09/2007 Reinhard Gruhl
typed text - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

RERVM GERMANICARVM SCRIPTORES varii, Qui, praemissis quibusdam superioris saeculi, sub CAROLO V. Imp. memorabiliter acta potissimum complectuntur. TOMVS TERTIVS. Ex Bibliotheca et recensione MARQVARDI FREHERI Consiliarii Palatini, Primum Editus, NVNC DENVO RECOGNITVS, Curante BURCARDO GOTTHELFFIO STRUVIO CONSILIARIO ET HISTORICO SAXONICO. [Gap desc: illustration] ARGENTORATI, Sumptibus JOHANNIS REINHOLDI DULSSECKERI, ANNO MDCCXVII.



image: as002

[Gap desc: blank space]

image: as003

MAGNIFICIS AMPLISSIMIS VIRIS NOBILITATE ORDINIS EQVESTRIS, DIGNITATE ET PRVDENTIA PRAESTANTISSIMIS, PRAETORIBVS, CONSVLIBVS ET SENATORIBVS INCLYTAE REIPUBLICAE ARGENTORATENSIS. S. P. D.

QVo primum tempore, Amplissimi Patres, coepi digerendis edendisque talibus patriae Historiae monumentis, maiore fortuna an diligentia a me conquisitis, vix dixero, operam impendere, hoc votum et propositum simul fuit, singulos eius Tomos, singulorum annorum laborem, Germaniae nostrae ocellis, id est, Ciuitatibus Imperii praecipuis, apud quas saltem aliqua in notitia essem, honoris ergo inscribere. Quod meum institutum iam in duobus prioribus Tomis, non sine successu seruatum apparet. Et quidem hic animus et sententia fere erat, in illis tranquille subsistere, neque ad nostra haec plus satis exulcerata tempora propius accedere: sed quae istuc pertinentia in parato haberem, digesta tantum et ad praelum adornata posteris meis edenda relinquere. Quod tamen consilium meum partim cogitatio vicissitudinis rerum humanarum, et quam facile tanti momenti tantoque opere a me congestae opes non tam mihi meis ve quam ipsi Reipublicae perire possent; partim amicorum auctoritas, pene cum conuicio ista iam ab aliquot annis efflagitantium, addo et Typographorum instantia, ista cum prioribus coagmentare studentium, mutare me impulit atque adeo coegit. Gessi igitur, et publico hunc quoque Tomum (de sequentibus adhuc incertus) quod faustum sit,


image: as004

addixi. Cui dum de more Patronum, prioribus minime absimilem, ex eodem Ordine circumspicio; vestra Vrbs statim occurrit, vt oculis antehac non semel mihi neque sine voluptate vsurpata, ita animo nunquam excludenda: cum admiratione omnium in ea rerum, quibus nobiles ciuitates decus suum debent, vetustatis (inquam) et originis Romanae, pulchritudinis et magnificentiae, praesertim vero Politiae rationis et Eunomiae nunquam satis laudabilis, addo et florentis Academiae quae hoc ciuitati elogium conciliat:

Barbaricis olim quae cladibus inclyta, nunc est
Barbariae ipsius nobilis excidio.

Tum etiam recordatione multae magnaeque comitatis et beneuolentiae, quam in ea seu publico seu meo nomine transiens nunquam non et priuatim et publicitus sum expertus. Neque defuit spes aliqua, posse et consilium istudmeum, vos quo licet cultu prosequendi, vobis aliquatenus approbari: et ipsa hoc genus litteraria monumenta eo loci, qui eruditis et intelligentibus viris qua in Republica qua Academia abundat, precium aestimiumque suum obtinere: quae praesertim vestrae vrbi proprio quodam et praecipuo jure quasi deberi videbantur. Continet enim eam temporis difficillimi Historiam, quae apud vos vestrisque auspiciis a magno viro summo studio et judicio elegantissime elucubrata, et illi memoriam immortalem, et vobis perenne decus comparauit. Me quidem non magis aut amplitudo pomoerii, aut aedificiorum elegantia, aut Martia illa propugnacula, aut caput condens inter nubila sine exemplo Turris aerea aut aliud vllum pulchrum et spectabile ornamentum magis capit et rapit in stuporem, prae perfectissimo illo Annalium Sleidanicorum opere, quod intra muros (vt dixi) vestros felici sidere natum, totiesque deinceps diuersis et praelis et linguis renatum, extra omnem Fortunae aleam positum

Canescet saeclis innumerabilibus.

Cui quod tamen aliquid hinc inde lucis ab hisce etiam nostris (ita enim voco, quae lucis vsuram nobis debent, forte alias planissime peritura) accedere posse ausim affirmare: ideo vobis quasi proprium prae aliis omnibus deberi existimaui; eoque confidentius nunc libens merito ad vos affero: summo opere rogans et obtestans, vt istud quidem ceu recentissimae (vt ita dicam) antiquitatis pignus et monimentum non vsque adeo aspernabile, lubenti animo accipere, grauissimo iudicio vestro approbare, fidaque custodia recondere et posteritati conseruare; Editorem vero, ceu vicini vobis celsique principatus veterem ministrum, vestri splendoris et honoris studiosissimum, fauore et beneuolentia solita complecti et prosequi dignemini. Valete, Patres Amplissimi, bono publico et florete, e Plinianis, Calendar. Septembr. MDCXI.



image: as005

Ad NOBILISSIMVM ET AMPLISSIMVM VIRVM MARQVARDVM FREHERVM, CONSILIARVM PALATINVM.

GErmanae Gentis VARRONEM, magne FREHERE,
Vno te doctus quilibet ore vocat.
Peruigile densis tenebris monumenta vetusta,
Eruis, ac gratâ luce renâta locas.
Tu leges Regum priscas, et fortia facta,
Teutonicas promis sedulus historias.
Nunc quoque diuulgas raros casusque vicesque,
Bibliothecarum de locuplete penu,
Quas sensit dubiis iactatus Teuto periclis,
Cum CAROLVS Quintus nomine, Caesar erat.
Perge, nec a coepto victus desiste labore:
Perge, Palatini gloria magna soli,
Et quae praeterea Rhenus monumenta Nicerque,
Atque Palatini principis ora legit.
Quaeque tui plutei, multo limata labore,
Fac possint aurâ liberiore frui.
Ausoniique, tuâ curâ, illustrata MOSELLA
Prodeat, et cursu prosperiore fluat.
Scaliger id dudum petiit: rogat ipsa MOSELLA,
Communis proprio Patria iure rogat.

QVIRINVS REVTERVS, D.

Professor in Acad. Heidelb.

Id. Sept. M DC XI.

[Gap desc: Greek poem]

image: as006

AVCTORES HISTORIARVM QVI HOC TOMO TERTIO CONTINENTVR.

GEORGII SABINI, Brandeburgensis, de Caesaribus Germanicis, Libri Duo, carmine Elegiaco singulorum vitas succincte complectentes.

ANTONII PANORMITAE ab Alfonso Rege Arragoniae Legati, in Coronatione Friderici III. Imp. Romae habita Oratio A. 1452. fol. 1. Ex editione veteri Veneta.

IANNOTII MANETI Florentinorum Legati, in eadem Coronatione sub Nicolao V. Pontifice facta, ad vtrumque Oratio Gratulatoria, Fol. 9. Ex MSCto Palatinae Bibliothecae.

De FRIDERICI Imp. in Italiam profectione votiua Anno 1468. suscepta, narratio e Libro Ceremoniali desumpta, fol. 19. Editionis vetustae Romanae.

DESCRIPTIO accurata Electionis Maximiliani I. Regis Romanorum apud Francofurtum A. 1486. legitime factae: itemque coronationis eiusdem continuo subsecutae apud Aquisgranum, fol. 21. E vetusta eius aeui editione, incerto auctore.

HENRICI VII. Angliae Regis ad Maximilianum Regem et Principes in Comitiis, habitis Confluentiae Anno 1492. legatio, cum eorundem Responsoria, fol. 42. Ex Archiuis Palatinis descripta per M. F.

BILIBALDI PIRCKHEIMERI Noribergensis, et Caesarei postea Consiliarii Bellum Suitense siue Helueticum Maximiliani I. Caes. Anno 1498. gestum fol. 47. Ex eiusdem Bibliothecae reliquiis a N. V. Iohanne Imhofio, Patricio Noribergensi Frehero amicae communicatum.

IO. IACOBI GHILINI eiusdem Caesaris Expeditio Italica Anno 1497. suscepta, fol. 91. cui accedit Telinae Vallis, ac Larii Lacus particularis descriptio, eodem auctore. A Melchiore Haiminsfeldio Goldasto V. C. subministrata.

IO. TRITHEMII Bauarici Belli Anno 1504. Philippo Palatino Electori et Ruperto Filio a Maximiliano Imp. indicti, Historia, fol. 111. Ex Annalibus amplissimis desumta, qui in Bibliotheca Palatina asseruantur.

HVLDERICI ZWINGLII De Gestis inter Gallos et Heluetios ad Rauennam, Papiam et alia loca, deque Conuentu apud Thermas Helueticas Anno 1512. ad Ioachimum Vadianum Relatio, fol. 137. ab eodem D. Goldasto amice suppeditata.

ALOYSII MARLIANI in Comitiis Ordinis Aurei Velleris Serenissimi Caroli Regis Catholici A. 1517. babita Oratio, fol. 146. Ex editione eius temporis.

IACOBI ZIEGLERI Attentata Christierni II. Daniae Regis in Sueciae Regnum, et crudelitas perpetrata in Holmam Anno 1517. fol. 149. Ex editione eius temporis.

ACTA Electionis Caroli V. fol. 157.

LEONIS X. Pontificis Epistolae Tres, super obitu Maximiliani I. Imp. et noui Caesaris Electione facienda, ad Ludouicum Electorem Palatinum Anno 1519. missae, fol. 161. E tabulariis Palatinis.

FRANCISCI REGIS Francorum Legatio ad Principes Electores Franofurdium missa, pro Suffragiis ad Imperium conciliandis Non. Iulii Anno 1519. fol. 167. Ex editione ipsius temporis.

HERMANNI COMITIS NVENARII in eisdem Comitiis ad Senatum Electorum pro Carolo electo Rege Romanorum Oratio perelegans: itemque ad ipsum Regem electum Gratulatio, nomine studiosorum Germaniae, fol. 173. Ex eadem Editione.

IACOBI SOBII Legum Doctoris ad eundem Caesarem exhortatoria nobilibus apud Francofurdiam iubentibus, fol. 183. Ex eadem.

PRINCIPVM ELECTORVM Legatio ad Carolum Regem Hispaniarum, decretum Electoris ad Romanum Imperium ei insinuans; qua functus est Fridericus Comes Palatinus in Molendino Regio Anno 1519. dicente Bernhardo Wurmsero I. C.


image: as007

Cum responsiua eiusdem Regis, Electi Caesaris per Mercurium Albonensem de Galtinaria Cancellarium, fol. 187. Ex editione eius temporis.

FLANDRIAE Ordinum Legatio ad Carolum Regem in Hispaniam, edita, per Stephanum Comitem Bellocassium: cum quibusdam eius Poematiis de Carolo V. fol. 195. Ex simili Editione.

PETRI AEGYDII Hypotheses Spectaculorum apud Antwerpiam in honorem Caroli V. Caesaris editorum, fol. 205. E simili Editione.

GERHARDI NOVIOMAGI Philippi a Burgundia, Philippi Burgundiae Ducis F. Episcopi Vltraiectini, vita et obitus: cum Genealogia Ducum Burgundiae, auctore Edmondo Dintero, fol. 217.

PETRI CRINITI Belli Rusticani in Germaniae diuersis partibus Anno 1525. excitati et a Magistratibus feliciter sedati Historia, fol. 233. Ex Bibliotheca Palatina Electorali.

IO. ATROCIANI de eodem querela, Carmine Elegiaco, fol. 278. cum aliis eius Opusculis olim Basileae edita.

HVBERTI THOMAE LEODII, de eodem Bello Historia, illo tempore descripta, fol. 283. humanitate N. V. Iani Iulii Leodii auctoris F. Freherique manu partim descripta.

Eiusdem Historiola de Francisci a Sickingen Equitis rebus gestis, seu potius ausis, et calamitoso exitu, fol. 297. Indidem deprompta.

IO. SERVILII Coniuratio Geldro-Gallica in Ciuitatem Antwerpiam, Duce Martino a Rosheim A. 1544. fol. 313. Ex Editione Augustana eius temporis.

FRANCISCI REGIS GALLIARVM, actitata per Legatos et litteras cum Imperii Principibus et Ordinibus, atque etiam separatim cum Foederatis Smalkaldicis, in diuersis Comitiis et aliter ab anno 1534. vsque ad 1543. fol. 347. Ex editione Parisina eius temporis, diligenter emendata et meliori ordine digesta.

PAVLLI RICCII in conuentu Spirensi Anno 1544. habita Oratio de vitae emendatione et bello in Turcas suscipiendo, fol. 447. Ex Editione eius temporis.

IOACHIMI CAMERARII V. C. Smalkaldici Belli inter Carolum V. Caesarem et Protestantium Duces Anno 1546. gesti, Origo, Progressus, et Exitus, Commentario Graeco eleganter descripta; cum Latina Versione et Supplemento M. Simonis Stenii Lomacensis, fol. 457. Insigni humanitate C. V. Ludouici Camerarii auctoris Nepotis Consiliarii Palatini ad exornationem singularem huiusce Tomi peramice nobis suppeditata.

MARTINI CRVSII de eodem Bello, et in eo superatis parentum suorum Graeco-Latina Narratio, fol. 429. Edita antehac cum eiusdem Epitoma Heliodori.

SIMONIS STENII Lomacensis, Vita Mauritii Saxoniae Ducis et postea Electoris succincte et fide descripta sermone Graeco, et in Latinum conuersa. Ex Editione Heydelbergensi.

JOACHIMI CAMERARII Papebergensis, Annotatio Rerum Praecipuarum quae acciderunt ab Anno 1550. usque ad Annum 1561. fol. 533. Ex aduersariis eius manu exaratis, apud praedictum D. Ludouicum eius nepotem asseruatis summa fide et diligentia descripta per M. F.

IVLII [transcriber, in the print: IVLIII] PFLVGKII et IOANNIS ANTONII VIPERANI Laudatio funebris Caroli V.



image: as008

GEORGII SABINI BRANDENBVRGENSIS, DE CAESARIBVS GERMANICIS LIBRI DVO.

JOACHIMI CAMERARII EPIGRAMMA.

[Gap desc: Greek poems]

Idem latine interprete S. Stenio.

NOn olim Heroum solus Mauortia facta
Cantauit dulci carmine Maeonides.
Nec solum ad Thebas res gestae fortiter olim
Notae, nec solum nauis Iasonia.
Nam quoque Germanos ornauit Musa Sabini,
Quîs subiecta fuit Martia Roma, daces.
Induperatores qui nomine, saepe (vti notum)
Turpia senserunt vincula Pontificum.
Nec tamen his solis laudandis fessa Sabini:
Sed multis aliis, Calliopea fuit.

CAROLVS MAGNVS.

CAROLUS antiquis Francorum regibus ortus,
Imperii meruit vindice sceptra manu,
Cum Desiderii fera contudit arma tyranni,
Finibus Ausoniis qui metuendus erat:
Cumque rebellantes per multos Saxonas annos
Traiecto domuit flumine, Maene, tuo,
Excisis Auarum compescuit vrbibus Hunnos,
Gens quibus asperior cognita nulla fuit.
Condidit et septem deductis Castra colonis,
Pannoniae celsis aspicienda iugis.
Atque Saracenos ab lberi depulit vndis,
Irrigat Hesperios huc vbi Baetis agros.
Astrorum cursus, et fata regentia mundum,
Scrutari solitus tempore pacis erat.
Addictusque fuit concessa per ocia Musis,
Doctus in alternos cogere verba pedes.
Carmina, morte quibus Rolandum fleuit ademptum,
Quatuor haec eius nomine vulgus habet:
Tu patriam repetis, tristi nos orbe relinquis,
Te tenet aula nitens, nos lachrymosa dies.
Sed qui lustra geris binos octo super annos,
Ereptus terris, justus ad astra redis.
Teutones Arctois etiam quibus vtimur oris,
Nomina bissenis mensibus ipse dedit.
Cum quater a decimo tria lustra peregerat anno,
Vltima longaeuum fata tulere senem.

LVDOVICVS PIVS.

Filius Imperii cepit Ludouicus habenas,
Nomen ab insigni qui pietate tulit.
Hic studium pacis cum bella perosus amaret,
Marte tamen clarus militiaque fuit,
Cymbrica sedato pacauit regna tumultu,
Exitium fratri fratre mouente suo.
Compulit et sumptis absistere Britonas armis,
Stricta iubens saeua ponere tela manu.
Expulit Ausonios et Tybridis vrbe Quirites,
Qui caput exortae seditionis erant,
Felix, si sterili sobolem natura negasset,
Nullus et vxoris cognitus esset amor,
Quos genuit natos, crudeles repperit hostes,
A quibus heu captus vincula saeua tulit,
Mox tamen ereptus fatali carceris antro,
Cepit honorata reddita sceptra manu.
Emeritam clausit supremo fine senectam,
Mogus vbi Rheni cornua miscet aquis.



image: as009

LOTHARIVS I.

Laude nihil dignum famaque Lotharius egit,
Intulit iniustus fratribus arma suis.
A quibus aduerso belli certamine victus,
Tristia cum turpi damna pudore tulit.
Dignus hic iniustis solet exitus esse tyrannis,
Impius in tantum quos scelus error agit:
Nominis vt sama, regnique cupidine ducti,
Horrida cum proprio sanguine bella gerant.

LVDOVICVS II.

Regia defuncti Ludouicus sceptra parentis,
Imperii summo dignus honore tulit,
Vandalicae fregit, superato principe gentis,
Instabiles animos, instabilemque fidem.
Huius vt in duro virtus est cognita bello,
Sic etiam miti cognita pace fuit,
Ingenuas coluit studiis ac sumptibus artes,
Quae multis odio Regibus esse solent.
Tempore Caesareas a quo suscepit habenas,
Bis geminis lustris additus annus erat,
Ausoniis placida cum morte quieuit in oris:
Insubrum celebri conditus vrbe iacet.

CAROLVS CALVVS.

Carolus Imperii fraudavit honore nepotes,
Qui licet iniustus, vir tamen acer erat.
Deuicit Ligurum populantes aequora Mauros,
In celerem vertens barbara terga fugam,
Et procul occiduo submotos orbe Britannos,
Compulit optatae pacis amore frui.
Mincius Andinos vbi flumine proluit agros,
Mixta bibit medici fraude venena sui.

CAROLVS CRASSVS.

Crassus ab infesto semouit Pannonas Istro,
Cimbrica victrici fudit et arma manu.
Sed quam fortis erat primis et strenuus annis,
Tam senio factus mollis inersque fuit.
Regis ob ignauam priuatus nomine vitam,
Turpiter Imperio decidit ipse suo.

ARNOLPHVS.

Aspera cum Cimbris Arnolphus praelia fecit,
Quos patria domitos victor abegit humo:
Gallica qui longo vastantes oppida bello,
Non leuis Imperio causa timoris erant.
Cepit et Ausoniam depulsis ciuibus vrbem,
Templaque militibus diripienda dedit:
Quas meruit, iustas soluit pro crimine poenas:
Syllanis moriens vermibus esca fuit.

LVDOVICVS III.

Tertius indomitis Ludouicus victus ab Hunnis,
Multa tulit forti non patienda viro.
Perdere vindicibus quos vltor debuit armis,
Turpiter his empta pace tributa dedit.
Ingressus modico Veronae milite portas,
Venit in hostiles, captus ab vrbe, manus.
Supplicioque graui membris genitalibus orbus,
Est datus, Insubrum rege iubente, neci.

CONRADVS I.

Marte serox Scythicis Conradus restitit Hunnis,
Atque neci victor millia multa dedit.
AEnus ab Alpina praeceps ubi rupe volutus
Humectat gelidis Norica rura vadis,
Francorum veteri postremus origine Caesar,
Stirpe fuit gentis deficiente suae.

HENRICVS AVCEPS.

Cum sine legitimis defuncto Caesare natis,
Regia progenies nulla superstes erat,
Albis ad Arctoas Henricus transtulit vndas
Sceptra, Luitholdo Saxone natus auo.
Fallere quod volucres laqueis viscoque solebat,
Aucupis aucupii nomen ab arte tulit.
Hic domitis cogens mitescere cornibus Istrum,
Norica vastatis oppida cepit agris,
Misniacis celebri fama notissma terris.
Vrbs vetus, a Martis nomine dicta iacet,
Ad quam Pannonici contundens agmina regis,
Barbare te patria depulit Hunne sua.
Effera quid posset virtute Bohemia, sensit,
Inque fugam celeri Dalmata versus equo.
Marchiacae pariter sensit ferus incola terrae,
Structa super ripas vrbs et Hauele tuas,
A duce quam Brenno fundatam Teutones olim,
Vandalici sed tunc incoluere duces,
Vt foret insignis victoria nota triumphi,
Laudibus hic statuit digna trophaea suis.
Conditor erexit celsi fastigia templi,
Quod de Christipara Virgine nomen habet.
Mortuus est senos vbi quinque bis egerat annos,
Non habuit longo tempore Roma parem.

OTHO MAGNVS.

Saxonicis domitos Otho finibus expulit Hunnos,
Quos pater Augusta vicerat ante manu:
Hosque reuertentes ingenti clade peremit,
Hic vbi Suevorum perfluit arua Lycus.
Centum vulneribus cetiderunt millia, septem
Vix sibi difficili consuluere fuga.
Bella lacessitus cum fratre domestica gessit:
Ad Rheni victor quem superauit aquas.
Hostilique truces inuadens Marte Bohemos,
Subdidit imperio regia sceptra suo,
Ausus et inuito Romam censere Senatu,
Prisce dedit populo iura Quirine tuo.
Pastoremque Dei lacero praefecit ouili,
Qui pius ac tanto munere dignus erat.
Cepit et Insubrum deuicto moenia Rege,
Ticini ferro depopulatus agros.
Argiuum Calabris eiecit montibus hostem,
Et Beneuentanum depulit orbe ducem.
Marte rebellantes Heduos Gallosque subegit,
Ingressus fines Sequana terra tuos.
Vicit et Hectorea natos ab origine Francos,
Imperii nobis qui peperere decus.
Mogus vbi inuicto miscet sua flumina Rheno,
Et generi, et nati contudit arma sui.
Inuida quae longo tellus absconderat aeuo,
Eruit Herciniis prima metalla iugis.
Albiacis vrbem vicinam condidit vndis,
Quae de Virginibus nomen adepta tenet.
Clara sub hoc meruit Germania principe, laudis
Quidquid habet Latium, Graecia quidquid habet.



image: as010

OTHO SECVNDVS.

Nec fuit inferior primo virtute secundus,
Multa domi gessit praelia, multa foris.
Danubius rapidis vbi Norica perfluit vndis
Iugera conseruit cum patruele manus,
Ipsius ambibat qui seditiosus honores,
Factus et iniusto Marte rebellis erat.
Sole coloratos Mauros, Numidasque feroces,
Finibus eiecit Daunia terra tuis.
Victa triumphalem dedit illi Graecia palmam,
Infectasque sua Gallia caede manus.
At nauale gerens externo milite bellum,
Incidit in Siculas proditione rates
Captus vbi docto praedones ore fefellit,
Quod potuit Graio reddere verba sono.
AEqua solo posuit Beneuenti moenia flammis,
Hac quod ab infida proditus vrbe fuit.
Passa sub hoc longum Germania Caesare frigus,
Pene fuit saeuo tota perusta gelu.
Tempore quo calcat maturas vinitor vuas,
Bruma repentinas sparsit oborta niues.
Et concreta suum tenuerunt flumina cursum,
Donec hyems tepido vere soluta fuit.
Caeruleus leni quam perfluit agmine Tybris,
Mortuus extremum clausit in vrbe diem.

OTHO III.

Venit ad Imperium teneris Otho tertius annis,
Imperio nondum cum satis aptus erat.
Sed matura virum quo tempore fecerat aetas,
Nec patre, nec forti degeneravit auo.
Germano Latias ingressus milite terras
Romulea cepit moenia facta manu.
Crescentemque illic hostilibus obruit armis.
Caesaris AEneadae quem coluere loco.
Victor et eripuit, belli certamine capto
Pontifici fossis lumen vtrumque genis.
Nil veritus summi quod janitor esset Olympi,
Coelestes posset qui reserare fores.
Vt penes immensi nos tota potentia mundi,
Semper et Imperii gloria summa foret.
Regia constituit quibus est electio curae,
Praecipua septem nobilitate Duces.
Teutonicaque genus qui non ab origine ducunt,
Haeredes vetuit nominis esse sui.
Legibus acceptum Germania debet Othonis
Ferre, quod Imperii laudibus aucta manet,
Et quod adhuc nostri viget integra gloria regni.
Gloria, Francorum quam peperere manus.

HENRICVS CLAVDVS.

Cum priuatus adhuc princeps Henricus agebat,
A patruele suo victus Othone fuit.
Sed postquam summos est Caesar adeptus honores,
Auspiciis gessit prospera bella suis.
Conjugis edomuit fratrem, semperque rebellis
Ipsius est facti milite capta Metis.
Cinxit et infestis Gandaui moenia signis,
Tempore quo subiit Flandria victa jugum.
Oenotriis hostes Argiuos expulit oris,
Contudit et Phrisios Marte fauente duces.
Sarmatica junctos fudit cum gente Bohemos,
Omnes Vandalici fregit et hostis opes.
Rege sub hoc, veterum cultus exosa Deorum,
Pannonis est Christi terra prosessa fidem.
Magnus et insolitis arsit feruoribus aestus,
Ortus vbi verno tempore Maius erat.
Sole laborantes vssit sitis arida campos,
Ac periit culmis languida facta seges.
Vnde per Europam victus annona negauit,
Pestis et est longam dira sequuta famem.
Additus Henricus cum coelite conjuge Diuis,
Annua promeruit numine festa suo.

CONRADVS II.

Signa pharetratos mouit Conradus in Hunnos.
A quibus infesto Marte petitus erat.
Versaque pugnaces Heduos dare terga coegit,
Quos Burgundiones tempora nostra vocant:
Sarmaticum regem dum fortibus adiuuat armis,
Qui patriis exul sedibus actus erat:
Saepe triumphatos affecit clade Polonos,
Saepe Bohemorum caede repleuit humum.
Vda paludosis habitatur terra Sicambris,
Martia vulgatum Geldria nomen habet:
AEger in hac obiit supremo funere mortem,
Imperium nato suscipiente suo.
Rhenus vbi Nemetum veterem praeterfluit vrbem,
Conditus in diuae Virginis aede iacet.

HENRICVS NIGER.

Pannonio geminos Henricus ab hoste triumphos
Contusis retulit viribus, Hunne, tuis.
Non negat algenti Sauus id conterminus Istro,
Purpureum cuius sanguine flumen erat.
Compulit et fortes celeri virtute Bohemos,
In sua submissas tendere jura manus,
Hic vbi flauentes exaestuat Albis arenas,
Et celer vndoso gurgite Mulda fluit.
Vicit et extremos Morinos, Belgasque potentes,
Dedita tunc studiis gens ea Martis erat.
Nunc agit imbellem discincta per ocia vitam,
Mutandisque suas mercibus auget opes.
Tres quoque Pontifices Romana sede potitos,
Arbiter Ausonia cedere iussit humo.
Quaeque graues olim belli motura tumultus
Causa fuit, nato perniciosa suo:
Sedis Apostolicae proceres jurare coegit,
In patriam fecit cum rediturus iter:
Vt quicunque sacri munus pastoris obiret,
Caesaris electus voce probante foret.
Qua situs est genitor, requiescit in Vrbe sepultus,
Ad liquidas Rheni praetereuntis aquas.

HENRICVS IV.

Gregorium sacrae priuauit honore cathedrae,
Quod magicae studio deditus artis erat.
Et contra mandata sui legesque parentis,
Pauit Apostolico munere functus oues,
Cumque rebellarent antistitis arma secuti,
Qui ripas habitant Saxones Albi tuas.
Vastatos incendit agros, poenamque coegit
Oppida vindictae capta subire suae.
Vltus et est digna mulctatum caede Rodolphum,
Carmine cum tali qui diadema tulit;
Petra dedit Petro, Petrus diadema Rodolpho:
Munus enim falsi Praesulis istud erat,


image: as011

Hunc vbi prostratus violentae morte iacebat,
Delicti puduit poenituitque sui.
Tam quod ob indignam deserto Principe causam
Impia pontificis iussa secutus erat.
Scilicet aspiciens mutilatam vulnere dextram,
Talia moerenti pectore verba dedit.
Ergo quod iniustus cum Caesare prelia feci,
Bellaque suscepi Marte nephanda meo,
Iuratamque fidem manus haec scelerata fesellit,
Perfidiam poenâ conueniente luo.
Post ducis interitum supremaque fata Rodolphi,
Caesar vbi facta pace quietus erat;
Imperio nati crudelibus excidit armis.
Res ea Pontificis fraude peracta fuit.
Exul apud Belgas lumen vitale reliquit,
Defuncti Nemetum corpus in vrbe iacet.
Teutones hoc Solymam viuente recepimus vrbem
Caesare, quae longo tempore capta fuit:
Quam ferus AEgypti regnator ademerat armis,
Imperio Memphis subdita cuius erat.

HENRICVS V.

Iusta tulit natus scelerati praemia facti,
Proque sua poenas impietate dedit.
Quem prius adjutum sociis defenderat armis,
Detestanda gerens cum patre bella suo.
Terribiles huius diras et fulmina sensit.
Haec solet Ausonii praesulis esse fides,
Caesar at aequali fraudem mercede rependens,
Fecit in Italiam caede cruentus iter,
Omnia concutiens vbi tristibus oppida bellis,
Hostili Latios igne cremabat agros.
Martia quae jactat se nomine Roma Quirini,
Plena cadaueribus, sanguine plena fuit.
Discedensque sui crudelia signa furoris
In patriam victor cum referebat humum,
Vincula pontificem captiui more gerentem,
Ante triumphales ire coegit equos.
Quatuor hoc vno signantur marmora versu,
Quo situs in Nemetum conditur vrbe loco:
Filius hic, pater hic, auus hic, proauus jacet istic,
Marmora visuris inspicienda patent.
Surgit vbi diuae templum venerabile Matris,
Quae sacra virgineo pondera ventre tulit.

LOTHARIVS SAXO.

Saxo rebellantes virtute Lotharius vrbes
Compulit imperii foedus inire sui.
Hostilem domuit Capuam, domuitque Cremonam,
Multaque diuersis oppida capta locis.
Addua quae gelidis, quae perfluit Aufidus vndis,
Ac taurina gerens cornua fronte Padus,
Noricus vltori Pegnesidos accola ripae,
Obsessa domitam tradidit vrbe manum,
Captaque de Nemetum victorem plebe triumphos
Spira coronatis ducere vidit equis,
Formidanda sui spernentem fulmina Martis,
Te quoque Caesareo subdidit Vlma jugo.
Nec minus vrbanas ad pacis idoneus artes,
Fortia quam belli promptus ad arma fuit.
Restituit veterum neglecta volumina legum,
Inque scholis jussit publica jura legi,
Quae prius obscura sub nocte sepulta jacebant,
Plenaque squalebant puluere plena situ.
Ipse suo dictam de nomine condidit vrbem,
Mortuus in patria qua requiescit humo.

CONRADVS SVEVVS.

Magnanimos Conradus agens in praelia Sueuos,
ad Solymas longum per mare fecit iter.
Adventusque sui formidine terruit hostem,
Victor Idumaeam qui populatus erat,
Vindice quem dextra Iordanis ab amne fugauit,
Humectat Pharios hic vbi Nilus agros.
At celebri partum ducturus laude triumphum,
Cum reduci patriam classe petebat humum,
Nomen vbi ponto Nepheleias induit Helle,
Vastus et Euxinas Bosphorus arctat aquas:
Perdidit inuictas amisso milite vires,
Hospitis indigna proditione sui.
Ergo nec immeritas, expendit Thracia poenas,
Nunc ab inhumanis capta Borysthenidis.
Sustinet Imperium Getici crudele tyranni,
Quod fuit in justos fraude maligna duces.

FRIDERICVS BARBAROSSA.

Inclyta Germanae Fridericus gloria gentis,
Ingenio duri Martis amante fuit.
Sedibus ac regno Guelphos ejecit auito,
Pingue Cheruscorum qui tenuere solum.
Saxonici pulsis quibus Electoris honores
Abstulit, Ascaniae principibusque dedit.
Quos tribus Augustis natos ab Othonibus, aiunt
Nobile Caesarei sanguinis esse genus,
Eruit Insubrium disiectam funditus vrbem,
Tempore quo summi praesulis hostis erat.
Remque breui gestam signari carmine jussit:
Hic stetit Insubrium nobile gentis opus.
Mos antiquus erat, qui publica commoda pacis
Caesare turbasset bella gerente foris,
Totius imperii reus inspectante senatu
Vt canis impositum corpore ferret onus.
Ergo quod Italicis dum concita gessit in oris
Bella, Palatinus mouerat arma domi:
Hunc licet inuitum detrectantemque coegit
Inclyta per Nemetum moenia ferre canem.
Imposuitque duci nomen regale Bohemo,
Qui sua militiae signa secutus erat.
Cuius in ambiguo saeui discrimine Martis
Saepe fuit virtus, saepe probata fides.
Cum Veneto gessit quo tempore bella senatu,
Procubuit summi Praesulis ante pedes:
Supplice delicti veniam quibus ore precatus
Oscula cum turpi fixa rubore dedit.
Terrarum dominum quid inani ludere fastu
Iuuit Pontificem, Roma superba, tuum?
Armeniae vitam submersus in amne reliquit,
Fortia cum saeuis intulit arma Getis.
At nisi crudeli praeuentus morte fuisset,
Imperiii fines vltima Bactra forent,
Hostis et, Europae qui nunc affectat habenas,
Vix Asiae minima parte teneret humum.
Hoc stetit, hoc cecidit Respublica Caesare Christi,
Quae sine nunc vllo vindice lapsa iacet.

HENRICVS VI.

Tristia submersi natus post fata parentis,
Regia concordi sceptra fauore tulit.


image: as012

Obsidione premens Vbiorum moenia cinxit,
Vltus et est capta praesulis vrbe fidem.
Qui Burgundiacae confisus robore gentis,
Imperii lapsas despiciebat opes.
Edomuit victor Calabras et Japygis oras,
Pulsaque Sicanio Trinacra regna mari.
Sunt vbi Cyclopum fumantibus antra cammis,
Vrget et Encelati molibus AEtna caput.
Cujus anhelanti prorumpunt ore fauilae
Brachia cum saeuo fulmine tacta mouet.
Funeris ante diem nato commisit habenas,
Imperium certo ne sine Rege foret.

PHILIPPVS.

Caesarea pepulit de sede Philippus Othonem,
Proque suo regni frena nepote tulit.
Donec is vtilibus crescens adolesceret annis,
Qui patris electus tempore Caesar erat.
At Romana pium damnauit curia Regem:
Curia quae nunquam Regibus aqua fuit.
Caesaream slygiis animam deuouit et vndis:
Praesul enim pulsi fautor Othonis erat.
Motus ob id saeuos tulit arma Philippus in hostes.
Consilio quorum res ea gesta fuit.
Diripuit captas Vbiorum praesulis vrbes,
Qui totius erat fons et origo mali.
Tyrigetasque acres domuit, quos nostra Doringos
Barbara corrupto nomine lingua vocat.
Post varios belli casus, actosque labores.
Dum secura trahens ocia solus agit,
Ac jubet incidi turgentem sanguine venam,
Traditus occubuit militis ense neci.

OTHO IV.

Summus ad imperium Praesulreuocauit Othonem,
Mox vbi sublatus caede Philippus erat.
At Deus exegit poenam iustissimus vltor,
Caesareas paruo tempore rexit opes.
Excidit imperio Romani fulminis ictu,
Laesus vbi spreto numine Praesul erat.
Hic quibus incessit dominandi praua cupido,
Exitus iniustis Regibus esse solet.

DE CAESARIBVS GERMANICIS LIBER II. FRIDERICVS II.

Imperium pulso Fridericus Othone secundus
Cepit, vbi natus bis duo lustra fuit.
Quem prius exosum Romanus praesul habebat,
Cum regale puer nomen adeptus erat.
Legitimusque patri succedere debuit haeres
Praeripiente fero munus Othone suum.
Sueuus hic Argolicis potuit depromere verbis,
Omnia quae voluit scribere siue loqui.
Eque Saraceno versos sermone libellos
Transtulit in linguam Roma diserta tuam.
Marte Brabantiacas vrbes populosque rebelles,
Atque Lotharingos contudit; acre genus.
Adductoque procul ferientes Pannonas arcu,
Quos Sauus et gelidis asperat Ister aquis.
At dum vindicibus repetitas asserit armis,
Quas sacer imperii praesul habebat opes;
Ianitor intumuit coelestis Honorius aulae,
Formidata mouens numinis arma sui.
Offensi metuens Fridericus Praesulis iram,
Posset ab hostili tutus vt esse dolo;
Imperii natum consortem in sede locauit,
Falsa sed heu quantum pectora fraudis habent.
Natus ad infestum desciuit persidus hostem,
Quo patris adiutor tempore factus erat.
Captus ob id facinus, vinclisque coercitus arctis
Supplicio poenas conueniente dedit.
Expulerat Solymum Nili ferus accola regem;
Caearis implorans ille petebat opem,
Casar Idumaeas cum classe profectus ad vrbes,
Auxilium regi Marte fauente tulit.
Sed procul externis dum belligeratur in oris,
Ausoniam Praesul fraude subegit humum.
Atque per insidias ab Hetruscis capta recepit
Oppida, Caesareae quae ditionis erant,
Idcirco Solima Fridericus ab vrbe retractus,
Movit in infidum Praesulis arma caput,
Effera tunc Italas turbauit factlio gentes,
Factio perpetui noxia causa mali.
Partibus Augusti fautor Gibelinus adhaesit,
Pontificique tulit transfuga Guelphus opem.
Ipse suis Praesul sed cum diffideret armis,
Auxilio tutus posset vt esse Dei:
Regis in exitium templis decreta fuerunt
Mille sacerdotum murmura, mille preces.
At Deus iniustis obstruxit vocibus aures,
Irrita praecipites verba tulere Noti.
Qui pugnacis erant fera Praesulis arma secuti,
Caesarea victi succubuere manu;
Euganei Phrygia Veneti de stirpe creati,
A quibus Adriacum nunc mare nomen habet.
Intersea Solymas hostis Mahometicus arces
Occupat: haec illa commoda lite tulit.
Ergo quod a Scythico Iudaea subacta tyranno
Oppida synceram destituere fidem,
Quodque prophanatus locus est, vbi rector Olympi
Sanguine deleuit crimina nostra suo;
Hoc Romana tuae debetur curia fraudi:
Praesulis haec bellum culpa gerentis erat,
Qui nisi victoris remoratus coepta fuisset,
Acta sub imperium Caspia regna forent:
Impia sensisset Sueuorum Turcia vires,
Ac dominus Nili Rhene futurus eras.
Pulsus ab infestis sed cum Ptolomaide Turcis,
Teutonicae miles nobilitatis erat:
Adversus Scythiae populos Asiaeque relictus
Caesare qui Solymis digrediente fuit,
Vicit adorantes Idola vetusta Borussos.
AEquor vbi canis succina gignit aquis,
Ipse sed aethereas qua morte reliquerit auras.
Non perhibet certam cognita fama fidem.
Si quid habent priscis annalibus edita veri,
Creditur extremam non obiisse diem.
Arx vetus est, primus fundasse Lotharius illam
Fertur, ab authoris nomine nomen habet.
Istic rumor ait somno dormire solutum,
Ante nec effoeto corpore posse mori.
Quam Geticus Solyma pellatur ab vrbe tyrannus:
Caesareumque ferat Turcia capta iugum.


image: as013

Huius enim viua sub Regis imagnie spectrum,
Conspicitur tepido membra fouere toro,
Frigida cum medio voluuntur sidera lapsu,
Et subuecta rotis nox tenet atra polum.

CONRADVS IV.

Mortuus in tristi cum carcere filius esset
Regis, ab offenso qui patre captus erat:
Frater adoptatus fratris Conradus honores
Auspicio regni prosperiore tulit.
Hic cum Tyrigetis ad Moenum praelia fecit,
Dura gerens forti pro patre bella manu.
Sed fuit a summo deuotus Praesule diris,
Dum negat illius iussa superba sequi.
Vrbs vbi Parthenope sublimibus ardua muris
Surgit, et aequoreis pulsa feritur aquis,
Reddidit expirans animam, natoque reliquit
Frena parum fausta suscipienda manu.
Deficiente suae qui stirpe propaginis haeres,
Vltimus ex tota gente superstes erat.
Hunc Papa crudeli violenter caede necauit:
Sueuia principibus sic fuit orba suis,
O faciles animos et mitia pectora Regum,
Haec a Praesulibus quod potuere pati.
Iustitiae ficto quoties te nomine iactas,
Hoc agnosce tuum crimine Roma scelus.

GVILIELMVS.

Dum gerit incautis bellum temerarius armis,
Nec satis instructo praelia Marte facit:
Occidit a Phrisio Guilhelmus milite caesus,
Per geminos annos vix vbi sceptra tulit.
Huius ab interitu sedes sine Rege vacauit,
Dum tria sunt annis addita lustra tribus.
Interea magna fremuit Germania motu,
Factaque sunt multis praelia multa locis,
Cum duce dux bellum, princeps cum principe gessis:
Vlla nec vrbs solida pace quieta fuit.
Scilicet vt certo naues rectore carentes,
Obruit insani fluctus et unda maris:
Sic labefactatur belli ciuilibus vndis
Imperii sedes, cum sine Rege vacat.

RODOLPHVS.

Composuit mitis ciuilia bella Rodolphus,
Temporibus pacem restituitque suis.
Marte Doringiacas latronum subruit arces,
Aduena frugiferos qua Sala findit agros,
Vltus et est iustis Othocarem fortiter armis.
Regna sub arbitrio Vandala cuius erant.
Boiorumque ducem domuit, Sueuumque ferocem.
Qui duo cum gemino cornua pisce gerit.
Norica finitimis iacet vrbs contermina Francis:
Diuitiis vsquam vix habet illa parem.
Huius honorificum titulum nomenque Rodolphus
Principibus dono, cum regione dedit.
Qui piscosa tuae dominantur Marchia terra,
Ac titulos hodie Noridos vrbis habent.

ADOLPHVS.

Austriaco bellum cum principe gessit Adolphus,
Sceptra trucidatus quo capiente fuit.
Hic vbi Vangionum sedes vrbemque vetustam
Alluis instabili Rhene bicornis aquae.
Quae fuit antiquis habitata Gigantibus olim,
Corpora cum tellus prodigiosa tulit.
Vt testantur, ibi grauibus quae nexa cathenis
In medio pendent ossa stupenda foro.
Qualia Trinacrio memorant subiecta Peloro
Grandia congestis molibus ossa premi.
Quin et Misniacae Fridericus Marchio terrae,
Qui profugae morsus dente parentis erat:
Hunc fera miscentem super auit praelia victor,
Moenibus angustis vrbs ubi parua iacet,
Tyrigetis fortes quae limite separat Hessos,
A crucis et nomen monte vocata tenet.

ALBERTVS PRIMVS.

Intulit Albertus violentis arma Bohemis,
Attribuens nato regna tenenda suo.
Et Moguntiaco gessit cum principe bellum,
Cum duce quod Bauaro foedere iunctus erat:
Qui cupidus regni summos ambibat honores,
Contudit hostili victor vtrunque manu,
At misere periit iugulatus fraude nepotis,
Qua iacet Austriaci fertilis ora soli.
Vtque parum iustis armis oppressit Adolphum,
Sic obiit caesus vindicis ense necem.

HENRICVS VII.

Quae florente statu rerum Florentia nomen
Vrbs tenet, ac ripis adiacet Arne tuis,
Caesaris Henrici parere negabat habenis,
Freta suis opibus, robore freta suo,
Hanc vbi vindicibus cinctam legionibus vrbem
Ipse subacturus fulmine Martis erat:
Thuscia conduxit sceleris mercede ministrum,
Dominici tonso de grege frater erat:
Toxica qui praebens illi sub corpore Christi,
Manducanda sacro pane venena daret.
Allatura mortalibus esca salutem,
Causa necis Regi perniciosa fuit.

LVDOVICVS BAVARVS ET FRIDE. RICVS AVSTRIACVS.

Regibus incessit discordia magna duobus.
Summa quibus rerum tradita cura fuit.
Aspera collatis inierunt praelia signis,
Qua celer humectat Neccarus arua vadis.
Attulit optatam Bauaro victoria palmam:
Austriaci vires succubuere ducis.

CAROLVS IV. ET GVNTHERVS.

Hos quoque saeua duos elegit factio Reges:
Sed lis alterius morte dirempta fuit.
Inclyta qua Moeni lapidosis adiacet vndis
Vrbs a Francorum nomen adepta vado,
Acria ciuili moturum bella tumultu
Funere Guntherum mors properata tulit.
Qui ramosa gerit velocis cornua cerui,
Indomiti fregit Carolus arma ducis.
Gymnasiumque recens ad flauum condidit Albim,
Hic vbi turrito culmine Praga iacet.

VENCESLAVS IGNAVVS.

Pigra quod ignauo traduxerit ocia luxu,
Nactus id a vita deside nomen habet.
Gloria non illi, sed turpis inertia curae,
Atque saginato corpore venter erat.


image: as014

Militiam fugit, pacis virtute nec vnquam
Egregio dignum principe fecit opus,
At piger ingluuiem dapibus vinoque replebat,
Et graue distenti ventris alebat onus.
Omnibus inuisus, ceu detestabile monstrum,
A proprio captus vincula fratre tulit.
Hoc inuenta fuit sub Caesare machina belli,
Cuius ab impulsu maenia quassa ruunt,
Concipiens rapidum quae fomite sulsuris ignem,
Acta procul nitri puluere saxa iacit:
Atque coruscantis flammas imitatur Olympi,
AEthera terribili concutiente sono:
Ceu vibrata cadunt trifidis vbi fulgura telis,
Hoc sibi Germanus vendicat autor opus.

ROBERTVS.

Insuber infregit Galeatius arma Roberti,
Cum tulit auxilium gentibus Arne tuis,
Pro quibus aduersi discrimina Martis adibat,
Victor vbi Tuscos est populatus agros.
Inclyta qua doctis iacet Heydelberga Camaenis,
In patria leni morte quieuit humo.

SIGISMVNDVS.

Terra iacet gelido sub sidere Maenalis vrsae,
Terra paludosis inuia fluminibus:
Marchia nunc, quondam sed dicta Nomarchia Graecis
Est, et ab Imperii praeside nomen habet. [Note: In Editione Poematum Sabini Argentoratensi A. 1538. in 8uo facta, hi versus ita concepti: Nomen ab antiquis tenet inclyta Marchia Marsis Quos ibi cum Sueuis tunc habitasse ferunt. subsequentes uero quatuor omissi sunt.]
Summus enim praeses Romani Caesaris olim
Argolica dictus voce Nomarcha fuit,
Vnde quidem prisci vestigia nominis extant,
Vna sed est primo littera dempta loco,
Tempore quo pugnax rapuit Germania Drusum,
Indigenas Sueuos hic habitasse ferunt.
Hoc Sprea testatur gelidis vberrimis vndus,
Qui veteri dictus nomine Sueuus erat.
Caeruleum cuius perlabitur agmen aquarum,
Hanc et arenoso flumine radit humum.
Post, vt ab Augusto deducti Caesare Sueui
Mutauere, prius quos tenuere, lares;
Teutonibus pulsis, multos habitata per annos
Vandalicis regio gentibus ista fuit.
Donec ab aucupio nomen qui dictus habebat,
Caesarea meruit sceptra tenere manu,
Expulit externos hoc vindice Marchia reges,
Vrbis vbi fractas debilitasset opes,
Quam bibulae dirimit sulcator Hauelus arenae,
Humida qui patriae perfluit arua meae,
Haec nisi clara suis Heroibus ante fuisset
Terra, Sigismundo principe clara foret,
Natus enim veteri magnorum sanguine Regum,
Is prius Arctoae Marchio gentis erat:
Quam vel Pannoniae fuit accersitus in oras,
Aut regni tenuit frena Boheme tui.
Mitis vt optata concordia pace coiret,
Cum sacra plena diu curia litis erat:
Concilium solenne Patrum Regumque vocauit,
Qua fuit Hus duram passus in vrbe necem.
Tres ibi Romano solio priuauit iniquos
Pontifices, inter quos graue schisma fuit.
Signa Borysthenidas vltricia mouit in hostes,
Marte sed aduerso tristia damna tulit.
Ingenuas habuit summis in honoribus artes,
Atque viris doctis munera multa dedit:
Cum quibus interdum conuiuia laetus agebat,
Ex humili quamuis ordine plebis erant.
Sicque suos proceres hortari saepe solebat,
Artibus vt vellent incubuisse bonis:
Fama per ingenuas et gloria quaeritur artes,
His fauor ac regum conciliatur amor.
Ipse sed incertis patrias haeredibus vrbes
Morte relicturus cum sine prole foret:
Marchiacas dono Friderico tradidit oras,
Inclytus is praeses Noridos vrbis erat:
Bellaque vindicibus pro Caesare gesserat armis,
Tunc vbi Pannonio captus ab hoste fuit,
Teutonici genitor fuit hic Fridericus Achillis:
Cuius et hic paucis versibus acta canam.

ALBERTVS MARCHIO BRANDENBVRGENSIS, GERMANICVS ACHILLES APPELLATVS.

Qualis erat, quantusque fuit bellator Achilles,
Hectora qui circum Pergama traxit equis.
Talis erat, tantusque fuit victricibus armis,
Qui ducis AEacidae Marchio nomen habet.
Militiae teneris hic castra sequutus ab annis,
Conseruit fuso saepius hoste manus,
Quam plerique duces belli sub imagine ficto
Ludicra viderunt praelia Marte geri.
Nec fugiens vnquam tergo, sed pectore semper
Fortis in aduerso cognitus hoste fuit.
Ora manusque gerens, concissaque brachia ferro
Mille cicatrices, vulnera mille tulit.
Inuictos domuit popolos, gentesque feroces,
Frigida quas rigidis educat Vrsa plagis:
Quas niue duratas et Rheticus asperat Ister:
Non tulit in molles strenuus arma viros,
Quae preciosa legit canis electra sub vndis
Prussia, Sarmatico limite iuncta solo.
Ipsius audito tremuit clangore tubarum,
Victaque pugnaci milite terga dedit.
Ipsius attoniti fugerunt arma Poloni,
Territa montanum ceu fugit agna lupum,
Norica quae duris viget artibus inclyta belli,
Istius vrbs nouies Marte cruenta fuit,
Adde quod Hussias compescuit: adde quod agmen
Silesii pepulit victor equestre ducis.
Qui parere ferox, illique subesse negabas,
Contudit ac forti te Pomerane manu,
Bella sed assiduo licet irrequietus agebat,
Si qua fuit, nunquam pax odiosa fuit,
Huius adhuc viuunt gemini de stirpe nepotes
De quibus hoc addam pauca, sed apta, loco.



image: as015

IOACHIMVS PRIMVS ELECTOR MARCHIO BRANDENBVRGENSIS.

Quae Ioachime tuis praeconia laudibus addam.
Qui trahis amagno natus Achille genus?
Nam tua promeruit tantam facundia laudem,
Magnanimi quantam dextera fortis aui,
Os quoties coeleste moues linguamque disertam,
Exuperas dulci Nestora voce senem,
Suavior hyblaeo tibi copia melle redundat,
Verbaque ceu densis imbribus acta fluunt.
Te mirata frequens fuit vrbs Augusta loquentem,
Rhetoris imposuit cum tibi Caesar onus.
Ipse nec es patrio tantum sermone disertus,
Cuncta potes Latio, quae cupis, ore loqui.
Edita testatur cultis oratio verbis,
Omnibus ingenii nomine grata tui.
Nec varias piguit rerum te discere causas,
Quas sacra coelestis semina mentis habent,
Quas honor antiquis AEgypti regibus olim,
Summaque principibus gloria nosse fuit.
Cognita siderei tibi sunt animalia coeli:
Praescius et longe fata futura vides.
Cumque bonis faveas studiis, ac rebus honestis,
Ingenuas artes qui coluere, colis.
Quos vt ab Hetruscis Mecaenas regibus ortus,
Sic tua profusis sumptibus aula fouet.
Atria struxisti doctisque palatia Musis.
Auspiciisque recens est schola coepta tuis:
Hic vbi Marchiacos disterminat Odera fines,
Ac tua Sarmatico iungitur ora solo.
Nec diuina tui clementia pectoris vnquam
Bellica ciuili praetulit arma togae.
Publica tranquillae conseruas ocia pacis:
Nullaque funesti praelia Martis amas,
Haec te semideis virtus Heroibus aequat:
Non habet hoc similem tempore Roma tui.

ALBERTVS CARDINALIS ELECTOR, ARCHIEPISCOPVS MOGVNTINVS, ET MARCHIO BRANDENBVRGENSIS.

Nec te carminibus nostris Alberte tacebo,
Nobile Praesul aui nomen adepte tui.
Ipsa gubernatrix caput et Germania mundi,
Quo nihil, excepto Caesare, maius habet.
Omnis cura tibi magnarum tradita rerum,
Inque tuis humeris grande recumbit onus.
Te medium pacis te conditionibus offers,
Teutonis armorum dum pauet ora metu.
Dumque ducum tacitae fraudes, et opertatumescunt,
Bella domi, nobis, bella timenda foris;
Et sacra turbatur variis Ecclesia sectis,
Omnia mixta quibus fanda nephanda iacent.
Ergo quod exultant securis publica terris
Ocia, suppresso bellaque Marte silent:
Quodque gravi nondum Germania mota tumultu,
In sua conuertit viscera caede manus:
Sed debere tuis meritis Alberte fatentur,
Compositae quotquot commoda pacis amant.
Ne qua sed existat metuendi causa furoris,
Afflictis fidei rebus et affer opem.
Induat vt verum pietas renouata nitorem,
Quae modo dissidiis tot labefacta ruit,
Quod si composito per te sublata tumultu
Schismata turbatae relligionis erunt:
Donec adorabit nomen Germania Christi,
Laudis erit nunquam fama caduca tuae.

ALBERTVS II. CAESAR.

Contulit Alberto regale Bohemia sceptrum,
Ac subiecit opes Pannona terra suas:
Nupta quod illius thalamo, lectoque iugali
Nata Sigismundi regis Elissa fuit.
Quae velut exemplum Lucretia casta pudoris,
Aequabat morum nobilitate genus.
Teutonici ductu Thaboritas fudit Achillis:
Colluuies quaedam gens ea plebis erat.
Templa Bohemiacis quae disiiciebat in oris,
Atque sacerdotum diripiebat opes.
Illaturus erat Turcarum bella tyranno
Morte sed extinctus praeueniente fuit.

FRIDERICVS TERTIVS.

Tertius vtilior Fridericus ad ocia pacis,
Aspera quam duri Martis ad arma fuit.
Quo Burgundiones Vbiorum depulit oris,
Teutonici bellum gessit Achillis ope.
Quae dedit ars nobis impressos aere libellos,
Facta sub hoc primum Caesare nota fuit.
Haec, si temporibus priscis inventa fuisset,
Qua nihil vtilius totus hic orbis habet:
Nostra libris hodie frueretur pluribus aetas,
Defraudata quibus secula nostra carent.
Hanc operosa novam Moguntia protulit artem
Quae celebris Magi nomen ab amne tenet.

MAXIMILIANVS.

Maximus occiduis fuit Aemilianus in oris
Captus ab indigenis, perfida Bruga, tuis.
Ipse sed ereptus celeri virtute parentis,
Vincula qua tulerat, mox tulit arma manu.
Depulit Hunniaden a sedibus vltor auitis,
Qui fuit Austriacis Marte potitus agris,
Signaque regalem victricia mouit ad Albam,
Horruit inuicti Caesaris arma Sauus.
Pannones euersis et submisere pharetris
Spicula, quae ferro tinctile virus habent,
In Mahomethigenas deduxit et agmina Turcas,
A quibus affectus clade Liburnus erat.
Ante sed aggressus quam praelia miscuit hostem,
Densa metu pauidi terga dedere Getae.
Contudit indomitum debellauitque Sicambrum,
Victa prius nunquam dextera cuius erat.
Norica vastantes occidit et arua Bohemos,
Marte Palatinas cum sequerentur opes.
Nec semel est vltus rumpentem foedera Gallum,
Instabilem summi Pontificisque fidem.
Conscendens Tyrii ductoris et aemulus Alpes
Fudit in aeriis montibus Heluetium.
Quid loquar Euganea Venetum cum plebe senatum.
Quos domitos terra, quos super auit aqua?
Adriaci vasto trepidabant aequore nautae,
Mercibus ac plenas destituere rates,
Vrbis vbi victor Patauinae moenia cepit,
Tantus erat terror, tantus ubique metus.



image: as016

Vltima post duros aerumnososque labores
Fata pium terris eripuere senem.

CAROLVS V.

Diue quibus coelo te Carole laudibus aequem?
Carole non ipso, quem regis, orbe minor.
Caesare quo maior, validisque potentior armis
Nullus ab Augusti tempore sceptra tulit.
Imperium terris, animos aequabit Olympo
Auspiciis soelix Teutona terra tuis.
Qui prius ibat ouans Gallus plaudentibus alis,
Praeda tuis Aquilis sanguinolenta fuit.
Signaque Ticini captus submisit ad vndam,
Militis inuicti robore fracta tui.
Clauigerique Petri sub nomine regna tenentem,
Arcta coegisti vincula ferre Papam:
Saeua cohortatus Venetum quod ad arma senatum,
Et noua cum Gallo foeder a pactus erat.
Tendere te Latias Florentia sensit in oras,
Sanguineo Martis fulmine capta tui.
Quae confisa suis opibus, rebusque secundis,
Irridere tuum non metuebat auum:
Illum retrogradi cum tergo incidere cancri
Pinxerat, hoc titulo: Tendimus in Latium.
Turca, triumphato qui formidabilis Istro,
Barbara Germanis tela minatus erat:
Et cessura suo sperabat cuncta furori,
Iuratus patrios, numina vana, Deos:
Quod foret Euxinas nunquam rediturus ad vndas,
Ni prius ad Rheni castra locasset aquas:
Ante tubam fugit, nec bellica degener hostis
Militis est ausus signa videre tui.
Marchio vertentem Ioachimus terga secutus,
Auspice te magna funera strage dedit.
Millia praeodonum bis quattuor intulit Orco,
Austriacam quorum caede piavit humum.
At procul ad septem fugiat licet Ostia Nili,
Aspera vindictae sentiet arma tuae.
Edita nam priscis oracula versibus extant,
Qualia Cumeae carmina vatis erant,
Quae tibi de Solyma promittunt vrbe triumphum,
Illa quod imperium sit subitur a tuum.
Ergo nisi veterum sunt irrita carmina vatum,
Quae reor euentus mox habitura suos:
Tempus erit, cum te spoliis Orientis onustum
Quadriiugis referet currus eburnus equis:
Liuentique gerens immania vincula collo,
Ante tuas ibit Turcia capta rotas.
Plaudentesque tuis resonabunt laudibus vrbes
Austriacae, per quas victor iturus eris.
Laeticiaque fremet, conceptaque gaudia ducet
Pannonis hostili terra soluta metu,
Tunc ego non paruis elegis humilique Camaena,
Sed tua Maeonio carmine facta canam:
Si modo quae vitae dispensant fata sorores,
Temporibus dederint stamina longa meis.

FERDINANDVS.

Hoc opus exegi florentibus integer annis,
Bis duo cum natus lustra Sabinus eram;
Tempore quo Geticos rex Ferdinandus in hostes
Arma, suo bellum fratre gerente, tulit.
Vnanimis cum quo regni moderatur habenas,
Et graue terrarum sustinet orbis onus.
Viuite Semidei, concordes viuite fratres,
Omnia sub vobis, Vesper et Ortus, erunt.
Vos metuat primus, vos vltimus horreat orbis:
Vos et si qua parum terra veretur, amet.

[Gap desc: Greek poem]

SIMONE STENIO INTERPRETE.

Solis ab occasu ferri iubar aureum ad ortum
Qui perhibent, prorsus non adimenda fides.
Scilicet Hesperiis alter Sol ortus ab oris
Rex hominum fulget Carolus eximius.
Vt gens AEthiopum faciat conuicia Phoebo,
Carlum orbis dominum totus habere cupit.

ANDREAS ALCIATVS IC. EMBLEMATE XLII.

Oceanus quamvis fluctus pater excitet omnes,
Danubiumque omnem barbare Turca bibas:
Non tamen irrumpas perfracto limite, Caesar
Dum Carolus populis bellica signa dabit.
Sic sacrae quercus firmis radicibus adstant,
Sicca licet venti concutiant folia.



image: s001

ANTONINI PANORMITANI ET IANNOTII MANETTI ORATIONES IN CORONATIONE FRIDERICI III HABITAE.



page 2, image: s002

LECTORI SALVTEM! BURCARD GOTTHELF STRUVE.

SOlennis erat Friderici III Imp. vna cum coniuge sua Eleonora Lusitanica coronatio, magnifico cum adparatu, a Nicolao V Romae facta, quam etiam aliae gentes, aliique Reges votiua adclamatione celebrarunt. Inter hos Alfonsus Rex Siciliae et Neapolis, auunculus Eleonorae, quae Eduardi, Lusitaniae Regis erat filia, Alphonsi V. qui hinc imperabat, soror, Antonium hunc Panormitanum Romam mittebat, qui de coronatione gratularetur. Hic Panormi natus, genus suum ab vltimis Britannis, Becadellaque familia, Bononiae celebri, repetebat. [Note: P. Iouius elog. n. XII p. 29. Hier. Raguza elog. Sicul. p. 33. Quare etiam Nicolaus Toppius Bibl. Neapolitana p. 24. ipsum vocat Antonio Bologna.] Moribus ac litteris praestantibus erat exornatus, cum Philippo Mediolanensium Principi fertilis ingenii industriam obtulisset, tanta liberalitate susceptus est, vt Principem noscendae historiae cupidum, familiariter doceret, et publice octingentis annuis aureis elegantiores litteras profiteretur. Verum, eo grauissimis bellis occupato, Panormita Alfonso adhaesit, secretioris scrinii Magister, et studiorum expeditionumque omnium terra marique perpetuus comes fuit. [Note: verba sunt Iouii c. l.] Hinc etiam ad Venetos legatus missus, vt ex tumulo T. Liuii Patauini brachium peteret, quod etiam impetrauit, [Note: haec ex Angeli Portinari libro de felicitate Patauina exponit Nic. Toppius c. l.] aliisque negotiis publicis fuit adhibitus, [Note: hoc Bayle Dict. Histor. et Critique cum aliis, quae Panormitanum concernunt, plenius exposuit.] vt mirum esse non debeat, quod hoc etiam ipsi negotium


page 3, image: s003

fuerit demandatum. In hac autem Oratione Imp. potissimum laudat a Religione et Temperantia. Commune tamen Italorum repetit commentum de corona Paleari, ferrea, argentea, aurea.

Sequitur IANNOTII MANETTI, legati Florentini Oratio eadem in caussa Romae habita. Erat hic discipulus Emanuelis Chrysolorae, trium linguarum peritus, Senator Florentinus, atque a Nicolao V Papa equestri dignitate ornatus. Legationes varias ad Reges principesque atque etiam Pontificem M. obiit. Varia scripsit, quae [Note: Vossius de Histor. latinis lib. III p. 581, qui etiam scripta ipsius recenset.] tamen plerumque adhuc latent in MStis. Vtrasque orationes Politicis suis Imperialibus inseruit Goldastus. [Note: p. V p. 344.] Panormitani vero Orationem solam Theatro suo Comitiorum sub Friderico III inseruit Mullerus. [Note: p. II c. I §. 10.]

Adiecta est Narratio de profectione Imp. in Italiam votiua, quae ex Caeremoniali Romano libro Isect. XIII est desumta. Causam eiusdem profectionis exponit Gerhardus a Roo, [Note: lib. VIII p. 270.] dicens: sub initium Nouembr. Caesar res in Austria satis iam quietas, et Mathiae ob foedus fidendum ratus suscepto in Italiam itinere, in ante diem natalis domini nostri Romam venit, vbi ea nocte, sacra faciente pontifice, euangelium de edicto Caesaris Augusti decantasse dicitur, exemplo Imperatoris Sigismundi. Sedeeim dies illic commoratus, domumrediit. Itineris huius causa votum esse vulgo ferebatur. Erant qui confirmationem successionis in Hungariae et Boemiae regna petiisse dicerent; nec absimile vero


page 4, image: s004

est, prudentissimum Imperatorem, consilia sua, ex authoritate Pontificis instituere voluisse. De expeditione in Turcam et bello Boemico actum esse nonnulli meminere. Qua ratione a Paulo II Papa fuerit exceptus, docet Cardinalis Papensis [Note: Comment. lib. VII p. 438.] scribens: cum Calendis Decembribus, qui fuit annus sedentis Pauli, quintus, Fredericum Imperatorem eius noministertium in Italiam descendisse voti soluendi caussa, quod ad aedem Apostolorum ex Germania vouerat, idque Venetorun litteris certissimum haberetur, conuersus adeius suscipiendi curam, vnum ex Secretariorum ordine, quam longissime ire obuiam iussit negotio iniuncto, vt crebris nuntiis de ratione viae, et caeteris, quae cognouisset, sine mora significaret. Inde vocatis in Consilium patribus, quatuor ex diuersis nationibus Episcopos designauit. Iudicesque Rotae duos et consistoriales Aduocatos totidem, qui secretario succedentes secunda salutationis officia exhiberent. Delegit quoque Cardinalem Hostiensem ac sancti Eustachii, qui praestarent tertia, non tamen vltra bidui viam progrederentur. Inde quoque Papiensis, qua ratione Imp. in vrbe fuerit receptus, exponit, quae relatio iamdum in Tomo secundo Freheri reperitur, quem sequitur Mullerus. [Note: p. IV c. XLIII.]



page 5, image: s005

AD FRIDERICVM III. IMP. ANTONII PANORMITAE AB ALFONSO NEAPOLITANO REGE LEGATI, IN CORONATIONE ILLIVS ROMAE HABITA ORATIO.

ILLVXIT iam tandem felix illa et expectatissima dies, Friderice Caesar, quae bonis omnibus pacem et tranquillitatem, tibi vero laudem et gloriam sit sempiternam allatura. Ecce enim aduenisti, exoptatissime Auguste, tuamque sacrosanctam Maiestatem hodierno die coram intueri licet, aut rectius quasi Dei cuiuspiam immortalis effigiem venerari. Nam tecum vna, quasi diuinum sidus comitantes, aduenisse creduntur Salus, atque Libertas, Italiae, bonorum ac constantissimorum hominum exaltatio, prauorum perfidorumque depressio. Exultent igitur gaudio, Iesu optimo maximo laudes ac gratias habeant, quicunque puri sunt, fidelesque perstiterunt: iniqui vero ac perpetuo contumaces erubescant, formident, profugiant: huius enim dignissimi Romanorum Regis artes sunt Romanae illae quidem, parcere subiectis, et debellare superbos. Verum antequam Alfonsi maguanimi atque inuicti Regis nostri mandata explicemus, a quo quidem ad eminentissimam Maiestatem tuam legati sumus, pauca admodum quae partim ad laudem, partim ad dignitatem suam pertinent, enarrare nos pro singulari tua humanitate concedas. Ego vero a clarissimis ac illustribus collegis iussus dicere obtemperabo, verum ita obtemperabo, vt rationem ruarum occupationum, vel inprimis ipso breuiloquio videat habuisse. Quod igitur a plerisque oratoribus dictum est, nescire se vnde principium sumant, id in praesentia mihi euenire on verbis, quemadmodum fortasse illis, sed re ipsa nimirum intelligo. Non solum enim quia multae sunt tuae virtutes, et varie inter se connexae, verum etiam quia ita praeclarae omnes et ita egregiae sunt, vt inter se ipsas de excellentia concertare vidcantur: nec facilis sit deliberatio, quaenam in dicendo sit anteponenda. Siue enim animi magnitudinem considero, nihil magis dignum videri potest, de quo quam primum enarretur: Siue religionem, aut ceremoniarum cultum, illud omnino ensebis praeferendum. At si iustitiam et aequitatem contempleris, nihil tum videri debet vt illi anteponatur. Cum vero liberalitatem, humanitatem, moderationem tecum pensites, quam illarum praeponere, aut quam non praeponere debeas, ignorabis. Ego tamen vnde aptissimum et congruentissimum putabo, inde initium dicendi faciam: a religione videlicet et cultu diuino. Qua in re vel maxime tuam, Friderice, sapientiam declarasti: siquidem vera hominis sapientia est pietas, id est, Dei cultus: Etenim ante omnia verum creatorem, vnicum et summum Deum, Christum Iesum penitus colendum, adorandum, verendum animo proposuisti, vt erga eum ipsum Christum; quo terrarum imperium, assumpsisti, pro tanto munere accepto et gratus existeres, et hominibus quibus diuina prouidentia praeesses, vitae beatae viam tui luminis exemplo monstrare. Maxime quidem decet Reges ac Principes, quique ab omnibus timeantur, eos ipsos vereri, ac metuere Deum immortalem. Quod qui fecerint, sentient praeclarum illud et memorabile Camilli dictum, Omnia prospere euenisse sequentibus Deos, aduersa spernentibus. His tu itaque rationibus


page 6, image: s006

adductus, in primo ipso iuuentutis flore, non maris, non viarum discrimina, non Barbarorum et eorum, apud quos Christi nomen inuisum est, latrocinia atque insidias veritus, sepulchrum Domini [Note: Factum hoc a. 1437. Cuspinianus Friderico III p. 405. Fridericus ab adolescentia bene educatus, in religione Christiana vsque adeo creuit, vt et terram sanctam cum adoleuisset, nullis territus minis, ac maris tempestatibus inuiseret. De eodem testatur Nauclerus vol. II Gen. XLIX p. 1065. Aen. Syluius in Orat. sua ad Nicolaum V Papam quae extat in Historia Friderici p. 87. Fugger lib. IV. c. VIII p. 458.] ex vltimis vsque Germaniae partibus adiisti, laborum et velut gloriae primitias Deo reddens atque sacrificans. Quid nunc ego Psalmos, et orationes? quid Missarum sacra mysteria? Quid ieiunia, adque indictas Christiano ritu abstinentias referam? Nihil vtique omittis, quod boni, et puri Christiani officium esse intelligas, quo Deum tibi perpetuo places, ac propitium et fauentem reddas: quo ciues tibi diuinitus commissos ad veram dirigas felicitatem et sapientiam. Cumque animo magno et excellenti praeditus sis, in hoc vno, ne Dei scilicet voluntatem offendas, miro quodam modo timidus atque anxius praedicaris. Denique cum natura natus ad virtutem videaris, et bonitatem naturae Dei quoque voluntate confirmes; ob illud etiam a peccatis atque flagitiis caues, ne tuos ciues vitiorum imitatores efficias. Satis enim nosti, exemplo magis quam peccato Principes nocere. Inter haec tam praeclara tui animi ornamenta, gloriosissime Caesar, illud in primis admirari licet, atque veneratione complecti omni, quod cum tam infinita et innumerabilis multitudo tum domesticarum, tum externarum gentium sub te degat, nullus tamen adhuc inuentus sit, qui non dico a te (qui inter mortales iustitiae et aequitatis gloria excelles) sed ne a proceribus quidem tuis fuerit iniuriam passus, aut de violentia conquestus. Illa quidem lex apud te prima et est, et obseruatur, ne cui quis noceat, suum cuique permittatur in pace et securitate possidere. Quae vero Caesaris sunt, omnibus propemodum vti frui fas esse. Illudque diui Adriani praeclare dictum frequenter vsurpas, Ita te rempublicam gesturum, vt sciat senatus populi rem esse, non propriam. Iam vero dicendi, et loquendi libertas non minus infimis quam summis est viris, aditus semper patens, audiendi patientia et lenitas inaudita. O saecula aurea! O Caesarem vere Augustum, vere Patrem Patriae! O hominem diuinum! O nos etiam perbeatos, quibus virum talem intueri, eiusque suauissimis atque humanissimis moribus frui datum atque concessum est. Beneficentiam vero ac liberalitatem tuam, Caesar, admirari magis possumus, quam oratione percurrere. Quae cum incredibilis sit, et tanquam e fonte quodam benignitatis perpetuo emanans; nunquam tamen eripere visus es, quod aliis largirere: nunquam aliis nocere, vt in alios liberalis viderere. Vacat enim iniuria liberalitas tua. Quodque tuum est (est enim grande, et vt terrarum domini patrimonium) id tamen omne in communem hominum vtilitatem erogare solitus es: vt vere, quae tua sunt, sint iuxta prouerbium, communia omnia. Et sane e toto prorsus imperio (quod quam amplum et copiosum sit, omnes intelligunt) nihil tibi retentum videmus, praeter dispensandi potestatem. Interea intelligis tamen, quid vnicuique conueniat, proque dignitate distribuis, tibi solummodo hoc reseruans atque seponens, quod Caesareae rationi ac maiestati necessarium fore arbitraris: nihil omnino custodiens ad voluptatem, nihil ad delitias. Et es quidem natura liberalis atque beneficus, non vt plerique quadam vanitate ducti multa largientes, vt videantur benefici, cum non sint. Vir vtique purus, simplex, atque sincerus, nihil ad ostentationem, omnia ad conscientiam referens. Gaudes, cum bene benigneque facis, non cum fecisse laudaris. Neque gratias agi tibi aut rependi admodum curas, praeterquam a conscientia benefactorum. Nihil denique tibi arrogans, sed immortali Deo omnia tribuens, a quo et beneficia, et bona omnia proficisci satis pro singulari tua sapientia cognoscis. Praetereo hoc loco singularia ac prope innumerabilia tuae liberalitatis exempla. Quis enim hac temporis angustia recensere satis queat, quot Regum filios,


page 7, image: s007

quot proceres, quot viros tum literis, tum armis illustres quotidie suscipias, susceptos exornes, honestes, amplifices? Mihi quidem videtur, tuam hanc non Curiam modo, sed Academiam quandam bonarum artium et disciplinarum appellari posse, vbi de re militari, vbi de literatura, vbi de virtute, ac moribus; quoquo te verteris, disputantes acriter simul et erudite circumspicias. Quo fit, vt omnes qui aut virtute, aut eruditione sibiipsi confidunt, huc ad te vndequaque diuertant, ac velut olim in Olympium montem exercendae atque ostentandae virtutis gratia conueniant. Tu vero, benignissime Caesar, perhumaniter omnes excipis, exerces, acuis, foues, instruis: denique indonatum neminem a te abire sinis. His praeclaris artibus, Caesar, mortalium gratiam et beneuolentiam consecutus, his perardua, et excelsa semper animo meditaris, his domum relinquens (quamquam domus tua Mundus est) non asperrimos labores, non infinitos sumptus, non pericula aestimans, per mediam Italiam, vbi nonnullos scires Imperio rebelles, incedis fiducia animi laetus, strenuus, inuictus. Imo vero tantum et virtutis et dignitatis tuae auctoritas valuit, vt non solum ab amicis, sed etiam ab his ipsis, qui iam pridem imperio male precari, honorificentissime fueris susceptus; nihil aliud (vt mea fert opinio) applausu et gratulatione confitentibus, quam te vere dominum et imperatorem eorum esse. At tu quae omnia animo iam dudum magnifice conceperas, tandem adipiscaris, hoc est, sacram vnctionem, et consuetas Imperatoribus coronas. Sed quoniam in coronarum mentionem incidimus, consideremus, si per te licet, humanissime Caesar, quibus ex causis maiores nostri huiuscemodi coronas excogitasse credantur. Hoc enim viso cognitoque, liquido apparebit, an tu quoque dignus iudicandus sis huiusmodi coronario (vt ita dixerim) triumpho. Primum vero peruulgatum est, palearem illos decreuisse coronam, quod aliquando receptum, nunc vero, vt pleraque mansuetudinis officia, obsoleuit. Caeterum maiores illi recte sane, siquidem mansuetudine, et humilitate non superbia et inhumanitate ad imperiale fastigium se ascensuros esse existimarunt, quod palea denotatum iri visum est. Palea quidem res admodum abiecta atque contempta est. Et Imperatorem decet se hominem esse existimare, hoc est, ex humo factum, in humum tandem rediturum. Huic inuento perpulchre consonare videtur Romanorum institutum, qui triumphanti Consuli vel abiectissimae conditionis seruum associauere in eodem curru, et coronam sustinentem, et aequa fortuna triumphantem. Praeterea vt qui mansuete et humaniter atque benigne cum hominibusagit, is vehementer ab omnibus amatur, et in omnium animos tanquam influere videtur: ex diuerso, qui insolenter et crudeliter sese habet, odium sibi omnium generat, et metum, malum (vt ait Cicero) diuturnitatis custodem. Secundo loco coronam ferream excogitauere, ea ratione (vt arbitror) vt fortitudinem animi imperaturus assumeret. Nam comparata sibi prius (quomodo dictum est) ciuium et subditorum gratia, intrepidum, constantem, inuictum sese praestare Imperatorem oportet, contra pericula, ac varios Fortunae casus, praesertim pro gloria tuenda, ac subditorum salute, et conseruatione societatis humanae diuinitus sibi, commissae. Imperio quidem indignus habebitur, qui vim, atque iniurias aut sibi, aut prouincialibus illatas non magno ac praesenti animo propulsauerit. Tertio loco argenteam coronam assignauerunt, vt animaduertatis qui demum Imperator sit constituendus, argenti nitorem atque candorem ptae se ferre oportere, hoc est, sine labe atque spurcitia animum purum et tersum exhibere necesse esse. Postremo autem loco auream statuerunt. Haec antiquitus (vt ait Gellius) ex lauro erat, postea ex auro fieri coepta, vt intelligatis, qui demum coronandus est, se perfectam esse ac splendidissimam laudem assecutum. Nam qui mansuetudine et humilitate primo mortalium beneuolentiam, deinde beneuolentia imperiumadipiscitur, quod post animi magnitudine, puritate, atque iustitia conseruet, is omnium iudicio splendidissimum ac perfectissimum vitae exemplum ad posteros relicturus est, ita immortalitate ac luce perpetua dignus existimabitur. Num tu igitur his coronis perdignus censeberis, Caesar inuicte, qui mansuetudine, vel animi magnitudine, vel iustitia nemini cesseris? imo vero


page 8, image: s008

quod summi Imperatoris ornamenta in te lucent omnia; vt non Caesar modo, sed Caesarum decus iure ac merito possis appellari? Quid enim a te abest Imperatoriarum (vt ita dixerim) virtutum? aut quid non est potius insigniter? Quaeris clementiam? At tua animi placabilitas ipsam illam C. Caesaris, quae singularis exempli et admirabilis memoriae extat apud homines, ipsam, inquam, illam prouocare potest et vincere. Cupis fidem? At tuis dictis conuentisque nihil firmius, nihil verius, nihil religiosius, inueniri potest, non ipsum quidem olim apud gentiles, aut Sibyllae folium, aut Apollinis oraculum. Laudas prudentiam? At quid tua prospicientia non videt, quid tua solertia non agnoscit, quid tua denique industria non assequitur, quod vlli vspiam cognitum aut perspectum erit? Non est autem vllo pacto praetermittenda temperantia tua Caesar. Est enim non modo inter virtutes pulcherrima, sed virtutum omnium singulare decus et ornamentum: ita vt si haec vna desit, caeterae virtutes imperfectae existimentur. Nam prudentia et fortitudo, atque harum similes, interdum etiam eorum sit qui non satis probantur. Temperantia vero proborum et clarorum hominum est solum. Illae saepenumero impetus animi concitant, nec sinunt obedire rationi: Haec concitatos sedat, compescitque, et ratione moderatur. Quae quidem virtus tanta in te vno est, quanta in iis Imperatoribus, de quibus legimus aut accepimus, non fuit. Quem enim tibi continentia comparabimus? cepisti vxorem genere nobilissimam, moribus excellentissimam, forma vero praestantissimam, cumque ea Senas ad te nuper venisset e paterno regno, quoniam dies sacri et obseruandi erant, eam non vt vxorem, sed vt sororem suscepisti: religionem matrimonio, castitatem voluptati anteponens. [Note: Castitatem Friderici, etiam post copulationem a Nicolao V Romae factam, describit Aeneas Syluius in vita p. 84. dum ait: Leonoram autem sponsam suam nondum cognouerat, quod id operis in Alemanniam referre volebat, siue ne sanguis Italicus sibi nasceretur, fiue aliud religionis in mente gerens. Consummauit tamen instinctu Alfonsi, Neapolitani Regis matrimonium per copulam carnalem in vrbe Neapoli.] Alii ab alienis vxoribus vix sese continere possunt. Tu a tua, tibi concessa, et ea quidem formosissima te continuisti. Docuisti hoc exemplo inferiores, qualiter sese habere et continere circa coniugia debeant: et diuini potius cultus, quam humani iuris habendam esse rationem. Nec illud est silentio praetereundum, quam sis vini parcissimus, quamque in cibo moderatissimus. Neque enim ea parua laus est, Regis praesertim, et imperatoris. Legimus Alexandrum (ne plures memorem) propter vini intemperantiam non parum gloriam eius obscurasse: quandoquidem per temulentiam Clytum sibi charissimum in conuiuio occiderit. Namque vt sobrietas Principem ad crudelitatem prouocat, nullumque scelus aut flagitium est, ad quod temulentia Principem non impellat aut rapiat. In sermone vero quammodestus sis, quam rarus, quam grauis, quamque in iis suscipiendis qui ad te adeunt, communis et humanus, facile omni Italiae perspectum est. Siquidem tanta circa omnes mansuetudine vteris, vt te interdum tuae dignitatis atque auctoritatis obliuio cepisse videatur. Quam vero adulatores, scurras, et huiusmodi leuitatem spernas, atque oderis, ipsi perspeximus. O dignum summo Imperio Principem! Hoc enim est Imperatorem esse: superbiam, fastidium, arrogantiam effugere: erga omnes sese mansuetum facilemque praestare, assentationem procul amouere, grauem esse. Adde quod nec tibi quoque deest in conciliis suscipiendis constantia, virtutum haud mediocre condimentum, sine qua nihil in homine potest esse laudabile. Hae te profecto virtutes, Caesar inuicte, Augusto illi omnium Principum foelicissimo, hae te Tito omnium grauissimo, hae te Antonino Pio omnium humanissimo, parem effecerunt. Per has maxime virtutes ab omnibus laudaris, extolleris, diligeris, praedicaris. Maxime enim commouetur amor multitudinis ipsa fama et opinione mansuetudinis, atque constantiae. Quae si in priuato vel mediocri viro laudabiles plurimum atque admirabiles sunt, quanto magis in eo Principe, qui inter Principes dignitatis principatum obtinet? Sed iam plura consulto praetereo, ne modum mea excedat oratio: simul ne inclyti Regis nostri mandata vlterius differamus. Quae, si tuae quoque prudentiae visum fuerit, melius ac cautius seorsum, quam palam, enarrabuntur. Vale, et triumpha. DIXI.



page 9, image: s009

FLORENTINORVM LEGATORVM ORATIO IN FAVSTA AC FELICI FRIDERICI III. IMPERATORIS CORONATIONE, TEMPORIBVS NICOLAI V. SVMMI PONTIFICIS, PER IANNOTVM MANETTI HABITA ROMAE.

SI optata fierent, Beatissime Pater, ac serenissime Princeps, tantum facultatis et eloquentiae nobis coram Sanctitate et Maiestate vestra in praesentiarum oraturis diuinitus dari et exhiberi profecto totis mentis affectibus cuperemus, vt huic tantae et tam admirabili imperatoriae coronationis solemnitati saltem aliqua ex parte satisfacere valeremus. Sed quoniam, si excellentes et admirabiles Demosthenis et Ciceronis dicendi et eloquendi vires, quos cunctorum tam Graecorum quam Latinorum oratorum Principes extitisse legimus, in vnum coniungerentur, nimirum tanto et tam arduo explicandae huius coronationis muneri longe impares fore censeremus; Idcirco in hac nostra oratione nullo exordio, nulla praefatione, nullo denique consueto et vsitato prooemio iure ac merito vtendum esse existimamus. Nos enim de imperatoris dignitate, et de eius potestate, simul ac de ista tam fausta et tam felici coronatione deinceps tractaturi; nec beniuolentiae, nec attentationis, nec docilitatis, (in quibus cunctae Rhetorum artes plerumque consumuntur) captatione ab his praestantissimis cum Ecclesiasticis tum secularibus auditoribus, coram summo Pontifice atque Imperatore, duobus magnis totius orbis luminaribus constitutis, vllatenus indigere posse videremur. Quippe nullus est, qui in hoc sacrosancto consistorio, in hoc tam ad mirabili et tam splendido cunctarum rerum spectaculo, in hoc quasi terrestri et seculari paradiso, velut in iocundissimo quodam diuersorio, ac tranquillissimo et tutissimo portu, non sponte sua totis (vt dicitur) mentis affectibus diutius persistere et commorari vel maxime vellet, praesertim si ea auditurus esset, de quibus nos dicturos esse profitemur. Quocirca cunctis exordiorum ac praefationum generibus veluti friuolis et inanibus praetermissis, antequam ea dicere incipiamus, quae ad nostrorum propositum praecipue pertinere existimabimus, pro tritis vulgaribusque prooemiis ad humilem quandam et deuotam diuini fauoris impetrationem parumper conuertemur, sine quo quasi infantes vel potius muti et elingues, in hac praesertim tanta ac tam maxima diuinarum et humanarum rerum copia et abundantia, euaderemus. Itaque ad omnipotentem Deum, et Iesum Christum humani generis redemptorem; et Spiritum sanctum tota mente et summa deuotione conuersi, humiles et supplices in hunc modum exorare et deprecari confidimus, sicque deprecati ex infinita quadam trium diuinarum personarum gratia exauditum iri speramus et credimus. Tantum ergo facultatis et eloquentiae nobis Christianis et fidelibus famulis, tuis praesta, quaesumus, diuina et ineffabilis Trinitas, vt de hac Imperatoria coronatione pauca quaedam, non indigna hoc tanto et tam splendido auditorio, dicere ac tractare valeamus. Nos igitur nunc coelestibus et spiritualibus telis armati, in hoc tam profundum et tam immensum pelagus laeti et alacres ingredi et intrare audebimus. Sed vt ordine quodam et recta via nostra procedat oratio, ab Imperatoria dignitate faustis ominibus initium sumemus: De eius deinde potestate breuiter prosequemur: Postremo de hac Coronatione nonnulla memoratu digna in medium adducemus. Quibus rite peractis, de generali quodam ac pene incredibili cunctarum Christianarum gentium gaudio, ac de praecipua et admirabili, Beatissime Pater, ac serenissime Princeps, vtriusque vestrum laetitia aliqua memorabilia breuiter tractare et explicare conabimur. Atque cum haec eo ordine quo proposita sunt, diuina tandem fauente gratia pro modulo nostro absoluerimus, finem dicendi faciemus. Magnum opus et arduum non coacti et inuiti, sed potius alacres volentesque ideo aggredimur, quoniam Omnipotentem Deum, quando boni gratia id agimus, hoc est,


page 10, image: s010

vt haec ipsa, quae astantibus et aspicientibus mirabilia videntur, hac nostra oratione splendidiora quodammodo, et viuis absentibus, et posteris etiam, nonnulli tantarum et tam excellentissimarum rerum gustus praebeantur, in primis fautorem et adiutorem fore non dubitamus. In infinita ergo omnipotentis Dei benignitate, et in singulari quoque et praecipua sanctitatis et Maiestatis vestrae humanitate, o duo beata et felicia totius orbis luminaria, et infirma denique ac peremni cunctorum auditorum attentione confisi, secundum praemissum diuisionis nostrae ordinem, promti et audaces dicere ac disserere aggrediemur.

Imperatoriae maiestatis dignitas, secundum veras omnium et profanorum et sacrorum scriptorum sententias, tanta profecto ac tam admirabilis iure existimatur et creditur, vt facultatem humani excedat eloquii. Nam vt a Poetis incipiamus, Homerus in suo illo praeclaro Iliados poemate Agamemnonem Graecorum Principem cum Troianis potius de imperio totius Graeciae, quam de sola Helenae a Paride Priami filio raptae repetitione, diuturno et decennali bello contendentem inducit. Quod Virgilius noster praeclare post plura secula imitatus, AEneam patria, quae iam ab hostibus in seruitutem redacta fuerat, profugum nouas in Italia sedes quaerentem fingit, atque Rutulis postea et Latinis sibi resistere ac repugnare cupientibus, bello tandem victis et superatis imperantem scribit. Et in assumptione quoque Octauiani Caesaris Romanorum Imperatoris, cuius temporibus floruisse tradirur; Ecce, inquit, Dionei processit Caesaris astrum, et reliqua. Imperatorem tunc orbis terrarum Principem ob admirabilem quandam dignitatis suae excellentiam, nimirum astris et fulgidis stellis, diuinis et non humanis rebus, aequiparare et comparare volens. Ad Historicos accedamus, quorum varia ac diuersa multorum generum scripta, cum Assyrios, tum Medos, Parthos insuper et Persas, AEgyptios atque Macedonas, Graecos praeterea Troianosque, Romanos denique ac Carthaginenses, vna cum omnibus aliis gentibus pluribus et diuturnis inter se bellis de imperio ad vltimam et desperatam internecionem dimicasse et contendisse declarant. Philosophi sequuntur quorum Princeps (pace cunctorum dixerim) Aristoteles, Monarchiam (quod Graece nihil aliud quam imperium, hoc est, vnius solius dominatum, si Latine ad verbum interpretari volumus, significare videtur) ad veram et rectam totius orbis terrarum gubernationem, non modo vtilem, sed necessariam etiam pluribus argumentis multisque rationibus probare et confirmare conatur. Ac per hunc modum gubernaculum vnius, quod Monarchia Graece, imperium Latine appellatur, plane aperteque defendit. Et Cicero quamuis multa vt orator in laude Caesaris dixisse et scripsisse comperiatur, in libris tamen de officiis vbi se Philosophum fore profitetur, verba haec ponit: Caesar omnia iura diuina et humana peruertit, propter eum, quem sibi ipsi opinionis errore finxerat, principatum. Tanti enim imperium ab eo factum fuisse scribit, vt cuncta quaeque diuina et humana iura peruertere et violare non formidauerit. Quid insuper de iure naturali, gentium et ciuili dicemus? nonne ex singulo quoque huiusmodi iuris genere maximam quandam esse imperiis dignitatem manifestum est? quando singulae quaeque gentes paulo validiores, quasi naturali instinctu inductae adactaeque, talem sibi dignitatem antiquitus, totis animi et corporis (quemadmodum dicitur) viribus arrogare et vendicare nitebantur. Vnde variae bellorum lites contentionesque oriebantur, et pluribus quoque Digestorum et Pandectarum locis partim Deum imperium de caelo constituisse, partim etiam vniuersum Mundum eum ipsum Imperatorem, tanquam certam quandam et animatam in terris legem, obseruasse et coluisse legimus. Quid praeterea de sacris literis arbitrabimur? an eas de haec tanta et tam singulari imperii dignitate omnino siluisse mutasque fuisse censebimus? quandoquidem profanos cum Graecos tum Latinos auctores, veluti diuino quodam Spiritu afflatos, de hac ipsa materia certa quaedam ac vera sensisse; et quasi e sacro veritatis fonte hausisse accepimus. Vero enim, iuxta celebratam illam et decantatam Philosophi sententiam, omnia consonant. Latissimus profecto nobis ad peruagandum campus ostenderetur, si singula quaeque commemorare et explicare


page 11, image: s011

vellemus, quae ingentem quandam Imperatoriae maiestatis dignitatem, ex sacro vtriusque Veteris et Noui Testamenti pelago hinc inde collecta vel maxime declararent. Sed ne modum excedat oratio, duo vel tria, praesertim seria et grauia et magnum pondus habentia, ostendisse sat erit. Ac primum veniatin medium Prophetica illa et diuina ac tantopere per cunctas Theologorum scholas celebrata Geneseos authoritas, quae pro duobus magnis orbis luminaribus duos duntaxat totius mundi status, spiritualem scilicet et secularem, quibuscunque paulo doctioribus viris, et mentem suam a sensibilibus rebus reuocantibus, et ad caelestia vel paululum conuertentibus, plane et aperte fuisse declarant, ceu ab omnibus catholicis et eruditioribus expositoribus non literali, sed potius anagogico et tropologico sensu, vere ac diuinitus interpretari et explanari posse videtur. Quod ita esse non dubitabat, quicunque sacris literis vel mediocriter eruditus, admirabilem quendam diuinorum verborum ordinem paulo diligentius et accuratius considerauerit. Postquam enim Deus in primo illo rudi et indigesto mundi principio caelum et terram creauit, lucem fieri et a tenebris distingui voluit: quod prima die factum fuisse scribitur, quibus ab inuicem separatis firmamentum postridie factum esse narratur. Ac tertia deinceps die terram ab aquis distinctam, herbas et fructus sponte sua produxisse, legitur. Quarta autem die Deum fecisse duo magna luminaria; alterum, vt diei; alterum vero vt nocti praesideret ac dominaretur, a Moyse Prophetarum maximo his verbis et in hunc modum scriptum esse meminimus: sic enim inquit: Fecit Deus duo magna luminaria: luminare maius vt praeeesset diei; et luminare minus, vt praeesset nocti, et reliqua huiusmodi. Quae quidem verba etsi ad literam, iuxta sensum literalem pro Sole et Luna recte exponi et explanari posse videantur: anagogice ac tropologice tamen (vt Theologicis et tritis verbis in hac nostra explanatione, maioris declarationis gratia vtamur) ad vtrumque mundi statum, spiritualem scilicet et secularem, secundum omnium excellentium Doctorum explanationes rectius diriguntur, ac sapientius et accommodatius conuertuntur: vt luminare maius, quod nimirum pro Sole ad literam exponitur, Summus Pontifex plane et aperte intelligatur. Quippe sicut Sol obscuratis caeteris sideribus solus apparet; vnde Cicero nomen sumsisse et vsurpasse testatur: Ita Pontifex cunctas Ecclesiasticas et seculares potestates, diuino quodam personae suae splendore occultare et obscurare videtur. Et ceu quoque Sol diem sua et propria luceilluminat, eique praeesse deprehenditur: ita Pontifex diem, id est, spiritualem statum, qui seculari comparatus, dies, quasi in comparatione noctis, non immerito appellatur, eique praesidere cognoscitur, Pontificalibus constitutionibus et vicissitudinariis promotionibus illustrat ac gubernat. Et velut Sol nocturnis temporibus radiis suis ad aliud hemisphaerium illustrandi gratia descendit: ita pontifex censuris et anathematibus, benedictionibus pariter et indulgentiis, et ad perpetuam et aeternam vitam transcendere et penetrare dignoscitur. Petro enim Apostolorum principi, primo Summo Pontifici, et cunctis eius successoribus, a Christo redemtore nostro viuae vocis oraculo omnem soluendi et ligandi potestatem datam fuisse constat. Ad haec duo magna totius mundi luminaria, per quae quidem duo duntaxat vniuersi orbis status (quemadmodum diximus) plane et aperte designantur, duo illi Euangelici, et per cunctas Theologorum scholas celebrati gladii pariter ac iure accedere videntur; quorum alter pecuniariis mulctis, capitalibusque sententiis, et vltimis suppliciis secularia tantummodo et temporalia delicta coercet ac castigat: alter vero grauibus censuris, asperisque anathematibus, Ecclesiastica sola et spiritnalia peccata punit ac coarguit. Vnde magnam quandam Imperatoriae maiestatis dignitatem simul atque ingentem potestatem esse, iure negare et inficiari non possumus: Quandoquidem ab initio orbis duo magna luminaria pro duobus mundi statibus ordinata, et post multa quoque temporum curricula praedictos duos Euangelicos gladios ad idem confirmandum repetitos fuisse nouimus, Paulus insuper ad M. Agrippam tunc temporis imperantem, de falsa quadam Iudaeorum aduersus ipsum accusatione, apud Festum pro eodem Agrippa Hierosolymis


page 12, image: s012

praesidentem appellasse legimus: atque eum ex Actibus Apostolorum tanti fecisse intelleximus, vt in principio orationis suaeipsum huiusmodi pene verbis vsum fuisse non ignoremus. De omnibus, enim, inquit, de quibus a Iudaeis accusari et simulari videor, beatum profecto et felicem me fore existimo, cum apud te Marce Agrippa causam meam agere et perorare conceditur, et quae sequuntur. Ex his igitur omnibus et caeteris huiusmodi, quae, ne longiores essemus, breuitatis causa, de industria praetermisimus, maximam quandam Imperatoriae maiestatis dignitatem esse, manifestum est, quod ab initio probatum iri proposueramus. Nunc vero de eius admirabili potestate secundum praetaxatum ordinem prosequemur.

