat: cum quae in vtramque partem maximum momentum sint habitutae et rebus et personis sint locupletatissimae. Abundant enim et optimis exemplis, quae posteris non minus lectione iucunda, quam imitatione honesta sint futura, et peruersissimis, quae et hoc boni nobis inuehent, quod et turpitudine sua deterrebunt, et versutia huius aetatis, et futurorum temporum homines reddent cautiores, magisque circumspectos. Neque enim simplex est atque vnica huius generis scripti vtilitas, vtpote quod ad res vrbanas actionesque Principum, ad animi mores formandos, ad capessenda consilia, ac rerum civilium prudentiam consequendam, denique ad bene prudenterque tam publicis quam priuatis rationibus consulendum, velut aditum quendam patefecit. Siquidem nobis vitam mores faclaque aut excellentium populorum aut summorum Principum, aut alioqui quorumuis virorum illustrium, deinde ttnsilia euentusque rerum velut in medio ponit, vnde omnis generis documenta et ad priuatim et publice vitam instituenda, velut ex refertissimo instructissimoque quopiam penu depromi felicissime possunt. Nam et caeterae artes arctissimis quasi limitibus clauduntur, nec se earum vsus tam late per omnis generis, omnis aetatis, omnis conditionis, omnis sexus homines diffundit. Sola haec latissime se dispergit, commoditate sua velut ramis cuius vis conditionis homines obumbrans: vt nulla omnino sit aut conditio aut fortuna, quae non multum huic debere se iure fateatur. Habent Principes viri quod aut imitentur aut fugiant. Habent priuati velut speculum quoddam, quod in quolibet casu, in qualibet fortuna intueantur. Habent diuites quo res partas tueantur. Habent afflicti quo inopiam subleuent atque moderate perferre discant. Mulieribus pudicitiam stabilit Lucretiae Romanae castitas. Virorum Principum virtutem armat L. Sylla, rebus suis ad fugam inclinatis in medios
hostes tali voce prorumpens, Hic hic mitites Romani mori volo: et Octauii Consulis Cinna Marioque vrbem ingredientibus vox, cum ab aruspicibus prohiberetur, se patriam non nisi cum vita relicturum. Non referam Alexandrum illum qui ex rerum gestarum magnitudine magni nomine honestatus fuit, nunquam inforendis proeliis inter postremos visum, primum flumen a cuius ingressu deterrebantur milites, scuto pectori subdito tranantem, primum scalis moenibus admotis in muros vrbium euadentem. Nec interim priuatis desunt sua exempla, quae vbi res virum efflagitat, virtutem doceant. En adest M. Sergius ciuis Romana virtute dignus, amissa manu ferream sibi adaptans, qua quatuor praeliis ita decertauit, vt sub eo duo foderentur equi, demum vulneribus prorsus obrutus, Cremonam atque Placentiam obsidione liberarit, et cum interim non mitiore pugna a debilitatis luxatisque membris infestaretur, duos hostiles exercitus in fugam conuertit. Adsunt sexcenti Spartani in castra Xerxis quingentorum milium multitudinem continentia irrumpentes. Pietatem in patriam requirit quis? Ex infinitis pauca referam. Versatur ob oculos Ancharus Mydae Lydorum Regis filius, qui terrae voraginem ex qua immensa aquarum vis erumpens et campos et aedes tam priuatas quam publicas, tum etiam homines ipsos inundauerat, oraculo admonitus non nisi re preciosissima iniecta in pristinam faciem mutandam, patrem vxoremque complexus, equo insidens in id baratrum se demisit. Decantatior est Curtii Romani ex simili virtute parta gloria, quam vt hic referri debeat. Et Deciorum fama vniuersum orbem simili exemplo impleuit: quorum vterque publicam patriae perniciem in suum caput torsit, vitaque obstitit ne vinceretur patria, morte fecit vt vinceret. Non dicam Brutos non Genitios Cippos non Scipones cum aliis multis exemplis claros, tum hoc in patriam amore optime de Republica meritos: cum vix alio virtutis genere referti magis sint historicorum libri, quam huius generis exemplis. Iam qua ratione efficacius suaseris Principi etiam cum vitae propriae dispendio ciuium quaerendum esse compendium, quam si Codrum illum Atheniensium Regem obiicias, qui suo interitu ne Athenae interirent, effecit. Quid multis? Historia hominem velut in theatrum vocat, vbi sedens casibus aliorum sine suo periculo prudentiam, rerumque gerendarum astutiam discat, exempla capiat omnigena, quae ad vsum suum vtiliter in quolibet negotio traducat. Eadem maximorum hominum de summis rebus consiliis nos interseri quorum et euentus explicat, vt ex retroactis futura discamus scienter prospicere, atque de praesentibus prudenter iudicare. Quantulo enim tempore legendo historiam, quantus belli Dux euasit Lucullus, qui cum Roma ad Mithridaticum bellum (quo non aliud fuerat Romanis formidabilius) profectus esset, militaris rei omnino rudis, inter nauigandum percunctando a peritioribus, legendisque rebus gestis tantus in omni belli genere Imperator euasit, vt et ipsius Mithridatis Regis militaris rei consultissimi confessione atque iudicio omnibus omnium nationis Imperatoribus anteferretur. Sed quid opus est in re ipso sole meridiaeno lucidiore, demonstratione longiore, cum nemo unquam tam impudens repertus sit, qui genus scripti ausus id vel minima sugillatione insectari, multi vt si vnquam alias de re quapiam multa honorifice dixerint. Cicero cuius hactenus in Latina Republica illibata atque illabefactata fuit authoritas, eam temporum testem, lucem veritatis, vitam memoriae, nunciam vetustatis, appellauit. Aufer enim historiam ex rebus humanis, in orbem quid aliud quam meram ignorantiam inuexeris, omnem sapientiam atque adeo commune atque vulgare illud omnibus a natura datum iudicium, ex orbe sustuleris? Nam cum apud omnes constet rerum praeteritarum diligenti obseruatione velut solidae atque firmae cuidam basi inniti sapientiam, nonne hanc collabi necesse est, si historiam quae praterita proponit, in quae intuentes prudentius de praesentibus et iudicare, et de futuris cognoscere possimus, e medio sustuleris? Sine hac et fabulis, et ementitis rumoribus omnia sunt plena. Nec ad haec docenda longa opus est verborum demonstratione, domesticis vrgebo exemplis. Quae dii immortales quam plusquam fabulosa nostri homines de huius vrbis origine, de veteri appellatione, de nominis etymologia de statu
veteri, de rebus gestis prodiderunt. In memoriam reuoco tantum, non enim libet iis commemorandis quibus Lucianicae narrationes collatae propemodum verae videbuntur, immorari diutius. Rursus quam vero consentanea Athenienses de sua origine atque de caeteris quae ad eos pertinere videbantur, prodiderunt. Quam plausibilia Romani de suae vrbis initiis proferunt, hic certa omnia, verisimilia omnia. Nullus hic fabulis, quibus excogitandis indocti, cum otio vacant, gaudere solent, locus relinquitur. Atque id quidem cui rei si non historiae acceptum ferendum est? Haec enim opiniones firmat, fabulas explodit, tenebras dispellit, haecque vos amplissim. atque august. viri qui quotidie et laude et admiratione digna de signatis venturis temporibus conseruabit, nomina vestra immortalitati consecrabit, merita vestra in Rempublicam nostram posteris aut admiranda aut imitanda proponet. Quis enim non dicam post saecula, sed annos aliquot nouerit vbi tunc fortasse erunt maria aliquando terras, vbi tunc terrae erant aliquando aquas, vbi tunc aedes aliquando fuisse prata. Quis certi aliquid de his proximis Geldrogallorum incursionibus adferet. ? Quis quibus artibus iis a vobis obviam itum est, explicabit? Cuius memoriae consecrabuntur quea vos cum summa laude, cum summa omnium admiratione atque incredibili vtilitate, vastissimae molis erigitis opera? Praeter hanc summam huius scripti vtilitatem, cui explicandae diutius aliquanto quam par est immorati fuimus, offerebat se et excellentissima huius scribendi generis dignitas, cum longissime eius repetitam originem, a quibus et qualibus profecta sit viris (quae non paruum debuerant doctorum animis subdere stimulum) in animum reuocarem. Siquidem primam eius originem longe fuisse antiquissimam quis non statim agnoscat, cum citra cuiusquam controuersiam non tantum caeteras disciplinas omnes antiquitate superet, et iisdem prima sua initia atque adeo incrementa praebuisse in confesso sit. Nam cum artes caeterae ex obseruaetione constiterunt primum, quae citra historiae adminicula subsistere non potest, constat prima earum initia huic accepta fuisse ferenda. Nec diuturnitate sua tantum caeterarum disciplinarum initia antecessisse sed etiam omnium rerum sex dierum curriculo creatarum aequasse. Quid antiquius prima illa rerum generatione? Atqui eam diuina illa veteris instrumenti historia antiquitate sua exaequat. Non dicam quos et quantos habituri sumus in hoc scripto instituti nostri authores, cum in confesso sit id non tantum Graecorum Romanorumque doctissimos sapientissimosque, sed et Hebraeorum sanctissimos sibi vendicasse. Quae cum ita sint, Illud satis admirari nequeo, neminem ex multis quos habet haec nostra respubl. longe doctissimos, quique si quis alius huic muneri summa cum laude satisfacere potuissent, prodiisse qui rem et praesentibus et venturis temporibus futuram multo iocundissimam simulet vtilissimam, saltem succincta aliquae narratione perstrinxerit. Non enim Liuii vbertatem aut Caesaris accuratam diligentiam requirimus, sed ne res cognitione dignissimae omnino inertia nostra intereant, postulamus. Itaque cum frustra iam aliquot menses expectassem, videremque neminem falcem suam in hanc misisse messem, neminem aut prodere aut machinari aliquid intelligerem: coepi animo certe coacto (vt ingenue fatear) cogitationes huic rei intendere. Malueram enim aliorum scriptis memet oblectare, quam in propriis mihi displicere. Sed cum scirem studium meum amplitudini vestrae aliquando non omnino displicuisse, videremque nos eo in loco positos, vt non sine ignominia, atque summa exprobratione talibus oblatis argumentis tacere possimus, malui existimationis nostrae aliquam iacturam facere, quam vt vestris studiis deesse, aut huius reipublicae honori (cuius dignitati hactenus si non feliciter, certe fideliter atque candide conatus sum omnibus modis consulere) silentio nostro quicquam derogare. Dicturo itaque mibi de rebus praesenti hoc anno, qui est ab humani generis instauratione millesimus quingentesimus quadragesimus secundus, a vobis gestis: ante omnia et vestrum ampliss. atque prudentiss. Senatus, et bonorum omnium studium inuocandum est, quo me difficillimum iter ingressum fauore vestro suffulciatis, vt quot et ingenii vires et exercitatio negarunt, studium vestrum quo nostram in dicendo tenuitatem subleuabitis, concedant: quod si adsit non est cur magnopere mea suppellectilis tenuitas, aut anime me deiiciat, aut
insolita harena versari prohibeat. Nam quuntum nos genii nos genii nostri infelicitas deterrebit, tantum fauoris vestri expectatio recreabit. Vt enim vel minimi auditorii nutus aut propitii alicuius affectus significatio e pulpito aut dicturo aut declamaturo, et vires et facultatem in dicendo maiorem suppeditant, insuetaque eloquentiae copia dicentis linguam exornant, inuentionis facilitatem ministrant, ingenii acumen excitant, ita certissima fauoris vestri expectatio, si non dicendi facultatem, certe quidlibet audendi facilitatem maiorem atque alacritatem animo nostro suggeret. Quem quidem tanto maiori cum spe atque certitudine exspecto, quod praeterquam quod vtriusque vestrum voluptati, commoditati et dignitati, ita et posterorum vtilitati, hoc nostro labore videor consulisse. Habebit enim et vestra dignitas quod cum voluptate animi summa in se cognoscat, et optimi quique cuius memoria ipsis futura est iocundissima, posteri quo et instruantur atque admoneantur. Hoc enim anno tot carissimis et pacis et belli claruit Respublica vestra operibus (quod secundum Deum Optimum Maximum V. D. prudentiae summae adscribimus, vt non temere alias et numero plura et admiratione maiora habuerit vnquam: tot ab imis fundamentis sunt erecta et priuata aedificia, tot sumtuosissime instaurata, vt tota vrbs pene nouam eamque splendidissimam videatur induisse faciem. Tanta prudentia tumultuosa huic Geldrogallorum itum est a vobis obuiam proditioni, vt qui hactenus pacis artibus ab omnibus habiti estis clarissimi, iidem et militaris rei consiliis reperti sitis eminentissimi. Sed quo consilio alii hanc laudem neglexerint, suaeque ipsorum famae non minus quam vestrae gloriae inuiderint, prorsus iudicare est difficile. Ego certe non quod plus possim quam quiuis alius, sed quod plus caeteris omnibus volui, primus (quod citra inuidiam dictum vellem) audaci quidem conatu eius ciuitatis res gestas non passus sum in obscuro esse, quam ob gloriae amplitudinem etiam remotissimi terrarum anguli et suspiciunt et admirantur. Itaque vestram sublimem dignitatem quam possum obtestor maxime, vt quod vestris auspiciis in publicum prodiit, sapientissimo vestro iudicio probetur. Quod si ita vt spero euenerit, voluptati summae futurus est nobis susceptus labor, simul et ad maiora audenda ingenii nostri excitabitur exiguitas. Christus Optimus Maximus V. D. et rempublicam, prudentia vestra diu conseruet incolumem, et ad maiorem amplitudinem euebat semper, perpetuamque esse velit.
V. D. addictiss. cliens,
IOANNES SERVILIVS.
Exordium a descriptione Brabantiae.Ioannes Lemairius, in volumine suo Illustnationum Gallia, historiam illam de Saluio Bmbone testimonio suo confirmans.Brabantiae etymon.Arx Antuerpiensis.Carcer Antverp.ArtisfossaInsignia vrbis Ant.Ciuitatibus nomina a casu imposita.AEn. I. v. 357.Mercatique solum facti de nomine Byrsam. Nec desunt qui etiam hac nostra aetate Leodium Eburonum caput a legione cui Cotta et Sabinus Caesaris legati praeerant illic caesa, primo Legiam, Tom. I. p. 341.Lugich vocatum, mox g in d detorto Leodium olim Legia vocataLudich esse nominatum. Itaque Brabantiam hanc a Brabone fortissimo viro, qui imperium in iis locis aliquando exercuit, primo Brabons lant, deinde quod pronunciatio durior molestiorque videretur, expunctis e medio literis Brabant vocatam, vt adfirmare non ausim, ita verisimiliter dicere possum. Vbi enim destituimur Historia ad coniecturas deflectendum est, quae si non certae, veritati tamen consonae esse videantur. Verum haec vulgaris nostratium hominum opinio vt non temere a nobis adprobatur, ita non nisi allatis certioribus coniecturis refelletur licet sciamus posse non incommode a Gabrantuicis Angliae gente cuius Ptolomaeus meminit, Brabanticos vocari: aut a Bratuspantio Belgicae ciuitate Caesaris tempore Brabantia olim Galliae nunc inferioris Germania regio. Brabantiae confinia.Circuitus. Longitudo. Latitudo. Brabantiae. Flumina. Brabantiae. praecipua. Scaldis. Dilia.
In hunc deuoluitur Louanium intersecans Dilia: qui tenuibus fontibus enatus multorum riuulorum accessione auctus, iusti fluminis speciem qua laxissimus Geeta.Zena. Netha. Marca. Diesa. Iecera. Brabantiae. ciuitates. Antuerpiae. Lyra.
Sunt in ea ciuitates et numero multae et fama nobiles, Antuerpia totius orbis opibus horreum refertissimum, de qua latius aliquanto post instituetur sermo. Hinc pari propemodum interuallo distantes Lyra et Machlinia: quarum haec Meridiem versus, illa aliquantulum ad Orientem flectitur.
Machlinia. Viluortum. Bruxella.Louanium.Thenae. Leuua. Diestum. Sichenum. Arschotum. Herendalstum. Eynthouia. Helmoda. Grauia. Buscumducis. Toparchiae quatuor in Brabancia.
Pagi pracipui Brabantiae.
Non procul Machlinia Waelheymum olim Italorum, quos Germani Walen vocant (si etymo fides habenda est) sedes, et Duffela Netha flumine celebris, vt fortuna iampridem ita et calamitate nunc aequales. Bruxellis adiacet Vura ad Sunii illius nemoris amoenissimi introitum, Brabantiae Ducibus ob venationis commoditatem olim familiarissima, quorum vt animos, ita et corpora nonnullorum condita retinet. In Campania Hoochstratum arce munitissima nobile, et Turnhoutum, Hoohstratum.
Lingua Brabantorum.Brabantorum fortissimi.Brabanti natura pacis studiosi.Caroli Burgundi victoriae.Heroinae Brabantorum.ad Historiam redit.Brabantiae Imperium quaerit Gallus.Belli causa.Cliuensis in Galliam prosiciscitur.Rauesteinum gallicum imperium agnoscit.Belli aduersus Brabantos gerendi consilia.Occasio Belli Brabantici.Fortuua Imperatoris bello Argeirensio Galli et Geldri Casarem mortuum. arbitrantur.Tom. II. p. 365.Traiiciunt Geldrogalli Mosam. Fallacia GeldrogallorumGratio Seuebergensis.Viae Sabina et Aurunculeia apud Leodienses.Negatur Geldro gallis iter per Eburones.Creduutur hi osse in comitatu Hornensi.Rosheymius Antuerpiae Conspectus.
Ea re dum vrbs occupata est, rustici non expectatis auxiliis quam possunt maximas Agrestes conspirant contra Geldrogallos.Fugiunt Gildrogalli.Antuerp. Senatus proditionem futuram animaduerrit. Cusiodia Antuerp.Excubia diurna.Excubiae nocturnae.
Diruuntur. aediculae multae.
Leges ab antuerp. Senatu ad uitandam proditionem latae.Brabautiae odium anatura Geldris in ditumLex. de iuramento iterando.Perfidia Geldrorum.Senatus Antuerp. qualis in tumultu Geldrogallico.
Qui vrbe donati nondum erant aut iureiurando se in fide eius dum in ea aetatem agant perstituros adfirmare, aut exire relinquereque compellabantur. Et ne
Pertinatiae Geldrorum.Ciuitate excedunt Geldri.Minae abeuntium Geldrorum
Marchio ciuitatiis Guilielmus Veruiae.Leges urbium valla. Apparatus bellicus Antuerpia.Cornelius Spania bellicis curis praeficitur.Satellites Spaniae.diligentia Spaniae.Ridet plebe oppugnationem futurum.Cliuensi a patre iniunctum dicitur, necum Burgundis aut Brabantis bellum suscipiat.Responsum Cliuensis.Rosheimii responsum.Geldrogalli Mosam secundo traiiciunt.Geldrogalli amicos se simulant.
Id duplici consilio factum esse opinor, vel quod cum plerique milites qui Cur Geldro galli se amicos simularint.Stratagema Rosheymii.Belli cura toti senatuicommunis esse incipit.Coss. anni XLII.
L. Vrsulus.Nicolaus Schermer. Senatores.
Rosheymius hostem se prositetur.
Villarum incendia, gregis abactiones, agrorum depopulationes. Querebantur se male in eum diem seruatos senes, detestabantur fati iniquitatem, pueri, qui aut non nati sub ea tempora, aut nati non mox extincti fuerint. Satius fuisse malorum expertes mature ex viuis fato eripi, quam tot miseriis exagitatos in aerumnis aut superesse, aut mox fortassis ab hoste trucidari. Mouebat miserrimum hoc spectaculum nonpaucos, reputantes fortunae iniquitatem quae in iis conspiciebatur, mox fortassis sibi quoque esse subeundam. Quosdam affectus impatientia in itam stimulabat, qui censebant ferendum non esse innoxios fortunis su is a praedonibus spoliari. Eundum esse hosti obuiam. Esse eam ciuitatis authoritatem, quae nomine solo latrones publicos facile esset pulsura: quod si fortuna iniquior honestis conatibus inuidisset, plus gloriae caesis ex vulnere, quam vtilitatis viuis ex victoria emanaturum. Maiorem publicae gloriae quam priuati periculi habendam rationem. Esse non exercitatissimorum militum, sed exulum, proditorum, parricidarum exercitum, quem non minus sceleris conscientia, quam obuiam missae legiones lier hostium.Arcis Hoochstratanae deditio.
Quanto enim minoris periculi, tanto et mitior victoria fuit. Incredibile dictu, quantum hostibus ex ea victoria fiduciae accesserit, reputantibus vt impune per mediam Campaniam essent peruagati, reliquissent a tergo aliquot Brabantiae non mediocris potentiae atque autoritatis ciuitates, quarum nulla aut conatibus ipsorum obsistere, aut leui aliquo assultu ausa sit eos saltem territare. His dum aliquantisper ob loci commoditatem, atque arcis firmitudinem morantur hostes, viderenturque recta Antuerpiam petituri, Renatus Arengiae Princeps, Comes Nassauiensis, erecti animi atque sublimis spiritus vir, cuius non pauca summae fidei in hanc regionem nostram hoc Geldrogallico tumultu apparuerunt facinora, conuocatis equitibus omnibus qui suo subditi erant imperio, quo audio plus minus quingentos fuisse, et cohortibus peditum octo, quae partim Antuerpiae primo belli tumultu, Totius Brabantiae peritulum in Antuerp. expugnatione situm. Princeps Breda soluit.Publica commoditas priuatae praeponenda.
Qua re factum est vt sibi inscio hoste videretur iter transacturus, quod fieri non poterat si Hoochstrato relicto Antuerpiam versus castra promouisset hostis. Concurrunt enim viae et quae Breda et quae Hoochstrato Antuerpiam ducunt non procul Brechscoto, quod plus minus sex passuum milia ab vrbe distat. Huc si pervenisset hostis, ad vrbem aditus prorsus fuisset praeclusus. Id ne fieret, itineris celeritate praeueniendum esse hostem existimauit. Qui per exploratores de printipis Principis teleritas.Hostes principi insidias struunt.Omitio Principis.
Si eo animo eant quo Antuerpiae laboranti opem ferant, committendum non esse vt hic oblata a diis immortalibus occasione, consilii sui prorsus obliuiscantur. Insidias hostium in loco plano atque aperto metuendas hon esse. Oculis patere circumquaque omnia. Meminerint mulos cum paucis, milites cum praedonibus, et armatos cum inermibus dimicaturos. Haec aliaque quae in tali negotio militum animis suggerere Imperatoris officii est, cum dixisset, equites ad insequendum misit, ipse militari gressu, (ne aut ordines perturbarentur, aut concitatior incessus milites post ad pugnam ineptiores redderet) subsequitur. Erat non procul ab eo loco quo agmen hoc conspiciebatur, arbustum non admodum densum, in hoc se hostes ad primum equitum aspectum non dissimulanter, sed Fugam simulant hostes.In apertum proferunt se hostes.equites.Furgiunt Principis equistes.Principis varia consilia.Oratio Principis reuocuntis suos in praelium.
Hortatur vt si non sui et patriae amore, saltem sacramenti religione permoti, in praelium redeant. Parum valuere optimi Imperatoris increpationes atque hortatus apud eos qui salutem potius in equorum celeritate quam in dextrae promptitudine posuerant. Redit ergo ad pedites, in orbem coire iubet omnes, quo aciei genere in tali euentu vtilius fingi aliud haud facile potuit. Ipse inter primos versari, compellare nominatim centuriones, administrare quae ad congressum spectabant, acuere virtutem dictis. Meminerint pietatis quae patriae, fidei quae duci sibi debebatur, sacramenti quo et diis et ipsi et patriae essent obstricti. Iam acierum frontes propemodum coierant. Canunt itaque vtrimque signa, attollitur coelo clamor virorum clangorque tubarum, tristissima tarantarae vox horribili sono Pugnae aliquantispes dubia.
Vt autem quae ad vicinos hostes sustinendos pertinebant a Prineipe prouisa erant diligenter omnia, ita quae ad eos quos exitum vici seruasse demonstratum est, pegasarios atrae armaturae milites reiiciendos spectabant, in tanta militum paucitate, in equitum suorum fuga prouideri non poterant. Hi concitatissimo cursu a fronte in Brabantos irruere, sclopetis trisulcis glandium maximam vim coniicere Ordines Brabantorum perturbantur.Captorum numerus.Status Antuerpia ad Principis introitum.Principes vrbem ingreditur.Hoftes Dammum appellunt.
Vix Principe vrbem ingresso, iam certissimis signis hostes aduenisse in pagum cui ab aggere qui olim mari obiectus in eo loco fuit Dammi nomen impositum, constabat. Distat hic non multis stadiis ab vrbe qua Septemtrionem respicit, Xythi coctura nobilis, ebriosorum, furum atque latronum, caeterorumque hominum malis artibus quaestum facientium receptaculum. Eo hostes itinere defatigati, quod crederent potus copiam ibi se reperturos, applicuerant. Audiebantur e moenibus (nam prospectum et nox et obiectae arbores quibus omnia totius ciuitatis suburbia obsepta erant, ademerant) in aedes vi erumpentes, ostia, fenestras et qua facillimus aditus in aedes videbantur, et calcibus et vectibus a cardinibus euellentes.
Caetera omnia omnibus agris et campis profundissime silebant. Nulla vsquam vox, nullus strepitus, nullus equorum hinnitus audiebatur: non rauca taratantarae vox, non classicorum, non lituonim, non comuum sonitus terribilis, et auditus paulo ante dum longius abessent, tympani sonitus conquieuerat. Nec minus in vrbe silentio pressa erant omnia. Oppidani cumsummo silentio stationes designatas seruabant. Mulieres prae foribus quaeque suis, lychno superiori limini adfixo contra incendia, quae a proditoribus metuebantur, incredibili taciturnitate excubabant: vt intelligas quanto periculum natura atque consuetudine sit violentius. Nusquam tota vrbe aut nolae aereae quarum pulsu ad laudes Deo offerendas certis noctis horis euocantur, quos religiosos vocant, audiri, nec horas aequalibus intervallis loqui, quod eo rerum statu prudentissime statutum ne certo tempore coniurati proditoresque, aut conuenire in eundem locum aut quicquam tentandi consilium capere possent, deinde ne euocatricis nolae qua ad consilia sua per vrbem euulganda vtebatur Senatus, pulsus, aliarum voce oboubilaretur. Erant praeterea profunda illa noctis silentia tanto terrori hostibus, vt ad cuiuslibet folii strepitum expauescerent, neque aut arma deponere vllo noctis tempore, aut libere expatiariextra ordines auderent: adeo vt tota nocte exploratores circum ipsa vrbis moenia consilia oppidanorum inuestigaturi reptarint, metuentes, aut de insidiis, aut de eruptione haberi tota vrbe consilia. Nec minus momenti ad hostium aduentum,
Studium Marchionis.Oratio Marchionis.Nicolum Schermerus.Coss. ciuitatis clauum tenebant.Godenardus Stercius. Ioan. Vuervia. Michael Heydanus. Guilielmus. Molitor. viri, Praetor vrbanus (Amptmannum vocant) Godenardus Stercius, ad id officii Imperatoris Caroli fauore (in cuius aula cum summa laude aliquot annos versatus fuerat) euectus. Et Ioannes Vueruia vrbis praefectus, Schultetum vulgo nominant. Cum his ciuitatis quaestores, Michael Heydanus auitae nobilitatis atque virtutis exemplar, cuius cum alias saepe tum hoc tumultu multa eaque clarissima in rempublicam nostram extiterunt merita: Guilielmus cui a clauae insignibus quibus aedes eius notantur claua cognomen vulgo inditum, homo ad ciuitarem structuris ornandam muniendamque ingenio adpositissimo. Heymricus Laurentius vir et probitate, et pietate, consilioque minime sinistro conspicuus. Eadem erat et iis qui a secretis vrbis erant statio commissa, maxime iis qui consilio suo ciuitati laboranti alicui vsui esse videbantur. In his erat Cornelius Graphaeus in Europa exceptis paucis, celeberrimi nominis, in Belgica maximi ingenii poeta, olim officio ignominiose per atros quosdam amotus, nunc cum dignitate summa per bonos Vrsulo et Dilpho Coss. eidem restitutus. Et Petrus Wesebecius vir exactissimi iudicii, consilii summi, promptissimae facundiae, ingenii festiuissimi atque ad omnia versatilis literatorumque cultor summus, cuius opera non parum argumenti nobis ad scribendum suppeditatum esse libenter agnoscimus. Non praetereundus Guilielmus Ritius, non Cornelius Dycius, ambo corporis firmitudine non minus quam animi praestantia valentes. Caeteri omnes aut patres aut patricii ordinis homines, qui aut dignitatis aut authoritatis nomine commendabantur, aut vallorum propugnatoribus aut sagittariorum collegiis, quae ad forum stationes obtinebant, erant praepositi. Est in ciuitate Sclopetariorum iuratorum collegium multis iisque fortibus viris constans. Est et aliud gladiatorum. Sunt et duo collegia iurata eorum qui arcubus chalybeis vtuntur. Horum antiquissimi olim Brabantiae Duci satellites erant, hunc si quo illi in proximas ciuitates iter esset, magnifice et dignitatis et periculi vitandi nomine deducebant: quem deinde eius ciuitatis ad quam appulerat Dux collegium exceptum, vlterius quo contenderet, sequebatur. Secundum nostra memoria institutum, et numero et praestantia non multum antiquiori impar. Eorum quoque qui arcubus ligneis (manuarios vocant) vtuntur, itidem duo erant collegia. Omnibus his iussus est praeesse Franciscus Dilphus, imperatoriae prorsus dignitatis homo, qui consulatum ante annos non multos et cum Vrsulo, et Spania summa cum laude obtinuerat. Omnia haec collegia stationes suas ad forum maximum habebant, subsidio laborantibus moenium propugnatoribus, futura. Opificum collegia ad forum in tumultu concurrere solent.Adrianus. Petrus Vledingi.
Secundae regioni attributum est id interuallum quod est inter portam a virginibus sacris dictam, et eam cui Diuus Georgius praesidet. Sequebatur haec Arnaldi Scuti hominis diutina magistratus functione, et senectutis reuerentia venerandi et Ioannis Happardi, qui ante annos non multos quaesturam obtinuerat, Senatum sua praesentia saepius honestarat, imperium.
Hunc locum excipiebat regio tertia cuius fidei concreditum erat vallum vsque ad coriariorum turrim quae aequali propemodum interuallo, et a Diui Georgii et Cipdorpica portis distat.
Gabriel Triapanus.
Aluarus Almarassius.
Sequebatur deinde quarta regio quae id loci quod inter turrim hanc et Cipdorpicam Ioan. Crombachius.Hostium statio.
Erant cuilibet Nationi sui Duces, Centuriones, Decuriones, erant et sua signa, et tympana, gliscebat inter eos studium et aemulatio inuicem apparatu bellico superandi, qua re factum est vt omnes ita fuerint instructae, vt nihil quod ad fidem et studium in rempublicam ostendenda pertineret vsquam potuerit desiderari. Rubeam portam excipit ea quae a luto nomen habet. Moenia quae inter eas sunt praesidio Guilielmus. Halmalus.Guilielmus. Ranstius.
Heymricus Berchemius. Ioan. Roecoccius. Ioannes Heyydanus. Proxima moenia quae Pisternensem portam attingunt, habebant Heymrichum Berchemium antiquae nobilitatis hominem, et Ioannem Roecoccium optimorum parentum filium optimum.
Totus deinde is tractus, qui ab ea porta ad Scaldem pertinet, vbi pons est Hartmanni Hacii dictus, Ioanni Heydano attributus est, cui praeter vitae integritatem, quae non parum fauoris illi apud bonos quosque conciliarat, et patris optimi memoria quae apud bonos quosque est sacrosancta, multum apud plebem illi fauoris Cornelius Vossius. Ioannes Moderuennius. Guilielmus Immerselius.
Ab hoc loco vsque ad portum qui a Cereuisia nomen habet, praeerant Petrus Halmalus, diutina magistratus tractatione non minus quam splendore domus nobilis, et Gelasius Asselerus ad virtutis admirationem superioribus annis ad reipublicae munia protractus. Regio vndecima obtinebat loca proxima vsque ad portum diui Ioannis. Habuit haec praefectos Valderum Immerselium, corpore quidem exiguum, sed pectoris celsitudine atque animi praestantia magnum. Et Ioannem Eyndensem non minus consilio quam aetate maturum. Restabat tantum id spacii quod est inter hunc portum et portam Croneburgicam. Commissum erat id Ioanni Delpho senectute et prudentia eminenti viro, et Cornelio Lyrano Marchionis Nicolai Lyrani optime de republica nostra meriti, filio. Erant et cuique regioni, praeter praesides hos, centuriones, pro numero ciuium aut plures aut pauciores, quorum quisque decem decuriones suo regebat imperio. Decuriones suo praeerant contubernio: qua disciplina nihil magis potuit reipublicae salutare excogitari. Praesides centuriones obseruabant. Centurionibus curae erat de decurionibus, Decuriones nouem eos qui suo suberant imperio in officio continebant: ita factum est vt ne pauci quidem oppidani clam consulibus abesse loco sibi designato potuerint vsquam. Haec vrbis disciplina fuit ad hostium accessum, neque remissa fuit antequam libera ab hostium metu esset. Ad hunc modum constituta ciuitas diem cupida expectat, quo certi quid de hostium consilio e speculis exploratoribusque cognoscere queat. Et iam Titoni croceum liquerat cubile Aurora, vehehantque roseum diem aurato curru solis equi, cum hostes quos post templum Divo Villibordo sacrum consedisse iam ab initio dictum est, subiectos campos occupant. Volitabant per omnes eius tractus semitas praedabundi, non quidem turmatim, sed palantium more, ne bombardarum ictibus feriri possent. Eiaculabantur enim oppidani tantam continuo sphaerarum bellicarum vim, vt ictus vitare nullo modo potuerint gregatim incedentes. In campis templi cuius paulo ante meminimus proximis, molendina erant non pauciora quindecim, quod is locus
Hostium caduceator. Oratio caduceatoris.Responsum caduceatori datum,Senatus providentia.Oppidant efflagitant portas aptriri.Eruptiones quando locum babeant.Animus oppidanis crescit: Excidunt hostes spe oppugnanda.Oppugnatio sunulata.Hostes fugam cogitant.Fama sparsa de expugnatione urbis.
Aliud in eosdem.