Ad hanc tantam et tam diuinam ac caelestem potius, quam humanam Imperatoriae maiestatis dignitatem, magna quaedam et aequalis cunctarum rerum secularium iurisdictio ac potestas non immerito competere et consequi videtur. Nam, vt more nostro a leuioribus incipiamus, Virgilius Caesari Augusto duobus tam decantatis et tam celebratis carminibus tantam eius, vtpote Romani Imperatoris, potestatem esse testatur, vt cum Ioue diuisum coelestium ac terrestrium rerum imperium contenderet: sic enim inquit: Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane: Diuisum imperium cum Ioue Casar habet. Historici et Oratores sequuntur, qui quidem Imperium ab eo, quod late ampleque imperaretur; nuncupatum et appellatum esse voluerunt: quod ita fuisse veteres tam Graecae quam Latinae historiae plane et aperte declarant. Nam antequam principatuum fines hinc inde extenderentur, ac large longeque propagarentur, Regium nomen in terris primum fuisse constat; quippe Reges et non Imperatores dicebantur. Sic Belus primus Assyriorum rex. Sic Cambyses Medorum, Sic Pharao AEgypti, sic Cyrus Persarum, sic Philippus et eius filius Alexander Macedonum, sic Romulus, sic Numa Pompilius, sic Tarquinius Priscus, sic caeteri Romanorum reges, ne de singulis particularem quandam mentionem faciamus, Reges et non Imperatores appellabantur. Sed postquam diuersa terrarum regna hinc inde late ampleque humanis viribus et magnis potentibus protendi ac propagari, et plura quoque ab vno solo gubernari, et in vnius ditionem venire coeperunt; vt potentiae augeri et amplificari videbantur, ita et earum potentiarum nomen pariter crescere iustum esse putabatur. Et quoniam Imperatores proprie exercitus ductores olim prisco et idoneo vocabulo nuncupabantur, ad quos solos cunctorum exercituum cura et gubernatio pertinebat; idcirco propagatis et amplificatis (vt diximus) regnis, nomen Imperatorium decentius et augustius, quam regnum videri coepit, quasi solus vel soli essent Imperatores illi, ad quos duntaxat cura et gubernatio totius orbis, quasi totius exercitus pertineret. Sic Iulius Caesar, sic Augustus, sic Tiberius, sic deinceps caeteri Imperatores vocabantur, etiam antequam Catholica fides hinc inde pullularet. Sed postquam Christiana et orthodoxa religio ita inualuit, vt quasi per vniuersum terrarum orbem intonarer, ac per hunc modum summi Pontifices a cunctis Christianis principibus, Regibus et Imperatoribus maxima humilitate et singulari quadam deuotione adorabantur; factum est, vt communi omnium Christianorum populorum consensu ex duobus duntaxat mundi statibus, alter a Pontifice, alter vero ab Imperatore separatim gubernaretur: ita tamen vt Imperatores dignitatem imperatoriam simul atque potestatem a summis Pontificibus, tanquam a veris mediatoribus et intercessoribus recognoscerent, quibus absque vllis alienis intercessionibus ambo diuinitus collata fuisse non dubitamus. Accedit ius ciuile, quod quidem pluribus auctoritatibus suis, Imperatoriam maiestatem humanis legibus subiectam esse, nec sinit, nec patitur: quin imo eam ipsam cunctis iuribus et humanis legibus dominari ac praesidere, plane et aperte significat. Quippe diuina liumanis, caelestia terrestribus obnoxia et subdita esse, absurdum quiddam ac monstri simile videatur. Atqui imperium Deum de coelo constituisse supra diximus, vt quandoquidem caelitus in terras descenderat; humanis et secularibus rebus merito praesideret ac dominaretur, et vniuerso quoque terrarum orbi praeesset. Genus insuper humanum triplici iure, naturali scilicet, gentium et ciuili, regi et gubernari plane


page 13, image: s013

aperteque cognoscimus, quemadmodum superius commemorasse meminimus. Quod si Imperatoria Maiestas profecto talis et tanta est, vt praedictarum virium humanarum frena moderetur; quis sanae mentis vllo vnquam tempore reperiri poterit, qui admirabilem quandam ac pene incredibilem Romani Imperii ditionem negare inficiarive auderet. Verum enim vero Imperatoria maiestas omnibus praedictis iuribus determinatum modum certamque regulam imponere et iniungere videtur, ceu pluribus Digestorum et Pandectarum locis meridiana (vt dicitur) luce clarius ostenditur. Sed ea quaecunque sunt, consulto praetermittimus, quoniam ad alia maiora et digniora festinat oratio. Suetonius Tranquillus duodecim Caesarum vitas et gesta describens, et alter Marcellinus nescio quis, ac plures alii doctissimi simul atque eruditissimi viri, egregia multorum Imperatorum facinora factaque narrantes, magnam vel potius maximam quandam eorum potestatem commemorationibus suis fuisse testantur. Seneca Stoicorum acerrimus Neronis Magister, ita eum, vtpote Imperatorem veneratus est, vt libros De clementia suo nomini dedicaret. Plutarchus similiter Traianum Augustum plurib. scriptorum suorum locis plurimum coluisse et honorasse videtur. Lactantius praeterea vir elegantissimus, Constantinum et eius filios, et Beatus Ambrosius Theodosium et Gratianum (ad quos multa pro Catholica fide et de Spiritu sancto conscripsit) Hieronymus insuper et Augustinus plures suorum temporum Imperatores, multis propriorum librorum conscriptionibus ingentibus et maximis honoribus prosecuti et venerati sunt. Quid plura? nam sexcenta huiusmodi restant, quae si sigillatim enarrare vellemus, dies profecto nos talia prosequentes deficeret. Tanta nimirum, vt duo prima orationis nostrae membra in vnum concludamus, Imperatoriae maiestatis dignitatem, simul atque potestatem fuisse constat, vt partim huiusmodi auctoritatem de caelis ad homines descendentem, partim toti terrarum orbi imperantem, partim a nullo alio, quam ab omnipotenti Deo dependentem, priscis temporibus opinarentur. Sed postea rebus humanis iam dudum meliori quadam et grauiori ordinatione dispositis, hoc est, duobus vniuersi mundi statibus ab inuicem separatis inter seque distinctis, quemadmodum pluribus ante seculis vsitatum et consuetum fuisse accepimus Imperatoriae Maiestatis dignitatem potestatemque praedictas pariter a Summis pontificibus non iniuria suscipi, ac recognosci oportere, consueuit. Quod quidem quosdam optimos religiosos et pios praedecessores tuos hactenus fecisse legimus, quorum tu, inuictissime Caesar, praeclara et gloriosa vestigia sequi et imitari vel maxime cupiens, e media Germania in intimam Italiam hiemali tempestate, per longissimas atque asperrimas et periculosissimas vias partim niuibus, partim glaciebus obsessas, partim vero coenis opertas, non famem, non sitim, non frigus, non somnos non iuges pluuias extimescens, accedere et venire non dubitasti, vt ab hoc Nicolao quinto diuina prouidentia Summo pontifice, Pontificiali solio de more pro tribunali (quemadmodum e regione apparet) sedente, opportunum et conueniens Romani Imperii diadema susciperes, humiliterque suscipiens Imperatoriam dignitatem potestatemque ab Apostolica sede recognosceres. Proinde ea, quam tu paulo ante fidelitatis et successionis iuramenta praestitisti, instituta et ordinata fuisse creduntur. Atque haec omnia ex dexterae manus et frontis, et renum inunctione, et ensis postea incinctione, et aureae pilae in sinistra manu largitione, ac regalis sceptri in dextra positione, non absurde, sed potius plane et aperte declarari posse videntur. De hac tua tam humili, tam pia, et tam deuota ab hoc Nicolao Domino nostro Summo Pontifice Romani Imperii recognitione, dici non potest, quantas et quam magnas et praecipuas laudes et commendationes apud Deum et homines reportabis. Cum igitur de egregia quadam et singulari Imperatoriae Maiestatis dignitate potestateque, duobus praedictae diuisionis membris pro facultate nostra pauca quaedam hactenus absoluerimus; quid nunc de hac tam fausta et tam felici coronatione dicemus, in qua quidem vna et sola ambo dignitatis et potestatis praestantissima et


page 14, image: s014

excellentissima dona, a nobis superius commemorata, simul exhiberi conferrique intelligimus. De ea igitur ipsa deinceps secundum praemissum ordinem prosequemur.

Sed vt res tota paulo clarius et euidentius innotescat, a primaeua coronandi origine ordiri initiumque sumere satius esse duximus. Primas itaque ac vetustissimas coronas a militibus sese in re militari exercentibus militiamque profitentibus, ex antiquis historiis certam quandam originem habuisse legimus. Vnde propterea, quod militibus in signum honoris et praemii bene et prospere actae rei exhiberentur, coronae militares [Note: de his P. Merula de praemiis, quae militiam sequebantur Romanorum p. 3] appellabantur, quae quidem octo erant, et caeteris huiusmodi nobiliores habebantur. Quod ita esse, varia et diuersa eorum nomina plane et aperte declarant. Nam prima Obsidionalis dicebatur, ea a gramine fiebat. Hanc qui obsidione liberabantur, idcirco liberatoribus Ducibus donabant, quod ibi gramen plerumque generaretur, vbi illi prius obsessi tenebantur. Huiusmodi coronam Senatus Populusque Romanus Q. Fabio Maximo, secundo bello Punico dederat, quoniam vrbem Romam ab obsidione hostili liberauerat. Secunda Ciuica appellabatur, quam ciuis ciui, a quo in praelio seruatus fuerat, testem vitae salutisque perceptae concedebat: ea e fronde quernea vel ilignea ob id efficiebatur, quod victus antiquissimus ex quercubus atque ilicibus capiebatur. Hac corona L. Gellius vir Censorius in Senatu Ciceronem consulem donari a rep. censuit, quod eius opera et intercessione atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque fuisset. Tertia Muralis nuncupabatur: hac nimirum illi donabantur, qui primi moenia per vim in quocunque hostile oppidum ascendissent. Quarta Castrensis perhibebatur, quam quidem Imperatores eis impertiebantur, qui primi pugnantes in hostium castra ingrederentur, ea profecto insigne valli habebat Quinta Naualis cognominabatur: hac maritimo praelio. ii donari solebant, qui hostium naues armati transiliuissent; ea quasi nauium rostris insigniebatur. Atque hae tres vltimae ex auro fiebant, inaurataeque apparebant. Sexta Oualis erat, et myrtea habebatur, ea Imperatores vtebantur quandoque ouandi gratia in vrbem inuehebantur. Ouare autem dicebantur, si quando vel ex indignis bellis, vel non cum iustis hostibus gestis victores in Patriam remearent; aut quando hostile nomen humile et non idoneum, vt seruorum, piratarumque fuisset, aut deditione repente facta, sine puluere (vt dici solet) incruentaque victoria obuenisset: cui facilitati myrtum, Veneris frondem, aptam et accommodatam esse non iniuria putauerunt: quod non Martius sed quasi Venereus quidam triumphus foret: ac per hunc modum Octauianus Augustus post Philippense et rursus post Siculum bellum bis ouans vrbem ingressus est. Septima quasi Triumphalis putabatur, et oleagina videbatur: ea coronabantur non qui praelio interfuissent, sed qui dignum aliquem pro absentibus imperatoribus triumphum procurassent. Octaua Triumphalis praedicabatur, ex lauro fiebat, et quia caeteris omnibus praeferebatur, solis duntaxat triumphaturis Impertoribus seruabatur, qui cum ex ancipiti praelio cruentaque victoria, victis superatisque hostibus in patriam reuerterentur, triumphalibus curribus cunctis ornamentorum generibus praeditis, ipsi tamen vndique purpurei ac laurea coronati per Vrbem vehebantur. Sic C. Iulius Caesar, qui primus exactis Regibus Romae imperauit, quinquies triumphauit. Nam et Gallicum, et Alexandrinum, et Ponticum, et Africanum, et Hispanensem triumphos laurea (quemadmodum diximus) coronatus absoluit. Sic Octauianus Augustus tres Curules triumphos, Dalmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo mirandum spectaculum, de more laurea coronatus, egisse et accepisse legitur. At Tiberius Caesar, cum ei toto Illyrico perdomito et in ditionem Populi Romani redacto, triumphus decerneretur, ac ipse ob. Q. Vari cladem qui sub idem fere tempus in Germania vna cum tribus legionibus perierat, decretum sibi triumphum differre, quam triumphare maluisset: Vrbem nihilominus praetextatus


page 15, image: s015

et laurea coronatus intrauit. Sic Nero e Graecia per Neapolim per Antium et Albanum Romam reuersus, eo curru quo Augustus antea triumphauerat, veste purpurea chlamydeque stellis aureis distincta, ac Olympiaca et laurea corona capite redimito, Vrbem ingreditur: cum prius etiam triumphantis habitu ac laurea coronatus in Capitolium ascendisset, postquam Mithridatem Armeniae regem, Romam venientem quasi triumphaturus recepisset. Sic denique multos alios Imperatores, quos sigillatim recensere nimis longum esset, laurea coronatos triumphasse legimus. Sed quorsum haec tam multa de veteribus coronis? fortasse vestrum dicet quispiam. Vt scilicet intelligatis, quo et quali coronationis genere prisci vterentur, et in quanto quoque precio laurea antiquitus haberetur, quandoquidem, omnes Imperatores ea coronati triumphare consueuerant. Siquidem eam tanti faciebant, vt commemoratus Iulius Caesar ex omnibus decretis sibi a senatu populoque Romano honoribus, nullum libentius, quam ius laureae perpetuo gestandae, recipisse scribatur. At haec et caetera huiusmodi nimia vetustate obsoleta iamdiu euanuisse comperimus, nisi quod laurea Poetis duntaxat, et aurea corona Regibus et Imperatoribus, aliter tamen quam priscis temporibus, reseruatae fuisse videntur. De C. quippe Caesare a Suetonio in eius vita scriptum esse legimus, quemadmodum quidam e turba statuae suae coronam lauream candida fascia praeligatam imposuerit, et Lupercalibus quoque pro rostris a M. Antonio consule admotum capiti eius diadema ipse repulerit; quod et Plutarchus probare et confirmare videtur. Hoc diadema fascia quaedam erat in modum cuiusdam coronae facta, absque illis ornamentis, quae temporibus nostris Regiis et Imperatoriis ac Pontificalibus diadematibus imponi inserique conspicimus; quod ita esse Graeca origo, vnde deriuari manifestum est, plane aperteque demonstrat. Nam id nomen propria sui interpretatione ligamen quoddam circumdatum significare nouimus. Ac de Alexandro insuper Magno ab idoneis auctoribus scribitur, vt cuidam eius militi grauiter vulnerato sanguinolentum vulnus suo diademate, quod e capite amouerat, celeriter circumligari iusserit; quando ob magnam quandam fluentis et emanantis sanguinis abundantiam tunc pro salute saucii militis aliter fieri non poterat. Nos vero, qui Christiani et sumus et haberi volumus et in cruce et in patibulo Iesu Christi Domini nostri vel maxime gloriamur, his friuolis et inanibus gentilium et Ethnicorum hominum inuentionibus omnino abolitis penitusque reiectis, nonnulla vetusta coronandi et inungendi genera exsacris literis hinc inde collecta in medium adducemus. Saul, vt a primo Iudaeorum Rege incipiamus, a Samuele Propheta his verbis in primo Regum, vnctum fuisse legimus. Tulit Samuel lenticulam olei, et effudit super caput eius, et deosculatus est eum: et ait: Ecce vnxit te Dominus super haereditatem suam in principem; et tu liberabis populum eius de manibus inimicorum suorum, qui in circuitu sunt. Et in eodem loco paulo post ab eodem Samuele Dauid praedicti Saul successorem in hunc modum inunctum extitisse accepimus: Et ait Samuel ad Isai patrem Dauid: Mitte et adduc eum, nec enim discumbemus prius, quam ille huc venerit. Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu, decoraque facie. Et ait Dominus: Surge et vnge eum, ipse est enim. Tulit ergo Samuel cornu olei, et vnxit eum in medio fratrum eius, et directus est spiritu. Domini a die illa in Dauid et deinceps, et quae sequuntur. Et in tertio eiusdem voluminis Salomonem commemorati Dauid filium per Sadoch sacerdotem quendam sacro oleo delibutum fuisse cognouimus. Sic enim scribitur: Sumsitque Sadoch Sacerdos cornu olei de tabernaculo, et vnxit Salomonem, et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Viuat Rex Salomon. Et ascendit vniuersa multitudo post eum, et populus caenentium tibiis, et laetantium gaudio magno; et insonuit terra clamore eorum; Et reliqua huiusmodi gaudiis et iubilationibus et exultationibus plena et referta comperimus. Atque haec tria praecipua et singularia talium ac tantorum Regum exempla, ad regiam et sacram vnctionem, quae quidem ex egregia quadam humilitate pro hodierna regalium et imperatoriarum personarum coronatione non immerito


page 16, image: s016

putabantur, ex veteri Testamento protulisse sufficiat. Id etiam ipsum de Sacerdotibus, quod de Regibus in sacris literis legisse meminimus; vt scilicet sacro oleo pariter vngerentur; nam vtrumque vsque ad haec nostra tempora hadenus seruatum esse deprehendimus. Quod in persona Christi humani generis redemptoris, non humano sed potius diuino quodam exultationis oleo, ideo factum fuisse credimus, quoniam Dauid Prophetarum maximum de eo ipso in libro Pfalmorum loquentem, carmina haec ponere comperimus: Propterea vnxit te Deus, Deus tuus oleo exultationis, prae participibus tuis: et reliqua. Proinde et Sacerdotes et Reges Christos, quod Graece vnctos significat, in sacris literis per hunc modum legimus appellatos: Nolite tangere Christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari: et plura huiusmodi dicendi genera ex lato et amplo sacrarum scripturarum campo sponte sua nobis in praesentiarum occurrerent, quae, ne longiores simus, de industria praetermittimus. Nos igitur, qui (vt diximus) Christiani sumus, et praeclara maiorum nostrorum vestigia sequi et imitari vel maxime cupimus, non solum te, Diue Friderice Romanorum Rex semper Auguste, sacro solo vnctionis oleo vna cum Leonora beata et felici consorte tua, secundum veterem quandam et vsitatam regiae vnctionis antiquorum Patrum consuetudinem, per hanc humilem et deuotam Nicolai V. Summi Pontificis administrationem feliciter vngimus; sed et ensem aureum cingimus, et regale insuper sceptrum et similem pilam ambabus manibus exhibemus, ac denique sacro sancto capiti tuo imperiale diadema, ex puro et solido auro confectum, et pluribus quoque margaritarum et vnionum ac caeteris preciosorum lapillorum generibus redimitum, solenniter imponimus, cum te prius duo alia diademata, ferreum videlicet et argenteum, veteri quadam consuetudine iam suscepisse non ignoremus. Quippe corona ferrea, quam in ordine primam esse constat, fortitudinem ac potestatem significare videtur. Nam quemadmodum ferrum caeteris omnibus metallis forrius ac potentius habetur et creditur; ita Imperatoria maiestas cunctis aliis principibus fortior ac potentior esse debet. Secunda quoque argentea non fortuito, sed singulari quodam mysterio assumitur. Sicut enim argentum aliis metallis albius, purius et nitidius conspicitur, ita maximi ac Summi Principis mentem claram, mundam, et serenam esse decet. Tertia aurea egregia et solemni significatione capitur. Etenim ceu aurum caetera metalla sua dignitate longe superat et excellit; ita pariter Imperator caeteris omnibus secularibus Principibus proprio virtutum suarum splendore praestare et excellere existimatur; et vt etiam hoc, qualecunque est, nostrorum temporum Imperium, illius veteris Romani vestigia sibi reseruasse ac retinuisse videatur. Priscis namque Romanis vniuerso pene terrarum orbi, cum maxime florebant, imperantibus, a cunctis subditis gentibus aureum tributum pro diuersis exhibentium subiectorum facultatibus varie tradebatur. Ex hac itaque praedictarum trium coronarum mystica susceptione, tria praecipua et singularia a nobis paulo ante commemorata, plane aperteque designantur: in quibus duo illa nostra dignitas et imperatoria Maiestas vel maxime continentur, quemadmodum a principio huius orationis proposuisse meminimus: quod a pluribus Summis Pontificibus ad politiorem quandam et solenniorem imperatoriae coronationis celebritatem iam dudum praecipuo et singulari mysterio factum fuisse accepimus. A Carolo enim Francorum Rege, cui ob rerum a se gestarum magnitudinem Magno non secusquam Alexandro Philippi Regis filio cognomen fuit, vetus quaedam coronandi consuetudo initium sumsit, quae a prioribus et maioribus quibusdam Imperatoribus aliquotiens obseruata, ad nostram vsque aetatem in augustam huius Friderici tertii personam in praesentiarum tanta cum gloria prouenisse videtur, vt etiam eisdem praedicti Caroli insignibus coronari mereretur. Nam cum tota Italia per aduentum Longobardorum sub Desiderio eorum Rege magnis vndique calamitatibus premeretur, factum est, vt in necessarium quoddam obsessae vrbis subsidium a Stephano secundo ea tempestate Romanae Ecclesiae praesidente, e Gallia in. Italiam euocaretur: qui quidem ita


page 17, image: s017

se gessit, vt commemoratum desiderium eorum Regem gener osissime ac gloriosissime superaret, hostesque pariter similiterque subigeret. Vnde hononis et gloriae suae causa Imperator appellatus atque a Leone postea Tertio Summo Pontifice magno cum honore coronatus est, quem quidem morem priscis illis ritibus gentilibusque abolitis a nonnullis praedecessoribus tuis diutius seruatum fuisse non ignoramus. Quapropter quantum non solum praesentes, verum etiam absentes, homines, haec ipsa religiosa maiorum nostrorum instituta sequentes, et haec quoque tam admirabilia et tam incredibilia propriis (vt dicitur) oculis conspicientes, ex hac tanta et tam inaudita cunctorum Christianorum populorum vnione, conuentioneque laetari et gaudere debent; nedum verbis scriptisue explicari, sed ne mente quidem cogitari comprehendique posset Tantum enim et tam concordem in hanc ipsam coronationem omnium Christianorum gentium Consensum, sine expresso quodam nutu diuino euenire non posse credendum est. Ideo vnusquisque sanae mentis in singulari et praecipua quadam vtriusque Sanctitatis et Maiestatis sapientia sanctimonia et integritate vitae condita, summopere confidere et sperare debet, vt cuncta quaeque bellica et tumultuosa a recta tam spirituali quam seculari via aliquatenus abhorrentia, ad pacem et tranquillitatem, concordiam et quietem Dei gratia tandem aliquando reducantur. Praesertim cum generalis quidam et hactenus inusitatus omnium fidelium populorum principumque consensus, et vniuersalis quaedam praedictorum coetuum (vt ita dixerim) conspiratio, manifestum quoddam et expressum diuinae voluntatis signum esse videatur. Vnde non iniuria in praesentiarum ad vos assistentes, et ad absentes etiam, in hac ranta et tam inusitata laetitia parumperconuersus, cum Psalmo psallere his verbis et in hunc modum cantare non formidabimus: Omnes gentes plaudite manibus, iubilate Deo in voce exultationis, et reliqua. Quod si cuncti Christiani principes et populi ex hac tanta ac tam admirabili et tam solemni Imperatoris Maiestatis coronatione apprime laetari, atque plurimum gaudere debent: quanto vos, Beatissime Pater ac Serenissime Imperator, vehementius atque efficacius et ardentius gaudebitis, cum praesentem et futuram huius tantae solennitatis et celebritatis gloriam, solidosque fructus, ad vos solos pertinere et spectare vel maxime existimaueritis? Quod enim ex Summis Pontificibus, vel quot etiam ex veris Imperatoribus, vtrisque maioribus et praedecessoribus vestris, fuisse nouimus, qui huiusmodi Diadema vel legitime largirentur, legitimeue susciperent? Nam ita pauci ex vtroque ordine reperientur, vt si numerarentur, facile paruulum quendam numerum constituere viderentur. Duobus enim Carolis, duobusue Othonibus, et vno Henrico, Constantino, Radulpho, Conrado, Alberto, et altero Sigismundo, et si qui alii fuerunt, duntaxat exceptis, quos legitime ab Apostolica Sede coronatos fuisse accepimus, neminem alium invtroque Pontificum Imperatorumque Catalogo, reperiri potuimus, quem Imperatorium diadema iure suscepisse diceremus; caeteris omnibus siue Honoriis, siue Valentinianis, siue Theodoricis, siue aliis Federicis, vna cum reliqua Caesarum turba, vel per incuriam negligentibus vel per vastum aspernantibus, vel potius vi et armis sacrosanctum Romanum Imperium sibi ipsis nefarie nimis arrogantibus. Et eos etiam quos honoris causa nominauimus, non tanto populorum omnium principumque consensu, cunctarumque gentium applausu, Diue Federice, instar tui, coronatos fuisse constat: quem quidem nullis discrepantibus, quin imo cunctis vel maxime approbantibus, ex intima Germania huius coronationis gratia huc vsque venisse conspeximus. Praeterea si Samuel et Saul in illa inunctione veteri adprime gauisi sunt; quanto vos Nicolae ac Friderice vehementius illis laetari et ardentius gaudere debetis? Quemadmodum enim tu Summe Pontifex, cum Christi humani generis redemptoris vicarius reperiaris, Samuele licet Propheta melior et praestantior esse diceris: ita tu, Friderice, Saulum in regno ipso longe excellere et superare videris. Ille namque Iudaeorum duntaxat, tu autem Romanorum Rex, ac totius saltem Occidentalis imperii solus moderator et princeps apellaris. Quod quidem imperium caeteris priscis et Assyriorum, et AEgyptiorum, et Sicyoniorum, et cunctarum aliarum gentium nobilius


page 18, image: s018

et excellentius ac potentius fuisse scribitur. Assyriorum enim imperium aliis omnibus, Romano tantummodo excepto, potentius fuisse traditur. Nam Ninus qui Belo patri primo Assyriorum regi successit, vniuersam Asiam, quae totius orbis ad numerum partium tertia dicitur, ad magnitudinem vero dimidia reperitur, vsque ad Libyae fines subegisse et in ditionem suam redegisse fertur. Solis quippe Indis in partib. Orientis non dominabatur, nec amplius quam per mille trecentos circiter annos durasse creditur. Ad Romanorum Imperium si a condita Vrbe vsque ad irruptionem Gothorum (qua quidem tempestate degenerare et declinare vel maxime coepit) diligenter et accurate recensebimus, multo diutius perdurasse comperiemus, ac longius latiusque diffusum extitisse nequaquam dubitabimus. Romani enim totam Europam, totamque Africam, partemque Asiae in ditionem suam redegerunt. Et ceu tu, Nicolae, eodem Samuele, ob eas quas supra diximus causas, melior esse censeris: ita tu, Friderice, ipso Dauid quoniam Christianus, et Christi gratia refulgens, excellentior ac praestantior reperieris. Ac veluti tu sacerdotii princeps, Sadoch sacerdote longe praestantior es; ita tu, Friderice, Salomone ipso propterea non immerito excellentior iudicaberis. Quod si praedicti Prophetae et Sacerdotes vngentes, et vncti quoque Reges vna cum populis suis, in ipsa vnctionis die ita supra humanum modum laetabantur, vt variis omnium cantuum cunctorumque sonorum ac symphoniarum generibus, diuersa iubilationis et exultationis genera demonstrarent; quanto vos studiosius id ipsum facere et operari debetis, qui in caeteris et veteribus et nouis cum Regum tum Imperatorum coronationibus reliquis omnibus coronantibus et coronatis longe praestare atque excellere videmini. Verum enim vero in mentibus vestris tantum et tam excellens gaudium propterea non iniuria fore existimamus et credimus, vt penitus et omnino exprimi explicariue non possit. Attamen Epilogo partium huius orationis nostrae hinc in de longe lateque dispersarum praetermisso, ne forte prolixiores simus, ad modicam et paruulam quandam tanti gaudii, tantaeque laetiae expressionem, pro vtroque vestrum quibusdam Ecclesiasticis cantibus breuissime vtemur. Itaque audite haec, omnes gentes, auribus percipite omnes qui habitatis terram: audite, audite, inquam, coeli, quae loquimur. Audiat terra verba oris nostri. Cantemus igitur cunctis audientibus Domino, cantemus inquam canticum nouum Domino, quia mirabilia fecit quae quidem praeterita secula hactenus nec videre nec audire potuerunt. Itaque pie deuoteque in praesentiarum iubilemus, cantemus, exultemus ac psallamus, vt in futuro seculo coram omnipotenti Deo constituti, vna cum reliquis beatis spiritibus diuina Trinitate fruentes, id ipsum in perpetuum facere et operari valeamus.

Cum igitur cuncta eo ordine, quo ab initio orationis nostrae proposuisse meminimus, omnibus oratorum epilogis breuitatis causa praetermissis, pro modulo nostro absoluisse videamur: reliquum est, vt finem dicendi faciamus, si prius pro te, Beatissime Pater, ad omnipotentem Deum iam tota mente conuerso, et pro hoc Federico III. nouello Imperatore a Sanctitate tua nuper constituto, in hunc modum humiliter exorauerimus, proque Maiestate tua tandem, gloriosissime Caesar, breuiter responderimus. Omnipotens et Sempiterne Deus, qui ad praedicandum aeterni regni Euangelium Romanum Imperium praeparasti, praesta quaeso huic Federico tertio nouello Imperatori, fideli famulo tuo, arma caelestia, vt superatis barbaris et inhumanis gentibus, pacis ac Catholicae fidei inimicis, secuta et intrepida tibi seruiat Christiana libertas. Nunc ad hanc pontificialem tam piam et tam humilem orationem pro te, Religiosissime Imperator, deuoti et supplices in hunc modum respondebimus. Exaudi, quaesumus, omnipotens et sempiterne Deus pias et deuotas preces Nicolai tui Summi Pontificis, vt cuncti ecclesiastici et seculares populi, Praelati, Respublicae et principes, omnibus Christianae fidei hostibus penitus abolitis, atque ad vltimam internetionem vsque deletis, liberius seruire et efficacius famulari valeant: quatenus per hunc certum et securum omnium fidelium nostrarum gentium famulatum, cuncti Christiani homines digna vtriusque praesentis et futurae vitae praemia consequi mereantur.



page 19, image: s019

Atque haec habuimus, quae in hac tam admirabili, tam fausta et tam felici imperatoriae coronationis celebritate primo ad aeternam omnipotentis Dei gloriam, ad perpetuam deinde beatitudinis tuae, Beatissime Pater ac etiam Maiestaris tuae, gloriosissime Imperator, laudem et commendationem, ad consolationem infuper vestram, praestantissimi Auditores, praeterea ad generalem quandam: et immensam totius Christiani generis laetitiam atque hilaritatem, et sempiternam denique tantarum et tam magnarum rerum memoriam in praesentiarum diceremus.

DE FRIDERICI III. IMP. IN ITALIAM PROFECTIONE VOTIVA, ET HONORIFICO AD VRBEM ADVENTV, NARRATIO, E LIBRO I. SACRARVM CEREMONIARVM. SECT. XIII. CAP. I. DESVMTA.

FRIDERICVS tertius Anno salutis sexagesimo octauo supra Millesimum quadringentesimum, Romam venit religiosae peregrinationis gratia: eum que Paulus secundus Pontifex Maximus summis honoribus excepit. Quae igitur in suo aduentu mature et prudenter ordinata sunt atque seruata, quoniam omnibus interfui, ex officio hic annotabo, et vt posteri his vti si voluerint facile possint, adnectam. Vt primum igitur Pontifici nunciatum est, Caesarem in Italiam aduentasse, Romamque via Flaminia petiturum, iussit prouinciarum Ecclesiae Romanae praefectos, per quas iter facturus erat Caesar, vt venienti honoris causa obuiam irent Pontificis nomine ad fines prouinciae, illumque cum omni suo comitatupublicis sumptibus magnifice exciperent, et honores ei omnes impenderent, iuberentque per ciuitates omnesqua esset transiturus, clerum in porta obuiam exire cum crucibus, et deducere ad ecclesiam cum Antiphonis, versiculis et orationibus, vt in Pontificali habetur. Deinde vt Ecclesiae agrum Caesarem intrasse cognouit, Nobiles quosdam ex ordine equestri praemisit, qui Caesari obuiam eant, gratulantes Pontificis nomine prosperum eius aduentum, et omnia Pontificis officia pollicentes. Post hoc sunt missi duo sacri Palatii causarum auditores, qui Spoleti; et duo deinde Archiepiscopi cum duobus Episcopis ex assistentibus Papae, qui Marini Caesari se exhibuerunt. designauit praeterea Pontifex duos Apostolicae Sedis legatos, Guilielmum Episcopum Hostiensem Rothomagensem, et Franciscum S. Eustachii Diaconum Senensem, S. Rom. Ecclesiae Cardinales, datis mandatis vt duorum dierum itinere Caesari obuiam irent. Sed legati cum primum obuiam fiunt Imperatori descendunt ex equis, cum ex propinquo eum manifeste videant, et suae Maiestati reuerentiam faciunt, siue descenteret, siue in equo maserit: consueuit tamen et ipse descendentib. legatis descendere. Die autem quo vrbem intrauit, hoc ordine exceptus est. Primi obuiam iere ad tertium lapidem Vicecamerarius, Praefectus, Senator, conseruatores et cancellarii vrbis, omnes cum habitu suae dignitatis, et cum his capita Regionum et alii magistratus vrbani, cum ciuibus nobilioribus; quos non multo interuallo ordines curiae et cancellariae officiales, Duce Episcopo Vrbinate Correctore et abbreuiatore literarum Apostolicarum, secuti sunt, tertio loco Praelati domestici Pontificis, cum aulicis proceribus et nobilibus multis, ad secundum lapidem processere. Sacer deinde Cardinalium senatus extra portam ad quingentos passus Caesarem expectauit: cui aduenienti suo et Pontificis nomine felicem aduentum gratulatus est, verba faciente priore Episcoporum Cardinalium. Clerus Vrbis in ipsa porta cum crucibus et reliquiis, vt Caesarem exciperet, iussus erat. Hoc igitur ordine, quamuis propter serum introitum omnino seruari non potuerit, Vrbem ingressus est. Primo procedebant mixtae Cardinalium familiae, cum militibus Caesaris: tum familiares Pontificis laici, cum familiaribus Imperatoris. Inde nobiles et Barones: tum conseruatores cum officialibus Vrbis. Deinde oratores Principum et Regum non praelati. Postremo Senator et Praefectus Vrbis cum suis ornamentis. Armiger Caesaris cum ense nudo inter illos et Caesarem solus equitabat. Sequebatur Caesar sub baldachino, medius inter duos seniores Episcopos Cardinales. Cui in porta Vicarius Papae, qui clero vrbis praeest, paratus in Pontificialibus crucem exosculandam porrigere debet. Et clerus cantat: Ecce mitto Angelum meum. Et clerus supplicabundus procedit immediate ante praefectum et Senatorem. Imperatorem sequuntur Cardinales per ordinem, Episcopi,


page 20, image: s020

presbyteri, et Diaconi offciales: et nobiliores ciues dueunt equum Caesaris freno, et baldachinum portant. Post Cardinales sequebantur Praelati Caesaris, cum praelatis oratoribus: et demum alii Archiepiscopi, Episcopi, Protonotarii, Abbates, et alii curiales togati. Ex itinere duo presbyteri et duo diaconi Cardinales diuertentes, ad Pontificem praeuenerurit: qui cum illis et nonnullis aliis praelatis atque aulicis suis cum pluuiali et mitra descendit ad Ecclesiam S. Petri; vbi in capella maiori in sede sua eminenti sedens Caesarem expectabat. Caesar ordine quo diximus, ad gradus Basilicae peruenit: vbi equo descendens a Cardinalibus et aliis ad confessionem beati Petri deductus est: vbi paratum erat faldisterium, super quod procumbens aliquantulum orauit. Interim Cardinales omnes ad Pontificem ascendentes in locis suis sederunt, et illi duo presbyteri et Diaconi, qui praeuenerant, Caesarem apud faldisterium orantem expectantes, illum finita oratione ad Pontificem deduxerunt. Qui vt Pontificem vidit, genu terram tangens illum veneratus est: et accedens propius idem fecit: ascendens deinde ad solium in terram pronus Pontificis pedes osculatus est. Deinde manu Pontifex benigne illum suscipiens, atque atque a terra eleuans, ad osculum oris recepit, et assurgens eum modeste amplexatus est: moxque iussit eum sedere in sede pro eo honorifice praeparata, inter solium Pontificis et sedilia Episcoporum Cardinalium. Tum excepit Praelatos et proceres Caesaris ad pedis osculum. Deinde a duobus Diaconis Cardinalibus deductus Caesar ad altare maius: ibi super paratum sibi faldisterium diutius genuflexus orauit. Interim chorus cantanit Antiphonam: Elegit eum Dominus, et excelsum fecit illum prae Regibus terrae. Vers. Glorificauit illum in conspectu Regum et non confundetur. Surgens deinde Pontifex, sine mitra dixit: Pater noster Et ne nus inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Vers. Deus iudicium tuum Regida, et iustitiam tuam filio Regis. Vers. Saluum fac Domine seruum tuum Fridericum Imperatorem nostrum, Deus meus sperantem in te. Vers. Mitte ei Domine auxilium de sancto, et de Syon. tuere eum. Vers. Nihil proficiat inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponat nocere ei. Vers. Fiat pax in virtute tua et abundantia in turrib. tuis. Vers. Domine exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. Vers. Dominus vobiscum: et cum spiritu tuo. Oremus. Deus qui beato Petro Apostolo tuo collatis clauib. regni calestis, animas ligandi atque soluendi Pontificium tradidisti, Intercessionis eius auxilio famulus hic tuus Fridericus Imperator noster a nexib. pecatorum suorum liberetur. Protende quasumus famulo tuo N. Imperatori nostro dextram salutis auxilii, vt te toto corde perquirat, et quod digne et humiliter postulat assequi mereatur. Omnipotens sempiterne Deus, Christiani Imperii protector et consernator, da seruo tuo N. Imperatorinostro virtutis inuictae triumphum, ut ad nostram et Ecclefiae tuae Sanctae atque fidelium omnium vnitatem et pacem subditas illi facias vniuer sas harbaras nationes per Christum Dominum nostrum, Amen. Post haec Pontifex de solio descendit, et Caesarem iterum amplexatur, manu sinistra illum tenens, pariter palatium Apostolicum ascenderunt: qui in sacellum S. Nicolai ingressi aliquantulum consederunt, et familiariter confabulati sunt. Deinde Pontifex Caesarem ad cubiculum illi paratum dimisit, iussitque Cardinales complures illum deducere: ipse vero cum suis per aliam sacelli portam ad cameram suam profectus est. Dum Caesar Romae fuit, saepe noctu vno vel altero famulo sociatus, clam et indicto tempore ad Pontificis cubiculum accessit: cui Pontifex obuiam exiuit, cum primum id potuit rescire, et discedentem ipse deduxit vsque ad secundam et tertiam aulam: et aliquando ipse Pontifex inexpectatus ad Caesaris cubiculum cum paucis venit, illumque quantum potuit honorauit cum summa grauitate et maiestate, et in ecclesia, et in via. In Ecclesia orante Pontifice super faldisterio sibi parato ante altare (ut fit) Imperator super aliud faldisterium orabat a sinistris positum, coopertum purpureo ornamento, cum puluinari etiam purpureo, et paruo scabello viridi etiam purpureo. Sedes Caesaris cum suo reclinatorio siue postergalisita erat inter fedem Pontificis et sedilia Cardinalium, in formam sedis Pontificialis. Sed non tantae altitudinis neque latitudinis: cooperta erat panno sericeo viridis coloris, et scabellum paruum habebat viride super quod pedes tenebat Imperato, altitudo ipsius Sedisita erat instituta in Capel. Apostol. vt non altior esset locus vbisederet Imp. quam vbi Pontifex teneret pedes: et item scabellum Caesaris aequale erat Sedibus Cardinalium. Cum incensabatur Pontifex per Cardinalem assistentem, mox incensabatur Imperator per primum ex Praelatis assistentibus Pontifici. Cum Pontifex pacem accipiebat ab assistente Cardinali, primo dabat pacem Imperatori, postea Diaconis assistentibus: Inter eundum semper manu sinistra illius dextram tenebat, volebatque vt aequali semper gradu incederet: quamuis modeste semper Caesar reluctaretur. In discessu mandauit Pontifex, quod itidem vt in introitu honoraretur. Sed ille summo mane cum paucis e suis conscenso equo ante recessit, quam Cardinales comperissent, pauci admodum eius festinationem sunt assecuti. Donauit Pontifex Caesarem plurib. muneribus, primum veste aurea, et equo albo phalerato, cum aliquibus Iocalibus, cum Reliquiis Sanctorum admodum preciosis, quorum precium supra duum millium aureorum ferebatur.



page 21, image: s021

HISTORIA ELECTIONIS ET CORONATIONIS MAXIMILIANI I LEGATIO HENRICI VII ANG. REGIS AD COMITIA CONFLVENTINA MCCCXCII.



page 22, image: s022

LECTORI SALVTEM! BURCARD GOTTHELF STRUVE.

SOlennis Maximiliani I Electio atque Coronatio in hac Historia describuntur. Primum quidem recensentur Principes, Status atque Oratores, qui in Comitiis Francofurtensibus 1486, in quibus Electio facta, comparuetint. Horum Catalogum pleniorem paullo ex antiquo MSto exhibuit Mullerus. [Note: im Reichs-Tags Theatro p. VI c. 1.] Hunc ipsum autem, quem exhibemus, Politicis etiam Imperialibus inseruit Goldastus, [Note: p. I p. 86,] cui adiectae est ipsa electionis Historia. Discrepant equidem Scriptores de electionis die. Sic enim Gerhardus a Roo: [Note: lib. X p. 502.] itaque ab omnibus simul Electoribus, Maximilianus consors Imperii declaratus, et in aede summa D. Bartholomaei, recepto titulo, Romanorum rex proclamatus est, ad decimum tertium Calendas Martii, qui incidit in diem XVII Februarii. Trithemius: [Note: ad a, 1486.] eodem anno vicesima die mensis Februarii, quae fuit secunda feria post Dominicam Reminiscere in quadragesima, Franckenfurt oppido Regali in Ecclesia S. Bartholomaei Apostoli Maximilianus Archidux Austriae, ad instantiam Fridorici Imperatoris tertii, genitoris sui praesentis, in Regem Germanorum electus est, annum agens aetatis trioesimum primum, cuius Electores isti fuerunt Bertholdus ex Comitibus de Henneberg Archiepiscopus Moguntinus, Ioannes ex Marchionibus des Baden Archiepiscopus Treuirorum, Hermannus ex Landgrauiis Hassiae Archiepiscopus Coloniensis, Philippus Comes Palatinus Rheni, Ernestus Dux Saxoniae, et Albertus Marchio Brandenburgensis. Verum, haec ipsa Historia certum electionis diem indicat XVI Februarii, quem etiam confirmat Protocollum electionis ipsius, [Note: apud Goldastum Polit. Reichshandel p. In. 4 et Reichssatzungen p. II p. 173. Kulpisium inter Documenta ad Historiam Friderici III p. 218.] et plerique Scriptores. [Note: Nauclerus vol. II Gen. Lp. 1108. P. Heuterus rer. Austr. lib. II c. IX. Cuspinianus p. 487. Fugger lib. V c. XXXIII n. 2.] Sequitur inde Historia coronationis IX Aprilis Aquisgrani factae. Licet Gerhardus a Roo [Note: lib. X p. 502.] interum diem anticipet, dicens: his ita constitutis, Aquisgranum ad suseipiendam coronam, iter ingressi sunt. Erant in eorum comitatu, Moguntinensis, Treuirensis, et Coloniensis Archiepiscopi: Ernestus Saxoniae Princeps Elector, cum Alberto agnato, multique alii praesules, reguli, nobiles, et ciuitatum legati. In Vbiis adfuere praeter hos, Guilielmus Iuliacensis, Carolus Geldrensis: Episcopi item, Salisburgensis, Augustanus, Spirensis, Misnensis, Vltraiectinus, Leodicensis, Osnabruggensis, Monasteriensis, ac alii nonnulli, quibus praesentibus, coronatus et solemni ritu in Regem consecratus est Maximilianus, tertio Idus Aprilis. Hic autem decimus est mensis Aprilis. Aft, nonum Aprilis confirmant plerique Scriptores. [Note: Nauclerus p. 1108. Heuterus Rer. Austr. lib, II c. IX. Fugger lib. V c. XXXIII n. 4.]

Adiecta est Legatio Henrici VII Anglorum Regis ad Maximilianum, tunc adhuc Regem Romanorum, et Imperii Ordines in Comitiis Confluentinis 1492. Postquam enim Carolus VIII Gallorum Rex Maximiliano Annam Britannicam praeripuisset, Maximilianus non solum Henricum VII Anglorum Regem contra Gallos incitabat, sed etiam Imperii Ordines primo Metim, deinde Confluentiam a. 1492 vocat, vt illorum auxilia imploraret. [Note: Trithemius Chr. Hirsaug. ad a. 1492. anno quoque supra notato, in mense Septembris, Fridericus Imperator munditertius, et Maximilianus Rex Germanorum filius eius semper inuistus, Conuentum Regni Principibus apud Confluentiam oppidum Archiepiscopi Treuirorum consensu indixerunt vnanimi, quorum multis in praesentia constitutis Raptus desponsatae Maximiliano Annae Ducis Brittaniae per Carolum Regem Galliae praesumptus in medium proponitur et quid fieri decernant Principes, consultatio communis habetur. Erant tum qui bellum Gallo indicendum consulerent, vtpote qui non solum leges temerasset Germanas inferior, sed ius etiam violasset Imperii simul et Christianae veritatis. In id tandem conuenit pars sanior, tempori concedendum, cum Brittanniae Ducatus, neque Germaniae Regno neque Brabantiae Principatui ea tempestate conduceret. Maximilianus itaque Rex consilio Principum leuigatus animum remisit iratum.] Dum igitur in Parlamento Anglicano bellum contra Gallos esset decretum, mittebatur Henrici VII nomine Franciscus de Puys, qui Gallorum aflum fallacias que magis exponeret, hoc ipso Germaniae Ordinum animos magis concitaret, Regemque suum iam bellum contra Gallos fuisse adgressum, nuntiaret. Cui subiuncta est responsio, legato in Comitiis facta. Licet hoc ipso, quod Maximilianus omnibus esset destitutus, et auxilia promissa non praestaret, omnia essent frustranea. [Note: Baco de Verulamio Hist. Henrici VII p. 180. Legati Angliae, cum ad Maximilianum aduentassent, longo interuallo inter se disiunctas repererunt: cum omnino ei deessent Pecuniae, Milites, Arma, quae tantae Expeditioni sufficerent. Maximilianus enim, cum neutram Alarum suarum integram haberet, (quoniam Patrimonium suum Austriae ad eum nondum deuenerat, patre siquidem adhuc vino; at que ex altera parte, Territoria sua Matrimonialia, partim Ducissae Viduae in Dotem cesserant, partim recentibus Rebellionibus exhausta erant) Copiis ad Bellum necessariis, plane destitutus erat.]



page 23, image: s023

ELECTIO SERENISSIMI ET ILLVSTRISSIMI PRINCIPIS, D. MAXIMILIANI ARCHIDVCIS AVSTRIAE, DVCISQVE BVRGVNDIAE, ETC. IN REGEM ROMANORVM, FACTA PER PRINCIPES ELECTORES IN OPPIDO FRANCKENFORD, ANNO M CCCCLXXXVI.

[Note: Hanc Maximiliani I. electionem breuiter describit Gerardus a Roo Ann. Austr. lib. X p. 502. et Fugger lib. V c. XXXIII p. 951. Facta est autem electio die XVI Februarii. Catalogum Principum, qui hisce Comitiis interfuerint, ex Relationibus Mstis aeque exhibet Mullerus im Reichs-Tags-Theatro p. VI c. I]

CODICILLVS PRAESENS INDICAT NOMINA PRINCIPVM, COMITVM, ET BARONVM, QVI AD ILLVSTRISSIMI PRINCIPIS ET DOMINI, D. MAXIMILIANI ARCHIDVCIS AVSTRIAE, DVCISQVE BVRGVNDIAE, ELECTIONEM IN ROMANORVM REGEM IN OPPIDO FRANCKFORDENSI CONVENERE.

ANNO a natiuitate Saluatoris M CCCC LXXXVI. die Veneris, XX. mensis Ianuarii, Gloriosissimus ac inuictissimus Princeps et Dominus, Dominus Fridericus tertius Romanorum Imperator, suaeque Maiestatis vnicus filius Maximilianus Archidux Austriae, Burgundiae Dux, Francofordiam ingressi sunt.

Affluxerant alii Principes, quorum nunc recensebo nomina.

Archiepiscopus Moguntinensis.

Archiepiscopus Treuirensis.

Archiepiscopus Coloniensis.

Philippus Dux Bauariae, Comes Palatinus Rheni.

Ernestus Dux Saxoniae.

Albertus Marchio in Brandenburg.

Albertus Dux Saxoniae.

Fridericus Dux Saxoniae.

Ioannes Dux Saxoniae.

Henricus Dux Brunsvvigensis.

Iohannes Dux Bauariae, Comes in Spanheim.

Rupertus Dux Bauariae.

Caspar Dux Bauariae, Comes in Feldentz.

Carolus Dux Gelriae.

Wilhelmus Landgrauius Hassiae, Comes in Katzenelnbogen et Dietz, et Comes in Zigenhayn.

Christophorus Marchio de Baden.



page 24, image: s024

Albertus Marchio de Baden.

Fridericus Marchio de Baden.

Abbas de Fulda Princeps.

Episcopus Bambergensis.

Episcopus Augustensis.

Episcopus Cameracensis.

Episcopus Sibinicensis.

Episcopus Wormariensis.

Episcopus Spirensis.

Episcopus Eystetensis.

Episcopus Tergestinus.

Episcopus Missenensis.

Nunc quot et quos Princeps quilibet Comites Baronesque Franckfordiae secum habuerit, ex ordine referemus, ordiamurque a Caesarea Maiestate, quae infra descriptos habuit.

Albertum Marchionem de Baden.

Hugonem Comitem de Werdenberg.

Abbatem de Milck.

Abbatem de Admunde.

Sigismundum Broschenck.

Sigismundum de Bappenheim.

Bertolinum de Starenberg.

Fridericum de Stubenberg.

Casparem de Rogendorff.

Martinum de Eytzingen.

Iohannem de Wolffstein.

Domicellum de Wolkenstein.

Dominum de Vtzendorff.

Iohannem de Zeltingen.

Christophorum de Hohenfeldt.

Sigismundum Midderthorer.

Dominumde Berneck.

Dominum de Mersperg.

Inditi Maximiliani Romanorum Regis, Archiducis Austriae, Ducis Burgundiae, curiales Principes, Comites et Barones enumeremus.

Christophorus Marchio de Baden.

Episcopus Cameracensis.

Episcopus Sibinicensis.

Carolus Dux Gelriae.

Adolphus Comes de Nassavv, Marschalcus.

Fridericus Comes de Hohenzollern.

Fridericus Comes de Bitsche.

Walrab Comes de Bitsche.

Comes de Bentheim.

Carolus Comes in Croy et Schymay.

Ludouicus de Emerey.

Martinus de Polheim.

Wolffgangus de Polheim.

Bemardus de Polheim.

Vitus de Wolckenstein.

Cornelius de Bergen.

Fridericus de Egkmunder Iselstein.

Hugo de Melo, Dominus in Anthon.



page 25, image: s025

Dominus de Lanney.

Carolus de Lalayn.

Iohannes de Leuan.

Philippus bastardus de Burgundia.

Gerhardus de Busy.

Gerlacus de Isenberg.

Dominus de Barbenzon.

Arnoldus de Trazenis, Dommus in Army.

Dominus de Geth.

Dominus de Battenburg.

Walrab de Breyderade.

Ludouicus de Baenst.

Ditherus de Fosse.

Florentius de Iselstein.

Don Ladron de Portigal.

Dominus de Erckentiel.

Dominus de Trap.

Dominus de Lichtenstein.

Philippus de Aresses, dominus curiae.

Daniel de Herzele.

Progrediamur ad illustrissimos sacri Romani Imperii Electores.

Reuerendissimus in Christo pater et dominus, dominus Bertoldus Archiepiscopus Moguntinensis sacri Romani Imperii per Germaniam Archicancellarius ac Princeps elector, hos secum habuit Comites atque Barones.

Iohannem Abbatem Fuldensem, ex familia Comitum de Henneberg natum.

Georgium commendatorem ordinis sancti Iohannis, ex familia Comitum de Henneberg natum.

Ottonem Comitem in Henneberg.

Iohannem Comitem in Wertheim.

Erasmum Comitem in Wertheim.

Sigismundum Comitem in Glichen.

Philippum Comitem in Nassavv.

Ludvvicum Comitem de Isenberg, dominum in Budingen eiusque duo filii,

Iohannem Comitem de Isenberg, dominum in Budingen.

PhilippumComitem in Ryneck.

Reinhardum Comitem in Ryneck.

Philippum alium Comitem in Ryneck.

Ad Reuerendissimum in Christo patrem et dominum, dominum Iohannem Archiepiscopum Treuerens. sacri Romani Imperii per Galliam et regnum Arelatense Archicancellarium ac Principem Electorem se calamus dirigat: Principesque, Comites, Barones, qui suae reuerendissimae paternitati aderant, describat. Fridericus Marchio in Baden.

Bernhardus Comes in Solms, dominus in Mintzenberg in Appermont: cum duobus filiis.

Emich Comes in Liningen et Dagspurg.

Dominus Iohannes Comes in Nassaw, et in Dietz.

Simon Wecker Comes in Zvveinbrucken, Dn. in Bitsch, et in Lichtenberg.

Iohannes de Seyne, Comes in Witgestein, et Dominus in Homburg.

Ditherus Comes in Manderscheyt, dominus in Sleiden.

Fridericus Comes in Wiede, dominus in Isenburg.

Iohannes Comes in Manderscheyt et Blanchenheim.

Bernhardus Comes in Lining.



page 26, image: s026

Iacobus Comes in Dune et Kirpurg, dominus in Salm.

Philippus Dominus in Bernstein et Falckenstein.

Winrich de Dune, dominus in Falckenstein et Oberstein.

Wilhelmus dominus in Runckel et Isenburg.

Iohannes Comes in Wiede, dominus in Isenburg.

Ditherus Burggrauius in Ryneck, dominus in Bruch et Tonnenberg.

Cuno dominus in Winnenberg et Bilstein.

Reuerendissimus in Christo pater et dominus, dominus Hermannus Archiepiscopus Coloniensis, sacri Romani Imperii per Italiam Archicancellarius et Elector infra nominatos secum habuit Comites, et Barones. Wilhelmum Lantgrauium Hassiae, Comitem in Katzenelenbogen, Dietz et Ziegenhain.

Gerhardum Comitem Rheni.

VVilhelmum et Hupertum Comites in Nuvvenar.

Henricum Comitem in Nassavv, et dominum in Bilstein.

Philippum Comitem in Firnberg.

Philippum Comitem in Solms.

Henricum Comitem in VValdeck.

Comitem in Salm, dominum in Rifferschit.

Vincentium Comitem in Morsse.

Fridericum dominum in Zomeruff.

VVilhelmum Dominum in Rennenberg.

Pergamus ad illustrissimum Principem et Dominum, Dominum Philippum Bauariae Ducem, Comitem Palatinum Rheni, sacri Romani Imperii Archidapiferum, suaeque curiae Comites atque Barones, quos secum habuerat, designemus.

Caspar Dux Bauariae Comes in Feldentz.

Episcopus Spirensis.

Episcopus VVormaciensis.

Magister ordinis Teutonicorum.

Ludvvicus de Bauaria.

Iohannes Rheni Comes.

Otto Comes in Solms. Bernhardusque eius filius.

Michael Comes in VVertheym.

Henricus Comes iu Bitsch.

Philippus Comes in Hanavv.

Gerhardus Comes in Seyne.

Hammo Comes in Liningen.

VVicker Comes in Liningen.

Hugo Comes in Montfort.

Iohannes Comes in Montfort.

Craffto Comes in Hoenloch.

Conradus Comes in Thübingen.

Comes de Nassavv, Dominus in Bilstein.

VVolfgangus Comes in Furstenberg.

Cuno Comes in VVesterburg.

Bernhardus Comes in VVesterburg.

Bernardus Comes in Eberstein.

Bernhardus alius Comes in Eberstein.

Henricus Comes in Lupff.

Dominus Iohannes Ruvvegraue.

Melchior de Oberstein.

Emich de Oberstein.

Iohannes de Hohenfels, Dominus in Reipelskirchen.



page 27, image: s027

Schenck Christophorus de Limpurg.

Schenck Fridericus de Limpurg.

Schenck Erasmus de Erpach.

Dominus Iohannes de Schvvarzenberg.

Dominus de Sonnenberg.

Illustrissimus Princeps et Dominus, Dominus Ernestus Dux Saxoniae, Lantgrauius Thuringiae, Marchio Missenae, Sacri Romani Imperii Archimarschalcus, subscriptos curiales habuit Principes, Comites atque Barones.

Fridericum Ducem Saxoniae.

Iohannem Ducem Saxoniae.

Karulum Comitem in Glichen.

Iohannem Comitem in Hohenstein.

Iohannem Comitem in Werdenberg.

Comitem de Warnburg.

Brononem Dominum in Querfort.

Duos Barones dictos Russen de Plavven, Dominos in Gretz et Cranchfelt.

Procedant demum illustrissimi Principis et Domini, Domini Alberti Marchionis in Brandenburg sacri Romani Imperii Archicamerarii curiales Comites atque Barones.

Iodocus Comes in Hohenzollern.

Fridericus Comes in Zorn. [Note: legendum Zolern.]

Ytelfricz Comes in Zorn.

Fridericus Comes in Castel.

Georgius Comes de Castel.

Michael dominus in Schvvartzburg.

Sigismundus de Schvvarzburg.

Philippus de Winsperg sacri Romani Imperii camerarius.

Christophorus de Limperg, sacri Romani Imperii pincerna. Nunc ad caeterorum Principum curiales Comites atque Barones nostra procedat descriptio.

Reuerendissimus in Christo pater et dominus, Dominus Ioannes Archiepiscop. Strigoniensis, administrator Archiepiscopatus Saltzburgensis, hos secum habuit Comites et dominos.

Iacobum de Hauvvesperg.

Wolgangum Ahaym.

Marcum de Hohenfelt.

Ernestum de Braben.

Georgium de Ram.

Theoboldum de Steming.

Abbatem de Agram.

Reuerendus Princeps et dominus, dominus Episcopus Bambergensis secum habuit, Bertoldum Comitem de Hennenberg, et Ernestum de Hohenstein.

Illustris Princeps et dominus, dominus Albertus Dux Saxoniae, Lantgrauius Turingiae, Marchio Missenae, secum habuit Episcopum Missenensem.

Henricum Comitem de Stalburg.

Adam Comitem in Bichlingen.

Brunonem Dominum in Querfort.

Illustris Princeps dominus Henricus Dux Brunsvvicensis secum habuit Philippum Comitem in Waldeg.

Comitem in Gonstorff.

Oratores aliorum Principum et Comitum.



page 28, image: s028

Episcopus Verdunensis, Orator Regis Franciae.

Oratores Sigismundi Ducis Austriae.

Episcopus Augustensis, qui Franckfordiae obiit, dominus Vlricus Frenberg, dominus Georgius Abessberg.

Oratores Ducis Lotharingiae, Philippus Comes in Liningen, itemque Nicolaus Comes in Sarvverden.

Oratores Georgii Ducis Bauariae, videlicet dominus Sigismundus Leyminger, et quidam Doctor.

Oratores Alberti Ducis Bauariae, videlicet Doctor Birckheymer, et Sifridus Pauelssdorfer.

Oratores Ducis Mediolani; sc. Doct. Andreas Schenck cum aliis sibi adiunctis.

Oratores Comitis de Wirtenberg, Praepositus Stockhardensis vtriusque iuris Doctor, dominus Hermannus de Sassenheim miles: Doctor Iohannes Reuchlin.

Praeterea et Senatus ciuitatum et Oppidorum infra nominatorum suos ad tam celebrem conuentum misere consiliarios siue nuncios, Noriberga, Colonia, Argentina, Vlma, Hal in Svveuia, Nurlingen, Metis, Hagenavv, Aquisgranum, Magdeburg, Mechlin, Andorpia, Confluentia, Lucenburg.

Die Martis quarta decima mensis Februarii diuus Fridericus Romanorum Imperator sedens in maiestate in alto cunctisque patenti aedificio, omnium Principum, Comitum atque Baronum, praeterea innumerabili procerum stipatus caterua, magna interueniente solennitate, feuda regalia gratiose concessit, primum Archiepiscopo Moguntino; deinde Philippo Duci Bauariae, Comiti Palatino Rheni: tum Henrico Duci Brunsvvicensi: Et postremum Episcopo Wormaciensi.

Ordo incedendi inter eundum ad Ecclesiam Sanct. Bartholomaei, inter Principes, Comites, Barones, milites quoque et militares seruatus.

Inter eundum ad Ecclesiam S. Bartholomaei hunc ordinem seruatum vidimus. Primum ingens nobilium, militum, oratorumque Principum ibat caterua. Subsequebantur statim rnagno numero Barones et Comites. Tum complures Heraldi, Deinde Principes non Electores, nonnulli Ecclesiastici, Seculares quoque scil. Marchiones Badensis, Brunsvvicensis, Gellerensis, itemque Saxoniae et Bauariae Duces, Continuo Imperator et Principes Electores hoc successerunt ordine, Primum ibat Philippus Bauariae Dux Comes Palatinus Rheni, a dexteraque sociatum habuit Maximilianum Austriae Archiducem et Burgundiae. Comitatur Episcopus Treuerensis, insequitur Ernestus Saxoniae Dux nudatum extensumque gladium ante imperialem Maiestatem suis gestans manibus. Euestigio diuus Imperator incedit, a dextraque per Moguntinum, a laeua vero per Coloniensem Archiepiscopos conducitur. Nouissimo loco Episcoporum, Comitum, atque Baronum multus sequebatur numerus. Marchio vero Brandenburgensis Princeps grandaeuus, pressuram veritus, ante alios in Ecclesiam sese recepit.

Vestium, collariorum, et quorumcunque monilium, quibus pene omnes amicti ornatique erant, miram preciositatem si verbis enarrare velim, dies vix sufficeret.

Sub officio Missae solemnis in Ecclesia Sanct. Bartholomaei, pro inuocatione gratiae Spiritus Sancti, Imp. Friderico III. in maiestate sedente, quo quisque Principum, Comitum et Baronum steterit sederitue loco.

Missam de Spiritu sancto solemnem in Summo altari celebrauit Episcopus Pauadensis, vicarius in pontificalibus Archiepiscopi Moguntinensis.

Ad altaris latus meridionale, quo epistola legi solet, sedilia pro imperiali Maiestate Principibusque Electoribns erant constructa. Verum reliquis eminentior Caesarea sedes, in qua Imperator regali diademate ac aliis imperialibus decoratus insigniis in Maiestate sedebat. A cuius dextera primum Archiepiscopus Moguntinensis deinde Philippus Bauariae Dux, Comes Palatinus Rheni: Postremum Maximilianus Archidux Austriae Burgundiaeque Dux. Alaeua vero Archiepiscopus Coloniensis


page 29, image: s029

primum. Deinde Ernestus Dux Saxoniae, postremumque Albertus Marchio in Brandenburg sessiones suas habuere. Archiepiscopus vero Treuerensis nec ad dexteram nec ad leuam imperatoris declinans, ante altare recta contra faciem Imperialem propria sede locatus erat. Principesque Electores quilibet veste patricia indutus sederat.

Item ad idem latus chori steterant hoc ordine, Bambergensis, Wormaciensis, Eistatensis, Spirensis, et Missenensis Episcopi: item magister ordinis Teutonicorum, Abbas Fuldensis.

. Latere vero chori septentrionali, contra faciem Episcopi Bambergensis stabat Episcopus Verdunensis. Deinde Episcopus Cameracensis. Ad idem Altaris latus, Albertus Saxoniae, Caspar Bauariae, Henricus in Brunsvvigk et Fridericus Saxoniae Duces, Deinde Albertus et Christophorus Marchiones Badenses. Et item IohannesBauariae, Iohannes Saxoniae Duces. Et sequenter VVilhelmi Hassiae Landgrauii, postremum Principum oratores. Item Dux Gelriae ad Maximiliani, itemque Fridericus Marchio de Baden ad Archiepiscopi Treuerensis dorsa steterant. In rransitu ad offerendum primum ibat Archiepiscopus Treuerensis, a vestigio incedit Imperator a Moguntino et Coloniensi Archiepiscopis conductus, deinde Philippus Bauariae Dux Comes Palat. Rheni. Tum Ernestus Saxoniae Dux. Postea Albertus Marchio de Brandenburg, demumque Maximilianus Austriae Archidux, vsque ad altare successerant. Verum Imperator primum, deinde Archiepiscopus Treuerenfis, posteaque reliqui Principes Electores quisque suo ordine Deo munus obtulit.

Item dum inciperetur canticum, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Schenck Christoferus de Limpurg Caesareo capiti imperiale diadema excepit. Item pomum Philippus de Selmick imperii dapifer, Gladium vero et quidem versus terram defixum Sigismundus de Pappenheim marschalcus, Sceptrum vero Schenck Philippus de Winspurg camerarius tenuit. [Note: Hi tempore Maximiliani I subofficiales. Videmus ex eo, pincernas olim Caesareum capiti diadema quoque excepisse.]

Item sumpto per celebrantem sacrificio, Caesareo capiti imperialis reddebaur corona: euestigioque Ernestus Dux Saxoniae gladium extensum, Philippus Dux Bauariae Comes Palatinus Rheni pomum, itemque Albertus Marchio in Brandenburg sceptrum Caesarea insignia, in suas recepere manus.

Quo splendore, qua denique festiuitate, inclytus Rex electus in summo altari promoueri meruit atque axaltari.

Exacto Missae officio Principes Electores secundum tenorem aureae bullae iuraturi altare accesserant: quo facto Imperator Principesque Electores conclaue ad eligendum Romanorum Regem ingrediuntur. Deinde facta omnium vnanimi consensu electione, eius rei testes vocantur quamplures Principes Comitesque: eo peracto ex conclaui ad Maximilianum electum mittuntur Archiepiscopus Coloniensis, Philippus Dux Bauariae Comes Palatinus Rheni et Ernestus Saxoniae Dux: qui mutuo habito sermone, demum praecedente Archiepiscopo Coloniensi, Maximihanus medius inter Comitem Palatinum et Saxoniae Ducem in conclaue introducitur, factaque aliqua in conclaui mora, demum per Moguntinum et Coloniensem Archiepiscopos educitur aliis comitantibus Principibus, in altari exaltatur, canticum, Te Deum laudamus, in organis a canonicis vicissim magno decantatur tripudio, circa altare ad exaltati Regis latera Moguntinensis et Coloniensis contraque eius faciem Tteuerensis Archiepiscopi stabant.

Imperialis maiestas circa altare in sede, iuxtaque eandem seculares Principes Electores locum tenuerant, finito cantico Georgius de Hell, alias Peffer legum Doctor, Archiepiscopi Moguntinensis Cancellarius, ex Imperatoris Principumque Electorum speciali commissione, electionem factam coram omnibus publicauit, mandans et praecipiens Regi electo ab omnibus obediendum esse.



page 30, image: s030

Postremum quoque dum rediretur ab Ecclesia, quo ordine Principes, Comites Barones, milites et militares incesserint.

His omnibus rite peractis, itur ab Ecclesia eo fere ordine quo ingressum factum supra recensuimus: solum quod Imperator, Maximilianus Rex electus, Principesque Electores partim mutato incesserant ordine. Nam post transitum ingentis cateruae procerum, militum, oratorum, Baronum, Comitum atque Principum successerat Archiepiscopus Treuerensis. Insequuntur tres Principes Electores saeculares, insignia quisque suum deferentes imperialia. Euestigio Imperator in Maiestate, Maximilianusque Rex electus a Moguntinensi et Coloniensi Archiepiscopis conducti incesserant, demum succedentibus pluribus Episcopis, Comitibus et Baronibus.

Facta fuit haec electio die Iouis, XVI. Mensis Februarii.

Die Sabbati XI. Mensis Martii, Illustrissimus olim Princeps et dominus, dominus Albertus Marchio Brandenburgensis Princeps Elector, in Franckfordia ex humanis decessit. In ecclesia fratrum Praedicatorum, quo corpus defuncti erat delatum, Imperatore et Rege Romanorum, Principibus, Comitibus, Baronibus nobilibusque praesentibus, exequiae solemnes celebrabantur. Quibus peractis effertur per Comites et milites funus extra Francofordiam. Procedunt fratres religiosi Ordinum mendicantium plures numero. Sequuntur funus Imperator, Romanor. Rex, Principes, Comites, Barones, et alii proceres. Committitur naui volante flumine Mogoni transuehendum in Marchionatus territorium. Cuius anima feliciter quiescat in Domino.

CORONATIO ILLVSTRISSIMI ET SERENISSIMI PRINCIPIS MAXIMILIANI, ARCHIDVCIS AVSTRIAE, DVCISQVE BVRGVNDIAE, ETC. IN REGEM ROMANORVM, CELEBRATA PER PRINCIPES ELECTORES S. ROMANI IMPERII. IN AQVISGRANO.

ANNO Domini Millesimo CCCCLXXXVI. XXVIII. die Martii Inuictissimus et gloriosissimus Fridericus tertius Imperator Romanorum semper Augustus, Maximilianus eiusdem Friderici filius Rex Romanorum electus, ac Principes Electores, cum insigni Principum, Comitum, Baronum, multorumque nobilium comitiua post memorati Romanor. Regis electionem adhuc in Franckfordia perdurantium, nauigio Coloniam et Aquisgranum versus pro electi Regis coronatione iter arripientes, eo die Pinguiam [Note: Bingen. ditionis Moguntinae oppidum, ad Rhenum situm.] attigerunt: vbi Romanorum Regi a dominis maioris Ecclesiae Moguntinae notabilis in vino et havena propina est oblata.

Vicesima nona die Martii de mane Imperialis Maiestas vna cum Romanorum Rege, Duce Alberto Saxoniae comitante, visitauerunt Ecclesiam collegiatam Pinguensem, audientes ibidem missam: qua finita intrauerunt naues ad descendendum: nautarum tamen consilio ob venti mirabilem impetum ac multum periculosum in loco persistentes eodem die prandium in nauibus celebrarunt. Dominus vero Archiepiscopus Moguntinensis recessit in naui sua cum suis. Et prandio facto Albertus Dux Saxoniae etiam iter arripuit: sed parum longe processit propter ventum: caeteris in Pinguia tota die relinquentibus.

XXX. Die Martii de mane missa finita in Ecclesia Pinguensi, Imperialis Maiestas cum filio suo Rom. Rege Maximiliano intrauerunt naues, descendentes aquam. Ipsis venientibus in ciuitatem Remis, [Note: Reinse] erat ibi dominus Archiepiscopus Moguntinus et Albertus Dux Saxoniae eum duxerunt supra cathedram lapideam eleuatam, quae vocatur sedes Regis [Note: Königstul] situata in campis extra muros ciuitatis Remensis prope Rhenum, supra quam sedebat Rex Romano Imperio praestans iuramentum. Quendam de domo Ducis Sigismundi creauit militem: facta quoque per Archiepiscopum Moguntinum relatione iterum se in naues receperunt, venientes illo sero Andernacum.



page 31, image: s031

XXXI. Die et vltima Martii Rex Romanor. accersit Imperialem M. et simul visitauerunt ibi Ecclesiam fratrum minorum, audientes ibidem missam: qua finita iterum intrauerunt naues, et venerunt Coloniam circa horam quartam. ipsis venientibus ad litus aderat dominus Archiepiscopus Coloniensis Princeps Elector in superpellicio, cum omnibus Ecclesiis collegiatis et monasteriis processionaliter, Dominus Archiepiscopus Treuerensis Princeps Elector, et Ernestus Dux Saxoniae Princeps Elector, recipientes Imperialem M. et Rom. Regem filium suum Maximilianum cum maximo honore et reuerentia, qua decuit, habentes duos pannos sericos eleuatos in aere ad cooperiendum Imperialem Maiestatem, et Regem Romanorum ducentes eos processionaliter, ad maiorem Ecclesiam anre tres Reges, oratione ac deuotione eorum ibidem facta et habita, intrauerunt chorum ad summum altare. Quibusdam ceremoniis ibidem peractis, duxerunt Imperialem maiestatem ad locum palatii et hospitii sui. Et Rege transeunte ad hospitium suum associauerunt excellentiae suae caeteri Principes.

Post hoc venit Dominus Archiepiscopus Moguntinus in nauigio suo.

Prima die Aprilis de mane Imperialis Maiestas, Romanorum Rex cum caeteris principibus visitauerunt maiorem Ecclesiam Coloniensem, audientes missam in summo altari. Qua finita duxerunt Imperialem maiestatem domum: et mox vnusquisque principum ad suum se transtulit hospitium. Et tunc venit Dominus Philippus Comes Palatinus Princeps elector in nauigio suo: quem prandio facto Romanorum Rex visitauit

Item Ciuitas Coloniensis fecit Romanorum Regi propinam de vino et hauena et bobus, etiam clinodio argenteo cum certis aureis florenis.

Secunda die Aprilis Dominus Coloniensis et Treuerensis venerunt ad Regem Romanorum: et post recessum Domini Coloniensis Romanorum Rex vna cam Archiopiscopo Treuerensi intrauerunt Ecclesiam; audientes ibidem missam per cantores suos cantatam. Venit etiam ibidem Episcopus Verdunensis orator Regis Franciae, finita missa redierunt cum eorum nabilibus ad hospitia. Et Dominus Archiepiscopus Treuerensis mansit cum Rege in prandio: quo completo post recessum Domini Treuerensis, venerunt Consules Electorum Principum ad Regem, habentes consilium inuicem.

Tertia die Aprilis de mane Rex visitauit Imperialem Maiestatem, et ipsa recedente ascendit Imperator currum suum, et caeteri PRINCIPES Electores cum eo in optimo ordine versus oppidum Duren et Aquisgranum.

De post facto prandio Rex Romanorum cum aliquibus de suis secutus est.

Item ante introitum Imperialis Maiestatis in Duren, venit Dux Guliacensis in Optimo ordine in armi, cum ducentis equis in nigro vestitis recipiens Imperialem Maiestatem cum Principibus Electoribus, introducendo eos faciens ei propinas debitas. Aliqui tamen PRINCIPES Electores transiuerunt vltra, ad euacuandum hospitia propter multitudinem aduenientium.

De post Dux Guliacensis exiuit iterato obuiam Regi Romanorum, recipiens eundem cum honore et reuerentia introducendo suam celsitudinem, faciendo ibi propinas,

Quarta die missa finita ascenderunt currum et equos eorum, veneruntque Aquisgranum: ibi applicuerunt circa horam quartam de fero. ipsis venientibus circa ciuitatem erant ibi domini Ciuitatis recipientes Imperialem Maiestatem et Romanorum Regem filium suum cum caeteris Principibus Electoribus multum gaudenter.

Item erat etiam ibi Dux Cleuensis in optimo ordine eos Principes recipiens. Imperialis Maiestas cum appropinquaret ciuitatem; exiuit currum, et ascendit equum suum. Et Rege veniente cum aliis Principibus ad portam, erat ibi totus Clerus ciuitatis Aquensis cum quatuor Ordinibus processionaliter, cum crucibus, et capite sancti Caroli Regis, quod per Canonicos seniores ferebatur, in quo erat corona sua quam habuit in vita. Illis sic visis descendit Rex de equo, faciens reuerentiam sancto Carolo,


page 32, image: s032

dando osculum cruci. Credentia facta per vicedecanum Aquensem, qui eandem portauit. Item Rege de equo descendente, erant ibi custodes ante portarium ciuitatis, pro eorum iure equum Regis recipientes. [Note: Clarius haec explicat in historia coronationis Caroli V. Hartmannus Maurus apud Schardium Tom. II. p. 21. Mos est antiquitus introductus, quod vbi Regiae Maiestas peruenerit ad portam exteriorem, quae hoc tempore fuit Diui lacobi, quod equo descendat, atque sanctam crucem, a Canonicis Regem expectantibus illuc delatam reuerendissime exosculetur, factaque reuerentia Diui Caroli capiti, dimisso equo priore, in alium subinde transiliat, ciuitatemque ingrediatur.]

Item erat talis ordinario per Regem et alios Principes de introitu ciuitatis, et per Albertum Saxoniae Ducem disposita, quatenus equites communes et nobiles praecederent. De post venit Clerus cum reliquiis sancti Caroli Regis.

Deinde Duces et Principes Electores. Primo Dux Cliuensis in veste aurea, penes eum Dux Guliacensis cum Christophoro Marchione de Baden. Secundo Albertus Dux Saxoniae cum Episcopo Strigoniensi, administratore Saltzburgensi. Tertio Ernestus Dux Saxoniae Princeps Elector et Archimarschalcus Imperii, deferens in manu sua ensem nudum seu euaginatum ante Imperialem Maiestatem. Penes eum Archiepiscopus Treuerensis, et Philippus Comes Palatinus Rheni Princeps Elector.

Item Imperialis Maiestas sola in ordine. Quarto Rex Romanotum in veste aurea, et equo albo. Penes eum Archiepiscopus Coloniensis in latere dextro, Dominus ARCHIEPISCOPVS Moguntinensis in latere sinistro: transeuntes isto modo vsque ad Ecclesiam beatae Mariae Virginis.

Item post Romanorum Regem venit exercitus suus in rubeo vestitus, in quo erat Episcopus Cameracensis, Episcopus Sibinicensis, Dux Gellerensis. Post illos exercitus Archiepiscopi Coloniensis similiter in rubeo vestitus cum lanceis et balistis bene armatis, in quo erat Wilhelmus Landgrauius Hassiae. Post hoc ambasiatores Ducis Sigismundi et aliorum Principum, cum multis nobilibus magno numero qui missi fuerant, etc. Atque in illo introitu iuerunt trini, hoc est, tres et tres simul, et durauerat iste introitus bene ad horam cum dimidia.

Item ab introitu ciuitatis vsque ad Ecclesiam Beatae Mariae virginis, et per totam ciuitatem tres viri in equis proiecerunt pecunias cum manibus ad populum.

Item in porta Ecclesiae descendit Rex Romanorum de equo suo et Marschalcus GVLIACENSIS accepit de iure equum suum, tanquam praefectus regni.

Item Vicedecanus cum seniori Canonico fecerunt suae Excellentiae interpretationem illorum duorum signorum stantium ante ostiuin Ecclesiae super duo pilaria lapidea, quorum vnum est lupa, aliud linguae multae. Ad interpretationem siue significationem, quatenus Rex debet esse defensor regni, quemadmodum lupa defendit suos iuuenes prae aliis animalibus.. Etiam Rex debet praeesse omnibus linguis. Qua finita intrauerunt Ecclesiam: ibi erat vnum paruum scamnum in medio, supra quod erat tensus vnus pannus de veluto cum similibus cussinis, in quibus Rex posuit se ad genua, Imperator cum caeteris Electoribus et Principibus steterunt fundentes orationes eorum ante imaginem beatae Virginis et Regis sancti KAROLI. Tempore medio cantabatur Te Deum laudamus, in organis. Quo finito Rex obtulit ad altare Beatae VIRGINIS MARIAE certas species auri.

Quibus ceremoniis completis associauerunt Imperialem Maiestatem ad hospitium. De post veniunt omnes PRINCIPES Electores cum Rege ad suam curiam: et ibi primum portabatur gladius nudus ante Regem per ERNESTVM Ducem Saxoniae PRINCIPEM Electorem et ARCHIMARSCHALCVM Imperii. Deinde vnusquisque ad suum se transtulit hospitium.

Quinta die Aprilis Romanorum Rex et caeteri Electores principes visitauerunt Imperialem Maiestatem. Et prandio facto venit Rex ad domum Ciuitatis, ibi erant omnes Electores congregati habentes consilium. Quo peracto fuerunt missi ARCHIEPISCOPVS Moguntinensis, et Archiepiscopus Coloniensis ad Ecclesiam, ad ordinandum


page 33, image: s033

et disponendum requisita pro coronatrone Regis Romanorum, quae nondum erant parata. Quare prolongata fuerat pro tunc coronatio vsque ad diem nonam Aprilis, tunc sexta hora omnia erant parata pro coronatione Regis.

Item de domo ciuitatis Rex visitauit Imperialem Maiestatem. Ipso ibidem existente venit Magister curiae Domini Coloniensis fignificans Imperatori et Romanorum Regi prolongationem coronationis propter nullam dispositionem factam. Et depost Rex rediit significando suis eandem prolongationem.

Item ciuitas Aquensis propinauit Regi sex boues, sex plaustra vini, et totidem Imperatori,

Sexta die Aprilis de mane venit Dux Guliacensis ad REGEM, et de post simul visitauerunt Ecclesiam Beatae MARIAE Virgini, in qua erat Imperator cum caeteris electoribus, ibidem missam audientes. Qua finita redierunt cum Imperiali MAIETSATE ad suum hospitium, et vnusquisque ad suum locum.

Post prandium Rex iuit ad domum Ciuitatis: ibi erant omnes Electores habentes consilium in simul cum Rege Romanorum: et de post ad sua se transtulerunt.

Septima die Aprilis de mane Rex accessit iterum ad domum ciuitaris: ibi iterum venerunt caeteri Electores habentes simul consilia.

Item sinita missa per cantores Regis in Ecclesia cantata, accessit et Imperialis M. ad domum ciuitatis consilium eorundem ineundo. Quo peracto Electores iuerunt pransum. Cum Domino Coloniensi pransus est Dominus Moguntinus, Comes PALATINVS Rheni et Albertus Dux Saxoniae.

Item post prandium Philippus Comes Palatinus visitauit Regem: caeteri Electores iterato inierunt consilium in domo ciuitatis.

Et Dominus Palatinus post recessum a Rege similiter accessit eos. Item Rex Romanorum habuit publicum consistorium in sua Curia cum Consulibus Eleclorum et aliorum Principum. Ibi iudicialiter agebatur quaedam causa ardua.

Octauo die Aprilis venerunt certi Electores ad Ecclesiam audientes missam ante Beat. Virginem: qua finita iuerunt in sacristiam habentes consilium. Venit similiter Imperator etiam audiens missam cantatam de Domina nostra. Qua finita exiuerunt Electores Principes simul ad Imperialem Maiestatem et de post simul cum Caesarea Maiestate habuerunt consilium. Rex interim mansit in sua Curia.

Nona die Aprilis de mane hora tertia ponebatur vnus integer bos in valore septem florenorum Rhenensium ad assandum, ante hospitium domini Regis, in quo erat vnus porcus, in porco vna auca et gallina simul assati, vt in coronatione Romanor. Regis moris et consuetudinis est. Postea hora debita et determinata venit vnus nomine Regis scindens vnam peciam et partem illius bouis assati pro Rege. Quo facto omnes vtriusque sexus homines accesserunt, et dilacerabant illum bouem assatum cum gladiis et fustibus, tantum quantum possibile fuit sumente vnoquoque. Tempore medio applicuit Dominus Iohannes de Horn, Episcopus Leodiensis, cum ducentis equis et vltra in ordine bene armatis, et omnes in habitu curialium Regis.

Item ante palatium Regis Romanorum erat vnus fons in aere factus, in quo erat vna Aquila nigra habens arma Regis Romani, ex cuius pectore exiuit vinum Rhenense. In latere aquilae dextro erat factus Leo aureus tenens banerium cum armis Brabantiae, ex quo Leone similiter exinit vinum Rhenense. In latere vero sinistro Aquilae erat Leo niger cum armis Flandriae, simili modo emittentes vinum Rhenense. Ibi erat maxima pressura pauperum et aliorum hominum.

Item circa horam sextam de mane venerunt Imperialis Maiestas, Comes Palatinus Rheni Princeps Elector, Ernestus Dux Saxoniae Princeps Elector, Dux Cleuensis, Albertus Dux Saxoniae, Dux Guliacensis ad Romano. Regem. Ipsis ibidem existentibus induebant se illi duo Electores, quemadmodum ipsis tanquam Electoribus conuenit et eos decuit, transeuntes ad Ecclesiamisto ordine. Nobiles praecesserunt, de post Episcopi, post ipsos Albertus Dux Saxoniae, Dux Guliacensis, Dominus Cleuensis,


page 34, image: s034

qui habuit vnam manicam cum perulis preciosissimam, in pileo suo vnum clinodium etiam cum perulis gemmis preciosis ornatum. Demum Imperialis Maiestas in veste aurea, cumtorque preciosissima, habente eleuationes vndique cum vna Cruce preciosissima. Penes Imperatorem in latere dextro Rex Romanorum filius suus Maximilianus, cum mantello aureo foderato cum hermelinis pendens, super humeros suae celsitudinis vsque ad medium brachiorum suorum, cuius clausura ante erat de perulis et gemmis preciosis. In capite eius habuit biretum aureum simili foderatura foderatum, versum more Italico. Apud Imperialem Maiestatem in latere sinistro Ernestus Dux Saxoniae Princeps Elector in simili cappa et veste de veluto rubeo, et magno birreto alto de scarlaca rubea subducta simili foderatura de hermelinis, Philippus Comes PALATINVS Princeps Elector in latere dextro Regis simili modo vestitus cum birreto de veluto rubeo: sic simul intrantes Ecclesiam. In ambitu Ecdesiae venerunt eis obuiam Principes Electores spirituales, scilicet Archiepiscopus Coloniensis, Archiepiscopus Moguntinensis et Treuerensis in pontificalibus, cum mitris, et croceis seu Episcopalibus baculis eorum. Etiam clerus cum crucibus, thuribulo, et textu Euangelii. Etiam quam plures alii Praelati, Episcopi, et Abbates in Pontificalibus eorum recipientes eosdem Principes. In quorum receptione Archiepiscopus Coloniensis tanquam celebraturus officium dixit: Adiutorium nostrum in nomine Domini etc. Sit nomen Domini benedictum, cum sequenti collecta: Omnipotens sempiterne Deus, qui famulum tuum MAXIMILIANVM regni fastigio dignatus es sublimare, tribuo ei quaesumus, vt ita in praesentis seculi cursu cunctorum communem salutem disponat, quatenus a tuae veritatis tramite non recedat. Per Dominum. Qua collecta dicta Archiepiscopus Moguntinensis et Treuerensis susceperunt Regem Romanorum, vnus ex vno latere, alter eorum ex altero latere ducentes eum ad Ecclesiam. Et ARCHIEPISCOPVS Coloniensis praecessit, et cum eo praedicta processio cantantes vnam Antiphonam, scilicet: Ecce mitto Angelum meum, qui praecedat te et custodiat semper. Obserua et audi vocem meam et inimicus ero inimicis tuis, et affligentes te affligam, Et praecedat te Angelus meus versus Israhel, si me audieris. Non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum, Ego enim Dominus. Obserua et audi vocem meam.

Qua finita Rex prostrauit se super tapetum ad gradus altaris totus in longum, et Archiepiscopus Coloniensis super ipsum sic prostratum legit Domine saluum fac Regem, Assistentes respondebant: Exaudi nos in die in qua inuocauerimus te, cum sequenti collecta: Deus qui scis genus humanum nulla virtute posse propria subsistere, concede propitius vt famulus tuus Maximilianus, quem populo tuo voluisti paeferri, ita tuo fulciatur adiutorio, quatenus quibus potuerit praesse, valeat et prodesse. Per Dominum nostrum.

Alia Collecta.

Omnipotens sempiterne Deus, coelestium terrestriumque moderator, qui famulum tuum Maximilianum ad regni fastigium dignatus es prouehere, concede quaesumus vt aduersitatibus liberatus, et Ecclesiasticae pacis dono muniatur et ad aeternae pacis gaudia peruenire te donante mereatur. Per Dominum.

Post hoc Rex Romanorum posuit se in vna regia sede ante altare Mariae Virginis bene ornata. Et modicum retro in vno paruo scamno. In latere dextro Regis sedebat Archiepiscopus Moguntinensis, in sinistro latere ARCHIEPISCOPVS Treuerensis. Et retro illos stabant Episcopus Strigoniensis, Dux Guliacensis, Albertus Dux Saxoniae, Dux Cleuensis, et Casparus Dux Bauariae Comes in Feldentz.

Item in latere dextro altaris erat Imperialis Maiestas in vna sede alta trium graduum honorifice ornata. Penes eum in latere sinistro erat Philippus Comes Palatinus Rheni Princeps Elector, et Ernestus Dux Saxoniae Princeps Elector. Et in continenti incipiebatur missa solennis de die Epiphaniae Domini, scilicet: Ecce aduenit Dominator, Dominus, et regnum in manu eius, et potestas et imperium: quae cantabatur in cantu Gregoriano.



page 35, image: s035

Item sequentia cantata, surrexerunt Moguntinensis et Treuerensis, et superiorem vestem Regi deposuerunt: et ab infra in vestitu deaurato incessit in medio illorum, et ante altare postratus in modum crucis. Et cantabatur letania a duobus Clericis. De post Dominus Archiepiscopus Coloniensis erexit se tenens baculum suum in manu sua dixit: Vt hunc famulum tuum Maximilianum in Regem eligere digneris. Responderunt Clerici: Te rogamus audi nos.

Item dominus Coloniensis dixit; vt eum benedicere, sublimare, et consecrare digneris. Responderunt Clerici: Te rogamus, audi nos. Item Archiepiscopus Coloniensis dixit: Vt eum ad regni et imperii fastigium feliciter producere digneris. Responderunt Clerici: Te rogamus, audi nos. Deinde duo Clerici compleuerunt letaniam: Vt Pontificem nostrum. Item letania finita erexit se Rex, et Dominus Archiepiscopus Coloniensis stans ante altare, habens baculum pastoralem in manu sua, interrogauit a Rege sex puncta sequentia: Vis sanctam fidem Catholicis viris traditam tenere, et opibus iustis seruare? Respondit Rex: Volo. Coloniensis: Vis sanctis Ecclesiis Ecclesiarumque ministris fidelis esse tutor et defensor? Respondit Rex, Volo. Dominus Coloniensis: Vis regnum tibi a Deo concessum secundum iustitiam praedecessorum tourum regere et efficaciter defendere? Respondet Rex: Volo. Episcop. Coloniensis: Vis iura regni et imperii conseruare, bonaque eiusdem iniuste dispersa recuperare, et fidelite in usus regni et imperii dispensare? Respondet Rex: Volo. Episcopus Coloniensis: Vis pauperum et diuitum, viduarum et orphanorum aequus esse iudex, et pius defensor? Respondet Rex: Volo. Episcop. Coloniensis: Vis sanctissimo in Christo patri et domino Romano Pontifici, et sanctae Romanae Ecclesiae subiectionem debitam et fidem reuerenter exbibere? Quibus dictis Rex per Archiepiscopos Moguntinensem et Treuerensem ductus est ad altare, et positis duobus digitis manus suae dextrae super altare dixit: Volo. Et in quantum diuino fultus fuero adiutorio, et precibus fidelium Christianorum adiutus valuero, omnia praemissa fideliter adimplebo. Sic me Deus adiuuet et omnes sancti eius. Hoc facto per Archiepiscopos praedictos reducebatur iterum ante altare, et Dominus Archiepiscopus Coloniensis stans ante altare cum baculo pastorali, quaesiuit a principibus Alemaniae, et Clero et populo circumstantibus: Vultis tali Principi ac reclori vos subiicere, ipsiusque regnum firmare, fide stabilire, atque iussionibus illius obtemperare? iuxta Apostolum, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, siue Regi tanquam praecellenti, etc. Ad quam quaestionem Dominus Moguntinensis et Treuerensis, Principes Almaniae, clerus et populus assistentes responderunt, dicentes: Fiat, fiat, fiat.

Deinde adducunt Regem ad altare, qui prostrauit se ad terram in longum, et dominus Archiepiscopus Coloniensis dixit super eum benedictionem istam. Benedic Domine hunc Regem nostrum Maximilianum, quia regna omnia moderaris a seculo: et tali eum benedictione clarifica, vt Dauidica teneat sublimitatis sceptrum, et glorificatus vt in eius protinus reperiatur merito. Da ei tuo inspiramine cum mansuetudine ita regere populum, sicut Salomonem fecisti regnum obtinere pacificum, Tibi semper sit cum honore subditus, tibique militet cum quiete, sit tuo clypeo protectus cum proceribus, et vbique tua gratia victor existat: honorifica eum prae cunctis Regibus gentium: felix populis dominetur, et feliciter eum nationes adorent, viuat inter gentium cateruas magnanimus, sit in iudiciis aequitatis singularis, locupletet eum tua praediues dextra: frugiferam obtineat patriam, et eius liberis tribuasprofutura, et praesta ei prolixitatem vitae per tempora, et in diebus eiusoriaetur iustitia, a te robustum teneat regiminis solium, et cum iustita et iecunditate et aeterno glorietur in regno.

Item dominus Archiepiscopus Coloniensis adhuc super eum dixit: Deus ineffabilis auctor mundi, conditor generis humani, gubernator imperii, confirmator regni, qui ex vtero fidelis amici tui patriarchae nostri Abrahae praelegisti Reges seculi profuturos, Tuprasentem Regem hunc Maximilianum cum exercitu suo per intercessionem Sanctorum vbere benedictione locupleta, et in solium regni firma stabilitate connecte. visita eum sicut Moysen in marirubro, Iosue in praelio, Gedeonem in agro, Samuelem in templo, et illa benedictione eum considera, ac sapientiae rore perfunde, quam beatus Dauid in Psalterio, Salomon filius eius te remunerante percepit de coelo, sis ei contra acies inimicorum lorica,


page 36, image: s036

in aduersis galea, in prosperis patientia, in protectioue clypeus sempiternus: et praesta vt gentes illi teneant fidem, proceres sui habeant pacem; diligat caritatem, abstineat se a cupiditate, loquatur iustitiam, custodiat veritatem, et ita populus iste sub eius imperio pullulet, ita alitus benedictione aeternitatis, vt semper maneant tripudiantes et in pace victores. Quod ipse praestare dignetur, qui viuit et regnat Deut in secula seculorum, Amen.

Benedictione finita erexerunt Regem ad genua, et denudauerunt scapulas suas, et pectus et iuncturas brachiorum suorum: sedit cum deuotione iunctis manibus. accessit Archiepiscopus Coloniensis, vnxit eum in capite, in pectore, inter scapulas, et ambas iuncturas brachiorum circa scapulas, de oleo catechumenorum, ita dicens: Pax tibi, Clerus respondit: Et cum Spiritu tuo. Dominus Coloniensis iterum dixit: Vngo te in Regem oleo sanctificato, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Interim cantauerunt in choro: Vnxerunt Salomonem Sadoch sacerdos et Nathan propheta Regem in Geon, et procidentes laeti dixerunt: Viuat Rex in aeternum. Postea Dominus Coloniensis vnxit palmas manuum Regis dicens: Vngantur manus istae de oleo sanctificato, vnde vncti fuerunt Reges et Prophetae, et sicut vnxit Samuel Dauid in Regem; vt sis benedictus et constitutus Rex Regno isto super populum istum, quem Dominus Deus tuus dederit tibi ad regendum, et gubernandum, Quod ipse praetare dignetur, qui viuit et regnat Deus in secula seculorum, Amen.

Interea clerus iterum cantauit: Vnxit te Deus, etc. Factis vnctionibus istis statim ab Archiepiscopis ducitur Rex ad sacristiam, et seniores capituli detergentes cum lana mundissima loca inuncta vbi Dominus Coloniensis oleum sacrum apposuit.

Item hoc facto, domini de capitulo induebant eum sandaliis, alba et stola in modum crucis in pectore. rediens ante altare, prosternens se in modum crucis. Tunc dominus Coloniensis dixit: Prospice omnipotens Deus serenis obtutibus hunc gloriosum Regem Maximilianum, et sicut benedixisti Regem Abraham, Isaac, et Iacob, sic illum largis benedictionibus spiritualis gratiae cum omni plenitudine tuae potentae irrigare atque perfundere digneris. Tribue ei de rore coeli, et de pinguedine terrae, habundantiam frumenti, vini, olei, et omnium frugum opulentiam ex largitate diuini muneris longa per tempora, vt illo regnante sit sanitas corporis in patria, pax inuiolata regno, dignitas gloriosa regalis palatii maximo splendore regiae potestatis oculis omnium fulgeat, luce clarissima clarescat, quasi splendidissima fulgura maxima perfusus lumine videatur: tribue ei omnipotens Deus, vt sit fortissimus protector patriae et consolator Ecclesiarum atque coenobiorum sanctorum maxima cum pietate regalis munificentiae, atque vt sit fortissimus Regum, triumphator hostium, ad opprimendas rebelles paganasque nationes, sitque inimicis suis satis terribilis prae maxima fortitudine regalis potentiae: optimatibus quoque atque proceribus atque fidelibus sui regni, sit magnificus et amabilis et pius, vt ab omnibus timeatur atque diligatur. Reges quoque de lumbis eius per successiones temporum futurorum egrediantur, regnumque hoc valeant regere totum et post gloriosa atque felicia tempora praesentis vitae gaudia aeterna in per petua beatitudine habere mereatur. Quod ipse praestare dignetur, qui viuit, etc.

Adhuc alia collecta siue benedictio.

Spiritus sancti gratia humilitatis nostrae officio in te copiosa descendat, vt sicut manibus nostris indignis oleo materiali delibutus pinguescis exterius, ita eius inuisibili vnguente delibutus impinguari merearis interitus, eiusque spirituali vnctione perfectissime imbutus et illicita declinare, ac tota mente et spernere discas, si valeas, et vitilia animae tuae iugiter cogitare, optare atque operari queas, auxiliante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Deo Patre et eodem Spiritu saneto viuit et regnat Deus in secula

Adhuc alia benedictio Regis

Deus qui es iustorum gloria, et misericor dia peccatorum, qui misisti filium tuum


page 37, image: s037

preciosissimo sanguine suo genus humanum redimere, qui conteris bella et propugnator es in te sperantium, et sub cuius arbitrio omnium regnorum continetur potestas, te humiliter deprecamur, vt praesentem famulum tuum Maximilianum in tua misericordia confidentem benedicas, eique propicius adesse digneris, vt qui tua expetit benedictione defendi, omnibus sit hostibus fortior. Fac eum Domine beatum esse et victorem de inimicis suis: corona eum corona iustitiae et pietatis, vt ex toto corde et totamente in te credens tibi deseruiat, sanctamque tuam Ecclesiam defendat et subimet, populumque a te sibi commissum iuste regat, nullis insidiantibus malis eum in iniustitiam vertat. Accende Domine cor eius ad amorem gratiae tuae, per hoc vnctionis oleum, vnde vnxisti sacerdotes, Reges et Prophetas: quatenus iustitiam diligens, per tramitem iustitiae populum similiter ducens, post peracta ate disposita in regali excellentia annorum curricula peruenire ad gaudia aeterna mereatur, Per eundem, etc.

Quibus collectis siue benedictionibus dictis, cantabatur vna praefatio pulchrae per dominum Archiepiscopum Coloniensem, quae sequitur: Dominus vobiscum, Sursum corda, Gratias agamus domino Deo nostro, Vere dignum iustumque est, aequum et salutare, nos tibi semper et vbique gratias agere domine sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, Creator omnium, imperator angelorum, regnantium Rex, dominusque dominantium, qui Abraham famulum tuum de hostibus triumphare fecisti, Moysi et Iosuae populo praelatis multiplicem victoriam tribuisti, humilemque Dauid puerum tuum regni fastigio sublimasti, et Salomonem sapientiae pacisque munere ditasti. Respice quaeso ad preces humilitatis nostrae, et super hunc famulum tuum Maximilianum, quem supplici deuotione in Regem elegimus, benedictionum dona in eo mutiplica, eumque dextra tuae potentiae semper et vbique circunda, quatenus praedicti Abrahae fide fideliter firmatus, Moyse mansuetudine fretus, Iosuae fortitudine munitus, Dauid humilitate exultatus, Salomonis sapientia decoratus, tibique in omnibus placeat, et per tramitem iustitiae semper incedat, Ecclesiam tuam deinceps cum plebibus sibi annexis ita enutriat ac doceat, muniat et instruat, contraque omnes visibiles et inuisibiles hostes eandem potenter regaliterque tuae virtutis regimine administret, et ad verae fidei pacis concordiam eorum animos te opitulante reformet, vt horum populorum debita subiectione fultus, cum digno amore glorificatus ad paternum decenter solium tua miseratione conscendere mercatur, tuaeque protectionis galea munitus, et scuto insuperabili iugiter protectus, armisque caelestibus circumdatus, optabilis victoriae triumphum feliciter capiat, terroremque suae potentiae infidelibus inferat, et pacem tibi militantibus laetanter reportet, per dominum nostrum qui virtute sanctae crucis tartarum destruxit, regnoque Diaboli superato victor ad caelos ascendit; in quo potestas omnis Regum consistit et victoria: qui est gloria humilium et vita salusque populorum. Quitecum viuit, etc.

Adhuc alia Praefatio.

Deus Dei filius Iesus Christus Dominus noster, qui a patre oleo exuliationis vnctus est prae participibus suis, ipse per praesentem sacrae vnctionis infusionem Spiritus paracleti super caput tuum infundat benedictionem, eandemque vsque ad interiora cordis tui penetrare faciat, quatenus hoc visibili ac tratiabili dona inuisibilia percipere, et temporali regno iustis moderaminibus executo, aeternaliter cum eo regnare merearis, qui solus sine principio Regum Rex viuit, regnat, et gloriatur cum Deo patre in vnitate eiusdem sancti, per omnia secula secuorum.

Quibus praefationibus finitis, Dominus Rex Romanorum induebatur vna cappa per Archiepiscopos Moguntinensem, Treuirensem, et Coloniensem, tradentes sibi simul gladium nudum Sancti Caroli, Archiepiscopo Coloniensi dicente: Accipe gladium per manus Episcoporum, licet indignas, vice tamen et auctoritate Sanctorum Apostolorum consecratas, tibi regaliter impositum, nostraeque benedictionis officio in defensionem sancta Dei Ecclesiae diuinitus ordinatum. Et esto memor de quo Psalmista prophetauit, dicens. Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime, vt in hoc per eundem vim aequitatis exerceas, iniquitatis vioentiam potenter destruas, et sanctiam


page 38, image: s038

Dei Ecclesiam eiusque fideles propugnes ac protegas, nec minus sub fide falsos quam Christiani nominis hostes execres ac destruas, viduas et pupillos clementer adiuues ac defendas, desolata restaures, restaurata serues, vlciscaris iniusta, firmes bene disposita: Quatenus haec in agendo virtutum triumpho gloriosus iustitiaeque cultu egregius, cum mundi saluatore (cuius typum geris) in nomine eius sine fine merearis regnare. Qui cum paere et spiritu sancto viuit et regnat Deus, etc.

Quibus dictis posuerunt gladium nudum in vaginam et cinxerunt Regem eodem gladio. Et Archiepiscopus Coloniensis tradidit sibi armillas, pallium et anulum, dicens: Accipe regiae dignitatis anulum, et per hunc Catholicae fidei cognosce signaculum, et vt hodie ordinaris caput et princeps regni et populi, ita perseuerabilis auctor ac stabilitor Christianitatis et Christianae fidei fias, vt felix in opere cum Rege Regum glorieris per eum, cuius est honor et gloria per infinita secula seculorum, Amen.

Quibus dictis, Dominus Coloniensis tradidit sibi sceptrum et pomum regale, dicens: Accipe virgam virtutis atque aequitatis, qua intelligas mulcere pios, et terrere reprobos, errantibus viam pandere, lapsisque manum porrigere, disperdasque superbos, et releues humiles: et aperiat tibi ostium Iesus Christus Dominus noster, qui de se ipso ait. Ego sum ostium: per me si quis introierit, saluabitur. Et ipse est, qui est clauis Dauid, et sceptrum domus Israel, qui aperit et nemo claudit et nemo aperit. Sitque tuus ductor, qui educit vinctum de domo carceris sedentem in tenebris et vmbra mortis, et in omnibus sequi merearis eum, de quo Propheta Dauid cecinit. Sedes tua in seculum seculi: virga aequitatis, virga regni tui, et imitando ipsum diligas iustitiam, et odio habeas iniquitatem. Quod propterea vnxit te Deus tuus ad exemplum illius, quem ante secula vnxerat oleo exultationis prae participibus suis. Per Iesum Christum Dominum nostrum.

His finitis, Coloniensis, Moguntinensis et Treuirensis Archiepiscopi, omnes tres simul imposuerunt Regi coronam Sancti Caroli super caput eius, pariter dicentes: Accipe coronam Regiam ac regni. quae licet ab indignis Episcoporum manibus capiti tuo imponitur, quanque sanctitatis gloriam et opus fortitudinis expresse signare intelligas, et per hanc te principem ministerii nostri non ignoras. Ita vt sicut nos in interioribus pastores et animarum rectores intelligimur. ita et tu in exterioribus verus. Dei Cultor strenuusque contra omnes aduersitates Ecclesiae Christi defensor regnique tibi a Deo dati existas, et per officium nostrae benedictionis vice Apostolorum omniumque Sanctorum suffragio, tuo regimini commissi vtilis executor, regnatorque proficuus semper appareas, vt inter gloriosos athletas virtutum gemmis ornatus, et praemio sempiternae felicitatis coronatus, cum redemptore ac saluatore Domino nostro Iesu Christo, cuius nomen vicemque gestare crederis, sine fine glorieris. Qui viuit et imperat Deus cum Deo patre in veritate Spiritus sancti Deus per omnia seculorum Amen. Omnibus his dictis ductus est Rex ad altare per Archiepiscopos Moguntinensem et Treuirensem. Ibi ponens ambas manus super altare, faciens hanc professionem in vulgari: Profiteor et promitto coram Deo et Angelis eius a modo et deinceps legem et iustitiam, pacemque sanctae Dei Ecclesiae seruare, populoque mihi subiecto prodesse et iustitiam facere, et conseruare iura regni, saluo cordigno diuina misericordiae respectu, sicut cum consilio principum et fidelium regni atque meorum melius inuenire potero. Sanctissimo Romano Pontifici et Ecclesiae Romanae, caeterisque Pontificibus et Ecclesiis Dei condignum et canonicum honorem volo exhibere. Ea etiam quae ab Imperatoribus et Regibus Ecclesiis seu Eccesiasticis personis collata sunt et erogata, inuiolabiliter ipsis conseruabo et faciam conseruari, Abbatibus et ordinibus vasallis regni, honorem congruum volo portare et exhibere, Domino nostro Iesu Christo mihi praestante auxilium, fortitudinem et decorem.

Qua professione facta ductus est Rex per Dominos Archiepiseopos Moguntinensem et Treuirensem ad solium suum seu sedem regiam, quae est superius super altum monasterium ante altare Apostolorum Simonis et Iudae, Clero cantante Responsorium istud:

Desiderium animae eius tribuisti ei Domine, et voluntate labiorum eius non fraudasti



page 39, image: s039

eum. Versus. Quoniam praeuenisti eum in benedictionibus dulcedinis, posuisti in capite eius coronam de lapide precioso, Et voluntate, Et Dominus Archiepiscopus Coloniensis sequebatur cum suis ministris Regem cum caeteris Principibus, ponentes cum ad candem sedem regiam sancti Caroli lapideam, Ibi Dominus Coloniensis dixit: Ita retine amodo locum regium, quem non iure haereditario neque paterna successione, sed Principum seu electorum in regno Almaniae tibi noscas delegatum, maxime per auctoritatem Dei omnipotentis et traditionem nostram praesentem, et omnium Episcoporum caeterorumque seruorum Dei. Et quanto clerum sacris altaribus propinquiorem prospicis, tanto ei potiorem in locis congruis honorem impendere memineris, quatenus mediator Dei et hominum te mediatorem cleri et plebis in hoc regni solio conseruet, et in regno aeterno secum regnare faciat Iesus Christus Dominus noster, Rex regum et Dominus dominantium. Qui cum Deo patre et spiritu sancto viuit et regnat Deus, etc.

Rege sic in sede regia sedente, mox accesserunt qui ad militiam creari desiderauerant, quando gladium Sancti Caroli extraxit Rex tenens in manu sua: Et accessit primo Philippus Comes Palatinus Rheni princeps Elector Imperii: Deinde Ernestus Dux Saxoniae princeps elector Imperii. De post Dux Guliacensis: Casparus Dux Bauariae Comes in Feldentz, Carolus Dux Gelriae, Marchio de Baden, Wilhelmus Landgrauius Hassiae in Cassel, VVilhelmus de Egmund cum quampluribus aliis in numero ducentorum et vltra, facti milites, Et factus est sonus tubarum. Deinde descenderunt inferius in locum pristinum chori: ibi cantauerunt, Te Deum laudamus. Quo finito legebatur Euangelium, Cum natus esset, etc. De post Credo in Deum. Offert. Reges Tarsis, etc. Deinde Rex Romanorum sceptrum in manu sua portans ibat ad offertorium offerens quamplures petias auri.

Deinde ibant Arehiepiscopus Moguntinensis et Treuirensis, et postea alii principes electores. Sic processus fuit in missa vsque ad pacem: ibi dominus Archiepiscopus Coloniensis vertit se versus populum, dando Regi et caeteris Principibus benedictionem dicens: Benedicat tibi Dominus custodiatque te, et sicut te voluit super populum suum esse Regem, ita in praesenti seculo felicem et aternae felicitatis tribuat esse consortem. Responderunt Amen. Item missa finita vocatus fuit Comes de Chymay, et factus est per Imperatorem Princeps de Chymay.

Item venerunt capitulares Ecclesiae Aquensis recipientes Regem Romanorum in Canonicum: qui ipsis praestitit iuramentum quo ad praebendam hanc in eadem Ecclesia. Et dederant sibi locum in choro. Ipse etiam dedit statuta, et vinum admissionis, iuxta consuetudinem Ecclesiae. Et habet duos vicarios in loco, qui capiunt integram praebendam et supplent locum suum in Ecclesia. Sic coronatio Regis finem habet.

Processus ex Ecclesia, ad domum Ciuitatis.

Istis sic peractis, exiuerunt Ecclesiam ad locum prandii scilicet domum ciuitatis paratum isto ordine. Nobiles praecesserunt. Postea Comites et Barones in magna multitudine. Deinde tubicinatores et heraldi. Postea Praelati, Episcopi et Principes. Deinde Electores Imperii. Primo Dominus Archiepiscopus Treuerensis, secundo Ernestus Dux Saxoniae cum gladio nudo ante Regem. in latere eius dextro Philippus Comes Palatinus cum pomo aureo, in sinistro latere electus Augustensis habens penes se vnum deferens sceptrum loco Marchionis de Brandenburg, qui obiit. Tunc Rom. Rex cum corona regia et cappa, habens gladium in femore et coronam in capite, in cuius latere dextro Dominus Archiepiscopus Coloniensis, in sinistro Archiepiscopus Moguntinensis, cum eorum vestimentis ac ornamentis, prout eis tanquam Electoribus conuenit et decens erat, Imperialis Maiestas cum sua corona et cappa imperiali et suo heraldo.

Item itinere transeundo vsque ad domum ciuitatis nomine Regis seminabatur vel proiiciebatur ad populum pecunia, floreni scilicet Rhenenses, et moneta argentea, in valore trecentorum florenorum. Et populus magis sequebatur pecuniam quam Regem.



page 40, image: s040

Ipsis sic existentibus super domum ciuitatis, in qua Rex fecit parari magnum conuiuium omnibus Principibus. Et descendit Ernestus Dux Saxoniae princeps elector et Sacri Rom. Imperii Archimarschalcus, ascendens equum, veniens ad magnum cumulum hauenae positum in foro ante domum ciuitatis Aquensis. Intrans hauenam cum equo suo vsque ad pectus equi, habens vnum modium et hostorium siue baculum argenteum in manu sua, ad mensurandum hauenam. Recipiens suum modium mensurandi argenteum impleuit hauena, mensurauit, tradidit vni ex suis, et sic compleuit officium suum, et post recessum suum in continenti erat ibi tanta pressura hominum residuum hauenae recipientium quatenus seminabatur et proiiciebatur quasi per totum forum.

Item ascendit Imperialis Maiestas domum ciuitatis, abstraxit se in vna Camera exuens pontificalia sua, rediens ad mensam in capite aulae transuersaliter factam et ornatam, sex gradibus altam et eleuatam, in qua sedebat sua Maiestas, et Rex Romanorum filius suus Maximilianus.

Item mensa erat cooperta de panno aureo, cum armis Burgundiae preciosissime ornata.

In sinistro latere erat vna credentia septem stadiis alta ornata vasellis preciosissimis, non paruas sed magnas vltra ducentas petias aureas et argenteas numeratas, demptis scutellis argenteis ac scyphis. Imperator vero volens locum dare filio suo honoris, tanquam sponso Dei, nullam parare fecit credentiam: licet inter omnes principes habeat preciosissimam.

Et cum Imperator, et Rex Rom. ad prandium irent, venit electus Episcopus Augustensis de Hohenzorn dictus, locum Marchionis Brandenburgensis suppleuit cum eaeteris Comitibus, Ernesto Duce Saxoniae praecedente cum baculo, aquam porrexit et manutergium: aqua in peluibus argenteis erat.

Item tres Archiepiscopi benedictionem et Benedicite dixerunt. Et sigillum simul de cancellaria Imperatoris ceperunt, ante Regem posuerunt cum vno baculo.

Ipsis sic sedentibus et electoribus Rom. Imperii mensae astantibus, Ernestus Dux Saxoniae princeps elector tanquam Archimarschalcus cum baculo nigro in manu, et Comes Palatinus Princeps elector ac dapifer Rom. Imperii, post ipsum, accesserunt ad coquinam Regis. Ibi Comes Palatinus equitando de coquina Regis quatuor scutellas argenteas in manibus produxit, descendens ante domum ciuitatis de equo, ascendit domum ciuitatis, Ernesto Duce Saxoniae praecedente cum baculo, portauit scutellas argenteas cum ferculis in manibus, et ad mensam Regis collocauit. Et postquam principes electores sua officia exercuerunt, quilibet Princeps Elector solus sedebat ad mensam sibi paratam cum sua propria credentia.

Ordo sedentium in prandio.

In capite et in medio aulae vel palatii sedebat Imperialis Maiestas, et Rex Romanorum filius suus Maximilianus, in mensa ipsis parata et ornata, sex graduum alta: quibus ministrando astabant Principes, Comites et Barones, inter quos Princeps de Chymay et Dux Gelriae erant primi, vnicuique vero principi electori de sui ipsius familia ministrabant Comites, Barones et nobiles.

Item in latere dextro et loco procliuiori palarii, primo Dominus Archiepiscopus Coloniensis princeps elector Imperii, secundo parara erat vna mensa pro Rege Bohemiae, quae erat vacua propter eius absentiam. Tertio Philippus Comes Palatinus Rheni Princeps elector etiam solus in mensa sibi parata. Quarto sedebant Oratores Ducis Anstriae. Quinto loco Episcopi Leodiensis, VVormatiensis, Cameracensis, Sibinicensis, et Missensis. Sexto ordine vel loco ciuitas Aquensis. Septimo loco ciuitas Coloniensis. Item Archiepiscopus Treuirensis princeps elector in propria mensa sibi parata in medio aulae in faciem Imperatoris et Regis cum sua credentia sedebat.

In sinistro latere Dominus Archiepiscopu Moguntinensis primo loco in sua


page 41, image: s041

propria mensa cum sua credentia sedebat. Secundo loco Ernestus Dux Saxoniae princeps elector solus etiam sedebat in sua mensa. Post hos pro Marchione de Brandenburg erat mensa parata quae erat vacua propter absentiam suam. Deinde Albertus Dux Saxoniae, Dux Cleuensis, Casparus Dux Bauariae, Dux Guliacensis, et quidam orator Comitis de VVirtenberg, sedebant. Quinto loco consules ciuitatis Franckfordensis. Sexto loco consules ciuitatis Nurenbergensis. Hic dissensio facta est. Nornbergensis Marschalcum Regis accesserunt, cur Franckfordenses super eos locum haberent. Qui respondit. sic fore ordinatum in suo registro. Sed non contenti Regem accesserunt, qui pie respondit: Quoniam in Franckfordia electi sumus in Regem, ideo modo locum eorum sic habere debent: alio tempore de sessionibus et locis cogitemus. Durabat autem prandium istud vsque fere ad horam tertiam. Quid vltra dicam? fuerunt fercula citra quinquaginta, et semper scutella fuerunt repletissimae. Integer lepus, agnus, pauo, et de omnibus generibus auium et piscium et ferarum: et vina optima ac preciosissima. In ferculis signa Principum pendebant: quis omnia enarrare potest?

Item in foro pauperes et famelici stabant, quibus per fenestras carnes, panes, integri lepores et agni assati proiecti sunt: et factus est clamor magnus in foro. Sed in aula seu palatio isto fuit silentium, non clamor, nisi in quantum vnus cum alio submissa voce loquebatur. Et prandio facto iterum aqua in peluibus argenteis adducta est cum manutergio ad mensam Imperialis M. et Regis Romanorum, deinde Archiepiscopi tres grates Deo referebant. Post hoc quidam de numero heraldorum clamauit voce magna dicens; Si qui sunt qui desiderant creari in milites, accedant Regem hic vel in domo, paratus est. Etsi qui aceesserunt hodie, qui non sunt habiles, pro non creatis sunt habendi, et prohibendi ab aliis, ne signa militum deferant, et qui de numero illorum velint permanere, debent Regem de hoc certificare. Quibus dictis omnes surrexerunt, Imperatorem et Regem ad hospitia sua perduxerunt, circa horam quartam, et in pace omnia requiescebant.

Item pauperibus omnibus datae sunt eleemosynae in abundantia. Sic a fine omnia sunt denominanda, pauperes Christi non sunt neglecti.

Decima die Aprilis quae fuit secunda post dominicam Misericordiae Domini, de mane nissa audita ostendebantur reliquiae Ecclesiae Aquensis in publico in praesentia omnium Principum praescrip torum ac comnium Christi fidelium ibidem existentium.

Quo facto consules ac tota communitas ciuitatis Aquensis fecerunt iuramentum vel homagium Rom. Regi ante domum ciuitatis in praesentia Imperatoris, Principum electosum ac aliorum Principum, et Rex firmauit priuilegia ipsorum. Illo facto immediate recesserunt principes versus Coloniam, scilicet Rom. Rex, Archiepiscopus Coloniensis, Comes Palatinus Rheni, Archiepiscopus Treuirensis, Imperialis autem M. et Archiepiscopus Moguntinensis manserunt ibidem illa nocte.

Vndecima die Aprilis quae fuit quinta Misericordiae Domini, applicuerunt omnes Principes simul cum Imperatore et Rom. Rege ante ciuitatem Coloniensem, introeundo in optimo ordine. Conuenerunt enim omnes Principes ante ciuitatem cum suis, consulatus obuiam venit in vestitu nigro, citra centum equos, et armigeri citra mille manserunt prope portam, quam Rex consueuit intrare post suam coronationem et antecesserunt Regem a longe per ciuitatem. Nam propriam habet plateam, per quam intrat vsque ad Ecclesiam maiorem.

Item pramisit multos de fimilia Ducis Guliacensis, Ducum Saxoniae Ernesti Elecloris et Alberti, et Philippi Ducis Bauariae Comitis Palatini. Deinde tubicinatores, fistulatores, et iterum aliqui de familia Archiepiscopi Coloniensis, Deinde tres armati, scilicet Dominus de Yselstein, et Dominus Wilhelmus frater eius de Egmund, et Dominus Vitus de Wolckenstein qui armiti erant; cum equis armatis, a vertice capitis vsque ad plantam pedis, qui antecesserunt Regem. Deinde Electores Imperii, Philippus Comes Palatinus Princeps Elector, et Dux Cleuensis. Post eos Dux Saxoniae Ernestus Princeps Elector, cum gladio nudo, et Archiepiscopus Treuirensis, iuxta ordinem suum. Deinde Rex Romanorum etiam armatus a planta pedis vsque ad verticem capitis, in medio Archiepiscoporum Coloniensis et Moguntinensis. Imperator ftatim sequebatur in curru suo, et post ipsum multitudo magna. Sic intrauerunt ciuitatem in sono tubarum vsque ad portam curiae maioris Ecclesiae, vbi Rex de equo et Principes Electores et caeteri Principes descenderunt, Regem ad portas ecclesiae perduxerunt, Imperator in curru permansit. Accessit autem suffraganeus Coloniensis in pontificalibus habens crucem, osculum dedit Regi, et caeteri cum crucibus, candelis, vexillis: et praelati omnium Ecclesiarum Regem Rom. ad tres Reges perduxerunt vbi locus paratus erat pro oratione. Qua completa inceperunt cantare, Te Deum laudamus, et intrauerunt chorum. Illo finito suffraganeus benedictionem dedit, et Canonici Regem in canonicum receperunt iuxta consuetudinem Ecclesiae suae: Post haec Regem ad hospitium perduxerunt. Item postquam Rex descendit de equo suo transeundo ad Ecclesiam, Dominus de Nuvvenar iure suo recepit equum Regis cum ornamentis suis aureis.

Duodecima Aprilis Principes ad consilium venerunt, et de recessu Principum conclusum erat. Sed superuenerunt ambasiatores Regis Poloniae magnifice, et retardati suut Principes.

Sabbato mane sequenti facto consilio Ernestus Dux Saxoniae per Hassiam viam aliam reuersus est ad terram suam. Albertus frater eius ibi cum aliis Principibus remansit. Sic per dies quatuordecim magna consilia habuerunt: quod conclusum est, expectemus cum patientia. Etiam Principes hastiludia fecerunt inter se, et post multa consilia Principes separati sunt, quilibet ad terram suam.



page 42, image: s042

HENRICI VII. ANGLIAE REGIS AD MAXIMILIANVM REGEM ROMANOR. ET IMPERII ORDINES, IN COMITIIS CONFLVENTIAE HABITIS ANNO MCCCCXCII. LEGATIO.

SERENISSIMO Romanorum Regi semper Augusto, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. Regi ac Reuerendissimis et Illustrissimis Principibus Electoribus, caeterisque Principibus Sacri Romani Imperii, Serenissimi Regis Angliae orator offert ea quae collegit, ad magis cognoscendum et colligendum falsitates, fraudes et proditiones Francorum; vt ab eis magis caueatur.

Primo dicit, vnumquemque scire debere, quod fides vnius Franci est deterius pignus domus suae. Quia quicquid iurant vel promittunt; hoc semper fit in fraude et decepnone, [Note: Artes Gallorum adgnoscit Metzeray, ipse Gallus Abrege Chronol. Tom. III. p. 313. dum ait: Le Breton auoit aupres de luy Pierve Landays son Tresorier, homme de bas lieu, mais fort habile et capable de contreminer tour les artifices de Louis XI. Hinc etiam Baco de Verulamio Hist. Henrici VII. p. 142. Britannia igitur, hiscerationibus permot a artificiose instillatis, ab iis, quos Rex Gallus, (qui pramiis et promissis non pepercerat) in suas partes traxerat.] nec aliquid nisi pro arbitrio et placito suo tenent vel obseruant: cum aliae Christianorum nationes fidem seruare soleant, imo et Turci et Saraceni promissa seruent. Et vt vnusquisque id magis intelligat, notorium est, Francos multa iureiurando promisisse, et sigillasse, ac sigillata dedisse Serenissimo quondam Eduardo Angliae Regi, tam super coniugio Regis Franciae praesentis cum filia ipsius Eduardi, quam eidem dandi et persoluendi in sua ciuitate Londonensi quinquaginta millia scutorum aureorum, quotannis, quoad decisum fuisset in causa in qua ipse Eduardus ad coronam Regni Franciae praetendebat, et ad Ducatum Normandiae et Guiennae: quod per septennium ipsi Franci obseruarunt, et postmodum visa opportunitate a praemissis et iureiurando fecerunt. Vlterius quis ignorat pactiones, promissiones et iuramenta atque sigilla, quae ipsi Franci fecerunt tam Illustrissimo Carolo quondam Burgundiae Duci, quam etiam Francisco Duci Britanniae, vt cum eis in pace viuerent, et bellum de medio Franciae tollerent, vt eos hoc pacto a dicto Eduardo Rege Angliae separarent. Tamen nihil obseruarunt nisi vsque quo necessitas eos cöegit, quia manifestum est Francos contra illa promissa exercitum misisse contra dictum Ducem Carolum ad Nanse in Lotharingia castra metantem: vbi eorum perfidia occubuit, et postmodum dicti Franci magnis etiam iuramentis atque sigillis quaesiuerunt coniugium Regis Franciae praesentiscum filia Serenissimi Romanorum Regis, relicta et repudiata filia Regis Eduardi, quae paulo post mortua fuit. Praeterea dicti Franci suis cautelis et fraudibus adeo subuliter laborarunt, vt Barones et proceres Britanniae corruptionibus et pensionibus, et Regium ordinem illis dando in suum fauorem attraxerint, adeo vt illi thesaurum Britanniae Ducis. interceperunt, et in personam sui illustrissimi Principis violentas manus imposuerunt, vt hoc modo ipsi Franci facilius et mortem ipsius Ducis viderent, et ipsius Ducatum lucrarentur: quod suis muneribus, corruptionibus, pensionibus, et Ordinis regii donationibus tandem sunt consecuti. Quia plurimi Britanniae proceres illis cautelis, promissionibusque deuicti, Francos in Britanniam introduxerunt contra ipsum Franciscum, qui dolore talium proditionum magis quam senio vitam finiuit. Deinde notum est, post mortem Eduardi Regis Angliae, Ducem Clocestrensem eius fratrem, principem strenuissimam, electum in tutela atque regimine pupillorum Eduardi Regis fratris sui, vt regnum regeret ac gubernaret, illis pupillis existentibus adeo a Francis sollicitatum et promissionibus obsecratum fuisse, vt crudelissime nepotes suos extinxerit, [Note: de hoc plenius Polydorus Virgilius Hist. Angl. lib. XXV.] vt se Regem faceret: in quo Deus eum puniuit, licet Francorum punitionem hactenus distulerit. Item quis ignorat maxima iuramenta, pacta atque sigilla non solum Regis Franciae sed etiam omnium Principum, ciuitatum, vniuersitatum, communitatum totius regni data esse in perficiendo coniugio inter praesentem Regem


page 43, image: s043

Carolum et filiam Serenissimi Romanorum Regis: quod ad eum finem fecerunt, vt in possessione occupatae Burgundiae et aliarum patriarum permanerent, vt interea Flandrenses sub vmbra pacis sollicitarent, et in suam partem attraherent, et vt ipsam filiam Sereniss. Rom. Regis in sua potestate haberent, vt si fortassis Illustrissimus Philippus Archidux decessisset, et illas occupatas patrias et alias omnes ipsius obtinerent, et sub vmbra ipsius coniugii omnes querelas et lites sopirent et de medio tollerent, quas Serenissimus Romanorum Rex aduersus eos de iure mouere poterat. Quibus rebus sie existentibus ipsi clanculum Britanniae Ducatum (vt dictum est) occuparunt, nec alia ratione ipsum coniugium cum Sereniss. Rom. Regis filia quaesiuerunt, et non aliqua dilectione aut affectione erga ipsum Romanorum Regem aut Sacrum Imperium: quinimo ad ipsum Imperium dicunt et iactant se ius habere, et praesertim ad eas patrias quae sitae sunt circa Rhenum.

Et vt facilius tam Serenissimus Romanorum Rex, quam Illustrissimi Principes, Gallorum fallacias memoria teneant, quis ignorat eorum promissa et iuramema tam Franckfordiae [Note: intelligit Tractatus Pacis inter Carolum VIII. et Maximilianum Francofurti XXII. Iulii 1489. conclusos, qui extant in Recueil des Traittes de Paix Tom. I. p. 743. quibus pacem et amicitiam perpetuam promittit, et de restituenda Burguhdia spem facit Carolus. In eadem, pace comprehenditur Anna Britannica, vt plena gaudeat securitate, modo Anglos dimittar.] quam Vlmae praestita Serenissimo Romanorum Regi, quorum colore et vmbra ipsum Romanorum Regem et Principes Imperii retardarunt ac reuocarunt ab auxilio in Britanniam mittendo, et sex millia Anglicorum pugnantium extra Britanniam dimiserunt, quae pro illius patriae defensione Serenissimus Rex Angliae modernus propriis expensis ibidem tenebat: quibus fraudib. ipsi Franci Britanniae Ducatum sunt consecuti, eiusque Ducissam sponsam et coniugem Serenissimi Romanorum Regis (vt quisque nouit) ipse Rex Franciae in coniugium fraudulenter accepit, et cum ea concubuit, derelicta et repudiata illustrissima Margareta Serenissimi Romanorum Regis filia, sibi autem per verba de praesenti desponsata [Note: Sponsalia haec per Tractatum Atrebatensem inter Ludouicum XI. et Maximilianum Austriae Archiducem die XXIII. Decembris 1482. conclusa, in quibus haec verba: item pour plus grande secreté de la dite Paix, Traité et Alliance de Mariage est fait, promis, consenti et accordé entre mondit Seigneur le Dausin, seul fils du Roi, et heritier apparent de la Couronne, et madite Damoiselle Marguerite d' Autriche, seule fille de mondit Seigneur le Duc, et de feüe Madame Marie de Bourgogne, fille vnique de feu Monsieur le Duc Charles, que Dieu absolue: et se parfera et solemnisera ledit mariage la dite Damoiselle venüe en âge requis de droit. Recueil des Traittes de Paix Tom. I. p. 705. Dissolutionem Sponsaliorum Nauclerus vol. II. Gen. L. ad a. 1491. ex Francorum mente legitimare conatur. dicens: verum tamen Franci nihil in his per peram affirmant actum. Nam vt aiunt, domina Margarita annum nondum agens quartum, ad Carolum tunc Delphinum Viennensem sperati ad pacem matrimonii gratia de ducta est, quod quidem pactum de nuptiis rex Rom. semper improbauerit, tum quod a Flamingis se in consulio et reclamanti, conflatae coniurataeque essent tum quod maior aequo dos designata fuisset. Accessit his [reading uncertain: print blotted] odium implacabile regis Rom. in Carolum, inde non mirandum, si ipsa, his cognitis, nondum adulta, remissa est, cum impuberis ante pubertatem inanis sit assensus: et dum pubescunt, licitum est illis sponsalium poenitere, vt indicant canones sacri. Respondet tamen Trithemius Chr. Hirs. ad an. 1491. anno praenotato Carolus Rex Gallorum VIII. Margaritham Regis Germanorum Maximiliani filiam sibi a patre Ludouico XI. ante IX. annos, vt supra diximus, cum magna solemnitate de sponsatam, remisit ad Patrem in Flandriam, opere de monstrans, se vacuum fide, auaritia plenum. Erat autem Margaritha duorum annorum, et Carolus agebat sextum, quando sponsalia inter eos fuerunt celebrata. Mansit ergo in Gallia nouem annis, et cum remitteretur ad patrem, annum agebat vndecimum. Quae autem fuerit caussa remissionis Margarithae ad patrem, dicam paucis, vt nouerit posteritas omnis, nullam in virgine fuisse culpam, nec patrem Gallo, qua remittetur praebuisse occasionem, sed Carolum leuitate motum, ambitione et auaritia stimulis concitatum, egisse quod non debuit, quodque vix iure potuit. Annam Britanniae Ducuis filiam Rex Maximilianus per suos legitimos procuratores sibi futuram desponsauerat vxorem, cum ea vt vnica haerede habiturus et Britanniae Ducatum. Quod vbi Gallo innotuit, vt Ducatum patuisset habere. Britanniae rapuit haeredem et vxorem duxit contra Ius et aequitatem Maximiliano prius legitime desponsatam non sine scandalo plurimorum. Haec fuit causa non alia.] contra ordinem


page 44, image: s044

et statum diuinum ac sanctae matris Ecclesiae, ad maximam dederunt ignominiam, infamiam et scandalum religionis Christianae, et in perniciosum exemplum totius mundi: quod tam sancta mater Ecclesia, quam sacrum imperium Romanum, omnesque Reges et Principes orbis nec ferre nec tolerare deberent, ne deteriora eius exemplo consequantur, si tam detestabile facinus impunitum omittatur. Item cum ipsi Franci et iuramentis et sigillis et sub. poena censurarum Apostolicarum se obligauerint, casu quo dictum coniugium solueretur, ad restiturionem [Note: Comitatus enim Burgundiae, Arthesiae, Charloii ac Noycii cum aliis terris per Tracta tum Atrebatemsem Gallis in dotem Margarethae fuerunt cessi: Facta tamen postea harum terrarum restitutio per pacem Senliacam XXIII. Maii 1493. conclusam, quae extat in Recueil des Traittes de Paix Tom. I. p. 703. de qua Phil. de Comines Mom. lib. VII. c. III. P. Heuterus lib. V. c. I. G. a Roo lib. X. p. 522.] tam ipsius filiae Serenissimi Romanorum Regis quam patriarum in dotem ei datarum; tamen hactenus in maximam iniuriam, contemtum, ignominiam et infamiam totius Romani Imperii, et Sedis Apostolicae, ac totius nobilissimae nationis Germanicae, ipse Rex Franciae dictam restituionem denegat: licet per Oratores suos tam Serenissimo Imperatori quam Romanorum Regi, ac illustrissimo Archiduci Philippo huiusmodi restitutionem obtulerit, ad obumbrandum et tegendum sui sceleratissimi facinoris in credulitatem: cum nuper Oratoribus Serenissimi Rom. Regis et ipsius Archiducis Philippi, domino scilicet Engelberto de Nassau ac caeteris dictam restitutionem denegauerit. Ex quibus vnicuique notorium est quam sit confidendum in ipsorum Gallorum promissionibus, quantaue earum sit veritas aut fides. Qui etiam in praesentiarum sollicitant, ac omni diligentia quaeritant separare ac diuidere, si possint, serenissimos Romanorum et Angliae Reges inagnis suis promissionibus atque muneribus, vt eos auertanta bello in Franciam assumendo, et vt impediant Principes et communitates Sacri Imperii ab auxilio dando Serenissimo Romanorum Regi in tam iusta causa, acerbaque iniuria vlciscenda. Quinimo iactant Franci, se esse seruos quod per discordias Principum Germaniae ad optata peruenient, et quod facile ipsum Imperium consequentur: quod Deus auertat. Quia omnes Imperii Principes ac liberas ciuitates in maiori seruitute ac paupertate tenerent ac collocarent, quam alii hactenus fecerint, vt omnibus est manifestum. Item scire potest vnusquisque Gallorum potentiam per occupationem Britanniae tam in potentia pecuniarum quam militantium valde auctam fuisse: quia ex Britannia tempore illustris bonae memoriae Ducis Francisci circiter sex aut octo centena millia Florenorum aureorum ordinarie sine vllius iniuria ad ipsius Principis vtilitatem quotannis extrahebantur et exigebantur, et idem Dux circiter duodecim aut quindecim millia pugnantium cum paruo onere patriae poterat congregare. Item quia tam in vna parte Britanniae iuxta Franciam, quam etiam in ipsa Francia, saltem naturale habetur; ex nouo quodam theloneo per ipsos Francos in ipsis salinis imposito, Britanniae reditus ordinarii ad decies centena millia florenorum iam aestimari dicuntur. Idem considerandum est in ducatu Britanniae circiter decem millia hominum maritimorum haberi, qui negotiis maritimis versari et viuere solent. Item in eodem Ducatu circiter duo millia nauium communiter inuenientur, vt aliquando in vno portu trecentae magnae naues reperiantur: quae patria in portubus, et accessibus naualibus, ac etiam nemoribus et siluis pro materia nauium valde copiosa est: Vt ibidem naues mille, imo mille et quingentarum amphorarum fieri possint. Qua commoditate ipsi Franci Dominos se maris facere quaeritant. Nec dubitandum est, nisi eorum violentis progressibus obuietur, quin breui tempore Franci tam Angliam quam Flandriam, et sic paulatim liberas Imperii patrias, ipsosque Principes per eorum subtiles et fallaces violentias in suam ditionem et seruitutem subiiciant: prout iam de Britannia eos fecisse constat, a qua caeteri exemplum capere possunt.

Licet autem ipsi Franci ipsum Britanniae Ducatum occupauerint, nondum tamen corda hominum eorumqueanimos sunt consecuti: qui nec volunt, nec possunt seruitutem subiectionemque Gallorum perferre, cum ipsi Galli natura feri atque superbi,


page 45, image: s045

omnemque aliam nationem sint contemnentes. Et licet Francorum Rex ipsorum Britannorum dominam in vxorem acceperit, ipsi tamen populi considerantes malitiosum et violentum ac perfidum modum et viam, quibus ipsam Ducissam obtinuerit, et quomodo ipsi Britanni per ipsos Francos decepti fuerint, et quot mala et iniurias ab ipsis Francis patiantur, considerantes etiam omnes Britanniae diuitias et rerum copias ac prosperitates ex maritimo commercio cum patriis Angliae, Hispaniae, Flandriae, Holandiae, Selandiae sibi euenire consucuisse, quibus semper amici et confoederati Britanni esse solebant, et modo propter bella illis commodis careant, cum maxime cupiant emergere a seruitute in qua Galli eos oppressos tenere contendunt, cum semper ipse Ducatus Britanniae fuerit liber, omni libertatis iure et superioritate vsus: ipsi Britanniae populi nondum nisi coacti Francorum Dominium admittunt, neceis per mare aut per terram praeter admodum paucos seruire volunt: sperantes ac confidentes, quod per foedera ac colligationes et auxilia potentissimorum Regum Romanorum et Angliae ac illustrissimorum Principum sacri Imperii a talibus oppressionibus et seruitutibus debeant liberari, et in pristina libertate reponi et ex pacto Gallorum potentia sub trahetur ac diminuetur. Ad cuius quidem Britanniae recuperationem vnusquisque eo magis animum adhibebit, si considerauerit quantum incommodum in eius amissione Serenissimus Romanorum Rex sit consecutus, quantamue iniuriam et ignominiam suae Maiestati et sacro Romano Imperio, et omnibus Regibus et Principibus eis confoederatis et alligatis, ipsi Franci intulerint, per suas fraudes et proditiones Britanniam occupando, ipsiusque Ducissam veram sponsam et coniugem Romanorum Regis capiendo et subtrahendo, quae per parentes suos Serenissimo Romanorum Regi, velut totius Christianitatis potentissimo Principi fuerat desponsata, ne in Gallorum manus et subiectionem peruenerit: quum etiam ipsa Ducissa post parentum suorum mortem multos alios Reges ac principes coniugium eius petentes spreuerit ac recusauerit, solum ipsum Romanorum Regem prae omnibus eligens. Quae quidem iniuria ac violentia si inulta relinquatur, in maximum dedecus ac scandalum et ignominiam infamiamque non soliun ipsius Romanorum Regis, sed etiam sacri Romani Imperii omniumque eius Principum caeterorumque Regum et Principum eis confoederatorum cedet et remanebit: praesertim ipsis Francis nondum sua perfidiosa malitia contentis, iactantibus et publicantibus multa in maximam Sacri Roman. Imperii ac omnium confoederatorum dedecus et ignominiam.

Quibus omnibus consideratis cum Serenissimus Rex Angliae vehementer doleat, propter ingentem amorem, amicitiam et confraternitatem ac confoederationem inter seipsum et Serenissimum Romanorum Regem ac Illuistrissimum Archiducem Philippum, decreuit atque conclusit personaliter cum magno ac potenti exercitu mare traiicere, imo iam traiecit, ad bellum gerendum, perseuerandum et continuandum aduersus Francos, per biennium et diutius si opus fuerit, et ad auxilium opemque ferendum tam corpore quam bonis, omnique regni sui potentia, Serenissimo Romanorum Regi fratri suo charissimo, ac Illustrissimo Archiduci eius filio, vlciscendo et vindicando violentas et acerbas iniurias illatas tam ipsi quam Sacro Romano Imperio et omnibus eis confoederatis, amicis ac subditis, quam Deum creatorem nostrum. et sanctam matrem Ecclesiam et Catholicam fidem: sperans atque confidens ipse Rex Angliae, quod ipse Serenissimus Romanorum Rex ac Illuslrissimi Principes ita suas vires, copias atque potentias exhibebunt, vt reparationem atque vindictam tantarum iniuriarum cum Dei auxilio simul omnes consequi valeant, ad maximam diuinam laudem, et ipsorum Regum ac Principum honorem, gloriam atque triumphum, totiusque Christianitatis et sanctae Romanae Ecclesiae exaltationem in perpetuum posterorum exemplum atque memoriam.

Quapropter humillime supplicatidem Orator tam Serenissimo Romanorum Regi, quam supradictis Illustrissimis Principibus, Dominis et commuoitatib. S. Roman. Imperii, ea omnia supradicta velle animaduertere, ponderare et mature cogitare, ac super his omnibus citissime ac diligentissime prouidere, et de eorum deliberatione


page 46, image: s046

sibi respondere: vt cum ipse Serenissimus Rex Angliae iam mare traiecerit, ipse Orator de eorum apparatu, diligentia ac responsione omnique intentione, cum diligentia Serenissimum Regem ac Dominum suum certiorem facere possit.

ROMANORVM REGIS, ET IMPERIl ORDINVM, RESPONSORIA.

MAXIMILIANVS diuina clementia Romanorum Rex semper Augustus, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, etc. Rex, Archidux Austriae, etc. Wilhelmus Episcopus Eistetensis, ac Fridericus Comes de Zollern, Capitaneus Dominii Hohenberg, S. Imperialis Maiestatis in hoc generali conuentu Confluentiae habito vices gerentes, nec non S. Imperii Electores, ac aliiprincipes vtriusque status, in eodem conuentu personaliter comparentes, aliorumque Imperii Principum et communitatum Oratores ac vices gerentes, Serenissimo Principi Domino Hainrico Regi Angliae et Franciae ac Domino Hiberniae, etc. Nobis Rom. Regi fratri carissimo, nobisque aliis Domino et amico obseruandissimo, salutem et prosperitatis incrementa. Serenissime ac potentis sime princeps: Cum egregius vir, Magister Franciscus de Puys Orator ac Secretarius vester, nobis omnibus in hoc Imperiali conuentu congregatis indicauerit, vestram Serenitatem non solum ob fraternam confoederationem qua nobis Rom. Regi constanti fide coniungitur, verum etiam ob singularem affectum et amicitiam, qua S. Rom. Imperio omnibusque Principibus eius, et vnice Illustrissimo Archiduci Philippo Imperiali ac Regni filio vehementer afficitur, cum magna ac potenti classe mare traiecisse, multaque armatorum millia cum machinis ac caeteris quibuscunque castrensibus instrumentis traduxisse, tam in maximarum iniuriarum nobis Regi ac sacro Imperio per Francorum Regem (vt nostis) illatarum vltionem, quam in ipsius Illustrissimi Archiducis patriarumque eius defensionem: sane omnes, vt debuimus, summopere gauisi sumus, vestraeque Serenitati ex tam strenuissimis ac praeclarissimis gestis nos omnes plurimum debere censuimus, atque propterea ingentes gratias agimus, non inferiora cum vsus feret pariter reddituri. Eandem vestram Serenitatem cum studio exhortantes, vt secundum iamdiu concepta perseuerare et continuare, vt eam facturam confidimus, non desistat. Nos autem Romanorum Rex nostros iam antea in limitibus hostium ad praeoccupandas angustias missos totis copiis sequimur, tot susceptarum iniuriarum iustam vltionem Deo propicio prosecuturi. Speramus enim aequissimos superos tam aequae causae nostrae minime defuturos. Nos vero tam Imperialis Maiestatis vices gerentes ea iniuria praefato Domino nostro Regi illata affecti percitique quam non immerito moleste ferimus, eidem celerem expeditionem tam equitum quam peditum in praesentiarum fecimus, ac praeterea omni cura, fide, solertia, omni denique studio apud vniuersos et singulos S. Rom. Imperii ac Germanicae nationis nostrae subditos pro longe ampliori ac communi per Imperium auxilio ferendo nos laboraturos solicitaturosque polliciti sumus: non dubitarttes vestrae Serenitatis, simul accedentibus copiis, omnipotentem Deum, exerdtuum Dominum, de tam dctestabilibus iniuriis manifestam vindictam iustumque triumphum concessurum. Qui vestram Serenitatem indies feliciorem conseruet. Ex Imperiali conuentu generali Confluentiae habito, sub sigillis Regiae nostrae, et Wilhelmi Episcopi Eistetensis Caesarei Oratoris ac vices gerentis, nostrorum quoque Berchtoldi Dei Gratia Archiepiscopi Moguntini Principis Electoris ac S. Roman. Imperii in Germania Archicancellarii, et Sigismundi eadem gratia Marchionis Brandenburgensis, Stetinensis Pomeraniae, Cassuborum ac Sclauorum Ducis, Burggrauii Nurbergensis, ac Rugiae Principis, nomine Principum Electorum aliorumque Principum, totiusque illius praememorati conuentus, die VIII. mensis Octobris. Anno Domini MCCCCXCII.



page 47, image: s047

BILIBALDI PIRCKHEYMERI BELLI HELVETICI HISTORIA



page 48, image: s048

LECTORI SALVTEM! BURCARD GOTTHELF STRUVE.

Prckheimerus, Patricius Noribergensis erat, et copiarum Noribergensium, quas in auxilium Maximiliano I ad bellum Helueticum miserant, Praefectus. Hoc ipsum etiam, praecipue, quod maximam infelicis successus istius belli culpam in Noribergen ses reiicerent, ansam dedit historiam belli, cui ipse interfuit, concinnandi, vt demonstraret, culpam minime in Noribergenses, sed in aliorum redundare ignauiam. Faciunt ad historiae huius illustrationem verba Conradi Rittershusii in vita Pirckheimeri; [Note: ed. Goldasti p. 7.] cum iam triennium eodem vitae tenore perseuerasset, accidit, vt cruentum ac difficile bellum inter Caesarem Maximilianum et Heluetios (quos Bilibaldus cum aliis Suitenses quoque appellabat) exardesceret. Ibi tam Norimbergenses quam alii Ordines Imperii a Caesare moniti, ac per edictum euocati, auxitia Imperialia ex veteri consuetudine mittere sunt coacti. In ea expeditione adornanda, cum vndique circum spicerent, quemnam praefectum ac ducem suarum copiarum R. P. Norimberg. ad Caesarem mitteret: Tandem summa ea dignitas Bilibaldo Pirckeimero, nec ambienti, ac ne cogitanti quidem, vltro etiam delata est. Quod officium sicut minime ipse exambiuerat, ita nec recusandum sibi aut respuendum existimauit, quantumuis etiam amici plerique omnes id ei proposita magnitudine periculi summopere dissuaderent, eumque deterritum a grauillima Expeditione illa domi retinere cuperent, consulentem potitus suae tranquillitati ac securitati et suorum paruulorum atque vxoris, qua cum non diu vixisset, curam ac tutelam gerentem. Sed huiusmodi amicorum voces parum in ipsius animo flectendo valebant, ac nihil apud eum perficiebant: quin potius Vicit amor patriae laudumque immensa cupido.

Vt diuinus Poeta fecit de generosis eiusmodi et beroicis ingeniis, quale etiam in Bilibaldo nostro ipsis rerum argumentis edocti agnoscimus. Sic enim secum ratiocinabatur, venisse iam illud tempus, quo specimen atque experimentum praeberet eorum, quae in sua adolescentia partim in aua Episcopi Eystadtensis (quam primis annis cum laude sectatum fuisse supra diximus) partim in Itineribus variis, cum patre suo confectis, partim denique in Academiis et vrbibus Italiae celeberrimis, inque libris et aliunde didicisset, vidisset, cognouisset. Quare cum intelligeret sibi iam aperiri portam ad theatrum honoris et gloriae in quo suam ostenderet virtutem ac peritiam ad Reipublicae suae amplificandam dignitatem: Magno ac forti animo diuina fretus ope, praefecturam illam subiit. Ita commissas suae et fidei copias (quae cum primum constarent quadringentis peditibus et sexaginta equitibus, posterius ad eum auctae sunt numerum, vt ad alterum tantum ascenderent) ad Caesarem produxit, vna cum sex colubrinis cannis, et maiori tormento puluerario, octo praeterea curribus militaribus, quibus veherentur arma, puluis tormentarius, tentoria, commeatus, aliaque ad expeditionem necessaria. Adiungebantur autem Bilibaldo praeter alios complures Nobiles, quidam Eques Auratus Ioannes a Bayersdorff, qui vir fama celebrabatur strenuus et multarum palmarum bellator. Nec minus et ceteri magistri equitum, centuriones, aliique officiales probe exercitati et experientissimi erant milites. Pedites, qui omnes erant veterani, eadem forma vestium induti erant, rubris videlicet tunicis: Cuius coloris panno currus quoque omnes erant tecti, quae res ad ornatum selectis simarum copiarum non parum conferebat. Cum ergo iam Bilibadus cum suis copiis ad eum fere peruenisset locum, vbi Caesar castra metatus fuerat, Maximilianus cognito eius aduentu, misit ipsi obuiam cum mandatis, vt ad se veniret Tettenaugiam, quod oppidum ad lacum Acronium situm in Comitata Montfortensi. Quo statim Bilibaldus perrexit. Vt autem Caesar recentes copias


page 49, image: s049

pias aduent antes eomelius oculis vsurpare posset, in campum processit eques, nec parum laetiutae ex conspectu pulcherrimarum copiarum percepit, quantum ex serenitate vultus Imperialis colligi potuit. Non solum enim ex milite veterano selectissimo et omnibus modis ornatissimo illae constabant: Sed etiam multo maxima pars ipsi Caesari, vt cuius sub signis iam complures annos in variis bellis militassent, et praeclarasuae strenuitatis experimenta saepe dedissent, nota erat et recognoscebatur: Praecipue vero capitanei et centuriones aliique officlales: Quos quidem Caesar ipse clementissimo salutabat alloquio. Ac tametsi non ignor abat Caesar, sed multoties audierat, criminationes et obtrectationes quorundam maleuolorum, qui antequam Norimbergensium copiae aduentarent, ex hoc bello ingentia acceperant damna, iamque illarum copiarum, in quibus aliud nihil carpere aut desiderare posset, solam exiguitatem traducebant, easque hoc nomine extenuabant; tamen nihil motus illorum sermonibus ac dicteriis, neque Norimbergensibus vel minimum indignatus (quod illi tamen maxime quaerebant) missum sibi auxilium clementissime benignissimeque aeceptauit. Aiebat enim, malle se tot veteranos et exercitatos milites, quam alterum tantum numerum tyronum. Erant in hoc laudatissimo Imperatore cum aliae excellentissimae virtutes, quas decantant historiae, tum illa quoque non minima neque postrema, quod calumniatoribus ac susurronibus non facile aures patefaciebat, aut locum dabat, aut fidem adhibebat: Sed innocentiam eorum, qui nullius dum criminis aut culpae conuicti essent, omnibus modis tutabatur. Meminerat quippe, legitimum principem propugnatorem bonorum et defensorem esse oportere, qui salutem quaerat aliis: Vt nobilis ait Historicus. Meminerat item sententiae Iuliani Imp. Ecquis innocens esse poterit, si accusasse sufficiet? Ita enim ex tempore saneque prudenter respondit acerrimo Oratori Delphidio vehementer impugnanti Numerium Narbonensis prouinciae paulo ante praesidem: Quem negantem, cum conuincere non posset, destitutus probationibus exclamauerat: Florentissime Caesar, ecquis nocens esse poterit vsquam, si negare suffecerit. Quod nisi Caesar ea virtute sic vt diximus praeditus fuisset, minime profecto mirum erat, si Norimbergenses tunc temporis omni gratia ipsius excidissent, tot calumniatorum et maleuolorum artificio, quibus in ea expeditione tam vehementer appetebantur, et tam indignis modis traducebantur. Quicquid enim aduersi acciderat, siue minimum, siue maximum, aut vbicunque res malegesta erat, in totum Norimbergensibus imputabatur. Imo quicquid ad praegrauandos ac deprimendos innocentes excogitari, aut confingi poterat, id omne in ipsos immeritissimos conferebatur: Deinque quicquid alii sua culpa, temeritate atque imperitia neglexerant aut corruperant, id ipsis impingere atque adscribere conabantur: sed falso et ex mera inuidia atque odio, cum dolentes cernerent Norimbergenses tanta apud Caesarem gratia florere. Sed neque Bilibaldo ipsorum stratego parcebatur, quem similiter suis calumniis licet innocentissimum flagellabant vexabantque. At is apud Caesarem bis coram multis Principibus et Consiliariis eiusdem imperterrito animo tam egregie se suosque purgauit atque defendit, vt in ipsius Apologia Caesar clementissime se acquiescere diceret, ipsumque bono ac securo animo esse iuberet, quoad causam cognouisset. Se enim cuique ius redditurum pollicebatur. Cum simul ista dicens subrideret, facile animaduerti ex hoc ipso poterat, quo animo esset, quamquam parum moueretur eius modi obtrectatorum voculis et sermonibus, quamquam illis nihil tribueret. Quo loco etiam Bilibaldus alias apud hunc maximum Imperatorem, et quanta in gratia esset, multis indiciis ipse declarauit, non solum durantis illius belli difficillimi tempore, verum etiam illo per transactionem sopito atque composito, dum in consiliariorum suorum numerum eum cooptauit, eique grauibus de rebus saepe clementissime scriberet, nunc Latine nunc Germanice sub propriae manus annotatione ac signo. Hoc ipso igitur, quem nunc exhibemus Tractatu Noribergensium Apologiam saepius suscipit Birckheimerus, atque docet, qua ratione innocentiam suam, vel ipso Caesare adprobante, fuerint contestati. Scriptores, qui ad illustrandam hanc Historiam, et quidem ad librum primum, in quo potissimum bella Caroli Burgundi cum Heluetis describit, sint Pontus Heuterus Historia Rerum Burgundicarum, Io. Stumpsius Chronico Heluetoram.


page 50, image: s050

Fuggerus in Speculo Honorum Domus Austriacae, Iosias Simlerus de Republica Heluetorum, Gerardus a Roo in Annalibus Austriacis, Vrstisius in Chronico Basiliensi. Altero libro describit bellum Maximiliani I. cum Heluetis. De belli caussis ita loquitur Gerhardus a Roo, [Note: lib. XI p. 539.] dicens. In finem huius anni (1498.) inciderunt belli Heluetici (ipsi Sueuicum vocant) initia et apparatus, cuius hae potissimum fuerunt causae. A primo tempore, quo Maximitianus a Sigismundo adoptatus, ipso adhuc viuo, ditionum eius imperium suscepisset, saepe ab Heluetiis confoederatis petierat, vti concordiam et foedus, quod ipsis cum Sigismundo intercesserat, secum quoque confirmarent. Illi eo praetextu id quaeri suspicati, vti Sueuico foederi implicarentur, respondent: cum Sigismundus suarum ditionum imperio sese abdicasset, nullo foederis iure aut relligione amplius se teneri, neque ex re sua videri, foedus vllum cum quoquam facere. Hoc eorum responso, noua animorum exacerbatio orta, et belli quasi semina iacta esse videbantur. Iam enim a multis annis plerique principes et nobilitas omnis, Heluetiis infensi infestique erant, ob assertam armis libertatem, quod cum scirent ipsi, a Sueuico foedere, in quo plurimum poterat nobilitas, tantopere abborrebant, atque ea de re, non apud illos tantum, sed apud Sueuos etiam, caeterasque vicinas Germaniae gentes odium incurrebant, cui obstinato animo obuiam ire, quam libertatem amittere malebant. Inter haec, Constantia celebris ad lacum Podamicum ciuitas, quae hactenus immunem se ab vtrorumque societate continuerat, multis vtrinque promissis sollicitata, per eos dies Suenico se foederi coniunxit, eoque statim Caesaris et sociorum legati conuenere, foedusque et societatem eum ea ciuitate firmauere. Accedebat ad has animorum offensas, vetus quaedam simultas, inter Athesinos Caesaris subditos, et Grisones (vt vocant) Rhetiae populum, Curiensi ditioni parentem, quae in eum vsque diem ad varios subinde arbitros reiecta, componi non potuerat. Cumque res ad arma iam spectare videretur, Curienses, quod impares se aduersariorum viribus putarent, Tiguri, in publico Heluetiorum conuentu ad Idus Decembris eorum se foederi adsociauere. Id vbi audiuissent, qui Caesaris et Sueuici foederis partes sequebantur, Constantiam et ipsi frequentes conuenere; vbi de belli gerendi ratione, qua parte quisque et quibus hostem viribus aggrederentur, deliberatum est. Praeter dictos, ad belli Heluetici Historiam facit Michael Coccinius de bellis Italicis, [Note: p. 278.] qui etiam ita loquitur: aderant ex Nurenbergensibus noningenti pedites, Marchio Braendenburgensis Fredericus cum septingentis equitibus. Rupertus filius Palatini de Heydelberga cum ducentis equitibus. Episcopus vero Herbipolensis circiter centum miserat equites. Sed dux Wirtenbergensis ad quatuor millia peditum bene instructorum habebat.



page 51, image: s051

HISTORIA BELLI SVITENSIS SIVE HELVETICI; A PRIMA SVI ORIGINE, VSQVE AD EXPEDITIONEM A MAXIMILIANO CAES. ANNO MCCCCXCVIIII. SVSCEPTAM, DVOBVS LIBRIS DESCRIPTA AVCTORE BILIBALDO PIRKEIMERO PATRICIO NORIBERGENSI, ET CAESAREO POSTEA CONSILIARIO. LECTORIS.

ETsi hoc memorabile et geminum bellum, quod cum Heluetiorum fortissima gente duo gesserunt maximi Duces, ac bellatores Carolus Burgundus, et Maximilianus I. eius gener, ab aliis quoque descriptum exstat, a nemine tamen fortasse melius et copiosius, magisque ex fide, quam a Bilibaldo, qui ipsemet posteriori interfuit, praefectus copiarum Norimbergensis Reipublicae tam equestrium, quam pedestrium, vt tam hic quam in vitae suae commentariolo profitetur. Operaepretium igitur facturi videbamur, si hanc historiam Xenophontis nostri Germanici (appelletur ita sane ex merito noster Pirkeymerus vir cum quo illius aeui (fortassis et aliorum temporum) paucissimos Germanos conferre possis) e tenebris in lucem proferremus. Latuerunt hactenus duo isti libri, partim in archiuo Reip. Noricae, partim in liturariis bibliothecae Pirkeymerianae, quorum folia sic erant dispersa, vt Sibillyna iure dici possent. Alterum vero exemplar satis vitiose, mutilateque descriptum erat, cuinec mures alicubi pepercerant particulam eius abrodentes, quam non facile quisquam ex coniectura restituisset. Verum collatione eius instituta cum authoris autographo, quod in ordinem beneficio illius redegimus, egregie id redintegrauimus, omninoque tale tibi opus totum exhibemus amice lector, quale ab ipso (ne dubita) conceptum est Pirkeymero. Quod si quis quaerat ex nobis, cur non multo ante vel ipse author, vel eius heredes haec ediderint: causam hanc esse putamus, quod authorem quidem mors praeuenisse videatur, antequam ederet ipse, quae idcirco vt ederentur, tam diligenter descripserat; heredes vero filias tantum reliquit (fuit enim cum ipso stirps Pirkeymeriana olim inter patricias gentes Noricas clarissima plane extincta) quae talia parum curarunt. Sed, vt dicitur, sat cito vel nunc, dummodo sat bene. Vale et fruere feliciter cum his duobus libris, tum caeteris, quae alias dabimus, opusculis.

CONRADVS RITTERSHVSIVS.



page 52, image: s052

BELLI HELVETICI A BILIBALDO BIRCKHEIMERO DESCRIPTI LIBER PRIMVS.

QVi Regum, gentium, aut populorum res gestas conscribere aggrediuntur, identidem sub initium in historiae laude versari consueuerunt, eam temporum testem, veritatis lumen, memoriae conseruationem, magistram vitae, vetustatis nunciam esse contendentes, cuius ope egregia hominum facta a temporis vindicentur iniuria, planeque immortalitati commendentur. Mihi vero haud quaquam ita praefari licet, sed cogor potius de Germanicae gentis infortunio, aut etiam calamitate conqueri, quod tam paucos, seu (vt rectius dicam) nullos sortitasit scriptores, qui ingentia illius, et celeberrima facta memoriae, vt decuisset, mandassent, cum omnes res gestae tantae habeantur, quantum eas verbis (vt ille ait) praeclara potuere extollere ingenia. Quapropter vetustissimorum illorum Germanorum, Francorum, Sueuorum, Gottorum, Alanorum, Vandalorum, Herulorum, Langobardorum, ac reliquarum gentium infinitarum facta clarissima, et admiranda aut minus digne et fideliter, sed et maligne ab exteris tradita sunt scriptoribus, aut magna ex parte sempiterna obliuione sepulta iacent, tametsi ruptis vndique limitibus Romanos rerum dominos deuicerint, caput mundi Romam ipsam, ac totam fere Europam ditioni suae subiecerint, vt interim sileatur, quid in Asia, quid in Aphrica a Germanicae stirpis hominibus gestum sit. Caeterum vt prisca illa et obsoleta fere omittantur, aetatique donentur rudiori, iusta tamen reprehensione non caret, quod nemo Germanus praeter vnum aut alterum hucusque repertus sit, qui vel sui temporis gesta conscribere sit aggressus, cum interim tamen non parum multi fuerint, qui omnium gentium, et a mundi quidem exordio facta connectere, et ab aliis accepta pro suis edere sunt ausi, non quod illis materia defuerit, cum vix vnquam Germania sine bellis, aut quieta extiterit, sed quia non erat, vnde decerpere, et alienis perfrui laboribus possent, Hinc euenit, vt scriptores exteri, quoties Gentilibus suis cum Germanis res aut dissidium intercessit, vbique illos superiores confinxerint, aut nostrae gentis odio partos triumphos, factaque splendidissima ita extenuarint, vt multoties ex fortissimis segnes, ex insequentibus fugientes, ex victoribus vero plane deuictos, fingere sint ausi. Nam ita comparatum esse videmus, vt quisque magis ad suae gentis laudem quam alienae procliuis existat, licet nihil magis historiam deceat, aut illam exornet quam veritas, qua neglecta confestim in fabulas, et anilia exit deliria. Quapropter operae pretium me facturum putaui, si bellum, quod Helueticum vocant, literis mandarem, ne illud quoque, quemadmodum et reliqua ex hominum laberetur memoria, cum maximum extiterit et funestissimum ex omnibus, quae in nostram, aut patrum inciderint memoriam, non solum bellico apparatu, ac copiarum numero sed et proeliorum atrocitate, cladiumque multitudine: siquidem non toto exactoanno saepius collatis pugnatum est signis: vt interim tumultuaria, ac leuia omittantur proelia, quibus non pauciores, quam iusta cecidere acie. Etenim ambae partes egregie viribus pollebant, et opibus, magnisque vtrinque nitebantur auxiliis. Accedebat his animorum obstinatio, ac nulitaris ferocia, quae non tam bellicae laudis gloria, quam mutuo decertabat odio. Heluetiis summopere annitentibus, ne proprium, ac maiorum decus tam multis partum bellis amitterent, Caesarianis vero, ne illis animo et manu deteriores esse viderentur. Conscribam autem non solum ea, quae aliorum relatu, aut


page 53, image: s053

fama tantum percepi, sed etiam quae coram vidi et aspexi, cum in hoc bello non paruis copiis tam equestribus quam pedestribus praefuerim, ac imperauerim, proinde non tam verborum elegantiae, quam veritati studere conabor, quo non plus necessitudini partium, quam hostium virtuti tribuisse videar, quantumque potero, verissime cuncta omni affectu animi depulso enarrare conabor.

[Note: De Helueticorum Origine] Verumenimuero priusquam huius belli series explicetur, Heluetiorum originem ac resgestas altius repetendas esse censui, vetustioribus, ac quae fabulis similiora sunt neglectis, quo percipi possit, quibus initiis ad tantam euaserint potentiam, vt cunctis vicinis suis formidabiles fuerint, ac Caesari ipsi repugnare sint ausi, his deinde belli huius causas, semina, ac originem adnectam, sicque demum ad reliquam historiae procedam explicationem. Suitenses igitur (quo nomine omnes fere censentur confoederati) se a [Note: Stumpf. Chro. Heluet. lib. 4. p. 268.] Suetia Balthici maris peninsula oriundos autumant. Illinc enim maiores suos populariter olim egressos, ac in eam, quam nunc habitant, regionem commigrasse perhibent. Caeterum quantum opinio haec veritati astipuletur, ipsi videant: constat enim eos classe ad terram hanc aduehi nequaquam potuisse, cum longe sit a mari remota; pedibus vero quis tantum periculi, ac itineris subiret, ac per tot horridas, ac bellicosas nationes incederet, vt demum in terra tam sterili, ac coelo aspero consideret: nemo enim ideo natale solum relinquere assueuit, vt deteriorem occupet terram, sed vt ab informi et cultu tristi ad pinguiorem, felicioremque commigret. Atque Sueticus ager, quamuis admodum septem appropinquet trionibus, vbertate tamen glebae longe sterilia Suitensium rura exuperat, praecipue ea, quae Alpibus adiacent, ac perpetuo ferme rigent frigore. Reliqui vero confoederati partim se ab Hunnis, et Attilae exercitu, partim a Gottis, qui Galliam olim occuparunt, descendisse contendunt. Verum vndecunque [Note: Zeringiae Duces.] originem traxerint, satis constat, magnam regionis illius partem Zeringiae quondam Ducibus paruisse, ac post illorum interitum diu inter Comites, et eius loci nobiles hinc inde distractam, tandem in Habspurgensium Comitum (quipostea Austriae [Note: Habspurgenses Comites. Austriae Duces. Stumpf. lib. 4. f. 329] Ducatum consecuti sunt) potestatem concessisse. Caeterum cum subditi grauissimis tributorum premerentur oneribus, intolerandisque praefectorum degrauarentur iniuriis, Suitenses primum, deinde Vrienses, et Vndervvaldenses excusso iugo in libertatem se [Note: Fugger Spiegel der Ehren lib. 2. c. 9. p. 239] vendicare coeperunt, praefectos ac nobiles, qui in manus eorum inciderunt, trucidarunt, reliquos omnes destructis munitionibus, et arcibus expulerunt. Hunc motum ipsi longa explicant serie. Nobis autem satis erit ostendere, quibusnam initiis ad hanc, qua nunc pollent, creuerint potentiam. Eiectis praefectis ac nobilibus omnes, quorum vxoribus aut liberis vis illata fuerat, quiue insigni aliqua affecti erant contumelia, Suitensibus [Note: Stumpf. lib. 6. c. 29. 13. c. 1.] se iunxere, arbitrantes tempus aduenisse, quo et ipsi acceptas vlcisci possent iniurias, breuique ita eorum creuit numerus, ac in immensum auctus est, vt Principib. [Note: Leupoldus Austrius.] quoque formidabilis esse inciperet. Leupoldus igitur Habspurgensis Comes, et qui tum Austriae Dux erat, motum tam formidandum, priusquam latius serperet, compescendum [Note: Fugger lib. 3. c. 3. p. 280] censens, ingenti collecto exercitu Suitensium fines inuasit. Strasbergensis quoque [Note: Simlerus de Rep. Heluet. lib. 1 f. 22] Comes ex alia parte non minoribus copiis Vndervvaldenses aggressus est, vt distractis hostium viribus facilius victoriae compotes euadere possent: sed ambo eodem die victi, ac multis ex suis amissis in fugam coniecti sunt. Ferunt, cum Dux de inuadendo hoste consuluisset, fatuum quendam tum praesentem, qui ob animi simplicitatem Principi in delitiis erat, effuso cachinno risisse, cumque risus causa ab eo perquireretur respondisse: Et cur non riderem cum vos omnes de intrando tantum deliberare audio, neminem vero cogitare, vbi nam ingruente necessitate sit exeundum? Quae vox (vt fieri solet) cum risu tum excepta est, clade vero accepta in omen conuersa. Suitenses enim hostibus ingressis nihil prius habuere, quam montium occupare angustias quas illi ob contemptum incustoditas reliquerant. Itaque in reditu potissimum clades est accepta. Incidit pugna illa in annum salutis MCCCXV. [Note: factum hoc proelium ad Moregartam montem pagi Vntervvaldensis 16 Nouembris 1415. De hoc Franc. Guillimannus Rer. Heluet. lib. II c. XVI n. 24. Auentinus lib. VII c. XV §. 12. Simler de Rep. Heluei. p. 70. 71.]



page 54, image: s054

[Note: Stumpf. lib. 8 c. 7] Posteam victoriam Suitenses, Vrinenses, et Vndervvaldenses nouum pepigere [Note: Fugger lib. 3 c. 6 Simlerus lib. 1 f. 51] foedus, usque paulo post iuncti sunt Lucernenses, Turegenses, et Zugenses; demum vero et Bernenses, qui et eam ob causam Principes, et nobiles habuere infensissimos, quorum receptatores essent Friburgenses. Sane etsi illi maximis experti erant incommodis, nihil violentum durare posse, ne tamen a pristinis suis degencrarent moribus, Bernensibus indixere bellum. Illi vero cum nec pretio nec precibus pacem impetrare possent, nullumque nec iuris nec aequitatis locum esse cernerent; Suitensium, Vriensium, et Vndervvaldensium implorarunt auxilium, qui nihil cunctantes impigre illis [Note: Laupheim] suppetias ferunt. Obsederant interim Principes ac nobiles ingenti exercitu oppidum Laupheim ditionis Bernensium, quod et acriter vrgebant, sed non minore virtute a Bernensi praesidio defensum est. Bernenses igitur functis Suitensium copiis, et nobilium quorundam, paucorum tamen equitibus recta ad hostes tendunt quamuis longe viribus inferiores essent. Nam in castris hostilibus praeter equitatum ingentem vltra triginta millia peditum militabant, quorum duces erant Comites de Kyburg, de Fallendis, de Neuburg, Barones de Furstenberg, Nidau et plures alii cum ingenti nobilium multitudine, venerat etiam in partes coactus potius quam sua sponte Ludouicus Sabaudiae [Note: Erlach nobilis.] Comes. Bernensium copiis nobilis quidam de Erlach praeerat, homo in re militari admodum expertus, qui suos egregie instructos identidem hortabatur, vt seruatis ordinibus strenue pergerent, nec multitudinem formidarent hostium. Id si facerent victoriam in manibus esse: se enim probe aduersariorum nosse arrogantiam, qui contempta paucitate sine ordinibus in illos ruituri forent: starent igitur, ac praesenti pugnarent animo non tam seipsos, quam vxores, filios ac libertatem defensuri, Deum praeterea tam iustae causae haudquaquam defuturum. His et aliis verbis ita suorum excitauit animos, vt auidissime ad hostes tenderent. Suitenses cum hostem in conspectu haberent, a Bernensibus petiere; quod et illis facile concessum est; vt cum equitibus congredi liceret. Nam cum illos sibi inimicissimos esse scirent, pari eos prosequebantur odio. Voti igitur compotes facti; confestim equites, qui et ipsi iam laxatis habenis in eos ruebant, adoriuntur, adeo ob paucitatem contempti vt nobilibus risum mouerent, ac sisolum equorum vngulis atteri possent. Bernenses interim non minori vi cum peditatu confligunt. Fit acre proelium, totisque certatur viribus: tandem Bernenses et Ducis sui hortatu, et propria instructi virtute acrius impressione facta prorumpunt, interfectisque primis, ac signis deiectis reliquos in fugam vertunt, victosque insequuntur. At Suitensibus longe maius negotium cum equitatu tam instructo est iniectum, nam praeter stragem ingentem tam hominum, quam equorum diu anceps proelium fuit, donec Bernenses peditum iam victores opem illis ferrent. Nec sustinuere impetum equites, sed cum magna eorum pars cecidisset, omnes tandem in fugam abiere. Desiderati sunt ex hostibus Iohannes Sabaudiae Comes, non sine Bernensium quoque dolore, cum illum virum probum fuisse, et nullo eorum odio in partes venisse cognoscerent. Cecidit et vna filius eius Ludouicus Comes de Nidau, Comes de Fallendis magnus belli huius concitator cum innumeris aliis nobilibus, et militibus gregariis, ita vt inter spoliandum plusquam quatuor millia caesorum recepta sint corpora, signa militaria viginti septem capta, castraque direpta. Non tamen Bernensibus ac sociis incruenta cessit victoria. Ex Suitensibus enim strenuissimus quisque aut cecidit, aut vulneratus discessit. Ea victoria ingens Suitensibus accessit existimatio, non solum quod tam parua manu adeo ingentes hostium fudissent copias, quam quod in campis patentibus equites excipere ausi fuissent, acceptosque tam strenue profligassent. Fuit annus hic a natiuitate Christi MCCCXXXIX. [Note: Proelium factum ad Laupheim, siue, vt corrupte dicitur Loupen die 21 Iuni 1339.] At nobiles, quique eo proelio euaserant, licet post tantam acceptam cladem Bernenses aperto bello amplius aggredi non auderent, clanculum tamen, vt facere solent, latrociniis infestare non desinebant, nec Bernensium satiati iniuria Turegenses quoque eisdem vexabant artibus, ita, vt et illi Suitensium operam implorare cogerentur. Ambae igitur ciuitates in societatem


page 55, image: s055

receptae sunt, ac paulo post Zugenses ac Glarcani illorum secuti sunt vestigia breuique nobilium iniuriis adeo foederatorum aucta est potentia, vt ferme videretur inuicta. Principes igitur, ac nobilitas, quum iam Suitensibus resisti posse diffiderent; Anglos, qui tum per Franciam grassabantur, magnis pollicitationibus in auxilium vocant, qui non tam precibus adducti, quam spe praedae magnis aduentantes copiis. Bernensem agrum foeda populatione tempestatis instar vastarunt. Castella vero, et vicos minores diripiebant, subiectoque concremabant igne. Ne tamen vsque quaque impune persultarent, multi a Bernensibus per excursiones ac leuia caesi sunt praelia. Nam ob ingentem multitudinem, cum hoste aperto Marte haud congredi audebant. Tandem Angli commeatus inopia retro abiresunt coacti, non minus sociis, quam hostibus graues et intolerandi. Post quorum discessum Habspurgensis, ac Nobiles confoederatos infestare nunquam desiere, adeo vt per multos annos nunquam ab armis cessatum sit, ac magnae et infinitae clades hinc inde illatae et acceptae fuerint, quas longum foret commemorare. Anno demum incarnationis Dominicae MCCCLXXXVI. Leupoldus secundus Dux Austriae magnis contractis copiis, ac nobilibus innumeris in [Note: Fugger lib. 3 c. II p. 368] auxilium vocatis oppidum Sempach obsidione cingere molitus est. Foederati vero, [Note: Gerardus a Roo lib. 4 p. 119] quam primum hostium sensere conatum, vrbem praesidio munire decreuerunt. Mille igitur, et quadringentos milites electos ad vrbis misere tutelam: contigitque eadem [Note: Simlerus lib. 1 f. 55] die Ducem Sempach obsidere et Suitensium aduentare praesidium. At Dux cum hostium cognouisset accessum, eorum paucitatem adeo contempsit, vt omni peditatu in castris relicta, cum equitatu tantum congredi statuerit, existimans equorum tantum numero aduersarios obrui posse. Et erat equitatus non tam armis et animis praestans, quam multitudine conspicuus, adeo vt in duplum hostium excederet peditatum. Interim foederatorum praesidium minime hostili multitudine perterritum, vrbi appropinquare coepit, et siquis prohiberet, armis viam parare, vel si minus posset, honesta morte occumbere paratum erat. Non tamen vage, et incomposite, sed structa incedebat acie, siquidem longo iam belli vsu, vnusquisque legitime militare, imperium pari et in primis ordines obseruare didicerat. Equites igitur, vt primum foederatorum conspexere. agmen, laxatis prouolant habenis, atque infestis cuspidibus in medium ruunt. Suitenses [Note: Pugna Simpachiana.] vero obiectis hastis longioribus ferociter hostes excipiunt. Fit atrox proelium, cum illi perrumpere anniterentur, alii vero investigiis mori potius, quam cedere mallent. Interim Dux pugnantes hortari, nunc precando, nunc castigando accendere, nonnunquam omissam pugnam aliquot in locis restituere, et egregii Ducis, ac strenui militis fungebatur officio, nec, quoad superstes fuit, equites cessere, tandem vero impigre pugnans interficitur, cecidereque cum eo quadringenti circiter, comites, Barones et nobiles cum turba alia innumera. Post tantam nobilium caedem, equites, qui supererant, se fugae mandarunt, quos et pedites, qui in castris remanserant, secuti sunt. Tormenta vero bellica, et signa militaria quam plurima capta. Direptis inde castris, praeda opulenta parta est. Occubuere ex victoribus ducenti circiter, multi sunt vulnerati. Verum quia equitatu carebant, hostes longius persequi nequibant. Dux cum plerisque aliis Principibus in monasterio Kunigsfeld [Note: Monumentum sepulcrale exhibet Fugger lib. III c. XI p. 375 qui etiam nomina Equitum recenset, qui in isto proelio occubuerant. In templo Königsfeldensi reperitur effigies Leopoldi his verbis: Das ist die Abcontrefetung Hertzog Leopoldi von Ostreich, der zu Sempach mit dieser seiner Ritter schafft, Adel und Räthen erschlagen vvard uff dem sinen, von den sinen, um das sine, uff Sanct Cyrillen Tag im dreyzehn hundert sechs und achzigisten Iahre ] sepultus est. Suitenses tanto defuncti proelio ad propria sunt reuersi, ac noua inter eos inita sunt foedera, in quibus multa prioribus addita, pleraque innouata: ac diserte cautum est, vt quamprimum hostis sociorum fines incursaret, omnes populariter suppetias ferrent, siquidem Leupoldus defuncti Ducis filius reparatis viribus bellum apparabat, ac ob caesum patrem vindictam exigere nitebatur. Tandem intercedentibus amicis inter Ducem et confoederatos induciae sunt factae, nec tamen quies fuit. Nam Heluetii a nobilibus vndique impugnabantur, et cum negotiandi causa ad vicinas proficiscebantur vrbes, capiebantur,


page 56, image: s056

et bonis exuebantur, quibus iniuriis ipsi quoque moti, paulatim nobilium [Note: Simlerus lib. 1 f. 56] oppida et arces obsidebant, diripiebant, latronesque pellebant. Vastabantur interim cuncta ferro, ac igni, multaque leuia assidue committebantur praelia. Interim Comes de Toggenberg, et Comes de Werdenberg ingenti collecto exercitu, Glareanorum aggressi sunt fines: quibus mox Glareani obuiam facti parua manu impigre conflixerunt, ac hostem, cui equitatus inter montes nulli erat vsui, fusum et fugatum finibus pellunt, in qua pugna iterum magnus nobilium periit numerus, ac ingens praeda, ac gloria parta est. Bernenses interim, ac Friburgenses mutua clade omnia peruastabant, magis tamen populabundi, quam iusti more belli. Friburgenses equitibus praecellebant. Nam foederatorum odio nobiles illis auxilio erant. Bernenses vero plus pedite poterant. [Note: Stumpf. lib. 5 f. 31] Tandem induciae pactae sunt in annos septem, quibus nondum lapsis in viginti [Note: Simlerus lib. 1 f. 57 79] prorogatae sunt. Sed vix in ea parte ab armis discessum erat, cum repente aliud ex ortum est bellum. Erat Sancti Galli Abbas opulentissimus, ac multorum oppidorum et [Note: Fugger lib. 4 c. 3] castrorum diues, verum et ipse subditos per praefectos quotidianis degrauabat exactionibus, innumerisque afficiebat iniuriis. At illi cum foederatis defectionem non omnino sinistre cessisse viderent, nec onera tam molesta amplius ferre possent, seu vellent, foederatorum exemplo Appenzellenses se in libertatem vendicant. Abbas vero a Constantiensibus, quorum ciuis erat, auxilium implorat. Nec ii cunctati, foederatas aduocant [Note: Appencellenses] ciuitates, collectoque exercitu quinque millium armatorum Abbati opem ferre pergunt. Communi igitur consilio Appenzellensium inuaduntur fines: quibus plerique Suitensium et quia vicini erant, et causam libertatis probabant, iam se coniunxerant. Igitur Appenzellenses, quam primum hostem in conspectu habuere, ferociter illum adorti sunt, ac primo impetu fundunt ac fugant, multisque caesis militaria signa quam plurima cum ingenti cepere praeda. Tantam igitur adepti victoriam minime destitere, [Note: Sancto-Gallum ciuitas.] sed egregie illa sunt vsi. Constantiensem enim ingressi agrum, omnia ferro ac igni foede depopulati sunt. Interim S. Galli ciuitas Appenzellensibus adhaesit, et a Suitensibus Appenzellenses in tutelam recepti sunt. Vnde viribus aucti multas hostibus intulere clades. Qui tandem Friderici Austriae Ducis implorato auxilio et collectis copiis iterum belli fortunam experiri statuunt. Sancti Galli ergo ciuitatem obsidere pergunt, relictoque ibi Duce cum equitatu vniuerso pedestres copias per saltus, ac loca salebrosa ad hostem agunt. Appenzellenses vero nihil cunctati confestim in pugnam ruunt, vbi atrox oritur dimicatio, tandemque victoria, quamuis non incruenta, ab Appenzellensibus stetit. Desiderati sunt ex aduersa parte plusquam mille homines, inter quos multi fuere nobiles, et magnae existimationis viri. Dux vero cum a fugientibus de aduersa pugna certior factus esset, collectis vasis in tutum se recepit. Ac eo pacto Sancti Galli ciuitas ab obsidione liberata est. Victores vero omissis in praesenti vicinis, Ducis ingressi sunt fines, ac praedabundi discurrentes, Rheni vallem, Syluam Bregentinam, ac Veldtkirchensium fines late euastarunt. Inde montem Arlensem transgressi castrum Landeck ad Oeni fluenta situm capiunt, et ad oppidum Ymbst vsque ferro et igni grassantur. Tandem vero multis interfectis hominibus ac ingenti parta praeda ad propria sunt regressi. Ea expeditione castra quinquaginta, et vltra capta sunt, ex quibus triginta circiter diruta, et exusta sunt. Ineunte hyeme Appenzellenses Bregentum obsident oppidum. Verum cum victoria elati excubias negligerent, a Montfortensibus ac Werdenbergensibus comitibus magna ex parte oppressi sunt, reliqui pedibus sibi consuluere. Interim Rupertus, et ipse Dux Austriae, ac Romanorum Rex, timens, ne latius haec contagia serperent, Constantiam peruenit, ambabusque auditis partibus rem ita composuit, vt damnum damno compensaretur, ac Appenzellenses de hinc liberi consueta tantummodo persoluerent tributa. Heluetii interim ab externo hoste quieti, in semetipsos arma conuerterunt: siquidem Zugensium subditi cum Suitensium subsidio contra Vrbem insurrexere, ac illi bellum intulerunt. Quo facto, confestim [Note: Stumpf lib. 6 c. 31.] Lucernenses, Vrienses, Vndervvaldenses ac Glareani in Zugensium aduolarunt auxilium: quibus paulo post Turegenses totis se iunxere viribus, ac parum abfuit, quin inter se manus consererent: intercedentibus tamen Bernensibus


page 57, image: s057

[Note: Fugger lib. 4. c. 3. p. 410.] ac aliis quibusdam amicis seditio haec citra sanguinis effusionem sed ata est. Vix in hac pace arma quieuerant, cum longe maior tumultus est ortus. Etenim Federici [Note: Bellum Rasiliensibus a vidua Federici Austrii illatum.] Austriae quondam Ducis vxor tum vidua [Note: Non Friderici fuit vidua, sed Leopoldi, prout patet ex Simlero de Rep. Heluet. p. 73 dum ait: bello item Austrio, quod Basileenses gessere cum Katharina Burgunda, Leopoldi vxore, anno 1409. Bernenses et Solodurii auxilia illis misere, cateri Helneti assidua et diligenti operapacem inter ipses et Austrios conciliarunt.] a Comitibus et Nobilibus persuasa. Basi liensibus bellum intulit, ac Ducis Burgundiae, propriisque viribus vsa in Basiliensi agro populationem adeo effuse fecit, vt nihil bello intactum relinqueret. Basilienses tam repentino oppressi malo, ac longe hostibus impares, aperto Marte resistere minime poterant, verum se muris continebant. Foederatorum tamen suorum, Bernensium, Solodurensium, et Argentinensium implorant auxilium, qui nihil tardati confestim aduolant, ac post hostis digressum, Ducissae inuadentes fines late vastant, ac castra quaedam capiunt, captaque subiecto concremant igne. Tandem post multas hinc inde illatas clades, sequuta pax est, non tamen diuturna, quoniam Basiliensibns [Note: Sekingia oppidum et Monasterium.] pacta haudquaquam obseruabantur. Quapropter populariter egressi, et ad oppidum Sekingen vsque omnia euastarunt: Cumque Ducissa iterum copias cogeret, [Note: Fugger lib. 4. c 4 p. 418 Simler. lib. 1 f. 37 Roo lib. 4 p. 137] amicorum interuentu vix tandem inter partes stabilita pax est. Incidere haec in annum Domini MCCCCXII. ac paulo ante quam Constantiense inchoaretur concilium, ex quo dum Papa Ioannes auxilio Federici Austriae Ducis elapsus esset, omnia [Note: Anno Christi 1412.] Ducis bona publicata sunt, Sigismundusque Imperator finitimas vndique ciuitates in Ducis concitat excidium. Foederati itaque cunctis egressi viribus multa castra et oppida, quae Ducis fuerant, capiunt, ac prouinciam totam, quae ob honoratam ac copiosam nobilitatem Ergau (hoc est honoratus pagus appellatur, in suam redigunt potestatem, quam et in praesentem possident diem. Hic itaque bellorum funestissimorum exitus fuit, quae Austriae Duces, et nobilitatem, nec non Heluetios per tot exercuerunt annos, quibus tantum sanguinis effusum, tot vrbes euersae, tot castra, et latronum euersa sunt receptacula, magnis, vt cernere licet, sepulta ruinis: nobilitas vero cuncta expulsa, et funditus extincta est. Siquidem praeter Austriae Duces, ac Comites Habspurgenses, eiecti, et spoliati sunt, Comites de Kyburg, de Toggenburg, Vechtland, Neuenburg, Froburg, Arberg, Raperschvveil, Balin, Rotenburg, Sanagaza, Strasburg, Grues, Falends, Nydau, Montenah, Barones quoque de Grosberg, Wolhausen, de Turre, Rinckenberg, Falbenstein, Rechburg, Spintz, Granson, Illingen, Raron, Semren, Munsium, Wassersteltz, Logern, Degersfeld, Busenaug, Burglen, Schvvanden, Fridberg, Wedesvveil, Eschenbach, Schvvarzenburg, Freyenstein, Hasenburg, Strotlingen, Signavv, Egram, Goessibon, Chlingen, Honberg, Waron, Regensperg, Saldenburen, Chrenkingen, Bickelse, Chempten, Sarnen, Arburg, Sedorff, Weissenburg, Torberg, Grunenberg, Hasenberg. Multa quoque adempta sunt Sabaudiae Comitibus, de Werdenberg, de Furstenberg, de Hochberg, de Diezstein, pariter et Baronibus de Ochsenstein, Blanckenberg, Falckenstein. Nobilium vero familiae hae fuerunt pulsae etc.

[Note: Anno Christi 1416.] Sedunenses interea a natiuitate Domini Anno MCCCCXVI. cum et ipsi contra Episcopum Sedunensem Dominum suum insurrexissent, foedus iniere cum Luzernensibus, Vriensibus, et Vndervvaldensibus: sed cum castra quaedam, quae in Bernensium fide erant, obsedissent, ac diripuissent, in se Bernensium concitarunt arma, qui Vrbem Sedunensem aggredi coepere, ac illam cum plerisque aliis vicis incendere. Verum intercedentibus amicis res ita transacta est, vt Sedunenses pro, damno Bernensibus illato centum millia aureorum numorum persoluerent. Id cum Sedunenses se facturos negarent, iterum Bernenses arma contra eos mouerunt, vique Sedunensium fines ingressi late omnia vastarunt, ac vicos quamplurimos concremarunt: Sedunenses vero plerosque palantes circumueniunt, sed cum Bernenses illis opem tulissent, hostes multis ex suis amissis in fugam coniecti sunt. Verum cum Bernenses


page 58, image: s058

cunctis vastatis abire coepissent, ad montiumque angustias peruenissent, Sedunenses nouissimos aggressi turbabant. Sed cum signa in eos conuersa essent, non tulere impetum, sed nonnullis ex suis amissis, ad montium confugerunt cacumina, ac Bernenses in pacatum abiere. Iterumque communibus intercedentibus amicis, res sedata est, coactique sunt Sedunenses postingens acceptum damnum multo auro pacem [Note: Sedunenses pacem cum Bernatibus facium.] redimere. Interim foederati a nobilium et vicinorum liberati molestia Bellinzonam recipere statuerunt. Emerant illam Vrienses, Suitenses et Vndervvaldenses a Saxei montis Comitibus: verum Mediolani Dux periculosum ratus, gentem tam efferam habere vicinam, per proditionem Bellinzonam illis abstulerat. At Suitenses ob bella, quibus vndique premebantur, eam iniuriam dissimulanter ferre sunt coacti: hostium vero victores eductis copiis, Alpibusque superatis Bellinzonensium inuadunt fines, quibus praefecti Philippi Mediolanensis Ducis obuiam facti confestim manus conseruere. Cumque Itali tam equestres, quam pedestres temere in hostem inuehuntur, Suitenses vero Italos vt imbelles nimium contemnunt, vtrimque cladem ingentem intulere pariter, et accepere. Blondus Horliuiensis, eumque et reliqui secuti Itali (vt est gens in laudes suas effusissima) victoriam Mediolanensibus ascribunt; Suitenses vero illam sibi vendicant, ac in huius rei fidem signa militaria quamplurima hosti adempta ostendunt. Itali duo millia ex Suitensibus desiderata affirmant, numerum vero suorum callide tegunt: fatentur tamen multos, et fortissimum quemque cecidisse, aut vulneratum fuisse, quadringentos equos suffossos. Suitenses quingentos ex suis, mille ex hostibus periisse affirmant. Vtcunque res gesta sit, cruentissima haec pugna fuit, quamuis Suitenses pugnandi ardore vix dimidia copiarum parte conflixerint. Dum enim timent, ne victoriam e manibus emittant, totius exercitus partem praestolari indignum ducunt, ac cum quatuor millibus solum tam magnas peditum ac equitum turmas inuadunt, ideo non paruam accepere cladem. Post eam pugnam Suitenses domum regressi paulum quieuere, siquidem cum eos nobiles armis inuictos esse cernerent, discordiarum semina inter eos facere tentarunt, [Note: Stratagenae Nobilium Vrstis??i Basler Chronic lib. 5. c. 38 Fugger lib 5 c. 3.] nec vanum consilium fuit. Comes enim de Toggenburg Turegenses, ac Suitenses adeo inter se commisit, vt funestissimum conflatum sit bellum. Foederati vero cum rem inter partes sedare nequirent, omnes Suitensibus adhaesere. Id Turegenses videntes nobiles in auxilium vocant, qui perlibenter illis opem tulere, sperantes tanto dissidio foedera dissolui, ac Suitensium potentiam deprimi posse. Ingens [Note: Turegum siue Tigurum.] itaque bellum inter partes exarsit, quod per integrum durauit septennium: Suntque interim magnae clades vtrimque illatae, acceptae, quin et Turegum ipsum a foederatis obsessum est, agerque vitibus, ac fructiferis consitus arboribus foede est vastatus. [Note: Arx Warspurgensis.] Eodem quoque tempore foederati arcem Warspurgensem obsident: verum cum [Note: Vrstisii Basler Chronic. lib. 5 c. 39 Aemplius Hist. Gall lib. 10 f. 226. Mezeray Abbrege Tom. 3. p. 263. Fugger lib. 5 c. 5. Roo lib. 5 p. 180, Gobellinus lib 2 p. 54 Aen. Syluius ep. 82.] Gallorumregis filius Delphinus Basiliensem conuentum disiicere quaereret, ac ingentibus copiis Basiliensium fines ingressus esset, foederati soluta obsidione Warspurgensi in Basiliensium aduolant auxilium. Basilienses vero cum Gallicas copias, quibus se Germana quoque iunxerat nobilitas, omnino maiores esse resciuissent, quam quibus tam parua manus resistere posset, foederatis obuiam mittunt, illosque certiores reddunt triginta millia sub Gallicis aduentare signis: orant pariter, atque obtestantur, ne, cum vix vltra quatuor millia essent hominum, tam manifesto se obiicerent periculo. At illi ferociter, ac Basiliensium, suorumque contemptis consiliis structis ordinibus hosti obuiam eunt, qui et ipse infestis aduentabat signis. Atrox itaque oritur dimicatio, quae a prima luce ad solis durauit occasum, suntque confoederati [Note: Synodus Basiliensis dissoluta] occasione vna occisi, potitusque est Delphinus victoria, cruenta tamen et admodum luctuosa. Nam praeter ingentem suorum et vltra, quam credere par est, caesorum numerum, multi, magnique nominis desiderati sunt viri, resque admiranda visa fuit, tantillas copias, et pedestres quidem tam ingenti exercitui, et maiori ex parte equestri tamdiu et fortiter resistere potuisse, maxime cum non in saltibus, sed aperto pugnatum esset campo. Foederati interim, qui circa Turegum erant, audita suorum clade cunctis, quae supererant, ferro et igne vastatis obsidionem soluerunt; quibus


page 59, image: s059

abeuntibus, Turegenses populariter egressi non paruo incommodo hostilem affecere agrum. Bisque interim collatis pugnatum est signis, ac incerta discessum victoria.