COntinentur hoc fasciculo varia, cum Germaniae Ordinibus a Francisco I. et per litteras, et per legatos in diuersis etiam Comitiis ab an. 1535. ad 1544. acta. Prodierunt ista primum hoc titulo. Exemplaria litierarum, quibus et Christianissimus Galliarum Rex Franciscus ab aduersariorum maledictis defenditur; et controuersiarum causae, ex quibus bella hodie inter ipsum et Carolum quintum Imperatorem emerserunt, explicantur: vnde ab vtro potius stet ius aequumque, lector prudens perfacile deprehendet. Quarum catalogum sequens pagina indicabit. Parisiis ex officina Roberti Stephani 1537. cum priuilegio Regis 4. Verum, cum scripta in hac editione non secundum temporis ordinem disposita, Freherus eundem in sua hac editione obseruauit. Primum inter haec est epistola Kl. Februarii 1535. ad ordines Imperii scripta, qua partim excusare se conatur Franciscus I. de iis, de quibus fuerat inculpatus, quod Turcarum scilicet legatos admiserit, et Germnos fuerit persecutus, partim etiam opem suam offert ad discordiam de religione componendam. Faciunt huc verba Sleidani, Lib. IX. p. 250.cum autem hoc ipso tempore Turcici legati essent in Galliis, eoque nomine rex in odium atque suspicionem vocari sese per Germaniam audiret, illa quoque supplicia, quae diximus, multos offenderent, Calendis Februarii dat litteras ad Imperii Principes omneis, et ordines, ac illud de Turca primum excusat, et tacito nomine, quosdam ait annis iam aliquot, ad Turcam subinde misisse legatos, et ab illo inuicem accepisse, non consultis iis, quorum intererat scire, quid agerent: illos nimirum non recusasse stipendium atque vectigal annuum dependere Turcae, quo peruenirent ad eum, quem animo iampridem conceperant, dominatum: sibi vero, si quiescere velit a bello, maximas a Turca proponi conditiones, verum eas adhuc quidem se repudiare semper, et velle, vt caeteri quoque reges atque Principes in ea pace deprehendantur: id autem quo minus fiat, in causa esse illorum ambitionem, de qua Turcarum Imperator compertum habeat, neque ferre possit ipsorum sic augescere potentiam, quae post ipsi futura sit inuidiosa: quod si autem certus esse queat, suos intra fines quemque manere, nec aliena cum iniuria suam ditionem amplificare velle, non dubium esse, quin ille remotis armis a nostris sinibus, in diuersos et longinquiores populos impetum sit facturus omnem: in votis igitur esse positum, vt tam potentem hostem sine caede et sanguine remoueamus: et sibi quidem optimum hoc videri consilium, vt pacis et induciarum ineantur cum eo rationes, hoc praesertim tempore, quando multis et peruersis in religionem inuectis opinionibus, respublica valde sit dilacerata: quod si Clementi VII. Deus vsuram lucis magis diuturnam dedisset, dissidium hoc omne religionis potuisse componi: multum enim sibi cum illo super ea re sermonem fuisse, nec aliud quicquam tunc obstitisse, quo minus concilium indiceretur, quam quod Caesari promiserat, in Italia illud habere: cum ipse contra sentiret, et quandoquidem pacata non esset ltalia, Caesar etiam atque ille copias ibi haberent, neque dum sublata esset armorum causa, vt in Germania concilium cogeretur, contenderet, nam neque sibi propter belli suspicionem, neque Germanis omnibus propter diuersam religionis professionem, tutum esse in Italiam armatum accedere: veruntamen,
quod Clemente Pontifice fieri non potuit, vt id Paulo III. ductore bene succedat, optare se plurimum. In huius deinde commendationem atque laudem ingressus, ait nullum in ipsius creatione vitium, nullam interuenisse largitionem, nec esse cur ea metuat ille, quae nonnullis metum adferre solent, quo minus legitimae sese cognitioni sistant: et quanquam fuerit non difficile, suae gentis aliquem eo promouere dignitatis, tamen suasisse Cardinalibus, qui suam tunc sequebantur authoritatem, vt hunc diligerent: et cum deinde creatus esset, rogasse per literas atque legatos, vt loco tuto et idoneo, concilium primo statim tempore conscriberet: vt itaque bono sint animo, neque de conciliatione religionis animum despondeant, hortatur: nec enim vlli se labori suo parciturum esse: declarent ipsi modo, quid se velint apud pontificem perficere. Post, alterum criminationis caput diluit et vel contra suum institutum atque naturam seuerum se fuisse dicit in homines quosdam audaces atque facinorosos, qui sub religionis praetextu, reipublicae moliebantur excidium: itaque ne longius haec contagio serperet grauiter in illos vindicasse more maiorum: iam vero, si quis in eo numero fuisset deprehensus homo Germanus, eodem loco se habiturum fuisse illum, quo caeteros: etenim si qui suae ditionis atque gentis in ipscrum finibus aliquod simile perpetrassent, non se recusare, quo minus in ipsos acerrime vindicetur: sed neminem esse repertum Germanicae nationis, affinem huic impiae societati, quod sibi periucundum acciderit: itaque suum regnum atque domicilium ipsum patere Germanis, non minus quam Gallis: huius autem obtrectationis authores id agere solum, vt Galliam a Germania diuellant, astuto nimium et insidioso consilio, vt per dissidium illud, et in his offensionibus, ad optatum ipsi finem perueniant, et vtrisque dominentur. Quantam autem ad persecutionem Euangelicorum facem Franciscus praetulerit, idem testatur Sleidanus: Lib. IX. p. 246.interea per Galliam nouus oritur motus in eos, qui de Lutheranismo erant quoquo modo suspecti, cuius quidem rei haec erat occasio. Lutetiae Parisiorum, et aliis quibusdum in locis et in ipso regis palatio, fere eodem tempore, multa, erant perscripta: mox inquiri coeptum est ac inuestigari, et per indicium nonnulli, quidam vero per suspicionem comprehensi, habita quaestione, viui cremantur, horribili sane spectaculo. Nam ad machinam alligati, et in altum sublati, deinde in ignem e sublimi demissi, et rursus adducti, carnifice demum abscindente funem, in subiectam flammam corruebant: iis etiam, qui paulo videbantur eruditiores, antequam producerentur, lingua resecta fuit, ne vel supplicii causam, vel suae doctrinae summam ad populum ex plicarant. Erat autem huius perquam idoneus administer, Ioannes Morinus, propraetor. etenim, vt sagacissime nouerat eos odorari et peruestigare de quibus erat aliquid suspicionis, ita etiam, cum deprehendisset, in irrogandis poenis atque suppliciis omnem prope senfum humanitatis exuebat. Hanc ipsam epistolam in vernaculum sermonem translatam Operi suo de causis Belli Germanici inseruit Fridericus Hortlederus, Tom. I. lib. l. c. XVIII.Hist. Lutheran. lib. III. s. XIII. §. XXXIII.
In altera Epistola ad eosdem Imperii Ordines studium suum, quod circa Concilii indictionem habeat, profitetur.
Tertium scriptum ad Imperii Ordines Eslingae congregatos est directum, quo saltim declarat, se Guilielmum Bellaium Consiliarium suum et Cubicularium intimum
Subsequitur igitur quarto loco Guilielmi Bellaii Langaei in Conuentu Ordinum Protestamium mense Decembri 1535. habita Oratio, cuius summam Sleidanus hoc modo tradit:
Galliae Rex, qui iam plane constituerat in Italia belligerari, legatum misit Guilielmum Bellaium Langaeum ad hunc Smalcaldiae conuentum. Is XIX die Decembris orationem habuit, et primo de suppliciis regem excusat. illum animaduertisse quidem in suae ditionis quosdam: sed hoc ad ipsorum iniuriam nullam pertinere, tametsi maleuoli dicant, quum illos e medio sustulit, ipsorum quoque causam veluti praeiudicio quodam condemnasse: rogat autem ne tam ineptis calumniis moueantur, et rem omnem diligenter secum expendant: etenim in Germania multos ab ipsorum doctrina prorsus abhorrere, quosdam non omnino subscribere, sed et ipsos qui sint eiusdem doctrinae, non semper idem sensisse: quod nunc autem idem profiteantur, pergratum esse regi: non se dubitare, tantam ipsorum esse modestiam et humanitatem, vt nemini velint praescribere, neque hoc sibi sumant aut arrogent, vt ad suam religionem etiam inuitos adigant: regem solere de ipsis amanter et perhumaniter loqui, et ab ipsis agnoscere quaedam esse sanctissime declarata, sed moderatius quaedam fieri voluisse: videre quidem illum et longinquitate temporis, et hominum indiligentia, et superstitione, ceremonias in ecclesiam obrepsisse quasdam inutiles et superfluas, verum vt omnes idcirco promiscue tollantur absque decreto publico, minus ei placere: ceremonias enim esse velut adiutrices atque pedissequas religionis et singulis fuisse temporibus, et eos qui violassent, grauiter et seuere semper ess vindicatum: et cum rusticorum seditionem ipsi totis viribus oppresserint, cum anabaptistas coherceant, cum sine causa nihil facere videri velint, cur non idem de rege amico statuant? cur non cogitent, graues omnino fuisse causas et summam necessitatem, quam ob rem in suos animaduerterit, etiamsi forte quidam minus fuerint nocentes? cuiusmodi enim sint illorum flagitia non esse huius loci commemorare, quaedam enim plerumque fieri, quae, ne cum facta quidem sunt, sciri ab omnibus expediat, cur ita facta sint, et pro temporis conditione remitti, nonnunquam etiam augeri poenam: ipsi quidem regi, cui tam late pateat Imperium, non ad praesens modo tempus, sed ad futurum etiam respiciendum, et prouidendum fuisse, ne sua lenitate, plurimorum improbitati fenestram patefaceret: cumque natura sit et educatione mansuetus et perhumanus, necessitate coactum, vicisse naturam et aliam ad tempus induisse personam: et sicut disserentes de quaque re libenter audiat, sic etiam illis offendi, qui temere quid moliuntur, nec ad eos referunt, quorum est difiniendi potestas: illis offendi, qui temere quid moliuntur, nec ad eos referunt, quorum est definiendi potestas: illos vero, de quibus poenam sumpsit, non idem quod ipsi, verum longe sensisse diuersa: Iam, quod ad ipsorum attinet doctrinam, regem existimare, quicquid eius rei fecerint, communi factum esse consilio: cuiusmodi vero sint ipsorum dogmata in medio relinquere: nam in rebus tam arduis nolle sibi iudicis per sonam prae caeteris arrogare et vtrobique esse aliquid quod et probari possit et improbari: nimirum sic esse comparatum, si penes eundem sit et asseuerandi et iudicandi potestas, vt falli quis et errare possit. Beneuolentiam deinde captat, et illos refellit, qui Germanis dicebant esse cauendum ab exteris legationibus: ad ipsorum hoc pertinere detrimentuum atque seruitutem demonstrat; etenim nullius populi tantas esse vires, vt diu stare possit atque florere, nisi finitimorum sit amicitia munitus et societate: sed perantiquam esse Galliae Regum et Imperii Principum coniunctionem et vtrusque gentis eandem esse stirpem et originem, et propter situm atque propinqui tatem, non vsui tantum atque praesidio, sed et ornamento inuicem esse posse: Regem igitur, quum Germanis inter se minus conuenire audit, dolere plurimum, et quantum quidem
ipse possit, conciliationi studere: non semel etiam esse veritum, ne dissidium hoc religionis, luctuosum aliquem haberet exitum, et quia conuenisse iam ipso, tuendae suae dignitatis causa, nec etiam eos qui sint diuersae religionis ab ipsorum acceperit excludi contubernio, spem habere illum permagnam, fore, vt ea res ad opinionum atque doctrinae conciliationem aditum faciat: his itaque de rebus admonitum, voluisse per legationem, quid sui sit consilii demonstrare: nimirum, quia temporum hic sit status, vt commune liberumque concilium adhuc quidem cogi non possit, optimum regi videri, si Germani conueniant interim omnes et collatis sententiis rationem ineant concordiae, quae facile sarciri possit, modo nihil obstinate fiat, et errore deprehenso non pigeat mutare sententiam, et cedere meliora docenti: siquidem hoc fiat, regem ipsis in eo futurum esse socium et adiutorem: nam et Paulum tertium Pontificem interpellatum a Rege super eo, fateri, non sic sees traditionibus humanis insistendum, vt non pro conditione temporis, et publicae quietis causa, mutari posint, et, si recte atque ordine omnia fiant, prositeri, multa se temporibus, multa communi concordiae permissurum esse: quod si ipsis etiam placeat, vt delecti aliquot Galliae Vari docti et periti rerum sacrarum intersint huic actioni, vel, si quos ipsi de suis in Galliam mittere velint ea de causa, longe hoc illi fore gratissimum, et ipsorum hoc arbitrio totum permittere: quod superest hortari, vt pacem pertinere, et regem quidem ipsorum hostibus vnquam nec ope neque consilio adfuturum esse, modo, quod adhuc fecerunt, in eadem erga illum voluntate permaneant. Quid vero legatus inconuentu isto cum Protestantibus egerit, et quid in Colloquio, quod cum eo de causis Religionis die XX. Decembris, summo mane habitum, actum fuit, ex relatione Spalatini refert Seckendorfius, Hist. Luther. lib. III. s. XIII. §. XXXVIII. add. I.Lib. V l. p. 202.dum rei veritas paulatim gliscit, Langaeus, quoniam videbat sibi tamen nondum tuto in omnibus locis versandi facultatem futuram, quae adeunda sibi iudicabat, vt sui Principis et liberorum mandatum cararet, et Ordinum Imperii conuentum haberi postularet, vbi causae illorum firmamenta et potissimae rationes, in quibus cum Caesare centendebant, explicarentur: fiduciarias, quas a Rege literas habuerat, vna cum aliis, quas ipse suo nomine priuatim scribat, quibusque quid in mandatis accepisset, fusius declarabat, ad Ducem Bavariae Ludouicum, Comitem Palatinum, Electorem mittit: Eum rogat, vt quoniam inter seculares Electores Principem locum obtinebat, et Gallae proximus erat, ipsa Regis et liberorum postulata collegis significanda curaret. Eandem epistolam Commentariis suis inseruit Bellaius, sed verbis aliquantisper mutatis. Subsequitur octavo loco Francisci I. Epistola ad Imperii Electores data Decembri mense 1536. qua conuentum ad disceptandam de Mcdiolano controuersiam, et se aduersus maleuolorum calumnias purgandum, indici postulat. Nona Epistola ad Albertum Moguntinum Electorem est directa, qua conqueritur, Tabellarium suum, a Ioachimo. II. Brandeburgico Electore in vincula fuisse coniectum. Decima est Epistola ad Ordines Imperii, qua de oblatis sibi per Solimannum pacis conditionibus agit; atque Status iterum a Caesare alienos reddere conatur. Idem tentat Franciscus epistola
Comment. lib. V. p. 186.Tom. I. lib. l. c. XXI.Lib. XV. p. 438.Galliae Rex, qui facile poterat scire, Caesarem de se grauem habiturum querimoniam ad Principes, legationem decernit amplissimam, Ioannem Bellaium Cardinalem, Franciscum Oliuerium Alenconium, Africanum Malleium, praetorem Diuionensem: Hi quum Ianuario mense venissent Nanceium, oppidum Lotharingiae, subsistunt, et cautionem Caesaris expectant, foecialem enim rex praemiserat Spiram, eius rei causa, cum literis ad Caesarem, et priuatim etiam ad Principes Electores, quibus literis petebat, suis legatis publica fide caueri. Cum autem fere sub exitum Februarii, foecialis eo venisset, indutus veste solenni, sicut fieri consueuit, sistitur a Granuellano, cui et literas reddit sui regis ad Caesarem scriptas, cum aliter non posset, et sui causam adventus explicat, et Legatis, qui non ita procul absint, iure gentium caurei petit. Iussus manere domi, et diligenter obseruatus, ne quis ad ipsum colloquendi causa veniret, quarto post die dimittitur, asperrimis verbis. Imprudenter ipsum fecisse, et magnum adiisse capitis periculum, qui sit ausus eo venire: nam regem, qui sit hostis Germaniae, non habere quod agat intra fines Imperik, neque ius gentium illi communicandum esse: rede at ergo domum, et haec regi suo renuntiet: non esse vero, quod post hac aut
ipse vel quiuis alius accedat: et nunc quidem ipsi condonari factum atque remitti, clementia quadam caesaris, magis, quam pro ipsius merito, sed caueat inposterum: alioqui non laturum impune: nam fecisse contra leges foeciales; nec in Caesaris domicilium ei licuisse venire, nisi de illius permissu: quod ad literas attinet, quas habere se dicat, ita regem esse de republica Christiana et inprimis de Germania meritum, vt in hoc rerumstatu Caesar neque velit neque debeat eas recipere, ne per illius vsitatum scribendi genus atque promisa, velipse vel etiam alii decipiantur. Hoc responsum gallice perscriptum ei datur. Sic ergo remittitur cum literis regis ad Caesarem scriptis atque principes, et additi fuerunt equites nonnulli, qui Namceium vsque perducerent. huius autem rei nihil fuit communicatum principibus, ac plerisque videlatur hoc ad Imperii consuetudine esse alienum. Eare cognita, legati magnis erant in angustiis, valde soliciti, quomodo sine periculo domum redirent: collato autem consilio cum Lotharingiae Principe Antonio, nocte clanculum discedunt, inque Galliam propinquam revertuntur. Idem narrat Franciscus Belcarius Praeconem militarem siue Heraldum (vt nostro verbo vtar) Spiram misit Franciscus vt tesseram liberi aditus legatis suis impetraret: Caesarem enim de se apud Imperii ordines questurum prouidebat: legati autem (hi erant Ioannes Bellaius, Cardinalis, Franciscus Oliuarius qui postea Cancellarius fuit. Africanus Malleius praetor Diuionensis) iam Nanceium appulerant. Herardus solenni veste indutus Regis litteras ad Caesarem atque ad Imperii ordines scriptas Granuellano offert; iussus redire domum, ne quis cum illo quicquam communicaret adhibita custodia: qua triduo post grauiter increpitus dimittitur: in magnum capitis periculum incurrisse, cum Rege enim Germaniae hoste ius Gentium in Germania haud esse communicandum: Caesarem litteras eius neque velle, neque recipere debere, ne propter vana eius promissa nonnuli circumscribantur. Itaque cum litteris remissus est, re cum principibus Imperii non communicata: quod a Germanorum conventuum more alienum fuit. Redeunti comites dati, qui Nanceium vsque deducerent quo responso accepto Regii legati in Galliam reuerterunt. Ipsa vero Orationis contenta breuiter exhibet Sleidanus, Lib. XV. p. 445.Quemadmodum regis Galliae Fecialis infecta re dimissus fuerit Spira diximus ante: cum ergo Domum rediissent Legati, quam habituri fuerant in consessu omnium orationem eam typis excusam emittunt. Initio captant beneuolentiam, et vtriusque gentis eandem originem esse, neque quicquam Germaniae accidere posse dicunt, quod non ad Galliam quoque pertineat: deinde criminationes aduer sariorum, quasi Rex altero iam bello rempublicam perturbet. et foedus cum Turca fecerit diluunt, vsi praefatione quadam, deliniendi Caesaris causa et prius quidem bellum excitatum esse docent, quod a Sabaudiae Duce rex haereditatem maternam consequi non posset: hoc vero posterius, propter trucidatos contra Ius gentium, regis legatos: cum Turca nullum esse Regifoedus, nullam societatem nisi commerciorum, et quietis publicae caussa, cuiusmodi sit Venetis, Polonis, et aliis nonnullis: quanquam si foedus vllum esset, non posse in crimen vocari proterea quod idem aliquando fecerint et Abrahamus et Dauid, et Salomon, et Phineas et liberi Tobiae et Mechabaei duces, post etiam Honorius, Constantinus, Theodosius Iunior, Iustinianus II. Palaeologus, Leo, Fridericus primus et secundus, Caesares, vsi diuersae religionis gentium auxiliis: et Fridericum quidem II. Saracenorum humeris in Italiam, vnde Pontifices ipsum eiecerani, esse reportatum; scire ipsos, quanias copias et auxilia non semel in bellum Turcicum Rex promiserit" eius quoque rei pontisicem esse et Senatum Cardinalium, testes locupletissimos: in Vngariam vero Turcam irruisse. cum esset ibi natum dissidium de principatu, magis deinde fuisse lacessitum bello Aphricano, post captam Tunetem: quod in mare Ligusticum Turcica classis nuper vererit, non esse tribuendum Regi: nec ad rem facere, quod in ea classe fuerit regius minister Polinus: etenim Barbarossae fuisse consilium, vt Andream Auriam inuestigaret, et opprimeret, cum id non posset, arcem obsedisse Nicenam, idque sua sponte: regem videlicet inducias habere cum Turca, quod alias etiam ipsis nunciarit, honestas et nemini perniciosas: id autem ei non posse dari crimini, quum eas maximi saepe viri non adeo nuper expetinuerint etiam; afflictum esse reipublicae statum, idque Regi vehementer holere: pacem autem hac vna ratione posse recuperari, si quidem ea qua sunt Regis, optimo iure Caesar ei restituat: hoc si possint efficere futurum, vt ad vim omnem externam a Germania depellenda, Rex nulli suo vel labori vel sumptui vel periculo parcat. Cum singulis hisce scriptis contulimus Sleidanum, Martini et Guilielmi Bellaii Francisci item Belcarii Commentarios retum Gallicarum, Petri Martyris Epistolas, Ponti Heuteri Austriam, Dauidis Chytraei Saxoniam, Francisci Guicciardini et P. Iouii Historiam, Collectionem Tractatuum Pacis, et Varillassi Historiam Francisci I. e quibus etiam haut pauca, quae ad illustrationem faciunt, textui subiecimus.
VEllem, Amplissimi ordines, eam haberent omnes illustri et excelso loco nati, veritatis honestique rationem, vt quum aliquem neque vere neque per se ipsi honeste accusare possunt, indignum sua existimatione ducerent clam summissis calumniatoribus, falsos et commentitios rumores dissipare: profecto non inuenirentur, qui tam licenter apud vos in circulis omnibus et conuiuiis (vt nunc fieri audio) meo nomine abuterentur ad inuidiam. Qui si tamen rationis essent atque sensus vllius participes, plane intelligerent, longe aliam et maiore artificio fuisse in me instruendam accusationem, et quae similitudinem veri saltem aliquam prae se ferret, si nos modo iactis inde discordiarum seminibus committere, si communis inter nos originis, si tot ac tantorum inuicem collatorum et acceptorum beneficiorum memoriam posse sperent aliquando con vellere. Solimanni Turcarum Regis et Christianae religionis liostis Legatos, apud Christianissimum Galliarum Regem honorifice ac liberaliter aiunt excipi. Germanos ad eundem Regem aditu prohiberi: per huius aulam, per vicos et fora, per compita omnia, volitare homines cultu ac vestitu Turcico: Germanico incedere, flagitii loco esse: Germanis omnibus, nullo discrimine impingi violatae religionis crimen, vt huius obtentu capi, vapulare, caedi, et ad omne supplicium rapi possint: plena esse in Galliis eiusdem gentis hominum ergastula, quibus spei nihil iam sit reliquum, nisi vt publico Germaniae consilio comparetur ad eos vinculis eximendos numerosus idemque instructissimus exercitus. Quaenam ista (malum est hominum amentia et stupiditas? Si quum nihil habent quod in me possunt vere iacere, neque aperte meam famam atque dignitatem apud vos oppugnare audent, ob idque eam subuertere per cuniculos et fraudem moliuntur, cur non fingunt aliquid ad eam rem vel aptius vel solidius? Cur in istis haerent male concinnaris et frigidis calumniis? Adeone vos vecordes arbitrantur ac stupidos, vt temere
Reuerendissimi, Illustrissimi, inclyti, generosi, splendidi, amplissimi, spectabiles et prudentes, amici, foederati ac socii, Deum Optimum Maximum deprecor, opes ac dignitates vestras vt tueatur, atque etiam augeat. Datum Lutetiae Parisiorum, Cal. Feb. Anno Dom. M. D. XXXV.
SVperioribus ad vos literis, quum ad quasdam responderem passim apud vestrates in me disseminatas calumnias: obiter vobis, Amplissimi ordines, meum super indicendo communi Christianorum Concilio, sensum, animum, et expectationem significaui: id quod fortasse tum fecissem accuratius ac diligentius, si vel leuem coniecturam habuissem, fore vnquam vt (quod postea et literis multorum et sermone omnium ad me perlatum est) ista quorundam obtrectatione sugillarer, me scilicet ad eam rem vltro sese accingenti Pontifici moram vnum attulisse, atque etiam (si Christo placet) tam sanctae, piaeque voluntati eius me intercessorem obtulisse. Vt nunc autem se res habent, hoc est, quum iam dubitari apud omnes desiisse debeat, quo ego sim in eandem rem animo, atque testes habeam locupletissimos, et grauissimos omnes omnium partium Cardinales, nihil me ab ipso Pontifice contendisse obnixius atque efflagitasse, quam vt primo quoque tempore omnes conueniremus: nihil sane hoc tempore optare potui accommodatius, vel ad eorum, quibus solo vitae meae cursu offensis, quaeuis semper visa est satis iusta, mei criminandi causa, vobis prodendam audaciam et imposturam, vel ad meam apud vos ipsos sartam tectam ab eorundem iniuria conseruandam dignitatem, quam vt rumores de me sererent huiusmodi, et sermones, quos res ipsa confestim esse falsos quum arguat, nullam istis in posterum non modo credulitatis et fidei, sed ne existimationis quidem partem relictura sit: id quod illis contigisse spero, atque plane confido. Sub id enim tempus, quo ii ad me rumores sunt perlati, suspensum quidem et expectantem, quid Pontifex statueret, et quem ipse locum indicendo Concilio capiendum designaret, commodum aduenisse nuntiatur ab eodem ad me missus Rodulphus Pius Fauentiae Episcopus, singulari vir ingenio, iudicio, atque doctrina, communicaturus videlicet mecum his ipsis de rebus, ad quas eundem ego Pontificem suapte incensum natura, meis quotidianis precibus et flagitationibus inflammaram. Quum igitur res per se satis ipsa loquatur, nihil post hac futurum video, cur istorum ego animos, qui me tam grauiter suis maleuolentissimis obtrectationibus premere voluerunt, vel leuiter debeam, quamuis lacessitus,
Reuerendissimi, Illustrissimi, inclyti, generosi, splendidi, amplissimi, spectabiles, et prudentes, amici, socii et foederati charissimi, Deum Optimum Maximum deprecor, dignitates et amplitudines vestras vt tueatur, atque etiam augeat. Ex Laiano saltu, die XXV. Febr. M. D. XXXV.
QVantopere semper hactenus elaborauerimus, vt pro iis opinionibus quae in Christiana Ecclesia controuersae factae sunt, vnum in sensum ac decretum ad omni potentis Dei cultum et gloriam reducendis celebrando vniuer sorum concilio indiceretur locus ac tempus: nemini vestrum non satis esse compertum existimo. Sed quum horum conditione temporum viderem multorum promptam ad hoc voluntatem retardari, dum de loco ac tempore idoneo non plane constat, decreueram (et nunc totus in eo sum) Guilielmum Bellaium consiliarium et cubicularium nostrum intimum istuc ad vos mitttere, certas quasdam rationes executurum, a me pridem super hoc omnium inter mortales pulcherrimo sanctissimoque instituto iam initas, ac per eum vobis aut plerisque vestrum meo antea quidem iussu propositas, vt pro ea scilicet quae Francicae meae genti vetus cum vestra intercedit communis originis et subinde renouatorum foederum memoria, conuentum inter nos piorum et doctorum vtriusque gentis hosminum ageremus, quae veluti consultatio quaedam esset rerum ad religionem pertinentium, cuius interuentu scilicet ac diuinae bonitatis auspicio, iam nunc etiam hoc nobis tempus frustra pereat, dum Ecclesiae iusta Synodus rite cogitur, ab omni recedentes controuersarum inter nos opinionum contentione, ad amicam veniamus earundem opinionum pacificationem et concordiam. Quod ipsum vtique si quibus expectamus a vobis conditionibus, et vestra iam mitigata dogmata nos sperare iubent, aliquando tandem constiterit; nihil dubie speramus quod inter nos ea in re constitutum fuerit, id cum a Sanctissimo Paulo tertio Pontifice, tum a futura illa iusta Synodo, laudatum
LEgationis meae testimonium, Illustrissimi et excellentissimi Principes, vosque caeterorum ordinum amplissimi et praestantissimi viri habetis ex his quas affero a Christianissimo Galliarum Rege ad vos literis. Causas quae omnino duae sunt, si me (quod spero, et vos aliis conuentibus adhuc fecistis) attente ac beneuole audieritis, fideliter ex eius verbis ac breuiter expositurus sum: et earum quidem vna in eiusdem apud vos purgatione, altera in gratulatione versabitur, et commendatione sanctissimi vestri instituti, conuentusque huius quem ad constituendum vnanimem inter vos, tam de religione, quam de tuenda vestra dignitate consensionem esse a vobis indictum intelligit. Priore dum probari vobis cupit sua omnia instituta et consilia, quanta et quam sancta sit apud eum vestra omnium existimatio, declarabit. Posteriore intelligetis, si eam quam erga se adhuc habuistis, voluntatem retinetis, eandem et se, quam erga Germanos omnes semper habuit, retinere velle, vt quam veluti per manus a maioribus suis sibi traditam acceperit: quorum ipsorum ductu ac virtute, Germaniam hanc vestram, domicilium atque sedem Imperii constitutam esse, vos ex Annalibus vestris recordamini. Atque ad rem vt veniamus, Superiore hyeme, illustrissimi et amplissimi viri, Christianissimus Rex cum in Germania plenissimi calumniae rumores de se, verbo, scriptura dissiparentur, quibusdam authoribus, qui quoniam aliquem per se aditum ad aures vestras habere posse diffiderent, ideo credulitatem ambiebant ex ementitae legationis titulo, respondere coactus est, diuisis passim et euulgatis literis, ne silentium eius iniqui rerum aestimatores conscientiae assignarent. Et eae quidem literae quum ad ipsum dimanassent cuius isti abutebantur nomine) Augustissimum Caesarem: nihil ille antiquius habuit quam vt illustrissimo et excellentissimo Principi, Palatino Comiti Friderico, vtriusque Bauariae Duci, tum ex Hispania in Germaniam per Gallias properanti hoc mandaret, vti Regi suis verbis fidem faceret, atque prolixe confirmaret, nihil horum aut volente, aut laudante, aut sciente se vnquam in illum esse factum. Quod Caesaris de seipso et in istos luculentum adeo testimonium, quum abunde coarguat licentiosam, et impudentem eorum audaciam et petulantiam, plane sperat et confidit Rex Christianissimus, recentiores eorundem obtrectationes,
MIttimus istuc ad vos ex nobilibus cubiculariis nostris Guilielmum Bellaium nostrum Bailliuum Ambianensem, vobis nostro nomine certa quaedam expositurum. Ei fidem si adhibeatis, rem nobis feceritis gratissimam.
Reuerendissimi, Illustrissimi, etc. Altissimus vos conseruet. Datum Lugduni die XXX. mensis Maii. Anno M. D. XXXVI. Sign. Francois. et paulo inferius a secretario, Bayard. In superscriptione autem, Reuerendissimis, Illustrissimis, etc. Sacri Romani Imperii ordinibus, consanguineis, amicis, et foederatis charissimis.
GVuilielmo Bellaio Langii Domino, Christianissimi Regis patris ac Domini nostri semper obseruandi consiliario et intimo cubiculario, ad vos de arduis ac magnis rebus nunc Legato, quaedam etiam ad vos mandata communiter dedimus, super haereditariis quibusdam nostris rationibus: quarum nomine quum eiusdem Sacri Romani Imperii beneficii et clientes simus, visum est nobis, apud vestros ipsos amplissimos ordines conqueri non debere de iniusta violenta nostrarum rerum occupatione. Cuius indignitatem vobis coram exposituro, eandem a vobis fidem adhiberi velimus, quam nobis ipsis, si praesentes vobiscum vna loqueremur, haberetis.
Reuerendissimi, Illustrissimi, etc. Deus Optimus Maximus sacrosanctum istud vestrum Imperium tueatur semper atque etiam augeat. Datum Lugduni Calendis Iunii M. D. XXXVI. Sign. Francois, Henry, Charles: et paulo inferius a secretario, Claussc. et in superscriptione, Reuerendissimis, Illustrissimis, etc. Sacri Romani Imperii ordinibus, consanguineis, amicis et foederatis charissimis.
REuerendissimi, Illustrissimi, et excelso loco nati Principes, etc. Quo tempore venturus in Germaniam a Christianissimo Rege dimittebar, is et Serenissimi eius liberi, quum et literis et sermone multorum accepissent, atque ita persuasi essent, amplissimos Sacri Romani Imperii ordinis conuentum inter se hoc tempore habituros, literas et mandata communiter ad eum conuentum mihi dederant, vt senatum sibi dari flagitarem, quo vos libere ac tuto, citraque omne offensionis vllius periculum, tam de suis ad Insubres atque alias haereditates rationibus abs se vim atque iniuriam abstractas, per Legatos earum actionum peritos edocerent, quam apud hoc sacrosanctum Imperium, in quo dignitatis suae splendorem obtinere semper cupiunt, sui facti rationem probarent, et singula in se intentata maledicta potius quam crimina diluerent. Verum postquam in Germaniam perueni, simul didici, neque in praesens haberi, neque propediem iri Concilium:
Reuerendissimi, Illustrissimi, etc. Deus Opt. Max. easdem amplidines et dignitates vestras tueatur et fortunet, atque in hoc graui et vrgente negotio, vereque ad vniuersos pertinente, tam ea vobis inspiret consilia, quae vestri officii ratio postulat, quam quae Christianae rei exigit necessitas.
SAtis superque amplissimi Principes, amici vereres, foederati, et consanguinei charissimi, intellexisse vos existimo, quibus, quoties, et quam inuidiosis criminibus, ex quo primum in fortunas meas hostiliter inuasit Caesar, accersitus oppugnatusque fuerim. Quanta vero idipsum iniuria, vt iniquorum meorum refutatis calumniis aliquando vobis constet: atque vt controuersas meas et liberorum meorum causas vobis explicem, quarum est propria notio iudicii vestri: quemadmodum ego mea quidem interesse duco, ita vestri fortassis officii fuerit, senatum iis de rebus mihi dare: cum pro ea quae vobiscum intercedit. mihi antiqua, et quantum in me fuit, sancta semper amicitia: tum vt incommodis occurratis indies eo ex bello gliscentibus, quod earum occasione rerum subinde renouatum esse conspicitis. Id quod ego sub initia renascentis huius belli, quum a vobis diligenter efflagitauerim (dolenter hoc, non contumeliose in vllum dicam) minorem mihi habuisse videmini, ac par erat, postulationis meae rationem: vt qui nondum mihi tanto iam interuallo significaueritis, quid ab aequitate vestra ego ac liberi meisperare debeamus perfugii atque praesidii. Eam ob rem vt ne temere forte, neque tam ex animo quam perfunctorie postulasse id a vobis videamur, idem in praesentia ego etiam atque etiam eo quidem accuratius efflagito, quod subinde atrocioribus affectus iniuriis atque indignitatibus, extare apud vos cupio (quicunque postea
lib VI. p. 218.Sub huius initium belli vitam finiit Gallia regis filius natu maximus, Franciscus, octodecim annorum adolescens. Veneno periisse fama fuit, et Italus quidem Sebastianus Montecucullanus in suspitionem vocatus, habitu quaestione, diuersis equis Lugduni fuit distmctus, et rex datis postea literit ad Germaniae principes, inter alia grauem ea de re querimoniam habuit, in Antonium Laeuam et Ferdinandum Gonzagam, Caesaris administros, omnem inuidiam facti conferens. Franc. Belcarius vero Comment. rer. Gallic. lib. XXI. p. 277. eodem tempore Valentiam Delphinatium muniens Rex Franciscus Francisci Delphini maximi natu fili: mortem, quem secum Rhodano secundo nauigantem Turnone aeagrotum reliquerat, Guisanam arcem ignaue deditam Monteianem ac Boesium captos intellexit. Delphini mors vt duarum posteriorum calamitatum Rex obliuisceretur, essecit: in hoc vno animum defixit, hunc gmuissime lugens, praesertim quod veneno sublatus ferebatur, quarto enim valetudinis die expimuit, paternam in liberos chariatem declarauit. In parteis dissectus est Sebastianus Montecuculus veneni propinati reus: at Antonium Leuam, ac Ferd nandum Gonzagam quasi huius facinoris authores nominauit: an quod itares haberet, an quod tormentis finem imponi cuperet, incertum. Delphinum nonnulli ex parua pila ludo multo sudore madentem aqua frigida intemperatius hausta, alii ex nimia venere cum Lestrangia aulia matrona mortem sibi consciuisse existimarunt. Prolixius hanc Delphini mortem exponit Guil. Bellaius lib. VII. p. 268. Belcario fere adsentitur Varillas Hist. de Francois I. Tom. II. lib. VIII, p. 327.
Reuerendissimi et Illustrissimi Principes, amici veteres, foederati et consanguinei charissimi. Deus Optimus Maximus sacrosanctum hoc vestrum Imperium vobis ac reipublicae Christianae tueatur, atque etiam augeat: et ea vobis inspiret consilia, quae postulare videbitur horum temporum occasio et necessitas.
QVum proximam ad Septemuirale istud amplissimum vestrum collegium a me scriptam epistolam tabellario ad te dabam, per te virum eo ipso in Collegio Principem cum collegis tuis communicandam; tum equidem ostendebam vehementer me demirari, neque id certe immerito, nihil iam tanto interuallo responsum a vobis fuisse ad priores Guilielmi Bellaii Legati ad vos nostri literas: quibus videlicet vbi aditus eo perueniendi sibi comperisset ipse omnes esse interclusos, postulata nostra detulisset, de priuatis illa quidem nostris rationibus, sed tamen ad officium proprie iudiciumque vestrum, et publicorum auersionem incommodorum (vt quae maxime) pertinentibus. Interea vero dum me responsionis expectatio vestrae suspensum ac sollicitum habet, ecce tibi non admirationis nouae tantummodo, sed expostulationis quoque oblata causa est, et ea profecto non minima. Etenim quum iam tabellarium dimisissem, tum mihi e Germania prior ille tabellarius, cui literas suas Bellaius ad vos perferendas crediderat, praesto fuit: a quo ego quum itineris sui rationem acciperem, varie profecto et pro eo ac debui affectus sum. Initio enim quum ex eo audiebam, fuisse a plerisque vestrum humaniter et acceptum et dimissum, rescripsisse item nonnullos ad Legati mei literas: quosdam promisisse paratas literas se ad reditum eius habituros; mirifice (vt par erat) ea in me beneuolentiae significatione recreabar. Verum vbi, quam pro redditis literis ab Illustrissimo Ioachimo Brandenburgensi Marchione, tui fratris filio accepisset iniuriam, intellexi; tum vero hac contumelia grauissime non commoveri non potui: eiusmodi enim ea fuit, nullam vt rem in hoc genere post hominum memoriam, insigniorem non modo ad vos vnquam delatam sed ne a quoquam quidem auditam esse arbitremur. Nam quid veteres illas commemorem Regum et populorum expostulatas grauius inter se, ac vindicatas acerbius iniurias? Ego enim adhuc nullam audire memini, quae tam sine vllo exemplo quidem ea sit, magis tamen ad exemplum pertineat. Berlinum tabellarius cum literis Legati mei, et mandatis ad Marchionem venerat: tabellarius ille inquam Principis, nec id tantum, sed (vt mihi hoc meo iure dicere liceat) Christianissimi Galliarum Regis nuntius, credo et amicitiae nostrae, et veteris societatis authoritatem aliquid valere alioqui debuisse. Sed vide, quampro nihilo ea mihi omnia fuerint, quominus ab eo quidem (a quo minime debui) indignissime contemnerer ac violarer. Venit ad Marchionem cum literis ac mandatis nuntius meus. Marchionem, vt sit, honorifice salutauit: reddit etiam quas ad eum habebat literas. Accipitur sane,
Reuerendissime, Illustrissime Princeps, consanguinec, amice, atque foederate charissime, Deus Optimus Maximus Amplitudinem tuam tueatur semper, atque etiam augeat.