[Note: Vrstisius lib 5 c. 40. Fugger lib. 5 c. 6.] Basilienses interea post Delphini abitum, non ignari, a quibus is inductus fuisset, vt illatam vindicarent iniuriam, collecto exercitu Brisgouiensem ingressi sunt agrum quem late et ad Friburgum vsque vastarunt, et circiter triginta villas concremarunt. Igitur tam ingenti agri clade Albertus Austriae Dux irritatus bellum apparare coepit, ac magnis copiis Basileam obsedit, a qua depulsus, cum Basilienses, qui insequebantur, in insidias traxisset, non parum multos ex eis interfecit. Cum itaque vtraque pars alteram multis affecisset incommodis, septimo tandem anno tam funestum solutum est bellum, Palatino Rheni, Strasburgensibus, Nurenbergensibus, Augustensibus, ac Constantinensibus intercedentibus. Proinde nec hoc praetereundum videtur, quod Suitenses aliquando victoria potiti, Turegensium cadauera dentibus lacerasse, ac cruorem pocasse feruntur. Durauit itaque pax per annos aliquot non solum inter foederatos, sed nec Austriae Duces, aut nobiles aliquid noni moliri audebant. Accidit interea, vt Constantienses vicinos suos ad iaculandi certamen inuitarent, inter quos et multi aduenere Suitenses. Verum cum Constantienses (vt inter epulas fieri solet) conuitia quaedam in Suitenses sparsissent, irritati illi, haud dissimulanter eam tulere iniuriam, a verbisque ad verbera peruentum. Suitenses vero male accepti quam primum domum sunt regressi, suis de acceptis conquesti sunt iniuriis. Confestim igitur ad arma conclamatum est, primique Lucernenses, et Vndervvaldenses contra Constantienses exercitum eduxere, quos confestim et reliqui ex foederis forma sequuti sunt.

[Note: Nicolaus Cusanus Cardin. Episcopus Brixinensis, Vide Tom. II. German.] Verum priusquam Constantiensem ingressi sunt agrum, res sedata est, Constantiensesque quinque millibus aureis pacem redimere sunt coacti. Nec longe inde cum Sigismundus Austriae Dux Brixinensem cepisset Episcopum, qui et Romanae Ecclesiae Cardinalis erat, Suitenses Pontificis moti precibus pleraque Duci abstulere, inter quae fuere Dissenhofen, et Fravvenfeld. Cum vero Dux maius, quam cui resistere posset, periculum sibi imminere cerneret, pacis accepit conditiones. Suitenses vero retinere permisit, quidquid in eorum peruenerat potestatem. Nobiles interea, etsi non ignorarent, quidnam ipsi, et eorum maiores ob illatam pertulissent violentiam, quamuis Suitensium arma irritare non auderent, ne tamen ab antiquis moribus desciscerent, vicinas ciuitates assidue infestabant, multisque afficiebant incommodis. [Note: Simlerus de Rep. Heluet. lib. 1 f. 75. 94.] Quapropter nonnullae compulsae se foederatis iunxere, inter quas fuit Mulhusium, et Schaffhusen, ita vt quotidie foederatorum excrescerent vires, ac termini dilatarentur, iamque intolerandi viderentur. Id Sigismundus Austriae Dux considerans, ac de retentione prouinciarum reliquarum, et ciuitatum suarum desperans, [Note: Pontus Heuterus Rer. Burgund. lib. 5 p. 175 sqq. Vrstisius Chron. lib 6 c. 5. Hagenbach Praefectus.] quidquid in Alsatia, Suntgavv, Prisgavv, et circa syluam nigram possidebat, Carolo Burgundo Duci tum potentissimo, ac bellicosissimo Principi pro hypotheca tradidit. Atille, cum vrbes, castra, et oppidacuncta in suam redegisset potestatem, vndique praesidiis muniit, praefectumque generalem, nomine Hagenbach constituit, qui cum haudquaquam praefectum, sed tyrannum egisset, nec vlla abstinuisset iniuria, prouinciales tandem in suam concitauit perniciem, siquidem Brysacenses illum in vincula coniecere, ibique multis accusantibus, et crimina horrenda obiicientibus, publice finiuit vitam ense, eoque pacto cuncta oppignorata ad pristinum rediere dominium. Verum cum Sigismundus Dux Burgundi timeret potentiam, ac vereretur, ne misso exercitu per vim ablata iterum in suam redigeret potestatem, compulsus est ad Suitenses hostes confugere haereditarios, cum quibus foedus pepigit, vt eundem hostem et amicum censerent, et si vis maior aliqua ingrueret, illum totis propulsarent [Note: Anno Christi 1473. Caroli Burgundi spes ingentes.] viribus. Incidere haec in annum Dominicae incarnationis MCCCCLXXIII. Burgundus vero non tam ea irritatus iniuria, quam quod debellata Germania Italiam ingredi parabat, ac cunctis deuictis gentibus, se orbis Dominum fore sperabat, vrbem Nouesium super Rheni conditam ripas, ac Romano subiectam imperio hostiliter, [Note: Heuterus c. l. Fugger lib. 5 c. 24 p. 807. Roo lib. 8 p. 278] ac maximis circumsedit viribus Circumtulerat iam antea per Galliam victricia


page 60, image: s060

signa, nec quempiam tam potentem esse putabat, qui viribus suis resistere posset. Nam praeterquam quod diuitiis et opibus inter cunctos excelleret Principes, maximum et instructissimum ducebat exercitum: accedebat his animus ingens, et bellicae laudis gloria, cuius erat appetentissimus. At Caesar tanto motus periculo, imperii opes conuocat, ac eas contra Burgundum ducit, qui iam per integrum fere annum vrbem Nuss obsidebat. Verum cum tanti exercitus conuenissent, ac vtrimque timor intercessisset, quo minus res aleae committeretur, primum induciae factae sunt quas non ita multum postea his conditionibus pax secuta est, vt Caetaris filio Maximihano Burgundi filia, quae vnica erat, nuberet, ad quam quoque demortuo patre totius ditionis imperium deueniret, Burgundus in Italiam Romano Imperio reluctantem, et haudquaquam obedientem tenderet: quam si subiugaret, a Caesare Italiae [Note: Italia Rex Carolus Burgundus salutandus.] Rex appellaretur. Additum quoque, vt per foederatorum terram duceret non tam suas, quam Caesaris vlturus iniurias. Prudenter quidem. Nam siue Burgundus vincerer, siue vinceretur, nihil Caesari deperire poterat. Aut enim vindictam ex foederatis erat exacturus, aut superato, et cadente Duce, tota vis imperii eius ad Maximilianum et vxorem erat peruentura. Caeterum priusquam inter Caesarem et [Note: Vrstisii Chron. ib. 6 c. 6.] Burgundum conuenisset, Sigismundus Austriae Dux vna cum foederatis, Caesaris iussu, Burgandi fines inuaserat, ciuitatemque Elicurt obsidebat, quam et vehementer vrgebat, ad quam liberandam Burgundus non paruum misit exercitum, qui cum foederatis congressus ad internecionem fere caesus est: qua noua iniuria Burgundus irritatus, ingentem, ac talem contra foederatos contraxit exercitum, qualem vnquam Germania vidit. Nam praeter peditatum copiosum, equitatum ducebat splendidissimum, equis et armis egregie instructum, et ornatum. Hunc machinae sequebantur innumerae, variosumque hominum genus non tam pugnandi, quam lucrandi gratia, siquidem vniuersi ad certam se pergere putabant victoriam, vnde exercitus ram magnus non solum cunctis abundabat necessariis, sed et auro, argento, veste [Note: Granson. Vrstisii Chron. lib. 6 c. 9 Stumpf. lib. c. 14. Fugger lib. 5 c. 25 Ponti Henteri Hist. Burgund. P. 180: sqq.] pretiosa, ac omnibus instructa erat delitiis. Recta igitur ad vrbem Granson itum est, quam eo tumultu foederau Sabaudiae Ducissae ademerant, ac praesidium sexingentorum imposuerant militum. Obsessa igitur est vrbs, tormentisque vndique concussa, ac saepius oppugnata. Foederati igitur quamprimum obsidionem percepere, totis viribus ad oppidum Neuenburgense conuenerunt. Aderat et Sigismundi Austriae Ducis, nec non Strasburgensium equitatus. Verum non prius colligi, et ad hostes pergere potuerunt, quam vrbs sit dedita, siquidem praesidium cum quotidie vehementer vrgeretur, nec vltra vim hostium ingentem sustinere posset, ac de successu desperasset, deditionem auf Gnad und Ungnad (vt nunc loquuntur) fecerat quam ita intelligebat, vt saluis corporibus dimitteretur. Verum longe aliter Burgundus gratiam interpretatur. Nam liberum sibi essedicebat. cam vel exhibere, vel in omnes deditos animaduertere: quod et tandem executioni mandauit, ac omnes in in arboribus iussit suspendi, existimans eo pacto foederatis timorem incuri posse: quod longe aliter euenit. Nam hac suorum calamitate itae irritati sunt, vt nulli postea hostium parcerent, cum ante deuictos concessa vita non inhumaniter haberent. Interim foederati totis viribus ad hostes tendebant. Burgundusque iam recepta vrbe vltro pergebat, acciditque vt nec foederati. de aduentu illius certiores essent, nec Dux magnopere foederatorum curam gereret, quos potius contemnere, quam timere videri volebat. Vnde neutra pars de alterius aduentu resciuit, priusquam hostem in conspectu iam haberet. Erant primi agminis vexilla tria, Suitensium nempe, Bernensium, et Solodurensium: ii siquidem caeteros. antecedebant. Confestimque viso hoste retro ad suos miserunt, qui nondum e castris (nam mane erat) mouerant, et vt in auxilium eorum accelerarent, hortabantur: ipsi vero nihilominus hostem excipere erant parati. In genua itaque procumbunt: ac Deum in auxilium aduocant: Quo viso Burgundus ex. clamat, nullam illis superesse gratiam, sed omnes suspendio esse perdendos. Nam veniam eos petere existimabat. Sed quidam qui tum foederatorum consuetudinis


page 61, image: s061

non ignarus: non o Princeps magnanime, hi gratiam petituri, sed fortiter pugnaturi adueniunt: quotiescunque enim cum hoste congredi parant, diuinum hoc pacto implorantauxilium. Burgundus vero admiratione plenus, Num, inquit, tam paruae copiae nobiscum sunt pugnaturae? nam ii, qui pone sequebantur, nondum in conspectum venerant. Vix hoc dicto foederatos in pedibus consistere, ac structis ordinibus aduentare cernit: suis congrediendi dat signum, simul et tormentorum magistros ignem pulueri adhibere iubet, qui non segniter officio functi quam plurimos ex foederatis [Note: Pugna ad Graenson oppid.] perimunt. At caeteri nil suorum clade perterriti hostes fortiter inuadunt, qui et ipsi ingenti vi conflixere. Fit igitur proelium memorandum, cum foederati tam parua manu hostium copias sustinent innumeras, priusque mortem oppetere, quam pedem referre contendunt. Interea dum tam acriter dimicatur, vniuersus foederatorum aduentat exercitus, auidus certaminis, ac perquam composite in ordinem redactus, confestimque vi magna signa infert. Verum impetum tantum hostes nequaquam sustinuere, sed sub initium pedem retulere, tandem vero foederatis acriter instantibus apertae se fugae mandarunt. Dux vero suos pugnantes hortando manifesta etiam subibat pericula, fugientesque nunc castigando, nunc precando ad pugnam reuocare nitebatur, quam etiam aliquot in locis restituit, quin et fugientes quosdam ense quem nudum gerebat, percussit, sed frustra. Maior enim timor minorem vincebat, quapropter et ipse tandem suos nouissimus fere sequi coactus est, clamans et indignans, quod tam foede se fugae mandarent. Foederati strenue, quoad licuit, victoriam prosecuti [Note: Fuga Caroli.] sunt. Verum cum haud magnum baberent equitatum, nec hostem pedibus assequi possent, a persecutione tandem destiterunt ad castraque hostium conuersi (quae omni opulentia, diuitiis, ac deliciis, plusquam dici potest, referta erant) illa diripiunt, ac vltra bellica tormenta innumera, tantum auri, argenti, gemmarum, ac pretiosae vestis, suppellectilisque suntadepti, vt ex pauperibus redditi sint ditissimi. Quidquid enim pretiosi Burgundus possidebat non solum splendoris, sed et ostentationis gratia secum circumferebat: quem morem et purpurati sui obseruarunt. Sane cum ego aliquot postea annis Lucernam puer adhuc cum patre venissem (is enim a Bauariae [Note: Vide lib de vita B. Birckeymeri. Adamas flu. pendus a Carolo Burg. amissus. Fugger c. l.] Duce Alberto, cui a consiliis erat, Oratortum ad confoederatos mittebatur) inter caetera, quae honoris gratia illi ostendebantur, insignem vidi illum adamantem, quem Burgundus tanti faciebat, vt omnibus rebus suis pretiosis anteferret, admirandum profecto ac rarissimum naturae spectaculum. [Note: P. Lambecius Comment. de Bibl. Caesar. Vindobon. lib. II. p. 497 ex Msto exhibet partem Historiae Austriacee Henrici Gundelfingii, qua hoc bellum describitur. Idem ex Io. Iac. Fuggeri Mstis cimelia Ducis pretiosissima, quae in hoc proelio amiserat, describit, et per icones repraesentat.] Nam praeter splendoris puritatem omni carentem vitio, magnitudine sua mediocrem quoque excedebat iuglandem, cui etiam non erat dissimilis, angulis decem et octo conspicuus. Foederati igitur tanta victoria laeti ad vrbem Granson properant, vbi breui omnis laetitia in acerbum versa est luctum. Suos enim quos adhuc viuere credebant, arboribus cernebant suspensos, et ille patrem, alius filium, fratrem, agnatum, vel amicum non sine lachrymis agnoscebat. Depositos igitur sepulturae mandant, calamitatemque tam acerbam cum nuper parta conferentes victoria, ac considerantes, raro in rebus humanis tam absolutam accidere laetitiam, vt omni careat tristitia, satis superque suis hostium sanguine parentatum esse censuerunt. Incidit pugna tam memorabilis in annum Domini MCCCCLXXVI. At Burgundus tam insigni clade praeter opinionem suam accepta quiescere haud poterat: sed animo aestuans, ac subinde cogitans, quo pacto hostes vlcisci posset, iterum ingentes copius tam ex suis, quam Gallis, ac Italis contrahere coepit: Machinarum praeterea vim ingentem, et innumera, quae ad victoriam consequendam spectare censerentur, comparauit, quod quidem illi facillimum erat factu, cum diuitiis et opibus omnes sui temporis superaret Reges et Principes. Fertur, cum a purpurato quodam suo reprehenderetur, quod contra rusticos tam insignem belli apparatum instrueret, ex quibus tamen deuictis [Note: Stumpf lib. 3. c. 14 Heuterius lib. 5 p. 182. Fugger c. 1. Roo lib. 8 p. 185] nullam gloriam relaturus esset, respondisse: At tu, quamuis superatus sim, dormire


page 62, image: s062

[Note: Obsiaia Morta ad lacum.] potes, ego vero haudquaquam. Omnibus igitur contractis copiis ad obsidionem oppidi Murton properauit, anno fere post acceptam cladem exacto, confestimque illud tormentis infestare, et assidua oppugnatione die nocteque vrgere non destitit. Verum egregie a confoederatorum defensum est praesidio, qui audito Ducis accessu confestim populariter egressi sunt, Bernaeque omnes conuenerunt. Distat vrbs ea ab oppido Murton milliaria duo, quae tamen a pedite vix horis sex peragi possunt. Aderat et [Note: Lotharingiae Dux, aliis Renatus dicitur.] Reinhardus Lotharingiae Dux cum equitatu paruo, tamen a Burgundo expulsus, et omni ditione spoliatus, nec non Sigismundi Austriae Ducis aduenerant equites. Cunctis igitur collectis copiis ad hostem pergere statuunt, praemissis speculatoribus, qui eos de omnibus certiores reddere possent. Egressi igitur Berna summo mane, cum vehementer plueret, recta Murton veraus tendunt. Interim speculatores progressi non paruum concitarunt tumultum. In hostes enim diligenter stationes obseruantes inciderunt, qui non amplius foederatos contemnebant, praecipue cum eos propediem aduenturos audirent. Confestim igitur Burgundus magnas peditum et equitum copias, nec non tormentorum vim ingentem in eam partem mittit, in qua exploratores visi fuerunt; ipse vero ex aedicula, quam in loco excelso constitui curasset, cuncta arbitrabatur. Speculatores igitur ad suos regressi, quae viderant, exponunt. A Ducibus igitur quid agendum sit deliberatur, ac variae dicuntur sententiae. Qui enim rei militaris peritiores habebantur, haud quaquam e via dimicandum esse censebant obtendentes, quod miles pluuia maderet, ac fessus esset, magnaque illius pars, cum adhuc ieiuna esset, inedia flaccesceret, sed et terra, dicebant, ob pluuiae vim tam lubrica est reddita, vt miles non firmiter, sed aegre in luto consistere valeat. Super omnia vero, si Deus etiam victoriam concesserit, non tantum diei supererit, vt hostem fugientem persequi possemus. Tutius igitur esse, vt eo loco castris locatis militem reficerent, ac crastina die ad pugnam procederent: non enim periculo carere, si cum tam magnis copiis temere congrederentur. Nam fexaginta millia hominum in Burgundi castris militare ferebantur, cum foederatorum exercitus nec tertiam attingeret partem, equitatu quoque omnino impar esset. Alia vero pars certaminis auida hunc se morem a maioribus accepisse referebat, vt quam primum in conspectum hostis venisset, et pugnandi copiam fecisset, cum eo congrederentur, nil enim aduersariis terribilius esse posse, quam aduentum subitum, aggressionemque repentinam. Nec illud quaerendum est, quantus hostium sit numerus, sed vbi consistat: militem praeterea non adeo lassum esse, vt ex immani hoste, et qui suos tam impia perdidisset nece, vindictam sumere nequirent, sed potius optare, vt confestim ad hostem duceretur, quo diu exoptata vltione satiari posset, quae animi cupido corpora quoque viribus exhausta facile [Note: Frangit et attollit vires in milite causa.] recreare soleret: Dei insuper auxilium tam iustae causae non defuturum, qui superbos euertere, humiles vero exaltare amaret. Irent igitur, et confestim manus consererent, dum miles animo flagraret, ac tantopere vindictam ex hoste capere desideraret. Haec dum Duces inter se conferrent, vexillifer quidam magna voce exclamauit: quicunque foederatorum rem saluam esse cupit, me sequatur; confestimque elato vexillo pergere coepit, quem statim omnes relictis Ducibus sunt secuti; quod illi [Note: Ardor militaris.] videntes vix impetrarunt, vt instruendorum ordinum ratio haberetur. Ex sylua igitur, per quam eundum erat, egressi, tria constituunt agmina: primum quod amissum [Note: Der versorne Hauff. ] vocari solet; secundum, quod tormenta inuaderet; tertium et magnum, quod post amissum cum hoste confligeret. Sagittarios ex more a leua, equites a dex ra constituunt. Vix in ordines redierant, cum depulsis nubibus Sol adeo splendere coepit, ac si numquam eo die pluisset, iamque hostis in conspectu erat egregie instructus ac confligere [Note: Pletas militaris in precibus ante pugnam.] paratus. Foederati igitur in genua procumbunt, ac post diuinum imploratum auxilium, magno animo, ac compositis ordinibus ad hostes tendunt. At illi data opera eodem in loco remanebant, donec foederati sub pyxidum venirent iactum, quibus exoneratis ingentem illis intulere stragem, praecipue equitibus, contra quos magnam tormentorum partem direxerant. Mox igitur agmen secundum veloci, vt iussum erat, cursu ad pyxides fertur, interfectisque magistris tormenta in suam redigunt potestatem.


page 63, image: s063

Interim hostium equites laxatis fraenis ferociter magnum agmen foederatorum inuadunt: amissum vero cum pedite congreditur. Fit atrox pugna, caedesque editur ingens: verum cum equites densum foederatorum agmen, et obiectis munitum hastis perrumpere nequirent, licet totis adniterentur viribus, interimque ingens tam hominum, quam equorum strages ederetur, primo fluctuare, ac pedem paulatim referre coeperunt, mox abiecto pudore in apertam declinarunt fugam. Nam et pedites suos foederatis terga dedisse cernebant. Haec Dux ex alto conspiciens totum exercitum in fugientium properare iussit auxilium (nondum enim sciebat foederatos vniuersis adesse copiis) sed tarde nimium: nam praeterquam, quod sui nullibi pedem sistebant, ve nientium etiam agmina perrumpebant, ac illa quoque secum trahebant in fugam, quorum tergo adeo vehementer tam equites, quam pedites foederatorum in stabant, vt illos non momento quidem sinerent quiescere. Vndique igitur in fugam coniecti sunt: et pars quidem castra repetit, nonnulli vero abiectis armis, quocunque timor [Note: Altera Caroli Burg. suga.] impellebat, disperguntur: maxima pars in locum, qui ingens oppidum alluit, caeca ruit: quidam arbores ascendunt, vt eo pacto hostem fallere posset. Dux vero haec cernens, et spem nullam amplius superesse considerans, et ipse demum se fugae mandauit, subinde equos mutans, quoad tandem in tutum abiit. Foederati pertinaciter fusos insequuti sunt, et quos equites sternebant, pedites obtruncabant, ita vt non iam pugna sed cruenta fieret trucidatio. Nemini enim ob ante acceptam parcebatur calamitatem, sed omnes nobiles pariter, et ignobiles pecorum instar sine discrimine mactabantur. Quidam ascensiis nauibus eos, qui se aquis crediderant, obtruncare frustra manus in caelum tollentes, et lachrymis misericordiam implorantes: nonnulli arboribus insidentes auiu instar pyxidibus deiecere: alii domus integras, in qua se hostes receperant incendere, ita vt vndique clamor, vlulatus, preces ac morientium audirentur gemitus, ac longe plures fuga absumeret, quam praelium. Tandem vero labore fessi, ac hostium satiati caede, a persecutione desistunt, et ad castrorum properant direptionem, cum subito rumor oritur, Remondi Comitem magnis ac integris aduentare copiis. Is enim ex alia oppidi parte castra locauerat, vbi vehementer [Note: Comes Remontii.] illud tormentis quatiebat, vni huic rei adeo intentus, vt nesensus quidem pugnae tam magnae ad illum peruenerit. Nam post apertam etiam Domini sui fugam multis ictibus muros quassabat: impossibile enim nec credendum videbatur, foederatos [Note: Causa cladis Caroli Burg.] cum tam immenso hostium numero et tam repentine congressuros. Et profecto si quis coniecturare velit, et haec et aliae Burgundi clades ob arrogantiam et hostium contemptum potissimum sunt acceptae. Tandem vero Comes de omnibus certior factus collectis copiis, non ad hostes, sed in pacatum abire festinabat omnibus tormentis, [Note: Castra Burgundica iterum a Foederatis direpta.] et bellicis instrumentis relictis. Foederati igitur rursus in ordines redacti, hostis expectabant aduentum: sed cum illum audirent abire, nec ob lassitudinem insequi possent, iamque nox ingrueret, ad diripienda, vt coeperant conuersi sunt castra, quae omni referta erant opulentia: ibique tribus mansere diebus spolia diuidentes, et labore exhausta recreantes corpora. Signa et bellica tormenta ciuitatibus in praedam cessere, reliqua a vulgo promiscuo direpta sunt. Cecidere in ea pugna (vt Foederati [Note: Ex copiis Burgundicis 30000. casa.] referunt) hominum millia triginta. Ego quidem cum aliquando ad pugnae locum accessissem, tam ingentes vidi ossium aceruos, vt maior qnoque mihi caesorum numerus videretur. ADDITIO. Hae reliquiae ossium postea aediculae, in eam rem ibi extructae, illatae fuerunt, cum hac inscripttone: CAROLI inclyti et fortissimi Ducis Burgundiae exercitus, Murathum obsidens, ab Heluetiis casus hoc sui monumentum reliquit. Anno MCCCCLXXVI. Ex foederatis vero vltra ducentos desiderati non sunt; plures [Note: Ex foederatis tantum 200 desiderati. Anno Christi MCCCCLXXVI. Dies pugnae male ominatum. Losanna.] vulnerati: Depugnatum est in die, qua decem millium Martyrum celebratur memoria, anno Saluris MCCCCLXXVI. Foederati antequam ad propria redirent, Sabaudiae Ducis ingressi sunt prouinciam, vbi multis captis et exustis castellis, oppidum etiam Losannam cepere, sicque direptis, et omnibus vastatis locis, per quae nansierant; laeti cum spoliis domum sunt reuersi, non solum ab hostis tam potentis metu de hinc liberi, sed pecunia etiam, et multis rebus pretiosis admodum ditati. Post hanc cladem multa, quae Lotharingiae Duci adempta erant, a Burgundo defecere, et ad prioris Domini


page 64, image: s064

imperium sunt regressa: inter quae et Nanseium fuit prouinciae illius caput. Verum [Note: Nanseium.] cum Lotharingus non ignarus esset ingenii Burgundi, timere coepit, ne in eum omnem belli verteret impetum. A foederatis igitur petiit, vt si quando ab hoste vrgeretur, ei auxilium suis tamen ferrent stipendiis. Quod haud grauate concessum est, ob egregie enim operam in bello nauatam non parum amabatur, et foederati tutius esse putabant vicino, et illius quidem expensis succurrere, quam in propriis finibus hostem [Note: Heuterus lib. 5 p. 486 Roo p. 286. Fugger lib. 4 c. 11. Ludouicus X. Francorum Rex.] excipere, et debellare. Burgundus interea suis e fuga collectis, haud quaquam veris expectato tempore, sed media hyeme Nanseium obsedit, illudque acerrime oppugnare est adortus. Nec Lotharingius cunctatus est, quin subito foederatorum imploraret auxilium: quod et suo stipendio haud difficulter impetrauit. A Ludouico enim Francorum Rege, cum rei pecuniariae premeretur inopia vim auri ingentem mutui nomine acceperat. Nam cum is Burgundi potentiam, quam pridem expertus fuerat, timeret, clanculum Lotharingo fauebat, et succurrebat, quod et Argentinenses, ac reliqui faciebant socii. Persoluto igitur Foederatis stipendio, confestim illos Lotharingiam versus ducere coepit per loca iam antea a Burgundo deuastata, ac post quatriduum sub horrendo frigore, ac ingente militum fame et defatigatione non longe ab oppido S. Nicolai castra posuit; quo etiam ingens equitatus aduenit non solum [Note: S. Nicolai oppidum in Lotharingia moenibus destitutum. Tertia strages Caroli Burgundi exercitus. Mellis esus auidior post inediam noxius.] a sociis, sed etiam a Francorum Rege missus. Nil igitur morati sequenti die structis ordinibus ad oppidum S. Nicolai tendunt. Id enim magnis Burgundi tenebatur copiis. Verum, cum muris careret, alioqui miris excultum aedificiis, confestim et prius fere, quam hostis aduentum Lotharingi praesentiret, captum est. Vbi iterum in Burgundos est saeuitum, ita vt non solum pecorum ritu mactarentur, sed in praeterfluentem praecipitarentur. Pernoctatum est in eo oppido non sine magna fame militum, ex quibus nonnulli vim mellis ingentem ibi inuentam deuorantes, ita inflati sunt, vt non solum vehementer aegrotare coeperint, sed multi etiam vitam amiserint. Burgundus interim cum Lotharingi et foederatorum accessum percepisset, omnibus viribus Nanseium oppugnare coepit, sperans id priusquam hostis auxilium ferret, expugnari posse. Tota igitur nocte nunquam ab oppugnatione, et tormentorum ictibus, qui manifeste a Foederatis percipiebantur, cessatum est. Mane igitur, et eo die, qui tribus Regibus sacer est, foederati structis ordinibus ad hostes properarunt, qui castra sua egregie fossis et tormentis munierant, ita vt non sine aperto periculo lacessiri poterant: quod confoederati intelligentes per regiones gnaros se ad diuersum castrorum situm duci iusserunt. Per saltus igitur, vepres et torrentes circumducti magno labore loci superarunt iniquitatem, rursusque in ordines redacti, fessi et vdi (nam vehementer ningebat) ad hostes properabant. Burgundus interea cum hostes a tergo instare sentiret, machinas eo iubet dirigi: Sed iam et priusquam id fieri posset, certamen contractum erat, et iterum depulsis nubibus splendescere coepit, Magnis itaque viribus vtrimque pugnatum est: sed tandem et post [Note: Caroli Burgundi interitus.] ingentem caedem victoria a foederatis stetit. Dux ipse aut quod fugere nollet, aut quod non posset, confossus periit: caeteri quocunque eos timor, aut spes salutis impellebat, diuersi abiere: Estque iterum praeda ingens parta, atque ita demum Burgundica [Note: Eius elogium, et prosopographia.] bella Duce destituta cessarunt. Fuit Carolus staturae mediocris, animi excelsi, magnanimus, ac vltra modum liberalis: iustitiae, veritatis, ac pietatis cultor, bonorumque et virtute praeditorum non tam amator, quam admirator, quibus omnibus pro viribus subuenire quaerebat. Diuitiis vero ita praecellebat, vt in omnibus bellis nunquam inopia laboraret: cuius rei causa fuit modestum in suos imperium, et ordo mirandus. Ob tales igitur virtutes a suis non solum vt bonus Princeps, sed tanquam pius parens colebatur: nec sub initium creditum est illum oppetiisse, ac multo tempore [Note: Hostis victus a victore honorifice sepultus.] reditus eius tanquam viuentis a plerisque expectatus est, quamuis constaret, illum a Lotharingiae Duce honorifice Nansei esse tumulatum. Sola illum laudis gloria et iuste maior cupido transuersum egit, vnde aduersa sua fortuna tandem in confoederatos, [Note: des gueux.] et rusticos (quos ipse mendicos appellare solebat) impegit, cum antea Francorum


page 65, image: s065

Regi leges dixisset, Imperio arma intulisset, Geldriae Ducatum acquisiuisset, Frisios domasset, Lotharingium expulisset ac omnes vicinos iussa sua exequi compulisset. Post Burgundi Imperium Ludouicus Francorum Rex Burgundiae Ducatum a Domino de Albertillius praefecto accepit, cui postea Nauarrae regnum cessit. Defecit et Hannonia, magnaque Picardiae pars, et ni Maximilianus Friderici Caesaris natus, cui vnica Burgundi filia nupta erat, tantis periculis obuiam ire maturasset, Flandria, et Brabantia, cum Holandia, et Selandia, et omnibus prouinciis in Galli ditionem deuoluta, feudi nomine; vt ipse praetendebat, peruenisset. Hinc discordiarum, motuum, ac bellorum initia emersere, qui in praesentem vsque diem tam Burgundi, quam Galli successores quasi haereditario iure diuersimode exagitarunt. Heluetii interim a bellico quieuere tumultu: nulla enim potentia tanta erat, quae illos post oppressum Burgundum lacessere auderet. Submittebant tamen identidem, nunc Maximiliano, nunc Gallo petenti auxilia, non ideo tantum quod iuuentutem in militari disciplina suam exerceri cuperent, sed quia vtrumque timerent., seu potius odio [Note: Armorum ratio et genus in Germania mutatur.] haberent, ac vtriusqueparris successu, illis foret suspectus. Et profecto omnes Germani arma, et eam militandi disciplinam, qua nunc vtuntur, ab Heluetiis accepere, abiectis scutis, quibus antea omnium nationum more vtebantur: Experientia enim discebat, illa haud quaquam phalangi, et hastarum violentiae resistere posse. Ac ideo ad meam vsque aetatem sarissas, bipennes et gladios ferentes Heluetii dicti sunt, etiamsi in media Germania essent nati; quoad tandem ob Heluetiorum odium prouincialium militum nomen hoc est Landtsknecht emergere, et celebre esse coepit.

BELLI HELVETICI LIBER SECVNDVS.

SVPERIORI libro Suitensium originem, et incrementum perquam breuiter exposui: [Note: Semina belli Helmetici. Status Germaniae qualis eo tempore fuerit.] nunc vero causam, et semina huius belli explicare conabor. Sed priusquam id fiat, non abs re forsitan erit, statum eum, in quo tum Germania fuerit, altius recensere, quo facilius percipi possit, vnde tantus motus ortum sumpserit.

Postquam Maximilianus Friderici filius, Burgundi filiam in vxorem duxit, totamque [Note: Mich. Boiemi vita Alberti Animosi.] illius ditionem in suam redegit potestatem, maximis agitatus est procellis. Cum enim Gallus potentiam externi timeret Principis nunquam destitit illum et clam, et aperto Marte lacessere, populos subiectos solicitare, ac omnia moliri, quo tantum hostem ex nuper acquisitis sedibus pellere posset. Nec id difficile factu est visum, cum ob populi odium, et leuitatem innatam, qui alienigenam dominum haud aequis aspiciebat oculis, tum ob iniurias et actiones quorundam, qui Maximiliano chari erant, et non tam illi imponebant, quam vndique eum subditis reddebant insensum. Quotidie itaque prouinciae, et ciuitates deficiebant, subditique, a Gallo stimulati et inducti, Principi suo rebellabant, quoad Gallus tandem post multas acceptas et illatas clades a manifesto destitit bello, populique subiecti iterum ad officium rediere pristinum: quos motus siquis describere vellet, et luculentissimam condere posset historiam: per multos enim annos vtramque exagitarunt partem, ita vt nec praesenti aeuo sinem sint adepti. Interea et dum Maximilianus externis detinetur bellis, [Note: Matthias Rex Vngaria Fridericum III. Imp. infestat. Duces Bauariae. Fugger lib. 5 c. 31.] Matthias Vngariae Rex ob causas relatu nimium longas Fridericum Caesarem vehementer vrgere coepit, illique praeter alia innumera vniuersam fere Austriam cum metropoli ipsa Vienna ademit. Erant tum Bauariae Duces admodum potentes, ac Austriae domus aemuli, qui oblata occasione freti et Caesarem ipsum contemnebant, et multa quotidie per vim non desinebant perpetrare. Albertus igitur Dux Ratisponam ciuibus dedentibus occupauit: Georgius vero, qui ditissimus, et potentissimus [Note: Adlzreiter Ann. Boi. p. 9 lib. 9 n. 46.] habebatur, vicinas Sueuorum ciuitates et populos assiduis iniuriis infestabat, eoque insolentiae deuenerat, vt nec legatos eorum audire vellet. Ciuitates igitur omni ope destitutae ex Federici consilio foedera inter se ineunt, quibus mox Praelati, vt vocantur, cum nobilitate se iunxerunt, ac bellum Georgio, ni coeptis desisteret, inferre cogitarunt, qui cum inopinato vim tantam contra se insurrexisse cerneret, non solum


page 66, image: s066

innatum deposuit fastum, sed ex superbissimo redditus est humilimus. Omnia igitur, quae per vim ademerat, vi quoque reddere est coactus, ac ingentem insuper pecuniarum summam persoluere adactus. Sed et Albertus Dux Rarisponam restituere beneficii loco duxit: nam Friderici gener erat. Mox igitur Foederatio Sueuica eam induit arrogantiam quam Bauari nuper exuerant, nihilque imperuium virtuti, ac potentiae suae esse duxit. Interim Matthias Rex moritur: nec longe post Fridericus superstes fuit. Ita Maximilianus non solum paternum recuperauit imperium, sed [Note: Mori Matthia Regis Vng. et Frideric. III. Imper.] Vngariam ingressus Albam etiam Regalem vi cepit: dehinc in Germaniam reuersus inferiorem, Philippo filio, qui postea Hispanorum imperium sortitus est, regni tradidit habenas, is enim adoleuerat. Inde ad patruum Sigismundum Austriae Ducem conuersus vniuersam ditionem illo resignante, suscepit.

Fuit Sigismundus inter omnes aetatis nostrae Duces optimus, humanissimus, et [Note: Sigismundi Archiducis Austriae elogium. Fugger lib. 6 c. 1.] liberalissimus Princeps, et potentia excellens, adeo vt inter caetera bella Venetis quoque arma inferre sit ausus, quos multis etiam cladibus affecit, et ni suorum proditione fuisset impeditus, egregiam procul dubio retulisset victoriam. Verum (quemadmodum in rebus euenire solet humanis) nec probitas eius tam insignis, nec liberalitas ac munificentia immensa, non senectus demum extrema illum a violentia et proditorum iniuria vendicare potuit, coactus enim est inuitus etiam imperii sui habenas deponere, ac Maximiliano tradere Regi: quam tantam impietatem breui dignae [Note: Roo Ann. Austr. lib. 10 p. 516 Fugger lib. 5 c. 37 p. 1013 Vrstisius lib. 6 c. 17.] subsecutae sunt poenae. Tantis itaque successibus non tam Maximilianus Rex, quam potentes eius elati animo voluere coeperunt, sub qua honesta occasione Heluetiis bellum inferre, ac olim acceptas iniurias vindicare possent: et haec potissima causa discordiarum fuit. Coeperunt igitur vicinos Churienses, Engadinenses, et Grisenses multis vexare iniuriis, nec non arces quasdam Churiensis Episcopi occupare, et alia machinari, quae animum eorum irritare possent. At illi, quamuis illatas iniurias moleste ferrent, consilio tamen prius, quam armis experiri statuerunt. Missis igitur legatis Regis animum demulserunt, ac Constantiensis Episcopi intercessionem impetrarunt, vt omnes discordiae, ac illarum fomites iuris deciderentur ordine. Interea Gallus contempta Philippi aetate, Geldriae Ducem contra illum concitauit. [Note: Rex Galliae Geldriae Ducem in Philippum Maxim. I. silium concitat. Fugger lib. 6 c. 2 p. 1109. Roo ib. 11 p. 540.] Vnde Maximilianus Rex in eius auxilium, antequam clades aliqua acciperetur, properare fuit compulsus. Sed priusquam abiret, suis mandauit, vt iure potius, quam armis contendere vellent. At illi mandatorum immemores, aut quia Regis sui animum clam percepissent, aut quod sua sponte violenter grassari cuperent, non solum iuris respuerunt aequitatem, sed nouas etiam iniurias veteribus addere, et aduersarios stimulare coeperunt. Illi vero videntes nec iuri, nec aequitati superesse locum, clanculum. cum Heluetiis, qui et ipsi quotidianis afficiebantur iniuriis foedera ineunt (nam antea non penitus inter eos conueniebat) sicque ad repellendas iniurias se accingebant. Pariter et Caesariani arma expedire, milites instruere, ae sedulo omnia ad futurum bellum praeparare coeperunt. Sed et Sueuiae confoederatos ex foederis forma admonebant, vt instructi, et parati ad imminens essent certamen, submissis interim, qui aduersarios igni, caede, et rapinis lacessere non desinerent, quibus repulsis, et animis vtrinque irritatis, bellum paulatim gliscere, et initium sumere coepit. [Note: Paulus Lichtenstein, et N. Gossembrot Patr. Augustanus.] Eius rei culpam Heluetii potissimum in Paulum de Lichtenstein, et Gossembrot Augustensem olim mercatorem reiiciunt. Hi enim ex humili loco in altum elati diuitiis et potentia inter cunctos praecellebant Regios, et vt fertur, obscuritatem suam insigni aliquo facinore illustrare cupiebant. Interca Curiensis moritur Episcopus, confestimque Caesariani Episcopatus quibusdam arcibus occupatis subditos quoque iussa facere compellunt, quibus renitentibus, ac vim virepellere conantibus, iterum res ad arbitrium Constantiensis deducta est Episcopi, ac eo mox defuncto ad Augustensem deuoluta Episcopum. Sed interim ab iniuriis cessatum non est. Curienses igitur, ac socii cum viderent, se nihil aequi impetrare posse, ne tamen subito rem tantam aleae committerent, iterum per legatos cum Caesarianis egerunt: quibus non sine ignominia reiectis coepere illi se ad bellum accingere. Regii interim


page 67, image: s067

Monasterii vallem occupare contendunt. Quod intelligentes confoederati collectis copiis obuiam pergunt: sed priusquam ad manus ventum, iterum induciae factae sunt, exercitusque dimissi. At Caesariani in discessu domus quasdam rusticas incendunt, pecoraque abigunt, quibus irritati confoederati par pari referunt. Rursus igitur copiae reuocantur, et ad pugnam instituuntur. Verum Caesariani et viribus, et militum robore longe praestabant, quibus tamen confoederati licet rustica et collectitia manu constarent, nequaquam cessere. Praecedebat confoederatorum exercitum vir quidam naturae ingentis, longiori lorica indutus ac galea tectus lata. Hic [Note: Fugger p. ... [reading uncertain: print blotted].] hostium ductores ad singulare prouocabat certamen. Confestim igitur quidam emicuit, ac cum illo congressus lancea hominem transuerberauit, cumque illum spoliare contenderet, ob coronae rasuram sacerdotem fuisse deprehendit. Interim totis concurritur viribus: sed non diu certamen perdurauit. Confoederati enim longe inferiores vincuntur, et multis ex suis amissis in fugam vertuntur: Caesariani autem, victoria illa egregie vsi sunt: Engadenensem enim vallem ingressi eam totam vsque ad vicum Samez ferro, et igni vastarunt. Inde et Monasterii vallem combusserunt, ac diripuerunt, capta et abducta Abbatissa: nec his contenti ab alia parte oppidum Meienfeld occupant, nec non Furdenbergum in suam redegerunt potestatem. Confoederati vero cernentes se hosti tam potenti haudquaquam pares esse, confestim Heluetios in auxilium aduocant, qui nihil cunctantes e vestigio copias eduxerunt, et in foederatorum aduolant subsidium, satius esse ducentes sociis ferre suppetias, quam sine illis bellum, quod sibi quoque imminere cernebant, sustinere. Verum antequam vltra pergerent, ex veteri instituto leges sanciunt, quas vltra capitis poenam iuramento quoque firmarunt quarum haec ferme summa fuit: Duces ex fide cuncta peragunto. [Note: Memorabiles leges militares Heluet. capitis poena et iureiurando sancita.] Milites diligenter imperio parento: iniussi ordines haud derelinquunto: a tumultu, ed sedionibus cauento: pugnaturi silentium, quantum fieripotest, seruanto, fugam nequaquam ineunto: focios fugientes caedunto: deuictis hostibus ad spolia iniussi et priusquam victoria plane sit parta, haud conuertuntor: ignem aedificiis iniussi ne iniiciunto: arma in hostico nec die nec noctu exuunto: a molendinorum exustione, Ecclesiarum spoliatione, mulierum, virginum et sacerdotum violatione penitus abstinento: captiuum inter praediandum non ducunto, sed intersiciunto. Quod si quis contra ierit, mors poena esto. Proinde inter caetera etiam imperatum fuit, vt vnusquisque ex veteri instituto farinam ex auena confectam, quantum ei in quatuordecim dierum cibum sufficeret, nec non calceorum par nouum secum deferret, quo omni alio commeatu deficiente, saltem per Mensis dimidium hoc alimento in hostico perdurare [Note: Quibus prouinciis imperarint confoederati et Heluetii.] valerent. Verum priusquam vltra pergamus, precium fortassis operae haud deerit, si palam fecerimus, quibus tum prouinciis foederati, et Heluetii imperauerint, ita enim facilius intelligi poterit, quantis viribus tanti belli molem sustinuerint. Curienses igitur, Grisenses, et Engadinenses eos Rhetiae occupabant montes, qui ab Adula monte, et Rheni fontibus ad Italiam vsque pertenduntur. Heluetii vero longe etiam [Note: Simlerus de Rep. Heluet. lib. 1 p. 2 Plantini Heluetia cap. 2 Pirckheymeri illustr. Germ. p. 95.] maiorem possidebant terram, siquidem a solis ortu Adula monte ac Rheno fluuio a reliqua segregabantur Germania; ab occasu ad Lingones vsque, quos nunc Burgundos vocamus, pertingebant. Ac meridiem versus non solum Iurassum montem adhaerentes tenebant Alpes, sed transgressi etiam multa ex Tricasinis et Allobrogibus (quos nunc Sabaudienses vocant) occupauerant. Basiliensium vero fines occiduam terminabant oram, ita vt quidquid ab ortu Rheni Basileam vsque continebatur, plane Heluetiis pareret. Praeter solam vrbem Constantiam, et quatuor oppida minora, quae Rhenensia vocantur, Waltzhut nempe, Lauffenburg, Sekingen, et Reinfelden, Nam ea iuris erant Austriaci. His igitur viribus Heluetii confisi ad bellum se accingebant. Nec secus agebant Caesariani, siquidem sociis aduocatis, Sueuis ipsi quoque vndique vires suas contrahebant Heluetii igitur collectis copiis contra Caesarianos pergunt, qui castra posuerant in loco montano, et angusto iuxta Meyenfeld nomine Luzelstein; vnde excurrentes, ac Rhenum transgredientes cuncta ferro, et igni vastabant: caeterum aduenientibus Heluetiis, cum se tantis copiis


page 68, image: s068

impares viderent, retrocessere. Heluetii vero progredientes oppidum Meyenfeld iterum in suam redegerunt potestatem capto Barone de Brandis, io cuius ditione ea erat regio. Inde procedentes totam prouinciam Balgen ad Arlensem vsque montem suo subiiciunt imperio, colonosque imperata facere cogunt, non parua ab iis extorta pecunia. Quo facto rursus contra Caesarianos pergunt qui copias [Note: Brigantium.] cunctas in oppido Bregenz contraxerant, quo Heluetios ab vlteriore progressione arcere possent. Quamprimum igitur auditum est Heluetios appropinquare, Caesariani ad arma conclamant, ducesque vt contra hostes educant, hortantur. At illi nihil temere agendum censent, sed priusquam obuiam eant, speculatores emitti iubent, qui hostiles inspiciant copias, et Duces certiores reddant, quam magna Heluetii aduentarent manu. Verum accidit, vt ingens forte nebula exorta ita cuncta obfuscaret, vt speculatores nihil certi renunciare possent. Milites igitur morae impatientes, magno clamore pugnae signum poscunt, et ni mox in hostes ducantur, vltro minantur se exituros. Ea militum importunitate Duces coacti, licet inuiti milites eductos in ordinem redigunt, sicque instructi ad hostes pergunt, qui et ipsi magno silentio vniuersis aduentabant copiis. Interea equites quidam Caesariani progressi in hostium incidunt equites, qui admodum pauci suorum antecedebant agmen: quibus mox in fugam versis, et a pedrtibus excepti a propinquo cernunt hostiles copias plusquam ex viginti millibus constare hominibus. Versis igitur equis ad Duces adnolant, ingentem hostium numerum aduentare nunciantes, quibus ipsi omnino essent impares: nam licet equitatu insigni praestarent, peditum tum numero longe erant inferiores. Igitur visum est Ducibus, vt priusquam confligeretur, retroducerentur copiae. Iubent igitur, vt milites nihil mutatis ordinibus praeterquam quod nouissimi [Note: Pugger p. 1111.] priores pergerent, paulatim militari more regrederentur. Sed longe aliter vox illa est excepta. Milites enim paulo ante feroces adeo ea exterriti sunt, vt illam fugae signum esse putarent: Aduentabant interim Heluetii, et iam nouissimos, nisi quantum prohibebant equites, adoriebantur: Fit igitur fuga aperta, ignauique fortes etiam vna fugere cogebant, omnesque Bregentium versus tendunt. Erat lacuna ingens, in quam lacus aestiuo tempore, et liquefacta alpium niue restagnabat, tum vero aqua carebat, sed coeno altissimo erat oppleta. Ad hanc fuga delati, [Note: Fuga exitiabilior quam ipsa pugna.] quoniam iter illac recta Bregentium vergebat, transire conabantur: sed tanta erat fossae latitudo, ac coeni profunditas, vt nemo illam exsuperat: posset. Ingressi igitur primi a sequentibus conculcabantur, interimque foeda, colluctatione ab illuuie absorbebantur, donec lacuna tandem penitus cadaueribus repleta sequentibus quoque transitum praeberet: Et licet fugientes manifestam prae se cernerent perniciem, vt tamen imminentem effugerent mortem, in manifestum ruebant interitum. Qui vero regionis gnari erant, paruo circuitu lacunae euitarunt periculum. Instabant interim Heluerii, ac nouissimos caedebant. Sed ab equitatu quem oppido formidabant, cohercebantur, quo minus folutis ordinibus temere insequerentur. Praeter eos igitur, quos lacuna absorpsit, pauci in persecutione cecidere, reliqui salui peruenerunt Bregentium. Mox ibi ab hostium liberari timore, contra Duces tumultuari coeperunt, ac illis calamitatem hanc ferebant acceptam, quo propriam culpam in aliorum reiicerent caput. Coacti igitur sunt Duces militum cedere impudentiae, donec motus ille aliquantisper deferbuisset. Et profecto si quis [Note: Heluetii tam obseruantes disciplinae militaris, quam Caesariani eiusdem negligentes.] recte considerare velit, non solum ea clades, sed omnes aliae ob militum praecipue temeritatem, nimiumque hostium acceptae sunt contemptum, quum Heluetii nil nisi ex praescripto agerent, ac diligentissime disciplinam seruaret militarem; Caesariani vero ac Sueui nimium propriae confiderent virtuti: ex quibus potissimum Vlmenses male audiebant, tanquam clamore essent ferocissimi, manibus vero ignauissimi. Hoc plane constat, vnica ea calamitate Sueuorum concidisse audaciam vt deinde haud facile hostilem perferrent aspectum, tametsi ad manus peruentum nondnm fuerat. Nec adeo ingens submersorum erat numerus: nam non vltra quingentos sunt desiderati, licet quidam numerum hunc extenuent, alii vero adaugeant.


page 69, image: s069

Caeterum timor ille cum semel militum occupasset animos, non adeo facile potuit exstirpari. Heluetii cum hosti obuiam ire non auderent, conuersi retro abibant, igni interim, ac ferro cuncta deuastantes, aut paganos aere mulctantes. Inde rursus transgressi Rhenum, vndique in locis opportunis constituunt praesidia, quo hostes facile a transitu arcere possent. Caesariani vero, ac socii Sueui, quo acceptam ignominiam vindicare possent, post Heluetii exercitus dissolutionem Rhenum transgressi, [Note: Fumus indicium petiti auxilii.] oppressisque praesidiis late igni, ac ferro sunt grassati, ac praecipue Baronem de Saxo magno affecerunt detrimento. Caeterum cum per fumi signum, quo Heluetii subsidium a suis implorare solent, hostes appropinquare intellexissent, ingenti [Note: Fugger P. 1111] capta praeda in tutum se recepere, ac ita nunc hi; mox illi superato Rheno aduersarios infestabant: Euenitque aliquando, vt Heluetii structis ordinibus per Rheni transirent fluenta, qui hyemis illic tempore et ante alpinae niuis dissolutionem, priusquam lacum Bregentinum ingrediantur, aliquando vadosus esse consueuit: cumque anteriores iam terram attigissent, subito rumor exortus est adessehostes. Nam equites, qui stationes seruare solebant, cum Heluetiorum transitum percepissent, speculantes adequitabant, ac Duces suorum agmen consistere iubent, donec explorari possit, quid hostis moliretur. Vnusquisque igitur in eo, quem sortitus erat, loco stetit, ordinibus plane seruatis, ita, vt ii, qui terram contigerant, illic quoque consisterent, qui vero adhuc in flumine comprehensi erant, in eo quoque perseuerarent, tametsi quidam ad humeros vsque et mentum vnda rigarentur, cum interim Rhenus vndique glacie oppletus deflueret, cuius ingentia frusta milites per ordinum interualla lanceis deriuantes protundebant, sicque fere per duas perdurarunt horas, donec renunciatum est nullas subesse insidias, siquidem turpe putabant hoste non viso retro abire; temerarium vero, inexplorato progredi vltra. Adeo seuere tam hic, quam alibi militarem seruabant disciplinam. Quae res praecipuam illis peperit laudem et vtilitatem. Etenim [Note: Mira Heluetici militis paetientia.] reperti, quorum pedes vi frigoris ambusti, quorundam manus, tum intentius nocturnas seruant excubias: quin et animas quidam efflarunt, dum ignominiosum ac turpe putant ordinibus excedere. Sed vt ad institutum reuertamur, dum haec circa Alpes, ac Rhenum aguntur, Brisgeuenses, et Sungeuenses iunctis vicinis copias colligunt, vt Heluetiorum fines inuadentes eos insigni aliqua afficerent clade: De qua re Heluetii certiores facti subtio eam, quam possunt, contrahunt manum, ac non longe a Basilea hostium exspectant aduentum, qui feroces magno appropinquabant agmine. Heluetii igitur longe inferiores se esse videntes (nam vix duorum millium explebant numerum) recipere se conabantur, diligenter tamen ordinibus seruatis. Quod videntes Caesariani, qui vltra millia sex erant, acrius instabant. Id Heluetiorum Dux cernens, suos collem versus; qui non longe aberat, fugere iussit, ita tamen vt connexis brachiis ordines nequaquam dissoluerent. Parent e vestigio Heluetii, ac subito cursu collem versus feruntur. Id videntes Caesariani magno eos clamore, ac solutis persequuntur ordinibus: ac Dux Helueticus cum Caesarianos temere insequi, suosque iam collis partem ascendisse videret, magna voce illos inclamat, vt conuersi hostesconfusos inuaderent, nil mutatis ordinibus, praeterquam quod nouissimi primi descenderent. Heluetii vero, qui solita consuetudine alto silentio Ducis capessebant iussa, imperio obediunt, confestimque structis [Note: Obedientia miliearis.] coeperunt descendere ordinibus, Caesarianosque fortiter exceperunt. Id illi aspicientes sub initium consistere, ac rursus in ordinem redire tentarunt: sed frustra. Aderant enim Heluetii, collectique dispersos inuadebant, nec eos sinebant adunari, [Note: Clades accepta a Caesarianis.] sed integris ordinibus vagos perurgebant, quoad tandem omnes in fugam versi sunt acciditque, vt rursus militum temeritate insignis acciperetur clades. Nam caedes haud adeo ingens fuit. Heluetii enim ordines soluere haud audebant timentes ne rursus victoria e manibus eorum extorqueretur, ac ideo a persecutione longiore se cohibuere. Interea Gallus cum Caesarem Geldrensi implicuisset bello, foedus cum Heluetiis [Note: Rex Gall. instigat Helueticos contra Casarem. Bambarda.] percutit, illisque vt fortiter perdurarent, auxilia est pollicitus, ac pecuniam confestimque vim non paruam pyxidum (Bombardas Itali a sono vocant) cum Magistris


page 70, image: s070

[Note: Fugger p. 1112, Vrstisius 6 c. 13 Stumpf. 13 c. 26] ac puluere mittit sulphureo: tum enim animo voluere coepit, quae postea re ipsa, sunt detecta. At Philippus Rheni Palatinus, nec non Strasburgenses ac Basilienses bellum sedare, ac pacem facere tentarunt: sed ab vtraque parte repulsam tulere. [Note: Pax frastra tentata.] Heluerii enim, qui se superiores putarent, nihil aequi admittebant; Caesariani vero maioribus confisi viribus ignominiosam reiiciebant pacem, ac se plus, quam vnquam ad bellum accingebant. Ingentes igitur tam pedestres, quam equestres contrahunt copias, [Note: Fugger p. 1112] quas omnes Constantiae iubent conuenire: inde enim Turgeuensem regionem inuadere, ac deuastare intendebant. E Constantia igitur numeroso egressi exercitu, sub initium vicum Ermelingen nomine occupant: in eo enim Helueticorum excubabat praesidium, quo interfecto, aut eiecto vicum diripuerunt, ac incenderunt. Inde ad vlteriora progressi longe lateque cuncta populantur, et euastant. At Heluetii, qui euaserant ad aliud confugere praesidium, quod iuxta Syluam Suaderloch nomine, adhuc in sua manebat statione, illiusque implorant auxilium, ac praecipue Lucernenses. Ii enim praeter suorum caedem duas etiam pyxides, quas colubrinas vocanr, perdidorant Hortantur igitur socios, vt secum hostem adoriantur, quo acceptam ignominiam delere, et amissas pyxides recuperare possent. At illi, cum se longe inferiores [Note: Contemptus hostis nemini cessit bene.] cernerent, quam vt cum copioso exercitu congredi possent, ab inuasione abstinuerunt, sed fumi signo vlteriora aduocant auxilia, ex altoque quid hostis moliretur, considerabant, qui Helueticorum contempta paucitate omnibus solutis ordinibus adeo secure cuncta agebat, et ferebat, ac si nemo hostis adesset. Interim vero dum tam temere grassantur, Heluetiorum proximiores fumi signo excitati impigre ferunt suppetias, ac breui ita copiae sunt adauctae, vt circiter mille quingenti conuenirent homines. [Note: Heluetti M. D. audent se opponere Caesarianis plusquam decem millibus. Vrstisius lib. 6 c. 19] Verum nec sic fortunam tentare audebant, cum cernerent hostes praeter florentem equitatum tam ingenti quoque pollere peditatu, vt etiam decem millium numerum excederet. Verum cum illos adeo dispersos, ac cuncta absque imperio, ac temere agere cernerent, ita vt nec equites ipsi stationes seruarent militares, ad eam deuenerunt spem, vt aliquid audendum esse censerent. Diuisis igitur copiis, quingentos fere praemittunt, qui locorum angustias per quas Caesarianis redeundum erat, occuparent: at caetera manus illos per syluarum tramites magno sequebatur silentio loci opportunitatem quaerens, quo facile hostem aggredi, et si res minus prospere cederet, in tutum se recipere posset. Caesariani etsi videbant paulatim hostium crescere numerum, adeo tamen illorum despexerant paucitatem, vt nec suos a praedando reuocarent, [Note: Consilia sana non habent locum.] aut compositis incederent agminibus: Equites vero peditum secuti temeritatem vndique ad rapinam discurrebant, cuncta agentes, et ferentes, incendioque miscentes: quamuis non deessent, quibus admodum displiceret tanta militaris disciplinae negligentia, ac frustra admonerent praesentibus hostibus non tam contemptim esse agendum. Heluetii interim, qui taciti sequebantur, loci nacti opportunitatem magno clamore nouissimos adoriuntur, caedunt ac prosternunt. Tumultus igitur oritur ingens, ac pedites aduocabant equites: illi vero pedites vt in ordines redirent, hortabantur, obiterque pyxidum magistri ignem machinis admouere iubentur. Sed et illi tormenta adeo praeda texerant, et onerarant, vt illarum vsus penitus inutilis esset. Eduxerunt Caesariani ingentem curruum numerum, vtpote qui potius ad praedam quam proelium se exituros putarant: quorum aurigae audito clamore initium fecere fugae. Et cum Heluetici vehementius instarent hostibus, nec paterentur ordines restitui, [Note: Fuga et clades Caesarianorum.] illi aurigarum sequuti exemplum pedibus sibi quoque consulere coeperunt. Id eernentes equites et ipsi palam ad fugam inclinarunt, omnesque pariter Constantiam versus contendebant. Sed cum ad saltus venirent angustias, illasque occupatas inueniunt, penitus animum desponderunt. Cum igitur ante, et retro Heluetii vrgerent, ingens clades est accepta, praecipue cum currus viarum impedirent exitus, Caesarianipue existimarent hostem toris adesse viribus. Nemo igitur retrospexit, priusquam Constantiam venisset. Tametsi nec ibi fuga stetit: quidam enim ob timorem vehementem in lacum, qui ibi vrbem alluit, se immersere. Quod si Heluetii longius persequuti fuissent, maiorem etiam caedem edidissent: adeo cunctorum animos metus


page 71, image: s071

occuparat: verum paucitari suae diffisi, ac timentes ne et ipsi ob temeritatem cladem aliquam acciperent, ac partam victoriam e manibus emitterent; ab insecutione destiterunt, equitatus potissimum correpti timore quo ipsi penitus carebant. Ad spolia igitur conuersi non solum praedam recuperauerunt amissam, sed et pyxidum vim cepere ingentem, multisque aucti diuitiis ad solitas rediere stationes. Ea in fuga circiter duo millia desiderati sunt Caesarianorum, cum Heluetii vix vnum, aut alterum perdidissent militem, magnam gloriam ob res tam egregie actas referentes. Caesariani ac Sueui hac clade accepta Caesarem assiduis aduocabant literis, ostendentes nil nisi ipso praesente peragi posse: acceleraret igitur, ac cunctas imperii conuocaret vires, quo Heluetiorum resisti posset violentiae. Caesar etsi Geldrensi implicitus esset bello, illud tamen quibus potuit, composuit conditionibus, confestimque exercitum in Germaniam [Note: Casar ex Geldria mones contra Heluetios, adbibitis auxiliis Principum et ciuitatum Imperii Bellum minime necesserium.] praemisit superiorem, cunctisque Principibus, ac Ciuitatibus Imperialibus imperauit, vt auxilia, quo Heluetiorum domari posset peruicacia, submitterent. At illi licet parere cogerentur, segnius tamen et inuiti, minores quoque, quam imperatae fuerant, copias emittebant: nouerant enim bellum hoc nulla necessitate sed solum ob animorum impotentiam, et arrogantiam contractum esse. At Sueui admodum moleste cunctationem hanc ferebant, et cum se factis vindicare non auderent, aut nequirent, tamen (vt solent) propriam culpam in reliquos imperii reiiciebant subditos, quasi per eos stetisset, quominus Heluetii debitas luissent poenas. Fiebant interim excursiones variae, cum iam Heluetii Rheni transcenderent fluenta, mox Caesariani nauibus Lacum Bregantinum traiicerent, ita vt quotidie non parua damna, incendia, et depraedationes acciperentur, et inferrentur, quibus vtrinque infiniti absumti sunt milites. Nemo enim capiebatur, sed indifferenter cuncti, qui in hostium veniebant potestatem, caedebantur. Erant Comites de Sultz, Turegensium ciues, possidebantque [Note: Vrstisius lib. 6 c. 20 Stettler Ann. Heluet. p. 334 Thungen oppidum.] oppidum nomine Thungen, opportuno in loco ad irruptionem situm. Eo potiti sunt Caesariani, siue Comitibus dedentibus (vt Heluetii suspicabantur) seu vt occuparetur conniuentibus, moxque illud ingenti cum equitum, tum peditum muniunt praesidio, cui praefecerunt nobilem quendam nomine Theodoricum de Plumeneck, qui antiquus et peculiaris Heluetiorum hostis erat, ac illos plurimis affecerat incommodis. [Note: Plumeneck. Fugger p. 1114] At Heluerii rem tanti momenti nequaquam contemnendam esse censentes confestim eductis copiis oppidum obsident, oppugnant, et tormentis quatiunt. Verum Theodoricus ille, qui paulo ante magnam prae se tulerat arrogantiam viso hoste adeo [Note: Proditor [Gap desc: Greek word(s)].] animo concidit, vt clam cum eo prodito pacisceretur praesidio moxque dimissus nocte cum iis, quos saluos essee cupiebat, dam euasit. At reliqui cum amisso Duce se proditos esse intelligerent, et ipsi quoque cum hoste pepigere, vt impetrata salute emitterentur. Introducti igitur Heluetii vniuersos equites armis ac vestimentis spoliant, sicque dimittunt reseruatis primoribus, quos secum (vt Caesariani aiunt) contra pacta abduxerunt. oppidum vero incenderunt, ac diruerunt. Ita insigne mille equitum praesidium cum vexillis duobus peditum ignominiosam deditionem fecit, et cum se viriliter [Note: Heluetii minime [Gap desc: Greek word(s)].] defendere potuisset (nam Heluetii haud facile oppida oppugnare solent) maluit tamen turpiter hosti cedere quam vllum virtutis ostendere specimen. Hoc oppido capto, oppressoque praesidio haud quaquam quieuere Heluetii, sed temporis vsi occasione, populariter egressi sunt, vt Walgeuenses, qui defecerant, rursus imperata facere cogerent. Id Walgeuenses praeuidentes vallem, per quam ingressus patebat, fossa ac vallo egregie muniunt, et non tam suos, quam vicinos cunctos in subsidium aduocabant. Conuenerat et equitatus insignis equorum quadringentorum in oppido proximo Veldkirchio: hi omnes auide Heluetiorum expectabant aduentum. At illi nihil cunctantes recta contra Walgeuenses pergunt. Verum cum ingressum munitum, ac praesidio custoditum inuenirent, copias diuiserunt, et vna parte munitiones aggressi sunt, altera per occultas semitas loci superarunt asperitatem. At qui in munitione excubabant, viriliter hostium impetum, fortiterque locum defenderunt, ita vt Heluetii perrumpere nequirent: qui vero ab alia parte per angustias irrepserant, in colle et loco superato ordines instruere coeperunt. Adueniunt interim equites, conuenereque


page 72, image: s072

copiae pedestres circiter millia sex egregie armis instructi animo et elato praediti, qui vt primum hostilem inspexere aciem, illam inuadere parabant, sed impetum fluuius latus ac profundus a montibus per vallem torrentis instar ruens (Ilam incolae [Note: Ila fluuius.] vocant) retardabat, equitibus quoque ob vehementiam vix permeabilis. Illum igitur pedites nimio pugnae ardore transgredi coeperunt, reclamantibus Ducibus, acsummopere orantibus, ne adeo temere in hostes ruerent, quorum vires nondum norant, sed citra flumen securi exspectarent, donec omnia certius explorari, ac renunciari possent. At illi suisqui munitiones defendebant, succurrendum esse clamarunt, quos ex frequentibus pyxidum tonitruis vehementer vrgeri intelligerent: moxque non sine ingenti periculo amnis superarunt violentiam, in ordinesque regressi hostium ex colle, in quo constiterant, praestolabantur descensum. Praeerat equitibus nobilis quidam nomine Burckhardus de Knôring eques auratus senex, ac rei militaris peritissimus, qui cum militum impetum refrenare nequiret, manifestum tamen cerneret periculum, centum circiter equites flumen transgredi iubet, ne tamen cum hostibus confligerent admonuit, sed solum illos cohiberent, ne latius excurrere auderent: iam enim palam videbat quid esset futurum. Reliquum vero equitatum per turmas super fluminis constituit ripam. Caeterum Heluetii immobiles, ac quieti in ordines tamen redacti ab alto stolidam hostium prospectabant audaciam, et vt magis augerent illorum temeritatem, timorem simulabant, copiarumque suarum, quantum poterant, celabant multitudinem, ac ita contrahebant, vt vix decem millium esse viderentur, cum numerum illum etiam duplo superarent. Caesariani igitur, cum aliquantisper expectassent, vt hostis in planum descenderet campum, postquam illum videre immobilem, ac tuto se continentem loco; morae pertaesi vltra pergere, et collem ascendere [Note: Praelium inter Heluetios et Casarianos. Decius Helueticus pro patria se acnouit.] coeperunt, ingentique audacia, nec vi minori hostium inuadunt aciem, qui et ipsi militum numero et loci adiuti opportunitate viriliter illos excipiunt. Fit igitur praelium ingens obstin ateque ab vtraque parte pugnatur, ac ingens editur caedes, omniaque interim pyxidum sonitu, clamore, et tympanorum resonant strepitu. Erat inter Heluetios vir quidam audacissimus, ac rei militaris peritissimus, nomine Henricus Wolleben: hic nihil dubitauit caput suum pro patria deuouere, accepta enim longiori bipenni (Hellenbarten vocant) quam transuerse submisit hostium hastis, illisque eleuatis tamdiu perstitit; ac vsum hosticarum impediuit hastarum, donec multis confossus vulneribus destitueretur viribus, ac moriens procumberet in terram. Ea igitur parte potissimum Caesarianorum labefactata est acies. Interea equites quieti pugnam aspiciebant, non ideo solum quod Ducis obseruarent imperium, sed quia periculi plenum videbatur collem ascendere, [Note: Ilsing patricius Augustanus Exemplum pium probi et fidelis famuli.] et tam iniquo confligere loco. Verum vnus ex eis Ilsing nomine magnae existimationis vir et audax, cum turpe duceret equites quietos, peditum inspicere certamen, subditis calcaribus equum contra hostes concitat, et alios vt sequerentur, hortabatur: sed frustra. Nemo enim eum sequutus est praeter famulum vnum, qui cum videret, quanto se herus discrimini committeret, illum inclamauit, vt a coepto desisteret: quod audiens ille se conuertit, et cum se ab aliis destitutum videret, reditum maturabat: sed lapis pyxide excussus equum illius prostrauit, qui casu suo Dominum ita oppressit, vt surgere haud quiret. Id cernens famulus, ex equo desiliit, ac Dominum multa vi extractum tanto eripuit periculo. Fuit et illi saluti, quod hostibus acie excedere prohibitum fuerat, qui longe honestius putabant, si imperii memores essent quam si multos etiam oppressissent equites: euenit tamen, vt famulus ille, licet amisso equo, euaderet, nam cum alium equitem haud procul inde inclamaret, vt illum exspectaret, licet armatus post tergum illius in equum vnico ascendit saltu, sicque saluus non sine laude ad suos est reuersus. Perdurabat interim praelium, summisque certabatur viribus, nec retulere pedem Caesariani, priusquam cuncti cecidere, qui in prima constiterant acie. Quod cum reliqui vidissent, ac iam non solum a fronte vrgerentur, sed paulatim [Note: Caesariani fugiunt. et partim in amne submersi pereunt.] a lateribus quoque circumuenirentur, pedem aliquantulum referre sunt coacti. Quod vt sensere Heluetii acrius signa intulerunt. Quem impetum cum Caesariani diutius perferre nequirent, in fugam sunt conuersi, tametsi illa non a primis, sed vltimis


page 73, image: s073

initium sumpserit. Recta igitur ad amnen fugerunt, in quem cum improuide se immergerent, gurgitibus abripiebantur, ac suffocabantur, ita vt non pauciores aquae ab sumpti sint impetu, quam in ipsa cecidere acie. Id Heluetii videntes a colle descenderant, laxataque fronte primores persequi iubent fugientes, ipsi vero structis sequebantur ordinibus. Quod equites cernentes et ipsi se sugae mandare sunt coacti. Transgressi igitur flumen reliquo se coniungunt agmini. At persecutores illi non contenti hostes vltra amnem fugasse, connexis brachiis, ne aquae abriperentur impetu, ipsi quoque flumen transgredi coeperunt: et iam quidem vlteriorem contigerant ripam, cum Ducum iussu praeconis reuocantur voce: timebant enim ne ab equitatu circumuenirentur. Confestim igitur imperio parentes rursus se vorticibus committunt, ad suosque reuertuntur salui. Id videntes equites et ipsi taciti Veldtkirchium versus abire. Et hic fuit exitus coepti tam temerarii. Caeterum desideratorum [Note: Temtritatis infelix extitus.] numerus iniri haud potuit, quum non pauciores vi fluminis perierint, quam pugnando cecidere in acie. Hoc constat, optimum quemque, et animosissimum ferro consumptum esse. Et erant illi non solum milites, sed et praestantiores regionis illius digni profecto ob virtutes qui consilia secuti fuissent saniora. At Heluetii, cum iam de Caesaris aduentu certiores redditi essent, haud vltra sunt progressi, sed imperata incolis prouinciae pecunia ingenti, acceptisque obsidibus confestim retro abiere. Erat summum odium inter Hegeuenses, et Heluetios, quemadmodum inter omnes fere solet accolas. Augebatur id iniuriis quotidianis, conuitiisque assiduis. Quod Heluetii vltra non tolerantes collectis viribus eam prouinciam sunt [Note: Hegeuenses [Gap desc: Greek word(s)].] aggressi ac cuncta ferro, ac igni vastare coeperunt. Verum tantum abfuit vt Hegeuenses, qui paulo ante verbis fuerant ferociores, obuiam irent, vt etiam desertis prae formidine castris munitissimis omnes fortunas suas hosti diripiendas relinquerent.

[Note: Fugger p. 1115 Auita latrocinia nobilium.] Heluetii igitur per totam regionem discurrentes omnia ferebant, ac agebant, et quaecunque capiebant, mox incendio consumebant. Venere igitur in eorum potestatem arces quaedam inexpugnabiles, et quae si defensae fuissent, nulla vicapi potuissent. Verum nobiles illi non tam audaces erant ad resistendum hosti armato, quam apti ad exercenda latrocinia, et depraedationes viatorum. Nam quaestum illum a maioribus acceptum strenue exercebant, existimantes non paruum fortitudinis, ac nobilitatis esse indicium, si furum instar raptu, et ex aliorum viuerent miseriis. Multa igitur male parta male quoque periere, ac decem millia aureorum vnico in castro Hoburg sunt reperta, quae Dominus illius ex multorum hominum congregarat spoliis. Quidquid enim vndique rapiebatur, ad Hegeuenses tanquam asylum latronum ac furum deferebatur. Progressi igitur Heluetii oppidum [Note: Stokavv.] Stokach, quod deditionem facere renuebat, obsederunt, illudque pyxidibus oppugnare, et vehementer quatere coeperunt: sed non minori vi a praesidio, quod immissum fuerat, est defensum. Offendebantur et hostes pyxidum iactu assidue ex arce [Note: Nellemburg. Vide supra.] Nellemburg quae in colle vrbi imminente sita est. Cum igitur se frustra niti cernerenti (nam Heluetii haud facile vrbes oppugnare solent) suis parcentes collectis vasis abire maturabant. Audiebant enim Caesarianos magno aduentare exercitu, [Note: Vberlinga.] quem vndique ad vrbem propinquam Vberlingen nomine accersierant, sperantes se et hostem (vt semper optauerant) in apertis deprehendereposse campis, quod et ille, cum omni careret equitam, admodum formidabat. Verum antequam ad propria regredi posset, Caesariani mille et quingentis superuenere equitibus armis et equis egregie instructis. Heluetii igitur imminens cernentes periculum, mille ex suis delegerunt, qui tamdiu equites sustinerent, donec reliquus exercitus cum impedimentis et [Note: Stainoppidum.] inutili turba planitiem superaret, et oppido Stain appropinquaret. Erat igitur profectio illorum non admodum fugae dissimilis. Vnusquisque enim accelerabat ac ob equitum timorem prior esse cupiebat: et profecto si equites omissis mille illis impetum in reliquos fecissent, non paruam cladem inferre potuissent. Nunc vero dum nouissimos tantum persequuntur, occasionem rei bene gerendae e manibus emisere: quamuis nec illos aggredi auderent, sed semper nouissimos premendo


page 74, image: s074

insequerentur, qui diligenter seruatis ordinibus pergebant, non ignati in quanto periculo essent constituti. Vt tamen suis euadendi praestarent potestatem, dignam pro patria mortem nequaquam recusabant. Tandem ad vicum magnum peruentum est, qui paulo ante conflagrarat, in quo equites hostem permansurum, ac se defensurum putabant, nec longius credebant progressurum. Commode igitur peditum auxilio; qui non dum aduentarant, sine suo periculo illum opprimi posse sperabant. Sed longe opinione sua decepti sunt. Heluetii enim recta per vicum transgressi suorum sequebantur vestigia. Vndique igitur ab equitibus conclamatur. rem esse indignam, si hostes tam imbecillis in patentibus etiam campis ex eorum laberetur manibus: audendum igitur esse ne tanta occasio rei benegerendae omitteretur. Quibus vocibus equitum Duces concti, sunt equitatum in ordinem redigere, et totis viribus concurrere. Erat illo die Francorum acies prima, Sueuorum vero subsidiaria: alternis enim diebus vices commutare solent. Verum ne Sueui se contemptos putarent, prima Sagittariorum illis commissa est acies. At Heluetii equites in ordinem redactos, et iam congredi paratos esse cernentes, et ipsi conuersi demissis [Note: Rixa et conuitia inter Sueuos et Francos. Rechberg.] hastis equites excipere parabant. Sagittarii igitur Duce Sueuo nobili quodam de Rechberg viriliter illos aggressi scorpionum ictibus prosternebant: Francones vereo hastati cum hostilem aciem adoriri debenent, plane declinarunt, ac circumactis equis rursus ad pristinum regressi sunt locum; quos et Sueui hostati sunt sequuti nequaquam hostes aggredi audentes. Equites vero Sagittarii cum hastatos tam ignatuiter agere cernerent, et ipsi ab vlteriori ab stinuerunt congressu: assiduo enim pyxidum iactu vulnerabantur. Accurens igitur Dux Sueuus Francones multis proscidit contumeliis, timidos illos et indignos, qui equites militarent, appellans. Nam communem ignominiam priuatum etiam augebat periculum: in brachio enim pyxidis iactu magnum acceperat vulnus Verum nec pudor nec conuicia Francorum restringere poterant timorem, sed immoti quasuis potius sufferebant contumelias, quam hostium lanceas obuersas: potissimum vero Dux eorum male audiuit, cuius nomen [Note: Hoc est partere personis, dicere de vitiis,] etsi sciam, non tamen manifestabo. Heluetii vero cum hostes non amplius instare viderent, conuersi et ipsi magnis passibus accelerarunt ad suos, qui iam ex superata planitie praemissisque impedimentes suos sequentes magno exceperunt gaudio, vtpote quos iam morti destinarant, et nunquam putarant reuersuros. Equites quoque et ipsi conuersi retro abierunt, alius in alios; vt fieri solet, culpam reiicientes. [Note: Translatio culpae hominibus familiaris.] Nam Sueui Franconibus ignominiam tantam acceptam ferebant; Francones vero Sueuos incusabant, quod nec sine illis hostes aggredi fuissent ausi, cum tot numero fuissent, vt etiam absque Franconibus victoria potiri valuissent, potissimum cum quotidie de primo congressu contendere solerent. Sicque turpissimis inuicem contendebant maledictis, eum tamen neutra pars timorem tam turpem et ignominiam [Note: Aduentus Caesaris.] acceptam iuste excusare posset. Interea Caesar aduenit, rursusque Imperii Principes, ac ciuitates in subsidium properare sunt iussi. Qui nihil cunctati partim [Note: Causa superiorum calamitatum.] ipsi aduenere, partim copias suas ad bellum misere instructas. Caesar vero de omnibus certior fieri cupiens, ac singula discutiens reperit, non tam militum temeritate, et inobedientia, quam Ducum imperitia, et ignauia tot calamitates acceptas esse. Vt igitur dehinc circumspectius ageretur, cuncta loca Heluetiis obnoxia, prassidiis munit, commeatum mittit, et vbique diligenter excubias, ac stationes fieri iubet: ipse interim aduenientes copias per loca distribuit opportuna, quoad totis collectis [Note: B. Pirckheymer topiarum Noricarum praefectus mititur in Heluetiam.] viribus summa vi hostes inuadere posset. Ego igitur a Republ. Nurenbergensi Dux electus ad Caesarem sum missus cum peditibus quadringentis, ac ala vna equitum sexaginta, pyxidibus sex, quas colubrinas vocant, et vna maiori, nec non curribus octo, qui commeatum, puluerem sulphureum, tentoria, et reliqua ferrent necessaria. Iunctus est mihi inter reli quos nobiles eques quidam auratus nomine Ioan. de Beyrstorff, vir rei militaris peritissimus, et tribuni, ac centuriones egregie omnes [Note: Suenorum adnersus Norinb. Rempubl. indignatio.] in armis exercitati. E Nurenberga igitur egressus recta ad Caesarem, qui tum iuxta Bregantiae lacum agebat, perrexi, per Sueuiamque non sine periculo et incolarum


page 75, image: s075

indignatione copias duxi. Nurenbergenses enim tum nequaqnam Sueuorum, sed Bauariae Ducum vtebantur societate: quod quidem Sueui aegerrime ferebant. Dolebant insuper, quod ipsi multis ex suis amissis; ingentique pecunia absumpta Nurenbergensium copias adhuc integras viderent, et tum demum ad belli munia exeuntes. Non aequis igitur oculis Nordlingenses, et Vlmenses, ac reliqui, per quorum fines eundum erat, nostrum aspiciebant transitum. At Caesar cum me appropinquare audiret, obuiam misit, ac iussit, vt ad oppidum Tetenang (ibi enim agebat) accederem: est illud ad lacum Bregentinum in ditione Comitum de Montfort. [Note: Caesar copias auxiliares Neriberg. latus lubensque excipit.] Parui igitur, ac confestim illuc perrexi. At Caesar vt copias, quas adducebam, intueretur, in campum equo insidens processit, ac diligenter illas inspexit, non sine animi oblectatione, vt ex vultus hilaritate potuit deprehendi. Etenim tam pedites, quam equites cuncti rubris induti erant vestimentis, quo colore et currus tecti erant. Armis praeterea egregie muniti ac instructi, veterani omnes, et e multo electi numero, magna ex parte Caesari noti, sub quo multis annis strenue dimicarant, praecipue tribuni ac Centuriones, quos Caesar humanissime compellauit. Solummodo copiarum paucitas ab aemulis reprehendebatur, cum Vlmenses duplo etiam maiora submisissent auxilia, nequaquam considerantibns Sueuorum, ac Nurenbergensium causam longe esse diuersam, cum illi nulla coacti necessitate bellum Heluetiis intulissent; Norinbergenses vero nil praeter Caesaris obedientiam in Heluetios armaret. At Caesar ipse nil talibus mouebatur cauillis, sed palam respondit, tot malle [Note: Pauti Veterant multis tyronibus meliores.] veteranos, quam bis totidem tyrones. Et erat Caesar inter alias animi dotes hac praecipue virtute praedirus, vt haud facile calumniatoribus aures praeberet, sed obnixe eorum foueret innocentiam, quorum nondum culpa erat comperta. Et profecto ni [Note: Caesar nil moretur calumniis.] Caesar moribus fuisset tam laudandis, nil mirum si Nurenbergenses tum a Caesarea etiam penitus excidissent gratia, cum vndique improborum oppugnarentur machinis: quidquid enim sinistri accidebat, aut comminisci poterat, quod innocentibus notam aliquam inurere valeret, id omne in Nurenbergensium referebatur caput, ita vt etiam occulti foederis cum Heluetiis, fubmissique insimularentur subsidii. Quod [Note: Translatio culpae in alios familiaris hominibus.] quidem ob nullam aliam fiebat causam, quam odium singulare, ac peruersi animi prauitatem, et quod nonnulli libenter culpam propriam aliorum texissent innocentia. At Caesar me ad oppidum Lindau, moxque Veldkirchen ducere iussit, quo paulo post ipse quoque venit: acceperat enim Grisenses, Curienses ac Engadinenses deliberasse ingenti suorum manu in prouinciam irrumpere. Id ne fieret, totis viribus occurrendum esse censuit. Vndique igitur copias Weldkirchen conuenire iubet, vt superatis montibus hostes ab inuasione coerceret, et vt illorum vires distraheret; Singeuenses, ac Brisgeuenses hostilem terram innadere iussit. Qui nihil morati magnis collectis copiis per Tornacensem agrum irrumpere parabant: Id cum Heluetii [Note: Caesarianorum fuga.] resciuissent, consestim occurrunt, suosque in aciem constituunt, confligere parati, si quis obuiam iret. Id videntes Caesariani magis de fuga, quam de pugna cogitare coeperunt. Turpiter igitur dilapsi ad propria cum ingenti rediere ignominia. Nec Heluetii longius illos prosequuti sunt equitatus potissimum timore, sed exustis villis quibusdam et ipsi abiere retro. Interea dum Caesar in contrahendis distinetur copiis, Engadinenses cum sociis opinione celerius egressi per Monasterii vallem [Note: Campus Malsensis in Valle monasterii. Athesis fluuius.] in campum (vt vocant) Malsensem erumpere conabantur. Ea est planities inter alios montes latissima, fertilis, et amoena, oppidis et multis exculta villis, et aedificiis, in cuius summitate Athesis oritur fluuius, qui inde Italiam versus magno labitur impetu. Caesariani igitur vt hostes ab ingressi arcerent; Monasterii vallem, per quam introitus patebat, fossa ac vallo egregie munierant, praesidioque imposito diligenter obseruabant. Verum cum hostium percepissent aduentum, vndique populariter ad defensionem aduolant. Aderant interim hostes maximis copiis, ac magna vi munitiones sunt aggressi, verum longe maiore sunt reiecti, ita vt semel ac iterum reuersi fugae se mandare cogitarent: sed instabant Duces a tergo non solum verbis, ac hortationibus, sed verberibus etiam, minis et conuitiis suos in aciem redire cogentes.


page 76, image: s076

[Note: Equitum ignauia in praelio.] Diu igitur certatum est, multique hostium e vallo pyxidum maxime cadebant ictibus. Videntes igitur quod perrumpere non valerent, diuisis copiis per semitas inuias, occulta montium praecipitia potius ruebant, quam descendebant, Caesarianos que a tergo aggressi nouissimos caedere inceperunt. At equites haec cernentes nullas suis ferebant suppetias, sed immoti, ac quieti suorum inspiciebant discrimen, licet magno praestarent numero. Cum igitur Caesariani a fronte et a tergo vrgerentur, primum munitiones derelinquere sunt coacti, deinde etiam acie profligati ad fugam inclinarunt manifestam. Quod si illis equites in tempore auxilium tulissent, aut plane vicissent, aut hostes saltem ab ingressu aicuissent. Nunc vero suorum destituti ope vltra resistere non valebant; iniecit et illis timorem bouinum cornu inflatum ab hostibus: nam eo decepti sono, Vrienses ac reliquos Heluetios aduenisse putabant; [Note: Caesarianorum error in excipiendo signo militari, et inde fuga.] illi enim inter pugnandum eo sonitu suos ad praelium animare solent. At equites cum suorum cernerent fugam, non solum hostes in planitie aggredi aut cohercere ausi non sunt, sed subditis calcaribus effusissime, ac turpissime aufugerunt. At hostes in planitiem progressi oppidum Glurens, Mals, et villas cunctas ad Letzium vsque combusserunt omnia diripientes ac agentes ita vt etiam Athesis accolis non paruum iniicerent timorem. Verum cum de Caesaris aduentu certiores essent redditi, vlterius progressi non sunt, sed celeriter se recepere ad propria duobus prius [Note: [Gap desc: Greek word(s)] post praelium.] fossis ingentibus suorum corpora tumulantes: Caesarianos vero circiter mille caesos in campis sub dio insepultos reliquere, cum tamen longe plures amisissent ex suis. Caesar cum cladem hanc accepisset maxima indignatione permotus est, praecipue vero [Note: Dux ignauus Caesari se purgat sed ad propria redire non andet.] Ducis ac Equitum ignauiam moleste tulit. Verum cum Dux paulo post affuisset, multis verbis culpam suam diluit, asserens haud tutum fuisse equitatum inter montium angustias hosti obiicere tam potenti, ac ita amicorum auxilio, qui tum in aula Caesaris potentes erant, iram leniisse videbatur: verum ob hanc ignauiam nunquam postea ad propria regredi est ausus, iuste eorum iram timens, quorum necessarios non solum ad mortem perduxerat, sed turpiter etiam dereliquerat, cum obiter proditionis quoque insimularetur. Existimabant enim prouinciales, si etiam ob loci iniquitatem peditibus succurrere haud potuisset, facile tamen illum in campis patentibus hostium persequutionem reprimere, et a tam effreni praedandi, ac vastandi licentia cohercere valuisse. Aduenit interim magnis Caesar copiis, castrisque in campis patentibus locatis deliberabat, quo pacto acceptam vlcisceretur cladem. Ibi variae dictae sunt sententiae, cum quibusdam impossibile videretur per montes tam altos et praesidiis munitos in hosticum irrumpere: aliis autem viam etsi longiorem ostendentibus, per quam ingressus pateret. Eam sententiam Caesar approbauit. Etenim non solum Engadenensibus ob iniurias nuper acceptas indignabatur, sed etiam quia bello huic initium et causam dedisse videbantur, et quod semper Austriae Ducibus fuerant inobedientes, poena dignos iudicabat. Quindecim millia igitur peditum ex omni militum elegit numero: nam equitum vsus inter montes tam altos nullius erat vtilitatis. Has copias per tramites occultos, ac longas ambages in [Note: Inopia commeatus in exercitu Caesariano.] Engadenensem vallem perduci iubet, additis ductoribus viarum gnaris. Caeterum quia ob tanti exercitus multitudinem commeatus in locis defecerat montanis, ac plerique multos dies sine pane exegerant, vltra montem, quem Braium appellant, in vallem Tellinam Mediolanensi Duci subiectam mittere constituunt, vt illinc copiis [Note: B. Pirck. cum parte copiarum ad Caesarem ad Caesarem accersitur.] praetereuntibus alimenta afferri possent. Nam illi per aliam immittebantur viam. Me igitur Caesar vocauit, ac iussit vt ducentos pedites ad Braii montis radices mitterem, ibique, donec ipse adueniret, praestolarer, haud tamen aperuit, ad quem vsumillorum opera vti vellet. Parui igitur, et tribunum vnum pedites ad locum designatum [Note: Belli foeda facies. Fugger p. 1117.] ducere iussi, ac mox cum equitum meorum ala sum sub subsecutus. Accedit, vt forte inter eundum per villam magnam, sed exustam transirem, in cuius exitu duas deprehendi vetulas, quae agmen quadringenta fere puerorum paruorum, nec non puellarum, haud secus ac pecorum greges prae se agebant. Erant omnes extrema macie ob inediam confecti vt effigie sua, praeterquam quae mouerentur, haud multum


page 77, image: s077

[Note: Pueri et puellae herbiuori a vetulis pastum aguntur [reading uncertain: print blotted] tanquam greges pecudum.] defunctis absimiles, ita vt aspicientibus horrorem quendam iniicerent. Interrogaui vetulas, quonam turbam tam miserandam ducerent. At illae tanquam attonitae, ac vix prae dolore ac fame ora aperire valentes responderunt confestim me visurum, quonam tam infelix ageretur iuuentus. Vix hoc dixerant, cum ad pratum quoddam deuentum est, in quod ingressi, ac in genua prolapsi bestiarum instar herbas depascere coeperunt, hoc vno distantes quod illae morsu vescuntur: hi vero manibus cibum decerpebant: et iam vsu herbas discernere didicerant, ac nouerant, quae amarae, seu insipidae, quae suaues, aut gustu essent praestantiores. Praecipue vero herbam eligebant [Note: Melius non masci.] acetosam, quam et prae caeteris dignoscebant. Ad tam dirum igitur spectaculum obstupui, ac tanquam amens diu constiti. Rursus igitur vetula inquit: En cernis cur tam calamitosa haec turba huc sit deducta, cui longe magis profuisset, si nata foret nunquam, quam tot aerumnis subiici, ac tam miseram exigere vitam. Ferro cecidere patres, fame vero matres abactae sunt: bona in praedam cessere, ac habitacula flammis sunt absumpta: nos miserae ob vltimam senectutem hic sumus relictae, quo infelicissimam hanc iuuentutem brutorum instar ad pascua agamus, et quantum valemus, herbarum [Note: B. Brickeymeri [Gap desc: Greek word(s)] erga miseros.] esu sustentemus, speramus tamen breui tam illos, quam nos a tantis absolutum iri miseriis. Etenim quamuis duplo plures fuissent, breui tamen adhunc redacti sunt numerum, cum quotidie aliqui fame et inedia deficiant longe profecto celeri morte, quam prolixiori vita feliciores. Haec cum vidissem ac audiuissem, lachrymas continere nequiui tam miserandam hominum sortem miseratus, ac bellicum furorem merito detestatus. Inde ad locum processi condictum, quo paulo post et Caesar cum paucis venit equitibus imperans vt pedites montem transcendere iuberem, quo eos conducerent, quos commeatus gratia Burmium in vallem Tellinam misisset. Mediolanensis enim Dux pollicitus fuerat se exercitui de omni commeatus genere prouisurum. His imperatis Caesar discessit. Verum pedites mei iussa facere negarunt: non enim tanto periculo capita subiicere volebant, cum tam pauci numero essent, hostesque vndique imminerent et plerique antea Caesaris quoque milites tantum discrimen subire recusauerant: praetendebant et signorum absentiam, sine quibus se nusquam [Note: Pickeymer ex equite pedes, non recusat pericula adire.] ituros affirmabant. Tandem post multa vltro citroque dicta, eo res deuenit, vt ituros se pollicerentur, si ego praeire, et illos ducere vellem. Ne igitur calumniatoribus ansam aliquam praeberem, Caesarisve indignationem incurrerem, confestim ab equo cataphracto descendi, depositisque armis equestribus, sumptisque pedestribus praeire coepi, ac milites vt se querentur, sum hortatus. Supererant adhuc quatuor fere diei horae, quib. nos viarum Duces montis verticem superare posse affirmabant. Sed longe spe illa decepti sumus. Cum enim in altum venissemus, ob niuis resolutionem difficilime pergebamus, ita vt milites nonnunquam fere absorberentur, ac ob niuis densitatem, ac lubricitatem terrae vehementissime defatigarentur. Tandem vero circa noctis medium in summum deuenimus verticem: ibi in paruo tuguriolo (quod tamen non omnium capax erat) aliquantisper interquieuimus inedia pariter et nimia defatigatione tantum non enecti. Deinde montem descendere coepimus, et sub diluculum ad aquas calidas, quae ex montis scaturiunt radice, deuenimus: inde circiter meridiem Burmium lassi et fameliei sumus ingressi. Verum nihil ex iis, quae Mediolanensis Dux promiserat inuentum, sed hostium vim ingentem illuc confugisse deprehensum est, ita vt non sine dubio ac timore diem illum exegerimus. Postridie vero summa festinatione inde discessimus vix quinquaginta iumenta commeatu onusta nobiscum ducentes, aciter ad exercitum qui in Engadinam irrupturus erat, nec longe distabat, direximus, ascensoque monte altissimo ad arcem deuenimus munitissimam, per quam, [Note: Equi per scalas ascendunt in arcem periculo maximo.] et nusquam alibi iter patebat. Ea Mediolanensis Ducis tenebatur praesidio, quo cum peruenimus ob nimium loci praecipitium equi non paruum spacium per scalas (mirum visu) ascendere cogebantur. Bini enim homines ab vtraque parte frena ne retro caderent, tenebant: bini quoque latera seruabant: sequebantur inde, qui stimulis, [Note: Scala arx. Fugger p. 3] clamore et adhortatione iumenta progredi adigebant, ita vt in aere suspensa per scalas latiores in summum tandem multo sudore, ac labore peruenirent. Hanc ob causam


page 78, image: s078

et arci quoque Scalae nomen inditum est. Superata igitur arce paulo post ad alium exercitum, qui iam castra locauerat, peruenimus, nequaquam illum, vt sperauerat, commeatu reficientes. Ab accolis tamen Italis vini copia ingens in castra est perlata, quod milites longa inedia macerati (quippe qui plurimos dies sine pane exegerant) auidius ingurgitantes admodum inebriabantur, tumultuantesque multis se conficiebant vulneribus. Postridie omnibus copiis ad vallem per quam amoenam, quam incolae ad vineas appellabant, deuentum, ac ibi pernoctatum est. Nam quamuis [Note: Vallis ad Vineas.] deliberatum esset, vt eo die irruptio fieret, cum tamen multitudo tanta tardius ob viarum angustias progrederetur, diesque in occasum vergeret, castra in valle sunt locata. Postero die duabus ferme ante ortum solis horis, tria Caesaris vexilla (vt vocant) ordinaria quibus et meum ob veteranorum existimationem est additum, cum duobus millibus militum ad occultas montis semitas sunt transmissa, additi quoque viarum Duces pollicentes sebreui manum hanc super hostium capita, qui momis, per quem irrumpendum erat, cacumina obseruabant, perducturos. Ad montis igitur progressi radices, per asperos, confragosos, ac feris pene inuios colles non sine praecipitii periculo, et labore ingenti, donec tandem ad loca vndique niue oppleta deuenimus: ibi non minori difficultate, quam in aspretis, est laboratum. Nix enim ob anni resoluebatur temperiem: nam mensis erat Iunius. Ac ideo milites aegre pergebant, ob nimiam lubricitatem niuis, ac luti haud facile vestigia sistebant. Reliquus interea exercitus vninersus praeter mille milites, qui a sinistro latere se hostibus ostendebant, recta montem, per quem irruptio patebat, ascendere coepit, pedetentim tamen vt hostium oculos [Note: Engadinenses praestolantur hostem.] a circumvenientium abstraherent aspectu. Erat mons altissimus ac in summitate perpetua niue repletus. Illic Engadinenses in ordines redacti, hostium praestolabantur aduentum minutissimarum auicularum gregem ob nimiam celsitudinem repraesentantes: emittebant tamen plures ex suis, qui e summo descendentes saxa ingentia deuoluebant, ac agmen quoque quantum poterat, vltra progredi inhibebant. Suffoderant quoque vndique scopulos ingentes, ac magni ponderis cautes arboreisque suspenderant truncis, quibus faciliter dispulsis confestim saxa magno ruebant strepitu, ac ingentem montis partem secum in praecipitium trahebant. Sed hoc nostris saluti fuit, quod cuncta, quae impellebantur aut deiiciebantur, ab niue mox absorbebantur altissima. Id ni accidisset, impossibile profecto fuisset loci a natura tam muniti et praesidio firmati iniquitatem superare. Interim dum sic vtrumque ab antesignanis pyxidum, ac lapidum iactu, sagittis quoque ac balistis certatur, ac magnum agmen immobile haeret, milites praemissi paulatim in montis surrepserunt verticem, ibique se colligentes in ordines redibant. Quo facto signiferi rotatis circum capita signis magno agmini (nam iam in illius conspectum venerant) in montis summitatem se peruenisse significant. Id milites videntes nihil morati, et ipsi vi magna perrumpere conantur. Et iam, qui a sinistra incedebant ala, hostes circumuenire coeperunt, qui tum primum percipiebant quatuor illa vexilla cum militibus suis in montis emersisse summitatem. Diuisis igitur copiis illos ab vlteriore progressione prohibere nitebantur: sed frustra: vix enim primo tentato certamine in fugam vertuntur. Interim agmen magnum progreditur, et qui in sinistra constiterant ala, ab illa quoque parte hostes adoriuntur, ita vt Engadenenses et a fronte, et lateribus vehementer vrgerentur. Impares igitur se cernentes, ac tam copioso exercitui resisti posse diffidentes, vndique fuga sibi consulere coeperunt. Per montium igitur abrupta ac semitas notas multis ex [Note: Mirum spectaculum niuis es monte in 400. milites deuolutae.] suis amissis dilabuntur. Caesariani igitur rursus coniunctis copiis montem descendere coeperunt. Accidit hic, vt niuis pars quaedam ingens vel nimio pressa pondere, vel solis liquefacta calore a reliqua niuis diuulsa sit congerie, ac per montis deuexum, quantum iactus estarcus acta, plusquam quadringentos secum arripuerit milites, quos omnes altissima inuoluit vertigine; eratque spectaculum illud sub initium horrendum cum tot homines eodem raperentur impetu, et tanquam fluctu quodam absorberentur; sed paulo post in risum est versum, cum milites vndique tanquam terra editi emergerent: omnes tamen hastas, aut arma siue capitis aut pedum amiserant tegumenta.