QVum per hosce dies crebris amicorum ad me literis, mihi significatum fuerit, Caesarem Carolum certos homines misisse, qui a vobis auxilia peterent, tum ad nostros aduersus sacrum vestrum Imperium conatus (vt dicebat) reprimendos, tum vt Solimano Turcarum regi oceurrreet, quem arebat etiam inuitatu atque hortatu
Reuerendissimi, Illustrissimi, generosi ac spectabiles, consanguinei, amici et foederati charissimi, Deum immortalem enixe precor, vestrum vt Imperium vobis et reipublicae Christianae perpetuo conseruet ac tueatur. Lutetiae, die XXII. Ianuarii M D XXXVI. ad calculum Gallicum.
QVanquam ego, Amplissimi ordines, ex superioribus non paucis meis ad vos literis, (quae vt ad vos vniueros et singulos aliquando peruenirent, quoquo modo potui, operam dedi) constare omnibus arbitror, nihil prorsus intentatum nos reliquisse, vnde imminentibus ex renouato inter me ac Caesarem bello, reipublicae incommodis occurri posse sperauerim: quia tamen ex amicorum ad me literis conuentum a vobis Wormaciae Vangionum propediem esse habendum intellexi; conquiescendum adhuc mihi non putaui, quin eadem quoque ipsa repeterem, quae prioribus illis Epistolis non postulaueram modo, sed enixe etiam flagitaueram: nempe vt pro eo quem geritis magistratu, pro eo quod in commune Christianorum nomini, quod maiorum nostrorum inter nos communium memoriae, quod mutuis vicissim inter nos acceptis et collatis beneficiis, debere videmini officio, conuentum tandem indiceretis, ad quem mihi Legatos actionum mearum omnium peritos libere ac tuto securosque offensionis omnis mittere liceat: qui tam aduersariorum meorum refellere possint maledicta (si quod forte superest eiusmodi, cui virorum illustrium famam esse subiiciendam arbitremini) quam etiam nostrae liberorumque nostrorum eausae rationes ad eas res
Nihil se, nisi prouocatus fuerit, Germaniae nociturum. Ac tum fortasse factu facile fuerat, vt vos mecum ad easdem pacis aut induciarum conditiones adiungeremini, idque vt mihi relinqueretur integrum, quantum per obstinationem hostis importunissimi licuit, curaui atque prouidi. Porro autem vestrum erit ea de re (dum est integrum) statuere, meque, si vobis ita videbitur, consilii vestri atque voluntatis admonere. Vos me sane ad eam rem (vt quam maxime omnium velim) interprete fidelissimo, sponsoreque officiosissimo vtemini: vt qui persistere cupiam in illa ipsa eadem erga vos animi beneuolentia, vobis meo iudicio non incognita. Vicissim vero et hoc a vobis, Amplissimi ordines, quae non semel antehac feci, diligenter etiam atque etiam postulo, et veluti meo quodam iure debitum efflagito, vt qui e vestratibus milites ad me tuendum, ad constituendum aut recuperandum fortunarum mearum statum, stipendia mihi fecerint: eo apud vos esse velitis loco, quo ii esse debent, qui mutuae originis, societatis, necessitudinis, amicitiae memores, depellere vt decuit a cognatis, a sociis, a necessariis, ab amicis iniuriam voluerunt. Tum pueri huius, per quem vobis hae reddentur literae, tutum itum et reditum, non a vestra ipsorum quidem (a quibus ea timere nolo, quae ne Barbaris quidem in mentem, vt committant, venire debeat) sed ab eorum praestetis iniuria, quibus nihil esse sanctum experior, et fortasse non nemo vestrum intelligit.
Reuerendissimi, Illustrissimi, inclyti, generosi, splendidi, amplissimi, spectabiles, et prudentes amici, socii, foederatique charissimi, Deum Optimum Maximum veneror, vt quod isto conuentu statueritis, decreueritis; foelix, faustumque sit vobis, cunctae Germaniae, Imperio vestro, et Christianis in vniuersum omnibus. Medone, Parisiorum agro, Pridie Cal. M. D. XXXVII.
REdditae sunt mihi litterae, vestro foederatorumque vestrorum nomine quibuscum Schmalcaldiae tum conuentum habebatis, tertio Nonas Martias ad me datae. Quarum tria potissimum esse capita animaduerto. Primum quidem excusatis quod superioribus eodem in loco conuentibus habitis, Orator noster non quam expectabam responsionem tulerit: causam etiam affertis quare ne nunc quidem decerni a vobis Legati ad nos potuerint. Deinde postulatis vt haereditariam illam beneuolentiam ac fidem, qua Germanos omnes semper sumus persecuti, perpetuo tueamur ac retineamus: neque vos et qui vobiscum eandem in societatem coierunt, a nobis destitutos velimus, quin singulari eorum atque vestrae in Ecclesiae concordiam et Christianae reipublicae otium animo, voluntatique suffragemur. Postremo, quid consilii de Synodo ceperitis, significatis copiose, ostenditisque scire velle, quae sit ea de re mens nostra. Quod ad primum attinet, multo gratissimum fuit intelligere, quicquid superiore conuentu omissum est, id neque a culpa vestra, neque abalienato a nobis animo profectum fuisse. Quamobrem qui rerum summae apud vos praesunt, si (quemadmodum constitutum vobis esse video) Legatos ad me sunt missuri, hos ego humanitatis genere omni fic accipere cogito, vt si literae meae illis (quemadmodum scribitis) suaues sunt visae, conspectus noster nihilo minus iisdem iucundus sit futurus. Ad caput alterum sic habetote: Scire vos opinor, viri amplissimi, gentem quidem Germanicam, ex qua velut stirpe genus meum duci non solum libenter profiteor, sed magno etiam in honore pono, tanta necessitudine semper cum Francica coniunctam fuisse, vt maiores nostri vtramque fere pro vna eademque gente habendam censuerunt. Quod si qui adhuc sunt, qui non ita existiment, vehementer meo quidem iudicio falluntur, manifesteque originem nostram ignotam sibi esse prae se ferunt. Itaque mirum videri minime debet, si quae inter caeteras nationes pacta sunt atque inita foedera, literarum monimentis et quam validissimis fieri potuit cautionibus nitantur: qua vero inter nos necessitudine vincimur, ea demum vna sit, quae cum ex sese ipsa consistit, tum in populi vtriusque pectoribus impressa longa temporum serie egisse radices altius, inseuisseque hanc non iam consuetudinem, sed potius naturam videtur, et ita insevisse, vt quantumuis corruptis vetustate ac situ (si forte aliquando contingat) mutuae beneuolentiae velut tabulis, ipsa tamen amicitiae inueteratae vis non idcirco labefactetur, ac ne in dubium quidem vocetur: nec illa praeteriti temporis ab omni prope aeternitate memoria nobis a maioribus nostris per manus tradita, satis ad legem et authoritatem non futura sit. Deum enim hominesque testor, quantum ad me attinet, viri amplissimi, me hac in re non modo ad maiorum meorum ingenium accedere voluisse, verum etiam, vt praecederem, elaborasse. Quod mea
Illustrissimi et excellentissimi Principes, consanguinei amici, foederati, charissimi, Deus Opt. Max. ornamenta vestra tueatur atque augeat. Farrae, X. Calendas Iun. M. D. XXXVII.
QVod Christianissimi Galliarum Regis apud vos vel opinionem, vel gratiam, vel authoritatem maledictis eleuare obtrectatores studuerunt, iampridem, viri Principes, amplissimi ordines, inclyti conuentus conciliaque Germani nominis, animaduersum est, id eos quidem morbo quodam animi, ac linguae petulantia magis quam iudicio egisse: at dedisse tamen operam, quacunque id ratione tentare potuerunt, vt temporum nostrorum omnem inuidiam in nomen Gallicum, atque in Gallorum Regem ipsum transferrent: denique vt vos nominis nostri, ac generis totius Francici authores, vel verius parentes, a nobis abalienarent, qui vestri et esse et dici contendimus. ac tametsi eorum iniquitas se in nonnullorum e vestris aures nimis familiariter inseruit, speraui nihilo secius, Ampliss. viri, pro vestra aequitate et sapientia, me facile apud vos veritati locum esse inuenturum, apud quos sese ipsa non tueri modo atque per se consistere, sed refellere etiam calumniam et explodere possit. Eam autem veritatem, dum breuiter expono, me sane beneuolis et attentis vobis vsurum esse confido, spero quidem certe, tantum enim abest, vt omnes istorum omnium calumnias pertimescendas putem, vt etiam non dubitem quin nobis tam sit causae aequitas profutura apud vos, quam istis sua impudentia vobis hanc controuersiam disceptantibus, obfutura. Eoque id futurum magis credo, quod anno superiore itineribus per hostium insolentiam quoquo versum obsessis, tabellariis, qui ad vos hinc mittebantur, partim interceptis, partim interfectis, eorum etiam edicto (quo res indignior sit) quorum iniquum Imperium dissimulare cogebamini, cum interim nos ea ipsa causa nostri apud vos purgandi locum nonnisi augustissimum haberemus, vestra tamen aequitate factum est, vt vna velut Apologia, quae ad vos et authore incerto, et itineris ratione in comperta peruenisset, tantum valuisse existimetur, vt conflatae in nos inuidiae pars non minima in calumniae retorqueretur autores: vos etiam vt et Francorum genti, hoc est generi vestro, et ipsi etiam Regi gentili atque consanguineo, veritate comperta, esse coeperitis aequiores. Haec vero quum ita cesserint, quid nunc tandem sperare non possim? quippe non modo repressa, verum etiam Dei primum immortalis benignitate, deinde Regis Christianissimi incomparabili et virtute et foelicitate, labefactata hostium nostrorum, vestrorum etiam aduersariorum (ne quid grauius dicam) insolentiae et arrogantiae pristinae causa, adituque nobis ad vos summo vestro beneficio, nec minori animorum vestrorum magnitudine patefacto. Est certe, nisi me longe fallit opinio, cur mihi de vestra humanitate et beneuolentia quippiam non mediocre promittam, vt qui neque mea sponte, neque item temere cuiuslibet hominis insistens vestigiis, sed Regis optimi, integerrimi, vobis amicissimi, ac propinquissimi autoritate fretus, vobis eadem illa confirmanda, atque iis etiam gratiora exponenda quaedam susceperim; quae ante ex aliis, qui nec commendatione pari apud vos, nec gratia valerent, non sine magna tamen animi attentione
Horum igitur criminum primum est illud, et serie temporis vetustissimum, quo clamitant Carolum Caesarem a bello Turcico regiis armis reuocatum. Haec qualia molestissimi homines arma fuisse intelligant, cum nulla norim: quodnam illud sit bellum Turcicum, denique vnde sit Caesar reuocatus, cum diu mecum reputauerim: nulla possum suspicione assequi. Non me latet, Solimanum iam ante quinquennium magno tumultu, magnaque consternatione omnium, ac perturbatione in vtramque Pannoniam inuasisse: Caesarem maximas aduersus illum et florentissimas copias coegisse, vt quidem fama fuit. Verum vt haec omnia vera esse non inuitus credidi, quin maiora veris iactata esse, et sermone celebrata memini, ita explicare non queo quid in causa fuerit, cur trepide (vt isti volunt) se e
se non inuitum, vt quiesceret facturum, duntaxat quod posset integra sua existimatione facere: pateretur modo Carolus AEnobarbum suae classis praefectum Tunetem, vnde depulsus, repetere: caeteris de controuersiis facile transactum iri. Deus Opt. Max. faceret, vt latam conditionem rationibus Christiani nominis accommodatissimam acciperemus, nec tam improbe atque impie vel gloriae nostrae vel cupiditati seruiremus, vel denique obstinato animo vsque adeo obsequeremur: melius profecto et commodius rebus Occidentis consuluissemus, ac de Christiana religione salutarius statuissemus. Nam per Deum immortalem, quid causae fuit, cur non eadem de Tunete, id est Mahumetanorum latebra magna cum nostra laude et compendio faceremus, quae paulo ante de Methone arce ac praesidio Christianorum, illustrissimo ipsis Christianis, qui nos inuocarent, proditis maximo quidem cum, nostro dispendio, sed maiore multo dedecore et ignominia feceramus? Hocne, illud est tandem quod isti perhibent, de quiete et salute Reipublicae semper se cogitare;
In Italia vt nihil nouaretur, postulabat Caesar. id contra ius aequumque iniungi sibi probe Rex intelligebat, indignarique eam ob rem iure poterat, idque eo etiam magis, quod praeter haereditarias in agro Insubrium possessiones, quas repetere debebat, recentem Francisci Sfortiae iniuriam Mediolanensium tyranni, nullam moram admittere, nullam cunctationem perferre intelligebat hominum opinione. quippe pro contumeliae acceptae magnitudine e Regis tanti dignitate non erat, Tyrannum illum sinere diuturnum fructum violati iuris gentium carpere. Et nihilo secius tamen Rex placidissimus, cum vellet reipublicae potius quam vel dolori proprio vel dignitati morem gestum pedem domo non extulit, quamdiu in Africa, Caesar belligerauit. Haec si ad examen aequitatis vestrae perpendentur, viri amplissimi, nec futilia esse videbuntur, nec Caesaris ostentationibus similia. Caesar enim maluit alienae tyrannidi in Africano negotio, quam suo officio, quam otio Christiani nominis et securitati consulere. Rex vero (vt caeteras causas, quae et plurimae erant et iustissimae, praeteream) dolorem proprium, vindictae occasionem cum aequitate coniunctam, publicae tranquillitati, Christianorum quieti atque vtilitati postposuit. Neque vos latet tamen Sfortiam hac patientia Regis, hac animi aequitate indignum fuisse: qui in Legato Regis violando omnem barbarorum feritatem superauerat. Nam primum Regis Christianissimi Legatum comiter admissum, deinde crebro et familiarissime acceptum, ad extremum contra ius gentium trucidauerat. Tyrannus videlicet nulla virtute nec corporis nec animi praeditus; ne inglorius moreretur, innotescere facinore immanitatis concupiuit. Et vero Diomedis illius Thracis et Busiridis AEgyptii, qui necandis hospitibus suorum nominum memoriam ab obliuione vindicauerunt, aequare gloriam contendit. etsi hoc illis praestitit in eodem genere crudelitatis, quod illi in aduenas et viatores, hic in, ciuem et popularem: illi in quoslibet et ignotos homines nulliusque nominis, hic in virum nobilem, et legatione Regia functum, specimen dare ingenii barbarici voluit. Quod inauditum scelus et in primis nefarium, Rex et indignitate, contumeliae, et iustissima doloris causa percitus, vltum ire properabat: a quo etiam, cum diu hac de re satisfieri sibi postulasset, frustra habitus contemptusque erat. Neque ea tamen omnia Regium animum a communis vtilitatis atque humanitatis studio abduxere, vt publicae commoditati vel iuris sui vel iniuriae persequutione praeferret. Id quod tamen sine vlla cuiusquam offensione aut reprehensione facere poterat. Erant enim tum Regi ad manum omnia, quae ad vindictam nefarii facinoris viam munirent ac rationem expedirent, tempus, res, occasio, copiae, bonorum omnium, populi totius in optima causa consensus. quae quamuis et viderentur, et essent maxima, non tamen tantum apud eum valuere, vt reipublicae ratio ac vitae consuetudo non multo plus potuerit. Vos itaque, vos appello, Amplissimi viri, vestrumque istud collegium, cuius, cuius (inquam) dignitate et gloria Imperio Romano sua constat adhuc prisca et Augusta maiestas; vos quaeso acque obtestor, vt in re vestra contra veritatem atque aequitatem, calumniae et vanitatis patroni et defensores esse ne sustineatis: praesertim cum apud Caesarem ipsum ne dignitatis quidem istius illustrissimi collegii ius obtinere potueritis. Quanquam quid dico dignitatis? qui et saluti et incolumitati vestrae, affectatae sibi quoquo modo tyrannidis, etsi iniquissimae, tamen tutelam propugnationemque anteponere non dubitarit. Verum quoniam omnia fibi ignosci postulat et permitti, aliis contra nihil de summo iure remittere consueuit; hoc etiam in illus gratiam, vt aequum est, fateamur, in contentione humanitatis et beneficentiae nimis inique Carolum Caesarem cum, Francisco Rege componi, Sit enim sane huius Regis Christianissimi, non istius Imperatoris Romani, de Christiano nomine bene et sentire et mereri. Itaque, hactenus de illo et de illius in remp. voluntate dictum sit. Hoc certe quod sequitur, Regii plane fuit animi et moris, quod aliquanto post Africanum bellum confectum mortuo Sfortia, ne tum quidem Regem de sententia casus appositissimus et
collectis iam viribus, et per mediam Italiam facto itinere, valido cum exercitu Caesar in prouinciam Galliam inuadit. Rex ad Auenionem castra posuit, inter Rhodanum et Druentium flumina, et deuastatis agris, qua parte Casarem esse descensurum videbat, cum pugnandi potestatem non faceret in summas illum difficultates coniecit nam inopiae rerum omnium Caesar abductus, et multis bominum millibus ex inedia et contagione desideratis, Antonio quoque Laeua sublato, tum reliquas copias dimisisset, Genuam redit.
Et priore quidem illa accusatione, viri amplissimi, quo nomine Regem de interpellato Caesaris in Turcas bello apud vos in inuidiam vocent, intellexistis: quam ad accusationem, non dubito, quin a nobis satis pro consciencia vestra et prudentia animi sit responsum. In qua tamen, quod facile subscriptores inuenerint homines sui simillimos, eo maiore animi fiducia, vel confidentia potius, alteram illam eamque longe vehementiorem sunt aggressi: quod membrum totius causae secundum est. Non enim satis habuerunt impudenter et proterue falsoque obiecisse, Caesarem a bello Turcico Regiis armis esse retractum, nisi (vt sunt audacia proiecta) ad id hoc etiam, vt priori crimini affine et satis consentaneum, adderent, Turcarum Regem a Christianissimo Rege in Christianos ipsos accersitum de industria et euocatum. Equidem vt credam, tam flagitiosi mendacii caput esse authoremque Caesarem, aegre adduci possum: vt ne illud quidem mihi fidem faciat, quod plerique tamen vt testatum, vt compertum, vt confessum affirmant, hominem Caesarem et Augustum tam atroci ac praecipiti ira fuisse percitum, vt Regem patrem filio charissimo orbare tanto famae suae dispendio voluerit. Id enim non solum a viri in Republica Principis sensu, verum ab hominis eiusmodi, cuiusmodi Caesarem esse cupimus, ingenio est abhorrentissimum. Tametsi (verum vt fatear) permagna res non caret suspicione. siquidem constat, et eos qui venenum filio curauere, dum idem telum patri quoque intentarent, et eorum plerosque qui in
Quod tertium ex diuisione fuit, idque postremum, quaeso viri Amplissimi, paucis ex me intelligere attente ac beneuole, ne grauemini. Hoc vero ab eadem mente profectum, qua supradicta, congruentis quoque cum illius est vaniloquentiae. Quippe Regem eundem tot aliunde calumniis oneratum, apud vos in invidiam adducere hoc quoque nomine conantur, quod in Mediolanensem, quod in Sabaudiensem agrum, vestro, hoc est, Principum Senatus Imperiique Romani iniussu inuaserit, eaque re sic Imperii vestri ius atque authoritatem laesisse vociferantur, cum ii populi in vestra sint fide, ac vestri (vt isti dicunt) beneficiarii: vt Rex vel hoc ipso maiestatis reus apud vos agi peragique et possit et debeat. Quo in accusationis genere mirari fatis non possum istorum hominum incredibilem stupiditatem summa cum impudentia coniunctam. Qui enim Regem maiestatis postulant, illi quo maxime crimine apud omnes laborant, eiusdem eum qui ab
aditectum est, vt postquam Florentini adversum Caesarem, confisi incertae Gallorum victoriae arma tulissent, maiestatis rei facti, libertate, et antiquis superiorum Caesarum concessis immunitatibus seuere priuarentur, obiterque ciutati principem Alexandrum adolescentem imponeret, cui ipse Caesar ad confirmanda foedera, augendamque Alexandri dignitatem, Margaritam filiam se coelibe susceptam in matrimonium desponderet.verum Maximilianus per amicos resciuit conatus Episcopi, et quod in Galliis tractabatur, vnde ira accensus, terruit Episcopum a ceptis desistere, nec decere ipsum sanguinis sui cum extero Principe in praeiudicium Romani Imperii similia concipere, nec contentus, quo huic periculo obuiaret, induxit partim suasionibus, partim minis vt Episcopatus ad eius et Caroli nepotis nominationem sub annuo censu renuntiaret.de causis B. Germanici Tom I. lib. III. Quid Franciscus in hac causa egerit, exponit Mart. Bellaius Comment. lib. IV. p. 139. Fr. Belcarius lib. XX. p. 642. seqq.alio quoque ingenti Caesaris beneficio Alfonsus cumulate est auctus: nam Carpua oppidum de quo diuturna lite cum Alberto Pio contenderat, ei cessit legitimaeque possessionis iura peramplis Caesaris codicillis est consecutus, quoniam Albertus Gallicis ad dictus partibus, proptereaque maiestatis reus factus de iure totius feudi decidisset.Qui Senatus iniussu digitum vnum commouerit, vt illius nomen vel absentis ita recipiatis, vt apud vos capitalis rei, apud vos perduellionis reus sit, aut hostis aut vobis iudicetur. Id cum neque moribus vsquam receptum est, nec maiores vestri tam iniquam legem, tam duram, tam contumeliosam
Absoluta sunt tandem aliquando illa tria, viri Principes, quae ab initio susceperamus refutanda, ex quibus vobis (vt opinor) constitit, nihil fuisse aut opera, aut mandato Regis factum, quominus Caesar in rebus aduersus Turcas gerendis operam nauaret bonam, strenuam, et vtilem reipublicae Christianae, religioni ac pietate a Seruatore nostro nomen, authoritatem originemque habenti. Contra vero, Regem ipsum religionis ipsius causa omnia cupientem, sic animo comparatum fuisse, eam egregiae voluntatis significationem non obscuram dedisse, sic palam testificatum esse, vt si per Caesarem licuisset, omne studium, omnem curam, omneis copias, in causam communem optima fide collaturos fuerit. Tantum abest, vt sciens ac prudens Rex Christianissimus tam praepostere de semetipso, de penatibus Franciae clarissimis, de liberis, de haeredibus tanti regni, de nepotibus, de nomine denique Francorum pietatis retinentium in primis atque reuerentium mereri instituerit. Tantum vero Rex ab ea voluntate alienus fuit, vt vlla in re Imperii Romani maiestatem atque authoritatem vestram violare contenderit; vt etiam omni obseruantiae, officii, fidei, diligentiae genere, et semper coluerit, et in posterum, quoad per vos licuerit, colere constituerit. Vos itaque per libertatem communem, per fidem et amicitiam atque necessitudinem tum Christiani nominis, tum generis ac sanguinis nostri obtestor, vos per Christi religionem, per pietatem obsecro, viri Amplissimi, ne Regis hic tantummodo nomen, aut Francorum opinionem tentari existimetis, sed rem etiam agi vestram arbitremini, existimationis hic vestrae, aequitatis, honestatis vtilitatis iudicium fieri. Hoc denique nunc sollicite expectari, publicane consilii vestri authoritate, importunissimi homines iniquitatum suarum atque iniuriarum authoritatem constituant et sanciant, atque innocentiae praesidia vobis conniuentibus intercludant; an potius istic more a maioribus vestris prodito, non nobis tantum, sed, reliquis Christianis nationibus, sed consensui et concordiae bonorum et fidei, denique et aequitatis cultoribus, spes aliqua iuris sui obtinendi reliqua sit. Hac etiam in causa existimetis impotentiam istorum et insolentiam per fortunarum nostrarum strages ad libertatis vestrae ruinam, gradum sibi facere, aditum et viam munire constituisse. Ac multa quidem recensere possem, si necesse putarem, quae nobis iure communi omnibus vobiscum intercedunt, quibus tanquam rerinaculis charitatis, vniuersum nomen Christianum complecti aequabili nexu soletis. Est autem nostrum id iam non commune, sed peculiare et singulare, quod et de vobis, et de communi gentium Christianarum meritos nos esse bona vestra venia (nisi fallor) vel gloriari vel praedicare possumus. Et quidem quod stemma regium ad maiorum vestrorum originem suam refert, et generis propinquitate aliaque necessitudine arete coniunctum, id vero ad vos priuatim viri Principes, attinet. Quod vero et maiores Regis et Rex ipse, ex quo diuina benignitate regno auctus est, libentissime fecit, atque cupidissime, quandocunque res communis poscere visa est, et tempora eius ita tulerunt, vt bene ac prolixe de nomine Christiano mereretur, id iam communem causam habet et latissme patentem. Et Chtistianissimi quidem Regis ea semper fuit aequitis, eaque moderatio animi, vt neminem vnquam cum posset, atque incitaretur a nonnullis, per occasionem vllam iniuria affecerit. Certe ipsum Carolum in ipsius regni auspiciis cum facile deturbare de vtriusque Siciliae regnis potuerit, noluit: quin et illum rebus eius male pacatis protexit, ornauit, auxit, filii loco habuit: a quo postea rerum potito, et prosperis rebus elato contemptus, nullum damnum, nullam contumeliam acceptam ab eo, non humanius fortasse quam parerat, et negligentius tulit: videlicet Rex aequus et bonus, in dignitatis atque amplitudinis vestrae gratiam, necesitudinisque reuerentiam sibi vobiscum intercedentis, et alioqui rei Christianae affectus suos dedens, quod parum sibi cessurum honori videiat, honestissimum nihilominus ac velut decorum esse duxit. Idem Rex, quo Solimanus Christianorum hostis a nostris ceruicibus communi omnium consensu
Reuerendissimi, Illustrissimi, inclyti, magnifici, spectabiles, et prudentes, sacrosancti Roman. Imperii ordines, Deum Optimum Maximum deprecor, opes ac dignitates vestras perpetuo vobis vt fortunet. Ex castris ad Contaeum Belgicae vicum. Die VII. Maii M. D. XXXVII.
TAmetsi mihi, amice optime, tuis ad me literis, quibus de imminente aut coepto iam potius inter Regem meum ac Caesarem bello, quae sint vestrorum hominum iudicia, significas, sicut varie ita vehementer affecto, visus es causae Regiae paulo atque vellem iniquior, tui tamen te similem semper in omnibus praebuisti, hoc est, sincerum semper et plane candidum. Et sane quod Caesari tuo propensius faueas, non admodum quidem ego commouebar, vt qui probe scirem, fere
Iam primum quod ex me scire cupis, ex tam variis nec inter se consentientibus quae misisti ad me, quasi contestationis cuiusdam Caesareae exemplaribus, qua in Regem Caesar ipse apud summum Pontificem et Senatum Cardinalium inuectus est, quod eorum accedere proxime ad veram eius orationem existiraem: ego proculdubio, quoniam eo tempore Romae non fui, nihil tibi quod pro certo habeam, respondere possum: neque vllum eius exemplar adhuc legere memini in quo veritati nihil quicquam vel detractum, vel additum affirmare ausim: adeo mihi valde multi videntur in iis omnibus pro suo quisque et ingenio et libidine quaedam immutare, quaedam amplificare, quaedam imminuere voluisse. Inueniuntur enim hoc praesertim infoelici seculo, homines (vt aiebat ille) inimici otii, fama naufragi, qui quoniam nullae in tranquilla et sana republica eius administrandae partes eorum esse possunt, aegri semper aliquid esse velint, et tempestatem aliquam excitari, vt sit. cuius ad curationem adhibiti sibi nomen parent, vel in reipublicae procellis et turbulentis rebus portum ipsi aliquem ex priuatis suis malis inuemant. Id quod accidisse in hac causa (meo quidem iudicio) tempus declarabit. Etenim permulta legi passim nomine Caesaris euulgata, quae vt credam in mentem illi vnquam venisse vt tam falso scilicet atque impudenter in quemquam affingeret mortalium nedum in Regem et affinem suum, nulla prorsus adduci ratione possum. Verum, vt ne ad tuam hanc petitionem prorsus nihil respondeam, hoc habeto: legisse me quidem aliquando, literas, quas ad Regem Christianisimum duo eius Oratores alter apud summum agens Pontificem, alter apud ipsum Imperatorem, ea de re communiter scripserunt: quae literae, si Germanicum exemplar quod misisti typis excusum fideliter mihi expositum est ab interprete, non admodum mihi videntur ab eodem exemplari discedere. Regis autem defensio, quae vulgo habetur, et typis excusa est, quantum ego memoria possum repetere, mihi videtur fideliter esse versa. Eius vero (vt ne posthac dubitare possis) vbi primum in Galliam
lib. X. p. 284. Videri quoque potest Iouii argumentum deuolutae haereditatis Mediolan. ad Aurelianorum Principum domum in Graeuii Thesauro Antiquit. Ital. Tom. III. p. 331. et Ios. Ripamontii Hist. Mediolan. lib. VIII. p. 686. ed. Graeu.Saxonia lib. I. p. 323. et Mart. Bellaius lib. I. p. 19.
Itaque obiiciunt Regem meum aduersus Caesarem suppetias Henrico tulisse, quem Albreti Ferdinandus coniunctis cum genero viribus in Aquitaniam, in qua sibi ius Anglus vindicabat, impetum facere decreuit: et quia ad eam expeditionem opus habebat iter per Nauarrae regnum cum exercitu facere, missis Omtoribus a Ioanne Labretano rege petierat, vt sibi libere per eius regnum transire liceret. quod cum ab illo propter amicitiam, quae ipsi cum Gallo intercedebat, non impetraret, inde occasionem arripuit inuadendi Nauarrae regni, cui iam pridem homo alieni cupidus inhiabat: quod ei facile fuit copiis generi freto, et imparato a rebus omnibus Navarro, qui frustra auxilia a Ludouico praestolatus, exortis Acramontanorum et Bellomontanorum factionibus, tandem regno cedere, et cis Pyrenaum recepere se Benearnum coactus est. Sic etiam Io. Mariana Rer. Hispan. lib. XXX. c. VIII. caussam fuisse dicit, quod cum Gallis faceret Rex Nauarrae. Eandem hanc occupationem Regni Nauarreni narrat Fugger im Spiegel der Ehren des Hauses Oesterreich lib. VI. c. XVI. pag. 1293. Facit huc etiam Io. Lopetz de obtentione atque retentione Nauarrae et AElius Antonius Nebrissensis de bello Nauarreno, qui eandem occupationem regni defendit. Quid in ipsa hac expeditione gestum, exponit Petrus Martyr ep. CCCCXCV. CCCCXCVIII. DV. DVIII. DX. Pontus Heuterus Rer. Austr. lib. VII. c. IV.
Iam ad bellum quod nunc geritur, aut imminet, veniamus, per quod Caesar ab expeditione Turcica interpellatum et reuocatum se fuisse quiritatur. De Allobrogum inuasione lib. X. p. 284. Chytraeus Saxonia lib. XIV. pag. 372. Pontus Heuterus Hist. Austr. lib. XI. c. IV. Thuanus lib. I. p. 19. Iouius lib. XXXV. sub initium. Scilicet praetextus belli hic. Defunctus erat Philibertus II. Dux Sabaudiae sine haeredibus, relicta sorore Ludouica, quae Francisci I. mater erat, et fratribus, quorum Senior Carolus III. ipsi succedebat. Ludouica igitur sosor haereditatem allo dialem petebat. Sed, verum consilium exponit Sleidanus lib. X. p. 290. Franciscus conductis vndique copiis transcendit Alpes, et Sabaudiae Ducem, Imperii Principem aggressus est, eo videlicet consilio, vt illa patefacta via, vt subiugata prouincia, longius progrederetur, de quo etiam Guichenon Tom. I. p. 627.Descr. Belgii p. 447. Cameracum eandem vrbem esse adfirmat, quam Caesar in Commentariis Samarobrinam nuncupat. Idem contendit Hubertus Thomas Leodius de Tungris et Eburonibus apud Schardium Tomo, I. p. 343. Ioachimus Camerarius vero in Narratione Rerum praecipuarum ad. a. 1557. S. Quintini fanum pro Samarobrina explicat. Et licet Christ. Cellarius not. Orbis antiqui lib. II. c. III. p. 269. velit Samarobrinam, seu Samarobriuam esse Ambianum, hoc tamen iam ante prolixius refellit Thomas c. l.non defuere, qui dicerent, sed in gratiam Braccianae factionis, vt Sfortianis demum principibus nouitas generis obiectaretur: Sfortiam paterno in agro ita operis praefuisse, vt et sua manu faciundo operi vomeres, et ligones strenue tractaret, quod vel ob id inuidiose confictum videtur, quoniam tredecim annorum puer in Boldrini castra concesserit, neque inde redierit, nisi equestris ordinis miles. Sed iucundo prorsus mendacio fabulae fidem fecit perennis fama, quae manauit ad posteros. Ferunt enim, quum agrum foderet, duro labore fatigatum, ab ea indignitate operis suspexisse in calum et de tota vitae fortuna vota suscepisse, ea sorte precatum. Deos, vt vota bene, verterent, euibrasseque protinus ligonem in praealiam quercum, vt credi par est, antiquitus Marti cunsecratam, eo animi decreto, vt si decideret, eum aequissime ad perpetuum laborem esset resumpiurus: at si ramis haesisset castra continuo sequeretur. Verum Marti ligonem Fortuna appendit, vt fatis viam aperiret. Gloriabatur hac fabula Franciscus pronepos, quod vel ob id familia nomen nequaquam antiquae nobilitatis, sed spectatae virtutis auspicio niteretur: adeo, vt quum mihi humaniter arcem ab excellenti munitione structuraque toto orbe longe clarissimam, armamentariis patefactis ostendi iussisset. conuersus laeto ore et hanc inquit: P. toui, quam miraris, et hoc Imperium quo potimur, ab illo ligone habemus, quum felici nostra sorte in arborem a proauo contortus, fatalique ramusculo suspensus minims decidisset. Vnde et illud Pontani in defunctos intemperanter genuinum dentem exercentis, quum dixit: Dux ab arairo Sfortia. Quasi non in summa gloria sit, aut certe dispudeat C. Marii exemplo ex aratore Imperatorem euasisse. Prout autem haec fabula a Sfortiarum hostibus prolata, ab ipso Iouio refutatur, sic etiam Iosephus Ripamontius, accuratus alias Historiae Mediolanensis Scriptor lib. V. p. 611. contrarium plane testatur, dum ait: erat Franciscus Sfortia Sfortia Attenduli filius, cui Attendulo, sua virtus, et fortia facta apud Reges gratiam, opesque, et inde partem Imperii, propriosque exercitus et ipsum Sfortiae nomen inuenere. Antea, lacobus, siue Mutiolus fuerat: parentesque eius, Ioannes et Elisia intra Cotoniolae fines honesti, praesagium accepisse ferebantur fore, vt deposito, quod ipsi imposuerant nomine, proles ea nomen assumeret aliud quod fieret familiae cognomentum et late noscitaretur. Hoc autem certum, Franciscum Sfortiam s. auum Francisci III. ex Luzia Trezania, Mutii Attenduli concubina, quam tamen vxoris loco habuit fuisse prognatum, prout ex Iovio discimus, vita Magni Sfortiae Cap. LXIII. Franciscus Sfortias I. vero Blancam, Philippi Galeatii, Mediolanensis Ducis, spuriam habuisse in matrimonio, e: quo prognatus Franciscus II. Imhof Hist. Hispaniae atque Italia Geneal. p. 220. sqq.Comment. lib. III. p. 134.ne quid moueret interim, aut nouaret in Italia, morem gerere non recusauit, atque omnium indignissimae iniuriae vltionem et dolorem dissimulauit ac distulit, tantum ne moram conatibus Caesaris vllam afferre velle videretur. Quanquam ego (vt ingenue ac vere loquar) neque illa ex Africana victoria, in qua mirifice adeo sibi Caesar placet, amplificatam aut illustratam esse religionem, neque latius quam antea praedicari Christum video; tantum abest, tam plausibiles triumphos inde agere debeamus. Nam quid nostra intererat, a Turcane an ab Afro Machometana praedicetur in Africa superstitio? At expulsum e sedibus suis Tunetis Regem Caesar in regnum magnifice restituit: Sit illud sane magnificum et imperatorium. at hoc magis magnificum et Imperatorium fuerat, pluris non fecisse, Regem vt impium periculo atque sanguine piorum vtilium Christianae reipublicae militum imminutioneque Christianarum virium in regnum restituerit, restitutioneque illius Solimanum in nos a Persicis rebus, nostro omnium communi periculo, suae vnius ambitionis causa reuocaret, quam vt (quod etiam homines harum rerum insolentes facile intelligere possunt) Christianum Nauarrae Regem, regno suo per iniuriam eiectum, propterea quod ex studio corrigendae quasique reformandae Ecclesiae, cum Francorum Rege Ludouico, et Maximiliano Caesaris auo, ad cogendum Concilium consensisset, quo Ecclesiae tentaretur necessaria illa (vt dixi) reformatio; aut Christianissimum Galliarum Regem, et liberos eius, amplissimis patrimoniis fortunisque per vim spoliatos, in sua (quod poterat citra caedem et sanguinem, et virium Christianae reipublicae damnum et detrimentum) restituere. Sed coniunctas habere fortasse mauult rationes cum Machometanis Afris, quam Regibus Christianis: cum interea tamen Franciscum Regem, non minus falso quam inuidiose, quasi communia habeat cum Turcarum Rege consilia, criminetur. At hoc ego, quum ipse verbo tantum arguat, nihil proferat, nihil literis, aut testimoniis probet, sed inani et nugatoria quadam maleuolentia, criminis insimulet, verbo duntaxat refellendum duco: cum quod accusatoris sit crimen probare: tum quod neminem esse tam profligato vel potius perdito deploratoque iudicio existimem, qui praesertim in tanti re momenti, putet satis esse vt quis reus peragatur, temere accusari, vel qui conuitiationi isti fidem habeat. modo tamen meminerit, Regem eundem per literas et nuntios quinquaginta militum millia vt minimum per id temporis obtulisse, quo Viennam Turca cum exercitu obsideret, atque (vt dicebam nuper) ad Africanam expeditionem profecto Caesare, tanta in occasione atque gerendae rei opportunitate, pedem domo non extulisse. Etenim si spem Franciscus in Turcarum viribus posuisset, cum certe pro recuperandis suis rebus, bellum potius suscepisset, cum illi victore exercitu longe lateque dominabantur, quam vt in hoc distulisset tempus incommodum, quo Rex eorum Solimanus, praeter quas in Africa et Germania clades accepit, toties in Perside fusus ac fugatus fertur, iam vt Caesariani dictitent, non de inuadendis alienis, sed de tutandis suis finibus, necessario capiendum illi esse consilium. Et vero poterat tum quidem Rex, minore impendio ac periculo suo arma capessere, vt non duobus in locis disiunctissimis maximeque diuersis, a potentissimis hostibus bellum vno eodemque tempore gereretur; tum ancipiti contentione distractus Caesar, ad difficillimam de Imperio toto ac salute dimicationem vocaretur. At Legatos Franciscus a Turca (inquiunt) accepit, atque suos ad eum vicissim ipse misit. Ego vero facile patior, id accusatorem obiicere, quod ego defensor possim sine periculo confiteri, et quod accusatus nunquam neque criminosum, neque dissimulandum esse vobis iudicauit. Acceperunt item et miserunt ipsi etiam Caesar et Ferdinandus, vt mirum sit quod licere sibi putant, cur in alio reprehendi velint. Neque vero illi Legatos acceperunt tantummodo,
in Diario expeditienis Tunetanae apud Schardium Tomo II. pag. 325. quod non solum Galli Turcas de Caesaris aduentu certiores reddiderint, sed etiam p. 331. dicit, quod varia tormenta liliis insignita in arce Guletana fuerint reperta, addens: non arbitror, neque alitis volatu, neque sinistro cantu occinis, neque tripudiis solistimis opus esse vt augureris, et diuines vnde tormenta illa eiusmodi notis et elogiis notata, allata, aut cuius et iussu et impensis illinc fuerint fusa.Hist, de Franaeois I. lib. VI. p. 158. seqq.