page 79, image: s079

Tametsi nemo, quantum sciri potuit, fuit desideratus, multi tamen vehementer [Note: Vallis Engadinensis.] sunt collisi. Per immensum igitur iter, ac multo sudore tandem circa solis occasum in Engadinensem peruentum est vallem amoenam, et multis excultam oppidis ac villis. Verum hostes Oeni fluuii (nam is torrentis instar per Engadinensem vallem labitur) pontem, per quem transeundum erat incenderant. Restincto igitur non paruo labore igne, ponteque refecto, copiae sunt traductae, castraque in vico quodam Scaneu [Note: Scaneu vicus.] nomine sunt posita. At Engadenenses quamprimum Caesarianos pontem transgredi viderunt, propriis manibus oppidum magnum et propinquum quod Sutzium vocabatur, [Note: Sutz.] incenderunt. Eam igitur noctem milites defessi, et inedia macerati in vico transegere. Nam hostes quo Caesarianos fame vrgerent cuncta advictum pertinentia vel corruperant, vel penitus abstulerant. Orto die tribus agmiuibus ad vlteriora est progressum: praeiuit enim turba, quam amissam vocant, cum pyxidibus quatuor, quae ingenti labore illac erant perductae: Nam vt plurimum in montium saltibus vna tantum vehebantur rota, cum altera funibus colligata, ac suspensa a militibus, qui in anteriori incedebant loco, sustentaretur. Sequebatur agmen magnum semper ordines suos conseruans: Impedimenta vero ac turbam inutilem vltimi tuebantur. At Engadinenses et ipsi suis praecedebant agminibus cuncta vastantes ac diripientes, et si quandoque loci offerebatur opportunitas gradum sistebant, ac tanquam pugnaturi se ostentabant, sed cum nostri propius accessissent, rursus citato pressu abibant, haud pares enim erant qui tantis copiis resistere possent. Cuncta interim flammis relucebant, ac magno fragore vndique ruebant aedificia. Conflagrarunt igitur praeter Scaneuium et Sutzium Somada, Comouascum, Pons rosinus, Vadellum et Scancellum cum reliquis cunctis Tirauum vsque: quin et illud quoque Engadinenses et ipsi comburebant, licet Caesariani illac haud peruenirent. Tandem sub solis occasum castra iuxta vicum quendam sunt locata, ibique a Ducibus est deliberatum, quonam postridie esset proficiscendum, siquidem maior pars per vallem Tellinam, qnae non longe aberat, redeundum esse censebat: ibi enim militem fame et labore fessum refici posse arbitrabantur, quoniam Mediolanensi Duce amico vterentur; alia vero pars nequaquam Italis fidendum esse censebat, potissimum cum hostes vndique ab illis receptatos esse constaret, et Dux ipse parum obseruasset, quae de commeatu mittendo promisisset: insuper per montem altissimum in vallem Tellinam ingrediendum, rursus per montem Braium reuertendum esse dicebant, quod quidem vltra laborem immensum periculo non careret, etiamsi Itali fidem plane inuiolatam seruarent. Conuenit igitur, vt per ante emensam rediretur viam, cum ea vnico tantum die si acceleraretur, exigi posset, deinde vero facile in tutum iter patere ferebatur, militibus interim perdurandum, et famis molestia quocunque modo toleranda esse dicebatur. Haec igitur sententia vicit, ac summo mane exercitus compositis rursus ordinibus celeriter per pristinum iter redire coepit, nec illum hostis a tergo vrgebat. Praecesserat enim, et montis cacumina per quem in vallem Tellinam iter patebat, occuparat, vt sic Caesarianos arcere, aut etiam si posset penitus opprimere liceret: et profecto si illac iter fuisset directum, vix incommodum aliquod magnum euitari valuisset. Cum igitur toto die assidue esset progressum, tandem sub noctem Sarnetium est deuentum, quod oppidum sub huius belli initium, dum inferior pars Engadinensis vallis exuritur, conflagrarat. Quod si paulisper esset cessatum, in magnum discrimen vniuersus incidisset exercitus: nam sub eius aduentum incolae pontem delicere inceperant, et ni fuisset acceleratum, plane transitus inhibitus fuisset, militesque fame potius, quam gladio periissent. Parumper igitur quieti datum est, et sole nondum ordo, rursus iter [Note: Bufalauramons.] est continuatum: per altissimum enim montem (quem incolae Bufalauram ob ventorum flatum vehementiorem appellant) erat redeundum. Mutati igitur ordines, et agmen illud amissum, quod vniuersum ex veterano constabat milite, omnibus aliis praemissis a tergo sequebatur, hostem ab incursu si inuadere auderet, repulsurum. Magna igitur fame ac sudore sub solis tandem occasum montis huius altissimum superatum est iugum, ac in pacatum deuentum non sine multorum amissione militum,


page 80, image: s080

qui partim inedia, partim vero laboris absumti fuerant magnitudine, siquidem ita famis [Note: Fames magna in exercitu.] inualuerat malum, vt milites inter eundum herbas euellerent, et pecorum more deuorarent. Cernere quoque erat quosdam ingenti vi famis mentem perdidisse, ac [Note: Rabies ex fame] tanquam rabie percitos plane insanire. Non parum tamen saluti fuit aquae dulcis copia, quae per totum iter e montium scaturiens latebris non parum exhausta militum reficiebat corpora. Caeterum nec in pacato fames exsatiata est: quamuis enim Caesar vndique sub exercitus reditum commeatum adferri iussisset; incuria tamen praefecterum omnia sunt neglecta. Dispersi igitur vndique milites sine ordine et imperio dilabebantur discurrentes, ac cibum, vtcunque poterant quaerentes. Sequenti die et ego quoque cum equitibus quatuor, qui me sequebantur ad Caesaris castra, quae tum [Note: Pfuntz vicus.] iuxta vicum Pfuntz nomine posita erant, perrexi, acciditque vt inter eundum rusticus quidam mihi obuius fieret, qui vini vas ingens in curru vehebat: substiti igitur vt viderem, quonam pacto milites palantes vinum illud partituri essent. Mox igitur magnus illorum accurrit numerus, ac quidam lanceis vas perforabant, vinumque galeis [Note: Miles famelicus vini auidus et inter se pro eo dimicans.] exceptum hauriebant: alii vero morae impatientes pyxidum exoneratione vas pertundebant, ita vt vndique merum effunderetur. Hinc irarum, et tumultus initium, qui adeo increuit; vt in eo circiter quinquaginta caederentur homines, ac plus centum vulnerarentur: etenim non secus, ac si rabie agerentur, inuicem saeuiebant. Et quamuis discerni nequiret, quis amicus, seu inimicus esset, indifferenter tamen mutuis se conficiebant vulneribus ignari, quem quisque peteret. At ego cum tam crudele vidissem spectaculum, dimisso sodalitio, quod super mortuorum adhuc potabat cadaueribus ad Caesaris tandem castra, inedia et labore tantum non enectus perueni. [Note: Theocritus: [Gap desc: Greek word(s)].] Caeterum nec ibi res erant quietae, sed milites ob victus penuriam omni despecto imperio a signis dilabebantur. Id Caesar videns ad castrum Landeck perrexit, vbi plane ab exercitu est derelictus, quem et festinans coactus est sequi: ita vis famis cunctos vrgebat. Caeterum ne profectio illa fugae similis videretur, rogatus sum a Caesareis consiliariis, qui tum ibi substiterant, vt non recta via caeterorum sequerer abitum sed retro conuersus rursus per Arlensem redirem montem: ita enim hostium incursum prohiberi posse existimabant, si illi audirent prouinciam illam haud quaquam omni destitutam esse milite. Parui igitur licet multis circumuentus periculis et difficultatibus, et ne aemulis aliquam calumniandi praestarem occasionem, summo labore ac periculo et machinas, et currus vltra montem traducere curaui altissimum, ac cunctis demum copiis ad oppidum Lindau perueni, quo paucis ante diebus et Caesar quoque applicuerat. Caeterum etsi existimarem me pretium fecisse operae, quod Caesaris paruissem Consiliariis, ac tantum exantlassem laborem, longe tamen res aliter cessit, siquidem Nurenbergensium aemuli me apud Caesarem criminati fuerant, tanquam milites mei initium fecissent abeundi; licet plane constaret me solum cum [Note: B. Birk. ealumniis aemulorum appetitus ac deformatus Caesari se purgas.] copiis, cunctis aliis recedentibus substitisse, ac per Arlensem montem illuc rediisse Coactus igitur fui palam me coram Caesare, et multorum conspectu Principum excusare, tametsi magis de inimicorum conquererer calumnia, quam falsas diluerem obiectiones, cum et consiliarii quidam praesentes essent, qui precibus etiam reditum meum per Arlensem impetrauerant montem, ac manifesto scirent, cuncta, quae mihi obiicerentur, vana esse, et a calumniatoribus conficta. Acrius igiter in aemulos sum inuectus, Caesaremque rogaui, ne de hinc facile talibus hominibus aures praeberet, quoniam nullam nec veri nec honesti rationem haberent, petiique, vt si quis me accusare vellet coram prodiret, quo illum palam mendacii, atque calumniae arguere possem: verum nemo contra hiscere est ausus, fed altum fuit silentium. Caesar itaque me bono animo esse iussit, asserens se pro comperto habere, nullam mihi huc vsque culpam obiici posse, pergerem itaque quemadmodum coeperam, et ad Belli exitum fortiter perseuerarem. [Note: Deliberatio militaris apud Caesarem instituta.] Deinde paucos post dies ad oppidum transiui Vberlingen, quo et Principes, et confoederatorum accesserunt Duces, ibique deliberabant, quid porro esset agendum. Qui igitur rei bellicae erant periti, suadebant: vt ciuitas aliqua Heluetiorum in plano sita cunctis obsideretur viribus, confestim enim hostes in suorum aduolaturos


page 81, image: s081

auxilium, sicque Caesarianis, qui pyxidum, et equitum praestarent multitudine, occasionem bene gerendae rei oblatum iri. At qui timidiores erant nequaquam aleae rem tantam committendam esse censebant; sed suadebant, vti multis pariter in locis hostium lacesseretur regio, quo passim eorum viribus distractis, assiduis ipsi delassarentur incursionibus, sic enim fore vt facilius ad pacis se inclinarent conditiones, et imperata facere haud recusarent. Caeterum ad hoc peragendum longe maioribus opus esse copiis asserebant, necesse igitur esse, vt Caesareo edicto subsidium tam ab Imperii Principibus, quam ciuitatibus accerseretur. Quae sententia quoque vicit: et ego a Caesare iussus sum, vt vltra literas ac mandatum eius ad senatum scriberem Nurenbergensem, ostenderemque et negotii magnitudinem, ac necessitatem exigere, ne vllo modo iussa negligeret, sed quanto citius posset, mitteret supplementum. Deinde Casar cunctis copiis lacum transgressus Constantiam peruenit. Id cum Heluetii intellexissent (nam ab alto et stationibus suis hostilem aduentum cernere poterant) fumi signo suos in auxilium aduocant, qui nihil morati vndique confluebant. [Note: Fumi signum.] Leuia autem quotidie committebantur praelia, cum iam Caesariani Heluetiorum [Note: Praelia inter Caesarianos et Heluetios. Praeconium Casareum pollicens praemium pro captiuo Hel.] inuasissent stationes, mox illi reiectis hostibus acrius e tergo instarent, licet ob equitatus timorem nequaquam in plana descenderent, iussit Caesar praeconis voce centum promitti aureos, si quis hostem captiuum adducere posset, quo certior fieret, quid in animo voluerent Heluetii. Sed frustra fuit hoc praeconium: nullus enim hostium in Caesarianorum deuenit potestatem, tametsi assiduo ex stationibus procurrere, ac manus conserere nunquam intermitterent. Interfici ergo potuere, capi nequaquam. Non tamen cadebant multi: et quemadmodum ipsi honestam mortem captiuitati praeferebant turpi, ita nemini quoque parcebant, sed indifferenter omnes, qui in manus eorum deueniebant, obtruncabant. Tandem Caesar cunctis [Note: Maximiliani exercitus pnlcherrimus.] collectis copiis ex Constantia mouit, et in plano ante vrbem tam equestres, quam pedestres instruxit ordines, adiunctis pyxidibus, ac si confestim confligere vellet. Et erat profecto res visu dignissima, tam florentem, et copiosum inspicere peditatum, nec non equitatum ingentem, armis et equis egregie ornatum. Stetere igitur acies, confligere paratae, si hostis in aequum descenderet: sed is se in alto suis continuit ordinibus, Caesarem excipere paratus, si in colles ascendere, et ipsum iniquo loco inuadere auderet. Cum igitur diu ita perseueratum esset, a neutra tamen parte longius moueretur, Caesar copias iterum Constantiam ducere iussit, ibique aliquot commoratus diebus assidue inuadendi praebebat speciem, quo hostes, quorum copiae assidue augebantur, detineret, et ne reliquis confoederatis, quos interea adoriri statuerat, [Note: Heluetiorum literae ad Caesarem.] auxilio essent, auerteret. Heluetii interim Caesari scribunt, ac rogant, ne inimicis suis nimiam adhiberet fidem: illos enim nihil aliud agere, quam vt omnem belli culpam in Heluetios reiicerent, cum tamen ipsi cunctorum malorum causa et origo fuissent, inuitos se arma cepisse, quae et deponere essent parati, si ipse annueret, vt vtriusque partis dissidia, et contentiones, iuris ordine terminarentur, aut amicabili componerentur transactione: certos se esse, si Caesar sub initium adfuisset, rem nequaquam ad tantam peruenisse contentionem, nec tantum humani sanguinis fuisse effusum: daret igitur operam, vt innata sua bonitate ac mansuetudine discordiae tollerentur, ac tam ingentibus malis finis aliquis imponeretur; quod si petitiones eorum tam iustas contemnere pergeret, se tam coram Deo quam hominibus obtestari, nequaquam sua stetisse culpa, quominus tanti belli sedaretur tumultus: certos se tamen esse, si humana contemneretur aequitas, diuinum tamen eis haudquaquam defuturum auxilium, cuius quidem rei iampridem euidentissimum ostensum fuisset indicium; inuitos se libertatem a maioribus acceptam armis defendere coactos, nequaquam tamen sibi ipsis, si vltra vrgerentur, defuturos, sed vt viros deceret, honestam semper mortem [Note: Caesar vt acceperit Heluetiorum literas.] ignominiosae paci, aut turpi praelaturos seruituti. Ad haec Caesar nihil respondit, aut quia literae istae apertum hostium timorem arguere, nimiamque pacis cupiditatem ei ostendere viderentur, aut quod arrogantius quam deceret, scriptae censerentur: existimaretur quoque hostes assiduis vexatos, ac debilitatos incursionibus


page 82, image: s082

imperium tandem vltro suscepturos, ac iussa inuitos quoque facturos. Stabat puella, quae literas attulerat in aula (neutra enim pars eo in bello caduceatoribus vtebatur, sed tantum vetulae quaedam, aut puellae immaturae internunciorum fungebantur [Note: Imperterrita puella Heluetica literarum gerula, animofissime militibus responsat.] officio) responsionem expectans. Hanc regii quidam Satellites compellantes interro gabant. Quidnam Heluetii in statione agerent? At illa, Nonne palam cernitis, ait, vestram eos respectare inuasionem. Cumque sciscitarentur: Quot numero essent? Quot satis sunt, respondit, pro incursionibus vestris repellendis. Sed cum illi acrius instarent, vt numerum eorum recenseret; Ni fallor, inquit, in conflictu ante huius vrbis portas nuper commisso eos numerare potuistis, ni fuga oculos vestros excaecasset. Sed nunquid (intulere) quod comedant, habent? at illa rursus, Quo pacto, nisi manducarent et biberent, viuere possent? Talia cum non sine risu a circumstantibus excepta essent, quidam vt puellam perterreret, minatus est, se illi caput detruncaturum, [Note: Egregiam vero laudem.] iamquemanum gladio adhibebat. Atilla haudquaquam perterrita. Plane, inquit, te virum fortem esse ostendis, dum puellae tam iuuenculae mortem inferre minitaris. Atqui, si tanto digladiandi teneris desiderio, cur non in hostiles ruis stationes? inuenies profecto illic virum aliquem, qui confestim tuae responde at ferocitati, sed facilius est inermen ac innocentem inuadere puellam quam hosti occurrere armato, et qui non verbis, sed factis rem agere nouit. Haec cum non sine iucunditate audirem, puellae indolem, ac liberam respondendi audaciam sum admiratus. Caesar autem paulo post cum exercitus parte Lindauium nauigat, iubetque Duces, quos Constantiae relinquebat, vt assiduis incursionibus Heluetiorum stationes lacesserent, ac irruptionem in Turgeuensem prouinciam simularent, ipse expeditis nauibus eas, quas secum adduxerat copias, lacum superare, ac hostilem terram aggredi mandat. Hanc ob causam et me cum veteranis meis aduocauit. Haec autem ideo agebat, vt hostium vires vbique distraheret, illosque teneret suspensos, et a mutuo prohiberet auxilio, dum vnusquisque prouinciae suae timere cogeretur, ac incertus esset, quonam [Note: Comes Furstenbergicus magnus Magister Curiae Caesaris. Stratagema.] primo euaderet irruptio. Iusserat autem magnum obiter Curiae magistrum Comitem de Furstenberg cum equitatu, ac veterano milite a Geldrensi reuocato bello, copiis tamen illis in immensum auctis iuxta Basileam hostilem inuadere terram: ipse milites Lindauium nauibus impositos confestim vento flante secundo vela facere imperat. Inde igitur soluentes magna parte diei per lacus ferebamur vndas, et iam hac in parte, mox alia nos descensuros simulabamus, quo hostem redderemus ancipitem, [Note: Rosach.] et ab incursus prohibitione abstraheremus. Tandem vero iuxta oppidum Roschach terram attigimus, e nauibusque egredientes ordines struere coepimus. Quod hostes, qui illic in praesidio erant, videntes in nos impetum facere, et vi magna rursus ad naues repellere nitebantur, verum quia longe numero erant inferiores (vix enim ducenti erant) non diu viribus nostris resistere poterant, veruntamen haud fuga sibi consuluerunt, sed pertinaciter dimicantes, ac eisdem stantes vestigiis nequaquam inulti cadebant. Prostratis igitur illis ad oppidum Roschach progressi sumus, illoque direpto, ac incenso rursus nos ad naues recepimus: verum dum milites illas ascendere incipiun:, et vnusquisque primus ingredi cupit, sub initium tumultuatum est, mox fuga secuta est aperta, licet hostis nusquam appareret, aut a tergo vrgeret; stabant duces ac tribuni, magna voce milites a fuga reuocantes, se frustra, tanto enim impetu in naues ruebant, vt aliquae nimio pondere pressae submergerentur. Id nautae videntes, quo imminens euitarent periculum, a terra naues subducebant: at milites nihilo secius vndae se committentes adnatabant, et vt a suis reciperentur precabantur; qui vero natandi erant imperiti aut mergebantur, aut alios corripientes vna submergebant. Veterani tamen milites cum signis suis Duces haud derelinquebant, sed quieti inconsideratam illam, et turpem inspiciebant fugam. Tandem cum timor, ac furor aliquantisper deferbuisset, et ipsi quoque Duces sequuti composite, ac quiete naues ascendere parabant: verum nautae adeo timore perculsi erant, vt naues haudquaquam terrae admouere auderent, sed in vndis fluctuantes milites aquam ingredi et adnatare hortabantur. Coacti igitur sunt et veterani


page 83, image: s083

cum Ducibus se fluctibus committere, acciditque vt qui statura essent breuiori, ac terram pedibus attingere nequirent, natare cogerentur; caeteri vero eminentiores [Note: B. Pirkeymeri procera statura.] (inter quos et ego eram) ad humeros et mentum vsque immergerentur vndis. Quod si hostis vel paucissimo adfuisset numero, et a tergo institisset, ingens profecto clades esset accepta: verum, quia cuncti fere, qui in statione fuerant, ceciderant, et subsidia, quae sub initium fumi aduocata fuerant signo tardius adueniebant, absque hostium impedimento, sed non sine fugae nota discessum ac rursus Lindauium est peruentum: ibi enim Caesar imminentem certaminis exspectabat euentum, praecipue vero de Curiae magistri inuasione erat solicitus. Postridie orto sole ad Caesaris accessi aulam, verum secretiorem aedium partem, vbi Caesar ipse degebat, clausam inueni, magnates autem cuncti foribus oberrabant mussitantes, ac capita sermonis gratia propius conferentes. Id ego cernens haud felicis nuncii indicium esse [Note: Fugger p. 1120. Copiarum Furstenbergicarum numerus.] deprehendi. Collegerat Comes de Furstenberg Caesaris iussu exercitum quatuordecim millium peditum, equitum vero millium duorum, ac iuxta castrum Dorneck haud longe a Basilea hostilem terram inuadere parabat. Id Heluetii, qui propinquiores erant, Bernenses nempe ac Solodurenses intelligentes suas et ipsi e vestigio copias cogunt, et magna festinatione obuiam ire pergunt quo Caesarianos a finium [Note: Basilea tempore belli Heluetici adhuc sub imperio.] inuasione arcere possent. At Senatus Basiliensis cum Heluetiorum nouisset apparatum, missis legatis certiorem Comitem reddit (nondum enim Basilea ab imperio defecerat) et vt rebus suis diligenter prouideat, admonet. Verum tantum abfuit, vt Comes admonitionem tam amicabilem boni consuleret, vt legatos etiam cauillis lacesseret, et illis nequaquam tempestiue Heluetiorum obiiceret amicitiam: insigniter hostibus contemptis arcem Dornek oppugnabat, et pyxidibus conquassabat omnibus neglectis stationibus, et custodiis. Id equitum praefecti videntes et ipsi ob tantam negligentiam Comitem, et nimiam reprehendebant confidentiam: ceperant enim eo forte die hominem quendam, qui ex hostili terra Basileam tendebat, illum igitur ad Comitem deducunt, ac hostium consilia, et aduentum aperire iubent. Sed cum is quoque veritatem retulisset, hostesque ea nocte in oppido Liechtstal pernoctasse affereret, a Comite tanquam mendax, et speculator suspendio perimi est iussus; equites vero abire, et ad castra sua redire compulsi sunt, quae ipsi maioris commoditatis gratia in villis circumiectis licet remotioribus collocarunt. Abeuntibus equitibus veteranorum Duces ac tribuni Comitem adiere, manifesto ostendentes tantam militaris disciplinae negligentiam non tam indecentem, quam periculi plenam esse, praecipue cum hostilem arcem oppugnarent, et Heluetii magnis copiis aduentare dicerentur: suadere igitur, vt cum equites ablegasset, pedites saltem in stationibus esse iuberet, singulos enim paratos esse, vt custodiarum curam susciperent, [Note: Fur stenbergii mira insolentia, et salutarium omnium admonitionum contemptus, ruinae et cladis praeuius.] et diligenter obseruarent. Verum et hos quoque Comes non sine verborum contumelia abire iussit asserens se, non illos, imperare, et recte quid agendum, quidue omittendum, nosse, quin et cuidam ex illis perfidiam obiecit ac exprobrauit qui aliquando Geldriae Duci contra Caesarem militare fuerit ausus, addens illum nondum euasisse, quo minus dignas aliquando ob noxam illam lueret poenas. Moesti ergo Duces abeunt, Comitis temeritatem execrantes, ac plane imminentem praeuidentes cladem. Quod si Comes rectis, ac prudentibus suorum paruisset monitis, et melius sibi ipsi, et vniuerso consuluisset exercitu: sed ita in fatis erat, vt eius negligentia [Note: Iratus ad poenam Deus si quos trahit, auferre mentem talibus primum solet.] et contemptu tantum acciperetur incommodum. Quapropter et mens illius adeo fuerat excaecata, vt nec ipse rectum discernere, minus vero sapienter monentibus obsecundare posset: quod quidem toties euenire solet, quoties Deus nimiam hominum superbiam, ac temeritatem punire statuit. Dispersi igitur milites, ac omni reiecta cura aut coenam parabant, aut depositis armis otiosi obambulabant: et cum nihil minus expectaretur, tum repente hostium agmen duorum fere millium per collem imminentem in castra impetum facit, trucidatisque iis, qui primum occurrerant, reliquos perturbat, ac ingenti conatu inuadit, et vt melius res succederet, fraudem Heluetii subtexerant: etenim pectora rubeis signarant crucibus, tergum


page 84, image: s084

[Note: Stratagema.] vero albis distinxerant signis, sub initium igitur tumultus, is militaris et socialis est existimatus. Verum cum omnes sine discrimine caederentur, sero tandem hostes adesse est intellectum. Confestim igitur Comes, quo motum illum sedare posset, accurrit, quem et illustres quidam secuti sunt viri; sed antequam quid ageretur, percipere [Note: Furslenbergicus trucidatus.] quiret, ab hostili manu confossus occubuit. At veterani quidam perpauci, et inermes fere conglobati hostem repellere, et fortiter se tueri coeperunt. Sed frustra: iam enim agmen aderat magnum, cuius impetu omnis sublata est defensio. Magna igitur veteranorum pars in vestigiis haerens potius honeste mori, quam turpiter terga vertere voluit; caetera manus quocunque euadendi spes pateret, aut minus vrgeret periculum, dispalata in praecipitem abiit fugam: Heluetii vero pertinaciter inhaerentes assidue fugientes vulnerare, et occidere haud desinebant, donec clamor ad equitum peruenit castra. Primum igitur Regii corporis custodes (inter quos et Burgundi quidam erant) in fugientium aduolarunt auxilium ac imperterriti magno impetu persequentes inuadunt, sternunt, et perimunt. Id reliqui videntes Heluetii, et ipsi fuga ad suos se recipere coeperunt: verum pauci equitum euaserunt impetum. Interea et reliquus aduenit equitatus, et pedites quidam in ordinem se recepere, semiermes tamen, qui omnes magnum agmen hostium inuadere parabant. Verum cum iam nox instabat, Heluetiique ob equitum timorem et acceptum detrimentum in colles se reciperent, Caesariani paucitaci suae diffisi, et damnum damno [Note: Caesarianorum clades in pugna tumultuaria.] resarcire timentes; indignantes; et praefractam Comitis temeritatem detestantes retro abierunt, et nemine persequente in pacatum tandem deuenerunt. Desiderata sunt in tumultuaria hac pugna Caesarianorum fere millia quatuor, cecidereque praeter Comitem de Furstenberg multi illustres, ac insignes viri, in quorum numero fuit Comes de Pitsch, et Baro de Castelvvardt familiae illius nouissimus. Heluetii licet interfectorum suorum numerum, vt solent, extenuent, constat tamen illos non minorem, quam Caesarianos, calamitatem perpessos esse, tant etsi pugna superiores euaserint: quod si Comes prudentis Imperatoris officio functus fuisset, magna spes bene [Note: Mores patrio victor per triduum in campo commoratur. Caesaris magnanimitas etiam in calamitatibus.] gerendae rei superfuisset. Verum ita diuinae visum fuit voluntati. Heluetii caesorum spoliis; ac pyxidibus cunctis potiti tertia tandem die (quemadmodum nacta victoria consueuere) ad propria sunt reuersi. Haec clades cum Caesari in oppido Lindauio degenti fuisset nunciata, clausa, vt dictum est, regia, Comitis accusabat imprudentiam ac temeritatem. Vesperi tamen fores rursus patuere, Caesarque in propatulo coenauit nullum tristitiae signum ostendens, quin facta coena, et cum iam nox ingrueret, ad fenestram quandam concedens, stellasque inspiciens multa de illarum natura et ratione disseruit, adeo vt acceptae calamitatis plane immemor videretur, [Note: Rerum irrecuperabilium optima est obliuio.] Haec ego cernens, et audiens non paruam felicitatem esse iudicaui, si quis tantorum irreparabilium tamen malorum tam cito obliuisci posset. Postridie Caesar rursus Constantiam nauigauit, et quamuis ego quoque eadem veherer naui, nullum tamen vnquam perturbationis indicium in Caesare percipere potui, sed ludo, [Note: De Gallorum Rege, et Ludouico Sfortia Duce Mediolani.] confabulationibus, et iocis diem illum laetus consumpsit. Interea Gallorum Rex Carolus cum temporis opportunitatem aduenisse putaret, qua iniurias a Mediolanensi Duce Ludouico acceptas vendicare posset (instigante etiam Ludouico Aurelianense Duce, qui postea illi in regno successit, nam is Mediolani Ducatum hereditario iure ad se pertinere praetendebat) animo voluere coepit, quo pacto Mediolanensem e principatu eiicere, et vniuerso spoliare posset dominio. Missis igitur legatis cum Heluetiis pepigit, illosque confestim pecuniis, commeatu, et machinis adiuuit bellicis, existimans Caesarem Heluetico bello implicatum Mediolanensi suppetias ferre haud posse. Id Mediolanensis intelligens, euestigio et ipse legatos suos misit, qui cum Heluetiis de societate agerent, et concordia. Sed Heluetiorum animis Gallico foedere, et beneficiis praeoccupatis, res frustra est tentata: obiiciebaturque [Note: Vide supra.] Mediolanensi, quod Caesarem pecuniis et commeatu iuuisset, cum nihilominus Caesar indignaretur, quod Mediolanensis nequaquam promissa obseruasset. Legati igitur re infecta abire sunt coacti. Verum cum Mediolanensis Gallum


page 85, image: s085

pias colligere, et apertum bellum machinari videret, rursus Heluetiorum animos per legatos tentare coepit, promittens, si eum a Galli defenderent iniuriis, et stipendium largissimum, et contracti cum Caesare belli dissolutionem honestam. Id Heluetii audientes paulatim aures legatis praebere coeperunt, iam enim pacis tenebantur desiderio et eos tam longi ac periculosi belli mora taedere coeperat. Quod cum Gallus percepisset, rursus legatos ad Heluetios mittit, spondens se priora foedera rata habiturum. ac insuper, sipermitterent, cum Caesare de paceacturum; nam plane se sperare rem ad optatum deduci posse exitum, decere enim Regem Christianissimum omnem opem adhibere, vt maiorem sanguinis effusionem prohibere posset: orare igitur, vt sibi potius quam Mediolanensi pacis permitteretur conciliatio, ad quam stabiliendam nulla alia causa, quam vera impelleretur beneuolentia, qua perpetuo [Note: Ludouicus Sfortia persidiae insimulatus.] Heluetiorum gentem fuisset prosecutus, cum Mediolanensis semper perfidus fuisset, in nullaque vnquam societate stabilis permansisset amicus, quin ne nunc quidem Heluetiorum curam gerere, sed potius solito more simulare, et proprii commodi gratia reconciliationem hanc tentare. Haee et multa alia cum Heluetii audiuissent, nec ignari essent, quid vtramque partem ad tam amicabilem oblationem impelleret, gratias tamen vtrisque egerunt ostendentes se inuitos, et citra vllam praestitam causam ad tanti belli molem pertractos esse, et licet multis huc vsque affecti essent incommodis, pacem tamen longe se bello praeferre, quam ne nunc quidem respuerent, dummodo illata eis damna, vt iustum esset, resarcirentur, discordiarumque fomites honestis, ac Heluetiorum gente dignis tollerentur conditionibus; sim minus, haud longis opus esse ambagibus; nondum enim eos suscepti adeo poeniterebelli, vt ignominiosam pacem iustissimo prseferre possent, aut vellent certamini, donec arma manibus tenere, et libertatem a maioribus eorum partam sanguinis sui effusione defendere valerent. Haec cum legati audiuissent, bene eos sperare iusserunt, moxque eorum consensu ad Caesarem de pace acturi perrexere. At ille legatis auditis, Gallo ob multiplices causas concordiae tractationem denegauit; Mediolanensi vero quibusdam conditionibus morem gessit, qui confestim diem et locum Scafusii constituit, quo ambae partes conuenere, ac eius intercessione de soluendo bello agere sunt rogatae. Verum interuenientibus quibusdam causis locus postea Basileam est transmutatus. Caeterum nihilominus Heluetii, aut quia aduersariis timorem incutere quaerebant, aut quia ita necessitas exigebat, Gallorum Regem ex foederis forma admonent, vt eis pyxides, et tormenta cum Magistris, globis, puluere sulphureo, ae reliquis quamprimum mitteret necessariis. Qui nihil moratus confestim cuncta expedire, ac magnis expensis Suloturrim deferre iussit, At Caesar, ne et ipse interim desideret, exercitus partem in Hegeuensem misit prouinciam, mox et ipse est secutus: assiduis enim precibus Hegauensium molestabatur, vt acceptam eorum iniuriam vindicaret Diuisis igitur copiis, quid fieri vellet, ostendit. ipse vero vltra progressus est, quo et Basileae appropinquaret, et quotidie de singulis, quae ibi agerentur, fieri posset certior, nec non Reginae, quae ex Germania inferiore aduentabat, [Note: Caesar Reginam ex inferiori Germania venientem excipit singulari cum laetitia.] occurreret, quam mox in oppido Villingen perquam honorifice excepit, familiariterque per dies aliquot cum illa est conuersatus. Et quia Danubius fluuius non procul inde in villa haud magna Doneschingen nomine e colle quodam medio iuxta limpidissimae aquae scaturiginem ingenti oritur fonte, Caesar cum Regina sub tentoriis iuxta scaturiginem positis magnificum celebrauit conuiuium, vbi et choreis, et multiplicibus indultum est voluptatibus, perinde ac tam celebris amnis origo iucundo [Note: Schvvarizvvald. B. Pirk. iussus sequitur Caesarem.] illo et celebri honoraretur conuentu. Deinde superata sylua nigra vna cum Regina Friburgum est progressus, meque vt illum relictis copiis meis sequerer, iussit, deliberaturus quo inloco me cum subsidio, quod iam e Nurenberga veniebat, constitueret, donec Basileae transactum esset. Interea copiae in Hegauensi prouincia relictae hosticum ingresst sunt agrum, equitesque discurrentes vndique ferro, et igne sunt grassati, pedites vero in stationibus oportunis sunt relicti, vt cum eorum opus esset auxilio faciliter accersiri possent. Interim ad villam quandam est deuentum,


page 86, image: s086

in qua Ecclesia magna cum turri fortissima erat aedificata, ad hanc rusticana manus confugerat, acpyxidum iactu egregie setuebatur: equites vero turpe existimantes ob turris huius expugnationem pedites aduocare, descensis equis illam sunt adorti. [Note: Ecclesia et turris disturbatur.] Verum multis acceptis vulneribus repulsi sunt, et licet fores trabium impulsu fregissent, turris tamen superne vi est desensa ingenti, donec vas sulphureo puluere repletum, turrique subiectum et incensum, ita propugnantes dirupta turri in altum expulisset, vt auium instar per aerem volare viderentur, ac tandem ingenti ruina in terram deciderent. Interea dum fugientium clamor ad oppidum Scaphausen peruenisset, fumusque et incensarum villarum ignis hostes adesse significaret, cum octingentis fere peditibus Scaphusenses sunt egressi, vt et suis opem ferre, hostesque ab effusiore populatione arcere possent. At equites cum illorum percepissent aduen. tum, collocatis insidiis eos excipere, et multitudinem suam, qua longe praestabant, celare satagebant. At illi haud temere insequendum censentes in loco tuto, et vndique lacunis munito se continebant. Equites igitur cum diu laborassent, vt hostes in aequum elicerent, frustra tamen se niti cernentes misso nuncio pedites, qui tota fere die in acie steterant, redire iusserunt, ipsi vero villas, quae supererant, incendio vastarunt, At Scafhusenses cum a longe per eminentes colles viderent discessum contemptis equidbus in planum sunt progressi, et licet numero essent inferiores, illis tamen pugnandi copiam fecere, et equites cum illis congredi non ausi vndique vociferantes discurrebant, et hic hostes aggrediendos esse clamabat, alius vero pedites reuocandos vociferabat, erantque omnia tumultus, et clamoris plena, cum interim tamen nemo gradum promouere, aut confligere auderet. Stctere igitur Schafhusenses non sine magna equitum ignominia ad pugnam parati, illi vero timore perculsi peditum expectabant aduentum, quo illorum auxilio hostes aggredi, et profligare possent. Tandem vero cum nox adueniret, nec pedites diu desiderati adessent cum magna indignarione discessere, omnem culpam in equites reiicientes, et vt facilius propriam tegerepossent ignauiam, confestim ad Caesarem, et eos, qui in aula pollebant, ex suis quendam mittunt, qui infensissimis verbis, pedites accusaret, quae reuocati parere noluissent, quod rei bene gerendae occasionem tam turpiter e manibus demisissent, et vniuersos incusaret pedites, praecipue tamen in Nurenbergenses inuehebatur asserens illos clam cum hostibus sentire, et nihil magis, quam [Note: B. Pirckeymer Nurenbergenses apud Caesarem contra calumnias obtrectatorum defendis secunda vice.] Caesaris damnum, et ignominiam exoptare. Magnus igitur rumor in aula est exortus, peditesque omni conuitiorum genere sunt conscissi. Hoc cum audiuissem, Caesarem audiui, et rogaui, ne temere rumoribus istis fidem adhiberet, sed quemadmodum huc vsque fecisset, rem diligenter exploraret, sicque deinde inter pedites et equites recte discerneret, haud enim decere, vt inauditi condemnarentur: quantum vero ad Nurenbergenses pertineret, relictos apud eos ostendi contubernalem illum meum Iohannem de Beirsdorff, ac tribunos multis ei cognitos annis homines rei bellica: peritissimos, et qui nihil magis, quam honorem et commodum eius defenderent, ac ideo me haud dubitare, quin optimam rerum gestarum rationem reddere possent At Caesar me quiescere iussit, donec plane res esset comperta, ac tum se aequum iudicem fore promisit, subridens obiter, vt facile animus eius cognosci posset: non enim ignarus erat, quid sibi de equitatu illo praecipue Franconico polliceri quiret. Ipse paulo post Neuburgum est profectus, oppidum a praeterfluentis Rheni impetu fere abforptum, quo longe a Basilea abesset, et facile quid ibi ageretur, posset percipere. Fiebant interea nihilominus excursiones quotidianae, multaque praelia tumultuaria committebantur, in quibus iam illi mox alii aut vincebant, aut superabantur, [Note: Diues Augia.] saepiusque Heluetii insulam Bregentini lacus, quam Richenavv appellant, occupare sunt adnisi: verum semper a praesidio, quod eo loci excubabat, viriliter sunt reiecti. Caeterum de pace facienda res in longum procedebat, cum vtraque pars conditiones alteri intolerabiles proponeret, ac vtrinque damna accepta resarciri peterentur. Et licet Mediolanensis legatus omnem adhiberet operam, tam immane sedaretur bellum, incassum tamen omnis labor consumebatur: vtraque


page 87, image: s087

enim pars haudquaquam se suscepti belli poenitere asserebat, sed in peruicacia [Note: Aduentus nouarum copiarum Noricarum.] sua quasi obstinata perdurabat. Interea Caesar Friburgum est regressus, cui ego cum Nurenbergensium copiis (iam enim supplementum aduenerat) occurri, instructamque aciem quadratam octingentorum peditum iunctis equitibus ac tormentis oculis eius subieci. At ipse obequitans, et cuncta contemplans non parum ornatis oblectatus est copiis. Etenim cum omnes eodem ac rubeo amicti erant colore, ac [Note: Maximilianus Caesar a Pirk. ad iaculandi certamen inuitatus omnes vincit magistres pyxidum.] splendidis muniti armis, telisque instructi aptissimis, longe quoque maiorem prae se ferebant numerum: maxime vero pyxides maiores, quae decem numero erant, Caesari placuere, et quod eum exoneratione tormentorum delectari sciebam, ad iaculandi certamen inuitaui. Atille nihil moratus confestim ex equo descendit, et maiori inter reliquas pyxide ad scopum directa iactus certitudine omnes tormentorum superauit magistros, quam ob rem non paruo gaudio perfundi est visus, Hanc opportunitatem peditum tribunus ac centuriones nacti, illum aggressi sunt, et obiecta [Note: Apologia tribuni milit. Nurenbergens. ad Caesarem.] diluerunt crimina, ostendentes haec omnia ab inimicis, vt propriam excusare possent ignauiam, esse conficta; orare igitur, ne temere fidem calumniis adhiberet, sed diligenter rem, vt gesta erat, perscrutaretur. At tribunus ipse longe acerbioribus verbis causam suorum egit: Maxime, inquit, Caesar quinquaginta iam sunt anni, cum primum militare coepi, ex quibus vltra triginta (vt tu optime nosti) sub sacris tuis consumpti sunt auspiciis. Hoc toto tempore nulla vnquam existimationi meae nota fuit inusta: sed semper et cum priuatus essem miles, et cum honestissimos ducerem ordines, ita me gessi, vt et laudem et gloriam non vanam saepissime sim consecutus. Cuius rei te optimum habeo testem, a quo toties tam in Gallicis et Vngaricis, quam bellis Germanicis a tua pietate publice sum laudatus, ac militaribus donis longissime honestatus. Soli nunc aemuli non tam mei, quam Reipubl. Nurenbergensis famam meam, ac commilitonum denigrare quaerunt, nulla mea, aut Nurenbergensium culpa, sed vt propriam ignauiam aliena innocentia contegere posint. Accusant nos, quod cum hoste congredi noluerimus, cum tamen is pugnandi potestatem haud fecerit: tamdiu enim in acie stetimus, donec ipsi nos ad castra redire iussere. Sed reuocati, vt aiunt, parere noluimu, Verum optendant, qui nos vnquam reuocarint, aut reuerti iusserint: et si illud fuerit comprobatum, nullam recusamus ignominiam, aut poenae notam, quamuis si etiam reuersi fuissemus, hostes tamen aduentum nostrum per colles altissimos, per quos transeundum, facile perciperet potuissent, ac prius se in tutum recepissent, quam nos illac peruenire valuissemus. Verum cur non potius, postquam nostrum accusant timorem, propriam vero extollunt audaciam, ipsi sine nobis cum hoste sunt congressi, equites cum peditibus, plures cum paucioribus, nobiles cum rusticis, vt illos appellant? praecipue cum ille in planum prodiret, acpugnandi faceret copiam. Verum illi iidem sunt, qui et antea hostes ab Storacensi obsidione digressos in campis etiam latissimis adeptos aggredi non sunt ausi: illi sunt, quinullum vnquam virtutis exbibuere specimen. Et tamen (si Diis placet) aliorum famam denigrare contendunt, quoniam propriam ignauiam baud aliter, quam innocentum calumnia palliare queunt, Caeterum ne longius rem producam, breuiter assero, cunctos, qui nobis tam turpem timoris not am inurere sunt ausi, peruersissime esse mentitos, sat scio, quosdam bic praesentes esse, qui technae, aut fraudis huius fuere participes. Prodeant in apertum, et nieos tam verbis, quam manibus de mendacio conuicero impudentissimo, vltimum subire non recuso discrimen. Verum non solent palam rem agere, sed quemadmodum aperto Marte cum bostibus congredi non audent, ita non nisi clam, et tanquam cuniculis quibusdam occultis innocentum famam expugnare nunquam desinunt, solum vana nobilitate, et equesitri militia gloriosi, cum tamen vix gregariis, nedum veteranis militibus virtute. aequari possint. Coeterum quam paratam nos omnes operam, debitamque Maiestati tuae obedientiam praecipue in hoc bello praestiterimus, tu ipse nobis testis es optimus. Quemadmodum igitur ad finem vsque strenue perdurare, et nec vitae, nec sanguini nostro ob tuum honorem, et gloriam parcere sumus parati, ita pietatem tuam obnixe rogamus, ne aemulis nostris fidem prius adbibere velis, quam manifestam veritatem plane didiceris. Haec vt nobis erunt gratissima, ita maxime tuam decent Maiestatem.


page 88, image: s088

Haeccum ille magna voce, in magnoque Principum ac optimatum equis insidentium corona perorasset, ac plerique insidiarum etiam adessent artifices, nemo [Note: Caesar vt acceperit defensionem.] tamen vocem emisit, sed altum fuit filentium. At Caesar non solum benigne nostram excepit excusationem, sed etiam honorificis admonuit verbis, vt quemadmodum coeperamus, ita etiam ad finem vsque strenue perduraremus, meque ac contubernalem meum Equitem auratum de Beiersdorff insignibus equorum donauit tegumentis, et vt ad oppidum Lauffenburg pergeremus iussit, acillud, si necessitas ingrueret, fortiter tueremur, est hortatus. Certior enim factus fuerat, Heluetios, si pax minus procederet, confestim illud Gallicis tormentis inuasuros, ac ideo valido illud praesidio munire constituit. A Caesare igitur digressi, ac sub tentoriis pernoctantes, ad ostensum nos expediebamus iter, non tam laeti, quod ille adeo benigne nostram accepisset excusationem, quam quod a timidissimis ac perfidissimis illis diuellcremur equitibus, qui nihil aliud agebant, quam vt assiduas nobis struerent insidias, talesque contra nos concitabant seditiones, vt longe minus hostilis nobis metuenda effet inuasio, quam commilitonum nostrorum perturbatio. Per Neuburgum igitur ducentes Basileam compositis praetergressi lumus ordinibus. Hinc ad Rheinfeldum applicuimus, ac tandem oppidum ingressi sumus Lauffenberg, vbi [Note: B. Pirkeym. Lauffenbergam cum copius [perhaps: copiis] suis venit belli exspectans exitum.] commeatus magnam copiam, ac iusto nacti sumus pretio. Milites igitur multis laboribus defessos, longisque, ac difficillimis debilicatos et attritos itineribus abunde refeci, et restauraui, ibique ad exitum belli vsque perduraui, quotidie hostilem obsidionem, et Gallicorum tormentorum expectans inuasionem, quam tot instructus machinis (ac militibus, praecipue pyxidiferis, munitus summopere exoptaui, vt liqueret quid Gallorum posset iactantia, qui Heluetiis trium horarum spatio murorum promiserant deiectionem. Interea Gallorum Rex Heluetiorum militum, qui quotidie [Note: Dux Mediolanensis ditione per Gallum exutus.] ad illum confluebant, auxilio, Ludouicum Ducem ex vniuerso Mediolanensi eiecit statu. Id cum Legatus eius percepisset, rursus magno conuentu de pacis conditionibus agere coepit, ac vtriusque partis legatos ingentibus sibi obnoxios reddit muneribus, quo promptius illorum opera ad pacem conciliandam vti posset: ac nihilominus tam Caesari, quam Heluetiis immensas promisit pecunias, quo damna vtrinque illata Mediolanensi resarcirentur pecunia, compositis enim rebus futurum Ludouicus sperabat, vt cum Caesaris, tum Heluetiorum armis in pristinum restitucretur statum, ac ideo nullis parccbat largitionibus, quo voti compos euadere posset. Verum quam fuerit spe illa deceptus, posteriora manifeste ostenderunt tempora. [Note: B. Pirkeymer praesidi siluae Nigrae auxili um contra rusticos inobedientes ferl. Cleggau.] Interim dum tam solicite de pace agitur, praeses (vt vocant) Syluae nigrae, precibus me aggressus est, acrogauit, vt ei auxilium contra rusticos quosdam, qui a Comitibus de Sulz defecerant, praestarem, habere enim in animo Caesaris nomine vindictam abillis exigere. Id illi haud grauate permisi. Iunctis igitur copiis quatuor millium peditum, equitum vero ducentorum in prouinciam Klekau nomine irrupimus, ac repentino aduentu multos opprcssimus mortales. At reliqui ad Ecclesias confugerant munitas, ibique de vindicandis precio villis ab ignis iniuria agere coeperunt, iamque fere transactum, et de pecuniae conuentum erat summa, cum [Note: Auaritia intempestiua decipit sapientiam.] praeses omnes eas pecunias in proprium vsum conuertere studebat. Qua iniuria milites irritati passim discurrentes omnia ferebant, et agebant, villasque iniecto igne concremabant; estque temporis fere momento tota illa prouincia culta admodum et amoena euastata. Id praeses cernens magna commotus est indignatione, siquidem arbitrabatur non minus se detrimentum, quam hostes damnum sustinere, ac ideo milites acrius corripere coepit, Atilli impetu facto illum inuadere parabant, et ni ego equitum intercessione tumultum hunc compressissem, procul dubio homini ob auaritiam tam intempestiuam manus intulissent: cedere tamen coactus est, et vitam celeri seruare fuga, egoque rursus cum copiis Lauffenbergam sum regressus. Inde cum paucis equitibus Basileam sum profectus, vt quidnam de pace ageretur, [Note: Pacisicatio Basileae facta.] coram percipere, et de copiis meis aut dimittendis, aut retinendis deliberare possem. Post biduum igitur, quum illuc peruenissem, pax talibus firmata est conditionibus,


page 89, image: s089

vt illam vtraque pars non solum sibi vtilem, sed etiam admodum honestam censerer. [Note: Mediolanensis largitionibus agit. Ferrea corda virum molli inflectuntur ab aeuro.] Nec mirum, cum Mediolanensis legatus non tam durissima hominum corda fuluo, ac mollissimo deliniuerat auro, quam discordias cunctas magnis vtrinque sopierat largitionibus: eam enim vnicam viam esse censebat, per quam Dux ad statum suum redire posset. Verum quia Heluetiis promissum aurum totum nequaquam parata pecunia exsolui poterat, ipsi vero nec verbis, nec literis confidere vellent, sed sponsores exigerent, cum Constantiensibus actum est, vt illi Iurisdictionem, quam vocant, prouincialem Turgeuensium, quam tum vsurpabant, Heluetiis pro viginti aureorum millibus pignoris loco assignarent, donec summa illa esset soluta. [Note: Turgouia oppignorata Heluetiis.] Constantienses igitur vt Caesari gratificarentur, et quia Mediolanensis legatus confestim postquam domum reuersus esset, pignus se soluturum spondebat, praebuere assensum non solum Caesaris beneuolentiam, sed Ducis liber alitatem ac dona ingentia [Note: Mediolamensis captus in Galliam ab ducitur.] inde sperantes, et expectantes. Verum, quia paulo post Dux Ludouicus captus, et in Galliam abductus est, pecunia illa insoluta remansit. Quapropter Constantienses iurisdictione illa omnino sunt priuati, eamque Heluetii in praesentem vsque vsurpant diem, non sine magno Constantiensium detrimento ac iactura. Sequenti die vtriusque partis legati ad maiorem conuenere Ecclesiam, vbi publice ob consectam [Note: Tumultus in ipsam incidens pacificationem.] pacem Deo gratiae sunt actae. Verum dum sacris opera impenditur, subito in multis locis circumiectis fumus obscurus emergere coepit, quem mox et flamma secuta est clara, ita vt eodem momento cuncta igne relueerent. Ad tam foedum igitur spectaculum tota fere ciuitas concurrit, ac ex edito loco, in quo templum situm erat, incendium prospectauit, siquidem equites qui apud Rheinfeldium in praesidio erant, Rhenum transgressi omnia ferro, ac igne vastabant, Heluetiis, ob pacis tractationem negligentius agentibus nec vllam expectantibus innasionem. Populus igitur Basiliensis indignatione permotus ad arma conclamat, quibus acceptis ad munitiora vrbis loca, praecipue vero Rheni pontem veloci cursu deuolat, omnia strepitu ac clamore implens, ignorans obiter quid ageret, quoue iret, donec magistratus tumultum hunc tam temere ortum compesceret, qui profecto tam Caesaris legatis, quam [Note: Basiliensis plebis voces sedi tiosae, et defectionem praesagientes.] mihi ipsi non paruum timorem incussit, cum multae palam voces exaudirentur cohortantes, vt cuncti Caesariani obtruncarentur. Et hic clamor manifestum prae se tulit indicium defectionis ab imperio, quae mox est sequuta.

Postridie ad Lauffenbergium sum regressus, mecumque perrexit legatus Mediolanensis Galeatius vice Comes, cum quo mihi prius amicitia intercesserat. Cumque Lauffenbergium venissem, copias militares eduxi, et in conspectum eius subieci, quibus visis laetatus est, et rogare coepit, vt cum illis in subsidium Ducis sui properarem. [Note: B. Pirk. fines mandati recusat excedere. Epilogus.] Cui ego respondi, haud decere me, vt inconsulta Nurembergensi Republ. alienis me implicarem negotiis. Hoc tamen illi tum dedi consilium, cuius et postea saepe memor fuit, ne nimium fideret Heluctiis, quorum fides illi nondum esset comperta. Hoc igitur modo tam funestum bellum est finitum cum vtriusque partis calamitatibus haud paruis, nec non amissione multorum ac optimorum militum, cum interim [Note: Heluetii libentius alienis, quam propriis militant stipendiis.] nihil alterutris accederet, quam quod ante discordiarum possiderant initium. Verum vt postea compertum est, si bellum longius fuisset protractum, Heluetii nequaquam perdurare valuissent: antea enim alienis soliti erant militare stipendiis, in hoc vero certamine vnusquisque propriis expensis in militiam exire cogebatur: quod illis videbatur durissimum, et hanc ob causam milites quotidie a signis dilabebantur, et ad Gallorum confugiebant Regem. Accedebat praeterea frumenti inopia magna, [Note: Salis penuria laborant, quo tamen ob sua armenta non facile carere possunt. Laus Helueticrum. Virtus nimirum est ipso quoque in hoste probanda.] sed praecipue salis penuria intoleranda: nam Heluetiorum iumenta ob nimis pinguia ac laeta pascua multis obnoxia sunt morbis, nisi quotidie illis large salis subueniatur remedio. Ex Gallia igitur, cum ex Germania negaretur, saltem aduehere tentarunt: sed illud armenta penitus respuebant vtpote ex aqua confectum marina, licet iterum vnda dilutum, et igne esset concretum. Tandem vero fortuna, vel Mediolanensis Ducis infortunium talem illis obtulit belli exitum, qualem illi nesperare quidem fuissent ausi. Magnam tamen verae virtutis et rei militaris obtinuere


page 90, image: s090

existimationem, cum nihil temere aut inconsulte agerent, sed in omnibus virtuti plurimum, fortunae autem minimum tribuerent; praecipue vero Imperio et iussis Ducum obtemperarent, ita vt nec consilia factis, nec facta indigerent consiliis. Id si Caesariani fecissent, procul dubio egregiam reportassent victoriam, cum non solum peditum numero essent superiores, sed et equitatu florentissimo instructi, ac in cunctis aliis, quae ad bellicum pertinerent apparatum, longe praestarent, animi autem virtute cederent minime: verum dum nimiam audaciam maturis praeferunt consiliis, talem sensere euentum, qualem contemptus et nimia parere solet temeritas.

Caeterum videntur Heluetii in hoc bello quasi nouissimum virtutis suae praebuisse specimen: nam quae deinde ad haec vsque egere tempora, nequaqam cum ipsorum [Note: Sapienter et grauiter.] conueniunt initiis. Sed ita in rebus euenire solet humanis, vt humilia incrementa fastus tandem et superbia etiam sequantur, quibus mox auaritia et omne genus vitiorum associatur, ita vt nihil demum turpe censeatur, aut inhonestum, quam quod lucro caret, aut propriae libidini minus satisfacere videtur. Heluetii etenim nequaquam tot Mediolanensis Ducis permoti beneficiis, paulo post non solum illum turpissime deseruere, sed etiam Gallis prodidere, seu potius auri fame illecti non tantum [Note: Iudicium de Heluetiis in negotio Sfortiano. Iosias Simlerus factum lib. 1. de Repub. Heluet. secus narrat, quem inspice.] in ignominiam propriam, sed in perpetuam vniuersae Germanicae nationis contumeliam, quae ob tam nefandum in Germanorum hominum commercium pessime apud exteras nationes audire cogitur; cuius profecto sceleris saepius postea manifestas dedere poenas. Nam semel atque iterum in Regno Neapolitano caesi, et profligati sunt: mox et in Regno Nauarrae cum Galiis militarent: Deinde orto iner eos, et Gallos dissidio de Mediolanensi Ducatu magna clade Germanorum auxiliis superati, et in fugam sunt coniecti, quasi Duci in eisdem campis ob commissa parentarent facinora. Deinde cum rursus cum Gallis in gratiam rediissent, ac Gallorum Rege in Papiense obsidione capto, iterum turpiter victi et caesi sunt. Verum ego haec aliis scribenda relinquo, postquam ad exitum perduxi, quae sub initium constitueram. [Note: B. Pirck. Novinbergam reuersus rationes reddit Senatui, et tam a Caesare quam a Repub. sua ob rem praeclare gestam collaudatur, ac muneratur Fit Consiliarius Maximiliani I et Caroli V. non sine patriae sua vtilitate.] Finito bello ego copias meas Friburgum perduxi, ibique soluto stipendio Nurembergam eos remisi, quo et ego paulo post cum equitibus perueni, vbi rerum omnium ratione reddita ob operam diligenter nauatam publice sum laudatus, ac honoris ergo insigni aurea patera a Senatu Nurenbergensi donatus. Quemetiam honorem postea Caesaris auxere literae, quibus Nurenbergenses ob tam prompte missum commendauit auxilium, siquidem in eis mei tanquam praefecti perquam honorificam fecit mentionem, ac me postea semper summa prosequutus est benignitate, ac clementia, ita vt etiam nec ambientem, nec petentem in Consiliariorum suorum legerit numerum. quod quidem non tam in meam redundauit vtilitatem, aut honorem, quam in publicum Nurenbergensium commodum, et salutem. Quotiescunque enim deinde publico nomine ad illum fui legatus, semper et benigne sum auditus, et perquam clementer dimissus, aliquoties etiam honorificis muneribus donatus. Quem etiam honorem nepos eius piissimus, ac maximus Caesar Carolus, qui nunc imperat, non solum continuauit, sed et vltra, ac propria sponte auxit et amplificauit, multisque aliis immunitatibus, et praeeminentiis me decorauit.



page 91, image: s091

IO. IACOBI GHILINI DE CAESARIS ADVENTV IN ITALIAM HISTORIA.



page 92, image: s092

LECTORI SALVTEM! BURCARD GOTTHELF STRUVE.

EX celebri olim apud Italos familia oriundus Io. Iacobus Ghilinus, qui Consiliarius erat Status Io. Galeatii et Ludouici Sfortiae, Ducum Mediolani. [Note: Sie eum in vita Camilli Ghilini vocat Girol. Ghilini Teatro d' huomini Letteratip. 35.] Auctor iste est, huius, quam exhibemus Historiae. Licet enim Camillo Ghilino, Io. Iacobi filio, eandem tribuerat Freherus, vix tamen est, vt ipsi accedamus, cum ex praefatione Fabricii Ghilini satis clare pateat, ipsum hoc inter patris superiorum temporum scripta reperisse. Immo, nec Hieronymus Ghilinus, nec Iouius, [Note: elog. vir. doct. n. CXXXII.] quibus Camilli elogium debemus, vllam de hac historia faciunt mentionem. Describitur in hoc libello, qua ratione Itali Maximilianum contra Gallorum Regem Carolum VIII in Italiam vocauerint. Caussam aduentus breuiter exponit Heuterus, dicens: erat hoc tempore Caesar in ditione Mediolanensi, sociorum cogens exercitum. Euocarant eum in Italiam Ludouicus Sfortia, Veneti, ac Papa Alexander Sextus, vt Carolo Francorum Regi auxilio Florentiorum in Italia bellum renouanti, obuiam iret. Sfortia cum vxore insignique comitatu Bormium vsque ad Abduae fontes, in extrema Italiae ora situm, Caesari, qui ad Malzium Pagum peruenerat, in occursum proficiscitur; coramque cum eo transigens, ingenti numerata pecuniae summa, Mediolanum rediit. Nactus erat Caesar apud Italos, ob res fortiter ac feliciter in Austria contra Hungaros, et apud Belgas contra Francos gestas, ingentem bellicae virtutis opinionem, eiusque ductu facile Francos se Italia depulsuros, eorumque fautores in ordinem redacturos, et ex vtriusque ruina limites se suos amplificaturos confidabant. Caesar hac apud Italos innixus fama, ingentia ab iis munera, veteraque Imperatoribus a Ciuitatibus conferri solita exspectabat tributa, aureamque a Romanorum Pontifice sperabat Imperii coronam. Agit de eadem Gerhardus a Roo, [Note: lib. XIp. 533.] Io. Baptista, Villanouanus, [Note: in Laudis Pompeiae Historia lib. IV p. 929.] Ludouicus Cauitellius [Note: Annal. Cremon ad a. 1497.] et Fuggerus [Note: lib. VI c. I. p. 1101.] Adnexa est Eiusdem Telinae Vallis ac Larii lacus descriptio, quam etiam Tomo Tertio Thesauri Antiquitatum Italicarum inseruit Graeuius. [Note: p. poster. p. 1203.] Eundem Larium Lacum sigillatim descripsit Paulus Iouius. [Note: extat in Italia illustrata p. 393.]



page 93, image: s093

DE MAXIMILIANI CAES. IN ITALIAM ADVENTV, ANNO MCCCCXC VII. CAMILLI GILINI MEDIOLANENSIS COMMENTARIOLVS. INCOMPARABILIS VIRTVTIS PRINCIPI, BERNHARDINO. CARVAIAL, EPISCOPO SABINENSI, ET CARDINALI S. CRVCIS, FABRICIVS GILINVS DOMINO SVO.

ARBITROR neminem vitio mihi daturum, si in prima aetate, cum nullus adhuc in me liberalium disciplinarum fructus appareat, ausus sum coram te verba facere, qui in sacro primariorum patrum ordine vnus ante alios, non dico genere (id enim solum parum duco) sed moribus, doctrina, et magnis rebus gestis ceu clarissimum sidus praefulges. Non secit vel aetatis meae inscitia, vel tenuitas vlla, vt debilitatis meae immemor, tanti Principis, quantus tu es, magnitudinem vel expenderem parum diligenter, vel non satis admirarer. Hoc enim postremum nemo rationis prorsus non expers faceret. Qui autem inter mortales te omnibus non anteponit, quo modo aut virtutem nouisse, aut se eius amore teneri, potest affirmare? Impulsus ergo non vel mei obliuione, vel parua tui existimatione, sed officii magnitudine, supra vires negotium hoc suscepi: dum cupio, si non vt debeo, saltem vti possum, palam facere, non quanta sit dignitas ac virtus tua, (magnrarum enim et ingenii et doctrinae virium opus esset) sed hoc potius, cum innumer abilis multitudo virtutem tuam suspiciat, res tuas gestas miretur ac praedicet; nullum tamen esse, qui parentem meum obseruantiae erga te magnitudine vincat, qui se tibi deuinctum esse libentius meminerit, et magis gaudeat. Vtriusque rei tu necessitatem, sapientissime Princeps, imposuisti: qui quo tempore sub Alexandro sexto in hanc vrbem sacra Apostolicae Legationis signa intulisti, singularis tuae mansuetudinis ac honit atis vestigia, quae omnes in tui admirationem mouerunt, ita impressa apud parentem meum reliquisti, vt is ab eo tempore te vnum respiciat, te vnum, qui laudibus in coelum feraris, dignum esse praedicet. Itaque quod ipse est, cum filios quoque erga te esse necesse sit; ego eius liberorum vnus nondum tibi notus, non alia via, quam frater meus natu maior, adire te [Note: Camillus G...nus [reading uncertain: print faded]. F.] constitui. Nam cum is conuersam in Latinum De factis dictisque memorabilibus historiam, patris hortatu venerationis suae testimonium ad te tulerit; ego quoque inter patris superiorum temporum scripta quosdam commentariolos nactus, aduentum Maximiliani Caesaris in Itatiam, atque eius causas, et quae ab eo gesta fuerunt, dum in Italia mansit, continentes, quia illa quoque continebant, quorum causa venire te ad hanc legationem contigit, tanquam nunc primum natos sumpsi, vt, si possem, per earum rerum commemor ationem, quae te hic manente gestae fuerunt, aditum mihi ad dignationem tuam compararem. Ad te igitur aduentum aeffero Maximiliani Caesaris, vt in eo, in quo Legationis tuae in Cisalpina Gallia non sine magna laude tui notata sunt tempora, sit quidem in primis virtutis tuae pro Italica salute, sicut olim gentilis tua Ioannis Caruaial Cardinalis in Pannonia pro Christi religione, perpetuum monumentum. Sed postea etiam accedat, vt per hanc ipsam rem pro mansuetudinis tuae magnitudine primus mihi ad venerationem tuae Dignationis aditus aperiatur, efficiatque vt nunc primum cognitus tuorum numero recipiar: vt qui ex viro tui obseruantissimo ortus, te vnum maxime colam, tibi obsequi, et ceu vnicum verae virtutis et doctrinae simulacrum, perpetuo vemrari et aede rare cupiam.



page 94, image: s094

MAXIMILIANI CAESARIS IN ITALIAM ADVENTVS.

PARTO Neapolitano regno, iam se in Galliam Carolus VIII. receperat, et Ludouicus Sfortia Mediolanensis Dux Nouaria finem bello fecisse videbatur, cum iterum Italici Principes de salute laborare coeperunt. Huius rei causa fuit, quod iunior Ferdinandus Arragonius in regnum quod amiserat, redire populorum fauore nitebatur. Carolus autem indecorum putabat perpeti, vt is quem florente fortuna ne stricto quidem gladio, regno deiecerat, nunc omnium egens atque inermis victorem regno spoliaret; atque ipse Gallos, viros genere atque armis praestantes, quos ad regni tutelam Neapoli reliquerat, hostis arbitrio tanquam vinctos permitteret. Accedebant ad haec Italorum exulum voces, qui denuo misceri armis Italiam e re sua ducebant et Florentinus populus, quem amissarum Pisarum dolor vrebat, non hortabatur solum, ne Carolus hanc Ferdinandi iniuriam inultam esse pateretur, verum etiam pecuniam atque arma in Italiam ad bellum redeunti offerebat. His igitur Carolus non solum sponte sua, sed etiam ab aliis accendebatur, ne regni ac suorum periculo deesset. Quamobrem ad bellum animo conuersus in Prouinciam Narbonensem mirtit: qui naues ad belli vsum comparent: et Genuam, qui ex foedere onerarias maiores exigant. Sed cum Genuensibus nihil est actum, Gallis libere dedi sibi naues poscentibus, Genuensibus autem aperte negantibus naues se tradituros, quibus maior alienigenarum numerus quam quibus nauium domini imperarent, a Rege Carolo imponeretur.

Ea re indignatus Carolus, Narbonensem classem petere Sauonam iubet, atque illic peditatum accipere, qui ab Hasta mittebatur, ac simul subsidio laborantibus Caietam nauigare. Caeterum ne hos conatus Mediolanensis Dux impediret, cuius ad Ferdinandum cum aliis Italis inclinare animus putabatur, tormenta in belli vsum Hastam ex Gallia traiici curat, nouasque illic copias cogi, atque ab Heluetiis peditatum venire. Quibus rebus ostentato belli terrore, non Mediolanensem solum Principem, sed alios quoque Italos grauior cura coepit vrgere. Hi dum in communem rem consulunt, eo omnium inclinauere sententiae, ne solis Italorum viribus stetur, sed Gallicis armis Maximiliani quoque Caesaris, ac Germaniae ipsius nomen opponant. Omnium igitur foederatorum hortatu, atque non in postremis Alexandri VI. Pontificis Dux Mediolanensis, quia eius opera pro affinitate plus valitura putabatur, inuitandi atque rogandi Caesaris, vt Italiae causam amplecteretur, negotium suscipit.

[Note: Ann. 1497.] Annuit Caesar, sed ante oportere ostendit, vt secum Dux Ludouicus congrederetur. Is ergo cum coniuge tertio Nonas Iulias a salute Christiana nonagesimo septimo anno post mille quingentosque Comum proficiscitur, et Larium emensus per Telinam vallem ad altiores alpes contendit. Ab eo loco Caesarem per generum Galeatium Sanseuerinum de aduentu suo monet, exquiritque quo in loco conueniri se velit. Per eundem certior fit plurimum aduentu ipsius laetari, et hortari vt postridie alpes traiiciat, Maltii cum ipso Caesarem conuenturum.

Dum, vt Caesar monebat, agitur in ipsis alpium radicibus, eunti Duci obuiam se praebet Nicolaus Firmanicos Alpinae regionis (cui Tyroli Comitatus appellatio est) Praefectus: a Caesare se missum docet, vt Ducis Coniugisque ipsius aduentum gratuletur,


page 95, image: s095

quemadmodum mutuae necessitatis magnitudo postulabat. Iusserat Caesar in vico, cui Monasterio nomen est, hospitales Mediolanensibus Ducibus aedes parare. Dum appropinquant, obuios item quatuor e purpuratis Regii habent a quibus et gratulatio repetitur, et Alpinorum locorum incommoda excusantur. Seorsim etiam mittitur Herasmus Brasca, Ducis Mediolanensis apud Caesarem orator, qui moneat Caesarem postridie ante solis ortum affuturum: sed velle rem eam alios latere, et propterea oportere, vt nulla de hoc facta mentione in cubiculo Duces Caesarem operirentur.

Qua monuerat hora, postero die silentio Caesar aduenit, tanquam ad certam se venationem conferret, ad id comitatum omnem composuerat. Primum agmen [Note: p. 83.] ducentorum peditum erat. Bini incedebant, et spicula Germanica gestabant, quibus ad inuia persequentes capreas demittere se per rupes et librare corpora ad inaccessa loca consueuerant. Cum iis par venaticorum canum numerus. Sequuntur totidem cum dolabris Germanico more, viri omnes genere virtuteque insignes. Indumenti omnibus par species serica, in Burgundorum Ducum gentilitia varietate formata. [Note: Non infrequens olim erat, vt homines aulici vestitu vterentur, colore insignium domini sui variegato: ex quo orta die Liberey. Testatur illud aeque de Principibus Megapolitanis, qui tanquam Brandeburgicorum vasalli, horum quoque gesserunt vestem curialem, Albertus Crantzius Vandalia lib. III c. XXXV. p. 166. Ludevvig de Form. Ducatus, Brandenburgici p. 75. Inde, dum domini vasallis vestem suam concederent, Inuestiturae vox fuit orta. Ipsi Principes insignia sua in propriis vestibus, variegato colore gerebant, prout ex Aula Caroli Sapientis, Galliae Regis, ac Reginae Borboniae, quam Claudius Menestrerius ex tabula antiqua Parisiis 1683. seu publicauit, satis patescit.] Eodem etiam modo caligati omnes. Tum Caesar procedit, sericeam nigro colore vestem amictus venationi habilem, cui a laeua ab aurato balteo aureum pendebat cornu. Sequebatur Procerum grauiorumque virorum ingens numerus. Omnibus sericeae pullataeque vestes, et in laeuo lacerto formatum ex auro Burgundorum Principum insigne, Apostoli Andreae Crux. Quod ante per Herasmum Caesar admonuerat, ne cubiculo Mediolanenses Duces excederent, per alios quoque repetit, et parere eos oportere monet.

Vt ad aedes peruenit, in quibus Duces erant, ad primos scalarum gradus solus Caesar ab equo se demittit, atque in cubiculo inuentos cum duobus Galeaciis, genero atque fratris filio amanter Duces complectitur, eaque exequitur, quibus magnae necessitudinis declarari ius solet. Tum ait, rem diuinam in aede Virginis propinqua (sacrarum id virginum fanum, Caroli Magni opus putatur) iussisse parari, velle vtrumque secum sacrificio interesse: velle etiam secum inde cum nobilioribus foeminarum atque marium comitatu, quem duxerant, ad vicum Colurnam pransum ire.

Medius ergo inter Mediolanenses Duces fanum Virginis, quod dixerat, petit: medius etiam sine discrimine rem sacram spectare voluit. Quem etiam mensae communem fecit honorem. Nec vero contentus, inter epulas suaues miscere sermones, blandeque inuitare, Duci foeminae de lance sua quae gratiora videbantur, ipse manu sua saepius porrigere, atque vt largius vesceretur hortari. Post epulas inde Duces ambos Caesar Maltium deducit, vbi ipsis cubilia, et consilio habendo erigi militaria tabernacula iusserat. In via occurrunt foederatorum Legati, quos Germaniam petiturus Dux Ludouicus ex Italia secum duxerat. Ad terram conspecto Rege se omnes demittunt. A Rege omnes perhumane ad dextrae osculum admissi, redire in equos iubentur. In agmine postremus Caesar inter ipsos Duces medius incedit, et Maltio tabernacula, a quibus venerat, regressurus moueri loco Duces prohibet.

Vt diurnae quieti opera data est, Caesar reuertitur, ac Ducem ab arce in consilium deducit. Illic orsus ab iis, quorum causa vt peteret Italiam rogabatur, docet se


page 96, image: s096

nequaquam veniendi onus refugere: caeterum oportere se ita paratum venire, ne si exercitus atque alia necessaria defuerint, venienti cum viribus etiam consilium defuisse videatur. Se quidem minime latere, et Ducem Mediolanensem, et Venetos solere magnum equitum numerum ac peditum alere: sed ex Caesaris dignitate non fore, vt iuuandae salutis Italicae gratia ex Germania sine Germanico milite proficiscarur, et aliis quam Gentis suae militibus aut corporis sui custodiam credat, aut totius belli, quod ipse gesturus sit, summam Italis solum armis suscipiat. Oportere igitur binorum peditum millium a Duce Mediolanensi ac Senatu Veneto stipendium in tres menses persolui, et tricena aureorum millia ab singulis in equitatum praeberi: tantundem se ad quem nulla in parte periculum pertineat, pro communi beneuolentia impensurum, si eam summam vt habere mutuam possit effecerint. Super his omnium sententiam exquirit. Habitae a multis orationes, longe magis quam necessariae. Primus Concordiensis Episcopus, qui Pontificis Orator apud Caesarem agebat, imminentia Italiae reliquoque Orbi Christiano pericula ingentia esse docet: neque iis alium quam Caesarem obstare posse: eius in Italiam aduentum et pericula dempturum esse, et pristinam securitatem restituturum. Hortari igitur Pontificis nomine, ne veniendi recuset onus, et veterum Caesarum in tuenda ab hostibus Italia virtutem atque exempla imitetur.

Nam quod ad exercitus necessarios pertineat, abundare Mediolanensem Ducem [Note: p. 84.] atque Venetos ipsos non in postremis militum numero: nec in caeteris, quae vltra Caesari necessaria videbuntur, se arbitrari defuturos. Secuti alii pro cuiusque ingenio, his similia dicunt.

Postremum Caesar Mediolanensem Ducem in roganda sententia reliquerat, quia maiori eum afficere videbat honore non posse. Itaque is rogatus sententiam, paucis ostendit, quantum Italiae viribus detractum sit: quantum etiam periculi accesserit, posteaquam Arragonii Ferdinandus senior iuniorque Alphonsus, dum aliis exilium moliuntur, Carolum Octauum Gallorum Regem ad inuadendum Neapolitanum regnum impulerint: se vnum esse, qui horum malorum facere fidem possit, quia per insidias adempta Nouaria, dum Carolus a Neapolitano regno regrederetur, totius Ducatus sui ruinam ante oculos habuerit, et praelio contra Carolum in Parmensi agro ad Tarum amnem commisso, quanquam in fugae speciem inde Carolus Hastam abiisset, plus tamen sanguinis a victoribus sit effusum, plus etiam virium sit amissum. Sed haec non satis apud Gallos videri, cum restituta Nouaria post initam pacem rursus arma moueant, et velle bellum non obscure videantur reparare. Eum se quidem, qui primus hos motus excipiat, esse: sed quid refert, cum si deseratur, sine communi totius Italiae ruina cadere non possit. Bene ergo agi cum Italia videri, cum tota praeter Florentinum populum simul consentiat, et Caesar, ad quem omnes miserint, ad eam defendendam animum adiecisse videatur. Se quidem non minus communi quam proprio periculo motum huc venisse, Caesaris auxilium rogatum: ei non solum, quae pro causa proposuit, libenter offerre, sed vltra quoque quicquid supersit virium, cum vxore et liberis effundere paratum.

Caesar his auditis, Pontificis Legatum collaudat: neque alios laudis expertes relinquit. Impensius autem multo maiores Mediolanensi Duci gratias agi debere ostendit, quod non modo in commuui causa bonam mentem verbis declarasset, sed quod rem quoque dictis addilisset, fines suos ad ipsum inuitandum egressus, cui pro communi salute fortunas omnes nulla re excepta polliceretur. Censere antem, cum omnes, quae causae necessitas posceret, intellexissent, et Mediolanensis Dux pro virili sua facturum se omnia libenter recepisset, vt Veneti Senatus sui mentem perquirerent. Dum huic rei opera datur, neque iam vltra agi aliud potest; Caesar Mediolanensem Ducem monet, licere ei, cum velit, a consilio in Italiam regredi, siquidem facta sint omnia, quae in Germania effici pro Italiae causa potuerunt: reliqua maiori ex parte nunc in Italia agi oportere. Caeterum velle, vt antequam abeat, cum coniuge et Foederatorum oratoribus Colurnam reuertatur. Illic ergo Caesar omnibus


page 97, image: s097

repetit, quod prius Ducem tantum Mediolanensem de reditu in Italiam monuerat; atque addit, vt orationes, quibus expectari a Principibus suis responsum sit necesse, illud totis viribus vrgeant, quia Mediolanensis Princeps rei moram nullam fecerit. Dux Ludouicus pro omnibus vt responderet rogatus, paucis ostendit, dubia Caesarem putare non debere, quae Italicae causae necessaria esse dixerit. Nullum enim tam longe a praesenti periculo abesse, qui se primum iniuriae patere non ducat: siquidem nemo negare possit, primo superato caeteris quoque occumbendum esse. Itaque vel hoc solum fidem facere posse, neminem huic causae defuturum. Caeterum si vera fari liceat, hoc magis e re videri, vt Caesar vltra non differat in Italiam descendere: quia Galli in Italia parata habeant arma, et iugulo mucronem intentent. Itaque propter periculum, quod moram non patitur, omnium se nomine rogare, vt veniendo moras tollat: vno die plus recenti hac de ipsius aduentu fama, quam postea multis mensibus, ad frangendas aduersariorum vires, ipsum facturum. Ad haec Caesar, cupere se quidem Foederatorum optata implere, sed ante viginti dierum spatio opus esse non modo cogendis copiis (sine quibus Caesaris in Italiam aduentus fructum nullum, imo potius et vocantibus desperationem, et venienti contemptum afferret) verum etiam vt Philippum filium Burgundiae Archiducem, quem a Britannaeo Oceano ad haec loca vocauerit, priusquam e Germania abeat, alloqui possit. Nam eum, se in Italiam veniente, manere in propinqua Italiae regione velle, vt promptius iis, quae casuum necessitas poposcerit, occurrere valeat. Quo modo nisi coram de iis, quae monenda sunt, edocere eum potest.

[Note: p. 85.] Ab hac sententia non depellebatur, et tamen spem faciebat haec ipsa, propter quae eos sibi dies deposcebat, etiam citius quam intra designatum tempus se absoluturum. Caeterum quia in Alpibus, qua Mediolanenses Duces iter facturi erant, edere eis venationem constituerit, oportere coenam maturare, vt ea die cubitum ire ad Monasterium eant, vbi Maltium venientes noctem egerant: se quoque vicum Monasterio propinquum esse petiturum, vt postera die in Alpium culmina conscensuris labor minuatur. Coenati igitur Duces Monasterium petunt, nec multo post Caesar superuenit: qui vbi abiisse Duces comperit, in velocem conscendit equum, atque viribus integer eos facile consequitur. Aiunt Duces, grauiter erratum, dum obtemperare se Caesari arbitrantur. Eius enim nomine sibi dictum, quia a loco, vbi vtrique coenaturi erant, par esset via ad vicum nocturnae Caesaris quieti designatum, velle Caesarem, cum coenabant, eodem tempore in eo pago conuenire. Hanc accelerandi causam sibi fuisse monebant. Quibus blande Caesar lenire molestiam, et ostendere; nuncium verba, quae mandauerat, peruerse excepisse. Voluisse enim Maltii se expectari, vt quos Maltium venientes ipse deduxerat, etiam digredientes inde deduceret. Inter hos sermones ad vicum perueniunt, vbi Caesar cubiturus erat. Itaque illic ipse substitit: vltra Duces ad Monasterium pergunt.

In aurora Caesar postridie aduenit, adque in Ducum cubiculum conscendens, accinctum se venationi ostentat. Pendebant a baltheo ferrumenta in pedum vsum, ad firmanda in rupibus atque inuiis locis vestigia. Ascensurus igitur summa alpium iuga Ducem hortatur, vt cum vxore subsisteret, et commode cum vterum ferente iter faceret: se ante ad parandam venationem iturum, et Galeacium Sanseuerinum cuius aetas laboris patientior erat, simul ducturum. In alpium saltu, qua iter habebatur, sola erat casa. Ad eam Caesar parari epulas Ducibus iubet. In eis regis luxus, quantum loci situs patiebatur, plurimum enituit. Hora erat circiter sexta ante solis occasum, cum a summis iugis paratam esse venationem Caesar atque vt ad eam spectandam in equis se Duces conferrent, admonet. Ipse in editioribus rupibus conspicitur, vbi feras exagitabat, atque vnde aliis spectando caligo oculis offundebatur, imperterritus ipse, ceu per plana loca cursu ferebatur Aduentante Duce, abesse coniugem Caesar animaduertit. Itaque in eius aduentum venationem differt. Contigit autem, dum haec fierent, vt venator feram secutus per inuia audendo eo progrederetur, vnde neque retro cedendi esset facultas, atque inde euadendi praecipites


page 98, image: s098

vndique rupes spem adimerent. Obiecit ergo tenebras animo periculi magnitudo, homini alioquin ad omnia audaci. Itaque parum aberat, quin casusuo venationem funestaret, atque id prorsus egisset, nisi proximiores Comites vicinitas periculi admonuisset. Nam confestim, ceu sui prorsus immemores facti, alter alterum hortari, et spiculis suis gradu inuicem munito peruia facere, a quibus patere regressus non posse videbatur: atque ita hominem a praesenti morte seruauere. Interim et Ducis coniunx a diuersorio, vbi corpus curauerat, ad locum venationi designatum, atque a summis iugis Caesar aduenit. Quamobrem in ipsorum conspectu venatio editur. Adactae enim lanceis capreae ex montium scissuris, in quibus se condiderant, in praeceps ad Caesaris ac Ducum Mediolanensium pedes deuoluuntur, et dum [Note: saltu rapere.] saltum capere se inde laborant, a canibus dilaniantur.

Peracta venatione Caesar Mediolanensibus Ducibus abeundi potestatem facere, atque ipse intra limites suos regredi velle: cum iterum a Duce ipso et paulo post etiam a coniuge preces repetuntur, vt descendere simul Caesar in Italiam velit. Tantaque rogandi vis fuit, adiecto ad principum efficacia verba etiam reliquarum matronarum ac virginum, ceu in conferta pugna militari globo, vt expugnari se Caesar tulerit. Qui cum ea ipsa hora adhuc impransus esset, extemporaneis epulis famem leuat: et quanquam suorum neminem praemisisset, qui mensae atque cubilis necessariam supellectilem ferret, eo die cum Mediolanensibus Ducibus Burmium descendit. Illic foederatorum Legatis, ne quid agendis rebus perire temporis pateretur, ostendit: haud alienum se ducere, vt Florentinus populus in aliorum Italorum societatem, si fieri possit, amice trahatur. Oratores igitur ad hoc creat, ac mandat, vt repetita priscorum Caesarum memoria doceant, quot quantaue ab eis beneficia Florentina [Note: p. 86.] ciuitas acceperit; a se quoque paria expectari posse, si Florentini, relicta Gallorum societate, vetustiores amicos ac plura maioraque de eis meritos, videlicet Germanicum Imperium ac Caesarem praesentem, sequantur. Atque hoc facientibus non obscure offert, Florentinos, quorum animos Pisarum amissio non iniuria vreret, sine controuersia eius vrbis possessores esse facturum. Caeterum quod ad filium pertineret, Burmium se accersiturum, vt illic cum ipso ea tractaret, quae antequam Germania excederet, oportere a se agi monuerat. Dum his agendis Caesaris intenditur animus, afferuntur litterae, monentes filium pedem offendisse, neque nisi incommode montano itineri credere se posse. Accessit etiam, quod Germani Alpini, quos recentior aetas Grisanos nuncupat (Rhetotum pars esse putantur) paratos se in Caesaris verba iurare ostendebant. Ea res Caesaris animo magnos iniecit scrupulos. Nam cum saepe desiderata pene in desperationem venissent, quippe quod non contenti Grisani iugum detrectare, arma quoque Austrasiae Principibus intulissent, et praelio victos quosdam ex eis occidissent, minime contemnenda praesens ad officium eos recipiendi occasio videbatur: praesertim cum nuper Nouariensi bello visum esset, magna eos in Gallorum moribus momenta ad partem, cum qua senserant, secum traxisse. Etenim satis eis non fuit pro Gallis arma sumpsisse, Heluetios quoque, vt eadem secum molirentur, impulerant. Itaque cum longe abesset vt iusiurandum Grisanorum, quod omnibus votis expetendum erat, nunc ab eis oblatum omitteretur, et nulla spes esset id ipsos extra Germaniae fines, quia nullo scripto iure tenebantur, esse facturos, sequi Caesar in filio atque Grisanis praesentem necessitatem decreuit. His igitur duobus, Mediolanensi Duci atque aliorum Foederatorum Oratoribus ostendit, inuitum quoque cogi se in Germaniam paucorum dierum gratia regredi: neque Italiae minus quam sibi eam profectionem commodum esse allaturam. Et ne vel regressus veniendi amplius in Italiam fidem tolleret, vel mora diuturnior futura putaretur, ex comitatu suo Foederatorum Oratores et Procerum maiorem partem cum Mediolanensi Duce Tiranum descendere iubet, atque illic cum eo reditum suum in Italiam operiri, vt tanquam vel obsides, vel si pudor hoc nomen abnueret, certa signa Caesariani reditus haberentur.

His ita ordinatis, per eundem saltum Germaniam repetit, atque discedens accuratius


page 99, image: s099

Venetos Oratores monet, vt responsum super petitis celeriter habere contenderent. Addit etiam, etsi parum credibile videatur Venetos, quorum in Italia iam diu summa sit authoritas, communi causae defuturos, et nunc pro ea Caesari ac Romanorum Regi rem mediocrem, vt in Italiam veniat, praebere recusaturos; qui saepe militari alicui Duci non modo dignitatis magnitudine, sed neque etiam peritia aut rerum vsu conferendo longe plura atque maiora tradiderint. Nolle tamen eos latere, quam graue onus subituri essent, si cunctando agerent, vt alii hac in re, in qua ipsorum voluntas et studia prima apparere debeant, promptius munus ac partes suas implesse inuenirentur. Inter haec dicta discedit, et Mediolanensis Dux cum suis iisque, quos ei Caesar Comites dederat, in Tellinam vallem descendit, ac biduo Tiranum peruenit. Illic haud multum moratus Caesaris accipit literas, quibus monetur confecisse ea, quorum gratia Germaniam repetierat, atque biduo Biurnii futurum: debere nunc ipsum, relictis. Tirani Oratoribus et aliis, qui cum ipso ex Caesaris comitatu Tiranum iuissent, Mediolanum petere, atque ea parare, quae bello necessaria esse intelligit.

Quarto Idus Augusti Mediolanum Dux peruenit, atque illic certior fit, haud longe abesse Bernardinum Caruaial genere Hispanum, moribus, doctrina, atque illustri genere virum in sacro ordine in quo sanctae Crucis titulum gerebat, maxime insignem: quem Alexander sextus, posteaquam satis pro comperto Caesarem in Italiam venturum habuit, Legatum creauerat, vt venientem ipsius et Apostolicae sedis nomine in primis Italiae limitibus exciperet, atque ad nauandam bonam operam Italicae saluti atque securitati hortaretur.

Hunc igitur Mediolanensis Dux Ludouicus quibus potest honoribus in Iouis arce accipit. Interim Caesar, qui, vt suis assequendi spacium daret, per Telinam vallem et Lario proximos montes venationibus se exercebat, Mediolanensi agro appropinquat, ac Carimatum (vici et arcis id nomen) peruenit. Confestim igitur Legatus ac Mediolanensis Dux Moguntiam [Note: Ciuitas erat Mediolanensis, coronationi Longobardicae destinata, de qua Gaudentius Merula de Gallor. Cisalpin. antiquit. et origine lib. I c. I: in agro Insubrum Moguntiacum est oppidum, in quo sceptra accipere, et primas attollere fasces omen erat Lombardorum Regibus, Moguntiam doctissimus Alciatus adpellat, Modoetiam alii. Ego vna tantum antiquitate fretus, quae eodem in oppido est, in templo sancti Mauritii Moguntiacum adpellare non dubitabo: C SERTORIVS L. F. V. F. T. C. V. S. VETERANVS LEGIONIS XVI CVRATOR CIVIVM OMN. MOGVNTIACI.] contendunt, atque inde Medam vicus is quoque haud longe a Carimato) petunt. Non multo post Caesar superuenit. Obuii inter se relictis equis in ipsius vici angustiis Legatus ac Caesar, post primam salutationem in paratas ipsorum congressui aedes se recipiunt. Illic solemnibus verbis Legatus Pontificis nomine gratulationem Caesariani aduentus orditur, et quam oportune is veniendi consilium ceperit, non omittit. His addit, multa aliis temporibus Caesarum aduentum Italiae bona intulisse: non minora esse docet, quae per ipsum ad stabiliendam Italiae quietem acceptum iri hoc tempore putantur. Patere quidem in Gallorum praesenti motu, nihil eos magis sitire, quam vt euersis Arragoniis Regibus, Neapolitano regno caeterarum quoque Italiae partium seruitutem addant: sed Italiae non tam vires deesse, quam Caesaris ipsius nomen ad retundendam Gallicam vim necessarium videri. Quamobrem nunc praesente in Italia Caesare vehementer quidem Italiae laetandum; cuius saluti vel vno Caesaris aspectu satis consultum videatur. Sed non minus Caesari quam ipsi gaudendum. Siquidem ad Italiae liberationem venerit, in qua gloriae tantum eius nomini repositum sit, vt hac vna re se illud aeternitati


page 100, image: s100

putare Caesar possit consecrasse. Hortari igitur et Pontificis et Apostolicae sedis nomine, quod Caesar sapienter in Italiam descendens coeperit, id toto animo prosequatur, et Deo Duce, cuius salutiferum signum in Cruce tulerit, foeliciter expleat; vt sublato metu, qui sollicitas omnium in Italia mentes habeat, omnes intra fines suos contineantur, et in commune omnes Christianae religionis bono atque infidelium populorum conuersioni dare operam valeant. Cuius rei Caesaris ipsius primariae partes sunt, et ad quam propter virtutes et bonitatis magnitudinem omnium votis desideratur.

Respondet Caesar, libenter se pro Italiae periculo venisse, quia eius curam non minus quam Germaniae ipsius pertinere ad se semper duxerit. Caeterum laetari etiam magis se venisse, cum tanto opere summo Pontifici, quem ante alios, vt verum Christi vicarium colat, rem se gratam fecisse videat. Annixurum igitur se pro viribus, vt eius rei gratia, propter quam sit vocatus, non frustra venisse eum homines, qui nunc sunt, propter praesens beneficium sentiant, et propter gratam rei memoriam, qui post aliis erunt in annis, libenter loquantur.

Peractis magna partis vtriusque voluptate, quae primi congressus ratio postulabat, quia ad primae salutationis congressum et non ad longiorem moram paratae aedes erant, vtrique ad vicos, a quibus venerant, eo die reuertuntur. Excipere nunc in primaria vrbe Caesarem vt ius erat, et Dux Mediolanensis vehementer annitebatur. Caeterum is magnae vrbis ac frequentis populi conspectum deuitabat, quod dum poscentibus de veniendi celeritate morem cupit gerere, numerum in comitatu suo Caesaris dignitati congruentem nondum coegerat. Itaque Ticinum amnem traiicit, ac Vigleuanum profectus, illuc Legatum cum Mediolanensi Duce ac Foederatorum Oratoribus vocat.