Sed pene iam praeterieram imprudens id, quod isti tam pertinaciter (vt scribis) inclamant, sese Regem ita in laqueos adductum et implicitum tenere, vt elabi nulla ratione possit, quin sit illi confitendum, se in Samarobrinense foedus offendisse, atque Imperatori vestro iustam in se arma capiendi occasionem praebuisse, qui scilicet Huldarico Wirtembergae Duci bellum aduersus Caesarem suscepturo pecuniis suis affuerit. Aureis enim nummis Gallicis (quod negare nemo possit) eo in bello persolutum esse rniliti stipendium. Ego vero ne hoc loco Camarinam (vt aiunt) mouere cogar, ac Caesaris male de Imperio meriti consilia detegere, maxime vellem contentos eos fuisse ipsa Regis mei super ea re defensione. Neque enim dissimulandum vobis esse duxit, pecunias ab se fuisse numeratas, sed pro montis Pellicardi Comitatu quem ex Huldarico Rex emerat. Landgrauius Galliam petit, et agrum Mompelicarium regi pro certa pecuniae summa, nomine Vlrichi Principis, oppignorat, ea lege, nisi inira tertium annum ille luat, vt tum sit regni Galliae haereditarius: praeter eam pecuniam rex quoque mutuo se daturum promisit alteram summam, facta spe, non repetitum iri.
Sed quoniam isti tam cupiunt esse diligentes, introspicere vt velint Regis mei non facta tantummodo, sed cogitationes etiam et consilia; ego sic vicissim illos vogare velim. Inter Galliarum Reges et hoc sacrosanctum Imperium, intercedit vetus defensionis mutuae societas. Multo post initum est nouum foedus inter hunc Galliae Regem et Caesarem, sed quo nec genere sit ipso, nec partibus, vlla ratione, antiquo illo foederi derogatum, neque vt derogaretur, flagitare vester Imperator
Subdis, et hoc nomine male audire Regem, quod Ducatum Burgundiae, qui Caesaris esse (vt inquiunt) haereditario iure debeat, tanto iam tempore, ac tam iniuste detineat. Sed hoc loco vt perspicias quam frigida nitantur isti, neque subsistente ratione, rem explicabo tibi fortasse non intellectam. Eudoni Duci Burgundiae filia fuit vnica (si bene memini) Adella. Quae cum Galliarum Regis filio nupsisset, is Ducatum Burgundiae, velut vxorium ac dotalem Eudone mortuo statim occupauit, et aliquot annos nullo intercedente pacatum tenuit, donec alter quidam extitit, eques ille quidem et nobilis, sed peregrinus, neque admodum. opibus aut viribus pollens, qui in ius eum vocarit, disceptatoremque patrem eius Regem petierit: apud quem contendens cum dixisset, ad Burgundiae Ducatum foeminas non admitti, se vero ab antiquis eius gentis Ducibus, idque haudquaquam intermissa masculorum serie progenitum: permissa est causa parium Franciae iudicio, qui sunt in regno nostro principes duodecim, proxima secundum Regem ac velut pari (vnde et nomen traxerunt) in summarum disceptatione rerum authoritate praediti. quibus cum causam ille probasset suam, re diligenter quaesita, hi expulso Regis filio, secundum illum equitem pronuntiarunt, et Ducatum illi, accedente Regis ipsius authoritate, more maiorum vtendum fruendum tradiderunt: quo Ducatu et ipse, et qui ab eo mares nati fuerunt, nullo ipsis postea controuersiam faciente, potiti sunt. Possem et alia in rem praesentem afferre huiusmodi
lib. XVI. f. 590. Varillas Hist. de Francois I. lib. V. p. m. 78. Sic etiam Guicciardinus lib. XVII. ab initio dicit, quod Carolus coram legato Pontificis et Venetorum fuerit questus de Caesatis inhumanitate, quam captiuus fieret expertus.
Respondi meo iudicio ad omnia literarum tuarum capita: sed haec velim tibi tantum, non vniuersis esse scripta existimes: quod haec mihi a Rege meo demandata non sit prouincia: per quem ego quidem plenius edocere atque instrui tota de re potuissem. Quicquid tamen, Amice optime, his literis tibi exposui, ita mihi Deum esse propitium velim, quemadmodum bona fide, vt se habent omnia, exposui: in quo ego te fidem mihi habiturum haud dubito, vt quem adhuc nulla in re vanum esse deprehenderis.
MAxime vellem, Beatissime Pater, amplissimi Cardinales, et diuersarum gentium clarissimi Legati, tum praesenti mihi adesse contigisset, quum istic Carolus
Spec. Hon. lib. VI. c. XVII. p. 1315.Tom. II. p. 47. Sed noui Tractatus d. XVI. Augusti 1516. fuerunt signati, quibus, relicta Renata, matrimonium cum Ludouica, Francisci I. et Claudii filia, tum temporis vnica, seu natu maiore, fuit conclusum, vti Tractatus Pacis reperiuntur in Recueil des Traittes de Paix Tom. II. p. 69.Tom. III. pag. 72. Idem indicat Iouius Hist. lib. XVIII. p. 902. pactum, vt centum millia aureorum nummum quotannis Gallo penderet, vt eo tributi nomine aliquod Gallis Neapolitano regno ius esse videretur.Tom. II. p. 53.Madriliense foedus.lib. III. §. II. absoluta igitur pacis pactio Mantuae Carpetanorum decimo quarto Ianuarii anno millesimo quingentesimo vigesimo sexto inter Carolum V. et Francisc. Valesium Franciae Regem perpetuae quidem gratia concordiae, sed ipsa male adeo fida, vt potius causa quemadmodum vlieriora testabuntur, caedium et deuastationis, Vid. etiam Franc. Belcarius. lib. XVIII. p. 569. Guicciardinus lib. XVI. pag. 586. eam vocat Madrilii, arcem et Martinus Bellaius lib. III. p. 85.Tom. II. p. 124.Galliae rex, vbi de capta Roma cognouit, inito foedere cum Angliae rege, vaelidum mittit in Italiam exercitum, Lautrecho Aquitano duce, vt pontificem liberaret. Is cum in Insubriam venisset, adiutus a Venetis, Alexandriam, deinde Papiam partim compositione, partim vi capit, et furente milite propter captum ibi regem, post ingentem oppidanorum stragem diripit. Latius vero hanc expeditionem descripserunt Guicciardinus lib. XIX. p. 694. 695. Mart. Bellaius lib. III. p. 101. Varillas lib. VI. p. 135. sqq.
Lautrecanam vero expeditionem, sicut omni asseneratione confirmo, ad liberandum captiuitate Pontificem initio susceptam fuisse, ad quod maiorum meorum exempla me inuitabant: ita fateor me liberato eo, et Caesare ita pertinaciter omnes recusante conditiones, omnis vt spes pacis iam sublata esset: opportunitatem hanc ex adornati iam exercitus occasione amplexum fuisse. In quo bello si (quod obiectat Caesar) occubuit Lautrecus Dux strenuus, imo (quod dissimulare nequeam) bona pars exercitus foede periit; tamen negare non poterit, quin si Deo Optimo Maximo visum fuisset, ita meum exercitum a pestilenti clade,
Samarobrinensis conventus.
Quae cum ita sint, nunquam vel in maximis rei gerendae opportunitatibus, vt a pactione discederem, aut in eam quicquam offenderem, adductus sum: imo vero quo tempore Turcarum exercitus bellum in Austriam circumtulit (ad cuius me rei mentionem Caesar reuocat) ego Balansono, qui ab eo missus catafractos Balansonus.Marauillia.Montheliard.lib. V. p. 173. Velium vocat.Mediolani Ducatus.Gallorum mores.Sabaudiensis Controuersia.Synt. Hist. Germ. diss. XXXII. §. XXX.
VTtinam, Ampisimi ordines, non tam valuisset quorundam in isto Germaniae longe frequentissimo conuentu authoritas, vt quae a Rege et nomine et reipsa Christianissimo ad vos mandata de summa Republica habebamus, ea perferre inaudita vt quadam, et more inter homines maxime barbaros, nedum Christianos, nunquam
antea recepto prohibiti essemus. Nisi enim vestram aliquorum humanitatem illorum acerbitas, vestram modestiam eorum impotentia superauisset: eratis profecto ea de iis malis, quae hoc tempore vniuersum terrarum orbem complectuntur, paruo temporis momento de vobis audituri, quae neque pronunciata a nobis esse, neque a vobis suo tempore intellecta, erit aliquando (nisi nos Dei bonitas respexerit) non vobis modo ipsis, quibus natura non eandem concessit aetatis et animorum aeternitatem, non vestris liberis ac nepotibus, sed nostris quoque, sed omni Christianorum posteritati maxime dolendum. Nos certe quos cum Reipublicae charitas, tum Regis obseruantia, communis huius vitae rationem habere prohibuerat, effeceratque, vt omni posthabito periculo per infestos hostium gladios, atque insidias ad vestros vsque fines, ipsumque prope conspectum perrumperemus, vestra freti aequitate videlicet, vestraque veteri illa cum germanitate, tum libertate: quid nunc ab amicis et foederatis exclusi, quid nostra omni de vobis spe deiecti moliamur, quid capiamus consilii, non satis perspicimus: praesertim quum et insperato nos id malum perculerit (quis enim hoc aut sperare vnquam potuit, aut vlla ratione prouidere?) et explorandae in tam acerbo nuntio Regiae voluntatis facultatem hinc temporis angustia nobis ademerit, inde hostium iniuria per summum nefas eripuerit, qui et vias circunquaque omneis obsident, et nos ipsos his moenibus quibus continemur, pedem efferre non sinunt. Quid, quod ipse caduceator et sanctus et pacificus, qui Regis nomine literas cum Caesari tum vobis ipsis redditum iuerat, quibus literis aditus nobis ad vestrum conspectum quaereretur, ab iis qui, vestrae libertatis sese studiosos praedicant, sic est acceptus, quasi patriam vestram non recreatum, sed inflammatum venisset? Quasi vero non satis esset, tot itineris pericula vestra inprimis causa, hoc est vestrae quietis, vestraeque salutis curandae gratia, eum adiisse, nisi post blandas supplicesque appellationes, vix tandem cum incredibili minarum acerbitate, cum crebra carnificis ac supplicii ostentatione, denique cum atrocissimo responso, tremens ac prope ex animis dimitteretur. Ne tamen hac rerum difficultate animum despondisse videremur, causamque vel priuatam Regis ipsius, quae nobis apud vos credita fuerat, prodidisse; vel vetram etiam, quam praecipue tractaturi eramus, deseruisse: nobis omnia animo lustrantibus illud tandem venit in mentem, quod viros olim sapientissimos fecisse legimus, quum e ciuitate, de qua erant optime meriti, eiicerentur: vt quae suis ciuibus de Republica propter inimicorum impotentiam eoram exponere prohiberentur, ea ad ipsos quoquo modo peruenire curarent. Ita quae vobis coram exposituri eramus, eo consilio vt inde ad ampliora quaedam (si res ita tulisset) aditus patefieret: ea dedimus operam vt verbis iisdem, quibus concepta a nobis fuerant, ad vos, si fieri vllo modo posset, perferrentur. Tametsi non nesciremus, vel rerum ipsarum argumenta, vel res ac sententias ipsas nouis quibusdam et paulo breuioribus commentariis facilius nos complecti potuisse. Verum ab ea nos cogitatione illud auertit, quod ne hac quidem parte voluimus aduer sariorum patere insidiis: quo verbo quid significemus, diuinare perfacile potestis, qui istorum morum et ingenia iam estis pridem maximis vestris incommodis experti. Nudam igitur ipsam orationem atque simplicem, qualem de Regis Christianissimi mente desumptam adferebamus, visum est ad vos mittere: tantumque in ea mittendae interponere temporis, quantum sibi ad eam describendam librarius minime piger depoposcisset. Sic enim denique aduersariis omnem caelumniandi viam praeclusisse videbimun: qui si iactauerint, confictam eam derepente fuisse, et ad nostras rationes accommodatam; facile cum summis nostri temporis angustiis, tum grauissimis amplissimorum virorum testimoniis refelli poterunt. Ad huius autem sensum orationis (si quidem oratio appellanda est, simplex et minime fucata rerum expositio) si illam ingeniorum aciem quae in plerisque vestrum summa elucescit, acriter intenderitis, facile et earum calamitatum, quae Rempublicam hodie vexant imago sese vobis subiecerit; et Regis Christianissimi ad eas depellendas egregia quaedam et prope diuina voluntas apparuerit. Quam ipsam quandoquidem vt ex animi ipsius sententia vobis coram exponamus, nulla possumus ratione impetrare: officii nostri
esse duximus, cum in ipsum Regem, tum in vniuersam Rempublicam testatum hic vobis quocunque licuit modo relinquere, nihil eum quod vel ad vestram salutem pertineret, vel ad communem Christiani nominis quietem, praetermittere voluisse. Deum Optimum Maximum quaesumus, Amplissimi ordines, vt vestris animis ea consilia, eas cogitationes inspiret, sic vniuersae Reipublicae salutares, vt ea incolumi et honestissima (quod hoc rerum statu minime nobis sperandum est) quam diutissime frui vtrique possimus. Nantii, III. Non. Martii. M D XLIII.
PEr incommode nobis accidit, Serenissimi, Reuerendissimi, Illustrissimi, Magnifici, Spectabiles viri, quod quum a Francorum Rege missi essemus, de rebus maximis, et vobis Reique publicae Christianae pernecessariis apud vos verba facturi; acerbissimos de eius et erga Rempublicam et erga vos ipsos fide rumores de quibus adhue in itinere positi inaudieramus, postquam huc frequentes conuenistis, plus apud quosdam valere intelleximus; quam adhuc opinione percepissemus. Quod vulnus in eius causae, quam tractaturi sumus, viscera receptum, dici non potest, quantam attulerit nostris animis perturbationem. Nam quum permultae res sunt, quae omnem Legatorum gratiam facile conuellant, haec vere est potissima, quum pro eo dicendum est, qui de sua existimatione grauiter apud auditores laboret. Quare ab ipso statim exordio venia a vobis petenda est, Viri humanissimi, quod de nostra oratione, hoc est de iis rebus, ad quarum narrationem nos de Regis Christianiss. voluntate comparaueramus, partem aliquam resecantes, ea substituere cogamur, quae propria sunt criminum excusationi: illam autem quae supersit, sed propius Reipublicae rationes attingat, in ipsum orationis calcem reseruemus. Vtrumque enim nobis imponere videtur, hinc amici vobis ante omnia reconciliandi ratio, inde vestrarum occupationum, quibus tales Legatos non inseruire turpe sit, magnitudo. Neque vero id a vobis quoque est, Viri optimi, mediocriter petendum, vt quoniam nos, ita vt diximus, a nostro et meditato orationis cursu subito depulsi, diuerso argumento ad aliud quoddam, et prope extemporaneum dicendi genus necessario delapsi sumus; vos si quid minus aut cultum ingenio, aut industria elaboratum huc attulerimus, eo libentius ignoscatis, quod vt summa quadam dicendi facultate praediti essemus, qui intra mediocritaris laudem consistimus, tamen in eas temporis angustias sumus coniecti, quae vel optimo cuique oratori sint pertimescendae. Id si a vobis pro vestra humanitate, germanoque isto animorum candore impetrauerimus, tum illud nos assequutum iri apud vos ipsos, quamuis aliorum praeiudiciis occupatos, confidimus, vt ex nostra oratione, et omnem de Rege amico, consanguineo, vetustissimi foederis iure vobis coniuncto, suspicionis offensionem facile deponatis, quod est hominibus Christianis dignissimum, et cum ad vestri otii rationem, tum ad religionis constitutionem viam munire possitis; quod hoc tempore adprime vobis est necessarium. Ih his autem explicandis rebus, iisque refellendis criminibus, quae nos in Regis gratiam oportet refellere, quaecunque hic dixerimus, in eam partem quaeso accipiatis, vt non laedendi causa (neqne enim quenquam nostra sponte laesuri sumus) verum tuendae eorum innocentiae, qui a culpa longissime absunt, ea nos
Franciscus a Caesare nuntium accipit, cupere se amplius cum eo colloqui, si ad Fossas Marianas proficisci non recusaret, se libenter eo venturum. Paret Rex, et Caesar cum eo in continente prandium sumit cum maxima beneuolentia et amicitiae fignificatione: postea Rex Caesaris triremem ingreditur, ibi de rebus maximis inter se colloquuntur. De eodem colloquio Sleidanus lib. XII. p. 331. Chytraerus lib. XV. p. 385. Belcarius lib. XXII. p. 699. Iouius lib. XXXVII. p. 202. Heuterus lib. XI. c. X.lib. XII. p. 348.
Fuere alibi alia vel dicta, velagitata, vel facta, quae sic ad ipsum (vt ita dicam) nutum Caesaris, Rex sui hospitis cultor benignissimus, accommo dauit, quasi non iam Franciscus regni Francici habenas regere, sed illas Carolus pro iudicio suo flectere ac reflectere videri posset. Omitto gratulationes, supplicationes, pompas, ferias, summum illud Regis studium, ac diligentiam, nequid quomodocunque forte accideret, quod amici animum vel angere posset, vel leui aliqua offensione adficere. Neque illud sane mediocri fuit omnium voluptate acceptum, quod spectaculorum quippiam quum artificis errore male successisset, dicereturque Caesari aliquid perturbationis incommodae attulisse; suborta est insignis quaedam ac memorabilis inter duos principes contentio, quum Rex ad rei nuntium commotus, miserum artificem ad supplicium rapi iuberet. Caesar contra niteretur: iretur interim vltro citroque, et apud alterum dolor amoris ac officii plenus locum sibi vendicaret: apud alterum vigeret misericordiae coniuncta humanitas: atque id veniret in controuersiam, quod ingresso Galliam Caesare vsque a finibus Hispaniarum non venerat, vt in reo liberando, de summa Galliae potestate inter istos contenderetur. At enim fuit illa perbella quaedam inter vtrumque foris amicitiae simulatio, intus inimicitiae latehant. Non ita est, Viri ampliss. itaque mihi contingat Deo vti propitio, vti ego de altero persuasum habeo, de altero etiam penitus cognitum, candorem illum, qui in amborum vultu, insermone, in ore se ostendehat, fuisse in ipsorum animis, atque intimis sensibus penitus defixum. Quid ergo est? Dicam plane, neque me, quominus id faciam, eius personae, quam vna cum his clarissimis viris collegis meis sustineo, ratio deterrebit. Equidem existimo, Viri sapientiss. Deum Opt. Max. tantorum scelerum, quibus vrgemur, perpetuaeque nostrae in se impietatis pertaesum, facile passum esse homines et rerum nouarum cupidos, et seditionis amantes; id facinoris audere, quod facinus istorum principum alterum ad vltionem accenderet alterum ad iram: nos miseri de publicae quietis et sempiterni otii arce, quam ante obtinebamus, illorum odiis deturbaremur. Tua illa, Caesar, a multis depraedicata, nobis facile aliquando perspecta virtus, animique moderatio: ille Regis Christianiss. candor nemini non satis cognitus, illa integritas, nos aliter de vobis apud nos statuere minime patiuntur. Sed vt aliquando ad rem redeamus, summatimque (diserte tamen, vt sumus polliciti) respondeamus iniquorum vel calumniis, vel caeteris maledictis: De huius belli primis initiis, cuius (ita vt dixi) nomine apud vos, Viri maximi, in inuidiam rapimur, nihil est quod ad ea adiiciamus; quae vobis quandoque in Ratisponensi conuentu, post hic Spirae a Regiis oratoribus demonstrata sunt. Hos
Franco vel pacato iam sibi vtendum esse, vel aperto hoste, nihil esse tertium. Hanc sibi imponi respondendi necessitatem, Rex aliorum minime securus, quum vobis significasset, iisdem videre licet exemplaribus vt vos statim interrogarit, Velletis, cuperetis communes secum inducias honestas, vestri otii et retinendae dignitatis gratia, cum hoste, qui vobis immineret, paecisci? Quae quum ad vos serio, neque semel tantum scripsisset, dicimus aliis subinde literis vobis eum ostendisse: vti ad eiusmodi demum inducias cogeretur, nisi oram suam omnem maritinam, quae latissime in Narbonensi Gallia pateret, hinc vicino minime pacato expositam esse vellet, illinc hosti supra modum nautico apparatu instructo. Dicimus praeterea Regem, quaecunque prioribus literis vobiscum de communicandis induciss egerat, eandem his postremis iterum detulisse: vobisque Ordines ampliss. tam crebro quam hic recitauimus admonitis, tum denique de induciis cum Solymano transegisse. An hoc per Deum immortalem, fuit Solymanum in vos concitare? an cum gente Turcarum de Christiani nominis pernicie pacisci? Vestram hic conscientiam appello, ordinis istius Amplissimi principes, atque delectissimi consiliarii, si quicquam in hoc facto est, quod Regi Christianissimo sinistrae vllius suspicionis notam inurat, qui et ea egerit, quae sibi erant necessario agenda, si consultum vellet suorum saluti: et rationem
lib. XVI. p. 390. Galliae rex, hoc durante conuentu, Caesarem Fregosium Genuatem Antonium Rinconem Hispanum, exulem, mittit ad Turtarum Imperatorem: hi cum Paduam nauigarent, ituri Venetias, capti sunt et trucidati sub calendas Iulii mensis. Heuterus lib. XI. c XV. Iouius lib. XL. p. 337. Belcarius lib. XXII. p. 717. Guil. Bellaius lib. IX. p. 339. Thuanus lib. I. p. 21. Sleidanus lib. XV. p. 431.lib. XV. p. 432. Pauli ante hoc tempus, Galliae rex in Veromanduos cum exercitu profectus, oppidulum Landresium Caesari adimit, et opere praesidioque munit. His ipsis quoque diebus, Barbarossa Turcicus legatus, ductove Polino Gallo, magna cum classe Tollonum applicuit, quod est prouinciae Galliae oppidum atque portus inter Massiliam atque Niceam. Eius de aduentu rex vbi cognouit, Angianum Vendomensem cum copiis et triremibus illi mittit auxilio. Postea simul ambo Niceam versus contendunt et cum oppidum atque portum Augusti mensis die vigesimo cepissent, arcem obsident Iouius lib. XLIV. p. 532. Heuterus lib. Xl. c. XX.Nequis Germanus miles Franco militet: qui militauerit, capite luat: cum vxore quidem, ac liberis mitius aliquanto agatur: Italis autem, quod fere his nitamur duabus nationibus, poena prope consimilis infligitur: quicunque aut in Galliam, aut in quascunque Regis ditiones patent militi aditus, omnes magnis diurnis nocturnisque praesidiis circumsepsit: quicunque in itinere deprehensi adhuc sunt, trucidari omnes iussit, neminem ad Regem penetrare, quoad potuit, siuit. Ediuerso gentem, quam vt prophanam atque impiam decennium fere est exsecratus, nunc posteaquam sese in nos incitari passa est, ad militem euocandum, ad Germaniam in vestro conspectu omni iuuentutis robore spoliandam, summis praemiis inuitat. Neque interim licere nobis vult, omni Europae ope atque auxilio exutis, aliunde, neque ex Africa, neue ex Asia militem euocare: si euocauerimus, sceleratos, impios, intestabiles pronunciat. Deus immortalis, quae lex grauior feratur, quae atrocior poena statuatur, quam quae in nos statuitur, aduersus eum, qui victus, qui prosligatus, qui bello captus vitam precario agere cogatur? Si et noua ista plusquam imperatoria aduersum nos edicta locum habeant, et omni externa ope nihilo secius excludamur, quid nobis denique fiat? quid miseris et infelicibus Francis, cognatis vestris supersit, nisi vt ferreis manicis vincti, compedibus adamantinis obstricti, iugulum irato hosti hauriendum, ceruicem victori (quod ipse iam prae se fert) implacabili feriendam praebeant? Maiores vestri, Viri praestantissimi, illi, saepe pro iniuria arcenda, nonnunquam et pro vlciscenda, non dubitauerunt gentes, non modo prophanas et a religione abhorrentes, sed exleges, sed impias, sed efferatas, in homines et Christianos, et aliquando morum sanctitate claros, magnis ad se pollicitationibus, quum tamen aliorum ope non excluderentur, allicere. Sic Federicus AEnobarbus homines impios, eosdem alter Federicus, cuius supra mentionem fecimus, sibi in auxilium assumpsere: idem ante hos fecerant Honorius, Constantinus Constantis parens, Theodosius iunior, Iustinianus secundus, Palaeologus, Leo, omnes Imperatores, et pii, et a bonis omnibus optimi habiti. Possem adducere Hispaniarum Regem Maurogatum, et earundem Iulianum facile principem, alios item viros pios, qui aliis losis vel regnarunt, vel imperitarunt: sed eorum malo vobis exempla proposuisse, quorum existimatio istius sit ordinis existimationi coniuncta. Ne Carolus quidem ille ob res in Republica gestas, Magni cognomentum adeptus, vestri huiusce Imperii idem author, et propagator, hoc exemplo interdum abstinuisse traditur. Nos, vt maledictum, quod in nos hoc nomine confertur, aduersariis concedamus, minus tamen vestris Imperatoribus fecimus. Inducias cum Solymano, honestas tamen, et nemini perniciosas, a viris maximis ambitas, bona vestra veniaqui saepe a nobis sententias (vt ita dicam) rogati non improbaueritis, pacti sumus. Eidem aduersum hostem communem nostrum bellum gerenti copiolas nostras quasdam; et triremes paucas ad menses aliquod, tum in nostri patrimonii vendicationem, tum vt hac via Reipublicae caueretur, adiunximus. Si vobis, Viri praeclarissimi, ea re digni videmur, quos communi vestra amicitia, antiquo vestro foedere arceatis: quorum Principem Regem Christianissimum ex hoc ordine, cui iure adnumerandus est (nam Dux Mediolani est, pro eiusque repetitione fidem vestram saepe implorauit, saepe Senatum, quo omnis controuersia a vobi ipsis decideretur, sibi dari petiuit) si inquam aequum videbitur, vt quemadmodum ab aduersariis de Mediolani possessione, ita a vobis de ordinis istius dignitate eo nomine Rex Francorum deturbetur: multum proculdubio maiorum vestrorum, quos
NOn infrequens olim in Comitiis erat, vt priuati etiam solennes instituerent Orationes de rebus diuersis, quibus Principes vel ad certa bella suscipienda, vel ad alia necessaria hortari conabantur, vt ideo Riccius in Comitiis Spirensibus anni CIC DXLIV moribus illorum temporum satis faciens, idem seruauerit institutum. Erat autem hic Riccius ex Iudaeo conuersus, qui Papiae philosophiam non sine nominis fama docuit. Maximiliano igitur fuit commendatus, ab eodemque in Medicorum suorum numerum adlectus, cui fidem et industriam suam constanter probauit. Inde Medicus factus Cardinalis Gurcensis. Vitam ipsius breuiter saltim descripsit Melchior Adami, In vitis Medicorum p. 4.qui, licet in scriptis ipsius recensendis sit prolixior, nihil tamen de hac narrat oratione: nec Sleidanus nec Seckendorfius in Historia Comitiorum Spirensium eiusdem faciunt mentionem. Vitae autem morumque proponit emendationem serio faciendam, hinc bellum in Turcas suscipiendum.
VEnientem gladium Speculator cum viderit, et populo non annunciauerit, sanguinem illorum qui peribunt, de manu Speculatoris requiram.
Magna quidem et inconsulta existimari poterit haec mea hodierna fiducia atque praesumptio, qua ea quae longo ante hac temporis tractu nulla quidem potuit Romanorum Pontificum sanctitas; nulla praepotentum Imperatorum authoritas, non Regum, non Principum ampla potestas, neque eruditissimorum Oratorum solertia, et consummata dicendi facultas; nunc imbecillis ego, expers eruditione et eloquentia homo, hac rudi et inculta oratiuncula, adeo intrepide audere, aggredi et tentare videor. Verum hac nostra tempestate ad tantum discriminis, ad tantum (proh dolor) calamitatis, et turbulentiae. deuentum est, vt nulla iam Pontificum, Imperatorum, Regum, et Principum authoritate praeeunte, nulla suadente Oratorum facundia, res ipsa vsque adeo admoneat, vrgeat atque impellat, vt nisi summus ille coelorum Pontifex orbis Imperator, et omnium saeculorum Rex et conditor Deus, qui pro communi mortalium salute, nec vnigeniti quidem filii sui sanguini pepercit, nisi (inquam) celeri clementia et misericordia teterrimam gregis sui sortem inspexerit, mox nihil aliud quam fidei et religionis casus et ruina, horrendumque Romani Imperii excidium, vastitas et desolatio expectandum erit. Ecce Speculator religiosissimus Princeps et Rex Ferdinandus venientem properantemque immanissimi et furentis tyranul gladium vobis sacri Imperii proceribus, vobis consultissimis magistratibus, vobis Germaniae populis omnibus annunciat: ne aeternus ille iudex, vltor, vindexque iustus innocentium Christianorum sanguinem, qui aliorum tarditate et socordia effundi contingeret, de innocentissima eius manu requirat. Horret quippe animus, mens stupet, et cor ipsum trepidat et contremiscit mecum cogitando, ne dum viua orationis voce exprimendo miserum et formidabile excidium, dirumque naufragium, quod Christianorum dissidio et torpore protinus imminere video. En fides iam confunditur, labitur religio, corrumpuntur mores, nullus nec Principum, nec populorum mutuus amor, nullus respectus honesti, viget dominandi libido, viget habendi cupiditas, vigent solicitudo et studia ventris fraudes, rapinae, incendia, arma. Saeuit interea, saeuit furitque truculentissimus ille Turcurum tyrannus vniuersi turbator, et perditor orbis, ac sitientismus Christiani sanguinis insidiator et hostis: qui igne et ferro cuncta deuastat, regna subuertit, fidem obruit, eius denique furore et rabie iam vniuersa fere Istri Danubiique ora, et tora pene Illyrica tellus innocentium, heu Christianorum, iuuenum senumque, matrum et infantum sanguine, et cruore madent, optimatum coniuges prostituunt, virgines contaminant, captiuant,
HIs igitur impii Mahumeti fallaciis, his fraudibus et praestigiis pedetentim hoc malum irrepsit, et tantum virium sibi vndique desumpsit eundo, vtiam ortum et occasum et Solis occupet vtrumque cubile: nulla fere sit coeli plaga, nulla sublunaris machinae regio, quae funesta hac lue infecta, et foedo Mahumetorum ritu contaminata non appareat. Quocunque vertimus oculos, quocunque cogitatione percurrimus, vbique de Mahumetana colluuie hostes, persecutores et fidei coinquinatores nos circumdant. Sicque in angustum coartati sumus, vt ex tanto spaciosissimi olim Christiani orbis ambitu, nec vnus quidem Europae supersit anulus, in quo ab hostium incursionibus et Christiani nominis desolatoribus, tuto degere nobis liceat. Si vero singulas per seriem caedes, et clades ab initio Christianae calamitatis recensere velim, et ea omnia quae nostra ignauia et ignominia ad hunc vsque diem amisimus, enumerare dixerim, trausiret vtique dies, praeteriret et nox, nec finem nostra haberet oratio. Transeat ergo omnis Asia, omnis Africa, taceamus veterem ignominiam: recentiora quoque Constantinopolis, olim Christiani orbis oculi, Trapezuntii, Euboeae, et Illyris horrenda excidia praetereamus. Lamentemur et defleamus ea quae paulo ante acta vidimus, et praesentibus annis nosttos ante oculos versantur.
Vidimus (nondum sex circumuoluuntur anni) Rhodiorum insignem Europae Insulam, de bello Rhodio libritres et Melchioris Soiteri descriptio belli Pannonici in Schardii Tomo secundo.narratio de proelio ad Mohatium.
Dissidium namque, livor, et simultas quantum incommodi, quantum damni, et ruinae humanae societati afferat, concordia vero et amor quantum incolumitatis, et vitae dulcedinis pariat, operae precium minime fore existimo id longa verborum et orationis serie ostendere, cum id palam, clariusque res ipsa demonstret, naturae quoque, et rerum ordo, immo et ipsa iumentorum conditio doceat, et sacra authoritas multis quidem modis admoneat. Concordiam enim et vnanimitatem tanti facit diuina authoritas, vt eam religionis etiam obseruantiae, et altaris sacrificio anteponendam statuit. Si offers, inquit, munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratrituo. E diuerso discordiam, et odia vsque adeo abhorret diuina sollicitudo, vt et ipsum nephandum idolorum cultum dissensionis ac dissidii crimini postponendum docuerit. Particeps, inquit, idolorum Effraim dimitte eum, diuisum est cor eorum, nunc interibunt. Omne enim regnum (inquit veritas) in se diuisum desolabitur, et omnis civitas, vel domus diuisa contra se non stabit. Docuit idipsum claro experimento prudens vir Sertorius. Duos enim equos in medium produxit, vnum solidum robore et floridum annis, alterum vero languidum, tabe et annis confectum, exinde languidi et squalidi equi caudam iuueni et viribus potenti homini evellendam tradidit: Floridi autem et robusti equi caudam, imbecilli et seni homuncioni eruncandam
Luxus vero perniciosissima reipublicae labes quantum iam vniuersam Germanorum gentem occupet, et quam procul haec ipsa a maiorum suorum frugalitate et modestia degeneret, nemo est qui non iudicat. Rarus siquidem homo ille, cum quantumlumcunque nobilitatis iactitet, vel alicuius opulentiae ciuem, mercatorem velopificem agat, qui indumentorum cultu lanea dignetur veste, nisi exotico et peregrino
Quod si nulla te pietas, nulla religio, aut primorum tuorum gloria, et virtutis splendor moueat, vnicum hoc pientissimi Ferdinandi Regis exemplum te inflectere, allicere et trahere debet. Procul sit omne lenocinium, et palpans adulatio, ex re ipsa loquor, quae omnem hanc laudem longe quidem superat et praecellit, nouit ille, qui est reconditorum scrutator et cognitor Deus. Is enim religiosissimus Rex Ferdinandus, tanto stemmate, et alto sanguine natus, in tam sublimi sceptrorum, et regnorum spccula constitutus, iuuentutis in eo florentibus annis, calcato tamen iuuenilis spiritus ardore, reiectis voluptatibus, spretisque omnium delitiarum illecebris, nulla (vbi de religione, et publico commodo agitur) nulla aduersa, nulla incommoda, nec aestus, nec frigora, non ventos, imbres, aut grandines horret, nullis vigiliis, nulla inedia, nec quibuscunque anxiis laboribus frangitur, et modo tanquam solers et vigil Christiani gregis Speculator, ac strenuus antesignanus crucis, aduersus trucem et furibundum Christiani orbis exterminatorem in aciem ad pugnamque descendere, et pro commisso sibi grege copias, opes, vires, animumque obiicere non formidat.
Exaudiri autem mihi video susurrantis, et secum murmurantis vocem dicentem: Et quid mirum, quod Rex Ferdinandus arma moueat, copias colligat, vires conatusque omnes in hostem intendat? cum eius iam interest et ad eum prae carteris Germaniae potentatibus spectat, impii tyranni furorem impetumque compescere, qui eius Pannoniae, Croatiae, et Dalmatiae regni iam viscera penetrat, incendit, vastat, et quaeque regni illius praesidia et propugnacula occupat, caeteri vero Germaniae Principes, magistratus, et populi, adhuc procul sunt ab hoste, nondum illorum pulsat fores, nullius confinia, nullius adhuc limina tangit. Haec tecum cogitas, haec murmuras, haec dicis? O improuidam, o vanam nec homine dignam vocem. Si enim non prius resistendum, non pius bellum parandum dixeris, quam cum vibrantem iam hostis gladium, et mucronem in te stringi videris, flammarum et incendii voraginem
Male qui pugnare velit, cum Germanis pugnet. Si prioribus ergo seculis Germani, dum adhuc sub mundi seruiebant elementis, et muta Gentium colebant simulachra, nec dum regale sceptrum, nec dum imperii fastigium adepti, virili semper audacia, et inconcusso animo et robore aduersus regum imperia, ferocissimarumque gentium irruptiones et impetus, suam libertatem et
Agite igitur, exurgite vos sacri Imperii proceres, vos consulentissimi magistratus, et populi omnes agite, et arma, tela, ensesque arripite, et rumpite moras antequam cadant de montibus vmbrae, et repentinae indelebilesque aerumnarum vos tenebrae comprehendant. Iam ad arborem posita est securis, iam pestifera illa lues vestra ad vsque limina serpsit, paululum morae si feceritis, actum erit de fide, de religione, imperio et principatibus vestris. Agite itaque et exsurgite dum tempus est, dum parum adhuc diei elucessit, et pientissimum Crucis antesignanum Regem comitamini Ferdinandum, qui pro religione, pro Christiano populo, pro vestroque imperio, sceptra, regna, copias, fortunas, viresque opponere nem formidabit. Agite denique pro illius fide, qui pro vobis in Cruce pependit, agite pro religione, propter quam sancti dira subierunt mortis tormenta. Agite pro imperio, principatibus et magistratibus vestris: quae Othones, Henrici, Federici, ceterique maiores vestri, religione, armis, suoque sanguine adepti, et tutati sunt. Agite pro vestro, pro filiorum, pro coniugum, et innocentium paruulorum sanguine et cruore, quem petiit, quem sitit immanis ille et furibundus Dei et naturae hostis. Age denique, et dissidium liuoremque depone, depone fastum et pompae libidinem, depone luxum et intemperiem victus, vt illa tibi innata virtutum semina coalescant, et in pristinum gloriae, et in splendoris tui germen floremque resurgant, erisque viribus incolumior, in re opulentior, religionis cultu vigilantior, ad consilium perspicacior, ad bellicum apparatum munitior, in cunctis denique rebus tuis gerendis, actibus et successibus tuis eris felicior, et in omne aeuum beatior.
INsignis vir erat Ioachimus Camerarius, cuius vitam et elogia praeter Melchiorem Adami, plures alii scripserunt. Sufficit nobis elogium Thuani hic adduxisse, dum ait: lib. LIX. p. 66.Reperitur haec Historia in Catalogo Scriptorum eiusdem, quam breuiter quidem, ast accurate descripsit Camerarius, ita, vt Protestantium errores minime reticeat. Graeco sermone eandem scripsit, vt, prout ipse testatur, Graecorum etiam gens de gestis istis edoceatur. Simon Stenius vero, Lomacensis, qui Heidelbergae Graecas litteras docuit, et sub initium seculi superioris vixit, hane historiam in latinum transtulit sermonem, atque supplementum adiecit, in quo proelium ad Mühlbergam, vna cum Io. Friderici Electoris captiuitate describit. Hanc ipse Stenius Frehero transmisit, prout ex ea, quae statim subsequitur epistola patet.
REmitto ad te, Vir nobilissime, Camerarii Latine a me redditam. Quia autem nonnulla deesse videbantur, visum est et illa supplere, et quidem breuiter, vsque ad captiuitatem Saxonis: quoe recte (vt puto) hanc conscriptionem finit, vt Iliada mors Hectoris. Nam quae secuta, ex vita Mauritii peti poterunt, vel multo magis ex aliis luculentis historicis Vale et me ama. Sign. XVII. Iulii. M. DC. VI.
QVANDO QVIDEM bellum ingens repente instar in cendii exarsit, et vicina quaeque deinceps continua vehementia impetus sui corripuit et absumsit: visum est ea conscribere, quae de eo mihi innotuerunt, duas potissimum ob causas: primum enim videbam paulatim euenire, et ad exitum perduci ea, quae magno numero iampridem praedicta fuere, tum ex astrologicis quibusdam considerationibus, tum ex oraculis obscuris et enthusiasmis, secundum diuinationes a grandioribus natu decantatas et celebratas, quod a patribus se has accepisse dicerent: deinde ad conscriptionem etiam hoc me incitauit, quod coniiciebam multos fore, qui historiam de iis, quae modo facta sunt, deuulgaturi essent, et vnumquemque de rebus gestis expositurum ea, quae suae opinioni arriderent, cum semper obstruere luminibus veritatis affectus soleat, quatenus nimirum quisque vel amore vel odio tangitur partium dissidentium. Non enim tantum manuum et apparatus, et facinorum motus hic extitit maximus, sed animorum etiam, sententiarumque et studiorum apud omnes (vt ita loquar) mortales vehementia. Putaui autem posterorum etiam respectu (si forte aliquibus curae erit cognoscere ea quae acciderunt, caste et integre memoriae tradita, nec narrantis inclinatione quadam in alteram digladiantium inter se partem detorta.) Putaui igitur hac de
Multis igitur in Germania motis disputationibus, tum de doctrina ecclesiastica, tum de institutis ac ritibus, quae in hat continentur, cum errorum impietas defenderetur manifesta, vt constabat omnibus, atque in multis deprehensum
Protestantes appellarentur. Atque in comitiis ii qui euocantur ab Imperatore ad publicas deliberationes, Ordines vocantur Imperii. Tum igitur Protestantes a reliquis se seiunxerunt, nihilominus professi, se dicto audientes esse, quippe qui nullarum turbarum autores, quiete facerent, quae sui muneris essent. Porro crescente dissidio, Carolus Imperator Caesar Augustas eo tempore in Italia commorabatur, tum aliis de causis, tum quod bellum aduersus Gallorum regem non sine tumultu subinde fruticaretur. Forto etiam (vt puto) secundum quandam Pontificiam legem, a Clemente tunc Romae praesidente se coronari obiter volebat, a quo (vt perhibebatur) magnam vim acceperat pecuniae, vt Florentinorum vrbem Clementi aduersantem Pontificiae seruituti subiiceret. Eo igitur tempore Comitiis Imperii Augustae Vindelicorum edictis, Imperator Carolus rebus Italicis ex animi sententia compositis, per Alpes
Confessionistae appellati. Est autem illa confessio talis, vt maxime digna videatur, quae legatur ab omnibus, qui veritatem amant, et mendacium oderunt, tum propter accuratam et simplicem, tum propter sinceram ac piam expositionem. Sed ipsa hoc ostendat, vt dicisolet. Caeterum cum nihil tunc concluderetur, et protestantium factio indies validior fieret, accedentibus ad hanc subinde aliis, biennio post Comitia iterum Ratisbonae edicta. Cumque iam per Vngariam Turci progressi denuo Viennam aggressuri viderentur, res inter partes dissidentes, ita cum Imp. compositae, vt indueiae et pax esset inter ipsos vsque ad Synodum vel conuentum alterum, in quo de controuersiis disceptetur. Atque ita societate de communi consilio inita, apparatus belli summa omnium voluntate decretus, Turcorum impressionem auertit. Post haec classis aduersus Tunetem missa, et anno post bellum Gallorum rex aperte mouit, et Carolus contra Massiliam copiis ductis, re infecta discessit, vt ita aliquot annis per Germaniam quisque in suo principatu sine
Sola fide homines resipiscentes iustificari. Quod cum caput esset Euangelicae doctrinae, videbatur absurdiore interpretione deprauatum,
Iulius Pflug. Episc. Naumburg.Ottho Truchsit Cardin.
Redeo nunc ad Caroli cogitationes de Germanorum dissensionibus, et ad hotminum ambitiosorum et auarorum studia et artes, quibus incitarunt Imperatorem, vt in hostium numero haberet, et poena afficeret violatores legum et diuinarum et humanarum. Atque hoc ipsum fieri volebant mature omni conatu, ne occasione temporis inter lites elaberetur, cum ad eos verborum disceptatione opus non sit, qui facto laedant. Venit autem Carolus Colloquium VVormatiae. Sleidanus lib. 16. p. 482. Seckendorf lib. 3. §. 82.Sleidanus lib. 13. p. 378. Seckendorf lib. 3. s. 23.Saxonis et Hessi aduersarii.Sleidanus ... p. 515.
Hortleder Tom. 2. lib. 3. c. 31.Ergo, inquit, celeriter hi et pecuniae et consilii inopia conflictabuntur. Atque hoc quidem Carolum dixisse perhibent. Variis igitur belli artibus cum hostes eluderet, resque suas ita vbique institueret, vt in tuto essent, belli opportunitatem praesto labatur. Id quod confoederatos magna molestia afficiebat, aegre ferentes se a Carolo huc illuc distrahi, pugnam detrectante et tergiuersante. Idcirco conuerti illi ad conuicia, nec abstinere a iocis et Carolum irridere, arrogantesque conscribere prouocationes, indulgendo stoliditati
Reuera enim (vt alibi Homerus ait) Carolus sane minus, Confoederati autem liberrime et ad satietatem vsque vt pueri, stantes in media acie probra proferebant, quibus ipsosmet maxime inquinabant, cum belli finis in manibus sit, verborum in consiliis: illi vero manus habere ociosas, linguam valde occupatam. Idcirco etiam iidem gerere res infeliciter, et propter superbiam multati minus misericordiae consequi. Vt enim vera essent, quae obiiciebantur, non tamen melius erat ita inconsiderate et stolide magnis verborum ampullis quasi e plaustro illo coniicere in eum, qui, si nihil aliud, Imperator certe erat, et ab illis ipsis electus, qui quando tyrannidem non vt barbarus habet (secundum Euripidis Thesea) si iuste egerit, etiam vt par est, mercedem debitam accipiet, et omnino eum sortietur exitum, qui actionibus conueniat. Nemo enim (vt oraculum vetus pronunciat) hominum iniquorum poenam non persoluit, quae etiam nobis diuinitus inflicta, qui impie ipsum offendimus, ingrati inuenti, tot tantisque bonis ab eo aucti. Fatum autem auerti non potest. Et certum est, malorum consiliorum inter mortales non tantum esse malas compensationes, sed
Sleidanus lib. 18. p. 536. Hortleder Tom. 2. lib. 3. c. 3.Sleidanus lib. 18. in.Sleidanus lib. 18. p. 545.se esse bellatorem per integrum annum, illos per vnum diem. Ita igitur per aliquot menses pugnatum est, vt sine intermissione fierent velitationes, vtque et insequerentur, et se reciperent, aut etiam incursiones facerent, in quibus omnibus non multum inferiores erant confoederati, imo etiam potius superiores. Atque Italorum satis pauci admodum, de magno numero, qui venerat, ad sua viui redierunt. Grauis enim lues primum Caroli castra inuasit, transgressa deinde etiam in Confoederatorum. Et tempus Autumni erat alias corporibus noxium. Atque ex Confoederatis, materia inasi quasi intus concepta, sequente hyeme complures moriebantur aegre et miserabiliter, viri et corporis robore, et animi praefentia praestantissimi. Inque castris. Caroli tum pestis grassari ingens, quae celeriter homines interimeret: adeo vt etiam ex medicis nonnulli, qui ad infectos curationis causa accederent, extinguerentur. Ex contubernalibus vero et conuictoribus multo plures. Nam si cui tantum ex eodem poculo bibendum erat, e quo aegrotus biberat, statim morbo corripiebatur. Appellabatur autem lues Sleidanus lib. 13. p. 550.Sleidanus lib. 18. p. 547. Hortleder Tom. 2. lib. 3. c. 39. et sqq. Thuamus lib. 2. Sagittarius Hist. 10. Fridenrici §. 17.Hussaros appellatos, quos etiam in superiora regionis loca impressionem fecisse cognouerat: Confoederatorum autem exercitum dilabi, et omnibus ex locis cognatum ita circumdari audierat, Sleidanus lib. 18. p. 553. Hortleder Tom. 2. lib. 3. c. 4.Eam nunquam futuram, dum Sacerdotalis ordo et Ciuitates opibus affluant. Confoederatorum igitur magni spiritus languescere, et pacis illi cupidi esse. Ac omnia ad dissolutionem societatis illius decennalis spectare, cum casu quodam illud ipsum tempus elapsum esse. Belli tamen Duces volebant videri, se adhuc spem habere de victoria, si recte res administrarentur, et ex vtrisque castris mittebantur ad omnia loca epistolae, quibus sua errata quisque legeret, aliorum exaggemret, nonnulla etiam affingeret. Et ex Caesaris castris missae continebant discessionem et fugam, et inopiam pecuniae, et mutuam inter ipsos socios simultatem. Confoederatorum vero literae et res suas validas et firmas esse nunciare, et tragice insectari aduersariorum maxime Italorum et Hispanorum crudelitatem et impuritatem, quaeque ab illis nefarie perpetrata essent, belluarum more, sine vlla commiseratione tum in pastores Ecclesiarum, tum in foeminas, caedesque et rapinas et concubitus nefandos, et libidinum turpitudinem intolerabilem, stupraque virginum, et raptus liberűm deplorare, et attrocius exaggerare, notisque significare. Atque maior pars horum ficta nequaquam erat. Putabantur autem tanto grauiora et asperiora, quanto minus horum locorum homines ea experti fuerant, et magis fando apud alios flagitiose admissa cognouerant, quam ipsi suis oculis viderant. Fiebant igitur vota
terra quies. Sunt similes aliae in vrbibus Saxonicis positae hac ex causa. Carolus saepe Saxonibus subiugatis, cum nihil efficeret, quod illi semper iterum deficerent, tandem tricesimo anno bello iis domitis Saxoniam obtinuit, inque vrbes seruitute oppressas misit magistratus et Harmostas, arcium custodes, praecepitque erigi obedientiae signum Rulandi statuam, simul ostendens, eos libertate pristina, virtute suorum ex quibus primus erat sororis filius, priuatos esse: futurumque, vt, si deinceps obedientiam praestiterint, terra quieta sit. Sed horum plurima sequenti tempore et mutata et immutata fuere, de quibus etiam multae inter locorum dominos controuersiae exortae. Tunc igitur Saxonici in Salinis commorantes circa haec occupati
In fatis esse, vt Lipsia intra biennium solo aequaretur. Sed haec progrediantur quo Deo visum fuerit. Post haec legationes mitti a vicinis Principibus, et multi conati bellum sopire. Sed nihil effectum ab vllo. Et Sleidanus lib. 18. p. 569. Hortleder Tom. 2. lib. 3. p. 65. 66. Thuanus lib. 4. p. 104. Ludouicus ab Auila de B. Germ. lib. 2.
SVPPLEMENTVM a Simone Stemio additum, Egra.
INsignis Tubingensium Doctor erat Martinus Crusius, Graecae, Latinaeque linguae apud eosdem Professor, ex variis ingenii monumentis notissimus. vitis Philosoph. p. 223. Thuanus etiam Hist. lib. LXXIII p. 494. de ipsius studiis in linguam Graecam testatur.Patrem habuit cognominem, qui cum bello Smalcaldico vna cum matre plura fuisset perpessus, fata parentum singulari hoc libello descripsit. De his etiam alibi sic loquitur: Ann. Sueu. lib. XI. p. III. c. XXI. p. 663.Hinc etiam patris mortem describit. Ann. Sueu. lib. XI. p. III. p. 691.Eadem haec fata exprimit etiam Melchior Adami: Ecclesiastico igitur ministerio dicatus ille (pater scilicet) quater decies locum mutare coactus, damna fecit grauissima, et periculis expositus fuit variis. Bello enim Germanico flagrante, Caesarianus miles, quamuis ei et cibus et potus affatim apponeretur, tamen vt pecuniam extorqueret, laqueum ipsi fuit minatus. Mox alii irruptione facta superuenere: propter quos ipse in columbario sese occultauit: vxor vero alio fugiens, bis in via est spoliata. Accidit paulo post, vt apud Georgium Hernitum pastorem Scharenstetensem mensa ad coenam apparata Caesarianorum manus irrumperet. Ibi aliis alias latebras petentibus, Crusius cum coniuge in ossuarium duobus feretris sibi obductis, se abscondit: et quamuis, qui fuit militaris furor tum in coemiterio tum in ipsa p. 224.Haec igitur parentum fata in hoc libello plenius a Crusio describuntur. Adiecit autem hunc libellum iteratae editioni Heliodori, de quo Adami: auxit compendium Aethiopicum Heliodori, quod anno quinquagesimo primo conscripserat, addita historia de periculis patris et bello Protestantium. Dedicauit eundem Philippo Werthero, cuius studiis olim fuerat praefectus. p. 225.
COgitatio cogitationem mouet: sicut Aristoteles ait: recordationem aliqua re simili, aut contraria, aut vicina, excitari. Cur hoc dicam? causa haec est.
Venerunt superiore anno ex Argentoratensi Academia (post Praeceptorem Sturmium, nunc etiam ibi excellente viro, Melchiore Iunio, Rectore) in hanc nostram, tres illustres adolescentes, Tybingenses Comites. Horum non solum quarumuis laudabilium rerum amorem et studium (sicuti mihi Ioan. Ludouicus Hauuenreuter, in illa Academia Professor: et Blasius noster Fabricius, laudauerant) coram cognoui: sed etiam clementiae erga me maioris beneuolentiam expertus sum. Volens itaque vicissim ego aliquam grati animi significationem dare, inscripsi eis Epitomen AEthiopicae Heliodori historiae, quam triginta quatuor abhinc annis (quando in eadem Argentinae Schola viuebam) amore Graecae linguae in eum Autorem confeceram. In quo scripto, et recognoscendo, et expoliendo, cum haud negligenter proximis mensibus versarer: venit mihi rerum quoque illarum in mentem: quas Parentes mei, ante triginta sex annos, magni illius et periculosi inter Imp. Carolum V. et nostrae religionis Principes illustris memoriae, belli tempore passi erant: quas res ego aliquot annis post, vtriusque linguae in re vera et chara exercendae causa, in libellum conieceram. autem e vicino, in mentem rerum illarum venit: quod non longo tempore post AEthiopicum Compendium in eadem vrbe, in eademque domo, etiam hanc de Parentibus narrationem contexueram: nec non vt priorem: ita et hunc libellum (alterum post alterum) ad patrem miseram. Etiam , in mentem venit: ob similitudines aliquas rerum aut alicubi contrarietates, quae in vtraque Historia sunt: quae tamen a me, cum de meis scribam, non explicabuntur, sed prudentiae diligentiaeque Lectoris (si modo res lectu et collatu non indigna videbitur) committuntur.
Huc iam libellum (quanquam non de magnis scriptum, et illustribus personis: sed piis dumtaxat, et quarum etiam nunc recordatio mihi grata est) vir nobilis, pie, sapiensque, D. Philippe Wertere, ad tuam excellentiam mittendum, propter aliquas excusabiles causas, aequitate tua fretus, duxi. Primum quod Argentorati eum quoque scripseram: quando me tecum, et cum beato fratre tuo D. Antonio, vester praestantissima eruditione prudentiaque frater, D. Wolfgangus (nunc ipse etiam ) me, inquam, indignum, domi p. 426. Iacobi Froschaesseri, vxorisque eius Annae () in Monasteriensi vico viuere, et D. Sturmii Ciceronianas Aristotelicasque praelectiones vobiscum audire, volebat. Deinde, quod, cum illo tempore apud vos parentum pericula et calamitates, interdum in sermonibus nostris suauissimis iniicerem: vos prope pari mecum dolore afficiebamini: eaque dicebatis et faciebatis, quae pietas et charitas vera suggerebat. Postremo, quod proximo Ianuario (vt alias saepe) ad me cum Reuer. Ilfeldensi Abbate D. Neandro scribens, Medicus Nordhusae praestans Ioannes Thalius (qui nunc et ipse cum Christo beatam vitam degit) se apud praestantiam tuam recens fuisse significauit. Ibi te honestissimam mei mentionem fecisse: mihique suauissimis verbis Germanicis, emphasin habentibus (quae in epistola posuit) salutem dixisse; id quod mihi tam iucundum fuit, quam quod iucundissimum.
His igitur de causis, et quod inuicem, excellentiam tuam diligo et colo, accipe benigna mente et vultu, quali semper erga me fuisti, hoc, quamuis leuidense munusculum: in quo, qualecunque etiam est, non dubito: quin, sicut amantissimorum fratrum tuorum recordatio tibi dulcis est, me, si piorum meorum mihi quoque suauis sit: facile ab aequitate et humanitate tua veniam consecuturum. Delectationem enim, rerum dudum honeste praeteritarum recordatio affert, praesertim iam senioribus. Domino IESV praestantiam tuam et huic me commendo. Tybingae ex Museo meo, die S. Catharinae, anno M. D. XXCIII.
EXCELLENTIS VIRTVTIS T.
studiosus.
MARTINVS CRVSIVS V. L. in Academia Tybyng. Doctor.
Argentina.Gregor. Leonhardus.Geislinga.1546. cire. S. Viti diem Carolus V. et Protestantes.
Narratio. Ad Ingolstad castra Die Iouis ante Galli, metus a Caelaerianis et Vlmae trepidatio.
MAgnus inter Germaniae Principes erat Mauritius, qui primus in Albertinam prosapiam Electoralem intulit dignitatem. Hinc, non immerito laudes ipsius et elogia plures enarrant. Vt enim taceamus Sleidanum, Chytraeum, Thuanum, Hortlederum, Pontum Heuterum, Ioachimum Camerarium in Vita Melanchthonis, Seckendorfium, aliosque, qui in ipsius occupati fuerunt gestis, separatim quoque Eiusdem Historiam vel alii scripserunt integram, vel gesta, quaedam singularia illustrarunt. Inter illos Seckendorfio memoratur
INtuens ego in pericula, quae Germaniae imminent cum ab Othomanica potentia, tum a Pontificia, saepe recordor Mauricii Saxoniae quondam Electoris, cuius virtute vtramque a ceruicibus nostris depulsam esse qui negat, et inuidum se is et ingratum fateatur necesse est. Quibus vitiis haudscio an laboret Flaciana factio, quae vt viuentem probris insectata fuit, sic mortuo etiam nunc obtrectat, eodem animi morbo, et eadem criminandi libidine, qua vsa est et vtitur in vita et manibus exagitandis landatissimi Electoris Christiani, cui Mauricius patruus fuit. Caeterum turpe credo sit illos diligentiores esse in optimis principibus de formandis, quam nos in iisdem ornandis. Atque haec causa me impulit, vt rerum a Mauricio gestarum breuem synopsin complecterer ex Panegyricis doctissimorum et disertissimorum virorum narrationibus decerptam. Quam strenulae loco, illustriss. Elector, ad tuam Celsitudinem mittendam esse duxi ea gratia, quod viderem, tempora haec Mauricianis non esse dissimilia, et difficultates easdem propemodum in pari rerum Germanicarum perturbatione, et maiorum confusionum metu, initio gubernationis tuae offerri. Ex quibus omnibus vt feliciter te, quemadmodum superiori anno, sic et hoc, quem modo auspicamur, et sequentibus, expediat omnipotens et misericors Deus, et ego precor et mecum omnes boni. Dab. Calend. Ian. Ann. 1593.
NE nostra quidem aetas (vt verbis Graeci cuiusdam vtar) expers esse debuit virorum memorabilium. Dico autem hoc tum ad alios respiciens, tum ad Mauricium ducem quondam et Electorem Saxoniae. Ac de aliis quidem literis proditae narrationes extant et fortasse extabunt aliorum. De Mauricio vero etsi multorum eruditionis et sapientiae laude celebrium et versus et orationes legimus: non tamen omnino indecorum existimo, a nobis etiam aliquid commemorari, duabus de causis: quarum prior est, vt memoria ipsius ad posteros propagetur, quantum in me est, qui institutionis et disciplinae ratione pulcerrimo beneficio ab ipso affectus sum (quippe primis pueritiae annis in illustrem et celebrem Misenae ludum pietati et Musis a Mauricio consecratum, ipso adhuc viuente receptus) altera vt ex iuuenibus generosissimi quique et nobilissimi fortitudinis et bellicae gloriae decus spectantes, non tanrum prisca et externa exempla habeant, quae aemulentur, verum etiam nostrae aetatis domestica tanquam normam et regulam sibi proponant, ad quam sese ipsi conforment. Ac primum quidem de maioribus nobilissimis et suae aetatis celeberrimis, superuacaneum fuerit mulrum verborum facere, atque ea colligere, quae plerisque nota sunt qui vel extremis
Genus et parentes Mich. Boemi vita Alberti.dextram imperii manum appellare solitus est. Et Fridericum Electorem, quem filium reliquit Ernestus Alberti frater, prudentissimum principem, mortuo Maximiliano Imperatore, dixisse perhibent, se nullum alium successorem nominaturum fuisse, quam patruum Albertum, si tum superstes esset. Pater autem Mauricii Henricus, etsi Deus non dedit ei ab adolescentia vsque ad senectutem tractare difficilia bella: quod tamen ad iustitiam attinet et pietatem et amorem veritatis ac studium humanitatis, par illis fuit, etiam si fortitudinem spectes. Huius autem Henrici et Catharinae filiae ducis Henetorum et re et nomine Magni, Mauricius filius cum esset, neque auo se neque aliis maioribus inferiorem praestitit, vt deinceps ostendemus, vbi prius formam eius depinxerimus; etsi huius artificii non admodum periti. Corpore fuit procero et pulcro, forma fere digna Corporis babisus.Mores.Gubernatio.Studiorum amor.lib. XV. p. 427. Seckendorf lib. III. §. CX.Chytraeus lib. 15., pag. 398. Sleidanus lib. 14. pag. 402. Mulleri Ann. Sax. ad ann. 1542.Ate.Vngarica expeditio.Seb. Ribisch. Sleidanus lib. 15. pag. 416. Muller. Ann. Sax. ad. ann. 1542. Seckendorf lib. 3. §. 95.Ego vero tum temporis vbi eram? Cum enim animo esset masculo, multo minus adulatores ferre poterat, quam equus sternax sessorem. Auxiliator Caroli Caes. Sleidanus libr. 15. pag. 435.Non omnes illam artem tenere, qua vtens aliquis ita discurrere possit, vt vitatis ictibus plane Saxonicus moius. Sleidanus lib. 6. p. 473. Chytraeus lib. 16. p. 410. Seckendorf lib. 3. §. 124. num. 4. Hortleder Tom. I. lib. 4.non vulneretur. Post haec reuersus ex Gallia in Germaniam, motum et bellum in Saxonia periculosum praesentia sua celeriter ea ipsa hora, qua congressurae erant acies sedauit, cum duci Henrico persuasisset, vt se dederet Philippo Cattorum principi, Ioanni Frideico, quibus imparatis subito ille bellum intulerat. Hoc tumultu sublato Imperator iratus Philippo duci et Ioanni Friderico Electori, tum propter alias causas, tum quod captiuum in custodia tenerent Henricum Brunonisuicensem, bellum in Germania gerendum esse statuit: irritatus credo etiam ab iis, qui religionis mutationem iniquo animo ferrent. Cum igitur vtrinque bellum et susceptum et indictum esset, Mauricius cum sratre Augusto partes Caroli Caroli bellum in Germania.Sleidanus lib. 19. p. 81. Hortleder Tom. 2. lib. 3. c. 84.Mauricius fis Elector. Sleidanus lib. 20. p. 624. Chytraeus lib. 17. p. 437. Nit. Mameranus de inuestitura regalium Mauritii.Interim appellatum complurium in Germania turbatum occasio extitit. Multique qui simulabant se religionis causa odia suscipere, Mauricium criminabantur quasi doctrinam Apostolicam sinceram et integram non conseruasset. Iniquam autem fuisse calumniam illam, qua tum ipse, tum Philippus Melanchthon petebatur, constat Philippus Melanchthon.Camerarii Vita Melanchthonis §. 78.Magdeburg, captum. Sleidanus lib. 23. p. 723. Thuanus lib. 8. p. 238. Seb. Besselmeieri Historia Belli Magdeburg. Chytraeus lib. 17. p. 443. Hortleder Tom. 2. lib. 4. Ioach. Camerarii enarr. rer. praecip. ad a. 1552. Thuanus lib. 8. p. 237.fore, vt et salutem et veniam ab Imperatore impetraret. Non ignarus autem tres potissimum causas esse ob quas homines promissis non stent: aut enim statim fallendi animo dicere aliquid, aut postea dictorum ipsos poenitere, aut in voluntate praestandi destitui persiciendi facultate: quorum primo iudicauit indicari voluntatis improbitatem, altero iudicii infirmitatem, tertio virium inopiam: Idcirco volens Mauricius ostendere et Principem probum se esse et constantem et efficacem Sleidanus lib. 24. ineunte Thuanus lib. 8. p. 239. Henterus Austria lib. 13. Hortleder Tom. 2. lib. 5.Carolus Caes. Oeniponte.Ereburg. Sleidanus lib. 24. p. 767. Thuanus lib. 10 princ.Si qua, inquit, semita est ad castellum milites ducens, iuratus affirmo iamiam illud captum iri. Vix finierat sermonem, cum Mauricius aduentare nunciatur, superatis. iugis et castello expugnato: vnde tantus tumultus et trepidatio extitit, vt Imperator ipse hactenus per totam vitam inuictus, Oeniponte relicto alio se conferret territus, vna cum fratre Ferdinando. Tam alte autem in pectus Caroli descenderunt ea, quae facta erant, vt nunquam potuerit eorum obliuisci. Et cogitationem ipsi non raro perhibent iniectam, post secessionem Imperium abdicat.vt Hispanorum res agerent, ferrentque, Ciuium et Ferdinandi bonis abstinerent vim et manus. His ex sententia animi gestis, Passauiam regressus Patauina transactio. Sleidanus lib. 24. pag. 284. Chytraeus lib. 17. pag. 458. Hortleder Tom. 2. lib. 5. c. 14. Sleidanus lib. 24. p. 786. Chytraeus lib. 17. p. 460.Albertus Brandenburg. Sleidanus Lib. 25. pag. 796. Thuanus lib. 12. pr. et pag. 357. Chytraeus lib. 18. pag. 466.Obitus. Sleidanus lib. 25. pag. 802. Thuanus lib. 12. pag. 357. Hortleder Tom. 2. lib. 6. cap. 7. 8.
In conflictu illo tum alii illustres viri pugnantes oppetierunt, tum etiam Carolus Schirmeri conditorium Saxonicum cap. 3.Prodigia pronuncia. Sleidanus lib. 25. pag. 812. Thuanus c. l.
COntinentur in hoc scripto res gestae annorum vndecim, quas in aduersariis suis siniplici stylo adnotauerat Camerarius, ex quibus eas descripsit Freherus. Varia equidem sunt, sed vulgaria, et plerumque talia, quae ab aliis plenius fuerunt pertractata. Inter haec tamen aeque singularia quaedam reperire licet, maxime talia, quae religionis concernunt negotium, et praecipue ea, quae concernunt Corpus Doctrinae in Saxonia euulgatum, ad annum MDLVIII. MDLIX. In subsidium hic vocauimus Sleidanum, Chytraeum, Thuanum, eosque, quos Tomo secundo Scriptorum suorum inseruit Schardius.
Sleidanus lib. 22. sub initium Chytraus Saxon. lib. 16. p. 435. Sebast. Besselmaieri Historia Belli Magdeburg. sub initium. Thuanus lib. 6. pag. 195.In hoc praelio horrendum est quod accidisse narratur. Nam filius fertur, qui cum Duce Georgio esset inter illas vagantes cohortes, patrem suum egressum cum aliis vrbe contra hos, cum agnosceret, tamen interemisse. Hoc vt in constictu factum, nemo putauit tam improbe aut scelerate designatum esse. Autor tamen caedis huius paulo post, cum ad aggerem quendam constitisset, fortuito globo ex vrbe emisso fuit et ipse miser abiliter interfectus; globo in frontem impacto, et ita capite eliso, et patris sui voluntario iugulatore obtruncato. Et interfecti ad duo millia D. capti circiter DCC. omnibusque tormentis et impedimentis et tota munitione vagi illi milites cum Duce Georgio potiti fuerunt. Dux Georgius vexilla capta ad Caesarem, munitionem hostium Duci Mauricio dono misit. Hos milites fertur Dux Mauricius Elector conduxisse ad menses tres. Accesserunt aliquot cohortes Episcopatus Magdeburgensis, et Comitum Mansfeldensium, quibus vrbs nunc obsidetur.
Hac obsidione inchoata, negotium et Imperatori significatum, et ad suos relatum fuit a Duce Mauricio. Caesar rem probauit, et statim cum mandatis Lazarum Suendium ablegauit. Sed Mauriciani conuentu a Duce indicto, belli societatem recusarunt, in pecuniae tamen exactiones consensum fuit. Conditiones tum Magdeburgensibus latae denuo fuerunt, cum ante ab Ordinibus ad cognitionem causae et spem compositionis euocatae fuissent, eo die scriptis ac datis Augustae literis, quo clades, quam retulimus, accepta fuit. Conditiones fuerunt (quas ipsa ciuitas publicauit recusatione sua) vt rebus difficilibus et laborantibus admodum tolerabiles, sed hae simpliciter repudiatae fuerunt. Neque putatur haec tractatio cum multis in vrbe fuisse communicata.