Dum illic moratur, maioris Italiae partis legationes eum adeunt, et accuratis orationibus vt Caesarem et Romanorum Regem salutant, et veneranter agnoscunt. Tum in consilium itur. In eo Caesar ab iis ortus, quorum causa in Italiam venerit, frustra venisse ostendit, nisi qua celeritate ipse omnibus omissis in Italiam venisset, eadem nunc quoque pellendo periculo statim opera daretur. Sibi quidem, cui vt agendi primae partes ita etiam dicendi dentur, quod ad belli gerendi rationem videri, vt si vllae Gallorum copiae essent in Italia, primo quoque tempore contracto exercitu ad hostem eatur, ac proelio de Italiae finibus detrudatur. Quod si (vt affirmare nonnullos videt) Galli, ipsius aduentus fama permoti, copias quibus Italiam sollicitabant, trans alpes contraxissent, censere nihil antiquius Italiae saluti, quam vt cum exercitu ad Alpes contendatur, ac praesidio, quacunque a Gallia in Italiam aditus pateat, occupentur, et super omnia Hasta ciuitas, et si quae alia in Italia Galli possideant, munita loca eis adimantur. Aliam vel tutiorem vel faciliorem Italiae liberandae rationem nullam esse, quin semper, cum voluerint in manu sua habituros Gallos missis nouis copiis, tanquam nouo imminente bello anxios de salute sua Italos tenere. Se, ne id in Gallorum manu foret, in Italiam vocatum, se omnibus omissis, vt huic periculo occurreret, venisse. Omnes Caesaris sententiam atque animi magnitudinem laudare, ac palam dicere, non posse aut verius aut tutius saluti Italicae consuli: et tamen in re, quam improbare nullus audebat, consilium non explicabatur. Venetos enim mouebat, quod quanquam occupatis Alpibus difficilius Gallos in Italiam penetraturos negari non poterat, plus tamen Mediolanensis Ducis additum iri potentiae, quam Venetis conduceret, arbitrabantur. Id quod eos non parum mouebat, qui Italiae totius imperium haud dubie affixum cordi habere putabantur. Alia ex parte Mediolanensis Dux, Gallicarum copiarum discessu praesenti periculo liberatus, non tam metiebatur, quae abeunte Caesare Galli denuo moliri possent, quam illud metuebat, ne si de occupandis Alpibus sapienter cogitata non successissent, et graui et longo aliquo bello implicaretur. Expertus autem Nouariensi bello, se Venetorum ope subnixum contra Gallorum arma stetisse, vitare cupiebat, si nunc de Alpibus occupandis dissentire a Venetis visus esset, ne offensis eorum


page 101, image: s101

animis in grauioribus casibus in posterum vires iam expertas ipse sibi ademisse videretur. Igitur et Veneti oratores et Dux Mediolanensis respondent, maiores supra quam dici queat gratias esse, quae ab Italia tota Caesari debeantur, qui in Italiam vocatus non solum libenter venerit, vt ei opem laboranti ferret: sed etiam quod nondum motis, nondum ostensis armis, sola nominis fama Gallos trans Alpes compulerit, qui prius pene quam venerit, et antequam hostem vllum viderit, iure de hostibus dici potest victoriam peperisse. Quid enim aliud Gallorum in Caesaris aduentu trans Alpes concessio dici potest, quam Gallorum aperta confessio, se de Italia victoriam Caesari concessisse? Hoc igitur longe plus esse, quam praelio atque armis hostem profligasse: quia nullo suorum amisso, nullo fuso sanguine, id de hoste obtinuerit, quod raro sine magna caede, sine magno rerum omnium discrimine obtinetur. Quae res cum Dei munere concessa videatur, vt sanguini humano parcatur, et apertius Dei benignitas agnoscatur: quis non dixerit etiam Deo gratius fore, vt per hunc modum ocio et pace Itali fruantur, quam dum tutiora quaeruntur, grauiore facto irritatis Gallorum animis, Italiae in posterum noui timoris causas relinquere? A Caesare autem longe abesse, vt quia se hostium sanguine non cruentauerit, in cassum venisse in Italiam dicatur: siquidem magnae eius foelicitatis testimonium est, quod ei sola nominis fama contigit id efficere, quod alii etiam vires omnes experti, omnibus in ambigui Martis discrimen adductis vix assequuntur: ipsae autem Italiae salutem ita pepererit, vt ne parua quidem in re vlla ad eius populos detrimentum aliquod peruenerit. Quod si haec Caesarem aut alios Germanos gloria parum mouet, nisi aliquid additum habeat, in quo palam fiat, quantus sit Caesaris in periculis adeundis animi vigor et magnitudo, quae sine grauiore motu plurimum gloriae secum sit habitura. Nam cum ipse negotium sibi hoc sumserit, vt communi aliorum Italorum causae populum Florentinum adiungat, si monita eius sequi neglexerit, ac perstare in Gallorum societate videbitur, arma ei Caesar inferre potest. Huius enim hostis vires diu eum sustinere non poterunt, ex ipso autem bello gloria eum ingens sequetur: siquidem ad famam haud parum retulerit, per orbem terrarum ferri, Caesaris virtute in vnum coaluisse Italiam atque armis compulsos, qui hactenus cum Gallis senserant, communem omnem Italorum causam respexisse. Vires ad hoc bellum paratas, siue terra siue mari rem gerere placeat; quis non videt? cum a Duce Mediolanensi, cum a Venetis ingens equitatus peditatusque ad tuendas Pisas iam diu in Hetruria alatur, et Genua Hetruscis littoribus propinqua praebere classem Florentinos maris aditu prohibere cupientibus facile possit.

Caesari longe praeter opinionem contigit, vt ad leuandam Gallorum metu Italiam magnis precibus vocatus, Ducem Mediolanensem cuius gratia propter necessitudinem inprimis mouebatur, cum etiam primum periculo obiectum videret, et Venetos, qui vt in Italiam contra Gallorum arma veniret enixe rogatum miserant, tam auersos ab ea ratione perspiceret, quae vna formidine Italiam leuatura erat. Itaque paucis ait, duo ad liberandam Italiam, propter quam non ab vno sed ab omnibus vocatus fuerit, proposuisse: quia etiam duo illa, et non alia, liberare periculo et metu valeant, contra ea duos dixisse, quorum ante alios intererat, vt primo quoque tempore ea peragerentur. Quam bene nunc maleue se opponant, ipsos visur os: tempus etiam ostensurum, quam sapienter sibi consuluerint, si agendae rei occa sionem propter quam ex Germania Caesarem vocauerant, frustra elabi sinerent, et Caesaris opera, quem praesentem habeant, vti nesciuerint: se in Italiam non gloriae cupidine, sed vt propinquos, amicos, ac foederatos in periculo defenderet, venisse. Itaque si hoc non agitur, nullam esse aliam causam vltra in Italia commorandi. In Germania bello materiam non deesse, multo minus contra infideles populos (quod magis cupiat) deesse posse. Itaque iam nunc se Germaniam repetiturum Quod si trahere Florentinos in communem causam ad Italiae salutem pertineat, vt dixerunt,


page 102, image: s102

etsi praepostere agi videat (quis enim negauerit, occupatis Alpibus Florentinum populum vltro precibus temptaturum, vt in aliorum Italorum societatem adhibeatur, quem nunc armis cogendum esse dicunt) ne pro virili sua huic rei defuisse dici possit, haud grauatim hanc etiam prouinciam suscepturum. Sed si huic rei opera datur oportere primo quoque tempore bello necessaria parari, ne cunctando hostibus confirmandi se tempus praebeatur, aut saeuiore postea hieme frustra bellum temptetur.

Huic rei neque repugnabatur, neque vere contra poterat dici: sed difficultatem tamen habebat, quod Caesar pactam pecuniam in huius belli vsum poscebat, et Veneti Oratores, qui gratulatum Caesaris aduentum venerant, nihil attulisse respondebant; tempusque ad monendum Senatum rogabant. Inique agi ac parum sincere videbatur, cum a Germania ipsa quid opus esset omnes intellexissent, et postea quantum vrgeret Caesaris postulatio, assidue significatum esset.

Indignari igitur Caesar, ac Mediolanensis Dux aperte Oratores monere, si quid grauius a Caesare ageretur, id totum Venetis ascriptum iri, quorum ipse tantum rationem habuerit, vt ne soli obstitisse Caesari de occupandis Alpibus viderentur, etsi vera et salutaria monebat, ipse quoque contra eius sententiam dicere non dubitauerit. Itaque si de pecunia nunc dictis atque promissis non maneant, cui dubium, quin irritatus Caesaris animus noua consilia ineat, et omnes iure commotum esse fateantur? et omnium malorum, quae sequentur, Venetos et qui nunc sunt et inposterum erunt, fuisse auctores ferant?

His Ducis Ludouici rationibus, quas nimium veras videri aperta iam Caesaris ira faciebat, pecuniariae rei difficultas est discussa: quia pactae summae partem repraesentarunt Oratores, et breui reliquam quoque affuturam dixerunt. Caesar igitur (nam a Mediolanensi Duce benigne et copiose omnia subministrabantur) Derthonam, et inde qua proximior saltus ad eam peruius est, Genuam [Note: Vbertus Folieta Hist. Genuensium lib. XII ad a. 1496. eo anno (quoniam hanc quoque rem Annales nostri non omittendam duxerunt) Maximilianus Caesar Genuam venit, omne honorum genere exceptus, cui cum Ludouicus obuiam processisset, eumque per omnes suos fines deduxisset; Genua quoque quattuor Oratores illi obuiam missi sunt, Lucas Grimaldus, Franciscus Soffia Iurisconsultus, Cosmus Zerbius, Baptista Spinula: ad gratulandum sospitem in Italiam aduentum iuriumque eximiorum, quibus superiores Caesares Genuam ciuitatem impartiti sunt, comprobationem petendam, quam rem Caesar in aduentum suum Genuam distulit.] petit. Sequuntur Derthonam vsque legatus, et cum eo Mediolanensis Dux, ac foederatorum orator res: a quibus Caesar petit, ne inde recedere velint, priusquam ornata classe soluisse eum acceperint. Nam cum maris vsu prohibere Florentinos decreuisset, optabat vt si quis nodus incideret, per Legati ac Ducis Mediolanensis vicinitatem huiusmodi difficultas citius tolleretur. Genuae Caesar parandis nauibus, dum praeter ea, quae viri Genuenses ex vetere vrbis disciplina adhibent, alia multa non minoris momenti ex ingenio suo addit, et propter animi vigorem et propter sapientiam atque humanitatem Genuensium in sui admirationem animos conuertit. Interim Florentiae auditus Caesaris Orator, etsi in sententiam vrbem illam non traxerat, scrupulum tamen non mediocrem ciuium animis iniecit. Nam ne quid temere de Gallorum relinquenda societate Florentini statuerent, illud mouebat, quod in Gallia maior Florentinae negotiationis pars exercetur. At alia in parte bellum praesens a Caesare terra marique intentari videbant. Oratores igitur ad Mediolanensem Ducem duos, Olorensem Episcopum, ac Petrum Soderinum, primarios ciues mittunt temptatum,


page 103, image: s103

si per eos Caesar belli consiliis dimoueri possit. Derthonae Ducem adeunt, et pro vetere beneuolentia rogant, ne deesse Florentinae vrbis periculo velit. Placato sibi Caesare opus esse, qui aeque atque ipse praestare valeat, alium nullum esse. Dux benigne quod rogatur, temptaturum se respondet: sed frustra laboraturum, nisi populus Florentinus relicta Gallorum societate caeteris Italis se coniungat. Efficacibus igitur literis a Mediolanensi Duce apud Caesarem adiuti cum Genuam contendissent, quia de relinquenda Gallorum societate haerebant, infectis quorum causa iuerant, domum redierunt. At Caesar ornata classe, etsi anni pars erat, qua grauius plerumque atroces tempestates Ligusticum pelagus infestant, post Idus Nouembres a Genua soluit, atque ad Labronam in Pisarum littus cursum dirigit. Id enim animo voluebat, adempto Labronensi portu grauiorem amissarum Pisarum populo Florentino memoriam reddere, vt per hunc modum auctis incommodis, cum prorsus maris vsum amisissent, facilius salutaria consilia reciperet, et vt Italus cum aliis Italis sentiret, persuadere sibi pateretur, Labrona ad mare posita est. Portus autem secundum littus ad quinque passuum milia extenditur. Portus hostia marmoreis turribus longe in mari muniuntur. Vt igitur in eius conspectum est ventum, stare naues ad anchoram Caesar iubet: fretus laborantem rei frumentariae inopia populum, maritimi subsidii spe adempta, deditionem esse facturum. Neque vero ipsum ea res fefellisset, nisi sapienter cogitata repente classis euertisset, e Narbonensi littore a Gallorum Rege missa, quae plenis impulsa velis, Caesareae classis praeteruehi proras, atque vltro tormentis lacessere ausa Labronensem portum intrauit, sed etiam repugnandi spem non mediocriter auxit. Caeterum quia ope lata Gallicae naues id egerant, cuius causa Rex venire in Italiam iusserat, haud sine periculo nequaquam viribus Caesareae classi pares diutius in portu mansurae videbantur. Itaque dum audendo posse se sibi consulere confidunt, portum egressae atroci vento percutiuntar: pars Caietam se aegre recipit, aliae ad Herculis portum contendunt. Vbi quae validior erat, insectante Genuensi naue, quae et hominum et tormentorum plus habebat, perfossa atque quassata, amisso malo, in Genuensis potestatem venit, atque latae opis audaciam luit. Vt parum profici maritima obsidione Caesar videt, cum Galeoto Mirandulensi, atque Ioanne Francisco Sanseuerino Caiaciae Comite, quos magni equitatus rectores Caesari Dux Mediolanensis in expeditione ministros et adiutores dederat, in terram descendit, atque a Pisis terrestres venire copias iubet, terrestribus viribus oppidum oppugnaturus. Interim loci situm ipse perlustrat, et non Ducis solum sed impigri quoque atque audacis militis partes exequitur. Venetorum copiae cunctabantur. Earum moram Caesar modo literis, nonnunquam nunciis castigat, ac per eas stare docet, ne expeditio Labronensis ex sententia conficiatur. Posteaquam in cassum apud Venetos Legatos aeque ac milites agi, et variis excusationibus rem trahi satis aperte videt (nam per eos dies interceptis quibusdam literis patuit, parum sincere a Venetis agi, qui palam velle dicentes, vt Caesaris imperata Venetus miles faceret, clam per militares legatos agebant, vt milites nunc impudenter nouum stipendium petendo, nunc sine commeatu a signis abeundo, parum et cum Legatis et longe minus cum Rectoribus et Praefectis dicto audientes esse, nimia licentia militarem disciplinam prorsus soluisse viderentur) dolo iam nimis aperto, Caesar cum iis quos secum habebat, repente ad Pisanum vicum proficiscitur, vocatisque Foederatorum oratoribus se grauiter animo commotum ostendens commemorat, quae apud se in Germania acta essent, vt in Italiam descenderet: et cum ipse omissis rebus suis morem petentibus gesserit, posteaquam sola aduentus sui fama Gallorum copias trans Alpes compulerit, nihil a Foederatis actum dici posse, nisi vt in consiliis de belli ratione, et deinde nunc in Ethrusca expeditione pro collato beneficio ipse ludibrio ab omnibus habeatur. Itaque


page 104, image: s104

ira incensus e consilio se proripit, et tantae iniuriae non immemorem se fore comminatur. Oratores Proceresque omnes circumstare, ac precibus et consilio turbatam mentem placere laborare: caeterum incassum omnia temptata. Spretis omnium dictis Appenninum traiicit, magnisque itineribus Parmensem et Placentinum agrum emensus, Papiam diuertit Mediolanensium Ducum rogatu, quos illie Blancae filiae funestatos morte offendit. In ea vrbe Pontificius erat Legatus, qui vna cum Ducibus lenire Caesaris iram enixus, vix auditus est. Tanta hominis animo vis indignationis inerat. In consilio igitur exprobrata rursus iniuria, quam pro collatis beneficiis in Italia sibi illatam querebatur, nihil vltra audire voluit, quod ad minuendam animi perturbationem afferretur. Pusillum igitur Papiensi agro ad Ticini amnis fluenta moratus, Cusagum, vrbe Mediolano deuitata, petit. Illic etiam incusatis denuo Foederatis, atque in primis Veneto Senatu, non venationibus, quae paratae erant, relaxare animum, non famosae vrbis vicinitatem commemorantibus aures vllo modo praebere voluit, sed indignatum gerens animum ad Larium se recipit, Germaniam repetiturus.

Ad Larii magnam partem secutus Legatus, nullum sapientis, nullum magni viri officium praetermisit, vt si reuocare ac penitus placare non poterat, saltem eum, qui ad ferendam opem vocatus in Italiam haud grauatim venisset, indignatum atque hostem Italiae pro virili sua non relinqueret. Qui in Labronensi expeditione Caesari a Mediolanensi Duce adiutores dati fuerant, hi abeuntem Burmium vsque persecuti sunt ad vltimos Mediolanensis ditionis fines. Inde dum a Caesare dimissi regrediuntur, in ipsius Adulae radicibus obuiam habent Paulum Biliam, vnum a Secretis, a Duce Mediolanensi iussum abeuntem Caesarem subsequi. Animi eius perturbationem secum voluens Dux vehementer mouebatur. Itaque etsi satis sibi conscius erat, nihil a se in Ethrusca expeditione peccatum, verebatur tamen, ne, (vt in magnis animorum motibus plerumque euenit) etiam alienae culpae poenam lueret. Mittebat igitur eum, qui dictus est, mandata ferentem ad deprecandam Caesaris indignationem: cum a duobus, quos diximus, a Caesare digredientibus monetur, quantum Caesar progressus esset. Biduo itaque post Natalitium Redemptoris diem, Malcii eum Paulus in Germania assequitur. Facta a Caesare dicendi potestate Ducis Ludouici mandata exponit, quorum summa erat: scire Caesarem, nullum inter mortales esse, cui maiora Dux Ludouicus et plura, quam ipsi, debeat. Ab eo dignitatem, quam sustineat, accepisse: ab eo nunc quoque Ducatus tranquillitatem, qua fruatur, Gallis trans Alpes compulsis, agnoscere: illius vnius beneficio tributurum, quicquid laeti in posterum habiturus esset. Itaque orare, si quid per alios vel dolo vel errore peccatum sit, ad ipsum ira non extendatur, qui neque peccarit, neque post Deum alicui plusquam Caesari obsequi atque parere cupiat, et ingratam praesentem lucem sit habiturus, nisi nunc certior fiat in ipsius Caesaris beneuolentia locum sibi non negari.

Mirius Caesar respondet, quod ad Mediolanensem Ducem, contentum se indignationi finem facere, quia et amantiorem sui semper putauerit, et quae promiserit, large viderit praestitisse: etsi dum de occupandis Alpibus agebatur, Dux parum prudens salutis suae aestimator maiorem Venetorum quam Caesaris dignitatis atque nominis, imo quam securitatis suae rationem habuerit. Caeterum in Venetis nunquam immemorem fore, neque in promissis fidem, neque erga se vllo tempore bonam mentem esse inuentam. Cum hoc responso ad


page 105, image: s105

Mediolanensen reuersus Ducem Paulus funestatum coniugis morte [Note: Io. Bapt. Villanoua Laudis Pompeiae Historia lib. IV p. 929 in Tomo III Graeuiano. hoc eodem anno e viuis excessit Beatrix Estensis, dilectissima Ludouici Sfortiae Ducis vxor, cum mortuum iufantem infelici partu eniteretur. Dux ob talem vxorem, quae virtutibus ornata erat non vulgaribus, amissam insolabili dolore percussus, funus illi et exsequias tanta cum pompa ac magnificentia celebrauit, quanta forte nunquam alias in vrbe Mediolano fuit cuiusquam funeris, atque idem fieri voluit, in omnibus vrbibus atque oppidis sui Ducatus.] offendit grauius, quam pro fortis viri officio, in moerore versari.

Hunc exitum Maximiliani Caesaris in Italiam aduentus habuit: quem haud falsum vaten statim a Gallis secuti motus fecere. Nam vix dierum octo viam Caesar extra taliam abierat, cum ab Hastensi agro Ioannes Iacobus Triuulcius Ducis Mediolanensis finibus arma intulit, in Ligustria et Transpadana ora omnibus ferro atque igne foedatis. Qua in re etsi obiectae Sfortianae et Venetorum copiae haud multo post omnia in pristinum restituerunt, res tamen Italicae propter eos motus periculi laborisque magni expertcs non fuere.

Caeterum Caesaris ipsius virtus cum aliis in rebus magna esset, liberalitate tamen ac Dei cultu plurimum enituit. Hoc ostenderunt moderatissimi eius in omni vita mores, et dandi bonis, in quos inciderat ingens promptitudo: ostendit etiam eius a Labronensi expeditione reditus. Nam quanquam haud iniuria indignatum Italiae gereret animum, Venetorum in copiis Pisa nis promissione elusus, et si tunc satis ei copiosam se fortuna non praeberet, Placentiae in Coenobio, vbi noctem mansit, auratos maximi precii pannos ad arae ornatum, et sacerdotibus ad sacras vestes, aduentus sui in Italiam monumentum dono tribuit.

TELINAE VALLIS AC LARII LACVS PARTICVLARIS DESCRIPTIO.

POST imperii migrationem non consueuere Caesares, nisi raro admodum et propter graues causas, in Italiam descendere. Itaque operae precium visum est Caesaris Maximiliani (quem nos post factam a Ludouico Sfortia cum Gallis ad Nouariam pacem venisse in Italiam vidimus, et cui operam dare contigit) aduentum eiusque causas, et quae egerit, non perpeti in obliuionis caligine tecta manere: non minus etiam e re communi fuerit, particulatim regionem, qua veniens iter habuit, ostendere; vt regio, quae in Italia hactenus praeter vini famam nihil habuit, vnde celebris haberetur, huius magnitudine Principis, cuius vestigiis calcata fuit, inter alia celebria loca nomen habere incipiat.

Alpes quae Italiam a Germania diuidunt, ab ortu solis in occasum porriguntur, alio aliis locis nominatae. Earum saltus, quo Dux Mediolanensis Caesarem Maximilianum adiuit, et quo idem Caesar paulo post in Italiam descendit, vulgo nunc mons Bralius vocatur: Adulam putant esse, qui vetera nomina sectantur. Is in altum surgit longo spatio, propter coeli inclementiam sine cultoribus, ac propter niuium magnitudinem hyeme aliquot menses inuius: qua ad Italiam vergit, Burmio imminet. Ab eo inter meridiem et occasum Telina vallis extenditur. Ita nomen est, siue quia in teli speciem porrigitur,


page 106, image: s106

siue quod a Telio vico accolae sic appellauerunt. Ab astiuo Solis ortu Brixiensis, ab hiberno Bergomensis agri fines attingit, a septentrione et occasu iis, quae in Italia Grisani (de quibus dictum est) gens Germanica possident, contermina. A summo Adulae amnis Adua cadit, qui totum vallis longitudinem cursu suo emensus in Larium procurrit. A dextra laeuaque praealti montes, atque inter eos, quod planiciei est magna in parte soli feracis.

Montes autem quantum eos meliore anni parte sol inspicit, non coluntur modo, verum optima vina quoque ferunt. Vbi situs cultores non patitur, pecus alit, aut materiam alendo igni aut aedificationi praebet. Metalla quoque his montibus Natura, quin etiam marmora non negauit. Patuit hoc praecipue Ducis Ludouici Sfortiae tempestate, desectis in magnarum columnarum atque tabularum, vsum lapidibus viridi colore, aliisque, qui gemmarum fulgorem nitentes, etiam carbunculos variis in locis ostendunt. Quod mortalium multi perspexere, et nos, qui haec tradimus, quia rem vidimus, nisi vero testimonium subtrahere velimus, pro explorato ponere debemus. Populi per hanc vallem frequentes, et longe quam pro loci spatio maiores diuitiae. Haec summaria Vallis descriptio.

At Larius primo a septentrione in solis ortum hibernum simplex procurrit. Inde in duo brachia diffunditur, altero Comam Vrbem inter occasum et meridiem, altero ad orientem Leucum petit, vbi Aduam ab initio acceptum emittit. Lacus non piscatione modo, et quod nauigatione commodum sed vltro citroque a Germania atque Italia commeantibus praebet, verum etiam populorum frequenti numero et hominum industria admodum insignis. Ad ripam marginis frequens est olea, nec minus vitis. Fert etiam Laurum, atque alias arbores maritimis locis calidioribusque plagis assuetas.

Ad Telinam igitur redeundum, vt distinctius nunc caetera enarrentur. Eius longitudo ab Alpibus ad Larium in sexaginta passuum millia porrigitur. Mons Bralius siue (vt ante dictum est) Adula vallis initium, inter Rhetorum partem (Agnedina dicitur) et Burmienses surgit. Eius aquae Septentrionem versus Athesis primordia, ad meridiem Aduam effundunt. In eius montis radicibus, qua Italiam spectat, calidae aquae multorum generibus morborum salutares putantur. Inferius vicus Burmium planiciem inter praealtos montes triquetri figura explicat. Montes ab aestiuo ortu proximiores duobus anfractibus, altero ad Tridentinorum fines pertinent, altero Camonicam vallem agri Brixiensis partem atque Olii amnis fontes aperiunt. Vallis Camonica longo se cum Telina tractu porrigit, donec Bergomensi agro excipiatur. Eadem etiam Olio perluitur, quoad in Sebuinum lacum se condit, atque ab eodem etiam emittitur. Ab alia Adulae parte montes ad Germanos Rhetos siue Grisanos pertinent, in duas lacerati valles: primam sine nomine Burmiensium iur: s, altera Venusta dicitur, quae Rhetorum possessionis est; a Burmii fronte meridiem versus in arctum planicies restringitur nisi quantum coeuntes inter se montes Adua repellit. Hunc Fredulsus amnis auget, qui ab ortu solis Burmium cingit. Huius ager frumenti aliarumque frugum, quas Alpina ferre regio potest, praeterquam vini ferax. His commodis, arque re pecuaria simul, sed multo magis etiam hominum industria adiuti Burmienses magnas olim congessere opes: Et qua a Germania atque Lario iter ad ipsorum vicum per augustias patet, olim aedificatis pilis loca munierant, vt nisi pacato petere Burmium non liceret. Liber olim fuisse dicitur, sed cum luxuriante fortuna suorum non contentus Vallem infestam faceret, Vicecomitum armis libertatem amisit, ancipiti malo oppressus.


page 107, image: s107

Nam cum ad Grossum, vbi Vallem clauserant, Burmienses Vicecomitum exercitui resisterent, dum eo in loco acriter pagnatur, per occultam Vallem, quae post Venustam ad Grossum porrigitur, copiarum partem Vicecomites miserunt, quae vicum sine vllo praesidio nactae, populatis omnium tectis, arcem quoque in Adula ad vicum tuendum positam ceperunt, cuius ruinae in hanc quoque diem durauere. In Burmiensibus montibus id etiam insigne, quod in eis inuenta proximis annis rubentis atque caelestis coloris pigmenta, haud dubia (vt permulti putauere) signa dederunt, argento atque auro montes illos grauidos esse. Post angustias vbi Burmiensium coarctari planiciem diximus, vallis ad Larium benignius aperitur. Frequentiora hinc tecta, frequentes etiam vici, in quibus propter numerosum populum referendi Sondula, deinde Grossum. Hic aperti montes ad Germanos Brusium atque Busclauium ostendunt, qui cum diripiendam hostibus vallem praeberi consueuissent, effecerunt vt Vallis fauces duplici arce munirentur. Vtriusque etiam integri conspiciuntur muri. Additum huic aliud munimentum, ducta per transuersam vallem mole, quae ab inferiore parte, vtpote locupletiore, hostes penitus arceret. Sed hanc quoque molem Rhaeti cum temporibus nostris intulissent, subuerterunt. Ab his faucibus Croatius amnis in Aduam se condit. Post Grossum non latius modo verum etiam laetius vallis patet. Vici in eo Matium et Asparagus, Touum post, deinde populi numero Touo maius Louerum. His minus inclemens frigoribus regio: itaque etiam vineta alit. Sequitur Tiranum Telinae totius firmamentum. In eo non frequens solum populus, verum magnae quoque opes. Immunitum superioribus temporibus, Dux Mediolanensis Ludouicus Sfortia valido muro sepsit, atque a Solis ortu arcem imposuit. Idem, etiam Petrae malae munimentum auxit, cum turris antiqua ad arcendos Germanos a Pulsclauio parum valida putaretur. Tirani ager admodum ferax. Eius colles ante alios vini copia insignes, qua Sol eos plurimus irradiat. Nec vero vini copia colles ipsos magis quam bonitas memorabiles facit. Inuenitur vltra sexagesimum annum si cura adhibeatur, perdurare, auctis viribus, quae alioquin senio nisi in optimis minuantur: tunc quoque odore magis quam potu ad excitandam in affectis corporibus valetudinem inter efficacia remedia numeratur. Post Tiranum pagi sunt in montium radicibus ad Germanos pertinentium, Villa et Bienzonum, et in parte aduersa alius pagus Slationa. Inde rursus a parte, quae Germanis est contermina, in mediam vallem collis erumpit, in cuius summo Telium vicus, idcirco referendus quia frequens est populus, et multae eius opes, et quod ab eo nomen sumpsisse vallem putant. Omnia in hoc colle culta, sparsae in Aduae marginibus casae permultae magis quam pagi. Telium praetergressis occurrunt vici Giaca et Curium, interiecto torrente, qui illic in Aduam cadit. Ab eadem parte alius sequitur pagus spatio diuisus, Pons nomine, accolarum diuitiis atque elegantiore cultu maxime memorandus. In parte iis aduersa et pauci et ignobiles pagi, atque sterilitate parum laeti. Inde iterum in collibus ad Germanos pertinentibus Teruisium, mox Pendulasta montana, Grumellumque, inter montium iuga atque radices medii, adeo omnium frugum copia laeti atque feraces, vt regio, quae alioquin abundans est, hic se ipsam superare frugum copia et bonitate videatur. His succedit Sondrium arce insigne, in caeteris ab iis, quae dicta sunt, minime dispar: medium intersecat fluuius Mala, qui se illic in Aduam condit. Ab eo loco saltus patet ad Rhaetorum partem, quam Malengum vocant. Telina ab eo loco minus culta, ac minus plana, et nihilominus non expers vitium, et qua ad Germanos pertinet, quantum cadentes a proximis montibus aquae coli loca patiuntur, vt in montana planicie non prorsus infoecunda. In parte aduersa pagus Caiolus propter ordinem solum referendus. Ab eo ad Camonicam vallem saltus peruius est. Nec aliud ea in parte memoratu dignum. Caeterum ex aduerso post Sondriam vici sunt Castilonum, deinde Pons a proximo fano Sancti Petri dictus: ideo referendus, quia lapideo opere Aduam iungit, et Verbeno amne, quem illic Adua accipit, alluitur, et quod decimo


page 108, image: s108

anno ante Caesaris aduentum eo in loco Ludouicus Sfortia, cum nepotis rem gereret, facta pace Rhetorum incursiones coercuit. Inde Ardemus vicus, et ignobiles casae sparsim positae, magnis flexibus Adua planiciem secante, donec a montibus, quae in dextra parte sunt, collis Tartaro a Bergomensium montibus in Aduam cadenti ceu se oppositurus occurrere velle videtur. Is torrens longo tractu planiciem occupat, atque infoecundam facit. Tum ab ea parte Telamon pagus late tecta sua spargit. Ex aduerso, in colle, quem diximus, Camsanum vicus, et morbis salutares, vt in Aduae radicibus, calentes aquae. Adua tum late se diffundit, in cuius margine, vnde Sol oritur, Morbemum. Is populus et numero hominum et diuitiis ante alios in Telina insignis. Sed cultiores quoque mores atque aedificiorum elegantia longius ab alpina duritie quam caeteros abiisse ostendit. Medium secat vicum torrens Bithus, in praeceps ab altis montibus ex Bergomensi agro cadens, nonnunquam accolarum tectis infestus. Loco nomen caeli intemperiem, late agrum occupante Adua, fecisse fama est, Hinc ad Larium solus pagus Delebium. Nec plura in Telina valle referenda. Hinc enim in Larium Adua nomen suum relinquit, et pro valle lacus esse incipit. Larius ad haec initia in dextra parte ab Adua venientibus Alpes versus cuneatur. Illic per Clauennae vallem in Larium Mera amnis decurrit, et turris posita Mozolae cognomento. In valle vicus Clauenna idcirco insignis, quod Barbarorum incursionibus saepe infestatus, saepe etiam grauibus eos proeliis afflixit. Cum ad arcendos hostes non sufficere sola in monte arx posita videretur, valido muro multis in locis egregie turrito Dux Ludouicus, regnante adhuc nepote, cinxit. Introrsus magis in Alpibus vicus, plurium hominum numero nequaquam Clauenna inferior. Vltra ad saltum Bregaliam Sancti Iacobi vallis, Curiensis Episcopi (qui vnus Grisanorum Procerum habetur) finibus contermina.

Larius ad haec initia sinuatus, quo magis ad meridiem tendit eo latius patet. In latere eius ad occidentem prima a Merae hostiis Oloniae turris occurrit. Arx est in mediis aquis posita. Hinc vici, Glarea, Suricum, Domasium, deinde Grabedona, et Doncum. Ab his Musoccum atque Bellincionam per montium culmina itur.

Sequitur Mussium fodinis et candore marmoris insigne. Tum Arciona, et vltimum in ea parte Menasium, in promontorio situm. Ab eius tergo ad Proletiam via patet, in vltimo Luganilacus sinu positam. In Larii parte huic, quae dicta est, aduersa post Aduae hostia pagus Collium, inde Sancti Nicolai fanum, vulgo Pionae Prioratus nuncupatur. Post vici Corenum, Delphus, Bellanum, Varena; a tergo Vallis Saxina, atque in ea Baiedi Arx Bergomensi agro, vbi Sancti Martini vallis appellatur, contigua. Vsque ad Menasium Varenamque Larius simplex rectusque procedit. Neque eadem ipsius latitudo: vbi maior, ad quatuor se passuum millia pandit: vbi minor, ad duo millia; ac quibusdam etiam in locis angustius coartatur. Tum a Menasio atque Varena in duo se ceu brachia diffindit, vt ante ostensum est. Alterius ad occasum finis vrbs Comum: alterius oppidum et arx Leucum. Inter haec duo Brachia a meridie in Larium, tanquam Isthmus, collis Bellasium nomine procurrit. A Varena ad Leucum sunt Fons Lacteus, et eodem nomine amnis, quamuis breui cursu, nomen a candore fractarum per saxa aquarum assecutus. Tum oppida Mandellum atque Leucum; hoc loci munimento insigne, nec minus quod sub Duce Philippo omnes Venetas vires sustinuit, egregiaque virtute ac fide praestita aeternam sibi perlatae fortiter durae obsidionis famam comparauit. Illic tanquam Laurii partus Adua emittitur, lapideo ponte iunctus. In aduersa Larii parte vicus Malgratum, et Vallis quae ab eo nomen accepit, inde Onum, Ciuenna, Vasenna, Limonta. Tum Bellasium collis, qui (vt ante dictum est) in medium Larium procurrit. In eius radice ad occasum solis eodem nomine vicus. A vertirce tres ipsas prospicit partes, in quas Larius se expandit, et propterea magni turbulentis apud


page 109, image: s109

Laurium rebus momenti semper habitus. Ita fuisse ostendunt ruinae magnae olim arcis in summo positae, et quod mortuo Duce Philippo pertinere ad publicam quietem visum est, arcis munimenta demoliri, nec perpeti, vt a reliqua continenti, vt cogitatum fuerat, callis rescinderetur. Hinc fuit quod sine cultore diu mansit, quoad praesens loci dominus, fretus Principis gratia arcem quidem restituere non tentauit, sed magnis in aequiore colle excitatis aedibus consitisque arboribus, atque adiecta hortorum amoenitate, loco veteris famae nitorem restituit. A Bellasio Comum tendentibus primo Lassenum occurrit, nulla re magis quam austeri vini infamia notum. Tum pagus Nexum, eodem nomine duplex populus. Haud longe ab eo fons est non semper scatens: stata dicitur habere tempora, atque opinio inualuit religioso die, quo pro hominum salute Christus in ligno pependit, dum sacra mane peraguntur, aquas hunc fontem ante arentem ea anni parte primum emittere. Vis etiam medica cohibendis impetiginibus et scabiei, eidem inesse putatur. Hinc pagi inueniuntur, Palantina atque Molendina. Huic molendi vsus nomen inuenit, et vt molere possit, aquae efficiunt pluuiani fontis, quas non solum auctoris nomen fecit insignes, verum etiam illud, quod dictu mirum, non statis horis (vt. in vulgo est) sed per incerta temporis interualla vt ex fonte euomantur, mox se ipsas etiam contrahunt atque resorbent, vt maritimam in Alpibus vndarum reciprocationem edere videantur. Vltra vicus Tornum lanificio insigne, et Parlassa, tum obliquante se lacu in eminenti dorso sancti Nicolai fanum vltimus in Lario locus ea parte Comum euntibus.

Superest nunc in Lario dicenda pars huic aduersa, a Menasio se Comum extendens. Igitur post Menasium vici sunt ordine, quo referuntur: Griantum eregia vini fama insigne, inde Tremetium, Lenum, et in Leni tergo Aquae frigidae monasterium, nomen loco scaturientes frigidissimis aquis fontes dedere. Tum surgens in Lario dorsum peninsulam facit, in cuius vertice sacellum, caetera sine cultoribus: oleistamen vitibusque vestiuntur. In continenti patent campi, et in eis vicus insula, ita appellandi dorsum (quod diximus) paruo annexu continenti adhaerens causa fuit: populus veterum malorum fama memorabilis. Nam cum locus fiduciam faceret natura atque manu munitus, conspirantibus propinquis populis, non infestare modo sed etiam in potestate sua Larium totum continere, ac vrbem Comum nauigatione prohibere ausus est, quoad Comensis ciuitas indignitate atque incommodis simul permota, communicatis viribus atque consiliis cum iis populis, qui superne lacum incolentes paria cum vrbe incommoda atque mala patiebantur, aduersus Insulanos a fronte tergoque eodem tempore arma mouit: sed inimicum populum non contenta oppressusse, victis leges imposuit, ne imposterum vnquam locum munirent.

Post Insulam Sala Colona, tum Arzenna atque Briona pagi. Inter duos posteriores Intellefi amnis ad Lugam Lacum vallis porrigitur. Inde sequuntur Alium, Coratumque deinde Moltrasium, atque Cernobium. A Moltrasii tergo mons surgit Bisbinus, a cuius vertice futuras praenosci tempestates accolarum opinio est. Hinc ad meridiem sinuatur lacus, et in ipso flexu Vicus, ita pagum illum incolae vocant. In eo nunc sacrae virginis fanum Humiliatorum ordinis. Hic quondam Ruffi villam fuisse a Plinio celebratam fama est: et gemmeus euripus, aliaque nonnulla ita fuisse spectantibus fidem facere conantur. Cernobium inter ac Vicum Bregia fluuius in Larium decurrit, ponte insignis, Longobardorum Reginae id opus, vt fama est. In intimo sinu vrbs Comum, et vetere fama et praesenti fortuna inter Italas vrbes minime negligenda.

Lario duo sunt peculiares venti, quotidie non simul sed vicissim ac statis horis spirantes, tanquam nauigationis vltro citroque adiutores ac magistri Tiuanum vocant


page 110, image: s110

a Septentrione flantem, a meridie venientem dicunt Breuam. Haec ad Larii initia naues propellit: Tiuanus inde venientium nauium implet vela. Alterius flatus, cum aurora surgit. Breua post meridiem incipit, et cum sole vires plerumque amittit. Larius pisces fert bonitate atque magnitudine insignes. In eis praecipui Trotta atque Persicus, et iis nequaquam conferendus Agon, toto tamen Lario frequentior.

His quae dicta sunt, haud alienum fuerit regionem annectere inter Aduae cursum atque Comensem viam, quoad in colles ad meridiem surgere desinit. Nam et Caesaris itinere lustrata est, et a tergo imminentes Lario montes habet. Hanc plagam a Lario in meridiem tanquam limite sub Lembri nomine fluuius diuidit, et quo Lario vicinior, altius in montes surgit. Ad meridiem minus editis collibus aut potius tumulis suspenditur. Pars quae ad Aduam pertinet, Briantius mons nuncupatur, in eo magnus hominum numerus, et frequentes vici: gens ipsa armis gaudet: quod longo tractu Bergomensi agro contermina, cum saepe hostes essent, minus eis armorum vsu fuit interdictum: vino tamen et propter copiam et propter magnas vires celebrior. Inter eius vicos notiora nomina, Cliuate, et eodem nomine lacus cum Sala Galbiate, Ogionum atque Annonum. At occidentalior pars, quae ad Larium vergit, sub nomine est Vallis Assinae: ei maior vicus Assium nomen dedit: minus quam Briantius mons fertilis, quia inter saxa minus etiam coli potest. Post Assium vici Cantium, Casalinum, Scarena, vt minus ignobilia numerantur.

Quae a Lario pars magis in meridiem tendit fertilior, nomen est, ei Incini Plebs: media Lambro amne perluitur, qui a montibus Lario imminentibus cadit. Eum Eupulus excipit lacus: recentior aetas a vico proximo pro Eupulio Pusianum nominat. Huic amni proximiores pagi ad Briantium montem, Luragus, Inuerigus, Mongutius, atque in editiori parte Peucianum, et vnde Lacui praesens nomen Pusianum: tum Boxisium atque Cornellum. Sed Lambrum inter ac Comensem viam notiores vici, Canturcium, Fabrica, Brucianum; tum Cassianum, Albesium, Coracanum, Herba, Orzanigum, inter multa, in quibus etiam Lacus, vt minus ignobilia.

Eupulio emissus amnis, quem ab eo diximus exceptum, inter colles labitur, nulla re quam molendo regioni commodior, donec Moguntiam attingat. Tuno plana iam regione etiam irrigationi seruire incipit: neque ante desinit et molendo et irrigando vtilis esse, quam in Laudensi agro Padus eum excipiat.



image: s111

IO. TRITHEMII HISTORIA BELLI BAVARICI.



page 112, image: s112

LECTORI SALVTEM! BURCARD GOTTHELF STRUVE.

GRaue erat bellum, quod post Georgii Diuitis mortem, a. 1503. insecutam, de successione in terras ipsius fuit gestum. Hanc enim gener ipsius ex Elisabetha petebat, Rupertus Palatinus, cui accedebat pater, Philippus Ingenuus, Palatinus Elector. Contranitebantur Albertus IV et Wolfgangus, qui ex Monachiensi linea proximi erant adgnati, quibus etiam accedebat Maximilianus I. Caussam belli exponit Gerhardus a Roo [Note: lib. XI p. 554.] scribens: dum haec per Italiam geruntur, obiit apud Germanos Georgius inferioris Bauariae Princeps, cognomento Diues, vnicam relinquens filiam Elisabetham, quae Ruperto Palatino, Philippi Electoris filio nupta, duos ei filios Philippum et Othonem pepererat. Huic omnia sua testamento legauerat Georgius: sed Albertus et Wolfgangus superioris Bauariae reguli, contra leges et instituta id factum esse contendebant: extare vetustiora diplomata, quibus caueretur, si quem ex Bauariae principibus, absque haerede masculo decedere contingat, vti proximus ex laterali (quam vocant) linea agnatus in bona ipsius et ditionem succederet. Hacratione cum nihil proficerent, totius rei arbitrium ad Caesarem detulerant. Is, ne bello per Germaniam occasio inter principes cognatos existeret, magnopere in eam curam incubuit, vti sublatis ex aequo et iure controuersiis, pax et concordia seruaretur. Sed Rupertus, vix primae iuuentutis annos egressus, et suapte ingenio, et aliorum consiliis ferocior, conditiones quantumuis aequas, non admissurus esse videbatur. Dum igitur hoc in bello Palatinatus plurimum perpeteretur, ipse quoque Trithemius, Abbas tunc temporis Spanheimensis, belli, cuius mala ipse expertus, hoc in Annalibus Hirsaugiensibus satis prolixe describit. Editi isti illo tempore nondum erant, sed, prout Freberus in Syllabo auctorum indicat: ex Annalibus ampliss. nondum vulgatis desumpta, qui in Bibliotheca Palatina Bipontina. Postea vero ex Codice Bibliothecae Monasterii S. Galli 1690. f. prodierunt. Ex his igitur Annalibus Freherus hanc historiam depromsit, ita, vt ea saltim, quae ad hanc historiam faciunt, excerperet, alienis, quae sub istis annis, in dictis Annalibus intermixta fuerunt, omissis. Idem in Chronico Spanheimensi ad annum 1503 et 1504 eandem Historiam tradit, sed breuius. Separatim ad eandem facit Ricardus Bartholinus de bello Norico, Austriados libris XII. [Note: prostant Argentorati 1516. 4. atque extant in Reuberi collectione.] Et praeter hunc Mutius [Note: lib XXX p. 311.] Pontus Heuterus [Note: rer. Austr. lib. VI c. VI.] Fuggerus, [Note: lib. VI c. VI.] Linturius, [Note: aed a. 1504.] Adlzreiterus, [Note: Ann. Boi. p. II lib. IX n. 71.] Mullerus. [Note: Reichstagsstaat unter Maximiliano lib. III c. I. II. III.]



page 113, image: s113

BELLI BAVARICI ANNO DOMINI MD IIII. PHILIPPO PALATINO ELECTORI, ET RVPERTO EIVS F. A MAXIMILIANO IMPER. INDICTI, ET A QVIBVSDAM PRINCIPIBVS HOSTILITER ILLATI, HISTORIA: SCRIPTORE IOHANNE TRITHEMIO ABBATE TVNC TEMPORIS SPANHEIMENSI:

ANNO MD III. mortuus est Georgius Dux Bauariae cognomento [Note: Adlzreiter Ann. Boi. p. II. lib. 9 n. 72. Fugger Spiegel der Ebren lib. 6 c. 6 p. 1145. Roo lib. II. p. 554.] Diues, vnicam relinquens filiam nomine Helisabeth, nuptam Ruperto filio Philippi Comitis Palatini, Bauariaeque Ducis, ac Principis Electoris, dispensatione Romani Pontificis, quia iuncti fuerant in secundo gradu consanguinitatis. Mater enim Ducis Ruperti soror fuerat Ducis Georgii. Qui Dux Georgius re simul [Note: Georgius Diues Dux Bauariae.] et cognomine diues, tantum in auro, argento, vnionibus et lapidibus pretiosis reliquit thesaurum, quod ei nullus in Germania Princeps diuitiarum aestimatione poterat comparari. Hanc eius mortem infinita pene mala subsecuta sunt. Prius enim quam moreretur, generum suum Ducem Rupertum de Haydelberg cum vxore, et liberis ad se vocauit in Bauariam, cupiens eum heredem instituere Ducatus sui, et omnium quae possidebat. Venit ad socerum gener cum vxore et liberis: anno ferme priusquam obiret, habitauit cum eo in Bauaria, et oppida quaedam atque munitiones socero mandante in deditionem accepit. Moriturus autem Dux Georgius saepe dictum Rupertum generum suum ex testamento heredem vniuersorum instituit, eumque violenter ad Bauariae Ducatum introduxit. Quae res Alberto Bauariae Duci, vt heredi proximiori displicuit, et testamentum Ducis Georgii reclamauit. Sed Georgius Dux, quam diu superuixit, in Ducatu manu tenuit generum, et sedulo ne discederet a testamento se mortuo admonebat. Quo tandem vita defuncto cum Dux Albertus nihil proficeret, Regis iudicium implorauit. Rex igitur Maximilianus vocatis ad se partibus, vt verus amator pacis, et iustitiae cultor, conabatur summo studio inter Duces reformare concordiam, propositisque multis et variis mediis, nihil apud Ducem Rupertum (quem tamen singulari prosequebatur fauore) profecit. [Note: Rupertus Palat. Philippi F.] Erat autem Dux Rupertus amabilis, inclytus, mansuetus et humanus valde, qui Regis non detrectasset in omnibus sequi decretum, si res in eius posita fuisset arbitrio. Annum aetatis tum agebat vicesimum secundum. Habebat in consilio quosdam a patre sibi deputatos in directores, quorum arbitrio agere cuncta oportebat. Hi fiduciam ponentes in multitudine thesaurorum, Regis contempsere sententiam, non praeuidentes mala, quae sequenti anno ex tali secuta fuerunt inobedientia. Non semel, sed saepius Rex Maximilianus pietate motus adolescentem monebat, vt propositas sibi aequas conditiones acceptaret concordiae et pacis. Vbi eum semper reperit contumacem, banno tandem Imperiali cum omnibus ei adhaerentibus notauit, quod anno sequente cum contigerit, temporis ordini scribendum reseruamus.

Anno M D IIII posteaquam Maximilianus Rex Germaniae Romanorumque electus et destinatus Imperator, singulari benignitate, multaque clementia et labore conatus suos frustra consumsisset, in eo displicentiarum negotio, quod pro Ducatu Bauariae mortui Ducis Georgii (vt paulo ante diximus haerebat inter Duces Rupertum et Albertum, et Dux ipse Rupertus testamento inniteretur soceri, nec vellet


page 114, image: s114

obedire decretis Legalibus, consilio suorum [Note: adde atque etiam Pontisicis Rom. suasu.] deceptus, Imperiali banno cum omnibus sibi adhaerentibus fuit notatus. Verum non attendens ius regale Dux Rupertus, contractis vndique copiis munitiones Ducatus soceri nonnullas occupat, et omnia quae illius fuerant, sua esse testatur. Requisitus est praemonitus edicto regio Philippus Comes Palatinus, genitor Ducis Ruperti, ne filio ex bannito faciat assistentiam, dubius et anceps diu fluctuabat animo; et altera ex parte affectu paterno vrgebatur ad subueniendum filio, ex altera vero regio terrebatur edicto. Et quid faceret in tali pater necessitatis articulo constitutus? Si filium deseruerit, iudicabitur impius et crudelis: si adhaeserit, si consilium vel auxilium pro eo dederit, inobediens Regiae Maiestati censetur merito atque rebellis. In tali ambiguitate nutans, vicit tandem affectus in eo paternus, et dissimulata interim quam Regiae Maiestati debebat, obedientia, naturam praetulit rebus humanis. His recognitis Maximilianus Rextotius regni Principes et ciues vna cum ministerialibus in bellum contra Ducem Rupertum, eiusque genitorem Philippum Comitem Palatinum, et omnes sentientes cum eis, conuocat, bellumque indicit regni commune eisdem, tanquam in eos qui mandatis regalibus inobedientes fuerint, atque rebelles, contumaces, et ob id omni priuilegio nudatos. Concessit etiam, vt vnicuique libere et impune liceret eos vt regiae Maiestatis contemptores, et exbannitos inuadere, spoliare, trucidare, et interficere.

Et ecce conueniunt ad mandatum Regis mox in vnam sententiam Principes multi, ciues quoque pene omnes in vicinio regni, Comites simul et nobiles, et quasi ex condicto in Palatinum Comitem Philippum, et filium eius Rupertum vnanimi consensu arma contulerunt. Et haec sunt nomina Principum qui contra Palatinum arma personali praesentia mouerunt. Maximilianus Germanorum Rex, Fridericus Marchio Brandenburgensis, Albertus et Wolffgangus fratres Bauariae Duces, et in causa Principales, Wilhelmus Landgrauius Hassiae, Vdalricus Dux Wirtenbergensis, Alexander Comes Palatinus, Bauariaeque Dux, et Comes Veldentiae, Heinricus Brunsuicensis. Auxilia miserunt Regi Maximiliano contra Palatinum, Episcopus Augustensis, Ioachim quoque Marchio Brandenburgensis. Ratisbonenses, Nurenbergenses, Vlmenses, et tota Liga Sueuica, cum aliis multis nobilibus atque Comitibus, in perniciem Palatini vnanimiter conspirantes arma mouerunt. Plures etiam Comites et militares, qui prius cum Palatino senserant hac superueniente necessitate, Regisque vrgente imperio ab eo defecerunt.

Rege itaque Maximiliano praecipiente, quatuor a locis mouetur in Palatinum expeditio, quarum ipse primam ordinauit in Bauaria, secundam fecit Vdalricus Wirtenbergensium Dux, tertiam Wilhelmus Hassiorum Landgrauius, et quartam Alexander Dux Bauariae, Comesque in Veldentia, qui tamen parum fecit, quia multum non potuit. Bertholdus Archiepiscopus Moguntinns, Laurentius Episcopus Herbipolensis, Albertus Episcopus Argentinensis, Ludouicus Episcopus Spirensis, Reinhardus Episcopus Wormatiensis, Christophorus Marchio Badensis, Iohannes Dux Bauariae et Comes in Spanheim; Ciues quoque Spirenses et Wormacienses, quia conterminant finibus terrae Palatini Comitis, ne periculo se inuoluerent, quod e vicino eis imminebat, permissione seu dissimulatione Regis, a tumultu bellico quieuerunt. Initium (sicut dictum) haec mala sumpserunt in Bauaria contra Ducem Rupertum regio decreto inobedientem, atque rebellem, in quem arma mouerunt, Maximilianus Rex Germanorum, Albertus et Wolffgangus Duces Bauariae, Fridericus Marchio Brandenburgensis, Episcopus Augustensis et tota confoederatio Sueuica, cum regni ciuibus in circuitu vniuersis. Qui omnes in vnum conuenientes, numero et viribus magni et formidabiles ninmium, Ducatum qui aliquando fuerat Ducis Georgii, hinc inde per gyrum vastarunt, incendio et ferro cuncta desolantes, munitionesque, oppida et castella non pauca obtinuerunt. Nurembergenses denique proprium ducentes exercitum contra Philippum Comitem Palatinum, multa ei damna circa oppidum


page 115, image: s115

Amberg in Bauaria fecerunt, vtpote qui viciniores erant, et se laesos aliquotiens ab eo grauiter animis ferebant.

[Note: Adlzreiter p. 8 lib. 9 n. 85.] Miserat in Bauariam Philippus pater equites filio qui ferrent auxilium in necessitate constituto, quanquam conduxerint parum. Ex Boemia etiam non paruum exercitum pugnatorum mercede conductum, Rupertus euocauerat: contra quos Rex Maximilianus non longe a Ratisbona personaliter properauit ad bellum, habens in commeatu Fridericum Marchionem Brandenburgensem, et Albertum Bauariae Ducem, cum aliis Comitibus atque nobilibus multis. Facto igitur congressu bellum atrox committitur, et aliquandiu ambiguo Marte pugnatur.

Victoria tandem Regi cessit Maximiliano, et Boemorum exercitus ab eo contritus est, e quibus in ore gladii ceciderunt occisi mille sexcenti viri, et capti fuerunt similiter sexcenti, reliqui fuga lapsi necessarium salutis profugium quaesiuerunt. Rex autem Maximilianus obtenta contra Boemos victoria, milites plures creauit auratos, et partes in eo conflictu Palatinas valde infirmauit et contriuit.

Eodem quoque anno durantibus in Bauaria guerris, monasterium Cisterciensis ordinis, Waltsaxa nuncupatum, iussu cuiusdam tyranni militis et capitanei Marchionis Friderici fuit incensum et maiori ex parte igne consumptum, sine scitu vel consensu Principis sui, quemadmodum eius ab ore proprio audiui, et credidi probationibus necessariis sussicienter informatus. Mox enim vt Principi factum innotuit, de curia sua incendiarium eiecit, cuius caput fecisset et amputari, si non precibus multorum a sententia fuisset retractus. Verum Domino Deo sibi factas vlciscente iniurias, non diu auctor incendii mansit impunitus; Sed veniens cum alio quodam in contentionem, ab eo fuit interemptus, et (sicut timendum est) duplici morte damnatus. Scriptum est enim, Qui templum Dei destruit, et ipse a Domino destruetur. Liberet, si conduceret aliquid, tempestatis nostrae mores detestari humanos, quos hodie tam enormiter cernimus deprauatos, in his maxime qui de generis nobilitate gloriantur, quos rectius Dumetinos equites [Note: Heckenritter.] Maximilianus Rex nuncupare consueuit quam nobiles, qui latrocinia sequentes et rapinas, nec Deum timent, nec homines reuerentur. Sed de his postea dicemus.

Rex autem Maximilianus post habitam de Boemis victoriam exercitum diuisit, cuius alteram partem cum Duce Alberto et Marchione Friderico dimisit in Bauaria contra Ducem Rupertum, cuius vires iam tunc multum fuerant debilitatae et imminutae; alteram vero secum duxit in Alsatiam, Philippum Comitem Palatinum Ruperti Ducis genitorem impugnaturus. Qui cum debellaretur a multis simul et semel in diuersis locis, non potuit singulis ad pugnam occurrere: sed cogebatur patientiam in tribulationibus prudenter exhibere. Contractis enim mercede copiis, duos habebat exercitus, quorum alterum filio misit in Bauariam ferre auxilium, alterum Heydelbergae secum retinuit, quem contra incursores hinc inde per Palatinum Ducatum, proutrequirebat necessitas negotiorum, ordinauit.

Vnde cum resistere omnibus non posset, in multis prudenter dissimulauit, confidens de mansuetudine regia, quod gladium suum non ad internecionem extenderet omnimodam, sed ad paternam correctionem. Munierat iam antea satis fortiter principaliora oppida sua, Heydelberg, Germersheim, Alzen, et alia per Principatum castella: praeceperatque commorantibus in rure subditis, vt res suas omnemque supellectilem, et quicquid a facie inimici optarent remanere securum, in viciniora sibi oppida atque castella transferrent, domos in villis stramine tectas operimento nudarent, vt nulla relinqueretur hostibus aut spoliandi aut incendendi facultas.

Erant autem dies miseriarum pleni, et nusquam tuta fides in terra. At vero


page 116, image: s116

Maximilianus Rex, postquam in Alsatiam (sicut dictum est) traduxit copias, Argentinensium auxilio regni terras et oppida impignerata Palatinatui sine sanguinis effusione inua sit, et obtinuit. Geroldeseck castellum, et Comitatum Offenburg, Ortenberg, Gengenbach, et quicquid in circuitu iuris fuerat Palatini. Posthaec Rheno transmisso Hagenavve, Luzelstein, Wissenburg, et omnem regionem, quam nosttri die Landvogtey nuncupant, suae subiecit ditioni, nullo resistente, sed cunctis eum vt verum et proprium dominum suum cum reuerentia et honore vbique suscipientibus.

His peractis Christophorus Marchio de Baden vices suas interposuit, et Regem, ne contra Palatinum progrederetur vlterius, precum instantia reuocauit. Rex autem qui Comitem Palatinum corripere et humiliare destinauerat animo, non delere, facilius acquieuit, et retracto pede humiliatum ad gratiam recepit; quem, si voluisset, in breui totaliter destruxisset, viribus totius regni adiutus. Non enim possibile fuit, vt vnus regni Princeps, alioquin satis potens, impetum tot Principum non laesus sufferret, quibus duobus vel tribus indubie restitisset.

Interea dum Rex Maximilianus cum Principibus et ciuibus regni bellum contra Philippum Comitem, et eius filium Ducem Rupertum gereret in Bauaria, Vdalricus Dux Wirtenbergensis, cum iussu regio, tum propriam aduersus memoratum Principem habens actionem, anno praenotato in mense Maio se literis Heydelbergam publice missis, hostem et inimicum (vt fieri solet) manifestat eiusdem.

Deinde contractis copiis, ad numerum (vt ferunt) viginti millium pugnatorum peditum, et octingentorum equitum, terras Palatini Comitis ingreditur: et imprimis monasterii Mulbronnensis, quod Cisterciensis est ordinis possessiones et villas igne et ferro deuastauit, quae sub tuitione fuerant ipsius Philippi Comitis memorati. Vuersen villam dicti coenobii cum aliis incendio cremauit, pecora rusticorum abegit, eisque plura incommoda et damna fieri permisit. Postea ipsum coenobium Mulbronnense, quod in modum castelli satis erat munitum, obsidione vallauit, in quo Palatinus Comes CCC. virorum praesidium collocauerat.

Abbas cum fratribus ad vrbem secesserat Spirensem, paucis senioribus in monasterio relictis. Construxerat in monticulo ex opposito monasterii paulo prius Comes Palatinus pro defensione loci fortalitium quoddam, in arcis modum fortiter munitum, non sine multis impensis, quod Dux Vdalricus imprimis aggressus est, quassatumque machinis cepit. Deinde muros coenobii, turres et domos intra murum positas bombardis et machinis bellicis pulsare coepit, et opus inchoatum sine intermissione iaciendo lapides continuauit. Videntes autem qui erant in monasterio, quod tantae potentiae Ducis non possent resistere, quodque nullum de suo Principe haberent auxilium, quamuis saepius implorassent; sub certis conditionibus Duci monasterium tradiderunt. Dux itaque monasterium introgressus potenter obtinuit, et eos qui fuerant de parte Comitis Palatini, iuxta condictum libere quo vellent abire permisit, susceptaque loci aduocatia Monachos reuocauit.

Inde progrediens fortissimum Knitlingensium agrum potenter subegit et Palatini oppidum Bretheim obsidione cinxit, castra ponens ab eius parte versus Aquilonem. Obsidione firmata, confestim muros et turres et aedificia oppidi quaeque bombardarum ictibus fortiter coepit impellere ad ruinam, et magno conabatur annisu potentiae suae viribus obtinere victoriam. Sed qui erant in oppido, et numero et audacia viri potentes, in papiliones Ducis machinas direxere tonantes, et se constanter et oppidum fortiter defensarunt. Erant enim pugnatores in oppido ad res bellicas instructi quos nec metus in fugam, nec pusillanimitas Mulbronnensium instar facile conuerteret in traditores. Vna namque dierum cum Wirtenbergenses bombo tonantes atque machinarum custodes, otio, vino, et somno dediti nihil minusquam oppidanorum suspicarentur excursum, Palatinenses de oppidulo erumpunt, otio homines memoratos vacantes quasi securos inueniunt, aggrediuntur, caedunt,


page 117, image: s117

occiduntque, et bombardas hostium nonnullas violenter secum abducunt. Ingens fit subito clamor, et grandis sub confusione tumultus, dum prae gaudio Palatinenses attollunt in aera voces: Wirtenbergenses autem ex subita incursione attoniti, vociferantes quid paterentur eorum tonantes nescirent. Ex quibus nonnulli postexcursum Palatinarum partium retrocedentes minus caute secuti, cum portam inuenissent apertam introgressi sunt, protinusque clausis valuis crudeliter occisi, sed et plures in captiuitatem abducti.

Ceciderunt in eo tumultu ex vtraque parte viri ducenti et supra, plures tamen de Wirtenbergensium exercitu quam Palatinorum. Sedatis postemo tumultibus Sueui mortuos suos in coemiterio quodam non longe posito sepelierunt.

Durauit ista oppidi Bretheim per Ducem Vdalricum obsidio diebus vno atque viginti, quibus effluxis venit in papiliones Ludouicus filius Philippi Comitis Palatini primogenitus, quem Dux Vdalricus de Wirtenberg cum honore suscepit; et in tentorium suum laetanter introduxit. Quid inter se tractauerint, aut quas conditiones pacis dederint et acceperint, me latet vsque in praesentem diem. Solum hoc habeo compertum, quod Vdalricus Dux Wirtenbergensis mox post Ludouici recessum obsidionem amouit.

Bretheimiana obsidione soluta inde mouit exercitum Dux Vdalricus, et munitissimam [Note: Besickheim.] arcem Palatini Comitis Boeseckheim firmissima obsidione coarctauit, lapides sine intermissione bombardarum violentia intromittens, quibus haud parum tribulauit obsessos. Qui cum impetum machinarum diutius ferre non possent, neque auxilium se scirent aliunde habituros, communi decreto munitionem Duci Vdalrico sub conditione salutis tradiderunt. Dux autem oppidulo cum arce obtento victor ingreditur, et abire traditores permittuntur.

Vltra progressus contra Ludouicum Comitem de Levvenstein, qui erat in parte Comitis Palatini, qui ex patruo [Note: Friderici Pal.] nepos, omnem comitatum eius incendio et vastatione hostili destruxit, penitusque desolauit. Castrum quoque memorati Comitis de Levvenstein obsedit, et in quatuor diebus obtinuitipso Comite Ludouico in Bauaria cum Duce Ruperto existente. Verum post annos quatuor Dux Vdalricus quorundam nobilium precibus ad misericordiam flexus, Castellum Levvenstein [Note: Levvenstein.] cum caeteris ablatis omnibus, sub certis conditionibus saepe dicto Comiti restituit, vna villa duntaxat excepta, cuius incolae nulla poterant ratione induci, vt iam deinceps consentirent sub ditione Comitis esse Ludouici, causas habentes varias.

Consequenter Dux Vdalricus in Comitatum de Winsberg mouit exercitum et incensis igne per circuitum villis; magnam terris intulit desolationem. Post [Note: VVeinsperg.] Comitatus hostilem vastationem, ipsum Castellum Winspurg obsidione vallauit: quod similiter expugnauit in paucis diebus, et per deditionem obtinuit. Rursusque progrediens Nouam ciuitatem [Note: Neustadt am Kocher.] Palatini Comitis oppidulum simili facilitate capiens, in suam redegit potestatem.

[Note: Meckmul.] Deinde Meckmul oppidum cinxit obsidione, quod etiam breui suae potestati subiecit. His per tempus quo inter regnum et Palatinum coepta durauit contentio, per Ducem Vdalricum octauum decimum annum aetatis agentem, gloriose imo nullo resistente peractis, mandato regali subsecutae sunt treugae, a bello cessatum, et tandem (sicut dicemus) facta concordia.

[Note: Vlricus VVirtenbergicus.] Animus in adolescente fuit Principemagnus, cuius imperum nisi regia cohibuisset auctoritas, damna Palatinis grauiora intulisset. Laudamus eum, quoniam in ea parte Christianum seruauit modum pugnandi, quo et monasteriis et Ecclesiis Deo consecratis pepercit, quippe qui neque incendio consecrata Domino templa subuertit, neque seruorum Dei coenobia spoliauit; sed animo strenuus, potentia virtuosus, ac pius in Deum, quoad fieri potuit, Ecclesiae ministris pepercit.

Tertium contra Palatinum exercitum circumduxit Alexander Comes Palatinus, Bauariaeque Dux et Comes in Veldentia Mosellanus, qui morabatur in Gemino


page 118, image: s118

ponte, filius Ludouici quondam Ducis cognomento nigri. Hic anno Dominicae natiuitatis praenotato, in vigilia S. S. Petri et Pauli Apostolorum, capitaneum suum cum exercitu paruo rusticano, et magis ad praedam idoneo quam ad pugnam, in [Note: Marienpforten.] terras misit Palatini, Spanhemensi coniunctas et vicinas comitatui. Qui monasterium Wilhelmitarum, quod Mariae porta nuncupatur, parum distans a Spanheim, intrantes crudeliter spoliarunt, abigentes pecora, et omnia quae inuenire poterant secum in Meisenheim oppidum abduxerunt. Erat autem feria sexta, et vigilia (sicut diximus) Apostolorum, nihilominus quidam in exercitu petrones repertas, quae praecedente vespere superauerant, carnes deuorabant.

[Note: Mexheim. Nurssbaum. Sobernheim.] Spoliato coenobio retrocesserunt, et quasdam in itinere villas de Palatini dominio igne supposito incenderunt, Merxheim, Nosbavvm, et alias per circuitum oppidi Sobernheim. A Priore nihilominus et fratribus memorati coenobii Wilhelmitarum CC. extorsere florenos, vt ab incendio quod minabantur, monasterio temperarent. Quis hic modus bellorum, vbi et Deo dicatis locis minetur incendium? Inde capitaneus exercitus Ducis Alexandri copias contra Palatinum duxit in partes VVestrasiae, atque per prouinciam discurrens instabilis, villulas quasdam incendio cremauit, pecunias a monasteriis et Ecclesiis in Otterburg, Clingenmunster, Eusserstal, Hartvvichshusen, Sanct. Lamperti monialium, et aliis in circuitu ne incendio perirent, extorsit, spoliauit, et sine commiseratione grauiter afflixit.

[Note: Buleckheim.] Posthaec Buleckheim villam Comitis Palatini, ab oppido Landavv Spirensis dioecesis vno duntaxat miliari distantem obsedit, et fortiter vt potuit impugnare coepit. His autem qui fuerant in praesidio collocati, villam constanter defendentibus, omnes hostium defecere conatus. Interea Comes Palatinus exercitus sui partem in auxilium misit obsessis: quorum aduentu territus hostis obsidione soluta discessit, plura passus incommoda quam hostibus forsitan suis potuerit inferre. Dum haec agerentur, Dux Alexander morbo laborans non fuit in exercitu, cuius absentia factum est, vt milites conducti praedam sitientes plus hostem spoliare contenderent quam vincere. Discurrentes enim per totam regionem in circuitu Nouae [Note: Nonstat.] ciuitatis oppidi, omnia per violentiam rapuerunt, non solum in domibus et possessionibus rusticorum, sed etiam in monasteriis et Ecclesiis sanctorum. Non tamen omnes qui fuerunt in exercitu, in hunc modum rapacitatis vitio intendebant, sed viri perditionis duntaxat, quibus nihil de timore Dei, nihil de publica honestate, sed totum de auaritia constabat. Quod timor Dei non fuerit ante oculos eorum, ex eo fecerunt manifestum, quod neque Deo dicatis locis pepercerunt, neque Monachis, neque Ecclesiae ministris, vtpote qui auaritiae facibus insatiabili desiderio inflammati sacrilegas manus in res diuino cultui consecratas temere miserunt, spoliando templa Dei ornatibus cunctis, altaria palliis et linteaminibus benedictis, et (quod eatenus in Christianorum publicis bellis nusquam reperi factum) linteos attactu Dominici pretiosi corporis sanctificatos, qui corporalia nuncupantur, rapuerunt de sacrosanctis Ecclesiis, et in suos vsus illicitos deputarunt, ex quibus alii suis vxoribus fecerunt pepla, alii sibi applicuerunt ad pectoralia.

Anno praenotato nona die mensis Augusti, pedites cum equitibus Alexandrinorum, qui erant in oppido Meisenheim, quod duobus ferme a monasterio Spanheim [Note: Rudesheim.] distat miliaribus, circa solis ortum mane irruerunt in villam Rudesheim iuxta oppidum Cruzenach inopinate, raptisque omnibus inuentis eam ignibus incenderunt.

Fumo per aera surgente in altum, Palatinenses qui erant in oppido iam dicto, turmatim contra hostes exiuerunt, vsque ad villam procedentes ardentem. Sed Alexandrini mox vt villam incenderant fugerunt, et abductis nonnullis ex Rudesheim,


page 119, image: s119

[Note: Huffelsheim.] et Huffelsheim rusticis, vna cum inuentis pecoribus et spoliis ad Meisenheim praesidium suum reuersi sunt.

Vndecima die mensis Augusti capitaneus ducis Alexandri, Henricus de [Note: VVimesheim.] Svvartzenburg eques auratus, ruricolas villae VVimesheim coenobio Spanheimensi vicinae pro centum viginti florenis ab incendio liberos dixit atque securos Noluit enim incendere viliam, quamuis sub ditione Palatini constitutam, propterea quod Dux Alexander patronus et collator esset Ecclesiae parochialis.

[Note: VValdenhausen.] Villam quoque VValdenhusen, quae iuris est nobilium de vicino castello Dalburg, pro trecentis florenis liberam ab incendio fore promiserunt Alexandrini.

Quarta die mensis Septembris mane ante Solis ortum exeuntes de Meisenheim Alexandrini, silenter intrauerunt Comitatum Spanheimensem, vaccasque centum viginti, et porcos ducentos iuxta villam Bickelheim, pascentes abegerunt. Villam quidem capere nisi sunt, sed non potuerunt, quam incolae prius fossatis, saepibus, et propugnaculis munitam die et nocte diligentius custodiebant, die autem sequente mane surgentes viri de Beckelheim numero viginti, auxilio quorundam de oppido Sobernheim, ante Solis ortum se haud procul ab oppido Meisenheim in nemore absconderunt, donecpecora egrederentur ad pascua: quibus more solito egressis, erumpunt de insidiis qui latuerant viri, pecora non suspicantibus Alexandrinis abigunt, et Bickelnheim velociter introducunt.

Vnde nona die mensis memorati Septembris Alexandrini rursus de oppido Meisenheim turmatim exeunt: et circa nonam horam de mane in agrum Sebernheimensis oppidi cum silentio irruentes, omnia quae inuenerant pecora, nullo percipiente in oppido secum ducentes ad Meisenheim minauerunt.

Est autem inter Sobernheim et Meisenheim vnius duntaxat miliaris distantia.

Vicesima post haec die mensis Septembris, quae fuit sexta feria post exaltationis [Note: Zusch.] Sanct. Crucis, Alexandrini mane diluculo venientes ad castrum Zusch in nemore situm, quod Saonus nominatur a Spanheimensibus, a Treuirensibus autem et Mosellanis Hidorus, donec egrederentur ad pascendum pecora, latuerunt.

Est autem nemus hoc in maiori parte latitudinis vnius Teutonici milliaris, in minori semissis: cuius initium a Rheno inter Bing ones et Bacheracios captans per comitatum Spanheimensem Cynonotosque Treuirenses, et Lotharingios in sines porrigitur, cotinuatum sine intercapedine Metensium. Ea pars nemoris memorati [Note: Sahne.] quae sub Moguntina continetur dioecesi, nuncupatur Saonus.

Illa vero quam dioecesis comprehendit Treucrica, Hidorus nominatur, sylua [Note: Ider.] certe quercubus, pascuis, et glandibus diues. Itaque latitantes in insidiis tecti nemore Alexandrini, mox vt pecora de castello viderunt exire, submiserunt in habitu rusticano viros antea dispositos, qui portas, ne clauderentur praeoccuparent. Quorum consestim secuti vestigia, ceperunt nullo resistente castellum, ipsiusque domicellum Iohannem de Hohenstein adhuc dormientem in lecto ceperunt, abducentes [Note: Iohan. de Hohenstein.] captiuum. Deindeomnem scrutantes supellectilem, in praedam sumentes abducunt, et castrum igne supposito redigunt in fauillam. Non enim confidebant integrum seposse retinere castellum, propterea quod et iure foedali Archiepiscopo subiiceretur Treuirorum, et Ioannes de Hohenstein Dominus castelli neque Palatino neque alteri alicui hac durante guerra seruiret. Vnde cunctis rem medullitus intelligentibus visum est, Alexandrinos viro grauem et non dissimulandam fecisse iniuriam. Sed quid? Non iudex iudicat. Transeamus.



page 120, image: s120

Vicesima octaua die Mensis Septembris Alexandrini de Oppido Meisenheim rursum egressi, Merxheim villam (vt supra diximus) sub tuitione Philippi Comitis Svvicker de Sickingen. Palatini positam, quae iuris eratimmediati Svvidegeri de Sickingen equitis aurati, qui tunc in exercitu Ducis Ruperti fuerat personaliter occupatus in Bauaria, et Ioannis Captiui de Hohenstein memorati, spoliauerunt, et igne submisso quod reliquum fuerat a priore incendio, funditus destruentes in fauillam redegerunt, magno cum damno incolarum.

Eodem quoque die pars vna exercitus Alexandrinorum villam et castellum Seyn. Seyn Svvidigeri militis de Sickingen iam dicti spoliauerunt, et per incendium funditus destruxerunt, irruentes more suo per turmas.

Dum haec omnia quae diximus fierent, et quaedam alia plura memoriae non occurrentia nostrae, mandato Ducis Alexandrini contra Philippum Comitem Palatinum, tempus mensium quinque consumebatur, quo bellum durauit: intereaque agebantur quae sunt dicta prius, de Maximiliani Regis in Bauaria exercitu, Ducis quoque Vdalrici de VVirtenberg, et quae sumus dicturi de crudeli vastatione VVilhelmi Landgrauii prouinciae Hassianorum. Verum quia breuiter descripsimus Alexandri Ducis memorati gesta contra Philippum Comitem Palatinum, sicut nostrae occurrebant memoriae; ordo iam postulat rationis, vt quid Pala inenses auserint aduersum partes ipsius Ducis Alexandrini, quantum nobis constare poterit, breuiter dicamus.

[Note: Nie. Brun. de Smidperg.] In primis autem Nicolaus Brunonis, vel (vt propius accedam) Brunus de Schmitdeberg, ex parte Palatini capitaneus eorum, qui apud Stauronesum erant in praesidio, vir audax, fortis, et bellicosus, in vigilia natiuitatis Sancti Ioannis Baptistae contractis ex Stauroneso [Note: Creuzenach. Ober und nieder Hausen] copiis Alexandri Ducis villas duas circa Nahum fluuium in vicino positas, Husen videlicet inferius et superius, inuasit, spoliauit, incendit, ac praeter Ecclesiam funditus destruxit. Viros ruricolas quotquot inuenire potuit, cum pecoribus et praeda captiuos abduxit: quos pecunia interueniente postea [Note: Roede.] liberos abire permisit. Sequenti die festo D. Baptistae Ioannis villam Rode simili vastatione depraedatus incendit, et nonnullos ex rusticis captiuos abduxit. Reliquas etiam in circuitu villas, curtes, et quicquid sub tuitione fuerat Ducis Alexandri, hostili incursione deuastans spoliauit, incendit ac funditus destruxit.

[Note: Ioh. Landschad.] Posthaec XIX. die mensis Iulii venit ab Heidelberga Ioannes Landschad de Steinach eques auratus, Palatini capitaneus et Dux exercitus, cum armatorum copiis ad oppidum Cruzenach, et manserunt ibi diebus sex, incrementum sui et machinas bombardarum expectantes. Quibus interea cum bombitonantibus aduectis, vicesima sexta die mensis iulii Stauronesum in magna multitudine exiuerunt per ordinem, primo pedites ac deinde pulchro apparatu dispositi equites: iter contra Ducis Alexandri Comitatum dirigentes. Erat autem mane circa horam septimam, quando primi exire coeperunt, et ordine sequentes alii continuo, paulo post nonam horam vltimi exiuerunt: fuit enim copiosus exercitus.

Eodem die venerunt cum festinatione ad planitiem quae est inter montem [Note: Disbodenberg.] Sancti Disibodi et Odernhem Ducis Alexandri oppidulum, et ibi castra fixerunt. Erant autem in ipso monasterio montis S. Disibodi, quinquaginta stratiotae pro custodia stodia loci ab Alexandro deputati: qui cum vidissent exercitum Palatinensium aduenire, confestim relicto praesidio fugerunt ingressi monasterium. Palatinenses duos vel tres Monachos duntaxat inuenerunt, caeteris cum abbate hostium metu iam pridem ad loca tutiora translatis. Magnam petrones crudelitatem in eo coenobio exercuerunt, quam veritatis amore transirenon possumus. Vini plaustra non minus quinquaginta in cellario repererunt: quo si modeste fuissent vsi, exercitui multis diebus potuissent sufficere. Sed passim omnes qui volebant irruentes sine ordine,


page 121, image: s121

sine modestia, sine discretione, vinum potabant, et multo plus effundebatur super terram, quam in vsum verteretur humanum. Enimuero cum instrumenta non haberent, vel ad perforandum opercula vasorum, vel in quibus possent recipere vinum, lanceis et pugionibus aperuerunt foramina; et bibentes quantum poterant, reliquum defluere in terram permittebant.

Quidquid in monasterio repererunt, sine timore Dei totum rapuerunt: non relinquentes vel cochlear vnum, vel aliud quidquam minimum. Nam plumbum de tectis atque fenestris, clauos ferreos de ligneis parietibus, pallas de altaribus, simul et corporalia furtiue sustulerant. Non milites, non nobiles, non equites ista fecerunt; sed nudi pedites et rustici petrones, qui vel iussi vel vltronei se coniunxerunt exercitui. Nihil reliquerunt intactum, nihil integrum, nihil non violatum. Verum Abbas prouidus futurorum, calices, priuilegia, libros, et quaeque quae monasterii pretiosa clenodia tempestiue ad Meisenheim fecerat transferri.

Fuerunt tamen nonnulli ex eorum numero, qui de nobilitate gloriantur, in Sobernheim oppido Palatini domicilium habentes, qui sublata publice de monasterio torcularia, vasa quoque vinaria, lectisternia, scamna, mensas, foenum, stramina, et quidquid inuenerunr vtensilium seu rerum domesticarum, impune rapuerunt, et curribus multiplicatis in sua nullo contradicente fecerunt abduci.

Eodem quoque die S. videlicet matris Annae, Palatinenses oppidum ante dictum Odernheim (quod Cotirodunum veteres nuncuparunt) obsidione cinxerunt, [Note: Odernheim.] et machinis bellicis siue bombardis acriter impugnarunt. Nec minus qui erant in oppidulo, viri et mulieres, turribus et muris conscensis, balistis, bombardis, et lapidum eiectione se fortiter defensare conati sunt. Superati tandem multitudine impugnantium Odernheimenses cum se nec defensare possent diutius, nec aliunde sperarent auxilium; et se et oppidum sub certis quibusdam conditionibus in manus Palatinensium tradiderunt, die scilicet XXVIII. mensis Iulii, quae fuit dominica, et martyrio Sanct. Pantaleonis festiua, circa quintam horam post meridiem, obsidionis die tertia. Oppidum Palatinenses ingressi, et per domos discurrentes, quicquid inuenire poterant diripiebant. Oppidani autem cum vxoribus et liberis suis ad Ecclesiam confugerant parochialem, in quam etiam res suas quasque meliores ante biduum comportauerant, in qua et saluae manserunt. Ioannes etenim Landschad miles et capitaneus Palatini memorabilis cum esset Christianae pietatis amator, simul et iustitiae cultor, nulla potuit ratione persuaderi vt quempiam suorum Ecclesiam permitteretingredi. Omnia ergo salua manserunt, quae in Ecclesiam fuerant reposita: nec minimum quid ex eis fuit ablatum, positis iussu capitanei ad ianuam custodibus, qui nulli concederent introitum.

Deinde conuocati ad forum oppidani (vt moris est) in verba Palatini Comitis omnes iurauerunt. Erat quidem paruum oppidum, sed muris, turribus, et fossatis optime munitum: habens ab oriente Glanum fluuium non facile transmeabilem. Propterea confisi de firmitate loci per triduum oppidani, quamuis pauci essent numero, fortiter steterunt, promissum a Duce praestolantes auxilium. Quo non veniente, bello praeposuerunt salutem. Capto autem oppidulo, Palatinenses muros et turres per gyrum deiicientes impleuerunt fossata, nerelinqueretur Alexandrinis occasio vel spes aliqua recuperationis. Perierunt ab vtraque parte nonnulli, bombardarum lapidibus miserabiliter obruti.

Inde mouentes exercitum Palatinenses per Alexandri Ducis terras, iter versus [Note: Lautern.] Luteram Palatini oppidum instituerunt, plures in medio villas aduersariorum depraedantes incendio vastauerunt. Procedentes autem ordine coepto vlterius, Alexandrinos ab obsidione villae Bicklenheim (de qua diximus) fugauerunt. Pepercit in his omnibus Philippus Comes Palatinus Alexandro nepoti, quem indubitanter


page 122, image: s122

perdere potuisset, si ambo aequali odio laborassent, quorum alter plus voluit quam potuit, alter noluit quantum inferre mali potuit inimico.

Post haec XVIII. die Septembris Nicolaus Brunus de Smidberg capitaneus Palatini Comitis, in Stauroneso contractis oppidanorum copiis, terram Ducis Alexandrini [Note: Moscheln.] rursus intrauit. Moschelen inferius cum aliis quibusdam villis per circuitum spolians incendit, rusticos nonnullos abduxit captiuos, pecora quoque multa abegerunt, qui cum eo fuerant stratiotae. Tanta fuit in oppido Stauroneso equorum, boum, et ouium copia, ex Principatu Ducis Alexandri raptorum, quantam prius in his terris nemo viderat vnquam. Vidimus tunc oues quingentas venundari pro florenis quinque atque viginti, equos, vaccas, porcos, pro vilissimo comparari prerio. Emptoribus tamen quibusdam, quod de rapina comparauerant Tholosanum versum est in aurum, vt poenas auaritiae luerent, qui scienter iniuste acquisita vili pretio sibi vsurparunt.

Quartum contra Philippum Comitem Palatinum duxit exercitum VVilhelmus Hassiorum Landgrauius, secum habens propriis in personis Heinricum Ducem Brunsvvicensem, Heinricum quoque Ducem Mekelnburgensem, Emichonem Comitem de Liningen, Comitem de Lippia, Comitem de Koenigsstein, aliosque plures nobiles et Comites, quorum aliqui odio Palatini laborantes, vt proprias causas praetendentes, spontanea voluntate militabant, alii stipendio fuerant ab eo conducti.

Contractis itaque suorum copiis, princeps memoratus de Hassia egrediens, cum magno exercitu venit ad Francofurdiam. Quem Francofurdenses mandato compulsi regio per oppidum et pontem Mogani transire permiserant. Qui mouens [Note: Bensheim.] exercitum in terram Palatini, Bensheim oppidum in strata montana situm firmissima obsidione vallauit. Verum Palatinensium exercitus ab Heidelberga missus cum machinis et bombardis in auxilium obsessorum vsque adeo terruit hostem, quod mox obsidione soluta sine effectu recessit, et omnes in circuitu villas Comitis Palatini [Note: Lors.] iuris spoliauit, incendit ac funditus euertens destruxit. Monasterium Laurense Praemonstratensis ordinis, quod aliquando fuit ordinis nostri, et vna de quatuor Abbatiis regalibus Germanici regni, cunctis rebus et bonis inuentis spoliauit, frumenta [Note: Geravv.] et vinum in proximas munitiones suas territorii de Geravv, (quae fuerunt aliquando Philippi Comitis vltimi de Kazenellenbogen) fecit abduci, non sine iniuria Dei, et incommodo fratrum grauissimo. Nouum castrum, quod Fridericus Comes Palatinus tutor quondam Philippi, et patruus, in nemore construxit, ad sinistram de [Note: Friderichsburg. Lampertheim.] VVormatia pergentibus ad Laudenburgum, ex suo nomine Friderichspurg nominauit, pulchrum et amoenissimum igne submisso in fauillam redegit. Lamperten, et omnes in circuitu villas spolians incendit, et inuentos ruricolas captiuos abduxit.

Deinde castellum Stein nuncupatum, haud procul a VVormatia, traditione [Note: Stein,] castellani obtinuit. Cumque omnia desolasset ab ista parte Rheni, quae potuit, a VVormatiensibns transitum nauigio per Rhenum in aliam partem Rheni sibi concedi postulauit. Sed VVormatienses iura vicinitatis illaesa custodire volentes, non permiserunt.

Interea dum haec agerentur, Philippus Comes Palatinus in sua munitione [Note: Heidelberg.] sortissima residebat Heidelbergae, finem et exitum rei expectans. Castrum eius residentiae muris, turribus, montibus et situ fortissimum est, nec facilis patet accessus: in quo tot machinas reposuit bellicas atque bombardas, numero et magnitudine ingentes, quantas vel quales antehac apud vnum Principem non vidimus in Germania. Oppidum quoque Heidelberg satis ante munierat, et victualia pro triennio


page 123, image: s123

sufficientia praeparauerat. Viros etiam audaces atque fortitudine potentes pro loci defensione in praesidio habuit, et hostium aduentum securus expectauit.

Haec non ignorans Landgrauius, in terminis Stratae montensis lancea pugnat et ludit: sed oppido Heidelberg metu bombardarum appropinquare non valuit neque fluuium Neckarum ad superiora Comitis Palatini villagia transiuit. Et causa forsitan erat etiam alia, quod bombardas tantae molis et fortitudinis secum de Hassia non adduxerat, propter locorum distantiam, quibus vel muros potuisset deiicere, vel impugnare ciuitates. In argumentum adiungo veritatis quod in toto calamitatis huius tempore nec oppidum aliquod munitum cepit violenter, neque castellum, nisi per deditionem eorum voluntariam, qui ad defensionem positi animis defecerunt, custodiae propositum abiicientes.

Videns ergo Princeps Landgrauius, quod per VVormatienses non posset ad vltra Rhenana Palatini habere commeatum, neque aliunde conquirere naues quae tantam exercitus multitudinem sine periculo per Rheni flumina transducerent; descendit ad Moguntiam, et consensu (vt dicebatur) eorum, qui locum et vices tenebant Archiepiscopi, tunc in Haschasfenburg sedentis quieti, contractis vndique nauibus [Note: VVeissenavv.] apud VVissenavv villam, de opposito Sancti Victoris extra Moguntiam, transduxit exercitum. Veneratiam tunc hora, in qua Clerus Moguntinus vicem rependit Comiti Palatino pro damnis, iniuriis, et contumeliis, quibus per annos decem et amplius ab officialibus eius in Alzen et Cruzenach non mediocriter fuerat laesus et grauatus, quemadmodum in superioribus ex parte iam diximus. Non sunt incognita nobis mala, pericula et damna, quae omnis in Moguntia clerus in censibus, in decimis, in reditibus annuis et libertatibus passus est, per dissimulationem memorati Principis et per eius in vicino ministeriales; iustene an iniuste, nihil ad nos.

Erant quidem ex nobilium genere, qui causas et querelas contra Moguntinam Ecclesiam praetendentes aduersus Bertholdum Archiepiscopum, et omnem per totam dioecesin clerum multis annis incursus fecerunt hostiles; frumenta decimarum, curtium et aliarum possessionum, si pecunia interposita non redimerentur clericorum, in agris et horreis igne concremantes. Quid loquar de testipremis, parricidis, et sacerdotum detentoribus? quorum tanta fuit nostris diebus crudelitas in comitatu Spanheimensi. et circumcirca, vt nec monachi coenobia, nec presbyteri villagia quaquam tuto ingredi possent. Parco autem, ne historiam nimium exaggerando etiam cum veritate videar excessisse.

VVilhelmus itaque Hassiorum Landgrauius postquam consensu, permissione et auxilio Moguntinensium nauigio traduxisset exercitum, castra posuit in villa [Note: Schornsheim.] Schornsheim, haud longe a Moguntia: omniaque in circuitu vsque ad Oppenheim, quae iuris erant Palatini, deuastauit, villas spoliauit, incendit, ac funditus destruxit. Magna fuit in exercitu eius quorundam impiorum crudelitas, eorum maxime, quos incendio praefectos, Brantmeister vulgo nuncuparunt: qui Ecclesias non solum villagiis contiguas, sed etiam aliquantulum remotas, cum seruare potuissent, ex industria propria igne supposito vna cum viculis et villis incenderunt et destruxerunt.

A Schornsheim Landgrauius mouens exercitum per terras circumduxit Comitis [Note: Altzey.] Palatini vsque ad Alzen, et ibi non procul ab oppido castra metatus est. Positis autem papilionibus cuncta per gyrum in agris frumenta, quae iam erant maturitati proxima, equorum multitudine consumpsit, et reliqua conculcando destruxit. Villas incendio dedit, spolia rapuit, et nec Domino consecratis Ecclesiis pepercit.



page 124, image: s124

Quicquid enim rerum aut substantiae pauperum rusticorum in Ecclesias propter maiorem fuerat securitatem repositum, tutum cessit in praedam exercitui Hassiorum. Omnia etiam vasa et ornamenta Ecclesiarum, quas incenderant, diripuerant. Est oppidum inter Oppenheim et Alzen, Gauiodorum nuncupatum, regni [Note: Gavv-Ordernheim.] Germanici antiquissimum, quod a multis annis Palatinatui dignoscitur impignoratum. Ad hoc oppidum Landgrauius exercitum vbi admouet, nimio pauore conterriti ciues in occursum eius properant, portarumque ei claues praesentant, et se suosque et oppidum eius ditioni submittunt. Quorum leuitatem, ne dicam perfidiam, etiam hostis ipse detestabatur, quod oppidum habentes, muris, turribus, atque fossatis muniti, tradidissent nulla adhuc necessitate compulsi. Vnde in poenam perfidiae cunctis traditores bonis spoliauit, dimissoque oppido retrocessit, et viros omnes [Note: des Gaues.] in eo repertos secum captiuos abduxit. Omnes in circuitu Gauii villas spoliauit et incendit, quae ad dominium pertinebant Comitis Palatini, his duntaxat exceptis, in quibus clerus Moguntinus vel curtes habuit vel decimationes, quibus rogatus ab eis libenter pepercit.

Multam in Gauio tam Oppenheimensi quam Wormatiensi circa Alzen et Stauronesum (qui Nahagavv appellatur) praedam in frumento, in vino, et in variis vsus humani rebus Landgrauius reperit, cepit, et in sua secum abduxit. In duabus [Note: Saulbeim. VVesthouen.] namque villis Savvlheim et Westhofen plus quam mille vini optimi plaustra inuenit. Quid vel quantum in aliis tam multis et magnis putandum est reperisse villis atque castellis per meticulosam deditionem obtentis.

Interea cum haec Landgrauius positis circa Oppidum Alceia castris, omnia (sicut diximus) deuastaret, compassus, nec immerito sui Comes Palatinus dispersum conuocauit exercitum, et misit eum sub manu capitanei sui Iohannis Landschad contra Hassios ad Alzeiam. Quorum aduentu Landgrauius cognito, non duxit eorum exspectare praesentiam: sed mouens inde per tria fere miliaria nostra discessit, [Note: Blenich. Gentzingen.] inter duo villagia Blenieh et Genzingen, iuxta Naham fluuium, spatio dimidii miliaris a Stauroneso siue Creuzenach oppido, castra locans, quinque ibidem diebus in papilione remansit. Ad quem venit in castra Dux Alexander cum mille ducentis viris, qui dudum ei contra Philippum Comitem Palatinum fuerat confoederatus, et habuerunt inter se diutius optata colloquia. Riserunt Ducem primores Hassiorum, quod Princeps tam inclyti nominis contra potentissimum aduersarium, Comitem videlicet Palatinum, maiorem non haberet exercitum. Dux vero Alexander peractis his pro quibus venerat, in Meisenheim reuersus est.

Non vacabant otio in ea statione Hassii, sed more suo circumcurrentes per totam regionem, omnia diripientes, villas cum Ecclesiis crudeli malignitate incenderunt. [Note: Brandmesster.] Habebant enim conuenientes moribus suis flammarum praepositos, qui nec Deum timebant, nec hominem reuerebantur: de quibus nemo dubitet, quoniam omnipotens Deus et suas et pauperum suorum aliquando vindicabit iniurias. Si non in hac vita, in futura tamen, et forfitan in vtraque.

[Note: Armesheim.] In primis autem spoliauerunt Armesheim villam, et incendio subuerterunt, quae non longe distat a Flanheim, in via euntibus de Bingen et Alzeiam, Ecclesiam quoque in ea nouam pretiosam atque pulcherrimam, quae ante paucos annos in memoria hominum et oblationibus fidelium ad memoriam Dominici sanguinis illo concurrentium fuerat constructa, spoliatam vasis et ornatibus cunctis, incenderunt funditus destruentes, sacerdotibus astantibus et lachrymantibus. Deinde villam [Note: VVansheim. Basenheim. Lamsheim.] quae Wansheim dicitur; spoliatam similiter incenderunt. Basenheim quoque villam et ecclesiam simili vaesania spoliantes concremarunt. Lamsheim quoque villam


page 125, image: s125

magnam, cum Ecclesia pulchra et campanis, funditus incendio destruxerunt, omnia diripientes quaecunque inuenerunt. Viri euis loci audientes videntesque inimicorum [Note: Hedeshelm. Guldenbach.] aduentum, in nemus vicinum secesserant. Hedesheim villam iuxta riuulum sitam, qui aurea ripa nominatur ab incolis terrae, cunctis bonis spoliatam igne submisso [Note: Labersheim.-Budesheim.] totaliter euerterunt. Villas etiam Kappelsleubersheim Erbsbudesheim curtem nouam, et plures per circuitum Nahagavii et Stauronesi, quarum omnium nomina memoriae hac vice non occurrunt, cum Ecclesiis spoliauerunt, incenderunt, et penitus desolarunt. Brizenheim, Gentzingen, Bleinich, et Winzenheim cum nonnullis aliis villis magnis non incenderunt ad preces quorundam, simul et interueniente pecunia, quam Brandschatzung nuncuparunt. Spoliarunt tamen pauperes omnibus quae reperire potuerunt, aut secum abducere.

Est villa milliario distans a Cruzenach, fossatis, muro, saepibus, et propugnaculis admodum satis munita, nomine Sprenglingen, cuius incolae iam bello instante, [Note: Sprenglingen.] rogauerunt Palatinum, vt eos bombardis tantum cum pulueribus et aliis necessariis prouideret, asserentes se et numero et fortitudine ad defensionem villagii sufficere, nec stratiotarum indigere suffragio.

Fecit Palatinus sicut petierant, noluitque grauare alienigenarum insolentia, vires tam audacter promittentes domesticas. Est enim villa non parui momenti. Veniente in regionem illam exercitu Hassiorum, solo eius auditu territi nimium viri omnes relicto villagio, bombardis, rebus, mulieribus, et liberis, ad Alzeiam oppidum fugerunt. Sic rusticorum stetit praesumptio, quae grandia proponit in hostem dum procul est et fugit ante praesentem.

Reperit in illo villagio multam Landgrauius praedam, vini plaustra quater centum, frumentorum ingentem copiam, bombardas, et variam in domibus rusticorum supellectilem. Erant enim homines admodum locupletes, sub ditione Comitis Palatini et Ducis Ioannis in Siemern habitantis indiuisibili dominio constituti, quibus annue contribuunt quingentos auri florenos pro taxa, quam ipsi precariam [Note: Beede.] nuncupant subuentionem. Villam ne incendio periret, destinata consuetudine Hassiorum accepta pecunia Landgrauius immunem fecit.