Interea in territorium Bremense concurrit militum collectitia manus, numero et robore non contemnenda, cum equitibus paucis. Hi primum contra Ducem Brunsuicensem cogi, et moxaduersum Megalopurgensem duci coeptae erant, cum nemo sciret quorsum illius impetus euasurus esset; metuente etiam fratre ipsius Iohanne Alberto, ne contra se aliquid ille moliretur. Sed cum Dux Mauricius copias victrices conduxisset, et cum Megalopurgensi per legatos res confecta esset; plerisque equitibus qui excitati fuerant domum reductis, reliquae copiae in agrum Bremensem transierunt; cum forte ad accusationem cuiusdam hominis priuati, iudicio Imperii Episcopus Bremensis damnatus esset. Itaque illae collectitiae copiae in ditione Bremensi omnia hostiliter inuadere, et praedas agere, atque occupare ea loca quibus potiri potuissent: inter quae oppidum Verdense fuit, veteri Episcopatu nobile. Tum terror ingens omnes vicinos atque etiam longius distantes regiones occupauit, vt alicubi etiam fugae consilia inirentur. Fama autem et exercitum illum ingentem esse, et minari Misniae ferebat. Itaque Dux Mauricius vndique militibus aegre quidem et difficulter hiberno tempore contractis, et aucto equitatu, contra Bremensis agri vastatores proficisci, vt illis profligatis vrgere oppugnationem
Interea qui ad vrbem relicti fuerant, praefecto rerum summo Duce Georgio, audacius et negligentius rem administrare. Itaque primum equitum aliquot turmae in pago quodam a militibus Magdeburgensium oppressi, caesi captique fuere. Et biduo interposito, confidenter simul et insidiose rursum exierunt milites Magdepurgici: in quos animosus iuuenis Dux Georgius dum temere fertur, et primos facile reiicit ac propulsat, vltro etiam cedentibus et huc elicientibus his, vt Ducem in insidias praecipitarent, ita accidit, vt equo Dux semel atque iterum deturbatus, in potestatem hostium saucius perueniret, et in vrbem captus deduceretur. Memorabili fortunae conuersione, et Attiliano quodam exemplo, si parua cum magnis conferenda sunt. Duci Georgio in vrbe periculum a mulierum, quarum superiore praelio viri occubuissent, saeuitia impendisse aiunt. Hic dies fuit XIII. Calend. Ianuarii. Dux Mauricius cum neque sibi ab illis Bremensibus copiis metuendum crederet, et detrimentum acceptum cognouisset, suos ad vrbem reduxit, et repente omnes vbique in sua ditione expedire arma, et paratos praestolari imperium militiae, et nobilitatem de praefecturis et obnoxiis bellicae seruituti fundis statim ad se accurrere iussit, in oppidum principum Anhaltinorum Zerbestum. Ab ordinibus autem Imperii Romani decretum fuit, vt ante pecunia collata in huius belli sumtus conferretur LX. M. in mensem. De caeteris Caesar prolixe promisit. Interea libellis edendis non cessatum: sed mutuis conuiciis ac maledictis vtrinque strenue dimicatum fuit. Quae laeuitas nostris temporibus et infamiae dedecus addidit, et ignauiae damna inflixit nationi Teutonicae.
Cum autem accusarentur violentiae et iniuriarum et crudelitatis, vel immanitatis potius, Magdeburgenses a collegio Sacerdotum, penes quod tum Episcopo mortuo more maiorum summa rerum esse debebat; permanserunt illi in hac defensione, vt dicerent se propter assertionem veritatis Euangelicae oppugnari, neque vllam conditionem accipere posse ab iis qui illam odissent. Etsi autem a Mauricianis ostendebatur, causam Religionis, si Augustanam veterem confessionem probarent, diuersam non esse: tamen illi in eo perseuerabant, se solos sinceram Euangelii doctrinam retinuisse, neque Mauricianos satis fortes et constantes in hac parte fuisse; quod vel Caesaris, vel praesentium temporum, vel vllius rei consideratione et respectu moueri se passi fuissent, vt quacunque ratione concedendo aliquid quieti consulerent.
Cum nobilitas euocata Zerbestam conuenisset, et iam princeps Mauricius exercitus contra copias Bremenses ducere instituisset, plerique illorum se ad sequendum teneri negauerunt. Pauci tamen ad imperatum faciendum praesto se esse professi, laudem obedientiae consecuti sunt. Alii literis quidem se et factum suum defendere conati fuere, sed Ptincipem placare non potuerunt. Qui cum equitibus ferme bis mille, et peditibus numero imparibus hostili exercitui, ad Bremenses copias accessit, et illas in oppido Verdensi deprehensos grauiter pressit; cum etiam ipse nonnihil difficultatis experiretur, praesertim commeatu deficiente. Interea et Caesaris Caroli literis Bremensibus copiis certorum dierum tempus indicatum fuit, quo ni dissiparentur, pro Imperii hostibus et sceleratis latronibus haberentur, quae est infamia militaris summa. Hac comminatione illi territi, et quod equitatum non haberent, et commeatus interclusi essent, primum concurrere et tumultuari: mox per Duces conditiones tulerunt et acceperunt, et laceratis vexillis in quaedam capita iureiurando adacti, ita discesserunt, cum quidem ad duo M. Mauricius suis stipendiis conduxisset. Caeteri palantes et dispersi, receptus hic illic quaesiuerunt. Haec gesta sunt Anni LI.
POsthaec oppugnatio Magdeburgi non quidem multo acrior, sed minus timenda fuit. Velitationes quidem factae, maxima vi erumpentibus obsessis, et oppugnantes varie affligentibus, et machinis laedentibus plurimos, dum hyeme desinente et frigore finito, cum oppugnario vehementior apparari coepta, accersitis vndique fossoribus, vt vrbs vallo cingeretur. Tum obsessi incremento fluuii Albis, qui praeter vrbis moenia fertur, occasionem nacti, nauigiis quibusdam instructis et munitis excursionem fecerunt, et diripuerunt in vicinia oppidula quaedam et pagos, sine discrimine ditionis praedas agentes vbi reperissent. Inter haec tamen rursum tentata fuit pacificatio, interponente se Iohanne Marchione Electoris Ioachimi fratre. Et Marchio Ioachimus ad Mauricium venit Dessauiam, oppidum Anhaltini principis Ioachimi, Idibus Martii. Principis Mauritii animus a pace non abhorruit: Collegium Sacerdotum durius fuit. Sed ciuitas omnes pacis conditiones repudiauit. In Albi multi libelli et literae comprehensae fuerunt. Inter has Alberti Comitis querentis de inopia sua, et significantis filiis suis, Res esse in vrbe non plane expertes periculi; et cuiusdam Galli nomine, qui cum iam ad externam vim sustinendam vrbem satis pacatam esse crederet, in illam se ante biennium contulerat, et ad populum in templis concionandi munus adeptus fuerat. Is etiam notis conscriptas literas ad amicos in Saxonicis ciuitatibus mittere studuerat, Artes
18. Martii.vt capti milites, quisquis esset, pro sua liberatione non amplius penderent stipendio menstruo. His gestis rursum pacis spes debilitata ac fracta fuit: Ac deinceps munitionibus perfectis et aucto equitatu, adductis circiter quadringentis Francicis ab Alberto Casmiri F. Marchione, obsidione indies grauius premi ciuitas, et defensio reddi magis dubia: cum vrgeri se diutius cernerent, quam initio omnino fieri posse putauerant. Iam enim tempus anni vnius conuerti incipiebat, quo obsidio durauerat. Etsi non intermissae eruptiones, neque non tentata omnia fuerunt, quibus hostes affligerentur. Ac constat, cum praesentissimis animis omnes difficultates esse toleratas, tum plurima fortissime gesta, cum vrbs tantis operibus esset munita, vt vi aperta inexpugnabilis haberetur. Sed tandem penuria coeptum laborari, omnium pene rerum quae ad victum necessariae sunt, et praesidiarius miles pene infestior imminere ciuibus quam externus. Post varios igitur et multiplices tam audaciae quam calliditatis conatus, interponentibus se quibusdam, rursum de compositione actum fuit. Sed res eo deducta iam erat, ut nisi tradita vrbe pax fieri non posset: nam hac conditione fieri bellum Caesar permittebat, Itaque omnia aliquantisper
deditionem tuto fieri posse, cum hoc affirmaretur ab iis quorum ciuitas opera ante adiuta fuerat, et quibus fidei habebat plurimum. Ita factum fuit vt se fortunasque suas Mauricio traderent.
Deditio Magdeburgi. 8. Nouemb. Sleidanus libr. 23. pag. 723. Sebast. Besselmaieri Historia Magdeburgensis. Hortleder Tom. 2. lib. 4. c. 17. 18. 19. Chytraus lib. 17. p. 441. Thuanus lib. 8. pag. 237. Stenii vita Mauritii.Inferae plagae Miles nominabatur, et ea erat quae primam stragem ediderat. In ponte deprecatio facta a Senatu gestu supplice, et oblatae claues portarum. Dux illas acceptas tradidit Lazaro Suendio, praesenti loco Caesareae Maiestatis, et mox benigne acceptos productosque in forum iurare in capita quaedam, quae tum pronunciata fuerunt, iussit. Iureiurando dicto, primum in nomen Romani Imperii et Maiestatis Caesareae, deinde Ducis Mauricii orarunt Ducem, vt se tueri et defendere vellet. Dux respondit: Si ita se vt bonos deceret, gessissent, plus esse ipsos clementiae experturos quam mererentur. Quodque ad se attineret, non defuturam Ciuitati protectionem suam, donec decreto Senatus Imperii aliud constitueretur. Post haec rursum eductae fuere omnes copiae, praeter primum introductas: cum V. vexillis et aliquot equites. Negant multo plures milites quam ducentos LX. praesidiarios toto tempore obsidionis desideratos esse: cum obsidentium in velitationibus, et fortuitis ictibus, et morbis triplo plures interierint. Fuere et copiae satis magnae in vrbe, et ductores exercitati: ideo non magno cum negotio et periculo nullo defensa est. Scitum est quod narrant, vna in vrbis parte opportuna, veteris adhuc turris reliquum fuisse fastigium ita altum, vt ab hostibus facile conspiceretur. Eo noctu faces et lumina illata, et circum illa loca tanquam operarum, quae aliquid extruerent, strepitus editi; atque ita in suspicionem adducti hostes fuere, quasi munitionis aliquid illa vrbis parte eximiae construeretur. Itaque eo machinas et tormenta omnia dirigere et mox vim globorum eiaculari, atque ita frustra consumere praeparatam copiam tam pulueris quam globorum tormentorum, Praesidiorum incommodum.hoc ne modo vrbs retineretur, an admitteret hostes. Pessimo exemplo in posterum, quod metu similium euentuum vrbes recepturae potius quoslibet, quam defensionis externae fortunam periclitaturi esse videantur.
Eiusdem anni superiori mense educta fuerant Hispanica praesidia ex agro Wittenbergensi, quae illam ditionem totis annis sex contumeliose vastauerant. Sed Mauricius iis rebus, quas narrauimus, confectis, cum iuberetur dimittere militem, praetexuit inopiam pecuniae: qua quidem quin laboraret, fieri non potuit. Sed Caesariani aliquid geri occultius suspicati, Caesari significarunt, melius esse retineri militem sacramento addictum Caesari. Caesari autem placuit dissipari, et pecuniam iussit quibus posset nominibus confici, seque promisit solutionem praestiturum esse. Interea in Duringia crudeliter et flagitiose copiarum pars grassari,
Landgrauii captiuitas. Sleidanus libr. 19. pag. 583. Chytraeus libr. 16. pag. 421. Thuanus lib. 4. pag. 122. Hortleder Tom. 2. lib. 3. cap. 75. 76. 84.Sleidanus libr. 24. ineunte.Tridentina Synodus.Eisdem aliquem artibus plerumque circumueniri quibus ante alterum ipse ceperit. (Vsque adeo autem dissimulata consilia belli istius fuere, vt Dux Mauricius suos etiam ad Synodum Tridentinam tum indictam miserit: quae vti instituta erat temere, sic facile est dissoluta: nam ad nuntium belli omnes sunt dilapsi. De huius Synodi consilio et actionibus nunc disserere non est propositum: et (vt verum fatear) quid narrem non reperio, nisi omnia et incepta et gesta me cognouisse praepostere atque peruerse, vt de talibus initiis atque conatibus finis et euentus felix sperari non potuerit.) Cum enim mirifica calliditate publica gubernatio ad illum vsque diem vsa fuisset, et omnia obscuris atque tectis machinationibus confeeisset: similiter tum aduersarii potentiae et inclementiae Caesarianae, occultando et dissimulando, etiam fingendo quaedam, non parum Inspruck. Stenii vita Mautilii.
Norimberga Francofurtum. Sleidanus libr. 24. pag. 769. 780. 784. Thuanus lib. 10. pag. 312.Metas esse has non abhorrere videtur a vero) Metz.
Sleidanus libr. 24. Pag. 78. Hortleder Tom. 2. lib 6. c. 2. Thuanus lib. 11. p. 343. Chytraeus libr. 16. pag. 462.Quo tempore Caesar pecuniam postulasset, eo negasse illos se habere pecuniam: Marchione autem eos eppugnante, reperisse pecuniam. Itaque intellectum fuit, quadam malitia desertos illos, et deinde caetera sic gesta fuisse, vt cum adiuuari edictis saltem Caesarianis possent et deberent, indignis modis laesi, talia illa proponerentur et scriberentur, vt ambiguitate etiam hosti prodessent. Nescio autem cur culpandi sint, qui vel interitum vel extremas calamitates auertunt paciscendo, et se redimunt quanto licet, neque omnia in discrimen adducunt, cum tamen interea fidem non violent. Ac venit mihi in mentem defensionis Anaxilai Bissantii, qui humanissimo iudicio absolutus fuit Spartae reus proditionis, cum docuisset vitam ciuium suorum ita esse conseruatam, quod Clearchus ciues affligeret, non tueretur. Quae autem tum gesta sunt, ea explanare non libet, obstante pudore quorundam, et dedecoris atque infamiae metu nostrorum ad externos.
Marchionem non fuisse a Gallo receptum ferebatur, vetantibus admitti hominem inquietum et turbulentum proceribus regni, praesertim Praesulibus. Caesar hyeme Mediomatricum vrbem obsidendo peracta, cum machinis bellicis munitiones disiecisset, non tamen ausus fuit oppugnationem violentam tentare, ita strenue praesidia Gallica recentibus operibus munitiones intra dissipatas excitarunt. Metis obsidio soluta. Sleidanus libr. 24. pag. 790. Chytraeus libr. 17. pag. 462. Historiae oppugnationis vrbis Metensis in Schardii Tomo 2. p. 543. Thuanus l. 11. p. 348. Sleidaenus l. 22. p. 296. Hortleder Tom. 2. lib. 61. Thuanus libr. 12. pag. 353.
Marchio Albertus et ipse ad suos reuersus, postulauit fieri promissa secundum Caesarianam reconciliationem; Cum autem Caesar ante mandasset, vt Germaniae ordines vbique locorum se coniungerent, et pacem publicam decretam tuerentur: accidit vt Francicae regionis seu tribus Ordines, obtemperantes Caesarianis iussis hoc nomine se coniungerent. Itaque Marchioni aduersari imprimis Princeps Bambergensis, cui bene dimidium III Id. April. 1553.contra Caesarem et non laturos arma mensibus VI. volentibus etiam suis auspiciis stipendia facere, bene pollicitus fuit.
Hochsted.
Interea Pabeperga quidquid peditatus et equitatus fuit abductum, cum ingemi terrore omnium, quem fuga multorum, praesertim ordinis sacerdotalis secuta. Ciues munitionum aliquid, quod paulo ante, cum defendi posse vrbs speraretur, institutum fuerat, statim diruerunt, et deditionem se facturos prae se tulerunt. ForcheimXVI. Kalend. Maii,
Caesar illo tempore in Belgico, et cum valetudine, et aliis rebus aduersis conflictari. Res in Italia esse turbulentae. Papa Caesarianas copias, quae compararentur ad Senarum recuperationem, metuere. Miserat autem Caesar Ducem Albanum in Itiliam mortuo prorege Neapolitano. Gallorum rex etiam non quiescere, et insectari Caesarem litteris ad Principes Germaniae scriptis; quibus hortaretur; vt partam suo beneficio libertatem retinerent, neue debilitatum Caesarem vires recolligere paterentur, qui hoc semper egisset, vt oppressa Germania regnum suum stabiliret. Neque tantum homines suspicabantur, sed plane etiam loquebantur, Marchionem a Caesare ad turbandas res subornatum et instructum esse; quod vel ita vires Germanorum mutuis certaminibus frangi, vel fine suo sumtu copiis contractis, quoties vellet, sua authoritate compositis rebus potiri posse arbittaretur.
Cum tia haec gererentur, Rex Ferdinandus et tres Principes Electores, cum aliis quibusdam Principibus et ciuitatibus tractationem habere instituerunt de foedere Eger.
Hohestedii expugnationis spes cum frustrata fuisset Marchionem, starim tumultuose inde copias, non paucis amissis, retro inde abducere se simulans, subito Bamberg. capitur.
Etsi autem multi mirabantur, illac duci exercitum permissum Oldeburgio fuisse tamen adhuc opinio erat Ducem Mauricium Marchioni amicum non esse. (Sed de Oldepurgensi etiam exercitu famam falso sparsam postea compertum fuit.) Wircepurgensis autem Princeps equitum nonnihil et peditatum satis magnum collegerat. Itaque Marchio occupata vrbe statim postulauit, vt arx traderetur. Hoc facere recusantibus iis quorum fidei iila credita a Praesuie. fuerat, morae paululum fuit interiectum. Marchio postulata sua. ad Praesulem misit, et conditiones
Prodigiumfuturum esse aliquando, vt munitam esse vrbem optarent. Est in summo templo sepulcrum marmoreum Clementis Pontificis, in cuius latere expressa quatuor Virtutum simulacra visuntur, et inter haec Iastitiae cum libra; quae cum esset efficta inaequaliter lancibus appensis, vt effingi librae solent, de hoc veteres constat audita priorum vaticinia retulisse: Si quando illud iugum directum fuisset, et exaequatae lances, tum imminere ingentem calamitatem ditioni Pabenbergensi, et Ecclesiasticae potestati. Id de libra de magnis viris ita se habere animaduersum esse iis temporibus, quibus tumultus plebei grassati in Germania fuerunt, et ita illos interpretari prodigium ausim, quasi iam accepta clades significata, et res Pabenpergensis fato illo infelicitatis defuncta esset. Sed maiora scilicet mala impendisse apparet, quae vtinam hoc etiam loco instant. Nam et quendam non bene mentis compotem, paulo ante hunc casum, cum ipse morti esset vicinus, optasse narrant, templum Pabepergense nunquam fuisse extructum. Cum causam voti sciscitarentur astantes, respondisse fertur, Quia iterum illud conflagratio maneret. Id Teutonicis verbis ambigue quodammodo pronunciatur, vt et conflagratio simpliciter, et secunda conflagratio significetur. (alii narrant auditum esse ex illo, grauiter afflictam iri ciuitatem Bambergam, sed abiturum malum sine caedibus et incendio.) Conflagrauit autem illud post primam extructionem annis circiter CL. et instauratum fuit ab Othone praesule viro religioso ac pio.
Interea Caesar conuentum se habiturum Francofurti perscribere, et Ordines vniuersos Imperii illuc euocare, polliceri se cogniturum de omnibus, et operam daturum, vt remotis causis dissidiorum pax in Imperio constituatur; et edicere, Ne quis alteri vim faceret, aut arma intentaret. Edicto huic parere Marchioni facile esse credebatur, qui interea iis quibus potitus esset, alere copias posset: cum aliis et erepta sua, et magnis impensis exercitus retinendi essent. Itaque sermones haberi libere, et omnia vndique reddi suspecta, et crescere diffidentia. Marchio arcem Pabepergi captam statim inflammauit; vbi et commeatus, et argenteorum vasorum nonnihil repertum; nam Episcopus defensum iri arcem sperauerat. Et non dissimulauit, se ita esse animatum, vt si in suas conditiones res componi non posset, ipse non solus periisse, sed aduersariis etiam author exitii fuisse videretur.
Tractatio AEgrana lente processit Memmingensis plane euanuit. Ac putabatur Rex Ferdinandus negotiis Turcicis occupari, expectabatur tamen Princeps Plauensis, qui a Rege cum mandatis adueniret. Affirruabatur autem Turcicam classem instructissimam Constantinopoli soluisse et Siciliam petere. Ferebatur etiam Pontificem Romanum, et Regem Angliae, pacificationem tentare inter Caesarem et Galliae Regem; quam multi perfectum iri arbitrabantur; et hoc eius rei causa Cardinalis in Germaniam venisse, et ad Caesarem contendere ferebatur.
Capta Pabeperga, Hochestadium tradi sibi Marchio iussit. Cum praesidium peterent tutam decessionem, et Marchio Wurcepurgenses exciperet, noctu confertim oppido egressi, Vorchemium vel inde euocati, vel vltro omnes se contulerunt.
Silesii equites.Temporum iniquitas.
Alberti Saeuitia.
Interea Episcopi mittere suos, qui pecuniam conficerent, quibuscunque modis possent, et exercitus conducerent: facta autem spes illis fuerat succursionis, et a Duce Saxonum Mauricio, et Brunsuicensi Henrico. Cum autem Brunsuicensi in sua ditione nonnihil difficultatum obiiceretur, tardius suppetiae laborantibus latae fuerunt vt spacii satis haberet Marchio ad vastandam Franconiam. Eisenach.
Interea Francofurti de compositione deliberatum, vbi iam Electores tres Episcopi, et Palatinus Rheni conuenerant. Sed res cum negligenter, tum etiam ita acta, vt variae tam suspiciones quam sermones quoque hominum orirentur: cum aliqui minori curae esse tantas res conuentu, quam deberent, quererentur, aliqui tractationes pacis aut repressionem violentiae callide impediri, a quibus minime oporteret, coniecturis quibusdam colligerent. Sed rebus omnibus incertis et suspensis, ille conuentus dissolutus fuit.
Cum autem in Brunsuicensi ditione turbarum non minus esset, eduxit copias equestres et pedestres haud contemnendas Philippus Magnus Hencici F. Dux Brunsuicensis, vt se cum aliis stipendiariis Franconicorum Principum, quorum ductor erat Herdeccius, coniungeret. Quo facto valido exercitu profecti fuerunt, vt opem auxiliumque ferrent Principibus Franconicis, quos Marchio Albertus grauiter et hostiliter vrgens affligebat. Qui cum animaduerteret se parem aduersariis Sleidanus lib. 25. ineunte. Sueinfurt.Erford.
Auditum etiam postea fuit, ad Iohannen: Fridericum venisse Marchionem Albertum, et secreto cum eo locutum, atque obtulisse illi operam suam et exercitum quem haberet, ad recuperanda erepta a Caesare, et occupata a Duce Mauritio. Sed Iohannes Fridericus Princeps pius et sapiens, fortunae etiam experientia tum redditus doctior, vel indignum se negocium neque satis honestum ratus, vel audaciam conatus improbans respondit; se statuisse, omnia se in posterum aeterno Deo permissurum, neque vnquam iterum bellum suseepturum, neque gerentem adiuturum esse.
In Saxonia habuit statim socium et adiutorem consiliorum atque actionum suarum Ericum Ducem, cum quo nupta esset soror Ducis Mauricii: et omni studio copias vndique colligere, et ciuitatem Brunsuicensem ad communitatem belli adducere conatus fuit. In quam receptus ille quidem non putabatur, consecutus ea, quae sperauerat; etsi et honorifice habitus, et armis instructus fuisse perhibebatur. Cum postea tamen compertum fuerit, et allectum eum ab hac ciuitate, et omni ope adiutum fuisse: quod metu et odio Ducis Henrici, quem sibi sciret esse infensissimum, factum fuisse credebatur.
Quae cum adhuc gererentur, cumque mirifici et contumeliosi atque minaces sermones spargerentur in vulgus, de Duce Saxonum Mauricio, contraque ditionem Misnicam, Dux Mauricius faciendum neutiquam ratus, vt eas res ita procedere videret atque pateretur, cum suo quoque et suorum periculo; etiam misericordia motus communis patriae, quam tam crudeliter nefaria vi diripi, vastari, euerti cerneret; monuit Marchionem literis, vt tandem violentiae intolerabilis modum statueret, aut plane, declararet de illo bello voluntatem suam. Ad has literas ita respondit Marchio, vt quid sibi vellet ac quaereret, cognosci non posset, neque ea explicaret, de quibus ad eum scripserat Dux Mauricius. Rex etiam Ferdinandus multis signis perspexit, illius belli pericula ad se quoque et suum regnum pertinere. Ideo tandem ambobus exercitum contra Marchionem educere Diffidatio. Sleidanus libr. 25. pag. 796.Se illo loco expectaturum eos, quibuscunque placuisset rei secum negotiique aliquid habere. Sed admouente castra propius Duce Mauricio, et acie instructa se ad conserendum manus paratum esse demonstrante, Marchio quod sustinere sese vim illius posse non confideret, cessit aliquo vsque retro, ita vt videretur opportunitatem petere eorum locorum, per quae cum equitatu expedito recipere sese in Misnicas Duringicasque et inde in Franconicas regiones posset. Quo animaduerso Dux Mauricius equitum aliquot turmas, qui praeoccuparent angustias quasdam locorum, qua exeundum esset Marchioni abituro, ablegauit. Ille itaque cernens propositum se suum persequi non posse, aliis modis tergiuersando bellum trahere instituit, et se cum exercitu ad vrbem Brunsuigam VII. Id. Iul.
Mauricii obitus. Sleidanus lib. 25. p. 802. Stenius vita Mauritii.Hanouer. Neustaed.
Magna et atrox haec clades fuit, quae non paruam partem roboris equestris absumsit: vt autores conflatoresque huius belli Germaniae acerrimi hostes fuisse videantur Neque nostra memoria Germanici exercitus inter sese acrius depugnarunt, aut mutuis caedibus immanius saeuierunt, aut magis deplorandam stragem ediderunt. Etsi in Mauriciano exercitu pedites pene nulli, equites autem in comparatione perpauci desiderati fuere, victoribus tamen flebilis hic successus audacia aduersariorum contigit. Tanta fuit rabies acerbitatis et alienatorum animorum, et peruicacia in persequendis inceptis. Hoc tamen constat, nisi magnitudo animi et virtus Ducis Mauricii grassanti violentiae sese opposuisset, futurum breue fuisset, vt totius Germaniae reliquae adhuc vires conficerentur, et spes omnis salutis in posterum eriperetur. Quas tamen adhuc esse quantulascum que magnanima Ducis Mauricii virtus declarauit: vt iam nisi ipsa sibi Germania turpiter deesse velit bona spes concipi possit, quantumuis accisam rem vel instaurari, vel saltem sustentari posse. Id quod votis omnes patriae amantes piarum precum petere, et quicunque possint, consiliis dictisque et factis adiuuare debent. Etsi Duce sublato e medio etiam praesidium miserae Germaniae ereptum videtur, vt hanc iam fata interius tangere, et mutatio summa rerum omnium impendere videatur.
Stenius vita Mauritii pag. 531.
Profligato exercitu Marchionis, eae literae deprehensae fuerunt, de quibus cognosceretur iniquissima voluntas perfidiae multorum et cognatione coniunctorum cum Principe Mauricio, et qui singularem amicitiae necessitudinem in familiaritatis praecipuae vsu simulauerant. In quibus et muliebria scripta reperta: quae omnia eam turpitudinem et tantum dedecus complectuntur, vt posse obliuione sempiterna illa obrui optem. Quid miseriae quidem et tam publicae quam priuatae calamitatis allatura sint, de similibus veterum historiarum expositionibus facile colligi atque constitui potest. Nunquam enim prodita communis salus sine priuata pernicie reperitur: et perpetuo vera est vel oraculi vel Hesiodi versus sententia, Ipsum sibi vnumquemque malum struere, qui struat alteri. Sed cupiditatis et odii et audaciae infinita est improbitas, et caecus semper impetus, et tanta amentia, vt praesens pestis saepe non consideretur, neque quid cogitatum et actum sit prius intelligatur, quam sentitur damnum: id quod sero fit plerumque et rebus perditis, vt nihil postea autoribus tam aliorum quam sui interitus et afflictionis relinquatur, quam immensa perturbatio in paenitendo, sempiternaque vel mortuos infamia et dedecus turpitudinis maximae consequatur.
Marchio Albertus post cladem illam praelii, cum ad suos literas eas misit, quibus eleuaret vel potius eluderet verbis acceptum detrimentum, tum bellum ciuitati Erford. Mulhausen.
Nota, praedictum fuisse bellum Caesarianum in Germania, cuius initium duceretur ab eo tempore quo confoederati in expeditionem profecti fuere, qui est annus Christi M D XLVII. hoc igitur duraturum esse praedictum fuit annis VIII. et grauiter afflictum iri Germaniae praecipua loca, et opulentas vrbes, aliquarum etiam statum mutatum iri. Sed Noribergam extra maenia grauissimas clades perpessuram esse, statu tamen illius saluo et conseruata forma reipublicae. Post tempus autem octo annorum Caesarem in Germania non magis potentem fore.
Nota, fuisse consilium expectare hostium aggressionem; id si prosecuti fuissent, potuissent hostes in illas difficultates adduci, cum quibus Mauritiani conflictati fuere. Sed Princeps Mauricius animaduersa exultatione, et conspecta impressione hostium tanquam equus generosus ad tubae sonitum (vt ait Maro) stare loco nescit, ita oblitus deliberationum et consulationum omnium in hostes agmen statim duxit. Praesertim cum periculum esset, ne hostes locorum opportunitate praerepta elaberentur, et vrbem Brunsuigam, quo tendere illos apparebat, apprehenderent: quo si peruenissent, Mauricianis magna rei gerendae erepta fuisset opportunitas. Hoc nunciauit Henrico Brunsuicensi Philippus filius, qui primum admiratus non id fieri de quo conuenisset, deinde Pergamus, inquit, et nos in hostes. Erat via plana angustior inter duas vtrinque salebras palustres: Cumque peterentur hostes, forte fortuna euenit, vt Dux Henricus cum filiis illo deferretur ac pergeret, caeteri qui sequi eos et stipare deberent, in paludibus haeserunt, ita distractis ordinibus
Peine.sibi in animo esse, eo die praelium commissum iri, id quod tum alius nemo fuit opinatus. Sed productis copiis, nunciatur statim aduentare exercitum hostium. Ibi Dux Mauricius ordines mox instruere, animo alacri et confidente. Sed hostes freti robore exercitus et equitum virtute, ita audacter inuecti fuere, vt cum ab Occasu pergentes et ventum, qui tum procellosus obortus, puluerem densum excitabat, et Solem a tergo haberent, magno incommodo Mauriciani afficerentur, neque a se hoc vlla ratione vlloue conatu possent auertere. Pedites Mauriciani initio conflictus non adfuere. Itaque equites impressione in hostium peditatum facta, illum fuderunt, multis trucidatis, pluribus captis. Inter haec aliquot equestres turmae Mauricianorum terga vertere hostibus visae: quam coniecturam de vexillorum motu illi fecerant. Per eos igitur transuersos a quibus peditatus dissipabatur, hostium equites cum tribus quatuorue vexillis perruperunt, vt profligatis iis quos fugere suspicabantur, se in alios conuerterent. Hoc animaduerso is qui vltimo loco curabat, quamuis hostium tria quatuorue vexilla cerneret, tamen cum vno illis obuiam prouectus fuit, et suos inclamans maximo animo adortus hostes cecidit et strauit. Hoc momento rerum victoria confirmata fuit. Sed per Mauricianos illis (vt diximus) perrumpentibus alia etiam turma hoc conspicata hostium se conuertit. In hanc Dux Mauricius inuectus, cum densi ordines propter celeres mutationes praelii, et loci difficultatem seruari non possent, a tergo vulneratus est. Sed simul vniuersus exercitus hostium aut fusus caesusque, aut in fugam datus fuerat.
Hoc anno et in Anglia noui motus extiterunt, morte Eduardi nati annos Anglica. Sleidanus l. 25. p. 801. Thuanus lib. 13. pr. Chytraeus libr. 18. pag. 468. Tomo II.
P. V. narratio historica vicissitudinis rerum, quae in magnae Britanniae regno anno 1553. acciderunt in Schardii Burnetus hist. reform. Angl. Tom. 2. Part. 2. pag. 147.
Georgius Pr. Anhaltinus. Ioachimi Camerarii vita Georgii.
Sleidanus libr. 25. pag. 803.Dania.Sleidanus libr. 25. pag. 808. Chytraeus libr. 18. pag. 465. Hortleder Tomo 2. lib. 6. cap. 11. 12. 13.Cl. Beruer.vt se captum suum esse pateretur; oblaturus annulum pignus fidei, priusquam ille traderetur, ab altero confossus fuit, traiectus praecordia hastae cuspide: nam armis munitus non fuerat. Hoc enim factum fuisse narrabatur, quod superiore praelio et ipse captus fidem seruasse negaretur.
Sleidanus lib. 25. pag. 809. Thuanus lib.
Sleidanus lib. 25. pag. 859.Coburg.
Marchio Albertus cum ad illum locum, vbi res gesta fuerat, appropinquaret, ex equitibus fugientibus cognitis iis quae acciderant, in montanam regionem
Alb. de Rasenberg. Bayreut. Plasseburg.
Albertus bannitus. Sleidanus l. 25. p. 813. Thuanus lib. 12. pag. 361. Hortleder Tomo 2. lib. 6. c. 16. 17. 18.hostem Marchionem esse pronunciauit, recipi adiuuarique vetuit. Ipsum tamen ferebant in Franconia Iudaeos passim de illius regionis oppidis, in castra munita ad Moenum oppido ibi occupato (vt supra indicauimus) captos complures perduxisse, et magnam summam pecuniae his indixisse. Fama etiam erat quod a familia Fuggeriana mutuum pecuniae grandis petiisset, quo denegato bellum illis esse denuntiatum. Nemo tamen certo affirmare poterat, ipse ne quoque apud eas copias versaretur, cum alio sese contulisset. Suspiciones autem diuulgabantur aliorum, esse eum ad Caesarem profectum; aliorum, petiisse Saxoniam, vt nouum equitatum colligeret. Tunc et Palatini nomine equitatus narrabatur contrahi, et fuit hiems peracris.
Sleidanus l. 25. p. 819. Hortleder Tom. 2. lib. 6. c. 45.
R. Maria Britannica. Sleidanus l. 25. pag. 814. Chytraeus lib. 18. pag. 472.Thuanus l. 13, p. 396. Burnerus Histor. reform. Angl. Tom. 2. P. 1. pag. 175.
Agebatur annus Christi MDLIV. Marchio Albertus in occupatum ad Moenum oppidum, cum alii aliter de ipsius consiliis et itineribus loquerentur, ad suos venit et cum illis valde hilariter Germanica consuetudine aliquantisper versatus fuit, etiam de stipendiis nonnihil persouit. Postea cum pollicitis magnisicis discedens, in Saxoniam se recepit, ac contulit primum ad consanguineos Marchionis. Salina Sax.
Interea et Norimbergae Herendegeni duo, qui inseruientes Marchioni opera Herdegen.Hohenlandsberg. Sleidanus lib. 25. p. 809. Hortleder Tomo 2. lib. 6. c. 24.
Marchio autem Albertus in Saxonia nouum militem contrahere, et accersere Franconicos equites, qui adducente Heliseo Grumbachio (quem Hesselum vocabant) aduenere circiter CCCC. In Saxonicis autem regionibus collecti fuerant ad DC. Hi coniuncti traiecto flumine Albi, versus Marchiam et Lusatiam tendere. Dux Henricus re cognita statim mittere qui illos persequerentur. Ipse in sua ditione de necessariis rebus ad bellum consilium rationemque inire: retineri etiam aduersa valetudine, cum quidem Marchionicos ad ripam vsque Albidos fuisset secutus. Ac fuit vbique magna trepidatio, praesertim in Lusatia et Silesia. Narrabatur etiam spe seditionis Bohemicae propius illas copias fuisse adductas a Marchione Alberto, apud quem exules quidem essent gentis illius.
Ioan. Friderici Sax. obitus. Sleidanus lib. 25. pag. 816. Chytraeus l. 18. p. 477. Thuanus l. 13. p. 402.3. Martii 1554.
Mansfeld
Spargebanttur etiam non modo rumores, sed scripta quoque, quibus ferebatur, qualibus conditionibus Marchio Albertus reconciliatus Regi Galliae suam illi operam denuo addixisset. Quae erant eiusmodi, vt incredibilia illa quidem viderentur plerisque omnibus: sed si vera essent, nouo scelere et recente metu terribilia et nefaria essent.
Marchio Albertus collegerat rursum (vt diximus) equitatum numero neutiquam contemnendum. Sed Brunosuicenses copiae magna celeritate vrgentes, illum nusquam consistere et (vt dicitur) respirare passi sunt. Cumque etiam Marchio ipse neque suis neque hostibus se ostenderet, Equites illi metu insequentis hostis et desperatione a conductore dilapsi fuere. Tum pars Brunosuicensis exercitus duce Achimo Riba in ditionem Megalopurgensem perrexit. Erant controuersiae inter fratres, et alterum studere partibus Marchionicis satis constabat. Sed nonnihil copiarum etiam ad Hamburgensem ciuitatem adductum fuit. Interea ii qui in Franconia pacificationi operam dederunt, infecta re discesserunt, cum oppugnati a Marchione ordines pecuniam grandem persoluere recusassent, quam Marchio peti voluerat.
Rumores tum sparsi fuere de apparatu belli Gallici, et constabat Caesaris pecunia et nomine exercitus conflari diuersis in locis, et Heluetiorum auxilia in Galliam venisse. Etiam tum ad Rhenum equites in armis fuere, quasi qui praesidio essent regionibus illis. Aduenerunt et Bohemici equites numero M D. qui (vt credebatur) contracti fuissent ad metum irruptionum Marchionicorum in Silesiam. Hi circum Lucam in Lusatia substiterunt. Multi tum narrabant Marchionis Ioannis territorio ab his periculum impendere. Sed semper fit hoc, vt quod quisque suspicatur, aut cupit, aut etiam metuit id turbatis rebus memorare, non etiam nunquam affirmare ausit. Itaque nihil tam absurdum esse potest, quin reperiatur qui narrationis autor et assertor esse velit. Sunt autem plerique eo ingenio nati, vt pro laude ducant faculratem et acrimoniam callida suspicione aliquid comminiscendi et verisimili expositione tegendi conficta. Quorum improbitate fit, vt vel falsa rumoribus dissipentur omnia, vel vera etiam aliqua mendacii appendice deprauentur.
Seestet.Ne illam vrbem, quae ad corpus Romani imperii pertineret, vllus Francofurti clades.occupare tenereue auderet. Sed eductis ex vrbe copiis Marchionicis, cum reliqui ciues numero perpauci portas clausissent, hostes Marchionis vrbem quae illi hospitium praebuisset, vt hostilem adorti ceperunt, et direptam inftammarunt: non considerantes ad illam necessitatem impressione hostili ciuitatem eam adactam fuisse, neque perpendentes quod tam longo tempore miseriae pati ac videre fuisset coacta. Magister incendiarius ita tam atrox facinus conatus est defendere, vt diceret ac scriberet, aliter ab vrbe abduci militem auidum praedae non potuisse, et insequendi tum hostem celeritate opus fuisse. Hoc modo vrbs antiqua euersa et deleta miserabiliter, non minima infamia istius calamitosi belli autoribus et gestoribus adiuncta cum multorum etiam externorum detrimento, conflagrauit d. 2. Iunii.
Marchio Albertus exercitum ad vrbem trans fluuium traduxerat, et aduersum illum processit in ditionem Papebergensem tendens; famaque erat sparsa hoc eum agere et conari, vt reliquis vastaris ac spoliatis transiret ad Gallum. Existimabatur in exercitu habere equites mille, peditum vexilla XX. Sed cum non Staiger-VVald
Blasseburg, Sleidanus l. 25. pag. 823. Hortleder Tomo 2. lib. 6. c. 25.
Eodem tempore etiam Caesaris Caroli declaratio et assertio proscriptionis publicata fuit, hostis Marchio sine omni ambiguitate appellatus, et adiuncta mandata ad ordines Imperii, Ne quis illum reciperct, et vt vicini persequerentur: At ille elapsus vt diximus (nihilosecius nouos delectus habere, et locum vbi conuenireretur assignare. Brunsuicensis autem Dux suis copiis imminere illi vndique, et conturbare consilia et impedire conatus. A quibus etiam ferebatur Comiti Alberto, non desinenti dissidiorum causas serere, nonnihil damni fuisse inflictum, cum propius adductae in Magdeburgensis Praesulis territorio illae versarentur. Acerant qui Salinis etiam ab his periculum esse suspicarentur. Ferebatur autem Hall.
In Franconia autem foedere coniuncti; qui rebus asperis et duris coniunctionis fidem mutuam praestitissent, irasci vicinis, quibus similiter vt ipsis pacis publicae conseruatio et defensio vicinorum fuisset mandata, quod a communitate belli se separauissent. Mortuo enim Praesule Eystetensi Mauricio, successor ipsius Eberhardus gente Hurnheimensis, bellum cui ille se immiscuisset, pro sua parte prosequi noluit. Magister autem Ordinis Teutonicae militiae aliis modis elabi, et negotiorum difficilium atque periculosorum societatem fugere. Vrbs autem Roteberga Roteburg an der Tauber.Pfaffen-Kauffleut.Sacrificuli et Mercatores appellabantur, quasi non ordines Impernoii et ipsi, aut ita mutilari Teutonici nominis veluti corpus parua res et contemnenda esset.
A Foedere tum aliquid copiarum dimissum fuit. Sed et Caesari placuetat, et pericula ipsis adhuc impendentia monebant, vt praesidiarium exercitum retinerent. Nam sollicitari indies resciscebant equites et pedites diuersis in regionibus, et iam adeo quosdam aliquid recentium copiarum conflare. Equorum numero Talbiccius quidam Bestualos et Hessos excitans, a Philippo Lantgrauio repressus fuit. Cum autem exhausti essent foedere coniuncti immodicis sumtibus diuturni belli, authoritate et nomine Caesaris postulatum fuit, vt Teutonici Imperii tribus illa Guterboch VVorms. Sleidanus libr. 25. pag. 819.
Interea Rex Galliae infestus imminere Belgico. Quapropter Carolus Caesar Sleidanus libr. 25. pag. 826.Iulii die 19. 25.Valentiennis.
Prodigia.Italiase dolere cum dolentibus et laetari cum laetantibus: aliis enim gratulari victoriae successum, aliorum infortunii cladem deplorare. Qua simulatione et ioco non tempestiuo admodum neque vrbano vsus esse putabatur. Sed Turcica dassis eodem tempore populata fuit oram Appuliae, et in Pannoniam excursionibus saeuitum.
Sleidanus libr. 25. pag. 826.Lotharingia.Tulingi putantur. Interea actum a Foedere fuit de contributione ad pacem publicam tuendam; quod cum proscriptus esset Marchio Albertus defensionem iam communem et impensas pares fieri ab ordinibus Circuli.
Sleidanus l. 25. pag. 830. 836.
Anglica. Sleidanus libr. 25. pag. 828.
Sleidanus pag. 831. Naumburg.Antuerpen.
Sleidanus pag. 838.
Sleidan. p. 840. Thuanus libr. 15. p. 458.Chasteau Thierry.Alberti animus et mores.
His temporibus fama sparsa Ducem Henricum se pro electore Saxonico gerere, Torgau.
In Saxonia apparatus fuere rursum maximi, cum Caesariani Duces equitem et peditem contraherent: Atque fama diuulgabatur, contra Regem Gallorum illo exercitu Caesarem esse vsurum. De cuius tamen valetudine ita loquebantur, vt neque corpore illum neque animo satis firmum esse plerique affirmarent. Augustae autem et mors Papae, et Moguntini decessio, inchoata negotia repressit, cum quidem in dissensione Ordinum illa satis impedita et difficilia viderentur: praesertim Rege Ferdinando tum id agente, vt ea de quibus aliquando cum Mauritio Electore ad Danubium tractatum esset atque conuenisset, rescinderentur, tum referente de aliis nonnullis suspiciose, praesertim iis quae ad cultum religionis pertinerent. Bohemica.Turca formidabilis.
Augustanae actiones. Sleidanus pag. 848.V. Id. April.
Hoc anno et Coloniae Agrippinae, propter libertatem concionum quarundam, res turbulentae et commota ciuitas fuit. Sed et repentinus et temerarius tumultus magis muliebri sexu quam virili concitato, et sedata omnia statim fuere.
Marchio Albertus cum audiisset aliquos Augustae conuenisse, illuc statim literas misit satis minaciter scriptas, quibus expostulauit cum Ordinibus Imperii den eglecta responsione ad litteras suas missas Francofurtum. Cum autem aliae tractationes non procederent, illa negotia de bello Marchionico in manus sumta et tentata compositio fuit. Cum quidem foedus ad accusationem Marchionicam grauiter et copiose respondisset, et falso in se pleraque conferri demonstrasset, denique cognitionem et decisionem vniuersam permisisset or dinibus Imperii, venetunt tum quidam fide publica Augustam, quorum opera praecipua in bello Marchio Albertus vsus fuerat: Atque id agebatur, vt ira Marchionis Alberti pecunia placaretur. Quod prudentes (quamuis omnes fere Alberto propter indolem virtutis bene cuperent, et illam aliis rebus elucere optarent) exempli tamen causa quorsum euasurum esset verebantur, si mercedes seditionibus et vastationi patriae tribuerentur, quibus in posterum periculum esset, ne cuiusuis audacia et improbitas euocaretur, et haec via demonstraretur sceleri atque furori turbulentorum et inquietorum, quorum indies numerus augeretur. Sed praeponebatur omnibus honestis consiliis et veris cupiditas pacis et tranquillitatis in praesentia, tametsi prudentiores firmi nihil aut certi sibi pollicerentur. Erant autem res difficiles vbique. Nam et Caesar cum Gallo durissimo bello conflictabatur, et quia illud trahebatur, detrimenta accipiebantur vtrinque maiora, terra simul atque mari. Magis tamen
Sleidanus pag. 840. Thuanus lib. 15. p. 462.Paulus IV. Pp. Jesuitae.Cal. Martii.ad Calendas Graecas conuentum habitum iri dicerent: quod saepenumero dies conuentuum Calendae praesinitae essent, et nihil fere vnquam deliberatum, quo miseriae et laborantibus rebus patriae subueniretur.
Sleidanus pag. 842.Prodigia.
Marchionem Albertum in Gallia ad Regem venisse, non ignorabatur: etiam quid ab hoc illi penderetur, narrari. Nonnulli quoque ab eo profecti ita se dimissos esse aiebant, vt quos diutius alere ob tenuitatem stipendii non posset. Sed nihilominus paulo post tamen dictum, in Germania eum versari, et manifeste apud cognatos Marchicos diuerti. In Saxonia autem tum non tam bellum apparabatur, quam comparabantur copiae, et concursabant ductores et loca vbi milites conuenirent, designabantur. Denique quasi in corpore parum sano, turgida res erat. Hominum autem sermones erant liberrimi, vel petulantes potius et efsrenati: cum quibus et vita atque mores consentiebant, disciplina vniuersa labefactata atque dissoluta. Odium vero ingens premebat foedus Francicum, et in his maxime ciuitatem Norimbergensem: vt audiuerim saepe mirantes quosdam, quae Noribergae Fortuna.Inuidiae malum.Fatum.Fatales euentus euitare, non esse in hominis potestate Quos autem nos qui Christiani perhiberi cupimus, fatales euentus esse sentiamus, de eo nunc disserendum non est. Non enim ita loquuntur de his, vt quidam veteres docti illi quidem, sed expertes cognitionis veritatis coelestis, cuius interpres est filius Dei. Sed ea, quorum caussae studio et opere humano collectae fuerunt, cum Deus euenire vult atque iubet, explicari
Disciplinae labes.
Hoc anno et Albertus Mansfeldius cum Henrico Brunosuicensi in gratiam rediit: cumque ad illum accessisset, perhumaniter acceptus fuit. De quo plerique coniecturam faciebant, spem instaurandi belli fuisse ereptam inquietis, foedus autem Francicum promisit, se traditurum esse omnia loca erepta Marchioni Alberto, in potestatem et manum Caesaris, deque sua possessione abiturum Calend. Decembris: ac deliberatum fuit de Praefecto, cui illa gubernanda committerentur. Marchioni autem ipsi copia facta est fide publica apparendi coram conuentu Imperii ad diem huius, ita quidem et proscriptio nihilominus duraret, nisi transactum fuisset. Atque tum Foedus equites quosdam externos bene onustos stipendiis et rapinis dimisit: et nonnulli securis animis iam esse, et ad superbiam atque fastidia pristina reuerti: neque fere illi quaerere aut consulere, quo pacto vel ad Deum bonam spem habere, vel hominum studia sibi conciliare possent. Hoc modo agebatur, vt repertis nouis nominibus pecuniae conflaretur aliquid; quod onus cum in mediocres deuolueretur (vt fit) et afflictae ciuitates, grauissimae et variae querelae Exactiones.
Augustae quemadmodum diximus, ita fuit conclusus conuentus, vt indiceretur dies alterius. Rex Ferdinandus festinauit tum discedere, cum ad Pontem Oeni ditioni suae illis in locis subiectos conuocasset: atque putabatur inde in Austriam perrecturus esse. Discessum autem ita fuit Augusta, vt de quibusdam inter Ordines conueniret, de quibusdam minus, partes quidem vt his aliquot annis, erant praecipuae duae; vna quae antiquam (vt vocabant) religionem se tueri dictitarent Catholici.Protestantes confessionistae.Augustanae confessionis approbatores nominabantur. Ita igitur tum conuenit, vt vtraque pars tuta esset, Ne qui alteris posthac quidquam eriperent: vtque in eo statu quo iam essent, omnia conseruarentur. Si qui confessionem Augustanam amplecti vellent, ne id famae ipsorum maculam inureret: Pax religionis.ecclesiastica tamen dignitate et opulentia, si qua forte praediti forent, hoc facto vt priuarentur. De hoc alii aliter et loqui, et sentire, et sperare quoque. Nam erant qui sibi hinc quietem pollicerentur, alii haec nouorum dissidiorum causas complecti verebantur. Mirum autem nonnullis videbatur, nunc quodammodo permitti neque improbari eius vitae et persuasionis professionem, propter quam
Inter Caesarem et Gallum non quidem bellum esse desierat, sed minus acriter gerebatur; cum quidem de pace tractationes non intermitti dicerentur. Albanus Italica. Thuanus lib. 15. fin.Munitiones occupatae vt in potestate Galli essent: praeda tam hominum quam aliarum rerum Turcis cederet. Aliqui narrabant, Paulum etiam Pontificem esse conscium atque participem huius conuentionis. Nam et familia huius exul, et ipse esse patria pulsus ferebatur, vt odisse Caesarem eum nemo dubitaret. Se autem Gallo fauere tum declarauit, afflictis quibusdam qui Caesariani essent, et inter eos Cardinalibus quoque. Fratris autem filium educatum in castris, et qui vitam mititarem ad eum vsque diem duceret, Cardinalem creauit, et sibi legatum Bononiae praefecit.
Venit sub Autumni tempus ad Carolum in Belgas Philippus Princeps Hispaniarum, Sleidanus pag. 842. Burnetus Hist. Reform. Tom. 2. p. 206.
Anglica. Sleidanus pag. 842. Chytraeus lib. 13. pag. 481. Burneti historia reform. Tom. 2. Part. 2. pag. 218.
Sleidanus 847.Et nunc carissimo filio huic, inquit, meo, omnem horum locorum ditionem atque possessionem trado, et committo gubernationem. simulque eum complexus hortatus est, vt sibi in illa parte strenue succederet, et religionem Catholicam tueretur. Filius ante patrem in genua mox
(Hanc migrationem in scheda adiecta aliis verbis Auctor in hunc modum descripsit:)
Ita igitur ille annus abire incipiebat, cum Caesar aduocatis praecipuis in Belgico et conuentu habito, ad dextram assistente filio Philippo ad sinistram sorore Maria, longa oratione verbis Gallicis commemorauit curam laboresque in Republica suos et bella gesta enumerans, tandem se moli tantorum negotiorum sustinendae imparem confessus, se dixit gubernationis ius tradere vniuersum filio, quem ingenio sciret esse bono, idque si forte per aetatem nondum potuisset perspici, se sperare postmodo fore manifestum omnibus. Inprimis illum commendauit a fideli custodia veteris et catholicae religionis. Caetera Vigilius prosecutus fuit. Caesar filium in conspectu omnium amanter complexus fuit, filius ad pedes patris se abiecit. Post haec prae se tulit Caesar, se mare esse transiturum. Et missi fuere legati ad Principes Germaniae a Philippo, conciliandarum voluntatum gratia. Cumque propter anni tempus nauigari non posset, et Caesaris transmissio necessario perhiberetur differri, fama fuit sparsa ad conuentum Ratisbonae indictum Caesarem ipsum venturum, et inde in Italiam transiturum esse. Erat autem ad res turbandas et animos hominum alienandos aptissimum, quod si quid in aula Caesaris diceretur, id plerique in contrarium interpretarentur, aut certe aliud cogitari agique suspicarentur. Itaque diffidentia et calliditate et occultis cum consiliis tum machinationibus omnia plena erant.
Hactenus scheda.)
Senarum clades. Thuanus lib. 15. fin.
Exitu huius anni saeuae tempestates fuerunt, et multa templa de coelo tacta. Ignis etiam de coelo labi visus: et species igneae conspectae quasi vagantes in agris. Adhaec alii alia portenta comminiscendo attribuebant, quemadmodum fit, vt figmenta etiam ipsa opinionem portenti haberent.
Sleidanus libr. 26. pag. 864. Thuanus lib. 17. pag. 514.
Hoc anno deduxit Marchiacam Henricus Plauensis, et Gerae magno apparatu hospites accepti, sed nuptiae hae parum felices propter vtriusque morbum fuere.
Hoc anno mense Februario adducta fuit ad D. Henricum Brunosuicensem sponsa Polonica, Regis soror, aetas tum Ducis fuit annorum LXVI.
Cometet.Pogonias hoc genus nominant, transiit a spica ad Cephaeum per anguem, ibique propter nubium obscuritatem et deinde splendorem Lunae, quod eo tempore orbis compleretur, desiit apparere: animaduertebatur autem tendere ad Solem. In Pomerania eodem tempore noctu Piscatores vidisse se narrarunt in aere igneos exercitus, quasi instructa acie praelium committentes.
Sleidanus libr. 25. pag. 819.
Sleidanus pag. 864. Thuanus lib. 17. pag. 537.
Sleidanus pag. 864. Thuanus lib. 17. p. 540.
Sleidanus pag. 871. Thuanus lib. 17. p. 537
Marchionis Alberti ferebatur magna esse confidentia, neque vllius periculi formido. Cum Caesar adhuc in Belgico moraretur, accersiuit Maximilianum Ferdinandi Anglica. Sleidanus pag. 816. Thuanus lib. 17. p. 513.Sleidanus p. 871
(Hanc migrationem in scheda adiecta aliis verbis Auctor in hunc modum descripsit:)
Ita igitur ille annus abire incipiebat, cum Caesar aduocatis praecipuis in Belgico et conuentu habito, ad dextram assistente filio Philippo ad sinistram sorore Maria, longa oratione verbis Gallicis commemorauit curam laboresque in Republica suos et bella gesta enumerans, tandem se moli tantorum negotiorum sustinendae imparem confessus, se dixit gubernationis ius tradere vniuersum filio, quem ingenio sciret esse bono, idque si forte per aetatem nondum potuisset perspici, se sperare postmodo fore manifestum omnibus. Inprimis illum commendauit a fideli custodia veteris et catholicae religionis. Caetera Vigilius prosecutus fuit. Caesar filium in conspectu omnium amanter complexus fuit, filius ad pedes patris se abiecit. Post haec prae se tulit Caesar, se mare esse transiturum. Et missi fuere legati ad Principes Germaniae a Philippo, conciliandarum voluntatum gratia. Cumque propter anni tempus nauigari non posset, et Caesaris transmissio necessario perhiberetur differri, fama fuit sparsa ad conuentum Ratisbonae indictum Caesarem ipsum venturum, et inde in Italiam transiturum esse. Erat autem ad res turbandas et animos hominum alienandos aptissimum, quod si quid in aula Caesaris diceretur, id plerique in contrarium interpretarentur, aut certe aliud cogitari agique suspicarentur. Itaque diffidentia et calliditate et occultis cum consiliis tum machinationibus omnia plena erant.
Hactenus scheda.)
Senarum clades. Thuanus lib. 15. fin.
Exitu huius anni saeuae tempestates fuerunt, et multa templa de coelo tacta. Ignis etiam de coelo labi visus: et species igneae conspectae quasi vagantes in agris. Adhaec alii alia portenta comminiscendo attribuebant, quemadmodum fit, vt figmenta etiam ipsa opinionem portenti haberent.
Sleidanus libr. 26. pag. 864. Thuanus lib. 17. pag. 514.
Hoc anno deduxit Marchiacam Henricus Plauensis, et Gerae magno apparatu hospites accepti, sed nuptiae hae parum felices propter vtriusque morbum fuere.
Hoc anno mense Februario adducta fuit ad D. Henricum Brunosuicensem sponsa Polonica, Regis soror, aetas tum Ducis fuit annorum LXVI.
CometetPogonias hoc genus nominant, transiit a spica ad Cephaeum per anguem, ibique propter nubium obscuritatem et deinde splendorem Lunae, quod eo tempore orbis compleretur, desiit apparere: animaduertebatur autem tendere ad Solem. In Pomerania eodem tempore noctu Piscatores vidisse se narrarunt in aere igneos exercitus, quasi instructa acie praelium committentes.
Sleidanus libr. 25. pag. 819.
Sleidanus pag. 864. Thuanus lib. 17. pag. 537.
Sleidanus pag. 864. Thuanus lib. 17. p. 540.
Sleidanus pag. 871. Thuanus lib. 17. p. 537
Marchionis Alberti ferebatur magna esse confidentia, neque vllius periculi formido. Cum Caesar adhuc in Belgico moraretur, accersiuit Maximilianum Ferdinandi Anglica. Sleidanus pag. 816. Thuanus lib. 17. p. 513.Sleidanus p. 871
Casp. Brusch Cat. Episcop. Bamberg. n. XXXIX. XL.
Erphord.
Interea compositionis formula edita fuit de annorum sex induciis inter Caesarem et Regem Galliae, quam aliqui Papae probari, aliqui improbari suspicabantur: Quin etiam fama spargebatur, has firmas non esse, atque mense Iunio rumores diffiparunt violationem illarum. Poloniam autem religionis causa inquietam esse constabat, atque Cracouiae tumultum excitari coeptum.
Confluebant autem in Germaniae diuersa loca exules, Angli, Galli, Itali: et inter hos aliqui et genere nobiles et olim honorati viri, omnibus viribus Pontificiam potestatem oppugnabant, et religionis studium praetendentes nonnulli, illum statum euertere et nouum quendam alterum fundare quaerebant. Ipsasque etiam seditiones excusabat religionis species, cum interim et disciplina omnis funditus extingueretur, et vitiorum licentia in vitam introduceretur, et mores essent corruptissimi: haecque Pietas et vocabatur et habebatur sola, aduersari et maledicere Papisticae potentiae, et iis omnibus quae autoritati illius niterentur. In quae prudentes cum intuerentur et respicerent similia tempora antiquitatis, expectare euentus alios non poterant, quam quales easdem causas olim secutos esse competissent. Itaque erat horum desperatio omnium rerum maxima, alii aut cupide mutationem vrgentes nouis rebus studebant, aut voluptatibus suis indulgentes, tanquam in meridie (vt dicitur) poti accubantes ita quid fieret futurumue esset, parum curabant.
Zeller-Bad.
Rex Maximilianus ad patruum cum coniuge mense Iunio proficiscens, iter fuit ingressus. Cum autem res Anglicae essent turbulentae, et in multos Regina saeuiret, multi in Galliam exulatum abiere, et illam in Insulam Caesar traiecturus credebatur, quem narrabant iam etiam corporis custodes dimisisse, simularique plerique nauigationem in Hispaniam suspicabantur, vt de improuiso in Angliam veniret: Prudenter quoque arbitrabantur, hanc caussam fore vt induciae quinquennii rumperentur, praesertim cum iam mutuae expostulationes fierent superbae.
Liounica. Chytraeus libr. 18. pag. 83.
Sed hunc in vicinia thermarum Cellensium valetudini operam dare ferebatur, qua non firmissima vti eum narrabatur. Interea ea loca quae ditioni ipsius subiecta foedus Francicum occuparunt, tradita sunt in potestatem et ius administrationis Comitis Ioachimi Schliggii: vix enim tandem repertus fuit, qui illam quasi prouinciam capere vellet. Interea Rex occupatus negotiis Pannonicis, cum ipse conuentum habere praesens non posset, cum mandatis generum suum Albertum Ducem Bauariae praefecit, et actiones inchoare iussit. A quo proposita haec fere fuere. I. De Religionis negotio. II. De moneta. III. De pace publica conseruanda. IV. De bello aduersus Turcas.
In Saxonia autem vbique exercitus confici, quod in Liuonia Marchio Wilhelmus cum Duce Megalopurgensi Christophoro a Collegio Rigensi et ordine Teutonico in libera custodia iam teneri perhiberentur, quod Archiepiscopus Wilhelmus contra voluntatem Collegii successoren. designare D. Christophorum conatus fuisset. Multa rursus prodigia nunciata. In nubibus species mirifice et
In Italia Pontifex manifestum se hostem Caesaris profiteri, et in familiam Columnensium, tanquam Caesareanarum partium, saeuire atrociter. Ferebatur etiam hunc conarum per proditionem Neapolim occupare, cognita re nihil effecisse, et de indicatis quibusdam supplicia crudeliter sumta. Etiam inter Caesarem et Regem Galliae discordias gliscere, et instaurari bellum nuntiabatur.
Moguntiae hoc anno conuenerunt Electores Principes ad Rhenum, adducente Palatino priuignum suum March. Albertum. Sed opinio erat, non cum optima gratia discessum esse.
Administrationi Praepositus Monasterii Waldsassensis Rupertus, cum suspicio esset eum praesidia regia quaerere, Ambergam abductus fuit. Sed deinde restitutus, Palatini de religione constitutiones seruare iussus est. Mox vir sapiens et doctus, et quid quaereretur, et in quo versaretur periculo intelligens, illa administratione certis conditionibus cessit Illustrissimo Principi Richardo Palatino. Tractationes inter Foedus Francicum et Marchionem Albertum cum lente procederent, mox intermissae fuerunt, vt appareret plerosque a pace abhorrere. Id fiebat partim odio aduersariorum, partim spe in bello sarciri accepta damna posse.
Ferebantur ad Ferdinandum Regem Turcicam legationem venisse, et re infecta discessisse. Venisse et Persicam cum pollicitis belli communiter aduersus Turcas administrandi. Atque erant qui Ferdinando victoriam pollicerentur: prudentioribus autem multiplex metus incutiebatur, quod vt maxime Turcicae vires debilitarentur, vel etiam vt regnum illi genti a Persis eriperetur (nam ut a nostris id fieret, spes nulla ostendebatur) nihilo meliore in loco res Christianorum futuras esse viderent.
Liuonica.
In Styria et Vngaria a Regiis copiis res mediocri cum successu geri ferebatur.
Albertum Marchionem constabat in ditione vitrici Electoris Palatini cum hilaritate degere. Ratisbonae negotia differebantur, quod de propositis ad deliberandum plerique legati non satis se esse instructos suorum Principum mandatis dicerent.
Induciae inter Caesarem et Regem Galliae esse infirmae putabantur, atque erant qui violatas iam esse affirmarent. Galliae Rex legatos ad Principes Germaniae mittebat, cum querelis et accusatione aduersus Caesarem.
Caroli abitus in Hispaniam Thuanus libr. 17. pag. 541.
Camerarii vita Melanchtonis pag. 344.
Italica Thuanus l. 17. p. 530.
VVolffgangi Lazii rei contra Turcas gestae 1556. breuis descriptio.
Interea ad Danubium, cum eo Rex mense Decembri venisset, deliberando quid explicaretur, non apparebat, festinanter omnia Rege agente. Cum autem in Germania varii essent rumores bellicorum apparatuum, Gallicaque pecunia versaretur in medio, audirenturque narrationes mirificae de quorundam cum Rege Galliae coniunctione, et plurimi inceptis illis nihil obstare, nisi quod ductor Marchio Albertus valetudine aduersa impediretur, quo minus rei aliquid gerere posset. Tractatione etiam de pace inter hunc et Francicum foedus pendente, initio M. Alberti obitus. Chytraeus Kb. 19. p. 496. Thuanus libr. 19. pag. 570.
Constabat conductum hunc fuisse stipendio Gallico, cumque et Rex Angliae paulo post studuisset sibi conciliari operam Alberti, eam conditionem quae esset lautior, non maturius oblatam fuisse, grauiter ipsum tulisse ferebatur. Sed morbo impeditus, et mox morte sublatus (vt diximus) tam adiuuare quam laedere alios destitit. Controuersiae quidem inter hunc et Francicos socios non simul etiam penitus extinctae sunt: Nam eam partem Marchionicae ditionis, quae subiecta ditioni Alberti et a Francicis sociis occupata fuerat, conuenit restitui oportere fratri ipsius patrueli Georgio Friderico Georgii F. Mandata pace partibus, et interdicta vi armorum, et reiectis postulationibus, ad cognitionem legitimam et explicationem iuris publici Marchioni Georgio Friderico mense Martio reddita fuere omnia loca, quae Francici socii tenuerant. Editum fuerat, non diu ante mortem Alberti M. longum scriptum et mirificum, plenum disputationibus Iurisconsultorum de caussa sua, sed contumeliis plenius in plurimos. Huic socii Francici copiose responderunt, et conati fuerunt paria facere. Atque in his contentionibus et rixis
Ratisbonae consenserunt ordines cum Rege de contribuenda pecunia in sumtus belli Turcici. Hanc et accipere, et colligere, et distribuere ac expendere oportebat ab ordinibus Imperii designatos.
ITaque Anno statim sequente conflari copiae tam equestres quam pedestres, et certa loca indicari, ad quae ab vnoquoque pecunia tributi mitteretur. Et equites vere medio congregari: cum quidem tributum a quibusdam negligenter, a quibusdam penitus non penderetur. Delectu tamen habito copiae perrexerunt, et in Vngariam peruenerunt.
Illyrici qui Regi Ferdinando adhuc parebant, ferebantur de improuiso Turcica aliquot illis in locis oppida cepisse et diruisse, et fecisse caedes crudeliter. Sed copiae Regiae ad Presburgum venere, vbi laborari pecuniae penuria iam dicebatur.
Italia.
Liuonica. Chytraeus libro 19. pag. 499.ne cum Moschis Rex aut Liuonici societatem iungerent.
Gallicum autem bellum manifeste mouebatur. Cum autem Rex Philippus magnas copias equestres ductoribus Comitibus et Principibus quibusdam coegisset; nihilo tamen minus et ad Regem Galliae plurimi se contulere, tam equites quam pedites, etiam turmatim per Heluetios in Galliam profecti, id quod ante id tempus factum non fuerat. Atque constabat e Germania educta esse vno hoc anno ad Turcicum et Gallicum bellum ad XIII. millia equitum, quod superioribus temporibus Ordines Imperii non fieri permisissent. Non autem magnopere, vt in praesentia fieri consueuit, haec et his similia vel curabantur vulgo, vel etiam animaduertebantur: sed prudentiores et virorum ope et pecuniae copia nudari Germaniam, periculosum esse intelligebant, et prouidebant instare articulum mutationis Reipublicae de qua et veterum sapientum et vaticiniorum oracula praedictiones extarent.
Comment. de Statu Religion. in Gallia f. 2.Genenenses.
Paris. Acadomia.
14. Augusti. Chytraeus libro 19. pag. 495.
Interea nuntiatum fuit, magnis copiis congredi Reges duos. Anglicum atque Gallicum, cum quidem in exercitu Anglici multi etiam insulae illius incolae essent. Classem autem Turcicam praeclare instructam appulisse, et in Apulia portum occupasse: eam autem esse sociam partium Gallicarum et Pontificiarum.
Hoc anno cum ea caritas annonae et frumenti penuria fuisset in Belgico, homines vt porcorum pabulis et aliis etiam foedioribus cibis vescerentur, et multi mortales famae interirent, naues aliquot aestate aduenerunt Hispanicae, quae non modo magnam vim frumenti, sed auri etiam copiam aduexerunt, cum paulo tamen ante nonnihil calamitas illa fuisset alleuata.
S. Quentin. Chytraeus l. 19. p. 495. Thuanus l. 19. p. 585.Samarobrina.Samarobrinam aliqui esse existimarunt. Cum autem introducere conati fuissent Galli praesidium copiosius, prohibiti fuere vigilantia et industria hostium, et nonnullam cladem acceperunt. Momerantius qui modis omnibus tuendam conseruandamque vrbem statuebat, propter loci opportunitatem, et Gallicam nobilitatem quae cum Amiraldo intrauerat, et quia tota vicinia facultates incolarum in eam fuerant deportatae, contractis igitur (vt diximus) copiis propius ad hostes accessit. Cum quidem vel falsis indiciis cognouisset, vel incertas coniecturas secutus, suspicaretur hostium copias esse exiles. Sed equitum Germanorum tanta fuit confidentia, vt transgressi flumen nondum subsecuto peditatu impetum se facturos esse in Gallicas copias prae se ferrent. Tum cedere Momerantius, et accliuia loca petere, et properare ad castra propter fera posita. Itaque vniuersis copiis Praefectus Allobrogum Dux Emanuel Philibertus Caroli F. animaduersa Germanorum pugnandi cupiditate, et inprimis Ernesti Ericique Brunosuicensium generosa animi incitatione quodque hostes iniquiore loco constitissent et arma expediissent; audendum, neque illam occasionem amittendam, et hosti receptum in castra concedendum ratus, equitatum dilatatis ordinibus immisit in Gallicos equites, quibus profligatis sine negocio et pedites dissipati fuere. Tum fuga facta faeda et miserabilis, neque Galli vspiam perfugium habuerunt. Victoribus igitur res hominesque praedae fuerunt; multi interfecti, capti plures, totusque exercitus ille deletus est. Neque quicquam tormentorum pecuniaeue aut caeterorum instrumentorum belli conseruatum, inque hostium potestatem venerunt omnia. Princeps Momerantius vna cum filio captus. Itemque Rheingrafius, et alii ductores praecipui copiarum Gallicarum. E victoribus non multi ceciderunt. Iohannes Ernestus, qui superioribus annis captus a Gallis fuerat, ictus in praelio periculose, mortem tamen euasit. Philippus Rex eo in praelio non fuit, sed postero die aduenit. Quidam in illius conspectu commissum praelium tradidere. Postea oppugnari vrbs Quintinum coepta, et defendentibus iis qui non multi numero in praesidio cum Amiraldo erant, VI. Calend. Septembris vi capta est XVII. die post praelium. Irrumpente milite, omnes obuii tam armati quam inermes trucidati fuere. Postea tamen caeteris parcere sunt iussi, multae nobiles matronae ac virgines in vrbe deprehensae. Praeda autem immensa, de qua et victores inter se decertantes non nullo detrimento se ipsos affecerunt.
Thuanus libr. 18. pag. 6, 1.
In Italia et Roma ipsa saeua fames fuit, multaque millia aedium a profugientibus vasta sunt relicta.
Thuanus libr. 19. pag. 566.
Thuanus libr. 19. pag. 588.
De Carolo nihil dignum memoria nunciabatur.
Card. Moronus. Hieron. Moronus. Iosephus Ripamontius Hist. Mediolan. lib. 9. p. 709. 710.ibis, redibis; Non capieris. Ipse vero laetus, id arripiens quod cupiebat, et complectens verba blandimentis voluntatis suae, et reuersaturum et non fore captum sperauit, et alacri animo legationem obiit: captusque et crudeliter excruciatus fuit.
Italita.
5. Ianuar. 1558.
Callidi quoque et prudentes animaduertebant nouas dissipationes quaeri, quod priora vulnera non sanata, et vtile esse externae potentiae cernerent dissensione mutua et certaminibus intestinis frangi vires Germaniae. Inter se enim commissis Germanis, quicunque superiores fuissent, eos facile vel adiungi vel opprimi etiam posse. Sed haec ipsa discrimina non intelligebantur, vel contemnebantur, a plerisque excaecatis odio aut ambitione. Principes Saxoniae rebus omnibus compositis, non verbis illi quidem dissidebant, sed animis et voluntatibus non concordare eos multa iudicia notabant. Edita fuerant scripta contumeliose et petulanter maledica, in viuos et mortuos eius partis, cui successerat mortuo fratre Augustus. Horum compertum autorem curauerat indicandum Augustus, et petendum vt in eum debita poena statueretur. Compererunt autem autorem illum, qui scelerata dissimulatione nomen falsum praescripserat, inquirendo in eum qui imprimendo scripta illa ediderat: quo Francofurti ad Moenum comprehenso, omnia fuerunt patefacta. Atque postulante Principe Augusto, vt illa petulantia coerceretur, et animaduerteretur in Autorem, Autor indicatus negauit se eius facinoris conscium esse, et se iuri sistere velle, vades dedit. Ita re dilata indicatus autor periculose aegrotare coepit.