Coeriobium est fratrum Canonicorum regularium Sancti Augustini de Windesheimensium obseruantia patrum, quod Comites de Spanheim olim fundarunt, non longe ab eo loco situm, vbi inter Stauronesum et Sprenglingen castra posuerant Hassii: in quod cum impetu irruentes non parua seruis Dei damna fecerunt et incommoda. Iussu tamen Principis temperatum est ne desolaretur in toto, pro qua liberatione ab incendio Prior loci ducentos auri nummos Landgrauio dare compulsus est, non attenta paupertate seu inopia qua fratres premebantur.

Interim vero quo Landgrauius apud Blenhim villam in papilionibus traxerat moram, et plures de exercitu hinc inde vagantes omnia (sicut dictum est) per anteriorem comitatum Spanheimensem, deuastarent, spoliarent et incenderent; nonnulli illorum extra ordinem discurrentes a Palatinensibus praerepti fuerunt, quorum [Note: Creuzenach.] aliqui mox in campis occidebantur, plures etiam ad oppidum Cruzenach ducebantur captiui, homines Hassii pauperes et rusticani, qui mandato Landgrauii (cuius et subditi erant) venire in hanc necessitatem fuerunt compulsi.

Nobiles vero et equites Stauroneso minime appropinquarunt, Landgrauio autem praefato in loco qer quinque dies cum exercitu commanente fama exiit Ioannem Landschad Capitaneum Palatini cum toto exercitu ad oppidum Cruzenach


page 126, image: s126

contra Hassios esse venturum, sicuti et post biduum venit. Quod vbi Hassiorum innotuit Principi, summo mane diei sequentis castra. incendit, et exercitum versus Bingen adduxit. Tanta subito nebula siue caligo ex incensione castrorum surrexit, quod omnem circa regionem fumo et foetore impleuit, vsque adeo quod Palatinenses in oppido nihil pene viderent.

[Note: Munster.] In eo transitu de loco papilionum ad Bingen Landgrauius villam Monasterium dictam Bingiis proximam, quam Philippus Comes Palatinus ante paucos annos emerat a Comitibus Rheni (vt supra dictum est) vna cum ecclesia satis pulchra iussit incendi, ac penitus in fauillam desolari. Omnes autem de villa rustici metu Hassiorum prius fugerant, mulieribus duntaxat relictis cum paruulis. Sed et presbyter loci parochianus simili pauore correptus discesserat, Ministris iniquitatis iussa perficientibus, stetit iam villa in mediis flammis.

Landgrauius vero cum Ducibus de vico Brunonis, et Megaloburgensi, totoque suorum exercitu, ab alia parte Nahi fluminis parui et vbique transmeabilis, equo in sidens interitum villagii simul et ecclesiae male gaudens prospectabat, intuebaturque. Ardente iam in parte superiori Ecclesia, cum nullus adesset sacerdos, praeter Magstrum Heinricum plebanum ecclesiae Bingiorum virum doctum, morumque honestate integerrimum, et verbi Dei praeconem infatigabilem, qui ad hoc venerat, vt precibus incendium, si posset apud Principem obtinere, impediret: sed non potuit. Is ergo cum videret ardere templum, Christiana pietate commotus accurrit, et sacrosanctum corporis Domini sacramentum de hagiotheca manibus cum vasculo extraxit, flexisque in terram genibus cum multis lacrymis dixit: Heu, heu, heu, Domine Deus, siccine permittis humanam praeualere nequitiam, vt te de sanctuario tuo eiiciat, domum tuam incendat, teque migrare quasi hominem in aliena compellat.

Surgensque confestim de terra, quoniam incendium ab omni parte vrgebat, et portans in manibus dominicum corpus, iter cum eo versus Bingen incepit. Inter multa quae dixit moerore plenus, et amaritudine magna perturbatus, sic fertur increpasse malignos: Oscelestissimi hominum, quando parceretis hominibus, qui creatori vestro non nouistis, quem hodie persequimini, aut cui maiorem infertis contumeliam? Contra dominum vniuersorum pugnatis, omnipotenti Deo bellum indicitis, saluatorem vestrum de mansione sua fugere compellitis, eius templum cum pauperum domiciliis concrematis. Credite Principes, credite Duces, credite omnes, quoniam iustus est omnipotens conditor et rector totius vniuersitatis, qui tantam hodie a vobis perfert iniuriam in longinquum non differet vindictam. Haec dicens, cum lachrimis iter continuauit inceptum, et portauit in Ecclesiam Bingiorum venerabile Sacramentum. Fuerunt qui dicerent, Landgrauium ad preces Bingiorum hanc in Monasterium exercuisse saeuitiam, qui optarent villam semel destructam non amplius restaurari, memores iniuriarum quas ante duodecim annos (vt supra diximus) ablato eis per triennium emporio sustinuerunt: quod Albertus Goler de Rauenspurg Palatini Comitis apud Stauronesum praefectus transtulerat.

Monasteriensi villa cum ecclesia succensa, et ardente, Landgrauius cum suis oppidum Bingiorum intrauit, quem Bingii magno cum honore suscipientes, vt [Note: Bingen.] hostis victorem communis, ingenti laetitia salutarunt. Mansit in eo loco die vno, quo interim capta milites diuiderent, et venderent spolia.

Erant sane tunc temporis Bingiorum corda Palatinensibus haud mediocriter infensa, et tam aperte tamque manifeste, vt latere nec possent nec vellent. Si Moguntinos et maxime clerum, si denique Ringauios, (de caeteris tacebo) adscribam,


page 127, image: s127

certe non errauero. Quid enim? Omnes qui Palatino Comiti Philippo in hac turbatione fuerunt contrarii, etiam subditis eius proculdubio extiterunt inimici. Ego autem qui praelo (si dici fas est) harum tribulationum omnium sum positus, nihil aut parum causarum siue occasionum ignoro saltem eorum malorum quae sumus perpessi duro sub genere vindicandi, possem si expediret dicere multa, quibus nota paucis fierent manifesta, Sed in quem finem? Vt nulli fieret vulgari aestimatione iniuria. Transeo tamen consulto, ne aut in altera parte vindictam, aut in altera videar quaesiuisse adulationem.

Igitur Princeps Hassiorum Landgrauius ab oppido Bingiorum postera die [Note: Ingelnheim.] mouens exercitum strata publica per terram versus Moguntiam iter assumpsit. Cumque ad regiam villam Ingelnheim, in qua Magnus Carolus olim perhibetur nascendi suscepisse principium, quae tunc sub ditione extitit Comitis Palatini, peruenisset; Castra inter Rhenum et Salissam riuulum ad meridionalem villae plagam locauit, non dubius animo, quin aulam Caroli regiam (quae hodie coenobium canonicorum est Sanct. Augustini) nullo contradicente cum spoliis posset obtinere.

Est autem locus ipse muris, turribus, et fossatis per gyrum bene munitus, in quo et multae sunt mansiones rusticorum, in quem viri et mulieres villagii omnes cum liberis et rebus suis confugerant, et ordinatis machinis praeparauerant se ad defensionem contra venientem Palatini hostem. Sicut enim longe supra diximus, temporibus Caroli IV. Ingelnheim ambae villae regales, cum oppidis Lutern, Oppenheim, et Gauodernheim, a Regno impignoratae sunt Palatinatui vsque in praesens. Positis itaque castris Landgrauius in loco memorato copias misit, qui aulam in villa Ingelnheim inferiori aut primo si possent incursu caperent, aut si reniterentur, qui fuerant interius obsiderent.

Villani autem qui erant in Aula, videntes e turribus et muris exercitum appropinquare hostilem, portas demiserunt apertas, ordinatis hinc inde bombardis in occulto, non solum intrinsecus post valuas, sed etiam in turribus et super muros, tantoque omnia silentio peregerunt, quod neque vox audiebatur cuiusquam, nec vllus tumultus. Accedentes vero Hassii, agminibus ordinatis contra portam Aulae exteriorem, cum eam reperissent apertam, et neminem viderent vel audirent, putabant metu fugisse omnes, et prae festinatione nimia valuas dimisisse reseratas. Cumque iam primi secundae approximarent portae, qui latuerant Palatinenses subito praeordinatas incendunt ex omni parte bombardas, quarum facies in turmam obuiam fuerant omnes directae. Fit mox clamor ab vtraque parte magnus, et ingens tumultus, cadunt Hassii plures bombardarum ictibus tacti, retrocedere vel declinare medii, ad partem ceteri tutiorem festinarunt. Clausis deinde portis ad muros villani conscendunt et turres, iacula vibrant in hostes, et multos eorum occidunt. Hac strage suorum accepta, Landgrauius iussit admoueri machinas, et Aulam a plaga meridionali obsidione vallari. Hi vero qui fuerunt in munitione, videntes quorsum res tenderet, cum tanto impetu lapides bombardarum miserunt in hostes, quod obsidionem nullo ingenio poterant firmare, sed abire compulsi sunt necessitate. Multi Hassiorum in hoc tumultu perierunt, quorum cadauera Landgrauius in vicino praecepit sepeliri, denique incendio quam plures interierunt quibus sepulturam ignis praebuit. Enimuero Landgrauio cum exercitu villagio approximante, mulieres iussu virorum de Aula progressae, omnes villae domos igne supposito incenderunt, quod alioquin hostes non dubitabant esse facturos. Cum ergo Hassii peruenissent ad locum, et purarent quod suorum quipiam vicum succendissent, coeperunt quidam spoliorum auidi per domos ardentes discurrere, et si quid esset relictum, quod raperent, diligentius inuestigare: quorum plures cadentibus super se domibus in cellariis, et


page 128, image: s128

alibi sub igne miserabili morte perierunt, spe lucri frustra decepti, cum prius omnia per villanos in Aulam fuerint deportata. Videns autem Landgrauius, quod sine magna suorum clade nihil mali posset inferre Palatinis in aula conclusis, remouit castra, et cum toto exercitu suo ad Moguntiam ascendit, et paucis in vrbe Moguntina diebus peractis, copias nauigio per Rhenum traduxit, indeque progressus castellum [Note: Hohenburg.] quoddam Hohenburg nuncupatum, quod erat Comitis de Hanavve, partes Comitis Palatini defendentis, obsidione cinxit, expugnauit, et postremo per deditionem eorum qui intus erant, obtinuit. Per dies igitur aliquot impugnando praedictum Comitem de Hanavve, et alios Palatini fautores, ab ista parte Rheni Landgrauius moram traxit. Et quia mente concluserat, Rheno transmisso copias reducere in terram Palatini, et cuius iam villas spoliauerat, et incenderat non munitas, etiam castella et oppida munita, quae prius contingere non potuit, machinis et bombardis debellare; cum magno labore ac multis impensis, quicquid instrumentorum aut machinarum habere potuit, ad se adduci fecit, bombardas videlicet et numero multas et satis ingentes. Venit internuntius ad Stauronesum, vbi tum eramus, qui certissima exploratione praemissa nunciabat, Landgrauium in via constitutum cum exercitu suorum magno, habentem bombardas et machinas bellicas multas, et apparatum terribilem, illiusque esse propositi quod copias Rheno iterum apud Moguntiam transmisso in terras Palatini velit reducere, et munitiones per Gauium omnes violenter expugnare.

Iam enim non paruam machinarum partem per Franckfordianos, et Mogani partem ad Russelsheim castellum suum traduci fecerat. Audientes haec, qui erantin Crucenach Palatinarum partium defensores, contractis sine mora copiis, in [Note: VVeissenavv. S. Victorsberg.] manu valida transierunt versus Moguntiam, et villam Wisenavv, simul et montem Sancti Victoris praeoccuparunt, Landgrauio interdicturi commeatum. Non enim alio Rhenum transire potuit loco quam ibidem, propter pondus machinarum, quas per Moganum traducere ad castellum in opposito Moguntiae villam non potuit. Displicuit Moguntinensibus non mediocriter, quod montem Sancti Victoris et villam subiectam praeoccuparent Palatinenses, quamuis nihil in contrarium praeter indignationem vacuam verius possent opponere.

Landgrauius autem cum didicisset, quod Stauronesii montem praeoccupassent, et vadum, substitit et procedere vlterius dissimulauit. Misit tamen pedites quosdam, ad tentandum si nauigio Rhenum transire quoquo modo potuissent illaesi. Qui cum venissent ad vadum, et iam naues intrassent, coepissentque alteram remigare in partem, bombardas ordinatas in eos soluerunt igne Palatinenses, et retrocedere compulerunt. Retraxit itaque pedem Landgrauius, et propositum reuocauit.

Quinta die mensis Augusti anno praenotato, Palatinenses venerunt in magna multitudine ad montem Sancti Victoris, et manseruntin eo sex diebus, non sine damno et incommodo clericorum, qui prius ad ciuitatem omnes confugerant aduentu eorum perterriti, nec prius inde volebant recedere, quam Canonici Moguntinenses vna cum ciuibus, et Archiepiscopi locum tenentibus promitterent, ac literis cautionibusque necessariis firmarent, quod Landgrauio transitum deinceps vltra Rhenum nullatenus essent concessuri. His promissionibus cum sufficienti cautela susceptis, Palatinenses duodecima die mensis Augusti ad sua redierunt.

Cernens autem Landgrauius, quod per Moguntinos transitum habere non posset, aliud in Palatinum destructionis non paruae medium adinuenit. Est oppidulum [Note: Caub.] cum adiacente in monticulo castro nomine Cuba, in descensu Rheni ad dextram, parum distans ab oppido Baccherach, satis pingue habens telonium, quod


page 129, image: s129

vtrumque iuris et dominii est Comitis Palatini. Existimans vero Landgrauius rebus suis optime fore prospectum, si hoc oppidum cum telonio posset acquirere, contractum prius illuc mouit exercitum, et octaua decima die Mensis Augusti castra in monte contra oppidum locauit, ab eadem videlicet parte fluminis, quasi ex opposito Baccherach. Non enim potuit exercitum propius locare, propterea quod oppidum naturali situ munitum non sit accessibile multitudini, habens ab Oriente praeruptos et altissimos montes, a meridie vero flumen Rheni, ab vtraque parte montibus conclusum.

Mons vero in quo Landgrauius castra posuerat, inter Orientem et meridiem sic manet dispositus, quod obsessores in arcem et in oppidum cum volebant poterant habere prospectum, si paululum ad eius cacumen propius accessissent, Bombardarum tamen iacula haud facile in oppidum traiicere poterant, propter altitudinem montis: a cuius si parum descendissent cacumine, facilius ab his qui vel in arce fuerant, vel in oppido, laedi machinis potuissent, quam laedere, pro eo quod Bombardarum iacula certius diriguntur aliquantulum eleuata, quam omnino in bassum depressa. Vnde plures Hassiorum qui cum bombardis a montis cacumine aliquantum descenderant, Cubanorum iaculis perierunt, cum ipsi nullum aut rarum ex illis possent attingere, lapidibus proiectis in Rhenum cadentibus.

Durauit ista Cubana obsidio triginta nouem diebus, in quibus Landgrauius arcem et oppidum continuis pene machinarum ictibus pulsauit. Et licet partem turris et muri de castello tandem vi bombardarum deiecerit, arcem tamen propter inaccessum montis non potuit inuadere, his qui fuerant intus viriliter obsistentibus. Erant in Cuba quingenti et mille viri pugnatores, qui Hassiorum insultibus fortiter reluctantes, multos eorum ad legendas vuas, quae iam coeperant maturescere, in vineta descendentes, bombardarum iaculis occiderunt.

Vicesima octaua die mensis Augusti, Ioannes Landschad Comitis Palatini ductor exercitus, a Stauroneso cum trecentis equitibus et populo terrae in multitudine magna exiens in auxilium Cubanorum contra Hassios, venit ad Baccharach, et postera die Castra metatus est in monte iuxta oppidum iam dictum directe in opposito papilionum Landgrauii, eratque inter duos exercitus istos grande satis interuallum, simul et praeterfluens Rhenus, et nihilominus bombardarum se iaculis impetebant. Audiebatur strepitus machinarum vtriusque partis in alterutrum fulminantium, apud Stanronesum in arce, cum tamen sit non minus quatuor milliarium nostrorum distantia. Partem vero copiarum praefatus Capitaneus noctu misit in Cubam, quod in die non satis tuto fieri potuit propter Hassiorum prospectum, qui lapides instrumentis de monte proiiciebant in Rhenum. Nemo potuerat in die nauigio vel terra intrare vel exire Cubam, quem Hassiorum in montis cacumine bombotannales non viderent. In nocte autem liberum Cubani habebant accessum, et recessum, cum eos Hassii neque videre possent, neque fulminibus impedire aut laedere vel impetere bombardarum.

Multa ingeniose tentauit in ea obsidione Landgrauius, et pro variis machinis pecuniam et instrumentis bellicis profudit ingentem. Vasa impleuit pice, sulphure simul et aliis rebus ardentibus multa, quae de summitate montis, qui Cubae supereminet, emittens in oppidum volubili cursu ardentia praecipitauit. Sed omnia frustra, omnia casso labore consumpsit, et non paruum rerum suarum dispendium recepit. Nam omnia pene vasa bellica vel bombardae in castris ad vsum habitae, quam primum semel aut bis officio seruierant suo, rumpebantur. Quae vtrum fortuito casu, seu maleficii alicuius interpositione contigerint, ignoramus: licet in Cuba fuerit vnus ex stratiotis, quem nouimus gloriantem, quasi arte quadam occultissima


page 130, image: s130

(ne dicam vanissima) ipse cunctas nouerit confringere bombardas etiam non praesens, modo eas videat vel a longe, vel audiat strepitum facientes.

Quarta diemensis Septembris, anno praenotato, cum propter montis altitudinem, in quem Landgrauius castra posuerar, machinarum praefecti non praeualerent iaculis attingere castellum, et multo minus oppidum quod erat inferius, sed maior pars globorum in altum euadens nimium caderet in Rhenum factis nocte fossatis, [Note: Cartaunen.] bombardas maiores, quas Capitales appellant atque Carthunas, per decliuum montis submisere catenis, arbitrantes locum ad opus machinarum se reperisse magis idoneum et aptiorem. Mane autem cernentes Cubani, Hassios in decliuo montis cum machinis laborantes, confestim e castro simul et oppido tam fortiter et sine intermissione iacula in eos direxerunt, quod necessitate compulsi, relictis in loco bombardis, retrocesserunt. Manserunt in loco bombardae sine vsu, ad quas nec Hassii in die accessum habere potuerunt, nec Palatinenses, alternis inter se iaculis prohibiti. Sed neque in nocte licuit Hassiis vel custodire illas, vel sursum retrahere: tum quod Cubani etiam in tenebris certum iam in eos scopum nouerant, tum vero quod magnitudo ponderis retractum non permisit. Postremo tamen machinae in manus Gubanorum peruenerunt. Exeuntes enim nocte quadam viri audaces de oppido cum silentio, non sentientibus Hassiis bombardas facili conatu perdescensum montis traxerunt ad littus Rheni, et vlterius in Cubam, quos etiamsi hostes vidissent, prohibere tamen minime potuissent.

Nocte diem quartam mensis Septembris sequente, circa vndecimam post meridiem horam, ortum est in oppido Cuba casuale incendium per negligentiam vnius hominis, qui puluerem incensorium male custodiuit ab igne, in quo viri vndecim miserabili morte perierunt ex Stauroneso illuc destinati, qui dormientes in superioribus domicilii, priusquam euigilarent, ab igne fuerant praeoccupati. Domos viginti flamma consumpsit, cunctis metu hostium confluentibus ad muros.

[Note: Ludouicus Philippi F. Pal.] Sexta die mensis Septembris, Ludonicus Philippi Comitis primogenitus, cum quinquaginta equitibus, et sexcentis peditibus venit ab Heydelberg ad Stauronesum, quae est Cruzenach oppidum, et sequenti processit ad Baccherach in auxilium Cubanorum, qui annum tunc agebat sextum supra vicesimum aetatis suae, Princeps animo et viribus constans, pauci sermonis, sed verax, et stabilis.

Eodem quoque die venit ad Landgrauium obsidentem Cubanos in castra Heinricus Brunsuicensium Dux, secum habens Comitem de Lippia Westgallum, cum duobus pugnatorum millibus, bombardas adducens et machinas belli varias.

Anno Domini supra notato, XXV. die mensis Septembris, considerans Landgrauius post multos labores et grauissimas impensas, quod Cubam obtinere non posset, posteaquam nouem et triginta diebus eam obsedisset, maioraque accepisset ab hostibus damna quam intulerat, mane soluta obsidione recessit. Multa enim sua sponte (vt ita dixerim) in ea obsidione suscepit incommoda, tam in fractis pene omnibus bombardis, quam in variis machinis frustra compositis. Globos bombardarum ferreos non concauos sed solidos, plures quam sexcentos, aduersum Cubanos inutiliter proiectos amisit, quorum maior pars in Rhenum cadens submersa fuit.



page 131, image: s131

ADDITIO. HIC LVBET APPONERE POSITVM AD REI MEMORIAM SERVATAE CVBAE MONVMENTVM, QVOD IN RIPA RHENI IVXTA DOMVM TELONEI VISITVR, AVREIS LITTERIS NIGRAE TABVLAE INSCRIPTVM.

DIE iar von Christ geburt man zalt
Funffzehenhundert und vier alt,
Von Sontag nach Mari himmelfehrt,
Wart Cub sechsthalb vvochen belegert
Mit ganzer macht und heres crafft
Durch Hessen die Landtgraffschafft
Neunhundert Stein gehavven,
Als ihr die gros hie vvol schauvven,
Vnd neunhundert dreissig acht gegossen,
Sind funden vvorden von den verschossen,
Zu die verbrochen vnd verlohren sin,
Auch etlich versuncken in den Ryn.
Vnd vvievvol das Schloss nit vvar erbavven,
Als es sit der Zyt hier von navven
Von Pfaltzgraue Ludvvig vvorden befest,
Noch dannoch muesten die frembde Gest
Cub by der Pfaltz lassen bleiben.
Das vvir Gottes Gnaden zuschreiben,
Vnd auch der vverhafften Hand,
Dirs behelt all Vatterlandt.

Et hic finis Hassiorum belli contra Palatini Comitem extitit, in quo vterque non parum detrimenti accepit, quanquam congressi ad pugnam non fuerint. Tertio enim Landgrauius a facie Palatini declinauit exercitus, primo videlicet apud Bensheim, secundo prope Alzen, tertio iuxta Genzingen: quod ideo forsitan fecit, quia tunc secum non habuit machinas bomb ardarum.

[Note: Limpurg.] Eodem anno Philippus Comes Palatinus in monasterium Lympurgense, nostri ordinis, Spirensis dioecesis, praesidium quadringentorum virorum locauit contra Emichonem Comitem de Liningen, qui dudum (vt supra dictum est) Landgrauio confoederatus aduersum Principem animos gessit hostiles. Erat nihilominus inter Macarium dicti coenobii Abbatem, et memoratum Comitem vasallum eius iuratum, grauissima quaedam dissensio pro quibusdam in Dureckheim iurisdictionibus et aliis in nemoribus et aquarum decursibus bonis temporalibus, quae causam praestitisse videbantur, vt praesidio monasterium contra insolentiam hostis muniretur, quanquam id nec postulante, nec volente sit factum Abbate, qui tunc apud Spiram febribus grauiter aestuabat infirmus, in coenobio existente conuentu cum Priore, non sine inopia victualium, quia carnibus non vescebantur.

Vicesima tertia die mensis Iulii praesidium intrauit monasterium, et mansit in eo diebus nouem atque triginta, non sine graui laesione et iactura vtriusque status monasterii. Interea praecipiente Macario Abbate, libri, calices, ornamenta ecclesiae, priuilegia, et clinodia monasterii successiue ad Spiram sunt deportata. Remanserant autem plura domus vtensilia, lectisternia, vasa coquinae, tabulae siue imagines in ecclesia, et alia sine certo numero monachorum instrumenta, quae cum frater


page 132, image: s132

Gerhardus Badevvini de Odmersheim tunc loci Prior (qui nunc mecum est apud S. Iacobum iuxta Herbipolim) in Spiram transferre disponeret. Fridericus de Sarmsheim praesidii capitaneus restitit, asserens non expedire hanc rerum monasterii translationem, propterea quod rusticis in vicino manentibus cunctis timiditatem simul et fugam incuteret. Cessit necessitati prior imperanti, et contra voluntatem in monasterio dimisit omnia et amisit.

Vicesima nona die mensis Augusti, quae fuit decollatione S. Iohannis Baptistae solennis, fratres diuinum ex more celebrauerunt officium, et in medio tumultu armorum, quantum licuit, suum canonem Prioris sub directione custodiuerunt. Erat enim Gerhardus prior memoratus regularis disciplinae studiosus amator, qui a teneris vnguiculis in coenobio Lacensi optime institutus, abbate Macario postulante, [Note: Zum Loicb.] Simone quoque de Petra in Lacu pastore consentiente, ac me vt visitatore vtriusque loci procurante, de memorato coenobio ante quinquennium translatus in Lympurg, ibique secundum ordinis nostri consuetudinem sub obedientia stabilitus, quantum in ipso fuit regularis disciplinae obseruantiam in se et in fratribus integerrime custodiuit. Interea vero quod praesidium Comitis Palatini Limpurgensi manebat [Note: Dureckheim.] in monasterio, incolae villae Dureckheim viri omnes ad vicinum castellum Comitis Emmichonis de Liningen, Duroburgum nomine, non minus hostium metu [Note: Hartenburg.] quam arcis ipsius defensandae gratia declinarunt. Hi autem qui erant in monte Lympurg nomine Comitis Palatini, ne tempus in otio viderentur consumere, saepius excursione facta, hostium pecora, et quicquid inuenire poterant rapientes, abduxerunt. In Dureckheim (vt ferunt) rapinas exercentes, incendendi monasterii causam, quemadmodum accusantur ab aemulis, non minimam dicuntur praestitisse.

Vicesima nona die Mensis Augusti, circa horam vndecimam in nocte, Fridericus de Sanesheim capitaneus Palatini iussu ipsius Principis amouit de monasterio praesidium, et in alia loca, vt sibi mandatum fuerat, traduxit. Latuit omnes fratres, praeter cellarium, Palatinensium de monte recessus, et tamen, eos qui erant in Duroburgo latere non potuit, qui suos exploratores vbique in nemore et itineribus cautissime habebant dispositos. Post recessum praesidii suscitauit oeconomus Priorem et fratres, dixitque omnes a loco discessisse custodes, et si quid audiuit aliud metuendum eis fore, produxit in medium. His Prior et fratres recognitis, et multis ante comminationibus hostium in proximo commanentium territi, vnanimi votatione statuerunt, loco fore cedendum: animas cupientes suas a periculo saluare [Note: Monachorum fuga.] potius quam perire. Conuenientes igitur in Chorum nocte media, omnes matutinale iuxta morem persoluerunt officium: deinde vnusquisque prout potuit, arrepta sarcinula sua, flexisque in gradibus presbyteri genibus orationem itinerantium (vt regula iubet sanctissimi patris nostri Benedicti) cum timore dixerunt, valedicentesque non sine multis lachrymis templo circa tertiam post medium noctis horam monasterium exiuerunt, et coniunctim ad Spiram, vbi tunc (sicut diximus) Abbas iacebat infirmus, profecti sunt. Erant autem numero Monachi et conuersi sedecim, qui non leuitate reliquere coenobium, sed hostium metu, quorum furor iuramento se (vt ferunt) constrinxerant, monasterium cum habitatoribus, si qui reperirentur, incensurum: quod facti crudelitas etiam demonstrauit. Igitur penultima die Mensis Augusti post recessum Palatini praesidii, et monachorum de coenobio discessum (sicut diximus) ad Spiram, exeuntes mane de Duroburgo Comitis de Liningen supra dicti castello, quod est in proximo, stratiotae simul et rustici Durekheimenses, nonnulli monasterium Lymburgarmati, et pleni furore intrarunt, rapientes et deportantes omnia quae inuenerunt, cum bona mora nullo penitus resistente. Enimuero (sicut diximus) multa remanserant in loco, quae prae temporis angustia fratres Spiram non poterant deferre, praesertim contra prohibitionem eorum qui monasterium


page 133, image: s133

occuparunt. Vini etenim plaustra inuenerunt quinque aut sex, frumenta quoque nonnulla, calicem vnum, ornamenta ecclesiae, libros nonnullos in Bibliotheca dimissos, lectisternia, et vtensilia domus, coquinae simul et cellariae plura, quae omnia rapuerunt.

Anno igitur dominicae natiuitatis praenotato, die Mensis Augusti penultima, siue XXX. filii Belial et iniquitatis ministri, ex Duroburgo (sicut diximus) turmatim procedentes, Lymburg monasterium hominibus vacuum intrauerunt, incenderunt, et domicilia Monachorum cuncta, vna cum Ecclesia pulcherrima et amplissima, cremantes igne in cinerem redegerunt. Fuit autem Ecclesia valde insignis, a Conrado [Note: Lymburg fundatur. MCCC.] Imperatore quondam secundo circa annum dominicae natiuitatis tricesimum supra millesimum constructa, et in honorem viuificae Crucis domini nostri Iesu Christi, eiusque intactae genitricis virginis Mariae memoriam consecrata, et pro sustentatione monachorum, sub norma D. patris nostri Benedicti Deo seruientium copiose dotata, multisque decorata priuilegiis, et ornata libertatibus. Erat sane templum Dei pretiosum, quo maiora in ordine nostro vidi pauca, cuius latera duo intrinsecus inter Ecclesiae corpus, et absides, viginti erant subnixa columnis ex solido lapide praecisis, quarum vnaquaeque in altitudine pedes habebat viginti, in circumferentia vero spissitudinis pedes ferme duodecim, stabantque singulae supra bases singulas artificiosa pulchritudine formatas, habentes in summitate singula capitolia, non paruae nec separatae magnitudinis, super quibus arcuati parietes in altum sustentabantur. Longitudo huius Ecclesiae pedes continebat trecentos quinquaginta, latitudo vero centum quadraginta. Capellae fuerunt in ea quatuor, altaria viginti. Turres habebat in fine versus Orientem tres in quibus campanae sex numero pendebant, quarum duae maiores non paruae fuerunt aestimationis et pretii. In Ecclesia quoque stabant imagines Sanctorum, ex ligno sculptae in altaribus, et tabulae depictae plures atque pulcherrimae, et alia non pauca in Dei ministerium deputata, quae omnia per incendiarios illos aut deportata sunt, aut in cinerem resoluta. Campanae omnes incendii magnitudine perierunt, columnae quoque ruptae sunt, et nihil integrum, nihil non destructum in toto coenobio remansit. Fugientibus de monasterio cunctis, senex quidam grandaeuus nomine Iohannes, artificio scriniator, praebendatus amore Dei, impotens fugere in loco solus remansit. Is cum Diaboli ministros ex Duroburgo cerneret aduenire, in Ecclesiam declinauit, qua per illos incensa et ipse flamma consumptus est. Per duodecim dies et noctes continue durauit incendium, ministris impietatis quotidie sine alicuius hominis prohibitione vel metu de Duroburgo excurrentibus, et ne quid remaneret integrum in Ecclesia et Monasterio toto, ignem renouantibus, tam vehemens incendium extitit, quod non solum omnia structurarum ligna consumpsit, sed etiam muros, lapides, et solidissimas (dequibus diximus) columnas pro maiori parte disrupit. Maior etiam turris Ecclesiae ardoris vehementia in terram corruit deiecta. Denique priusquam incenderetur Ecclesia, satellites Diaboli omnia perfregerunt altaria, sigillis manu sacrilegia ruptis, Diuorum reliquias quo voluerant deportarunt. Quod vtrum pro honore et reuerentia Sanctorum fecerint, aut (sicut raptorum consuetudo est) pecuniam se reperturos sperauerint, nobis manetincertum. Duae fuerunt absides ab vtraque parte seu latere chori, quibus in modum crucis more veterum constabat Ecclesia, in quarum sinistra fuit sepultura loci Abbatum, in dextera vero Comitum de Liningen, quorum cadauera sub eleuatis a terra lapidibus pausabant sepulchris concauatis interius atque muratis. Nescio quae mouerit sacrilegos causa, quia haec ipsa mortuorum sepulchra temerantes aperuerunt, et inter alia corpus Emichonis Comitis, qui pater fuit huius Emichonis, integrum extraxerunt, quod filius postea translatum ad Dureckheim in Ecclesia parrochiali fecit tumulari. Sacramentum Dominici corporis imminente iam Ecclesiae incendio, Paulus pastor in Dureckheim, non vltimus in consilio malignantium, suam


page 134, image: s134

deportauerat in Ecclesiam. Satis hinc constat manifeste, quod operarii iniquitatis Ecclesiam animo deliberato vna cum monasterio statuerunt concremare, quippe qui priusquam ignem supponerent, sacramentum deportari fecerunt, altaria violarunt, Sanctorum reliquias pollutis manibus extraxerunt, sepulchra Comitum aperuerunt, cadauera eiccerunt, res sacras cum tabulis et ornamentis rapientes deportarunt, ignemque in multis locis Ecclesiae proprium supposuerunt. Hic finis et consummatio tam in signis monasterii fuit, quod a prima fundatione sua steterat annis CCCCLXXIV. et nunc hodie iacet incensum, destructum, et penitus desolatum annum ferme in decimum, nec dum restitui coeptum. Quando, quo tempore, quo medio, quibus impensis vel per quos homines restaurari debeat aut possit, soli Deo est cognitum, qui solus omnia nouit et potest. Enimuero quantum ego intelligere possum, qui monasterium cum staret optime noui, si adessent florenorum sexaginta millia, non sufficerent vt restaurari posset in eam conditionem, in qua viguit priusquam ab impiis hominibus incenderetur.

Omnia quae scripsimus annua sub serie praenotata mala, in ea concertatione Regni et Principum Germaniae aduersus Philippum Comitem Palatinum facta sunt, quae mensibus ferme quinque durauit, quatuor videlicet per inaequales exercitus, quorum primum duxit in Bauaria Maximilianus Rex, et certi cum eo Principes. Secundum in Sueuia praecessit Vdalricus Dux Wirtenbergensium, et ambo satis nocuere Palatino. Tertius vero paruus, et minus nocens exercitus fuit Ducis Alexandri. Quartus autem crudelis et nimium hostilis, incendio et rapina plus nocuit multis, qui sub manibus Wilhelmi ducebantur, Landgrauii Hassiorum. Hos quatuor impugnantium exercitus quia descripsimus, nunc pacem requiramus.

[Note: Exitiabilis Belli finis. Adlzreiter lib. 9 n. 93.] His ergo quae memorauimus, et multis aliis in perturbatione tumultuose peractis, tandem circa festum S. Archangeli Michaelis Maximilianus Rex pacem cunctis indixit communem, praecepitpue iam deinceps a bello cessandum. Et ne cuiquam videretur subtraxisse patrocinium iuris, conuentum Principibus statuit in mense Iulio sequentis anni apud Coloniam celebrandum, in quo si quis aliquid iustae querelae aduersus alium, communi procerum iudicio definiretur. Interea mandauit ab omni tumultu quiescendum.

[Note: Ruperti. Pal. obitus.] Anno praenotato XX. die mensis Augusti obiit Rupertus Comes Palatinus, Bauariaeque Dux, Philippi Palatini Principis Electoris tertio genitus filius, et gener Ducis Georgii diuitis auunculi sui, bello in se adhuc durante, anno aetatis suae vicesimo tertio, filium relinquens et filiam cum vxore iam vidua, Ducls Georgii quondam filia, quae et ipsa post dies paucos moriens secuta est.

Eodem fere tempore mortuus est etiam Ludouicus de Helmstat Episcopus Spirensis, anno Pontificatus sui vicesimo septimo non completo, cuius corpus Spirae in maiori ecclesia sepelitur, vir maturus, integer, et honestissimae semper conuersationis, de quo nihil turpitudinis aut lasciuiae auditum est vnquam. Sub hoc Pontifice [Note: Klingenmunster. Odenheim. Sunsheim.] Klingenmünster, Odenheim et Sunsheim ordinis S-Benedicti, Abbatibus cum Monachis apostatantibus, in feculares Ecclesias clericorum translatae sunt. Huic electione Canonicorum in episcopatu successit Philippus de Rosenberg maioris Ecclesiae cantor, et praefuit annis fere nouem, podagra et sciatica atque continua infirmitate laborans. Hic transtulit collegium Canonicorum ex monachis nouum de Odenheim [Note: Brnssel.] in oppidum Bruchsal, cum omnibus rebus, priuilegiis, et prouentibus suis.

Anno M D V. Circa medium quadragesimae Philippus Comes Palatinus ad se Budoras conuocauit Praelatos, Comites, Nobiles, et communitates Principatus sui,


page 135, image: s135

quibus in aula maiori comparentibus plura cum eis tractauit super conditionibus pacis reformandae inter ipsum et Regnum, caeterosque Principes quorum fecimus mentionem.

Eodem anno mortuus est Bertholdus ex Comitibus de Henneberg, Archiepiscopus Moguntinus, anno pontificatus sui vicesimo primo, et in Metropolitana Ecclesia Moguntina cum patribus suis antecessoribus sepelitur, qui fuit in principatu suo vir magnae authoritatis et prudentiae, ingenio subtilis, et promptus eloquio, experientiae multae, patientissimusque laborum, et ecclesiam Moguntinam, quam aere alieno grauatam reperit, vt plurimum ex oneribus debitorum tempore sui regiminis liberauit. Verum in his clerum et claustrales in consuetis subuentionibus multoties grauauit. Post hunc Iacobus de Liuenstein, patria Sueuus, maioris Ecclesiae decanus, in archiepiscopum electus praefuit annis ferme quatuor, homo bonae conditionis, vita et moribus integer, qui morbo calculi et vesicae laborans, quasi continue, non ita rebus ecclesiae suae prodesse valuit, quemadmodum ratio temporum postulare videbatur.

Anno praenotato in principiomensis Iulii conuenerunt ad Regem Maximilianum ad [Note: Conuentus Principum apud Coloniam.] Coloniam multi Principes regni, quemadmodum anno fuerant iussi transacto, inter quos isti fuerunt praecipui. Hermannus archiepiscopus Coloniensis, Iacobus archiepiscopus Treuirorum, Laurentius episcopus Herbipolensis, Duxque Francorum. Georgius episcopus Bambergensis, Conradus episcopus Monasteriensis, Christophorus episcopus Kempseensis, Petrus episcopus Tergestinus, Christophorus episcopus Laubacensis, Matthaeus episcopus Gurcensis, Philippus Comes Palatinus Rheni, Princeps Elector, Fridericus Dux Saxoniae, Princeps Elector, Ioachim Marchio Brandenburgensis, Princeps Elector, Fridericus Marchio Brandenburgensis, patruus eius, Johannes Dux Saxoniae, Germanus Friderici, Heinricus Dux Brunsuicensis, Ericus Dux Brunsuicensis, Henricus Dux Lavvenburgensis, Wilhelmus Dux Iuliacensis et Montensis, Heinricus Dux de Megaloburgo, Ludouicus Palatinus, Philippi primogenitus, Adolphus Comes de Nassavv, Fridericus Comes de Zolra, Philippus Comes de Waldeck, Wilhelmus Landgrauius Hassiae, Emichio Comes de Liningen, Iohannes Comes de Holstein, Reinhardus Comes de Reineck, Sigismundus Comes de Lupfen, Felix Comes de Werdenberg, et plures alii, quorum nomina memoriae non occurrunt, Comites, Barones, milites et nobiles affuerunt.

In eo conuentu Principum Maximilianus Rex inter discordantes Duces pacem reformauit, conditiones pacis in medium proposuit, quas seruari et custodiri ab omnibus inuiolabiliter sub poena criminis laesae Maiestatis partibus mandauit. Summa conditionum in eo fixit sententiam, vt qui tempore guerrarum plura perdidit, careret [Note: Decisio controuersia.] amissis; et qui multa fuerat lucratus, non compelleretur saltem in foro contentioso ad restitutionem. Quod ita fuerit res acta, demonstrant consequentia, quoniam vsque in praesentem diem Palatino nihil aut parum intelleximus restitutum. In eodem conuentu Principum Macarius abbas exusti monasterii Lympurgensis, coram [Note: Querimonia Abb. Lympurgensis.] Maximiliano Rege querelam detulit contra Emichonem Comitem de Liningen, accusans eum et proclamans vt authorem incendii, simul et spoliatorem memorati coenobii sui. Verum Rex aliis negotiis regni plurimum occupatus, Iacobo archiepiscopo Moguntino causam per literas commisit absenti, inter alia praecipiens, vt post cognitionem causae tentaret inter partes pro concordia, quod si eas concordare non posset, negotium cum actis remitteret.

Assumpsit commissionem Pontifex, et partibus citatis ad inquisitionem rei processit. Accusabat Comitem Abbas super incendio monasterii reum. Negabat


page 136, image: s136

Comes sua voluntate vel scientia commissum, dicens se illo tempore apud Grefenberg Castellum laborasse febribus, et procul a Lymburg fuisse absentem. Abbas vero pollicebatur se probatutum, quod ministri et famuli Comitis de Castello eius Duroburgo turmatim exierint, atque perdies duodecim quotidie ad montem redierint, et si quid non ardebat, iterum cum bona deliberatione igne supposito concremauerint. Respondebat Comes, quod nihil eorum quae dixerat Abbas, factum sit de suo vel scitu vel consensu: sed si nouerit incendiarios monasterii sui, conueniat illos, et iure ad restitutionem compellat, quanquam et illos excusare nitebatur dicens, Quod speluncam incenderint latronum, et non monasterium, vtpote in qua Palatinenses aduersarii et rebelles totius Regni mansionem habuerint, de qua rapinas et incendia pauperum in circuitu fecerint, mulieres et virgines introduxerint, vim eis contra omnem honestatem Christianam intulerint, aliaque plura commiserint mala quae fieri non soleant ex coenobiis Monachorum, sed ex castellis, et speluncis latronum. Nec dubium se fore dicebat, si monasterium reperissent, vt monasterium honorassent, et nec spoliassent illud, nec incendissent. Durauit inter Abbatem et Comitem ista coram Archiepiscopo contentio per triennium, quousque tandem morte sublato Abbate Macario, Wernherus in abbatia successit, qui cum sit homo quietis amator et pacis, actionem causae intermisit, vsque in praesentem diem. Macarius autem post incensum monasterium cupiens locum habere, in quo manere [Note: VVachenheim.] possit cum fratribus suis, Ecclesiam parochialem in oppido Wachenheim a praeposito et conuentu Luterensi obtinuit, apud quem coenobium aedificare nouum de consensu Palatini Comitis animo cogitauit. Mansit ergo cum quatuor Monachis apud eandem Ecclesiam in domo presbyteri, caeteris ad diuersa loca inde transpositis, vbi et hodie manet Abbas Wernherus cum paucis, qui monasterium non ibi, sed in priori loco restaurare proponit.

Anno quoque praenotato, octaua decima die mensis Iulii, Maximilianus Rex Germanorum, cum Principibus multis ex his quod apud Coloniam conuenisse diximus, nauigio descendit in Geldriam, Brabantinis qui eius iussu Arnheim oppidum [Note: Arnheim] Ducis Geldriae obsidebant, laturus auxilium. Cumque peruenisset ad locum destinatum, in multitudine pugnatorum graui, Arnheimb sub certis conditionibus per deditionem obtinuit, et oppidanis neque in corporibus neque in rebus, damnum aliquod inferri permisit. Ducem etiam interuentu Principum orantem, pactis etiam nonnullis interpositis ad gratiam recepit, qui tamen in promissa fide diu non permansit.

Vicesima octaua die mensis Iulii Maximilianus Rex cum eisdem Principibus, Comitibus, atque nobilibus, eo quo exiuerant ordine Coloniam ingressi sunt, et epulis pene tota nocte vacauerunt. Omnes denique per ciuitatem campanae, sequenti die, in signum triumphi et gaudii, quod pax esset data Gelrensibus, pulsabantur.

Durante Principum conuentu, Canonicus quidam Ecclesiae Coloniensis, Hermanno Archiepiscopo multum familiaris et dilectus, cum quadam die apud eum caenasset in curia eius, et iam noctis sub vmbra comitantibus seruis duobus redire pararet ad domum, in publica vrbis strata per quosdam sicarios praeordinatos occisus est. Fuerunt eo tempore graues inter memoratum Archiepiscopum et ciues discordiae, quae tamen sequenti anno fuerunt extinctae, quarum occasione multi Senatum vrbis habebant suspectum, quod sub ordinatione ipsius hoc homicidium fuerit perpetratum, quem post octennium excusabimus, cum sceleris dicemus auctores.

Anno item praesignato Maximilianus Rex Germaniae contractis vndique copiis pugnatorum, expeditionem mouit in Vngariam, suo regnum domino subiecturus. Verum interuenientibus Episcopis et primoribus regni, pacem dedit Vngaris sub conditionibus certis, et populo saluo in propria reuersus est.



image: s137

HVLDERICI ZWINGLII RELATIO DE PROELIO AD RAVENNAM. ALOYSII MARLIANI ORATIO. IACOBI ZIEGLERI ATTENTATA CHRISTIERNI II. IN SVECIAM.



page 138, image: s138

LECTORI SALVTEM! BURCARD GOTTHELF STRUVE.

INsignis Tigurinorum Theologus erat Huldericus Zvvinglius, cuius vitam inter alios describit Melchior Adami. Hic familiaris admodum Ioachimo Vadiano, Medico atque Consuli Sangallensi, qui ipsi antea Arbogasti Strubii, Glaronensis poemata inscripserat. Proelium ad Rauennam describit, quod inter Gallos victores et Iulii II. Pontificis, atque Ferdinandi Catholici copias XI Aprilis 1512. ipso Paschatos die factum. Breuibus hanc rem exponit Gerhardus a Roo, [Note: Hist. Austr. lib. XII p. 588.] scribens: Rex alienatum abs se Maximiliani animum videns, vti cum hoste, antequam ille aperte cum eo se coniungat, debellaret, aut operae precium aliquod insigne faceret, Gastoni Foisseo, qui Brixium per eos dies ceperat, vti hostem aggrederetur, scripsit. Foisseius Rauenna nequicquam tentata, ad Pontificis exercitum aduenientem conuersus, memorabili proelio victoriam adeptus, ab Hispanis, quibus, abire volentibus, fugam permittere noluit, occisus est. Cecidere vrrinque fortissimi quique ad decem millia, quorum trientem ex Gallis, reliquos ex Italis et Hispanis fuisse memorant. Victoria penes Gallos stetit luctuosa, propter ducis et nobilium quorundam caedem; laetior futura si ille fugienti hosti, ne desperatio in fortitudinem vertatur, vel argenteum pontem esse substernendum meminisset. Incedit hoc proelium in solemnem dominicae resurrectionis diem, qui eo anno Aprilis erat vndecimus. Rauenna victoribus se dedidit, a quibus direpta est. Prolixius hoc proelium describunt Guicciardinus, [Note: lib. X p. 1012.] Heuterus, [Note: rer. Austr. lib. VII c. XII.] Io. Mariana, [Note: rer. Hispan. lib. XXX c. IX.] Fuggerus, [Note: lib. VI c. XV n. 5.] P. Iustiniani [Note: lib. XI p. 237.] et P. Bembus. [Note: rer. Venet. lib. XII p. 509.] Inter literas etiam Ludouici XII [Note: Tom. III p. 227. 232. 233. 241.] de hoc proelio agitur, iisdemque Catalogus etiam mortuorum inseritur.



page 139, image: s139

Subiungitur ALOYSII MARLIANI Oratio, in Comitiis Ordinum Aurei Velleris a. 1512. Bruxellis habita. Mediolanensis hic erat, qui in Conuentu Imperii VVormatiensi a. 1521 obiit. Diuersa scripsit, atque inter haec epistolam, qua Calamitosa Hispaniae Regis in Hispaniam nauigatio describitur, quae Argentinae a. 1514 est impressa. Scripsit etiam quaedam contra Lutherum, et de fortuna, prout in Bibliotheca sua testatur Gesnerus. De dictis Comitiis vero sic loquitur Heuterus: [Note: rer. Austr. lib. VII c. XIV.] Interea Octobris die vigesimo septimo, Princeps Carolus, vt Burgundiae Dux, primum sua auctoritate Bruxellae Brabantiae numerum Equitum Aurei Velleris complet.

Sequuntur demum IACOBI ZIEGLERI attentata Christierni II in Sueciae Regnum. Zieglerus, Landauia, Bauariae oppido oriundus, perperam quibusdam dicitur Lindauia Acronianus. Insigne est elogium, quod de ipso habet Thuanus, [Note: lib. VI p. 176 ad a. 1549.] dum ita loquitur: eodem anno in Norico in viuis esse desiit Iacobus Zieglerus, Lindauus, vir exquisitae doctrinae, qui diutius Viennae Austriacae docuit, et Turcicorum armorum terrore sparso, apud VVolfgangum episcopum Patauiensem, ex illustri comitum Salmensium familia receptum habuit: qui in otio multa commentatus est: ex quibus quaedam in selectiores S. Scripturae locos, cum contrariis Candidi Ariani et Marii Victorini rhetoris de diuina generatione epistolis, Io. Iacobi Fuggeri studio publicata sunt. Paulus Iouius ipsum male in terra Gothica natum esse dicit, dum inquit: Iacobus Zieglerus in terra Gothica natus et educatus, exacte pariter et facunde Christierni, Daniae et Norvvegiae R. immanitatem perscripsit, vt eruditis gentibus pudori esse possit, quod latinae facundiae fruges sub Cimmerio coelo pene felicius ac vberius quam in Italia proueniant Reliqua eius scripta recenset Iosias Simlerus et Teissierius. Historiam alias exercitae a Christierno II crudelitatis ex Danis descripserunt Haraldus Huitfeldus, Io. Meursius. Ex Suecis Loctenius plane cum nostro Zieglero conuenit. Christiernum vero contra Zieglerum defendit Cornelius Duplicius Scepperus Nouoportuensis, regis Vice - Cancellarius, qui edidit illustrissimi et Potentissimi Daniae, Sueciae, Norvvegiae Regis responsionem ad duas epistolas Friderici, patrui sui ad Pontificem Romanum, Clementem VII Angliae Regem. Ferdinandum Austriacum, omnesque Reges et Principes. Sic etiam Io. Baazius in Historia Ecclesiastica Suecorum omnem culpam in Episcopos reiicit,


page 140, image: s140

atque Auctor obseruationis Tertiae Tomi secundi Obseruationum Germanicarum Halensium. Inseruit talem Historiam etiam Tomo secundo Scriptorum Rerum Germanicarum Schardius, [Note: p. 83.] licet praefationem saltim contineat, eandem, quam apud Freherum videmus. Hanc apud Schardium sequitur rerum gestarum succincta narratio, quae ab anno 1510 ad 1520 sub Christierno II gesta fuere, qua Christiani II coronatio, atque ea, quae lanienam Holmiensem antecesserunt recensentur.



page 141, image: s141

DE GESTIS INTER GALLOS ET HELVETIOS AD RAVENNAM, PAPIAM, ALIISQVE LOCIS; CONVENTV APVD THERMAS HELVETICAS, ANNO M D XII. RELATIO VDALRICI ZVVINGLII. HVLDERYCH ZVVINGLI IOACHIMO VADIANO. S. D. P.

FEcisti, mi Ioachime, rem te satis me haud dignam, quando suaues nostri Arbogasti Musulas sub nostro nomine publicasti. Sed ita te facere benignissima humilitas docuit. De hoc satis. Praesentium ostensor frater mihi germanus est, non rusticoe admodum indolis: quem quo Philosophiae sacris initiandum mitterem, cum mecum ipse volutarem tu semper occurris. Eum igitur runcinis, asciis, rutabulis, per amicitiae dulcedinem precor, expolias, edoles, loeuiges. Habebis scio obsequentissimum. Quod si recalcitrare fuerit ausus nihil impediente religione carceri mancipa, donec petulantia deferueat. Habet per annos duos L. aureos: vnde et parsimoniam seruet oportet. Venit et alius ad te, Margarethoe Scilinen filius, puer impuber, et ille item optimoe indolis. Tu in omnibus eis boni semper consule. Nouas res ad te scribere molienti negotia interueniunt. Tu his breuissimis contentus esto. Iamiam enim cum hoec scribo, ex officina abeo. Vale et me dilige. Claronoe IV. Nonas Octobr. MD XII.

Haec explicatioribus, quando oportunitas dabitur, supplebo. Volui multa, sed non potui.



page 142, image: s142

QVONIAM Omaechmorum diffamia nostrorum velocibus sem per euolat alis, idque quod sancte et iuste factum euentus ipse comprobat, vitilitigatorum maledicentia iniquissime peruertitur; statui vecitatem status nostrae reipublicae, quo breuiorem, eo integriorem, tibi Laconicos [transcriber: in the print with a Greek letter: Laconic w s] perstringere. Primo igirur quibus conditionibus inter beatissimum Christi vicarium Iulium secundum, nostrosque confoederatos (quos eo libentius et Omaechmos et Foederatos vocito, quod nescio quem vappam aut stolidum, cui Pythagoreorum ferula incutienda, quod praecocibus armis linguae officium exercere est ausus, aiunt Proditores Conspiratoresque nos quam confoederatos verius dici debere, memoriae commendasse. Cui vel haec Baubanticulo offa obiicienda, quoniam si a singulari consequium ad commune vniuersaleue probat: Dicam ego, sequitur nec ne? Quendam suae patriae matricidam effecisse, vt omnes eius conuicani matricidae et sint et dici debeant. Quo quid vanius dici posset?) initum ictumque sit foedus omittens, id satis commonstrasse fuerit, vt Francornm Rex (cui perquam impertinenter Christianissimo, quoniam Christi Ecclesiam oppugnauit, honorarium adiectitium hactenus adulatum est) Venetos diuturno bello, praeliis plurimis et iis minime ludicris fatigarit, vicerit, vrbes aut diripuerit aut abstulerit: vt dein cum beatissimo Christianorum antistite comminus manum conserere, Antipapamque (vt aiunt) Cacodaemonis instinctu creare; vt Bononiam studiorum matrem, iuris Pontificii nutricem, caeterasque nobiles vrbes auferre sit ausus. Praeterito Paschate quum Electissimus (quem nunc Christianissimum scribunt) Hispaniarum Rex Petri Lembulum fluctibus iactari, vt saluti eius timendum sit, cerneret: tum eum Ecclesiae tanto commiseritum est, vt quem tumultuarie congregare potuit, exercitum extemplo Iulianis manipulis, qui adhuc in Italia interiorepost hyberna morabantur, subsidio mitteret. Is (vt est gens auida gnaraque belli) proximis Rauennam itineribus contendit. Id vbi Francorum tyrannus rescit, ingentes illico copias, quas Hispanis eorumque sociis Venetis opponat, contrahit, Rauennam mittit. Quibus postquam in conspectum venerunt, Hispani minime detrectarunt pugnam, adiuuante animum astu architecti cuiusdam Archimedicae Daedaliaeque indolis; carrulos qui falcatos leues excogitauit, quibus bombardulae singulis singulae immittebantur: eos vel manibus vel pedibus prae se agebant. Praeerat Gallorum exercitui Grandis Magister (Insubrium is est magistratus) qui prima acie lanceatos, Sueuos, Vascones subinde collocat, quos equitanis haud ignobilis alarum in modum circumstat. Ipse cum triariis in subsidiis manet. Hispanorum exercitus minus erat Venetis, quoniam pauci crebris praeliis attriti superarent, mixtus scilicet iis acribus iuuenibusque: amborum tamen numerum vnus exercitus triginta millium implebat. Qui quum pugnae signum datum esset, prae se actus bombardulas igne torquentes glandes pluunt. Ibi cunctantibus lanceatis Gramactrum inclamasse ferunt: Ecquid morarentur? Positos ne illo, vt metae in modum ferreas excipiant glandes? O vtinam incunctantes confoederati nunc vos essetis, qui viso hoste in saeuorum modum Leonum rugiunt, incurrunt, impetunt. Age miles, age, victoria ne te taedeat, qui tam diu vincere consuesti, vinci non didicisti, fugata saepe confunde signa, ordines turba, gladios, sarissas, gessa pro glandibus inde. Qui, quum iam glandium impluuium aliquantisper exaruisset, pedem addunt. Hispani trusatiles ad id concinnatos canos incensos toto nisu in medios hostes detrudunt, quod maximo terriculo lanceatis, Hispanis spei, potiundae vioctoriae


page 143, image: s143

erat. Hinc primum manus tam ardenter, intrepide, statimque conserunt, vt neutra cedens, vtraque respirare saepius acies compulsa sit. Tum iterum atque iterum nouis ordmes substruunt, fessos subducunt, ac vulnera dando accipiendoque, solem ab ortu in occasum comitantur. Laborandum videntes Hispani se ingerunt tam atrociter, vt gladiis, vbi Mars est atrocissimus, cerneretur. Vascones equitesque mutilant, caedunt, truncant (nam lanceati dudum magna pars caeci minor elapsi fuga erant) vt octo millia hominum caesa sint. Quod vbi Gramaeter vidit, coelum aspicere, infrendere, dicere: Aut hic me vltimus videbit dies, aut Hispanis tam incruentam non esse patiar victoriam. simulque equum concitat, cuncti sequuntur triarii: inque hostes tem erius inuectus, egregie pugnans obtruncatur: reliqui in exordinatos fugientesque, nil minus quam nouum exercitum timentes, pugnant, victoriaque cum vrbe exclusis longius progressis Hispanis Venetisque potiuntur. Nox praelium diremit. Maiorem haud Hannibal Italiae metum post Cannensem cladem Romanis Italisque incussit. Ita passim lugere imminens Gallorum capiti imperium, misericordiam, suppetias, solatia precari. Hunc itaque Christianorum matris statum intuentes confoederati, malo periculosoque exemplo futurum existimant, si cuilibet Tyrannorum pro rabie communem Christi fidelium matrem impune permittant incessere, sedulo raptim habitis conuentibus, strenne accisas Ecclefiae Italiaeque res resarcire statuunt. Interuenit consultationi Cardinalis S. Potentianae a latere Legatus, orans ac vigore foederis obtestans, extemplo accingantur. In militem non plus aureo nummo dispertit. Res dictu incredibilis, sex diebus viginti millium electissimorum peditum exercitus scribitur, armatusque per Rhetios perquo Athesim (nam et transitus clam a Caesare, quam Treuerenses reliquias vt recte fierent curaret, concessus erat) et eius promontoria munitionesue (Clausas nominitant.) Veronam lanceatis Gallisque paribus insessam contendunt, Galli, prius Omaechmi eo deuenerunt, vrbem deserunt. Itaque Caesar obiter, nec tamen praeter intentionem ducenties millena scuta (Coronas vocant) Gallorum Regi (tantum enim Caesar mutuo acceperat) suorum fuga rependit. Perquirente hostem exercitu Cardinalis S. Potentianae (Episcopus Sedunensis is est) magno honore suscipitur. Ibi de Venetorum exercitu certiores facti consultant: veniunt post breui septingentis equitibus cataphractis, velitibus pene quingentis. Rascii ii erant, Veneti, tantoque gaudio nostrorum copias aspiciunt, vt iam nescio quid prosperitatis animus praesagiret. Pergunt igitur ad flumen (nomen quoniam non audiui, non scio) trans quod Francorum castra formidinis plena. Pons amni superstructus dissimiles ripas coniungebat, vlterior Vallesia adicitur, turres tres validissimas in ore pontis armatorum oppletas habebat, Monticulusque vicinus arcem validam valido praesidio munitam, castra tutiora reddebat. Ibi aliquandiu glandibus vltro citroque traiectis Venetorum machinae superiores fuere. Galli arce, turribus, castris pulsi esculentorum copiam militi administrarunt. Inde cum procederent, ad locum qui Ponteuin dicitur, Gallis praeoccupatum veniunt. Arx in fluenti medio duplici ponte vtramque ripam contingit: ibi ea pontis parte praecipitata, qua exercitus veniebant, difficilem expugnationem reddebant. Ibi (vt Omaechmorum iuuentus ad quaeque munia obeunda impigra est) in conspectu hostium tranaturos pontemque. structuros simulant, protegentibus eos bombatdis Venetis: pars Exemiorum per fluuii crepidinem descendunt, ibique nullo prohibente tranatant, naues deducunt, pontem extemplo structum transeunt: nec tamen hostem prius elapsum consecuti, praeter eum quem procul agentibus machinis legerunt. Itaque post hunc locum, captum et alium accipio firmum satis viribus, nec tamen animis. Iniustam enim causam habentibus Gallis facile lababant ammi; tum quod Germanorum viribus destituti fuerant, tum quod qualem contra hostem facturi essent, modo in certamen descenderent, sciebant. Loco aequo nusquam se tuto committere prospiciente, Papiam includuntur, perichtaturi quid sors occasioque ferant. Eo quem possunt commeatum conuehunt.


page 144, image: s144

Tunc confoederatorum impigerrimi adolescentes ingentem boum saginatorum copiam intercipiunt: quae non paucis diebus omnem exereitum carnibus aluit. Huldrych de Saxo Omaechmorum exercitus Dux, vir ad cuncta tam prouidens quam animosus, vrbem obsidere, quoniam oppugnatio iniqua videbatur, statuit. Iamque ad Padi ripam ventum erat, vbi iterum Galli transitum prohibere tentant. Sed laboranti nihil insuperabile. Scribenda hic est res, quae quum creditu difficilis sit, vera tamen est et ludicra. Erant inter Gallos octingenti lanceatorum, reliquiae Rauennae cladis acceptae. Ii cum quidam nostratium Padum transnatassent, vt prima ligamina pontis conficiundi vlteriori ripae innecterent, erumpunt opus prohibituri. Interim autem vt omnis Omaechmorum iuuentus nandi, currendi, saliendi exercitatissima est, amictu reposito nudi, sarissis innixi, Padum tranant; congressuri cum eo hoste quem ad bellicae artis perpetuum exercitium datum a Deo existimant. Bellico enim risu, quoties cum lanceatis congrediendum, mouentur: nec ideo quoniam imbelles nullo labore vincantur, sed quoniam saepius eos vicerunt quam ab eis victi sunt, semperque earum partium sunt quae Omaechmis aduersantur. Lanceati licet albicantia nuditate corpora videant, pedem tamen struunt, inque vrbem sese recipiunt: sicque libere Padus transicus est. Vrbem inde obsidere accinguntur. Paucis diebus obsessa in eum vt sequitur modum capitur. Prouocationes paucae quid futurum sit, indicant male suspicacibus animis. Franci vna sex quatuor Omaechmos prouocantes confessi: duo inde (res auditu iucunda) vnum et eum Claronesium euocant. Is vt homo est ferarum montanarum insecutor, bombardulam gestilem humero portabat, qua torta glande alterius morte Martem aequat, gladio alterum aggreditur: ibi inter dimicandum alter Omaechmus superueniens pene superatum Gallum conficit, Galli non maeniis, non viribus, non satis animis fidentes effugium meditantur, oportunamque occasionem per lanceatos id posse fieri prospiciunt: eos illisce alloquuntur: Videtis optimi commilitones, siue casu, siue fato vrgente, rem Gallorum bellicam in dies languescere. Vnde fugae, cum victoriae non potest, consulendum. Videtis spem omnem desperatam. Videtis nil nos citra mortem, prater solam fugam manere. Eia quam strenue semper nauastis operam hoc die vt herha vobis porrigatur. Vel vltimo virtutem virtuti addite: Nos quicunque grauis aut leuis armaturae sumus milites, dum ea vrbis pars quae Mincium aspicit, hoste vacua est, viamne egrediendi facultas praeripiatur, sollicitemus vt simul omnes saluti restituamur. Satis fuerit vincere non potentibus, vitam vt denuo (Demosthenis verbo vtar) vincant, seruasse. Machinas omnes, ne quis se prodi existimet, in vestra mana dimittimus, salus vnde maxime nos respicere potest. Creduli lanceati Gallos cum quibuslibet abire patiuntur, existimantes verbis re fidem facturos. Illi vero mox vt Mincium traiiciunt, fugae in modum acto exercitu, Lanceatos relinquunt. Quod vbi Papiani viderunt, militum cuilibet aut Veneto aut Omaechmo menstruum stipendium pollicentur, ne diripiantur. Tenebat militem cum Lanceatis pugnandi desiderium, quod et quibusdam cum sudore satietatem attulit. Erant bombardae in roborarium, aut viuarium, qnod extra vrbem est, collocatae. Ad eas seruandas centum ex quibuscunque partibus destinati: nec dum meridies erat quum mulieres et ciues seniores, qui lanceatis minime suspicaces erant prius haberentur, scalis in muros expositis introitum militi annuunt. Accurrunt, temere satis, centum ii qui custodiendis machinis praediti fuerant, cum paucis aliis scalas conscendunt, muros transiliunt inque ordinem inter vrbem toto exercitu inscio componuntur. Pugnandi enim auiditas quemque plus vt pugnaret, quam renunciaret, afficiebat. Ibi ad vnum omnes, nisi Lanceatis propter platearum angustiam simul pugnandi potestas ablata fuisset, trucidati essent. Hi machinas, illi nihil praeter portalitia arma et ardentes animos habebant; saepeque in aliquod diuerticulum inclinare, dum glandes torquerentur, compulsi sunt. Maxime nitentes machinas si quas eripere possent, eripiunt: mox duas iam ad torquendum concinnatas, quibus inuersis glandes in hostem


page 145, image: s145

eiaculantur, retroque pedem ferre magis ac magis compellunt. Tum quidam murum conscendens inclamat victoriam, vrbemque in manu esse. Exercitus vero manipularii nihil credere, prohibere ne quis muro propius accedat: actum esse: non scire quempiam amicorum in vrbe esse. Demum Stentorea fracti quidarn voce muros superant, Lanceatos nequicquam contra nitentes macerant, inque fluentum agunt. Quinquaginta solum viui ex octingentis capti sunt. Interim exercitus Omaechmorum per portas intromittitur. Veneti equites perniciter, si quospiam tardius incedentes contingere queant, insequuntur, pauci retenti. Ibi clamor tota vrbe exortus, Iulium victorem profitens et Suitzer. Tenebatur et arx, quae tertio deinde die capitur. Bombardae murifragae octo, longae (quas Dracones vocant) decem, campestres decem captae, e quibus aliquae Venetorum fuerant; quas vbi vident, amplectuntur, lacrimis rigant, S. Marci signum osculantur: ita male eos diu passa ignominia habuerat. Reliquae dein non deditae vrbes, missis legatis, sese dedunt in Cardinalis foederatorumque potestatem. Interim Ianua capitur Hispanis oppugnantibus, et Asta velatis manibus pacem poscens deditur sancto foederi. Ita omnis Italia, Ligustica ora, Insubres, per Omaechmos liberati, tantum se eis debere profitentur, quantum T. Quintio Graecia liberata. Passim per vrbes, per oppida, per agrum, tuba clangere, campanis insonare, docti, religiosi, concionatores omnes in sugesta elati, Confoederatos dicere Populum Dei esse, qui Crucifixi Sponsae inimicos vindicet. Nobilium vulgus vndequaque vt victorem exercitum videant, confluere, dona mittere, vina, frumenta, gaudere omnes, tripudiare, gratiamque ingentem ostendere. Aliquot diebus victor exercitus Papiae moratus seditionem subortam sopiuit: quae quod quieto fine clausa est, omittitur. Tum legati vltro citroque, qui Mediolanensium res componant, mittuntur. Florentinorum trecenti qui cum Gallis erant, postquam ii trans Euisium montem fuga dissipati sunt, a Cardinale Hüldrichoque de Saxo libere abeundi copiam impetrauerunt. Sed postquam nescio quid spei nacti Gallos iterum nouaturos rem existimant, iuriiurando contraeuntes eos iterum sequuntur: vbi per Venetos tractuum eius orae socios viui omnes capiuntur. Tenentur arces aliquot Gallorum adhuc praesidiis; quae (vt speratur) paucis diebus exturbabuntur, vbi spei nihil in eorum Tyranno repositum viderint. Conuentus inde Thermas, [Note: Baden Heluetorum conuentibus oppidum destinatum.] commune Foederatorum municipium, indicitur. Ibi Legationes hae conueniunt. S. domini Papae Iulii II. Imperatoris, Cardinalis S. Potentianae a latere legati, Hispaniarum Regis, Gallorum Regis (sed haec occultior erat) Ducis Sabatiorum, Ducis Lotharingiae, Venetorum, Mediolanensium: singulae singulum quid petentes. Ibi videres hominum prouidentiam astumque: vt illi alia aliis implicant, vt impetrent e diuerso: alii contraria asserunt, quoniam propria alterius domini obfutura sunt vt impediant. Maxime tamen Caesar ipse per urbat: Qui vt clanculum consultum erat, exturbati Ducis Ludouici Sphortiae filium Maximilianum in Principatum restituendum, iam cum magna admiratione omnium affert, Insubres, Imperii Cameram, a nemine quam ab Imperio Principem accipere oportere. Confoederati aegre ferre: dicere Caesarem pollicitum equites missurum, verbotenus tantum fidem soluisse; pondus belli se, Papam, Venetos tulisse: Eum manducare, cum nil laborarit, velle. Disceptationes tamen eae non in contentiones deuenerunt. Aduenit alia dein legatio S. Patris Iulii et Cardinalium, Omaechmos in liberatorum Ecclesiae album relatos. Res grata, quidquid petant, sanctissimum concessurum. Maior pars, imo omnes, Crucifixi arma petunt, Claronenses resurrectionis imaginem. Vltimo conuentu decretum, Maximilianum Ludouici filium debere in Principatum paternum restitui, etc. Scripsissem plurima (haec enim non centena pars sunt) dulcissime Ioachime, ni me vrgentia negotia alio distraxissent. Velim tamen ea fronte legas, qua nos scripsimus, nobisque parcas, quoniam certe trium horarum spacio non ornatius, non copiosius, scribere concessum est.



page 146, image: s146

ALOYSII MARLIANI ORATIO HABITA IN COMITIIS ORDINIS AVREI VELLERIS SERENISSIMI CAROLI REGIS CATHOLICI, ETC. ANNO MDXVI.

QVI veritati religionis nostrae opinione propius accessere Philosophi, ex vno Deo omnia fluxisse putant. Qui vero cum Deo aeterna omnia fuisse credunt, vnum Deum praeesse omnibus affirmant. Vnus igitur omnium consensu aut Dominus est omnium, aut author. In hocque discordes concordauere: credidere igitur vnum esse Deum. Videre etiam vnum Solem diei praeesse, vnamque Lunam nocti. Hinc excogitauere, fore in terris optimo ordine cuncta disposita, si Deum vnum (quem credebant) Solemque vnum, Lunam vnam (quos videbant) imitarentur. Praecipue cum etiam muta animantia viderent vnum sibi ducem deligere, tanquam vnum, Principium sit omnium; nautas nautam vnum, milites vnum Imperatorem: tantamque esse vnius perfectionem vt nec commode ordinari nec esse entia possint sine vno. Ne quid igitur in Republica deesset, cum sit homo natura animal sociabile et politicum, coepit ex pagis ciuitates, ex ciuitatibus regna condere: primumque in terris dignitatis nomen Regium fuit, si Philosophis, si historiographis credimus: quum regnum in terris non minus foret necessarium quam vtile. Cuncta autem composita erant ex vno et multis: vno Rege qui imperabat, multis qui parebant. Animaduertere postea seditionum et discordiarum matrem inaequalitatem esse, nec sine aequalitate stare orbem posse aut rempublicam. Nam profecto iniquus Rex esset, si sint paria omnia: quum nec gratia nec merita apud illum possent. Excogitauere idcirco homines vt Musicam artem imitarentur, quae ex diuersis vocibus, grauibus, acutis, mediis, vnum concentum et consonam harmoniam efficiat: aequalitatemque quandam, quum id excogitassent, in inaequalitate inuenere, quae suo numero et ordine constaret: sorsque cuique esset quae conueniret, quae quemque deceret. Idem post Reges (quum et ipsum Deum viderent, qui nullius officio egeat nisi suo, intelligentiarum coeli, fortunae, temporis seruitio vti) ciuitates et regna ita partiti sunt, vt hi qui vel maiorum gestis et antiqua nobilitate virtuteque nobilitati coniuncta caeteros praestarent, aut aliquo recenti et admirabili virtutis experimento excellerent Regesque iuuissent, hi Regibus propinquiores essent, quorum consilio et officio Rex vteretur. Proceres inde hi, Patres, Senatores appellati sunt: equestris post hos locatus est ordo: plebeii et qui in agris degunt, demum. AEquales Patribus equestris ordinis viri esse non debebant, neque plebeii aut equestres viri equestribus, nisi ea aequalitate quae honesta, vtilis, decora, conueniens cuique ordini esset. Proceres igitur et Patres cum rebus et belli studia et pacis officia tractabant, prout quisque aptior erat: caeteri mandata excipiebant. Exortum autem dubium certamen est inter mortales, consilione an viribus et armis res magis procederet? Vsu tandem et periculo compertum est, alterum alterius officio egere, cum sit et consilio et facto opus. Cumque id exploratum esset, tribusque hominum generibus non minus Regum opes crescant, quam fluminibus maria, senatoribus scilicet, Oratoribus, Imperatoribus: nescio quid tamen plus sibi arma vindicauere quam togae: hocque nisi eis concederetur, vim illatura videbantur. Etenim quia victoria armis quaeritur, Victoriae autem et arces, et opes, et omnium omnia parent; praestantius putauere, quod victoriam maxime pariat, scilicet militarem disciplinam, quae profecto omnibus artibus mascula magis et virilis esse videtur. Maiores idcirco nostri, quo ab aliis viriles hi viri dignoscerentur, qui Regibus propinquiores erant, purpura primum honestauere, vnde purpurati dicti. Alexander vero Magnus argenteis clypeis suos ornauit, Argyraspidasque vocauit. Romani pro cuiusque merito et coronis quemque decorauere, ciuicis, muralibus, naualibus:


page 147, image: s147

vt nec latere virtus vnquam potuerit, nec cuiusquam meritum. Eoque Reges maiores fuisse experimento compertum est, quo maior apud illos magnorum virorum copia fuit. Alexandro Magno prona omnia fuisse Curtius minime miratur, cum viderit tot Reges eum quot socios habuisse, Perdicas, Eumenes, Ptolemaeos, Antigonos, Seleucos, Lysimachos, Pyrrhos. Asinius autem Pollio praestans et bello Dux et Orator, Caesarem Pompeio praestasse vel hoc vno opinatur, quod veram Ducum sobolem secum habuerit, Antonios, Dolabellas, Hircios, Pansas, Labienos, Scaeuas. Cicerones. Occurrere mihi hi duo tantum quos in medium afferrem, non quod innumeri non occurrant hoc exemplo celebres. Verum tam clara horum apud omnes sunt nomina, vt se ille ignoret, qui hos nesciat. Ad summum, siue Reges ipsi magnos hos viros efficiunt, aut hi magni viri magnos Reges, incertum est, siue vtrosque coelum, vt qualia velit tempora, tales effingat homines. Cum sit exploratum sine magno Rege magnos viros, nec sine magnis viris magnos Reges fuisse; credendum tamen ex Regibus id potissimum emanasse. Sunt namque Deo proximiores Reges, nisi sua culpa a gradu suo labantur. At nullum antiquius augustius honestate [Note: Gedeon.] virtutis monumentum extat, quam de quo acturi sumus: siue illud ex Gedeone, [Note: Dubitatur quidem, an hic ordo a Vellere Gideonis an vero a vellere Iasonis nomen habeat. Iacobus Marchantius vero in Flandria lib. III p. 285 a vellere Gideonis ducit.] siue ex Iasone maiores nostri repetant. Gedeone, qui Dei auxilio (ne dicam auspicio) quem Deum religione et fide nouerat, cum paucis ea gessit, quae fieri non posse putentur: certissima victoriae signa a vellere auspicatus, et a militibus qui non manu flumen libauere, sed proni tanquam flumen epotaturi essent, procubuere. Pauci enim cum innumeros fugassent, et mille fugerent vno sequente, ostendere Deum secum esse. Hinc Gedeon Regibus monstrauit, vt omnibus in rebus religionem colerent, cum a Deo et Reges regnent, et teneant terram. Et profecto is Rex errat et in nocte versatur, qui sibi Deum tanquam solem non proponit, dum cogitat, dum consulit, dum agit. Cum sint obscura sine Deo omnia: fiunt namque a Deo omnia, et sine ipso nihil. Maiores igitur tui CAROLE, duce eo, qui omnia potest cum vult, freti, et insignes aureo vellere, et paucis his militibus qui flumina epotaturi virtutis fidei et famae videbantur, medii inter Germanos, Gallos et Anglos parua manu toties de tot et tantis hostibus spolia victores reportauere: dum ipsi in Deum tales sunt, quales in se subditos suos esse cupiunt. Haec enim compendiosa est Regibus ad virtutem; ad recte, bene, beateque regendum imperium via. Cumque ex Deo large accepissent, tales in suos fuere qualem in se Deum esse sensere; iustum scilicet, misericordem, munera gratiarum in homines vltro effundentem, et amore suo cuncta ambientem et complectentem. A subditis autem responsum est fide, obseruantia, officio, et eo etiam officio quod citra mortem fieri non possit. Arduum autem quidquam [Note: Iason.] Regibus esse non potest, vbi Regum amor et subditorum fides ita conueniunt, vt nec amor Principum aliquid omittat, aut fides subditorum timeat. Argunautarum autem monumento neque quidquam antiquius est, neque nobilius. Conuenere in vnum principes Graeciae, qui crediti aut Diis geniti sunt, aut quadam excellenti virtute praediti ipsi Dii videbantur. Argo tunc primum nauis inuenta est, sulcata insolita et nauim admirata maria. Vellus aureum tam longe per tot maria et pericula petitum, virtute duce, comite fortuna, vrgentibus acrioribus gloriae et honoris [Note: Argonautae.] stimulis. Onusta ferebat Argo, quae terris surripuerat lumina, prudentem Iasonem, quem caeteri comitati sunt, temperatum Nestorem, ex cuius ore melle suauior fluebat oratio, vt contexta florida verba orationem tanquam flores coronam necterent; sapientem Orpheum, iustum AEacum, fortem Herculem, Theseum, Telamonem, Peleum, Castorem, Pollucem, Zetum, Calaym, caeterosque fortiores, vt ostenderent desiderari plurium ad agendum operam et fortitudinem, quam ad consulendum sapientiam.


page 148, image: s148

Rarior namque sapientia est quam fortitudo. His freti, quidquam eis difficile non fuit. Nam cum eo peruenissent, quo perueniri nondum inuenta naue non posse putabant, et spirantes ignes indomitos et rebelles tauros domuere, et peruigilem Draconem sopitum occidere, satisque dentibus obortam segetem illam militum coegere, vt rueret in mutua vulnera et periret. Gestis his ostendere nihil virtuti inuium aut impossibile esse, si vires et fortitudinem prudentia temperauerit, intenta [Note: Aurcum vellus.] tumque alias vellus aureum ex Colchide in Graeciam transtulere omnipotentis Martis praemium. Quod nunc familiae tuae et eorum Regum et Principum qui cum ea sentiunt, insigne est. Conueniebat autem nulli genti id potius, quam tuae, quam tibi. Tuae, si Burgundionum primum Ducum, vnde tibi origo est, et nobilitatem et [Note: Burgundia.] fortia facta numeremus. Repetunt namque illi originem ex Franciae et Burgundiae Regibus: qui cum a patre Franciae Rege Burgundiam maternam haereditatem accepissent, fortissimos Belgas Burgundionibus, et Batauos Belgis addidere. Tantumque post magnanimum Philippum, Ioannem et optimum Philippum, Burgundionum in Carolo opes et vires creuerant, vt post multas victorias eum fortuna non ferret. Animo namque Italiam et orbem concipiebat: solumque in eo aut malus euentus, aut nimia virtus culpari potest. Est enim etiam in virtute, Ne quid nimis, Aut [Note: Austria domus.] si ad Austriam respicimus gentem, quae cum a Romanis, vel (vt quidam) ab Hercule originem ducat, vltra octingentos annos Heluetiae inuictae genti, cuius caput Habspurgum, imperauit: Sueuiae deinde partem occupauit: demum Noricum, Pannoniam inferiorem, Austriam, Dalmatas, Illyricos, Rhaetos; eoque deuenit, vt Vngarorum et Bohemorum regna teneret. Tot Imperatorum, Regum, Ducum mater, et altrix familia. Regnum demum tuum Burgundionum et Belgarum auus tuus matrimonio obtinuit: et pater tuus Hispaniae regnum. Cumque superstes patri tuo auus eo loco consederit, vt nec Imperator nomine aut rebus gestis maior esse possit; quotidie tamen tam alta concipit, vt fieri non posse putentur. Rebus autem suis nihil vnquam minus defuit quam virtus. Haereo et totus pendeo, cum mecum reputo Austriae familiae cursum, vt de ea vna cogitasse Deum sint qui credant: cum videant primum Heluetiae genti imperasse, demum Sueuis, Noricis, Pannonibus, Dalmatis, Illyricis, Rhaetis, Burgundionibus, Belgis, Hispanis, Italis, Aphris, Indis: peneque euersam maiores casu vires resumpsisse. Orem quae sine Deo auctore fieri non potuit, vt tam diuersae et diuisae penitus in toto orbe nationes in vnum coirent. Vel si ad maternum tuum genus respicimus, Hispanum equidem genus, Gothicam profecto bellicosissimam gentem, quae Scythica Italiam occupauerit, Galliae portionem [Note: Ferdinand. Elisabeth.] possederit, et Hispaniam per tam longam Regum seriem tenuerit. Quorum vltimus auus tuus cum Elizabetha Regina, muliere nunquam satis laudata, non contentus regnis feliciter in Europa quaesitis, quiescere Aphricam et Asiam non est passus. Siue igitur inuictam Burgundionum gentem repetimus, siue supra omnem laudem Austriam gentem, vel Gothicam incomparabilem: nulli genti Aureum vellus magis debebatur quam tuae. Rectius enim tibi, in quo vno horum omnium sunt omnia. [Note: Caroli potentia.] O te beatum, Carole, pro quo omnia fata laborare videntur. O te terque quaterque beatum, pro cuius magnitudine fortuna et natura contendunt. Si virtutem, quam indoles tua refert, et quam quotidie e tenui nube tanquam Solem erumpere videmus, addideris: tuque Hispaniarum dominus, insularum Balearium, Sardiniae, Siciliae, regni Neapolitani, Burgundionum, Belgarum, partis Aphricae et Indiae: tanquam Iason non exiguae Graeciae, sed maximos maximae Europae Reges prouocaueris: vt tandem sopitis domi rebus pro quibus componendis tantum (nec, vt puto, frustra,) laboras, arma pro reparanda Aphrica et Asia coniungant; vt ea concordia Christianae Reipublicae reddat, quae discordia abstulerit. Hocque profecto aut nunc fore, aut nunquam fore speramus: cum orbis Christiani summa ad paucos peruenerit, faciliusque pauci deliberent. AEtas praeterea orbis Christiani Regibus est ea, quae surgens ad res gerendas maxime oportuna sit. Iuuenem Pontificem


page 149, image: s149

nunc primum haec nostra aetas protulit, Franciae Regem iuuenem, te Carolum, Anglorum Regem, Hungarorum, Dacarum, Lusitaniae: vnum Caesarem grandiorem haec aetas fato seruauit. Feruida autem aetas, si honoris, si famae stimulos non sentit, quid sentiet? Auctore te, Carole, hoc fieri omen accipimus. Nam non sine Dei numine tantam tibi magnitudinem ab incunabilis ipsis natam putamus, quae nulli nascenti contigerit: nisi vt haec magnitudo stabilis et mole constans sua, alios Reges et tibi et inuicem sibi coniungeret, quod fore speramus. Caesarem namque patrem habes: Franciae Regem eo in te esse animo audimus quo in filium pater: eo enim nomine semper appellaris. Auunculus tibi est Angliae Rex, non minus necessitate quadam coniunctae fortunae, quam necessitudine coniunctus. Sororius Hungarorum, sororius Dacarum, auunculus Lusitaniae Rex. O miram orbis Christiani et tuam etiam Carole felicitatem, cui nascenti plura oblata sunt quam peti possent. Verum vt te his parem ostendas, oportet: virtuteque tua tantam orbis molem nouus Hercules et Arlas sustineas, teque ipsum et magnitudinem cognoscas tuam. Virtus tibi famam pariet: quae in fide tua multas nationes, quas nunquam accedes, ipsa accedens detinebit: cum illis ostendet, nec sperare maiorem, nec habere te meliorem posse. Animo praeterea voluas necesse est, turpius esse parta non seruare, quam gloriosum quaerere. Repetasque saepe Caesaris dictum: Difficilius esse ex primo secundum, quam ex secundo fieri vltimum, Facillime autemet parta seruabis, et fortunam etiam vota tua praeuenire coges, si post religionem et iustitiam fortitudinem prudentiae coniungas. Non enim sola prudentia regua reguntur neque sola fortitudine seruantur; sed prudentia et fortitudine. Nam nec sine fortitudine tuta est auctoritas aut prudentia, nec fortitudo sine prudentia moderata. Armis igitur et consilio opus est. Repetam iterum, Armis et consilio est opus, si eam dignitatem et magnitudinem quae tibi a Deo, a natura, a fortuna donata est, aut retinere cupis, aut augere. Res etenim iisdem fermeartibus seruantur, quibus et quaeruntur. At nunc res nos admonet, vt Imperatoribus, Regibus, Ducibus, et fortissimis viris, qui huins Ordinis fuere, et fato functi sunt, hodie parentemus: cras autem eos substituamus, vnde in aeternum tam nobilis ordo propagetur.

CHRISTIERNI SECVNDI REGIS DANIAE ATTENTATA IN SVECIAE REGNVM, ET CRVDELITAS PERPETRATA IN PROCERES EIVS ET POPVLVM HOLMENSEM. ANNO DOMINI MDXVII. IACOBO ZIEGLERO LANDAVO BAVARO SCRIPTORE.

VRBIVM et populorum clades ab hostili manu perpessas, et Tyrannorum iniurias in ciues, multas et memorabiles legimus per omnem Historiam, tam magna miseratione erga afflictos, quam summo odio in illos, qui suo scelere maleficia in obnoxios exereuerunt. Sed nulla atrocior a memoria historiae accidit, quam his annis Suecis, et Stokholmiae regiae eius gentis vrbi. Aliis inter obsidendum induciae profuerunt, mutui congressus liberi fuerunt, sine maleficio: si pacta inita, si icta foedera, haec sancte seruata sunt: si vrbs autem expugnata, saeuitum in fortunas iure victoris fuit, et in aetatem praecipue quae arma ferret, et nocere parata esset, neque quietura donec incolumis foret, videlicet repensum fuit quod passuri erant victores fortuna inclinante. Quod si incendio et caede omnia miscerentur, hic aut proditio, aut defectio, aut graue aliud flagitium obsessorum praecesserit, quod hostem irritaret, et faceret


page 150, image: s150

pene iustum. Tyrannorum etiam violentia (de exemplis dico gentilis historiae) in paucos ciues, qui inculpata vndiquaque vita essent, ita deliquit, vt sine venia debeant criminari. Qui enim poenis subiecti fuerunt, si in eadem statione ipsi fuissent, quo erant ingenio, similia aut funestiora aedidissent in ciues. Repetamus a Tyberio ad Maxentium, quem Constantinus Imperio depulit, historiam Romanam. Quicunque in capitis discrimen adducti sunt, iidem fere sub alio domino capita ciuium detulerunt, siue palatinos fumos vendiderunt, siue iudicia corruperunt, vel vbi scelere publice carerent, tamen domi in seruitia supra barbarum morem saeuierunt, seruitia diurna opera in agro attrita in ergastulis habuerunt, nuditate et fame afflixerunt, infirmos tecto protruderunt, in vias abiecerunt, alios ob leuem offensam barbaricis notis inusserunt, in arenam produxerunt, feris laniandos obiecerunt, totis theatris voluptatem domesticorum sanguine praebuerunt. Tale quid crudelissimi tormenti exciperenta Tyberio, et Caligula, et Domitiano, quod non essent meriti propter admissum alias scelus in humanum genus? Innocentes vero habiti sunt, eatenus. qui praesentis accusationis rei non essent, Tyrannique sub hoc in inuidiam crudelitatis adducti sunt, quia non ob conscientiam nocentioris vitae vendicandae, sed per scelus ipsi quoque caedem facerent. In caetera, ei patellae hoc operculum congruebat. Populus victor, frequens sedit totis theatris, exhibuit sibi sub eodem spectaculorum die paria CCC. gladiatorum, feras, leones, vrsos, pantheras, et indomitos boues eodem numero, quos se mutuis vulneribus conficientes videret ad voluptatem, captiuos quoque adductos ex deuictis prouinciis, domi honeste natos, suis fortunis praeter cuiuspiam iniuriam fruentes, iure autem gentium pro libertate patriae, incolumitate fortunarum, saluteque parentum, vxorum et liberorum pugnantes, et triumphatos circumduxit in catena, attraxit in arenam, obiecit cruentis seris, aut coegit in mutuas caedes. Hicille populus spectator, qui humanum sensum exuit, seque ad omnem immanitatem obfirmauit, neque satis poenarum sumptum sibi a victis credidit, per considerationem, quod miseri patria carerent, fortunis exuti, exarmati et ad reliqua innocui essent, qui in graui catena constricti male praeterea cruciarentur pro vxore et liberis distractis, pro pudicitia violata, pro salute omnium desperata, quoniam et vitae et necis ius situm penes alienum dominum nossent. Idem qui nihil tantorum malorum recordatione ad miserationem in reliquum moueretur, quin imperaret, magis laniationem foedum in morem; quid immeritum et sua indignum virtute sustineret sub Caligulae quamuis atroci voce? vel sub Commodi milite praetoriano; quin in Theatrum immissus populum funestae et iuxta barbarae arenae spectatorum propulsauit, terrore et fuga tumultuantem inuoluit, vt plurimi obtererentur? Fatebistur, quicunque mores pro aequo expendet, crudelitatem omnem Tyrannorum fuisse mitiorem obliuione tanta naturalis iuris, et carnificina, conununia applausu theatri, admissa in genus humanum. Ista commemorarim non equidem pro voluptate insectandi, sed necessario exemplo, vnde inter populos etiam eadem passos, interque Tyrannos eadem agentes discrimen fieret atrocitatis facti. Non enim conueniat; ita factum referri, vt arbitrio legentis stet, qui immerentis casum, ex nocentis exemplo spectatum aeque leuiter ferat. Ergo is intelligat, populum vnum Holmensem, punum sceleris, nihil in vita admittentem in genus humanum, non in ipsum hostem Danum, vt qnem se obsidentem pauit in dura fame, quo cum foedera icit, quem vltro in vrbem admisit, Regem prope constituit, eum populum sub Dano sacramenti, et religionis desertore, dextrae datae et syngraphi conscripti, iuris diuini et humani euersore, pertulisse mala, qualia nullus praeterea populus omnia simul, sed alius aliud malum, et idem aliud alio tempore passus sit. Huius calamitatis ordinem narrare institui, existimans idem solatio futurum populo Holmensi, si is videat Danum, qui haec perpetrauit, ferre infamiae suae notam ad posteritatem: vsui etiam plurimum reliquis profuturum, si qui similia facere in obnoxios possunt, iidem vnius publica exsecratione deterreantur: cum viderint Tyrannidis


page 151, image: s151

memoriam durare post funus, referreque acclamationem, vt humani generis hostes, Deo et homine approbante, aeternum damnentur.

REGES Danmarchiae saepe alias Regnum Sueciae armis tentarunt cupiditatem faciente ipsis vicina Norduegia, quam olim factione et armis oppressissent, pulcherrimum fieri existimantes, si totam continentem, quam Schondiam dicunt, sub vnum imperium contraxissent. Inuitabant praeterea eadem, quae caeteros mortales, domi opes minime insignes, Norduegia a se exhausta, Suecia autem et Gothia integrae adhuc, plenaeque argenti et aeris. Ita aliena foelicitas magnum his studium iniecerat [Note: Christiernus I. R. Danor.] quaerendi opes ex alieno. Hoc domesticum exemplum sequutus Christiernus secundus Rex Danmarchiae, Sueciam armis occupare annixus fuit. Verum vbi Suecis in eadem consilia hostis propulsandi concordibus, videt bellum futurum multo grauius suis viribus, ad artes conuersus, quales illi vbique supererant, factionibus dissociare Suecos laborauit. Ergo solicitat quoslibet seditiosos, qui genere, opibus et ingenio improbo valerent. In his se principem gessit Gostauus, titulo quidem [Note: Gostauus Archiep. Vpsaliens.] Archiepiscopus Vpsaliensis, verum neque aerate, neque integritate vitae par ei professioni. Is anno a nata salute Christiana M D XVII. partes Dani curare aggressus aperte fuit, tantisque animis, vt opes domesticas, gratiam apud ciues, pietatem in patriam, religionis statum ipsamque vitam suam proderet pro peregrino domino constituendo. In eum euentum munit arces, cogit occulta consilia consciorum, plures ad defectionem perducit. Huius conatus persentiens illustris princeps Steno [Note: Steno Sture praeses.] Sture idemque praeses regni Sueciae per interregnum, Archiepiscopum compellat, monet, et maiorum malorum timore deterret, vt desistat incoeptis. Sed is neque iustis postulationibus, neque reuerentia in patriam dimoueri a sententia potuit. Quam hominis peruersitatem Steno cognoscens, mouet arma, et obsidet Episcopum in arce Stecho. Danus cum per nuncios intellexisset, quanto in periculo esset socius, legit domi militem, et nauigatione celeriter confecta, properabat impedire obsidionem. Quo loco pugnans cum Stenone, superatur. Ita concisis copiis, et deserto Episcopo, rediit in Daniam. Episcopus cernens res suas desperatas, Stenonem in colloquiumvocat, permittit se arbitrio Ducis, se Ecclesia Vpsaliensi, et publica functione cessurum, se priuatum posthac futurum, et quaslibet conditiones admissurum, spondet, tantum vt sibi patria ignoscat. Videbatur illud ex animo velle, et atrocitas proditionis ea fuerat, vt omni profligatae conscientiae posse inducere poenitentiam videretur. Sed erat (quod sequens historia ostendet) fictio ex praesentis periculi necessitate adornata. Ergo annuit Princeps supplici, eatenus, quod omittit oppugnationem: verum causam permittit integram. cognitioni Conuentus regni. Hic cognitum fuit. Archiepiscopum per leges patrias extidisse forturiis et vita. Tamen per publicam indulgentiam vtrumque illi donatum, in caetera autem ita decretum fuit. Ecclesia Vpsaliensi abstineat, reliquamque aetatem apud agrum paternum priuatus viuat. Danus hoc secundum incommodum accipiens, videlicet, caput totius factionis suae exarmatum, nec superesse alium qui vicarium bellum administret, rem gerere apertis viribus coepit, conscribit magnum exercitum ex milite domestico [Note: Holmiae. Venedicus sinus.] et peregrino, et in Sueciam transportat et obsidione cingit Holmiam regiam. Vrbs est insignis magnitudine, ad sinum Finnonicum (quem paulum deflexa voce Vennedicum veteres dicunt) in circumfluentibus paludibus sita. Mare etiam ei se multa parte infundit, ita vt situm assimilem habeat Venetiarum. Ergo hanc natura et munitionibus, ciueque et conducto ex agro milite munitissimam expugnare, obsidionem quoque diu sustinere posse desperabat. A pabulatione enim prohibebatur per militem Suecum, etiam laborabat miles fame tam acerbe, vt ad cibos infames fuerit compulsus. Duo prope menses transierant ab aduentu in Sueciam, quod omnibus incommodis conflictabatur, nec reditus in Daniam dabatur aduersantibus ventis. Ergo omnibus consiliis exclusus, quae manu et virtute impetrasset, conuersus


page 152, image: s152

ad dolos, petit inducias bello. Steno vt excelso animo erat, concedit inducias: facit praeterea exemplum clementiae et munificentiae in hostem, prope singulare in omni historia. Mittit in castra multa iuga boum, vnde confectum fame hostem subleuaret. Danus sane existimans hominem qui tam benigno affectu tanquam indulgenti naturae esset, eundem et esse ingenio simplici et minime suspicaci, simulat praecipuum fauorem in Stenonem, et se ostendit percupidum visendi Principis, et colloquendi: ad hocque impetrandum mittit in vrbem obsides, atque eo praetextu euocat in castra Stenonem ad collequium. Is plane venit in sententiam Dano colloquendi, haudquaquam satis exercitatus ad eiusmodi fraudes deprehendendum. Iamque properabat ad manifestum exitium, nisi senatus Holmensis intercessisset. Danus vt vrdit hac non successisse dolos: aliam fraudem confingit. Se ait accessurum in vrbem, modo impetret obsides salutis suae. Hic vero Steno persuasus, deligit [Note: Gostauus Erichson.] nobilissimos ex iuuentute. In quibus fuit illustris Gostanus Erichson, quem hodie felicissimum Regem Suecia habet. Hi se permittentes fidei et syngraphis Dani, ad naues veniunt: quos is comprehensos in vincula coniicit, atque mox in altum profectus, in Daniam cum praeda enauigat. Illic Gostauus vnus illustrissimus obsidum, furcam ante hospitium paratam sibi, et plures mortis imagines comperit, vitamque habuit in omne momentum suspensam. Tamen clarissimis historiae exemplis, quibus maximi saepe Reges per desperatos casus venerant ad Regna, iisdem et Gostauus seruatus Dei prouidentia venit ad Regnum.