VVormaciense colloquium. Camerarii vita Melanchthonis pag. 106.Iulius Pflug.VVinarienses
Regis responso allato, quo iubebatur primum, si fieri posset, vt integra ab vtraque parte et concors disputatio instauraretur: si minus, vt in eorum qui discessissent locum alii surrogarentur, et continuaretur negotium: quod congruere cum decreto Ratisbonensi videbatur. Tum igitur Pontificii sane perculsi, negare sibi hoc faciendum, neque aduersariis dissidentibus disputationem producendam esse. Quid enim hoc profecturum esse, cum ignoraretur ad quas sententias respicere deberent? Cur enim non prius conuenirent aduersarii inter se, vt sciri posset quid defenderetur? Postularunt et condemnationes quasdam nominatim, imitantes Vinariensium actiones. Sed fuit diserte responsum, totam rem decreto Ratisbonensi et secundum hoc responso Regis esse explicatam. Et Augustanae confessionis defensores praesto esse atque in medio, neque defugere aut recusare vllos legitimos congressus, et testari, si abrumperetur disputatio, sua id culpa non fieri. Ibi Praesidi molestiae oblatum fuit et solicitudinis plurimum. Sed cum Pontificii nullo modo prosequi disputationes vellent, ita conuentus solutus fuit. Qui ibi remanserant ex defensoribus Augustanae confessionis, Praesidis etiam testimonio laudati sunt. Et ipsi inter se cum priore necessitudine confirmata, tum noua societate coniuncti, domum suam quisque reuersi fuerunt.
Fr. Staphylus. Camerarii vita Melanchthonis pag. 368.
In Vngaria nihil omnino rerum est gestum. Pecunia debita ex decreto, neque vniuersa et sero soluta fuit. Etiam alia sic administrata, vt non conspecto hoste iam Autumno desinente copiae omnes reducerentur, solutis quidem stipendiis, sed cum querela multorum, qui se ad diuturnius bellum instruxerant.
Constabat tum in Croatia alicubi aduersus latrocinia Turcica a paucis Regiis aduersus magnam multitudinem hostium rem bene et feliciter gestam, et multis caesis praedam arreptam hominum et pecorum vi ademptam fuisse. Id quod solum laudabiliter toto illo bello gestum narrabatur. De Turcicis rebus nunciabatur, Segetium.
Chytraeus libro 19. pag. 100. Thuanus libro 20. pag. 603.
Cales capitur.
(Non fuit praesidio munitum Caletum; et sperauerat Regina, Regem Philippum occasione vsurum et vrbem occupaturum esse, cum aliter tradi ei non posset. Vi tamen captum dicunt, deiecta arce veteri.)
Caleti occupati Rex Philippus nuncio accepto, statim quantas maximas copias potuit, contractas ad obsidendum illud misit, quod spes esset non esse eorum quae ad victum necessaria sunt, praeparatam copiam.
Augustus Elector Lipsiam venit V. Febr. et eodem Dux Brunsuicensis Henricus, et deinde Marchio Elector. Hi cum familiariter collocuti conuiuatique essent, rediit ad suos Brunsvvicensis, et Marchio Augustum praecedentem, vnum adhuc diem Lipsiae commoratus, deinde fuit secutus. Iter autem institutum erat Francofurtum, vt ad conuentum abdicandi Imperii caussa indictum proficiscerentur.
Hoc tempore nunciatum fuit, Regem Galliae motum literis quorundam Germaniae Principum, deprecantibus salutem et incolumitatem in regno ipsius religionis causa coniectorum in vincula, edixisse, Ne in vllos deinde Religionis nomine inquireretur. Eos rumores alii callide dissipari eo tempore opinabantur, vt studia Germanorum retineret. Sed si verum esset, pietatis amantes, quacunque occasione hoc fieret, laetabantur Galliae hanc qualemcunque quietem contingere, et intermitti crudelitatem suppliciorum in eos, quibus nullum crimen praeter odium superstitionum et fuga errorum inferretur. Sed celeriter compertum est, famam illam non nuntiasse id quod fieret: praesertim Regis literis, quibus respondebat, defendentibus factum, et petentibus, ne tales deinceps intercessiones fierent.
Galliae autem Rex, occupato Caleto, non cessabat augere copias, et confirmare vires suas. Et versabantur in Germania passim absque non modo occultatione, sed omnino dissimulatione negotii, planeque manifesto, conductores equitum in primis. Quibus stipendia promittebantur hactenus vsitatis sesquimaiora.
21. Februar. Chytraeus libr. 19. pag. 499. Thuanus libr. 21. pag. 628. V Vilb. Godelenai Hist. abdic. Caroli.
VI. Cal. aduenit Treuirensis Elector cum equitibus CC. Coloniensis V. Cal. cum equitibus CCL. Araniae autem Princeps legatus Caroli Caesaris cum centum equitibus
IV. Cal. mandata Caesaris Doctor Seldius exposuit coram Rege Ferdinando et Electoribus. Ea fuerunt abdicare se Carolum Imperio simpliciter, et absque Carolus abdicat Imperium.
Constabat ante annos pene XXX. eadem consilia agitasse Carolum, et abdicare se gubernatione illa voluisse, vt totum se bellis gerendis addiceret. Sed ipsius fratris et aliorum precibus et monitis victum, ab incepto destitisse. Omnibus autem temporibus, nunquam vllis hic rumoribus bellicis territus fuit, neque occasiones bellorum fugit. In gerendis animosus mirabiliter, caeteris rebus callidior, et ab iis virtutibus, quae leniores sunt et vocantur, quibuscunque conciliari in primis studia hominum solent, alienior. Magisque metu excitabatur quaedam veneratio hominum, quam amore obsequium conciliabatur.
Ferebatur Romani Pontificis cum Gallo coniunctionem animo iniquissimo tulisse Carolum, quod diceret, studio erga ipsum et ob defensionem status Ecclesiastici se quatuor detrimenta accepisse, quorum tria essent irrecuperabilia. Impensas thesaurorum, hoc posset fortasse damnum sarciri, inquit. Sed amissa existimatio nominis, afflicta valetudo, etiam spes erepta conciliandi Imperium filio, omnino periit.
FERDINANDVS Imp.ne quicquam machinaretur aut faceret, quo propter religionem laederetur dignitas aut status vllius Principis in Imperio. Ipsum Caesarem Ferdinandum properare in Austriam narrabatur. Atque dissipabantur rumores, Pannoniae nouos exercitus Turcicos imminere, et Tartaros Liuoniam versus incursionem fecisse, et magnas strages dedisse. Haec falso spargi erant qui suspicarentur, et tributi alterius nomen confingi. Sed plurimi vera illa esse affirmabant, et dolebant tam lente agi negotia Reipublicae, et de similibus negotiis euentus minus prosperos expectabant.
Tartarica.
Chytraeus libr. 19. pag. 500. Thuanus libr. 19. pag. 619. Schardii epit. ad ann. 1556.
Thuanus libr. 21. pag. 630. Petri Lorichii Hist. narratio de caede Zobelii in Schardii Tom 3. Sim. Schardii epit. rer sub Ferdinando gestar. ad an. 1558.In Iohannem Zobel, quem et spoliarunt.Falso.
Cum fuisset demonstratum Ducibus Saxoniae Iohannis Friderici filiis, de quibus conuenisset in Vangionibus, et petitum vt illa approbarent, et sequerentur: Responderunt Rem indigere deliberatione. Et conuocarunt suos atque Saxonicos Theologos Magdeburgi die XVI. Maii, Magdepurgenses petierunt vt ratione habita difficultatis temporum illorum, suae vrbi. parceretur, et alibi indiceretur conuentus. Accersiuerunt autem vndique alios ad conscribendum aliquid contra edita Francofurti, de quibus inter Principes conuenerat. Ipsorum autem Theologi cum Vinariae diu fuissent collocuti, tandem discrepantibus sententiis discessum fuit. Interque haec et Dux Ioannis Friderici vxorem duxit filiam Friderici Palatini, Iohannis neptem. Fridericus autem designatus erat, patre mortuo, successor Otto-Heinrici. Sed Dux Iohannes Wilhelmus conducta opera ipsius a Rege Galliae, ad illum equestres copias duxit, in quibus praecipui fuere ii qui Marchionico bello ordines duxerant, et consiliarii fuerant.
Heinricum autem Ducem Brunsuicensem aiebant copias contrahere ad resistendum confluentibus Gallicarum partium copiis, et eas dissipandum. Inter quae filius Iulius ab eo clam discessisse, et ad affinem Ioannem Marchionem Brandeburgensem se contulisse dicebatur. Sed nemine magnopere impediente, copiae Germanicae in Galliam peruenerunt, quin etiam in itinere alicubi interdum
Theodonis villa. Chytraeus lib. 19. p. 500. Thuanus libro 20. pag. 615. Schardii epit. ad ann. 1558.13. Iulii.
Thuanus libro 20. pag. 608.
XVI. Calend. rursum confluxere exercitus Regum, et fuerunt superiores Gallici, ferebanturque in Regis Philippi exercitu desiderata esse ad M D. equites. Fassum.
Hac aestate Caesar Ferdinandus in periculosam febrim incidit. Quamuis autem significabatur morbum medicando remoueri, tamen periculo liberatum esse non existimabatur. Nonnihil etiam non tam simultatis quam disputationis vehementioris intercesserat inter Caesarem Ferdinandum et Regem Maximilianum de religionis doctrina. Sed Maximilianum Regem constabat omnibus officiis summae pietatis lenire studuisse commotum aliorum incitatione animum patris.
Bellum Gallicum trahebatur, et magnis sumptibus alebantur exercitus ociosi, qui insuper praedas non cessabant agere in iis locis, ad quae defendenda conducti Germanorum mores.Germanos nationem esse illam quidem militarem et fortem, sed praeterquam quod igne et ferro non vastent suorum regiones, non videre quid hostes detrimenti amplius dare possent.
Memorancius. Thuanus libro 20. pag. 612.Videtis praesentem meum compatrem Momorantium. De quo absente alii aliud locuti sunt. Postulo coram me et ipso exponi, quocunque nomine accusandus esse videatur. Quod si quis nunc tacuerit, is sciat si quid postea audeat contra ipsum proferre, me pro falso esse habiturum. Sed cum nemo quicquam commemoraret, ita esse concilium solutum. Summam trecentorum M. pro redemtione Momorancius numerare debebat: Sed remissum iri vel totam vel partem praecipuam, si pax fieret, existimabatur; fore etiam pacem credebatur, praesertim tantis iam impensis factis, et dimissis copiis externis, et vi iniuriisque illarum liberatis ambobus regnis: et tam Carolo Philippi patre, quam coniuge Philippi Regina Carolt V. obitus. Chytraeus lib. 19. pag. 501. Thuanus l. 21. p. 642. Io Frid. Mayer de morte Caroli V. euangelica.Polus Cardin. Thuanus libro 20. pag. 622. Schardii epit. ad ann 1558. Camdenus Anineunte.
nal. Angi. p. 1. in. Burnetus histor. reform tom. 2. lib. 2. fin. Chytraeus lib. 19. pag. 514. Burnetus p. 2. libr. 3.
Elisabetha Angl. Reg.
VVolfgangi Lazii et Basili Io. Heroldi Historia b. Turcici in Schardii Tom 3.
Turcica.
Copiae Germanorum a Gallorum Rege dimissae, stipendio persoluto, magna ex parte sub signis remanserunt; cum Wilhelmus Grunbachius a ductoribus impetrasset, ut adducerentur contra foedus Franconicum, a quo ius suum hac occasione armis posset obtinere. Invitabat spes praedae plerosque. Itaque magnae equitum et peditum copiae processerunt itinere directo ad Rhenum. Sed priusquam transirent, Electores Principes vicini Rheno, polliciti sunt se daturos operam, ut sine vi et armis Grunpachius, quod aequum justumque esset, consequeretur.
Ita illae copiae fuerunt dilapsae, foedere admodum perculso ad famam tanti exercitus, et contrahente ipso quoque equitum aliquid. III. autem Calend. Januar. Hess. Grunpachii supplicium
Ferdinandus Rex cum Ratisbonae substitisset, feriis natalis Jesu Christi, Augustam venit.
Dux Saxoniae princeps Elector Augustus cum constituisset eodem proficisci, et XVI. Calend. Februarii iter ingredi, distulit profectionem, quod accepisset ante Martium measem neminem sui ordinis futurum Augustae.
Misnica.
Cum autem Electores principes, Palatinus, Saxonicus et Brandepurgensis inter se et cum aliis quibusdam Principibus consensissent de quadam forma doctrinae, qua sperabant non necessarias contentiones et superuacaneas rixas sopiri posse; Et haec consensio descripta penitus a principibus Saxoniae, quorum Wimariae aula esset, improbaretur, et infamiae nominibus deformaretur, visum fuit conueniri iterum, et principes Wimarienses adhibere, et de tota re denuo consultari. Ei rei locus designatus Fulda, sed Saxonicus et Brandeburgicus id fieri non oportere cen suit, vt separatim conuentus haberetur, cum publicus Imperii esset indictus. Ft Augustae posse commodissime talia disputari atque agi iudicarunt. Sed venire principes Augustam minime properabant, cum ibi Imperator ad diem indictum praesto fuisset, praemittebantque Consiliarios, vt sibi morari diutius liceret. Saxnici VVimariensis liber.
Pontifex quid ad electionem Ferdinandi? Thuanus lib. 21. pag. 628.
Livonica. Chytraeus libro 19. pag. 498. Thuanus libro 21. pag. 638. Schardii epit. ad ann 1558.
Constat in exercitu Tartarorum foeminas bellatrices fuisse, quarum aliquae ipsae equites essent, aliquae tergis equorum quos viri agitarent insidentes, in praelia proueherentur, magna ex parte aetate prouectae. Et has crudelissime et saeuissime caedes feciffe compertum est. Cum Liuoniensibus non succurreretur, progressae copiae hostiles Rigam obsederunt. Ipsum Moschobitarum Principem in exercitu nunquam fuisse perhibetur. Postea induciae narrantur esse factae; Moscho tamen occupata loca retinente et muniente.
Ioan. Basilius Moschus.Horologium artificiale.se esse Christianum. Accepit tamen indicium Sand. Uhr.
Chytraeus libr. 19. pag. 513.
CAEsar Ferdinandus Augustae ad diem afsuerat, quo iusserat ibi ordines Imperii conuenire. Eo legatos plerique miserunt. Cum autem putaretur Palatinus Chytraeus libro 20. pag. 518. Thuanus libro 22. pag. 665. Schardii epit. ad ann. 1559.
Thuanus libro 22. pag. 670. Camdenus Annal. Angl. P. I. p. 12. Schardii epit. ad a. 1559.
Chytraeus. libr. 20. pag. 518.
Chytraeus libr. 20. pag. 517. Thuanus libr. 22. pag. 683. Christ. Cilicius de bello Dithmarsico. Schardii epit. ad ann. 1559.Dietmarsi.Dietmayr.Dietmarsos appellatos. Aliis placet Dietmarios esse, a multitudine seu copiis
Anglicae. Camdenus Ann. Angi, P. I. p. 45.
Mense etiam Octobri literis quibusdam significatum fuit, aegrotare Elisabetham Angliae reginam: cuius nuptias peti ferebatur, a Ferdinando Ferdinandi Caesaris F. a filio regis Suetiae, et Duce Iohanne Wilhelmo constabat.
Thuanus libro 20. fin. Schardii epit. ad a. 1539. Varillas Histoire de Henry II. Camment. de statu relig. in Galliae fol. 18. Vlt. ...cii 1559.
Ferunt per quietem oblata Reginae specie cruenti Regis, magnopere eam orasse, ne Rex quidquam institui pateretur, quo vulnerari aliquis soleret aut facile posset. Sed fata nimirum impediri noluerunt. Nam et hoc narratur, cum videretur Rex nimis se defatigare, monereturque ut finem faceret ludorum, dixisse eum, Vnum adhuc concursum se dare velle sponso affini. concurrendum tunc fuit cum nobili iuuene Gallicae gentis familiae Iorchiae. Is cum videretur Regi non aduersaturus totis Mongomery.facere quae posset, se ipsi non velle parcere. Sed sic tamen vertente illo hastam, vt directior esset Regius ictus, procumbens Rex, et caput vertens, cupiditate per indignationem illum deiiciendi. Ita tempus dextrum obiecit, cuspidi, et id accidit quod retulimus. Moriens accersitum filium (vt aiunt) promittere coegit, primum ne quid ei a quo afflictus esset, noceri pateretur. Secundo vt pacem factam pro sua parte seruaret, et praestaret dictas conditiones. Tertio ne statum religionis in regno Gallico mutari sineret. Multi tum in custodia, eque iis aliqui genere et opibus atque autoritate praecipui viri, de multis crudeliter sumtum etiam supplicium fuerat. Atque ferunt patrem eius, quo congrediente ictus Rex fuit, praefectum fuisse sumendis suppliciis de iis, qui propter errores improbatos in religione in vincula coniecti fuerant, quorum aliquos illum congressum et vulnus esse inflictum Regi vidisse. Similiter in Hispania absente Rege Philippo, Carolo filio ipsius et sorore huius adhibitis, inquisitum in eos qui ab erroribus Lutherani.Lutheranos vocare, et pro haereticis habere plerique consueuere.
Chytraeus libr. 20. pag. 515.
Thuanus lib. 23. pag. 703.
Thuanus libro 24. pag. 717.
Literae Turcicae ad Caesarem Ferdinandum scriptae in Senatu Imperii recitatae sunt. In quibus et hoc fuit licere Regi etiam Philippo legatos ad se mittere.
In deliberationibus autem de religione in Germania constituenda nihil est tum explicatum, et res ad Synodi Oecumenicae cognitionem reiecta, interea decreto communi pax inter ordines Imperii sancita.
Fridericus III. Elector Palat. Adlzreiter Boi. P. 2. lib. II. n. 14. Gewoldus de Septemuitatu cap. 10. Thuanus libr. 23. p. 705. Chytraeus ib. 19. p. 513.
Cum soluto conuentu Caesar Ferdinandus mense Augusto in Bauariam vicinam transiisset, inde in Austriam descendit, nuntiatumque fuit XV. Cal. Septemb. Papam Romanum Paulum IV. esse mortuum. Caesar etsi illum erga se inimico animo fuisse diceret, tamen honoris causa quem haberet sedi Romanae, iussisse ferebatur apparari ea quibus mortui memoria tanquam exequiarum celebraretur.
Hoc conuentu tentata fuit reconciliatio inter fedus Francicum et quosdam ex nobilitate potissimum Francica detrimentis affectos bello Marchionico, quorum caput nominabatur et erat Wilhelmus a Grunbach. Hic comitatu magno affuit, et aduocatos habuit plurimos, etiam Principum multorum legatos. Audita causa pronunciatum fuit partes iure disceptare controuersiam eam debere. Ita petitores occupatorum bonorum ab aliis, et vt sarcirentur pecunia data damna, insecta re, nihil territi aut de pristina animi elatione remittentes discessere.
Publicata tum fuit etiam proscriptio Cretseri illius qui autor fuisset intersiciendi Episcopi Herbipolensis.
Saxonica. Mulleri Stat. Saxon. ad ann. 1559.Victorinus Sirigelius.Mulichius.
In Daniam Illustrissimus Princeps Elector Augustus cum coniuge profectus, ornauit praesentia sua festiuitatem coronationis Regis affinis sui, et rediit saluis rebus mense Septembri.
Liuonica. Chytraeus libr. 20. pag. 519. Thuanus libr. 22. pag. 666.
Nic. Isthuan... histor. Vng. lib. 20.
Pseudoregina.
Eodem hoc anno horribiles imbrium et falminum tempestates fuerunt diuersis in locis, et alicubi inusitati terrae motus. Friberga, vbi metallica antiquissima sunt in Misnia, grauissime labefactata est. In Marchia corruisse aedificia quaedam perhibentur, et multos homincs obruisse. Fulmina in aquas etiam delata illas infecerunt, et pisces deinde mortui fuere.
Mulleri Ann. Sax. ad a. 1559.
Ad Rhenum vina satis bene prouenerunt, et fuerunt in Palatinatu res quietae.
Brovveri Ann. Treuir. Tom. 2. lib. 2. p. 287.
Similes motus animaduersi sunt in Moguntiaca regione. Et Aquis multitudo flagitare coepit emendationem doctrinae et rituum sacrorum.
Schardii epit. ad ann. 1559. Thuanus libro 23. pag. 705.Medici.
Danica.Idem est supra narratum.
Thuanus libr. 23. in eunte.
MAgna autem saeuitia vsurpabatur tam inquirendo quam animaduertendo in eos, qui simulabantur deseruisse religionis antiquae sanctitatem, et amplexi esse nouam doctrinam autore M. Luthero: cuius nomine omnium abhorrentes atque alienae ab usitatis obseruationibus sententiae, prauae etiam et perniciosae iudicabantur, LutheranismusAn. Burgius. Thuanus libro 22. pag. 677. et lib. 23. p. 699. Comment. de ftatu relig. in Gallia fol. 18. Schardii epit. ad anni. 1559.Guisiani.Ne religionis nomine in quemquam animaduerteretur ante decreta concilii Oecumenici. Haec ne firma rataque essent, per Cardinalem Carolum Lotaringum stetisse aliqui criminabantur. Quorum caput quidem ex nobilitate Rainaldus (quem sui valde laudarunt, aduersarii vehementer vituperarunt) copias contractas collegit adduxitque Amboisium; vbi cum Rege Cardinalis et frater ipsius Franciscus Guisius tunc fuit. Praetendebant hi motui metum solicitudinemque suam de Rege, cui a Guisianis impenderet periculum, pertinens ad totius regni cladem: et inuidiosissime commemorabantur cum alia crudeliter, auare, superbe a Guisianis gesta tum supplicium Dn. Burgii, qui Cardinale procurante esset combustus, propterea quod illius voluntati refragaretur, et non approbaret assentando errores in doctrina et vsu religionis manifestas. Sed his copiis siue vi seu fraude dissipatis, et Rainaldo aliisque conspirationis eius principibus interfectis, ita aliquantulum ocii fuit. Nihilo tamen minus intestina odia remanserunt, neque seditionis quasi ignis penitus fuit extinctus. Horum consiliorum plerique conscium esse aiebant Regem Nauarrae. Congregati etiam quidam fuere ad inuadendam et occupandam vrbem Lugduni, qui sacerdotum bona diriperent si processisset conatus. Sed hi sunt detecta re, partim oppressi, partim repulsi.
Thuanus libro 24. pag. 741. Hugenoti.Eos purpuratos se mortuo populum Gallicum vero, camisiatum fore.
Africana. Schardii epit. ad ann 1560. Thuanus libr. 13. pag. 799.Gerbina InsulaDon Alfare.se eum non esse qui, vt alii, munita loca traderet hosti. Et hoc facientes dignos esse suspendio, quod ipse simili in facinore supplicium in se quoque statuat.
Interea ferebatur duas triremes Florentinas potitas esse tribus Turcicis appulsis ad nescio quod littus. Itaque homines fere effugisse, multos tamen captiuos, et nonnihil pecuniae in nauibus inuentum.
Turcica.Obitus Philippi 18. Febr. 1560. Ioach. Camerarii vita Melanchthonis p. 385. Thuanus lib. 26. p. 809. Schardii epit ad ann. 1560.
Hoc anno XIII. Cal. Martii mortuus est Wittenbergae Philippus Melanchthon, cum vixisset annos LXIII. et totidem pene dies, quem luxerunt boni omnes mortuum, mali et petulantes quidam insectati sunt. Et controuersiae Ecclesiasticae fieri coeperunt maiores et importuniores, renouantibus quibusdam contentionem de Sacramento Coenae Domini, et rem actionemque sanctissimam profanis disputationibus contaminantibus.
Liuonica.
His temporibus circumferebatur exemplum epistolae quam scripsisset Cardinalis Lotaringius ad Papam. Continebat hoc querelam grauem de iis quae nouari inciperent in Gallia, et implicari significabatur negotio magnos quosdam viros, et rem esse periculosam. Addebaturque petitio, vt mitteretur cum autoritate Apostolica et mandatis in Galliam Cardinalis Turnonius Collegii Cardinalium Decanus. Conuentus autem fuerat habitus Principum in regno Galliae; et huc vsque autographum.
VIx Imperatorem esse credimus, cuius in mortem tot orationes laudationesque funebres vel habitae fuerunt, vel publicatae, quam post Caroli V. mortem factum hoc fuisse constat. Testatur de eo Schardius Epit. rer. gest. ad annum 1558.Praeter haec scripta exequiae Caroli V. quas Ferdinandus fratri suo fecit fieri, sigillatim describuntur Augustae Vindelicorum 1559. 4. Habemus alias praeter. Ioan Baptistae Adriani Orationem Antonii Bendenellae Orationem in funere Caroli V, Luciae 1559. 4. Anatolii des Burnes Immortalitatem Caroli V. Georgii Amerpachii Threnodiam in mortem Caroli V. Inter has binas orationes alias hic cum Frehero exhibemus. Harum priorem equidem incerti esse auctoris in Syllabo Auctorum indicauerat iste. Ast, possideo eiusdem Orationis exemplum Dilingae apud Sebaldum Mayer 1559. 4. excusum, cuius titulo, istius aeui scriptura, insertum est authore Iulio Episcopo Numburgensi. Tacent equidem Scriptores, qui Iulii scripta recensent, de hac oratione, facile tamen adsentior, ex eo, quod Pflugkius iste Carolo V admodum fuerit familiaris, ab eodemque variis beneficiis ornatus. Altera, quae hunc Tomum Tertium claudit, Oratio est Ioannis Antonii Viperani, Messanae 1558. habita. Hic Messanensis erat Siculus Iuuenatensium Episcopus, Philosophus suae gentis atque Theologus dictus eruditissimus, Gio. Antonio Viperano, Napolitano, altri lo fanno Messinese, Filosofo, e Teologo eruditissimo, Vescovo di Giovinazzo.qui praeter alia ingenii monumenta, hanc publicauit orationem, quae tamen inter ipsius scripta, quae Toppius prolixe recenset, haut memoratur.
ETsi, Principes populique Germani, Garoli V. Imperatoris nostri mortem sine graui animi dolore commemorare nequeo, tamen cum de nobis atque vniuersa Republ. Christiana tam bene meritus fuerit, quam qui optime, facere non sane possum, quin ego eundem in hoc publico luctu memoria grata prosequar: et quae de eo tacitus cogitare soleo, eadem proferam, et vobiscum quodammodo communicem. Non quod putem vobis non meliora in mentem venire posse, sed quia spero eo minus repudiaturos esse vos hanc nostram tenuem orationem, quod memoria eius quem diligitis iure, nec vobis possit non esse grata. Ac primo quidem, vt intelligi possit, quantum damnum morte eiusdem Principis nostri fecerimus, cogitemus nihil eorum, quae vel fortunae vel animi sunt bonorum huic defuisse, et Deum ita eum donis suis ornauisse, vt videretur ad res maximas, atque ipsum adeo Imperium orbis terrae natus esse. Ortus quidem erat e gente Austriaca, vnde tanquam ex equo Troiano tot Reges, Romanorum Imperatores prodierunt, a quibus ad eum tantum bonorum permanauit, vt simul ac in hanc lucem aeditus fuit, amplissimorum Populorum atque Regnorum iam haeres foret. Fuit enim (quod quidem vos minime ignoratis) Maximiliani Imperatoris, e filio Philippo Hispaniarum Rege, nepos. Et quanquam haec in eo genere sunt, quod non virtus cuique sua parit, sed fortuna quodammodo adiungit, tamen ita vsuuenit, vt cum e bonis boni nascantur, horum virtuti ille honoris splendor, quem a Parentibus atque maioribus suis trahunt, iure deberi videatur. Quod si vlli ante hac Regi contigit, certe Carolo nostro contigisse videtur. Nam tot ac tantis virtutibus praeditus fuit, vtnon solum splendorem a maioribus acceptum, tueretur cum laude, sed nouis etiam accessionibus augeret atque cumularet: Ac si non aliena, hoc est, maiorum virtute niteretur, dignus tamen esset, qui summis honoribus ornaretur. Temperanter sane vixit, luxum omnem fugit, et postquam ad Rempublicam accessit, praeclara dedit signa singularis cuiusdam iustitiae. Quippe qui ius suum cuique tribueret aequabiliter, et mallet propulsare ab iis quos in potestate sua habebat, iniuriam, quam, si quam ipse acceperat, persequi. Cum qua virtute sua, tantum fortitudinis coniunxerat, quanta in hominem illum cadere potest. Cuius pars illa, quae in perpessione malorum consistit, e moribus eius mirabiliter eluxit: Etsi enim eo morbi genere, quod acerbissimum dolorem facere solet, saepe affectus fuit, hoc tamen non passus fuit se ita frangi, vt quoties opus esset, munera militaria in Castris non ipse obiret. Verum vt ita seipsum vicit, sic hostes suos, quotiescunque potestatem facerent pugnandi, fortissime superauit, et pro magnitudine animi sui res maximas, non solum in Europa, sed etiam in Aphrica gessit. Neque enim vllum in locum victrices copias suas duxit, in quo non impressae virtutis suae vestigia relinqueret. Accessit huc prudentiae tantum, quantum Imperatores summi ad procurationem Rerumpublicarum suarum afferre debent. Nam quoties legatis respondit, aut de maximis rebus consultauit, vox eius quoddam veluti oraculum Reipublicae esse
PIctores simulachrum patris tui Rex Philippe, fortissimi, et clarissimi Imperatoris penicillo adumbrarunt, non eius animi mores atque virtutes oratione exprimere, et factorum gloriam in hominum memoriam disseminare studuimus, illis certe non minori praemio vel laude digni, quo difficilius est animi lineamenta quam. corporis effingere, et diuturniora sunt scriptorum monumenta quam pictorum tabellae: quae a paucis cerni possunt, et quauis temporis vetustate et iniuria facile corrumperentur. Ac quidem res a Carolo V. Imperatore gesta, quod maxime illustres et egregiae, atque omni virtutum genere distinctae essent, ad scribendum eius vitam multorum ingenia et studia excitarunt: me vero etiam patriae, quae mihi charissima est, pietas, ne iusta a meis ciuibus regi facta laudatione carerent, et tui, in cuius tanquam in Dei potestate sum, ratio mouit, vt eam orationem componerem, in qua patris tui expressam imaginem intuereris quae in te verae laudis et gloriae cupiditatem magis ac magis incenderet. Quamobrem si sensero eam tibi probari, non parum mihi ipse gaudebo, et quodammodo leuiter blandiar, quod labores mei, cui potissime optabam, potentissimo et benignissimo regi non omnino iniucundi fuerint.
REGI nostro et Imperatori CAROLO in supremi eius dici celebritate merito a vobis, Mamertini, maximi et amplissimi honores fiunt: quandoquidem maiores vita functis, quam viuentibus sacro quodam pietatis iure debentur. Neque aliud est honor, quam cultus, qui vel dignitate, vel virtute aliqua praestantibus viris exhibetur: regia vero dignitas et imperii eximia est, illiusque virtus singularis ac prope diuina. Nec mihi quisquam obiiciat huiusmodi honores aut mortuos non videre, aut quam minimum curare. nam vt ad mortuos nihil pertineant, ad viuentes certe pertinent, ne aut obliteratae beneuolentiae; aut spretae venerationis, aut neglectae pieratis, aut praetermissi officii culpa aliqua teneantur: ne dicam funerum exequias et consolationem quandam habere huius vitae miseriarum, et stimulos ad aemulationem imitationemque bonorum, siquidem ab omni labore vacationem et ab omni metu securitatem in his prosequendis sperare. videmur, et iisdem nos olim cohonestandos ornamentis gaudemus, quibus ftudiosi homines post mortem afficiuntur, si illorum mores vita nostra et factis expresserimus, tum quos oculis non cernimus his, quibus eos decoramus, honoribus intuemur. Quis hunc solennem apparatum et illustrem pompam inspectans, ac tot faces, titulos, imagines, tot ornamenta honoris, tot laudis insignia, tantam speciem funeris et dignitatem, non praefentem Carolum videre se cogitat, et tanquam numen hoc ingenti honorum splendore et amplitudine illum venerari? Mihi vero latissimum campum, in quo decenter et tuto exultare possit oratio, dat inuictissimi Imperatoris virtus, quae in huius vitae curriculo diuina quadam sorte longissime excurrere et cognosci clarissime potuit. Non enim intra columnas Herculeas conclusa, sed plus vltra digressa, neque terrarum terminis coercita, sed coeli regionibus factorum eius gloria terminata est. Et mortalium quidem nemo, dum spiritu aerem ducit, beati laudem habere potest: quoniam dum viuimus, variis et incertis casibus subiecti sumus, ita vt, qui vitae cursum absque vlla offensione secundum habuerint, contingat his saepe acerbissimorum incommodorum plenus exitus; et voluntas, quae nostrarum actionum est positum in nostra potestate principium, sic volubilis et inconstans est, vt saepe laeui aliqua voluptatis illecebra a sensu, et appetitu de proposita ratione flectatur. Quin neque bonam voluntatem suscipere, nisi Deo immortali duce, neque optatam metam attingere, nisi eodem adiutore possumus. Qua de gratia, diuinae inquam bonitatis et lucis communicatione quis, licet nullius culpae sibi conscius sit, in huius vitae vsura sibi quicquam audeat polliceri? Quo circa per viam quempiam salutare IESV CHRISTI verbo cautum est: nec male poeta ille ex Solonis sententia dici beatus,
Atqui Regis et Imperatoris nostri obitus ac vitae finis pietatis nitore est, quam victoriis et triumphis cursus vitae fuit, illustrior. Hanc benemeritos de rep. ciues cum vitae munere functi sunt, laudandi consuetudinem praecaeteris gentibus olim Graeci et Romani moribus cultae liberaliumque doctrinarum studiis, ac bellicis artibus florentissimae nationes diligentissime seruarunt, qui cum omnes claros viros laudari, tum eos maxime voluerunt, qui pugnando pro patria mortem fortiter oppetiissent. At quanto magis CAROLVS praedicandus est, qui non inter caesorum aceruos occubuit,
Hinc me res gestae contra Turcas et Mauros ad se vocant: quae satis omnibus declarant Imperatoris non vulgarem in tuenda religione voluntatem et industriam: quippe cui semper in animo propositum fuit pro vera seligione, ac suae dignitatis officio Christiani nominis hostes profligare, et gestientem Turcarum audaciam furoremque comprimere. Porro Solimannus Turcarum dominus ad totius Europae dominationem aspirans iam secundo Hungariam ingressus cum CCC. M. delectorum militum exercitu maximum Christianis metum, et terrorem incusserat. contra quem CAROLVS inuicto animo cum XC. M. hominum profectus iuxta Viennam castra locauit, et admirabili arte copias ad pugnandum disposuit. Cum vero erectus spe certa victoriae diuina quadam praesentia pugnae diem expectaret, Solimannus victus praestantia CAROLI, quod in eius opinor galea, coeleste atque inextinguibile lumen conspexisset, quale in suis ducibus poetae saepius elucere confingunt, nocte socia castra mouit, seque ex eius conspectu quam longissime proripuit. Ergo potentissimus et clarissimus Turcarum Imperator neque militum multitudine, neque famae pudore ad pugnandum induci potuit, nec praelio victoriam, sed fuga salutem quaesiuit. Et non liceat acclamare egregiam, et ante hoc tempus inauditam, et inopinatam sine vllo telo solum ipsa praesentia partam de tanto exercitu et Turcarum Imperatore victoriam? Per id quoque tempus Andreas Auria cum aliquot rostratarum nauium classe in Peloponesum missus praeclara facinora edidit: quibus ingentem occupandae Graeciae pauorem Turcis iniecit. Solimanno igitur ex Hungaria non praelio, sed metu pulso, atque ita pulso vt nunquam amplius ausus sit incolumi CAROLO redire, ad expugnandum Guletham arcem prope Timethem Imperator animum aduertit: quod inde maximum periculum Christianorum nauigationibus et maritimis oris a praedonibus immineret. Nam Hariadenus AEnobarba, quem Barbarossam vulgo nominamus, vir multis victoriis et bellicis ornamentis clarus, qui grauibus sententiis Solimanni animum ad vniuersum terrarum orbis imperium excitauerat, ex Tunethe Muleasem expulerat, et Mulirosetto fratri regnum addixerat, ac Guletham Solimanni nomine munierat ea nimirum spe, vt aliquando sub Turcarum Imperium et fidem vniuersa Africa