Post hanc fugam quieuit Danus annos quatuor, quibus opes et militum confirmauit. Quibus vbi curatum satis putauit, mittit exercitum in Sueciam. Steno ceveriter occurrit paratis copiis suis pugnaturus, priusquam hostis a iactatione maris confirmaretur. Fit pugna, in qua dum Praeses primas in acie partes obiret, occiditur, corpusque refertur Holmiam. Fuit tanti principis caedes patriae quam suo maiore detrimento. Tunc enim factiones inter primates Sueciae rectuduerunt, et sub discordia potentissimus Suecorum exercitus dissipatus est, et Danus ad interiora Sueciae ex sententia penetrauit: tunc etiam Gostauus Episcopus occiso proditionis suae vindice prouolauit ex latebris, in quas damnatus fuerat, Ecclesiam Vpsaliensem repetit, huius opibus se confirmat contra patriam. Quos suorum successus vt Danus accepit, venit etiam ipse ad exercitum, et contractis omnibus viribus pergit rursus Holmiam obsidere: non quia capiendam armis speraret sed expectaret occasionem [Note: Christiana Stenonis vidua.] vnde illam insidiis circumueniret. Erat in vrbe Christiana, vidua ab interfecto marito Stenone: haec principem locum adhuc retinebat. Hanc hostis follicitat ad honestas conditiones, nihil non suscepturus, quodcunque pactorum proponeretur. Christiana et Senatus Holmensis respondent, populo Holmensi non opus esse aliquibus conditionibus, qui liber sit, et suo iure viuat, sitque armis longo potentior. Tamen se admittere conditiones aequas, quo pax in reliquum sit. Deinde capita proponunt conuentae pacis: Rex patrias leges sibi innuiolabiles seruet, ciuium libertatem infractam velit, offensas remittat omnium qui arma contra susceperunt. Danus vt fidem certissimam faceret, se haec capita rata habiturum, addit longe etiam plura, plena moderationis et dementiae in populum Holmensem. Itaque conuenit, inter ponitur religio sacramenti, syngrapha conscribuntur, et adhibentur omnia instrumenta, quibus pacta et foedera publice suscepta ad posteritatem communiuntur. [Note: Holma sub conditlonibus dedita.] His artibus persuasi ciues, hostem intra moenia recipiunt, autoritatemque vrbis sequuta est multa pars regni. Hactenus esse legitimus Rex credebatur, et Danus in suscepta dissimulatione durauit, donec se et militem recrearet, et arcem communiret. Nec diutius moratus, vocat ad consilium Danos, aperit eis voluntatem caedis patrandae in ciues: rationem quaerit, quemadmodum caedes facta putetur se ignaro et inuito. Fuerunt quibus placeret, seditionem quasi militarem excitari in vrbe: sic posse censebant fortunas diripi, necari ciues, vt integrum Regi sit dissimulare imperatum


page 153, image: s153

scelus. Non placuit ea sententia multis, nam per seditionem excitatam liberum fieri aiebant etiam ciui resumere arma, quod si fieret, Danos primos futuros in desperatione salutis. Magis id placere, vt Rex publice conuiuia instituat per omnes ordines, eos vero, qui potentia et nobilitate praeirent, vocarent in arcem, ita specie beneuolentiae coactos et hospitali iure securos sibi fieri, obiectos arbitrio Regis. Probauit Danus consilium, et si a Dissimulatione priori excludebatur sceleris imperati. Instruit conuiuium pro regio luxu, ipse se effingit ad omnem speciem comitatis et hilaritatis. Sueci idem et ex animo faciunt, ignari qui impensas forent hospiri sanguine suo soluturi. Triduo toto excepit conuiuas eodem apparatu, iamque aderat dies caedi destinatus, cum immittuntur sacellites, et comprehendunt conuiuas, coniiciuntque in carcerem. In diem sequentem portae vrbis communiuntur, praesidiaque intus per regiones disponuntur contra ciuilem vim, tubicines autem a prima aurora iussi aedere terrificum clangorem per totam vrbem, milites iussi adesse, graues armis, et qui studiose efferarent in truces vultus, deinde hostili fremitu, et armorum concussione timorem omnibus incuterent perdendae vrbis. Videre etiam erat tormenta aenea disposita tota via, quae ab arce ad forum, quasi priuata et publica continuo deiectura, mixturaque ruinas cum ciuibus. Species erat plena rerum mortalis formidinis, et omnes pendebant dubii ad imperium Dani. Cum regia repente aperitur, [Note: Episcopi duo necati.] et producuntur duo Episcopi, Vincentius Scharensis, et Matthias Strengenensis inter medios carnifices, non quidem quiete vt possent meminisse (quod ait Poeta) quae sit fiducia capto. Sed velluntur, truduntur et retruduntur. Hi vero, vt viros graues, et sua dignos professione decebat, nequaquam gerebant vultum abiectum, sed modestum et venerandum oris habitum. Vbi ad supplicii locum ventum est, (haec area erat ante Consularem domum) Episcopi orant fieri sibi potestatem Sacerdotis cui faciant exhomologesin. Qui his negatus est: sed abiiciuntur carnificum manibus in pauimentum, atque prostrati truncantur capite, pleni sancti desiderii [Note: Proceres.] offerendi animas suas expiatas Deo. Post hos, proceres producuntur, quicunque [Note: Senatus.] pro patria asserenda se strenue gessissent. Inde ab arce trahitur Senacus Holmensis, et totus trucidatur. Proponitur postea tabula proscriptionum, hic satellites discurrunt per vrbem, et proscriptos perquirunt: qui omnes protracti fuerunt. Nam [Note: Proscripti.] in vrbe clausa remedium fugae nullum erat. Trucidatis omnibus qui designati erant, sit impetus per militem in promiscuam plebem, quae ad trudele spectaculum confluxerat et passim caeditur. Inuaduntur quoque domus et inermia corpora ad carnificinam attrahuntur. Cum vero ad hunc tumultum plurima pars ciuium sese in obscura loca abiecissent, et sentiret Danus plurimum deesse crudelitati suae, proponit [Note: Rathaut.] edictum e domo consulari, quo continebatur impunitas omnium. Ibi infelices ciues, toties quamuis decepti, se credunt mendacibus edictis, et prodeunt in publicum. In quos priore exemplo immittit satellites, et fit caedes toto die, et vsque in noctem, sequentibus etiam diebus continuis reliquiae ceduntur. Et ne nullus nouo mortis genere absumeretur (hoc enim statuerat animo suo Danus, vt perfidia et saeuitia [Note: Ioh. Maguus.] superaret omnes, et qui fuissent, et qui post futuriessent) corripit quendam Ioannem Magnum, quem suffixit cruci, nudum membris omnibus. Is diu de cruce Ioquutus, suam innocentiam Deo permisit, multa etiam ad ciues questus de statu rerum; quo Danum irritauit. Quare misit satellites, qui virilia abscinderent, quae abscissa proiecta sunt in faciem pendentis. Latus postea est transverberatum tam vasto vulnere, vt manibus rimarentur cor, quod extractum, et ipsum abiectum est in faciem mortui. Nulla humani ingenii vena tam diues est, nullaque oratio apposita satis reperiri potest, quae hanc saltem ex omni reliqua crudelitate particulam digne insectetur. [Note: Crutis supplicium.] Tyrannus supplicium, quod consensu humani generis abolitum ob Christi seruatoris reuerentiam, qui id tormentum conspiratione impiorum pertulisset; quod ignoratum mille annis fuit, quod Turca, Christi quamuis implacabilis persecutor, vix vno et altero exemplo in Christianos hac aetate in imaginum exprobrationem expendit,


page 154, image: s154

idem supplicium Tyrannus (qui dici hactenus Christianus voluit) reuocet ad poenam innocentum, nihil in religionem et leges delinquentes, pugnantes autem sub imperio patriae contra hostem alienam possessionem inuadentem? Et quod ipsum is nunc ignorauerat: quod ipsum et ciues nouo merito deditionis redemerant, si, quod benefactum, si quod syngraphum, sacramentum, si qua dextra data plus perfidia, saeuitia [Note: Ribingi.] et contemptu religionis apud Tyrannum valuissent. Is Ribingam familiam praecipue est persecutus, adeo vt cum deesset iam caedi firma aetas, ad impuberes sit conuersus, quos comprehendit, et coma constricta in nodum suspendit a catasta, et immisit spiculatores, qui ceruices puerorum praescinderent, truncis corporibus decidentibus in terram. Corpora omnia occisorum comportari in forum iussit, subie citque oculis, et satiauit ferum animum suo immani scelere. Triduo iacuerunt trunca corpora, volutata et foedata cruore suo horrendum in modum. Post iussit per cloacarios eiici extra vrbem. Cadauer Stenonis (quem pugnantem pro ciuibus diximus occubuisse) extraxit sepulchro, quo cadauere sub oculos reddito, tanta rapie Tyrannus correptus est, vt illud morsu appetiuerit, canis sepulchralis more. Posthumum etiam Stenonis, eodem mense natum, sepultumque erui iussit. Omnia cadauera congesta cremata fuerunt, et cincres dissipati. Exhausta ad hunc modum vrbe viris, ad rapinas conuersus fuit: et viduas, et orbos parentibus liberos omnibus fortunis spoliauit, nulli rei prophanae et sacrae parsum fuit. Quanto tempore Tyrannus ista perpetrauit, portas vrbis tenuit clausas, ne qua fama caedis ad prouinciam perueniret, et bellum moueretur pro scelere vindicando. Incendio etiam abstinuit, credo ex ilia causa, quia latere non potuisset. Secura enim omnia et quieta esse voluit sibi nunc in fugam spectanti: quod vnum videbat praesidium superesse impunitati sceleris perpetrati. In itinere in Monasterium diuertit: Ei Nouae Valli nomen [Note: Neuthal.] est. Monachi loci Tyrannum benigne excipiunt. et omnia ministrant pro facultate. Simulabat etiam Tyrannus gratam sibi esse eam promptitudinem. Die quin etiam festo (is erat pur ificationis Virginis) adiuerat templum, sacrum more Christiano spectauerat, nullum vbique indicium maleficii quod tractabat fecerat. Cum vix digressos ab altaribus monachos iubet comprehendi, iniici vincula, et in profluentem abiici. Abbas forte liberauerat manus, et enatabat, cum ministri sceleris adnauigantes hominem vulneribus appetunt, donec is sanguine et viribus defectis mergitur, [Note: Praesidium. Holmensi.] sic Tyrannus caede et praeda opimus in Daniam venit. Praesidium, quod is vrbi Holmensi imposuerat, quodque solum fuit virilis sexus in perdita vrbe, excursionibus, rapinis, caedibus. et omni genere maleficiorum, afflixit Sueciam, satagens modis omnibus animo Tyranni et praescriptae formulae saeuitiae, quam is reliquerat. Gostauus quoque Pseudo-Episcopus, parricida autem in patriam, militarem furorem aemulatus, possessiones Ecclesiasticas exturbabat. Quibus malis patriae excitatus illustris adolescens Gostauus Erichson, quem obsidem diximus, quique ex custodia nuper persugerat; rem supra aetatem; sed magnitudini sui animi respondentem ausus vindicem se profitetur patriae pereuntis; et quarto demum anno post initum bellum, mutato habitu, et plebei hominis veste sumpta, circuit Sueciam, et popularibus exponit, in quantis malis versentur, nihilque omnium omisitrerum, quibus ciues ad arma capienda excitaret. Addebant orationi gratiam egregiae corporis dotes, [Note: Dalekarli.] et index singularis animi vigor. Itaque eligitur in vindicem libertatis, is militem legitex Dalekarlis bellicosissima totius Sueciae gente. Montes enim habitant, qua Suecia ad Norduegiam collimat: apud quos et fodinae sunt argenti et aeris, itaque sub officinis metalli fodiendi conflandique exerciti, indurantur ad praecipuum robur, quod denique peperit ipsis nomen, vt Dalekarli vocentur. Dale enim vallem dicit, Karli autem viros cum emphasi eos, qui praesenti animi vigore praestent, Addunt Dalekarlis praeterea ingentes spiritus opes, quas plurimas habent, suntque ad iniuriam [Note: Agrosia.] propulsandam supra omnes irritabiles. Hoc milite vsus Gostauus aggreditur praesidium Danorum quod Aorosiae ciuitari impositum erat, atque deturbat. Quo


page 155, image: s155

nouo casu exterritus Episcopus, vehementer turbatur ad cladem Danorum. Ergo exercitum a praesidiis deducit, cogitque oppressurus inter initia surgentem vindicem. Is volens a se auertere Episcopum conscientia potius rerum quam armis, mittit nuncium ad hunc cum Epistola, hortaturque hominem, vt resipiscat, satis flagitii hactenus admissum, parcat sibi et relinquat locum veniae, et patriae quam Tyranni fortunas potius constituat, addit praemia si in sententiam veniat. Veniam admissi delicti, constructionem de publico arcis ditionis Vpsaliensis, quae initio belli, quod firmissima erat, ne perditorum hominum receptaculum esset, disiecta fuerat. Addit immunitates alias se permissurum Ecclesiae pro initae societatis praemio. Episcopus bene monentem superbe adeo accepit, vt litetas abiecerit et pede attriuerit. Et certe non erat causa, vt si ab ea Episcopus depelleretur, ferociret. Neque is erat Gostauus, qui, non dicam ab homine noxio: sed alio sanctissimo contemneretur, vel ob praesens studium in ciues, vel quod illustris generis erat, et nepos eorum qui regnum Sueciae habuissent, et suo iure patriam a vastatore repetebat. Is ergo iritatior etiam contumelia factus, ducit Dalekarlum militem contra Episcopum, et praesidia, et superat. Episcopus ex fuga prolapsus, Holmiam venit ad reliquias Danorum, vidensque Suecos in diem freri confirmatiores, consilium capit noui militis adducendi, hocque voto in Danmarchiam ad Tyrannum nauigat. Multa hic conueniunt quae obstare molienti ista debuerunt: Dei timor, conscientia religionis, sanctitas professionis, miseratio patriae, sui existimatio integra, quae omnia is per crimen nunquam deprecabile violauit. Sed haec non attingam, qualia nemo secum non colligit: domestica illa recensebo. Nouerat Tyranni institutum priusquam suspicio belli aliqua haberetur. Is pirata erat; maria vexabat suo terrore. Eo prohibuerar commoda Schondiae exerceri, nouerat genuinum odium Danorum in Suecos, et Gentis haereditariam crudelitatem, Norduegia in oculis illi erat, florentissima olim, nunc afflicta maleficio Danorum. Videhat, amplissimas eius vrbes, in vici formam per vexatos ciues, per vectigalium et publicorum onerum acerbitatem redactas: quo admoneri debuit, quid patriae mali conciliaret sub imperio externo. Non etiam deerant domi principes Rege digni.

Quod si cupiditati suae Ecclesiam vnam Vpsaliensem sufficere non putabat, et sub Dano se explere cupiebat, nulla commoda tanta a peregrino, a Dano, a pirata referre, quanta a domestico Rege poterat. Ergo ei multo sanctius consilio et manu (quando et hoc decere Episcopum, vt bellator esset, arbitrabatur) adesset quem faceret non Sueciae et Gothiae tantum, sed quoque Norduegiae Regeni, esseque hoc suum Episcopi, beneficium aeternum apud Norduegianos, si reuocarentur sub domesticum et idem aequissiinum imperium sub quo post longam oppressionem respirarent, seseque instaurarent. Verum siue haec eum rerum optio per aetatem et insolentiam fugiebat, siue simultates ad aequales vlcisci volebat, siue iratus patriae erat, et vltionem suinere sub alienis armis quaerebat, aderat socius Tyranno, proscriptionem cum eodem ex arbitrio composuerat, spectatorque fuerat sceleris Holmensis; satis sibi poenarum dedisse arbitraretur, quos in bellum ad spoliationem fortunarum, et atrocem caedem attraxisset, detestaretur in reliquum et desereret crudeles partes: verum etiam malorum magis incentor esset, Tyranno ipso implacabilior. Quo loco sane licet animaduertere, quam sint detestabiles recessus humanorum animorum, vbi hi malitia deplorati in praeceps ruerint, nulla caecitas aeque in abruptum abit, atque hi in scelus aguntur, efferata crudelitate, neque se ab impetu reuocant ante exitium.

Sed ad narrationem redimus. Episcopus vbi in Daniam venit, neque splendide neque benigne exceptus est, neque postea in aliqua habitus authoritate apud Tyrannum fuit. Ita ingentes eius minae intra ferociam resederunt. Praenoscens quoque domi patatam sibi poenam proscelere admisso, et timens priuarus redire, desperatione salutis exilium in Danmarchia sibi dixit: vbi hodie inglorius degit. Sed qua ratione potuerit socius a Tyranno in communi re deseri, causae sunt: vna, perfifidia


page 156, image: s156

qua in omnes erat aequaliter Danus: altera domestica agitatio, qua rediens ex. ceptus fuit, non paulo post regno excidit. Ferunt discedentem ex arcibus corrasisse aulici instrumenti quaelibet etiam vilia, tam auare, vt si quis apex aeneus inauratus aediculae esset, hunc conuulserit, et ad sarcinas coniecerit. Vxorem quam habet, aiunt omnem praedam in potestatem recepisse, adseruareque sibi et filio. Tyrannus domestica etiam praeda exclusus, vagusque et inops fatigat hodie alienas aulas, et habet adhuc qui eum miseratione dignantur, hospitium indulgent, quam bono exemplo, apud praesentes et posteros, quamque illustri domesticae conscientiae testimonio, nescio. Exemplo, quia supersunt patroni adhuc qui obstant, quominus vindictam deuolui in se toto malorum cumulo experiantur infamiae illae naturae. Testimonio autem, qui tantorum scelerum sensum minus integrum habere videntur, verum putant [Note: Descriptio Christierni.] tanto intra modum illa adhuc stare, quanto sunt in artisicem eorum indulgentiores. Tyrannus est statura iusta, corpore amplo, truci vultu, sed quem in congressibus praecipua comitate contegat, adeo vt haec pluris quam indicium vultus valere semper sit existimata, vnde de moribus hominis iudicaretur. Qui etiam mentitus habitus [Note: Filius eius.] Suecis toties imposuit, donec eos ad extrema mala pertraxit. Filium ferunt referre indolem patris, et quamuis puerum, nunc esse minaci animo, et iactare atroces; Sese effecturum, vt qui nunc voluptatem sibi capiunt et exultant super eiecto patre, defleant olim suam acerbam sortem. Qualem profecto vocem non conueniat ordine, et communem statum regni Sueciae ignorare, dissimulare, et putare vnam: imo longe ante habere consilia parata quibus praeuertat vindictam agitatam, neque infirmus putandus est, qui puer, qui exul sit. Puer senes celerius habebit, qui conatus adiuuent, propinquitates potentissimas habet, qui Regem, quam exulem videre potius velint. Nec expenditur hodie, qua culpa exciderint possessione, quam bonam de se spem praebeant, quam integros in admiratione futuros existiment, quos susceperint tuendos. Vna causa satis fuerit, propinquus est. Rex natus est, repetit natiuum titulum. Denique in postremis habetur cui popularis status afflicti atque reipublicae funditus collabentis culpa imputetur.

Tyranno eiecto, et maioris belli suspicione sublata, Illustris Princeps Gostauus contrahit iustas copias ex Dalekarlis, sed et Suecis et Gothis, Lubecenses quoque veteres socios in partem belli vocat: qui adeo cupide venerunt, vt non modo ex sorte hominum, vnde hoc tempore mercenarii milites fere scribuntur, sed viri graues, et in dignitate constituti, quique prudentia rerum et opibus pollerent, venerint, in belli societatem. Quibus copiis reliquias Danorum, quae in Schondia resederant, persequitur, Holmiam etiam obsedit. Intus nihil virorum erat praeter praesidium Danicum. Hoc pro maleficio suo in Suecos, extrema omnia sibi instare, metuebat. Ergo desperatione et munitione loci pariter obfirmatum difficilem reddebat [Note: Holmarecepta.] oppugnationem. Tamen ducis et ciuium virtute expugnatum in potestatem venit, atque vrbs recepta fuit. Dux re bene gesta, confectoque vbique bello, dat militibus et sociis amplissimum donatiuum; adeoque liberalitas haec insignis fuit, vt ad calones et remiges postremos perueniret. Cum reliquis etiam Germaniae ciuitatibus vetera foedera renouat. Mare rursus aperit, et securitatem facit omnibus nauigandi. Ob quae merita in omnes, patria concordibus omnium ordinum Sueciae et Gothiae [Note: Gostauus Rex electus.] suffragiis inuictum principem Gostauum sibi Regem legit. Pro cuius Maiestate vt ea incolumis diu maneat, vota hodie ad Deum faciunt, vt Regi domi perpetua rerum tranquillitas, foris pax et victoria, vtroque statu saluus principatus sit: etiam Rex in omni vita ita virtutibus omnibus praestet, vt maximorum principum exemplo et merito Foelicissimus Optimusque fausta acclamatione aeternum salutetur.



image: s157

ACTA ELECTIONIS CAROLI V.



page 158, image: s158

LECTORI SALVTEM! BURCARD GOTTHELF STRUVE.

COntinentur hoc fasciculo varia scripta, quae ad historiam faciunt Electionis Caroli V. Primum locum occupant Leonis X Papae Epistolae tres ad Ludouicum Electorem Palatinum, super obitu Maximiliani I Imperatoris. Erant enim, inquit Sleidanus, [Note: lib. I p. 18.] tum Electores, Albertus Moguntinus, Hermannus Coloniensis, Richardus Treuericus, archiepiscopi: Ludouicus Palatinus, Fridericus Saxoniae dux Ioachimus Btandeburgicus Marchio: Bohemiae principacum obtinebat Ludouicus Vngariae rex. Inter hos vero praecipuae auctoritatis erat Ludouicus, ad quem Leo X Papa has epistolas direxit, petens, vt talem eligi curaret Imp. qui sedi pontificiae addictus, quod ex verbis patet: fidei sanctae fauear, sanctam sedem Apostolicam, vt filius matrem, vereatur. Has excipiunt Litterae Hispanorum Principum et legatorum ad Electores, vna cum eorum responsione, quas ad supplendam hanc historiam ex Goldasto [Note: Polit. Reichshaenidel p. 31.] hic inseruimus, vna cum litteris Galliae Regis legatorum, quibus saluum conductum petebant perueniendi Francofurtum, quod tamen ipsis in litteris Electorum responsoriis fuit denegatum. Sequitur Galliae legatorum Oratio, qua Franciscum I Regem suum ad Imperii dignitatem commendant, quam cum praesentes non admitterentur, Confluentia vbi substiterunt, miserunt ad Collegium Electorale. Faciunt huc verba Sleidani: [Note: lib. I p. 19.] ambiebant Imperii dignitatem duo, Carolus Austriacus, qui ante annum tertium, Hispaniae Regi Ferdinando, auo materno successerat, vt Franciscus Galliae rex, qui ante annum quartum deuictis Heluetiis ad Marignanum Mediolanensem principatum tenebat. Et Caroli quidem legati sub hoc tempus Moguntiam vsquevenerunt, quod Francofurto quinque milliaribus abest: vero Confluentiae substiterunt, quod est archiepiscopi Treuirensis oppidum, ad Rheni et Mosellae confluentem: vtrique per literas et internuncios, principem quique suum electoribus commendant, et quaecunque possunt adhibent argumenta, quibus persuadeant: Galli cumprimis, qui suam causam non tam esse gratiosam facile intelligebant, eo quod lingua, moribus, institutis a Germania differrent. Huic Orationi ex Goldasto iterum subiecimus Electorum responsionem,


page 159, image: s159

qua saltim legatis gratias agunt, pro bono, quem erga Germanos testentur, adfectu. Addidimus demum ex eodem Goldasto Thomae, Cardinalis S. Sixti, aliorumque Legatorum Papalium litteras ad Electores, qua ipsis Carolum commendant, non obstante iure Papae in Regnum Neapolitanum, quas etiam Electores singulari responsione exceperunt. Fuerat enim ab initio Papa a Francisci I partibus, ideoque Caroli electionem impedire conabatur, hac ex ratione, quod Reges Neapolitani ob fidem semel datam, Imperium minime possint adpetere. Faciunt huc verba Sleidani, [Note: c. l.] de Heluetiis dicentis: Sed et Leoni decimo scribunt, et quoniam sit ipsius inaugurare et confirmare designatum Caesarem, petunt, eo totus incumbat, ne munus hoc ad externum aliquem principem deferatur. Ad haec illi, audire se, quendam ad hunc honorem aspirare, cui per leges non liceat: nam reges Neapolitanos esse pontificis Rom. beneficiarios, et fide data iam olim sic esse pactum, ne Romanum Imperium appetant, sed vt alterutro sint contenti: huius etiam rei se commonefecisse iam principes electores. Hac oratione designabat Carolum Austriacum. post deuictos enim Heluetios ab rege, quod fuit anno salutis humanae MDXV. Idib. Septembr. et abductum in Galliam Maximilianum Sfortiam principem, Leo Pontifex, fortunam secutus, Decembr. mense Bononiam venerat, et ibi cum Francisco rege victore diu multumque collocutus amicitiam firmauerat: et haec quidem causa fuit inter alias, quamobrem in ipsius partes magis iam inclinaret. Quod autem de regno Neapolitano dicit, sic habet. Cum Manfredus, Friderici secundi Caesaris filius nothus, Ecclesiam Romanam vexaret armis, Clemens IIII pontifex, qui praefuit anno salutis M CCLXV. vt illum reprimeret, fecit id, quod eius antecessor Vrbanus IIII eratfacturus, vti quidem memoriae proditum est, et Carolum prouinciae Galliae ac Andegauiae comitem, cum in Italiam vocatus venisset, Siciliae regem atque Neapolis pronunciat, ea conditione tamen primum, vt accepti beneficii nomine, quotannis Ecclesiae Romanae persoluat aureorum millia XL. deinde, ne Romani Imperii dignitatem vllo tempore vel ambiat, vel oblatam vltro suscipiat. Quam simulate autem Papa egerit, in Caroli electionem consentiens, docet Guicciardinus: [Note: lib. XIII p. 393. Belcarius rer. Gallicarum lib. XVI p. 477. P. Daniel Hist. de Francc Tom. III p. 68.] Pontificisvero, ait, mens simulationibus artibusque recondita, quamuis potius, quod id nisi eius animo grauiter offenso denegandi occasionem non haberet, quam libera voluntate, Carolo contra regni Neapolitani diplomatis leges, quibus veterum diplomatum forma id ei expresse interdicebatur, Imperii ad se delati accipiendi potestatem concessisset, nemini erat nota, ac ne ipsi quidem forte semper constabat.

Has litteras excipit HERMANNI, Comitis de NVENAR, siue de noua aquila Oratio suasoria ad Electores, pro Carolo eligendo. Illustris hic Comes erat, et vltra morem eruditus, Praepositus Coloniensis, qui hac ipsa oratione


page 160, image: s160

zelum suum pro Carolo satis fuit testatus. Idem Carolum iam electum Imp. nomine studiosorum Germaniae singulari oratione excepit: qua potissimum Iacobum Hochstratum, flagellum eruditorum increpat.

Subsequitur IACOBI SOBII exhortatio nobilium Germaniae, siue Oratio post electum Carolum, Francofurti habita. Hic Coloniensis erat patria, Iuris Doctor, qui ad commendationem Petri Mosellani, iuuentuti erudiendae Freybergae Misniae vacauit, postea etiam Coloniae docuit cum Caesario, de quo Bocerus. [Note: pud Mollerum Freiberg. Theatri Chronici c. IX p. 290.]

Tu quoque clare Sobi, cui magna Colonia primum
Vitales auras et lucis praebuit vsum,
Tuquoque magnanimi rellinquens littera Rheni
Freibergae gaudes studiis clarescere in Vrbe.

Sequuntur demum Acta Legationis ad Carolum V in Hispaniam, qua ipsi delatum fuit Imperium, et primo quidem oratio Bernhardi Wurmseri, insignis Iureconsulti, nomine Friderici Palatini a Collegio Elector ali ad Carolum missi, qui ipsi electionem fastam nuntiaret, hahita, vnacum responsione Mercurini Gattinarii, qui Caroli summus erat Cancellarius, et litteris, quibus Electoribus de facta electione agit gratias. Omnem rem illustrat Sleidanus, [Note: lib. I p. 26.] dicens: postea datis ad Carolum literis, electores, et missa legatione, rem omnem denunciant: legatis his erat princeps, Fridericus Palatinus: verum interea nonnulli priuatim in Hispaniam contendunt eius rei nuncii, quos inter vnus, Francofurto dicitur nona die Barchinonem venisse. Palatinus ad exitum Nouembris appulit, et septemuirorum literas reddit: Earum haec erat summa, vt delatum Imperium accipiat, et omni postposita mora, quamprimum in Germaniam accedat. Carolus per Mercurinum Gattinarium liberaliter respondet, ac licet grauissimi videantur impendere motus, hinc a Galiis, illinc a Turcis, tamen non se posse dicit neque velle deesse communi patriae, praesertim, cum tanti principes tale de se iudicium fecerint et hoc ab se requirant: itaque delatum honorem atque munus habere gratum, et primo quoque tempore velle facturum, vt ad Imperii fines perueniat. In eadem prope verba rescribit electoribus, atque ita Fridericum honorifice donatum ab se dimittit. [Note: Eadem habet. Heuterus rer. Austr. lib. VIII. c. II Sabinus Hist. elect. p. 14 Goldastus Reichshandlungen p. 49.]

Sequitur Leonis X epistola, qua Carolo de Imperio gratulatur, et Flandriae legatorum, qui ad Carolum in Hispaniam missi fuerant, Oratio, qua ipsum partim de Maximiliani morte consolantur, partim etiam de regimine, quod adeptus, gratulantur.

Subnectitur Caroli V proclamatio Francofurti publice facta, eademque ex Henningi Goedeni, Iureconsulti Brandenburgici Consiliis desumta.

Agmen tandem claudunt STEPHANI, Comitis BELLOCASSII, aliorumque Carmina in obitum Maximiliani et electionem Caroli. Hic vero Stephanus, [Note: Val. Andreae Bibl. Belgica.] Comes Bellocassius, natus in Casselensi, Flandriae oppido, (a quo et pago vicino Belle sibi cognomen hoc gentile ingeniose formauit,) Acuti ingenii Poeta fuit, et ab Actis seu Secretis Capituli S. Donatiani Brugensis. Edidit iste syluulam Carminum et Sanctiolegion Flandriae, moriensque hoc sibi fecit testamentum:

Coelo animam, do corpus humo, do caetera mundo,
Vt capiat partem quilibet inde suam.



page 161, image: s161

TRES EPISTOLAE AD LVDOVICVM COMITEM PALATINVM SACRI ROM. IMP. PRINCIPEM ELECTOREM. SVPER OBITV MAXIMILIANI IMPERATORIS, ET NOVI CAESARIS ELECTIONE. MDXIX. LEO PAPA X.

DILECTE fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Cum post eum animi dolorem, quem ex obitu clarae memoriae Maximiliani electi Imperatoris non mediocrem acceperamus, propter et nostram singularem in illum beneuolentiam, et commune incommodum quod tanti Principis optimique Ducis morte Christiana passa erat respublica, illa cogitatio nos ad animi aequitatem reuocauisset, quod illius eximias Christianissimasque virtutes, mitem imprimis clementemque naturam, animum Deo ac Dei religioni deditum, per Dei misericordiam donatum in mortalitate, multoque maiora et beatiora praemia coelestis vitae illi comparata esse confidebamus; etiam iudicauimus hanc rationem eandem apud Nobilitatem tuam esse valituram, de cuius prudentia eam semper, quam decuit, habuimus opinionem. Cum autem et boni nos pastoris cura sollicitum haberet et hoc non minus ad Nobilitatis tuae officium pertineret, has ad re summo animi studio scribendas duximus, te impensius hortantes; vt post pietatis officia in mortuum, te nobiscum vna ad eam curam ac diligentiam velis conuertere, in qua omnis maxime salus Christianae Reipublicae consistit, vt illi defuncto par aut etiam superior, si fieri potest, eligatur Imperator. Communis haec nobis tecum cogitatio: sed opera et sententia tua huic facto coniunctior est. Non arbitramur Nobilitatem tuam praestantem prudentia, egere consilio: sed tamen nostra dignitas ac persona requirit, vt quod optimum factu videatur esse in medium consulamus. Etenim si vllum vnquam tempus post Romani Imperii nomen extitit, quod tuam postularet et Collegarum morum fidem, vigilantiam, religionem, sapientiam, hoc illud est, in quo omnis industria adhibenda, vt in Imperatore deligendo, Dei redemptoris honori, Imperatoriae auctoritati, Christianae Reipublicae quieti, vestrae quoque ipsorum qui electuri estis, saluti consulatur. Nunquam (quod tibi in oculis esse certo scimus) habuit fides Christi potentiores hostes, nunquam aduersus eam animo infestiores, crudelitate efferatiores. Horum igitur faucibus atque immanitati tota exposita sit necesse est Dei respublica, nisi is deligatur Imperator, qui pari potentia illorum retundere insolentiam, et auctoritatis nominisque sui magnitudine salutem tegere Christianitatis queat. Hoc igitur imprimis Nobilitas tua, positis ante oculos et pensitatis hostium viribus, vt prouideat, rogamus, per quem maxime illorum nefariae crudelitati resisti possit. Atque haec necessaria est cogitatio, illa vero ad dignitatem Imperii atque decus spectans, quod sine eximia potentia nec auctoritatem habere potest, nec maiestatem Imperator. Capite autem labefactato


page 162, image: s162

et debili, quid ex exteris sperandum in bono publico sit, tuam profecto non latet prudentiam. Ergo quod petimus a te, Nobilitati tuae vt curae et cordi sit, in Domino nostro IEsu Christo obtestamur, id est, vt cum Nobilitas tua ad suam dicendam sententiam suumque dandum suffragium accesserit, ponat sibi ante oculos et salutem et dignitatem Christianae fidei. Salutem, vt quoniam graue ab impiis hostibus discrimen et prope suprema imminet pernicies, in eam partem studium suum conuertat, vt par tantis rebus ac negotiis et nomine, et genere, et animo, et potentia eligatur Imperator. Dignitatem, vt cum post hanc sanctam sedem, quae ex Deo est, summum sic in seculo Imperii culmen, qui tuo et Collegarum tuorum iudicio in id ascensurus est, ea habeat ornamenta, quae in tanto principe, requiruntur potissima. Sit grauis auctoritate, prudens consilio, maximarum rerum peritus, animo excellens sit, qui diuinam erga se liberalitatem agnoscat, fidei sanctae faueat, sanctam sedem Apostolicam, vt filius matrem, vereatur: qui pacem inter Christianos populos teneat, bella et minas et terrores transferat contra impios: sub quo sperare et confidere possit Christiana Respublica, se in maiorem suorum decus et possessionem veteris Imperii esse peruenturam. Haec nos, dilecte sili, a Nobilitate tua postulamus, tuo quidem honori et officio debita, praeclaroque generi et tuae maiorumque tuorum virtuti conuenientia: sed vt praeterea Nobilitas tua aliquid nobis bene consulentibus, atque hoc in magni beneficii loco pro communi salute abs te expectantibus, tribuere debeat. Quod si effeceris, quod te non dubitamus facturum, cum Deo ac nobis rem gratissimam, tum vero publicae saluti, in qua et tua continetur, admodum vtilem feceris: sicut de omnibus latius Tecum dilecti filii nostri, Thomas tituli Sixti Presbyter Cardinalis, noster et Apostolicae sedis de latere Legatus, et Marinus Carraciolus Notarius et Nuncius referent, quibus Nobilitas tua fidem amplam adhibebit. Datum Pali Portuensis dioeceseos, sub annulo piscatoris, die X. Februarii. M D XIX. Pontificatus nostri anno sexto.

Dilecto filio, nobili viro, Ludouico Comiti Palatino, Sacri Romani Imperii principi Electori.

Ia. Sadoletus.

HAE LITTERAE PROXIMO MENSE POSTEA TOTIDEM VERBIS REPETITAE FVERVNT ET ITERATAE, HAC TANTVM SVB FINEM CLAVSVLA ADDITA.

tribuere debeat. Quod si forte aliqua ratione vel caussa, qualem nos cupimus, et respublica postulat, Imperatorem omnino habere non licitum fuerit; at illud saltem pro tua in communem pacem vtilitatemque Christianae fidei egregia voluntate, cogitandum atque agendum tibi est, vt is eligatur, in quo nulla sit vel caussa vel voluntas aut vniuersalis Christianae Reipublicae quietis, aut sanctae huius sedis Apostolicae perturbandae. In quo Nobilitatem tuam non dubitamus suum singulare ingenium adhibituram. Quod Deo nobisque gratissimum, tuae Nobilitati imprimis honorificum, ac publicae vtilitati, in qua et tua et omnium salus continetur, perquam erit oportunum. Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo piscatoris, die 11. Martii. M D XIX. Pontificatus nostri Anno sexto.

Ia. Sadoletus.



page 163, image: s163

LEO PAPA X.

DILECTE fili, salutem et Apostolicam benedictionem. Perfertur ad nos, Nobilitatem tuam optimo animo et praestanti in Rempublicam Christianam studio bene promptam esse in hac proxima creatione futuri Imperatoris id consilii capere, quod eam nos totiens iam hortati sumus, cum iudicaremus, sanctae Christianae fidei et huic sedi Apostolicae maxime expedire hoc tempore, vt is in tantum gradum vocaretur, qui pacem firmare inter Christianos, bellum transferre in impios hostes Dei nostri, et virtute et prudentia, et opum suarum potentia imprimis posset: quique esset in maximis rebus cum laude versatus, aetate integer, animo excellens, in gratificando largus, in bonos liberalis. Sic enim salus communis postulat, quo immanium Turcarum furori et crudelitati obsistatur, vt similis princeps et par illis potentia, superior virtute eligatur Imperator. Nos vero hoc de Nobilitate tua audientes, quamquam essemus certi te pro religione et sapientia tua non solum praeclara omnia cogitasse, sed etiam quae praeclare a te essent cogitata, ea ad effectum perducturum esse: tamen has ad te scribere voluimus, quae et gratiam tibi afferrent de praeterito, et hortarentur in futurum, vt pristinas ad monitiones, suasionesque nostras, quibus te ad respectum vniuersae rei Christianae et huius S. sedis, pro honore et gradu et praestanti virtute tua vocauimus, et quibus te multum tribuisse cognouimus, haberes semper ante oculos, ageresque id, quod agis, vt ex tua sententia, tuoque suffragio, in creatione noui Caesaris, et nos et fides Christiana, et sancta sedes Apostolica maxime laetaremur. Diceremus quantum hoc conueniat generi, nominique tuo, et ei, quae de tua prudentia ac bonitate est, opinioni: nisi et alias dixissemus, et Teipsum intelligere confideremus. Illud quod ad nospertinet, debemus saepe et saepius commemorare, si tua Nobilitas in hoc munere fungendo eam se nobis praebuerit, quam speramus, rationemque nostri voti ac desiderii, quod cum vtilitate publica coniunctum est, se habuisse ostenderit, praeter conscientiam et gloriam clarissimi facti, nos etiam curaturos, vt te nobis morem gessisse nullo tempore poeniteat. Sicut latius tecum dilectus filius noster, Thomas tituli S. Sixti Presbyter Cardinalis, Legatus noster et R. Archiepiscopus Rhegiensis, et Martinus Caracciolus, nuncii nostri agent; quibus et eorum cuique fidem habebis. Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo piscatoris, die XIII. Maii, MD XIX, Pontificatus nostri anno septimo.

Dilecto filio, nobili viro, Ludouico Comiti Palatino, Sacri Roman. Imperii Principi Electori.

Iac. Sadoletus.

LITTERAE PRINCIPVM ET EPISCOPORVM HISPANIAE AD ELECTORES.

REuerendissimis in Christo Pastoribus et Illustrissimis Dominis sacri Romani Imperii Principibus Electoribus etc. Nos inferius nominati et subscripti Cardinales, Archiepiscopi, Praelati ac Duces, Marchiones, Comites et Magnates regnorum Hispaniae, nunc in curia serenissimi ac catholici regis domini nostri clementissimi personaliter existentes, nostris et aliorum absentium nominibus, quos haec rata habituros non ambigimus, prout per oratores nostros propediem destinandos audire licebit, salutem et debitam commendationem. Etsi non nihil nouum et insolitum reuerendissimis ac illustrissimis dominationibus vestris futurum putamus, quod nos qui tanto isthinc locorum interuallo distamus, ad easdem literas dandas duximus, cum tamen Deo optimo maximo, a quo cuncta procedere certum est, placuerit,


page 164, image: s164

eundem Serenissimum ac potentissimum Principem Dominum Carolum, dominum nostrum clementissimum regem nobis dare qui et sanguine et natione germanus esset, videmus hoc quasi firmissimo vinculo necessitudinis et voluntatis Reuerendissimis ac Illustrissimis dominatioinbus nostris perpetuo adstruitur, et in animis nostris ita statuimus, vt quicquid vni nationi gloriae siue detrimenti accesserit, id vno eodemque tempore alterius quoque euenire putemus. Sed cum intelligamus, Catholicum regem Dominum nostrum, non ambitione, seu quouis priuato commodo ductum, verum pro communi bono Reip. Christianae, et sacri Rom. Imperii, et Germanicae et nostrae Hispanicae nationis exaltatione et laude perpetua, cupere electionem Regis Romanorum de se fieri, de ea re mirifice gauisi et laetati sumus. Nam quid Nationi Hispanicae iocundius et gloriosius esse debet, quam Regem suum fortuna et aetate florentem, ac magnitudine animi, iustitia, aequitate, clermentia et liberalitate insignem, et tot opibus tantisque regnis praepotentem Imperiali quoque Diademate et Romanorum Imperio, quo nil vnquam maius aut excellentius fuit, decoratum, et ad summum Regale solium euectum conspicere. Et quamuis non dubitemus, Reuerendissimas et Illustrissimas Dominationes vestras pro summa sua prudentia facile animaduersuras, quam Reip. et sacro Romano Imperio et vtile et decorum futurum sit, eum Romanorum Regem eligere, qui et natione Germanus sit, et cuius maiores tamdiu hoc Imperium summa cum aequitate administrauerint, et qui Regnis et Dominiis suis ab occidente orientem ipsum contingere videtur, volumus tamen easdem pro nostra obseruantia et amore, quo sacrum Romanum Imperium et nationem Germanicam complectimur, etiam atque etiam rogare et hortari, vt in re electionis Catholici Regis domini nostri rationem habere dignentur. Nam si Reuerendissimae et Illustrissimae Dominationes vestrae Regem nostrum et sui sanguinis florentissimum et optimum Principem elegerint, continuo illam nos magnifico et splendido Procerum nostrorum comitatu in Germaniam associabimus, et omnes vires atque opes nostras pro dignitate Sacri Romani Imperri et Germanicae nationis impendere non dubitabimus, speramusque aliquando ea tempora futura, vt victrices Aquilas et Hispanica signa concordibus animis, armis et auspiciis, fidei nostrae hostibus inferamus, Christianum orbem propagemus, et optima spolia reportemus. Quae quidem Reuerendissimis ac Illustrissimis Dominationibus Vestris significare voluimus, vt exploratum haberent, si hoc honore et Romana Corona Regem nostrum donauerint, cunctam Hispanicam nationem, et nos adeo coniunctos fore, vt nulla vnquam temporis vetustate dissolui aut dirimi poterimus, quibus nos maxime offerimus et commendamus. Datum in ciuitate Barchinona die quindecimo mensis Martii, anno Domini M D XIX.

A. Cardinalis, Episcopus Dertusiensis

Petrus Antonius Princeps Bistiniani.

Henricus de Cordona Archiepiscopus Montis Regis.

I. P. Episcopus Perensis.

Episcopus Sequatinensis.

Helenensis Episcopus.

Episcopus Tudensis.

et plures alii.

Reuerendissimis in Christo Patribus et Illustrissimis Dominis, sacri Romani Imperii Principibus Electoribus, amicis nostris colendissimis.

RESPONSIO ELECTORVM AD HISPANIAE PRINCIPVM ET EPISCOPORVM LITTERAS.

QVia dubium esse Reuerendissimis ac Illustrissimis Dominationibus Vestris, qua animorum gratitudine complecti soleant Germani eos, qui sibi bene aut fecerint aut voluerint, nullum scimus, solemni aut aliqua aut curiose adhibita nostrae erga


page 165, image: s165

Reuerendissimas ac Illustrissimas Dominationes vestras voluntatis testificatione, ob eam quam nobis optatis fortunam, quamque pollicemini opem vestram, et quod offertis consilium, opus esse minime putamus. At si se occasio dederit, vt animorum vicissim nostrorum beneuolentiam, ostendere liceat, non obscure nostri specimen dabimus. Nam vel idcirco bene de vobis opinamur, speramusque optime, quod Moderatorem optatis Imperio huic, qui cum animi virtutibus fortunae splendorem coniunctum habeat, qui non ambitiose dignitatem hanc affectet, se quo de spes sit, quod feliciter tenere possit: Cui eae sint opes, vt vnus haec sustineat; ea animi magnitudo, vt fortunam hanc ferat, ea prudentia, vt tanti consilii capax sit, deinde talis, vt non aliunde accersitus, sed a nationis huius corpore delectus videatur. Quo posset enim argumento dilucidius aliquis ostendere beneuolentiam erga nos suam? Nostra igitur cura erit, vt quod velle Reuerendissimas Dominationes vestras videmus, vt in re summa, et quae publicam Christiani orbis dignitatem pariter ac salutem concernit, suggerente nobis diuina prouidentia nihil temere, nihil leuiter, nihil praeter morem geramus, rationemque et nostrae famae et publicae in nos expectationis habeamus. Nam illud quod optatis, vt victrices aliquando Germanorum Aquilae cum adiunctis Hispanorum signis optimo terrarum orbem successu peruagentur, vtque ita coniunctis sint duae hae nationes consiliis pariter ac viribus, et quod vtrique aut accesserit aut decreuerit, id utriusque lucro aut damno aestimetur, sicut momenti putamus haud parui, ita solatii loco et praesidii ponimus ingentis: Reuerendissimisque ac illustrissimis Dominationibus vestris gratias agimus quantum licet maximas, quod sic erga nos adfectae sint, sicque nobis precentur: non segniter interim, cum occasio emerserit, aut si qua fortuna postulauerit, facturi, ne quem poeniteat benignitate cum Germanis certasse priorem. Reuerendissimis vero et Iliustrissimis Dominationibus Vestris in praesentia optamus felicitatem omnem. Quae bene valeant, et diu supersint. Datum etc.

Sacri Romani Imperii Principes Electores etc.

Reuerendissimis ac Illustrissimis Praelatis et Principibus Hispaniarum, etc.

LITTERAE GALLIAE LEGATORVM AD ELECTORES.

REuerendissimi, Illustrissimi ac Magnificentissimi Domini Principes, Domini nostri colendissimi, deditissimis paratissimisque obsequiis praemissis, Illustrissimis Dominationibus vestris humiliter exponimus, et harum tenore significamus. Etsi praeteritis diebus, cum intelligeremus Illustrissimas Excellentias vestras Francofordiae pro electione noui Romanorum Regis conuenire, scripsimus honorabilibus proconsuli et consulibus praedicti opidi Francofordensis, omni studio rogantes, vt nobis, sicuti, serenissimi, potentissimi et Christianissimi Domini, Domini Francisci Francorum Regis, Mediolani Ducis, et Ianuae Domini, Ambasiatoribus, Oratoribus et Nunciis velint dare sufficientem debitum saluum conductum, quo Illustrissimis Dominationibus vestris possemus referre ea, quae a Christianissimo Rege nostro in mandatis accepimus, et super eisdem responsum debitum accipere quod hactenus a praesatis Proconsule et Consulibus fuit nobis, et (quantum nobis videtur) satis inciuiliter et indebite denegatum: quoniam nunquam meminimus huiusmodi petitiones Oratorum Christianorum Regum et Principum, et maxime Christianissimi Regis nomine, fuisse ita reiectos. Quare Illustrissimas Dominationes vestras diligentissime rogamus et obtestamur, quatenus dignentur nobis quam primum clementem in referendis nostris nomine Christianissimi regis praebere audientiam: et vt tute ac secure per Ducatus, Principatus, Dominia et terras Illustrissimarum Dominationum vestrarum ac aliorum Principum, Comitum et Dominorum in personis nostris, ac etiam in familia, rebus, et equis nostris ire poterimus, et etiam per easdem secure redire,


page 166, image: s166

sufficientem saluum conductum per patentes literas Excellentiarum vestrarum nobis impartiri et praebere atque saepe dictis Proconsuli et Consulibus Franckfordianis iniungere, vt illi etiam saluum conductum eorum nobis praebeant, illisque et omnibus allis seriosius committere, vt nos et nostros ad hospitia acceptent et assignent, et pro parata solutione nostra omnia necessaria nobis amice et fauorose administrare velint. In hoc facient Illustrissimae Dominationes vestrae rem Regiae Celsitudini admodum gratam, omni amicabili studio compensandam; quod et nos omni officio atque diligentia demereri curabimus. Datae ex Confluentia, decima octaua die mensis Iunii M D XIX.

Christianissimi et Potentissimi Regis Francorum Ambasiatores et Oratores,

D. Albret Boninuet.

C. Guillart.

Reuerendissimis, Illustrissimis et Excellentissimis Dominis, Dominis Principibus Electoribus sacri Romani Imperii nunc Franckfordiae congregatis, Dominis nostris colendissimis.

RESPONSIO ELECTORVM AD LITTERAS GALLIAE LEGATORVM.

MAgnifici Domini Oratores, salutem et complacendi affectum. Ex litteris vestris, quas istinc ad nos XVIII. praesentis dedistis, cognouimus, Magnificentias vestras haud aequo animo accepisse, easdem tanquam Christianissimi Regis sui Oratoribus et Ambasiatoribus expetitum ab huius vrbis Proconsule et Magistratu saluum conductum nunc vsque fuisse denegatum: rogantes ex animo cum sint vobis ex mandatis eiusdem Regis vestri nonnulla nobis communicanda, vt et nos per ditiones nostras peculiares, tum per aliorum dominia et loca, pro vobis vestrisque familiaribus atque rebus, tam adeundo quam redeundo eiusmodi liberam et expeditum a quouis onere saluum praestemus conductum, idemque a praefatis Proconsule atque Magistratu fieri demandemus. Nobis quidem, Magnifici Oratores, certo persuasum est, vobis hanc, vt dicitis, repussam esse admodum molestam, vt qui Regiis mandatis magnopere parere cupiatis. At si eaedem Magnificentiae vestrae ad huius temporis arctam nimis legem respexerint, quam sacrosancto Maiorum nostrorum instituto, non solum Magistratus praedictus, sed et nos ipsi, penes quos est potestas Romanorum Regem deligendi, in nos transmissam iureiurando ad aram praestito constringimur vltro citroque conseruare, profecto (vt vestro vtamur verbo) hanc repulsam aequiori posthac feretis animo. Hortamur igitur Excellentias vestras, vt id faciant, bonique consulentes, quod necessitate accidit. Ita eis omnem abdicauit dictus Magistratus sub hoc tempore potestatem dandi copiam cuiuis externo, hanc ingrediendi vrbem, donec Electorio perfuncti munere simus, palam est eos non esse nobis integrum impulsare posse in diuersis nostris nobis obstantibus sacramentis. Nec minus apud se Excellentiae vestrae pro sua singulari prudentia expendere possunt, etiamsi nos in abnegatum hoc vobis officium inclinaremus, illud longe plus eis periculi afferre, quam pro explendo vtcunque voto suo accidere posse, cum passim receptum sit, nos hoc tempore non habere vllam facultatem etiam nostros proprios subditos astringendi ad eiusmodi saluum conductum. Placuit ergo nobis, potius nunc erga vos optimorum monitorum agere partes, quam quicquam perperam statuere, illiberalique officio vos vestrosque dedere exponereque periculis. Meminimus,


page 167, image: s167

quantum Serenissimo Regi vestro tribuendum sit, rursus ad hunc temporis statum respicientes, quo nobis Electorum munus peragendum incumbit, admonemur nihil licere nobis iure innouandum quod a legibus, conceptis verbis iuratis Deo immortali, alienum cognoscitur. Caetera quaeque in nostra manu sita officiose atque amice a nobis Magnificentiae vestrae expectare debent, quas bene valere cupimus. Ex Francofordia XXV. Iunii M D XIX.

Sacri Romani Imperii vtriusque status Principes Electores, etc.

Magnificis Dominis Oratoribus et Legatis Christianissimi Regis Francorum, etc.

ORATIO A LEGATIS FRANCISCI REGIS GALLORVM, PRO FAVORE SVO REGI, VT IMPERATOR DESIGNARETVR, CONCILIANDO, AD PRINCIPES ELECTORES FRANCKFORDIAM MISSA.

REuerendissimi Illustrissimique Domini, ac Potentissimi Principes, sacri Romani Imperii oculatissimi, ac sapientissimi electores, post summissam humilemque commendationem ac Salutem, Ioannes Dalbret Drocorum Comes, dominus aureae vallis, Guilhelmus Goufier, dominus de Bonruet, aurati equites Christianissimi Francorum Regis ordinis, et Carolus Guillart, praeses Senatus Parisiensis, ipsius Christianissimi Regis Oratores, ab eodem prouinciam expressumque mandatum superioribus diebus acceperunt, commonefaciendarum cum omni reuerentia, ac debita veneratione Reuerendissimarum, ac Illustrissimarum dominationum vestrarum, earundemque suppliciter obsecrandarum, atque obtestandarum, super quibusdam rebus, quae ad communem Christianae Reipublicae vtilitatem, honorem, gloriam, ac libertatem sacri Romani Imperii videntur imprimis pertinere. Cum itaque exploratum habeant sibi facultatem suppetere non posse conueniendi Reuerendissimas excellentissimasque dominationes vestras, et iisdem in publico ac celebri omnium vestrum consessu (quemadmodum et sperauerunt et vehementer optarunt) publica oratione congrediendi. Idcirco rogant, supplicant, obtestantur, vt tam ob reuerentiam, atque honorem ipsius Christianissimi Regis, quam suscepti muneris, ac demandatae sibi prouinciae executionem sinere velitis, immo si opus fuerit iubere in auspicatissimo atque foelicissimo vestro conuentu ita perlegi hasce admonitiunculas breui oratione contentas, vt omnibus audire liceat, ac liquide intelligere quaecunque in ipsis comprehenduntur. Eas nimirum praefati orationes ad Reuerendissimas excellentissimas dominationes vestras mittendas esse operae pretium duxerunt, et cum omni humilitate, impensaque vobis debite reuerentia, legendas offerre. Quas si liberali atque ingenuo vultu, pro insita vobis incredibili, ac prope diuina bonitate atque facultate admittitis, rem plane feceritis et omnium sententia, iudicioque probandam, et tam grauium tamque excellentium Principum gloriae et decori imprimis consentaneam. Reuerendissimi excellentissimi Principes ac domini Deus optimus maximus vobis, ac secundis rebus vestris benignissime foelicissimeque fauere dignetur, easdemque semper tueri. Ex Confluentia quinta Iunii.

Reuerendissimarum excellentis simarumque ac potentissimarum dominationum vestrarum obsequentissimi atque humiles obseruatores, Christianissimi Francorum Regis Oratores ac Legati.



page 168, image: s168

QVanto maiores nostri consilio, quanta in rebus gerendis prouidentia excelluerint, quantam subsequentium longo tractu saeculorum, vacaturaeque posteritatis rationem habuerint, vel hoc vno liquidissime vobis compertum esse reor Reuerendissimi Illustrissimi domini Excellentissimi ac potentissimi Principes, quod sublata omni discordiarum seditionumque occasione, pacatum ac tranquillum, pro viribus suis, Christianae Reipublicae statum relinquere curauerunt. Nunquam sane auspicatius, nunquam fortunatius, nunquam melius, foeliciusue consultum, prospectumque fuisse Augustissimae Imperatoriae maiestatis Culmini animaduertimus, quam vbi deligendi creandique Romani Regis, ac subinde Imperatoris potestas atque auctoritas, omnium Principum Christianorum consensu, vobis septem viris Principibus credita est. Nunquam enim caedes immensae, nunquam atrocissimae strages, orbi vniuerso defuerunt, quamdiu inter procellas militares, turbinesque bellicos, exercitui licuit Imperatorem designare, qui saepenumero, quem nuper, vt sibi iucundissimum atque gratissimum concordi suffragio delegerat, mox facto impetu irruens, maximo fauore, in acerbissima odia, leuissimis plerunque ex causis repente commutato, trucidare non verebatur. Sic Sergius Galba, sic Otto, sic Aulus Vitellius, sic Alexan der, sic plaerique alii Rom. Principes atque Imperatores, partim a suis, partim ab aduersariorum militibus truculentissime caesi, non sine magno totius Imperii dedecore, atque iactura occubueruut. Cum itaque non sit consilium in vulgo, non ratio, non discrimen, non diligentia, sapientissime cautum fuit superioribus saeculis, vt Septemuiratu creato res ad paucos integritate, sapientia, omni denique virtute insignes deuolueretur, qui meritis ac virtutibus iustissimo ac rectissimo prudentiae suae examine, accuratissime circumspectissimeque appensis, et pace, et bello, idoneum ex omnibus Principem designarent. Vos inquam septem Principes, qui veluti septem triones in coelo, reliquas splendore atque ordine stellas antecedunt, ita vos in terris auctoritate, potentia, viribus, consilio, generositate, sapientia, non modo Germaniae, sed aliarum quoque gentium proceribus, ac Principibus praelucetis. Nec in hoc munere designandi Imperatoris vobis propediem obeundo, ex animorum vestrorum candore, ac generositate, vos quicquam admissuros plane intueor, quo maxima de vobis apud omnes populos, ac caeteros orbis terrarum Principes, integritas aestimatioque minuatur. Grandem sane prouinciam, ac prope viribus imparem mihi suscepisse videor, qui in tantum consessum magnis de rebus verba facturus prodii. Caeterum quia veritatis oratio soluta esse debet ac libera, perpauca de huiusmodi rebus eloquar, quae nec a veritate abhorrere, nec forsitan iniucunda vobis fore perspexero. Non solum Reuerendissimi domini Illustrissimi Excellentissimi Principes, Christianitas, quae Europae sinu ambituque clauditur, sed Aphrica et Asia tota, vniuersusque terrarum orbis, ac penitissimae illius nationes, gentes, populi, in vos conuersi, tanquam in sublimi quadam arce atque specula constitutos, intentis oculis, arrectisque auribus adstant, circumlustrantes ac explorantes, cui tantam rerum molem, cui totius orbis habenas sitis credituri, quem tantae dignitati, tantisque administrationibus praefecturi. Tantopereque de vestra omnes integritate, virtute, constantia singulari confidunt, vt illum haud dubie vos augurentur Romanum Regem designaturos, qui inter idoneos sit maxime idoneus, quique virtute ac fortuna caeteros omnes antecellat. Quae sane duo, ad res splendide fortiterque gerendas, non tam commoda, quam necessaria esse videntur. Virtus suis ipsa viribus contenta, ex se quidem sola quamplurimum, fortuna sine virtute imbecilla, parum admodum ac propemodum nihil potest. Altera vero alterius ope sic adiuuatur, vt coniunctae, arduissima quaeque non modo aggredi sed et facile perficere queant. Porro si recti animi, syncerique iudicii perpendiculo rem ipsam demetimur, etiam rationis, non affectionis examine stateraque vti volumus, nemo tam socors, tamque a communi (vt aiunt) sensu alienus, qui non plane videat Christianissimum Regem Franciscum, caeteris tam fortuna, quam virtute eximia praestare, nullumque esse penitus, qui tam expedite,


page 169, image: s169

tam efficaciter, quam ipse possit, vel nutabundum ac ruinae proximum Imperium suis viribus fulcire, vel socordia incuriaque maiorum iam lapsum erigere, vel ipsius maiestatem sublimitatemque depressam, in pristinam auctoritatem gloriamque restituere. De cuius regis fortuna, viribus, potentia, quid nunc attinet dicere? quum vos ipsi satis superque exploratum habeatis, quantas militum copias, quantos exercitus, suis ipse sumptibus alere consueuerit, vestire, amare, ac plaerumque socios viribus hostium lacessitos, armis, viris, equis, commeatibus iuuare, eisdemque quam celerrime opitulari. Iam vero virtuti ipsius quae potest facundia, quae oratio, par inueniri? Quomodo hac obsecro tempestate inter Principes orbis terrarum reperias, qui sit aetate, viribus, ingenio, potentia, opibus, strenuitate, diligentia, cum eo conferendus? Aut in quo tot eximiae dotes, atque ornamenta Imperatoriae dignitati excellentiaeque consentanea inueniantur? Nullas profecto res ei deesse constat, quas ille Oratorum Princeps Tullius optimo cuique Imperatori necessarias esse profitetur, Scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, foelicitatem. Quanta enim est illius in tolerandis sudoribus, algoribusque tam diurnis quam nocturnis patientia? Quanta in aggrediendis periculis, quamque intrepida virtus? Huius nimirum fortitudinem, robur, potentiam, ferocientes Heluetii, ab hinc paulo plus triennium apud Insubres, collatis ex improuiso signis, non tam cognouere, quam admirati sunt. Qui incautum adoriri, et cum exercitu per insidias opprimere studentes, ab eodem paucis admodum captis ac diffugientibus, magna vi atque incredibili virtute oppressi fuere. Nec tamen in stragis reliquias (quod perfacile poterat) desaeuire, grassarique perrexit. Sed ea humanitate atque clementia vsus est, vt difficile dictu sit, vtrum hostes magis virtutem eius pugnantes timuerint, an mansuetudinem victi dilexerint. Nec facile discernas, belli an pacis artibus melior. Quis est enim mortalium vel in compensandis praemiandisque militum laboribus, amicorumque obsequiis, munificentior ac largior? Quis in concilianda externorum Principum beneuolentia foelicior? in eaque retinenda constantior, magisque perseuerans? Perpauci admodum Principes sunt, qui cum eo vel iamdudum amicitiam non inierint, vel inire cupidissime non expetierint. Neminem plane vestrum ignorare arbitror, quanto ipsum honore, quanta magnificentia Leo P. M. annis superioribus in Bononiam, alterni colloquii gratia admiserit, quantis muneribus, obsequiis, gratificationibus, cum eodem tunc Veneti certauerint. Cui sese suaque ita deuouerunt, vt nihil sit tam arduum, tamque difficile, quod non eius causa parati sint aggredi, atque efficere. Qua demum fati benignitate, qua foelicitate factum fuisse putatis, vt Rex Anglus, superiore autumno, ex hoste perniciosissimo, socius officiosissimus, ex inimico infestissimo, suauissimus amicus, hoc animo, hac lege effectus sit, vt patriam, opes, liberos, salutem denique propriam, regiis obsequiis perpetuo addixerit; Singulis singula horum suppetere et partim adesse videas, in hoc vno affatim cumulateque cuncta coire manifestissime iudices. Quisnam igitur dubitare posset, huiusmodi Principem maxime, ac praeter caeteros idoneum ad suscipienda Imperatoriae dignitatis moderamina, quae tametsi non posceret, quin potius respueret ac refugeret oblata, ob tam praeclaras tamen eius dotes ad ea suscipienda, plaerisque aliis eadem sibi committi efflagitantibus, a vobis Reuerendissimi Excellentissimi Principes exhortandus compellandusque veniret, ac demum reluctans, obnitensque ad Imperatorium fastigium protrahendus. Ad quod efficiendum et quam ocyssime praestandum, si non sua ipsius varia vos, multiplexque virtus allicit ac permouet, inuitet saltem. Tum vero id faciendum esse vobis persuadent grauissima discrimina, religioni Christianae impendentia, quibus (nisi mature occurritur) omnia protinus pessum itura sunt. Animaduertite quaeso pensiculatius, et ante oculos vestros paulo accuratius proponite velocissimam, truculentissimamque Turcarum rabiem atque insaniam, qui non contenti Asiam quam maximam, eandemque et florentissimam, et opulentissimam orbis terrarum partem nefariis, atque spurcissimis legibus suis iampridem subdidisse. Nihil hactenus a se


page 170, image: s170

actum arbitrantur, nisi Europam (cuius iam superioribus annis bonam partem occuparunt) et totius Christianismi regna, prouincias, agros, ciuitates, oppida, non modo spoliare ac diuexare, sed etiam ferro ac flammis passim vastare, foedissimeque depopulari pergant. Et quod est longe omnium miserrimum atque calamitosissimum, Christianam religionem funditus euertere, suinamque ac Belluinam introducere moliuntur. Quis a vera religione? quis a pietate et diuino cultu tam auersus? quis tam clementiae? quis tam humanitatis expers? cui cum haec tam atrocia in mentem venerint, non solum non commoueatur animo, sed etiam non toto corpore perhorrescat. Non est opus rei atrocitatem, quam foedissime in pleraque Christianorum oppida atque vrbes, effraenata Mahumetum licentia, insanaque cupiditas exercet, pluribus explicare, aut oculis vestris subiicere, cum vos ipsi et a summo nonnunquam Pontifice, et a plaerisque aliis frequenter super his fueritis commonefacti. Quibus sane periculis quis vel celerius obuiam ire, vel tantos furoris incursus potentius, efficaciusue, quam Rex ipse Francus repellere coercereque potest? Nemo Reuerendissimi amplissimique Principes in mediis fluctibus, atque procellis (nisi mentis inops) iam imminente naufragii periculo, gubernatorem nauigationis ignarum eligendum, et gubernandae naui praeficiendum censet. Nemo quum pleno Marte dimicandum est, et iam instructa acie congrediendum, quempiam scientiae militaris imperitum (ni modo desipiat) in ducem exercitus optandum, assumendumue arbitratur. Viderunt caeteri quid in quaque re diligenter cogitandum faciendumque sit. Ego (sic me Deus iuuet) nunquam mihi persuadere potui, vt vos magna prudentia, magno consilio, maxima experientia Principes quandoque summam rerum cogitaueritis eius manibus venire tradendam, qui non fortunae ac naturae commodis, atque animi dotibus omnes antecellens, optimi semper Imperatoris munia foelicissime praestare possit. Nec vobis praeterea Reuerendissimi Illustrissimi Principes caeterisque Germaniae proceribus nouum, atque cuiquam inauditum esse debet, aliquot olim Reges Francos non minore populi Germanici, quam sua ipsorum et foelicitate, et gloria administrando sacro Imperio praefuisse, qui Germaniam templis, coenobiis, et tam publicis, quam priuatis aedificiis decorare, variisque ac pretiosis muneribus locupletare studuerunt. Quae cum vulgo protrita sint, ac prope omnibus peruia, ea consulto praeterire volui, ne illorum inculcatione molestiam vobis afferre viderer. Hoc vnum tamen nequaquam praeterierim, Franciscum Regem, si Dei optimi maximi, ac vestro munere Imperii dignitatem adipiscitur, a maiorum suorum praestantia virtuteque minime degeneraturum. Qui non modo illam aemulari, verum etiam (si qua fata sinunt) vincere contendet, dabitque enixissime operam, vt neque in eo (superis adiuuantibus) Augusti foelicitas, neque Titi humanitas, neque bonitas Neruae, Traiani probitas atque iustitia, Constantini religio, Theodosii pietas, Caroli cognomento magni rerum fortiter magnificeque gestarum gloria, incredibilisque liberalitas atque magnificentia ab aliquo desideretur. Non vtique ignorat mores, naturamque Germanici populi, qui est libertatis suae appetentissimus, eiusque tuendae ac retinendae studiosissimus atque acerrimus vindex. Tam profecto aberit vt eam minuat, profliget, eripiat, vt vel eandem semper augere amplioremque reddere conetur. Eo circa non solum Germanicae libertatis assertor erit ac propagator, verum etiam subditos omneis regia semper benignitate fouebit, et paterna quadam indulgentia ita complectetur, vt omnes aliquando Germani foelicissimum illum sibi diem iudicent illuxisse, quo non tam humanis suffragiis, quam diuina quadam sorte tantum Imperatorem ac patrem patriae nacti fuerint. Nec sane quicquam est, quod Germani Francorum amicitiam, coniunctionemque vel respuere debeant, vel auersari, qui et natura, et consuetudine, et disciplina sunt omnium mortalium lenissimi atque mitissimi, qui se quoque Germanis et hospitalissimos semper exhibuerunt, et amicissimos, si quando negotiationis, vel commercii causa peregrinantes ad illos diuerterunt. Quinetiam Germanorum, Francorumque vnam olim fuisse Rempublicam,


page 171, image: s171

alterosque ab alteris mutuam traxisse originem, et antiquitates vestrae testantur, et nomina quondam vestris vrbibus indita, quae in hodiernum vsque diem supersunt, manifestissime indicant. Hinc Franconia antiquissima florentissimaque prouincia. Hinc Francofordia de Francorum nomine appellata, celeberrimum totius Germaniae emporium, oppidumque et nobilissimum et augustissimum. Multoque iam et nobilius, et augustius ex tantorum Principum, et procerum gloriosissimo foerlicissimoque conuentu, designandi eligendique Romani Regis gratia facto. Proinde Reuerendissimi amplissimique domini, Illustrissimi ac potentissimi Principes, si humanis rebus, si communi omnium saluti consultum esse vultis, si imminentia Christianae pietati discrimina penitus amoliri, si honorem vestrum, decus, amplitudinem, famam, gloriam, tueri, conseruare cumulareque expetitis, et in posteritatem transmittere. Si Imperii fines, atque ditionem propagari, si optimo cuique morem gerere, atque gratificari percupitis, quod auspicatum, beatum, bonum, faustum, foelixque sit et vobis, et vniuersae Reipubl. Christianae, Christianissimum Regem Franciscum, Regem Romanum designate, consalutandumque Imperatorem communi suffragio decernite. Vestra porro laus, neque tenuis, neque obscura erit. Hoc ciuitates, hoc populi, hoc Principes (paucis forsitan exceptis) non loquuntur modo, verum etiam personant Franciscum Regem dignum esse Imperio, et ita dignum, vt nullus eo dignior hac tempestate reperiatur. Nihil vtique ab eo immaturum, nihil properum, nihil asperum formidandum est. Omnia seria, cuncta grauia, et quasi ipsa Respubl. iubeat auguranda sunt. Curabit, enitetur, efficiet ne vobis desint et fortia facta, et saltem vobis atque Imperatore digna consilia. Bonam partem rerum geret ex consilio et sententia vestra. Nec eum alioqui immutatura est fortunae amplitudo, nisi vt prodesse tantum possit, ac vult vobis. Ac populo Germanico prospiciet, et veluti praesens ac tutelare quoddam numen, ab omni periculo tueri liberareque conabitur. Sua perficiet opera, viribus, consilio, diligentia, vt nihil vnquam a vobis gestum fuisse auspicatius, gloriosius, foelicius mox intelligetis, quam eum Regem Romanum designasse. Qui omni cura, studio, industria elaboraturus est, vt tutam omni ex parte, ac tranquillam fortunam cum populis atque ciuitatibus vestris foelicissime trahatis. Vt vestram denique, ac vestrorum salutem suo ipsius ac proprii capitis discrimine liberam ab omni assultu pernicieque hostili prospere et foeliciter tueatur. Nonis Iunii. M D XIX.

RESPONSIO ELECTORVM LEGATIS GALLICIS DATA.

LIteras vestras vna cum mandatis et petitione, quam ad nos referendam hoc tempore dignum duxistis, accepimus, fuitque nobis non gratum modo, verum longe etiam suauissimum, quod intelleximus, si erga singulos nos, sic erga hanc nationem et Imperium hoc, adfectos esse animos vestros. Iam illud autem quantae et quam non vulgaris beneuolentiae loco habendum a nobis est, quod intelligimus optima omnia precari vos eidem Imperio, operamque vestram studium et opes polliceri abunde. Probamusque consilium inibi vestrum, quod nos in electione futuri Romani Regis, dignitatis nostrae et publici religionis huius et Christiani orbis commodi rationem habere cupitis. Quare etiam dabimus operam, ne qua nostra ibi diligentia, ne quod studium desiderari possit primum; deinde vt tale hoc in negotio consilium ineamus, cuius nos haud vllo in posterum tempore poenitere possit. Quodsi (vt est humanum genus erroribus obnoxium) prudentia nobis deerit, fides tamen et integritas ne defuisse putari possit, adnitemur. Nam quod vos velle videmus, vt Imperatorem eligamus qui fortunae dotibus pariter et animi virtutibus talis sit, vt eum optime obiturum Imperii munia sperare liceat, sic de nobis opinari vos iubemus, vt


page 172, image: s172

si talis non esset etiam Imperii hoc tempore status, vt moderatore ei opus sit, quanto vix ante, fortissimo, vigilantissimo et per omnia optimo, tamen haud aliter in medium consulturos fuisse, quam Christianos oportuerit, et quam Gennanos eosque Principes oportuerit. Quamquam et nostra vos interim gratia, quam in hoc meremini, quam nationis finitimae, quam Germanici nominis, quam communis Imperii etiam habere vos intellectum est, fraudabimus, debemusque eo nomine vobis et libenter debemus: aliquando relaturi, si animorum votis, fortunae suffragabitur nutus. Quod vero opem nobis et operam pollicemini vestram, licet haud nouum sit hoc, Gallorum nationem propinquis suis Germanis fauere beneque affici, tamen praecipue hac tempestate magni instar solatii ac cuiusdam etiam praesidii ponimus, vobisque habemus gratiam, vt debemus iterum plurimam: rogantes, vt in ea sententia eoque proposito Christianissimum Regem vestrum Dominum, et amicum nostrum colendissimum, seruare et continere velitis, eique Imperium hoc et fortunas nostras commendetis, vt sicut curam ad hoc suam propensamque voluntatem adiecerit, ita perpetuo et immutabiliter retineat, quam inuicem, si quid nos quoque poterimus, non solum prompte et alacriter praestabimus, sed debere nos etiam vel hoc nomine fatebimur. Bene valete. Datum etc.

Sacri Romani Imperii vtriusque Status Principes.

ORATORIBVS GALLORVM. THOMAE, CARDINALIS TITVLI S. SIXTI ET PAPAE LEGATORVM LITTERAE AD ELECTORES.

REuerendissimi ac Illustrissimi Principes: Leo Decimus Pontifex Maximus nuperrime nobis imposuit, vt signisicaremus Dominationibus Vestris Reuerendissimis ac Illustrissimis Sanctitatem suam nolle occasionem praebere scandalis aut bellis, sed quietem pacemque omnium cupere ac procurare. Eapropter et spe simul componendi negotium Romanae Ecclesiae cum Rege Catholico motus; sperans quoque Catholicum Regem futurum Apostolicae sedis optimum et filium et defensorem, Dominationes vestras Reuerendissimas ac Illustrissimas certiores reddit: quod si placuerit illis eligere Serenissimum Carolum Catholicum Regem, in Regem Romanorum, non desistant de illius electione propter Romanae Ecclesiae iura circa Regni Neapolitani feudum, non obstantibus iis, quae per nos in hac causa proposita alias sunt. Itaque nos obedientes (vt par est) Sanctissimi Domini nostri praeceptis, statim haec Dominationibus vestris Reuerendissimis ac Illustrissimis significanda duximus. Bene valete. Moguntiae, die 24. Iunii, hora vespertina M D XIX.

Seruitores

Thomas Cardinalis S. Sixti

Legatus ad Germaniam.

M. Protonotarius.

Caracliolus Nuncius.

Illustrissimis ac Reuerendissimis Principibus Electoribus S. Rom. Imperii congregatis Francofordiae, etc.



page 173, image: s173

RESPONSIO ELECTORVM AD EASDEM.

REuerendissimi et Reuerendi in Christo Patres, Domini et amici clarissimi, salutem et obsequendi studium et affectum. Litteras vestras accepimus, quibus stribitis sanctissimum Dominum nostrum, Dominum Leonem Pontificem Maximum vobis imposuisse, vt nobis significaretis, sanctitatem suam nolle occasionem praebere scandalis aut bellis, sed pacem quietemque cupere et procurare. Ea propter et spe simul componendi negotium Romanae Ecclesiae cum Rege Catholico motus; sperans quoque Catholicum Regem futurum Apostolicae Sedis optimum et filium et defensorem, sanctitas sua nos certiores reddit: quod si nobis placuerit, Serenissimum Catholicum Regem Carolum eligere in Romanorum Regem, non desistere debemus ab illius Electione propter Romanae Ecclesiae iura circa Regni Neapolitani feudum; non obstantibus omnibus iis, quae per Dilectiones vestras in hac causa alias nobis proposita sint et nos quidem Serenissimi Domini nostri propositum in eo laudamus et gaudemus vehementer, quod sanctitas sua paci et quieti studet, scandalisque et bello viam praecludere desiderat. Nos vicissim omni vigilantia et studio procuramus cupimusque, vt Imperio Romano is praeficiatur, qui sanctitati suae, Ecclesiae Romanae et toti Reipublicae Christianae vtilis et fidelis defensor simul et protector futurus sit. Et idcirco hactenus operam impendimus omnem, impendemusque in futurum. Sed quia omnia per Dilectiones vestras nobis antea proposita per breuia Apostolica oculatim ostensa fuerunt, rogamus vt Dilectiones vestrae hac in re, vel per breues litteras, aus alias quouis modo vestris Dilectionibus a sanctissimo Domino nostro transmissa et significata; et si id vobis graue foret, saltem per copias fide dignas quantum huic rei attinet, nos quantocyus certiores reddere non dedignentur. Erit id nobis pergratum omni studio et vigilantia compensandum. Datum Franckfordiae sub Dominationum nostrarum Sigillis die 25. Iunii, anno M D XIX.

Sacri Romani Imperii Principes Electores.

N. Cartdinali Tituli S. Sixti Legato et M. Carattiolo Nuncio Apostolico.

ORATIO AD REVERENDISSIM. ET ILLVSTRISSIMOS PRINCIPES ELECTORES, EDITA PER GENEROSVM COMITEM HERMANNVM NVENARIVM, IN IPSIS COMITIIS REGIS ROMANORVM, PRO INVICTISSIM. ET CHRISTIANISS. CAROLO ROMANOR. REGE ELECTO.

SIde Imperii Maiestate, de gioria, de honore concertantibus, aliena laudatione vehementer opus esse perspicerem, O Illustriss. atque potentissimi Germaniae Principes, ac Rom. Imperii Electores, profecto omnem meam industriam, omnes ingenii vires ad hoc iamdudum contulissem, vt accumulatis et congestis vndiquaque laudibus, Carolum inuictissimum Hispaniarum Regem, a me diligenter vobis commendatum sciretis. Non enim adeo omnem prorsus dicendi rationem a nobis alienam esse putamus, vt, si de Carolo Rege dicendum sit, aut defuturas nobis res, aut verba metuere possimus. Quocirca vos obnixe rogo Principes Illustriss. vt adolescentiae nostrae aliquid concedatis, simulque illud, quidquid est a me commissum apud vos audacius forte quam ista aetas, et conditio mea tulerit, id ipsum meo in patriam


page 174, image: s174

summo ad fectui, et singulari erga Carolum Regem, illiusque diuinas virtutes amori condonetis. Quis enim non optimo iure succenseat, laudari cernens apud vos summo cum artificio, ac praeferri eos, qui nihil vnquam in vos beneficii contulerunt? Illum vero, cuius extant in vos pulcherrima, atque praeclarissima studia, passim contortis, obliquisque dictis traduci? Cum hunc potissimum vobis commendari, ac a vobis vnice et coli, et obseruari oportuit. Nam quem hoc tempore in tota Asia, aut Europa regnare creditis, tanto popularium consensu, tanto complausu omnium nationum, tanta cum imperii et dignitate, et amplitudine? Aut quem in toto orbe terrarum Regem esse existimatis, de quo vel materia amplior, vel historia ad immortalem gloriam excitandam copiosior suppetat? quamque nec aemulus extonuare, nec orator sua eloquentia magnificare possit? Nos autem longe diuersum ab his sentimus, qui decorem Principis in laudatione constituunt. Immo maxime indecorum reputamus, si quis exquisitis rhetorum flosculis, se id consequuturum speret, quod non nisi excellentissimis virtutibus, et clarissimis ingeniis, peruium semper patuit. Namque illos maxima laude, veraque gloria excellere ducimus, quos non eloquentia rhetorum, non conflata ab oratoribus praeconia commendarunt, verum quos egregia facinora, et eximiae res gestae apud mortales extollunt, atque illustrant. Haec est verissima (vt ille summus orator putat) qua ad superos itur via. Hac prisci illi viri fortissimi certatim contenderunt, atque in tantum profecerunt, vt illis tum saeculis immortales honores, diuinosque cultus meruerint. Est et altera via multum etiam ad imperium acquirendum, et retinendum necessaria, gratia videlicet, ac fauor Populi Romani qui in deligendo Principe, per se saepe plurimum valuit. Ipsae enim virtutes, et si solae satis munitum ad petendum principatum iter ostendant, tamen si gratia fulciantur, vix vnquam repulsam habituras existimo. Haec quoties ipse mecum memoria repeto, non possum non vehementer admiratione duci, ita, vt perbeatum iudicem Carolum Regem, in quo nihil natura neglexerit, quod ad corporis, ac animi foelicitatem pertineat. In hoc enim adeo conferta, et cumulata sunt omnia cum corporis, tum animi bona, vt neque priorem agnoscat, neque admittat parem. Quibus de rebus, si ante conspectum vestrum plenum et auctoritatis, et grauitatis, ipse verba facturus essem, pertimescerem sane, ne me in ipso orationis medio cursu, copia rerum obrueret. Atque ita obrueret, vt omnem prorsus recte dicendi modum, confundere necessarium fuerit. Mihi vero animus nunquam fuit Illustriss. Principes, vt Carolum Regem (cuius vobis exploratae sunt, et compertae virtutes) apud vos laudare vellem. Neque enim tam sum excors, vt non intelligam hunc locum, et haec tempora, aliud longe maius, ac dignius quiddam expostulare, id quod a principio et dixi, atque professus sum. Ac etiam nunc libere et ingenue fateor, non licere cuiquam habere comitiorum eiusmodi rationem, vt in laudatione cuiusquam versari patrum voluntates, ac sententiam Senatus ab oratoris deliberatione pendere credat, quasi non magis ad fortia facta, quam egregia, et bona verba spectare oporteat. Vnde postquam vestrum istud amplissimum, ac illustrissimum collegium, septenaria perfectione absolutum, diuina prouidentia, ad futuri Romani Regis habenda comitia, Franckofurdium conuocatum est, vt vniuerso orbi Christiano, suo capite iamdudum orbato, veluti quendam solem terris, adsignare debeat, Principem, profecto non est, vt dubitare quispiam possit, quin vobis abunde omnia superfluant, quae ad absolutissimam sapientiam, animorum constantiam, aequitatemque requiruntur. Ita, vt nullo monitore, quantumuis etiam ingenii, aut eloquentiae facultate praestanti, sed sola vestra prudentia freti, eum sitis Regem Romanum vestris suffragiis declaraturi, quem ad id muneris obeundum, sufficere cognoueritis. Nec ego sum vsque adeo perfrictae frontis, aut proculcati pudoris, vt praescribere vobis, quem vos eligere debeatis, temere praesumam, aut quenquam ita vobis proponere audeam, vt in eo deligendo, non multo plus vestris acerrimis iudiciis, quam meae opinioni concedendum putem. Tamersi multis sane argumentis, haud obscure probare


page 175, image: s175

possum, Carolum Regem, omnibus, qui in hunc vsque diem a vobis imperium petierunt, non modo venire praeferendum, verum etiam competitorum a vobis nullam omnino rationem esse habendam. Quicquid enim isti sibi vtcunque vsurpant, hoc ille summa cum aequitate possidet. Et vt paucis multa concludam. Solus hic, omnium ante se regum foelicitatem ex aequo superare videtur. Non modo quae ei natura insunt, vel ex industria, et exercitatione prouenerunt verum etiam hae quoque res, quae tantum ex arbitrio fortunae, vt vulgus putat, seu fatorum, vt philosophi opinantur, dependent, haec omnia tam peculiaria habet, vt non ei collata, sed cum eo nata fuisse videantur. Cum hoc si optimos quosque conferre libet, comperietis magnam obscuritatem clarissimos alioqui viros, huius splendore obiecto, contracturos. Cedat opibus et diuitiis Croesus. Cedat prudentia Philippus, Alexander prosperitate, potentia Xerxes, magnanimitate Leonidas, liberalitate Agesilaus, gratia Alcibiades. Ea propter neminem existimo fore, qui huius augustissimi imperii molem, tam facile extollere, collapsum vero, ac iam foedari coeptum, tam potenter restaurare, in angulos Germaniae coarctatum, tam longe lateque propagare possit. Quis enim nesciat quantas militum copias, tam pacis, quam belli temporibus paratas semper habere consueuerit? Quantam etiam, et quam numerosam classem, tum in Mediterraneo mari, tum in Occidentali oceano constituerit? quibus non magis sua ac sociorum regna, quam totam ipsam Christianam Rempublicam ab incursu barbarorum et hostium, strenuissime tutatur. Atque hoc solo nomine vel maxime commendandus, quod publicam salutem, suo periculo semper anteponendam duxerit. Qua in re quanta modestia ac temperantia semper vsus sit, ex hoc considerare potestis, quod in tanto sumptu circa curam praesidiorum, et copiarum, nemini incolarum importune molestus est. Neque ita agit, vt illi, qui paganorum, ac villanorum suorum sudoribus, et sanguine, militum rapacitatem, libidinem, ingluuiemque quotannis explent, et heu dictu miserabile, plus ipsi calamitatis, et nocumenti suis subditis inferunt, quam vel infensissimi hostes excogitare, nedum inferre, possent. Sed noster hic, sine suorum iactura, sine priuatorum magno incommodo, e regiis vectigalibus stipendia militibus copiose suppeditat. Saris locupletem sese existimans, si sui penuria, et calamitate non opprimantur, satis foelicem, si suos ab infoelicissima tyrannide defendat. Nolo ego hoc loco recensere egregiam illam corporis habitudinem, acilla pulcherrima naturae lineamenta, quae hunc plane coarguunt vere Germanicum illum splendorem referre. Nolo inquam recensere illa tam vulgata, et ferme protrita, ne vestris auribus, plus iusto molestus fiam, ea inculcans atque in medium proferens, quae etiam gladiatoribus, et athletis communia sunt. Tamen hoc vnum breuiter admonere operae pretium esse duxi, hanc scilicet aetatem, et has vires, quae huic natura largita est, tolerandis sudoribus, algoribus, vigiliis, aliisque incommodis accommodatissimam esse. Partim etiam vt vos commonerem imprudentissimi cuiusdam hominis, nuper Gallica legatione functi, ad Eburonum ciuitatem prouinciamque, qui, siue ex mandato ita dixerit, siue Gallicam leuitatem, impudentiamque coercere non potuerit, in huius nostri Illustrissimi et Inuictissimi Regis contumeliam, nihil aliud cum adferre potuisset homo sceleratus, ausus est satis contumeliose Regulum appellare, statura forte pusillum suggillans, quasi vel id vitium censeri possit, si vere obiiciatur, aut mox pusillus sit, qui non aequauerit corpore cyclopem. Sed facessat temerarius homo cum sua Gallica leuitate, nos sat magnum eum iudicamus, quem maximi quique maiorem sese fateri coguntur, et si idipsum forte inuitissimi faciant. Non debet etiam vos commouere, quod toties per cuniculos oppugnatur Carolus Rex, quasi qui nondum fortunae vices expertus sit. Illi enim constanter adfirmant, imperium decernendum non fore ei, qui belli discrimina, et euentus iniquissimos, dubiosque lubricae sortis nondum subierit. Ad quod cum dici permulta et grauiter, et ornate possint, ego paucis agere malo, propterea, quod eiusmodi sit ista causa, vt nequaquam indigeat accurata defensione. Quippe, quando eandem possumus longe fortius retorquere in eum, cuius gratia ista dicuntur.


page 176, image: s176

At nos aliena oppugnare non decreuimus, verum nostra defendere. Idque tam licere cuiuis opinamur, vt nemo ob id laesum se iure queri possit. Belli ergo fortunam qui saepius experti sunt, eos ad Rempublic. administrandam aptos esse adfirmabimus? Absit hoc illustrissimi Principes. Qui enim tum aptiores censendi forent, quam vulgus istud perditissimorum hominum, quos Germania ad publicam calamitatem heu nimis diu aluit. Nam hoc et calonibus atque lixis, ac etiam prostitutis illis mulieribus, quae castra sequuntur, prope peculiare est, ita vt assidue a fortuna versentur. Modo victores, modo victi circumambulent. Iam triumphantes, mox in triumphum ducti. Aliquando direptis opibus, exustis ciuitatibus, occisis, aut despoliatis habitatoribus opulentissimi, mox profligatis prioribus fortunis infoelicissimi, ac omnium maxime miserrimi. Haec idcirco dicere volui, vt sciatis, huius causae caput, longe nimis imbecillum esse, vt etiam si aduersarius verum diceret, propterea ab imperio secludi is debeat, in quem illud sophisma torquetur. Quis enim vnquam Alexandro magno in rebus gerendis fortunatior? Quis Publio Scipione Africano et fortior, et melior? Quis Octauiano foelicior, aut potentior? At hi omnes pueri prope ad imperium admissi sunt, ita, vt nullis antea bellis propter aetatem interesse potuerint. Cum imperio enim exercitantur Imperatores, non secus quam nos cum nostris studiis. Quanquam omnino credere non debetis militaris disciplinae expertem esse eum Regem, cum quo, quicunque sunt in orbe Christiano egregii, ac famosi bellatores, familiarissime conuersantur. His artibus a puero imbutus est, ad eas perdiscendas non tam sponte accessit, quam vi quadam naturae pertractus fuit. Haec auita sunt insignia, quae haereditaria quadam successione, in hunc propagata fuerunt. Ita, vt audaciam, et robur, ex ipsis maternis vberibus fuxisse videatur. Solent huiusmodi confugia quaerere Oratores perplexi, dum non habent vel quod aduersario obiiciant, vel quod pro se dicant. Quemadmodum si quis cum sanitatem reprehendere non possit, laudaret febrem quartanam. Ita qui paci inuident, belli gloriam extollunt. Quibus nos respondebimus, duo esse bellorum genera. Quoddam enim sola Imperatorum libidine, ac petulantia quadam ferocientium animorum leuibus ex causis concitari, ac saepe cum maximo discrimine Reipublicae in fortunae arbitrio dubium, et anceps versari. Alterum vero pro Patriae tuitione, pro liberis, pro fortunis, necessario geri oportere. Idque tale esse, vt siue bene, siue male cedat, ipso nihilominus duci gloriam semper, ac laudem conferat. Ad haec perpaucos comperiri, qui in bellis gerendis, non multo magis suis affectionibus ducantur, et obtemperent, quam publicae vtilitati consulant. Vtpote qui pro nihilo pendant iustitiam, pietatem, caeterasque virtutes. Verum, contemptis religionibus, ac iure gentium spreto, aliena quidem per maximas iniurias deuastando, contra socios ac vicinos crudelissime grassando; se bellica virtute, ac militari disciplina, caeteris mortalibus praepollere gloriantur. Sed nos omni praeconio efferendos; omnique laude prosequendos arbitramur, qui sic regnum instituerunt, vt malint suos fines tueri, quam aliena diripere, pacem fouere, quam excitare bella, optare potius opulentam patriam vt habeant suis terminis coarctatam, quam expilatam ac miseram, etiam si vsque ad Indos protendatur. Quid autem refert, si bella omnino facessant, dummodo patria prudenter, et ordinate gubernetur. Immo omnibus votis exoptare Principem debemus, cuius consilio, et auctoritate, bellica rabies, inpacis lenitatem, et mansuetudinem vertatur. Hoc sancta Ecclesia quotidie piis precibus efflagitat. Hoc Euangelia Christi, quae fidei nostrae indissolubile fundamentum existunt, toties nobis inculcant. Memineritis sanctum Regem Dauid ad extruendum Deo templum, indignum fuisse reputatum, eo quod vir sanguinum esset, Mosen proinde legis diuinae promulgatorem, a promissionis patria Deo iubente seclusum, Regem vero nostrum Christum, quem Iehosue nobis designabat, in ciuitatem sanctam venisse pacificum. Quapropter de Christianorum caede non debet gloriari Christianus Princeps. Inanis est enim gloria, quae in Reip. perniciem vertitur.


page 177, image: s177

Omnes quippe vnius ciuitatis municipes sumus, praesidem habentes Opt. Maxim. Deum. In hac qui seditiosi deprehenduntur, expedit Reipubl. vt a regimine praecipites deturbentur, ne labefactetur status immaculatae, et incorruptae matris Ecclesiae. Videte Ethnicum illum M. Catonem, quanta grauitate ciuilem discordiam execratus fuerit. Fuisse enim traditur vir ille summae integritatis, et egregium Rom. probitatis exemplar. Is post illam memorabilem cladem Pop. Rom. in Pharsalia confectam, cum interfectorum ciuium cadauera circumlustrasset, manibus obtexisse oculos fertur, ne Reipublic. calamitatem diutius contueretur. Nemo certe tam est mentis, aut rationis expers, qui non longe praeferat sanguinolentis bellorum tumultibus, florentissima tempora pacis, cum in istis omnia et diuina, et humana, optime ac tranquillissime regantur, in illis autem, interrumpantur non modo hominum voluptates, verum etiam Deorum immortalium cultus, religionesque pessum eant, ac turpissime polluantur. Et si diligenter introspicitis, reperietis hic multum relinqui solidae et non fucatae laudis, illic vero mendaciis omnia fere obnoxia circumferri. Quis enim iactabundo, ac gloriae iam spe inflato, de sua vtcunque sese victoria extollenti, credat? Quis non vel pro media parte confictum putet, egregium illud bellicum poema, vbi omnia ad laudem victoris cantantur? quodque (si rem aliunde perconteris) obscurum subito fieri videas, ac tale, vt iam huiusmodi schematis pudere te vehementer possit. Constat ergo belli imperitiam nemini merito imputandam, qui sua dexteritate, atque prudentia, sic disposuit regni statum, vt ei bellum inferre non ausit quispiam, nisi fuerit ille extrema dementia, aut ingenti temeritate correptus. Quod si quis omnino quietis impatiens, ac belli plus iusto adpetens, inuitum ac reluctantem temere armis lacessierit, in hunc demum ac turbatorem publicae commoditatis, omnes neruos, omnemque potentiam expendat, vt tandem optimi imperatoris officium, non segniter exercuisse comperiatur. Iam dicendum videtur de his rebus, quae ad imperii amplitudinem summopere desiderari consueuerunt. Inter quas summo fere loco constitui solet mutuus adfectus, atque beneuolentia, non solum Principis erga Rempublic. verum etiam erga vicinas gentes, sociosque et necessarios. Qua in re si adhuc aliquid est quod a Carolo Rege exigendum, aut etiam extorquendum puteris, idipsum sponte sua lubens ipse vobis praestabit. Nam cum tam sit praeclara, ac vere regia indole praeditus, vt etiam hostibus suis vltro parcere, nedum charissimis, ac amicissimis bene facere gloriosum esse iudicet, qua occasione induci illum, aut certe permoueri poste existimatis, vt charissimam patriam suam non prosequatur maxima cum pietate, et summa gratitudine. Neque vestrum esse quenquam credo, qui nesciat qua religione, quibus officiis, qua necessitudine, potentissimi prope omnes Europae Reges, cum illo pacta firmauerint, Societatem inierint, affinitatemque contraxerint, Angliae videlicet, Vngariae, Poloniae, Daciae, ac Portugalliae. Ferox insuper bellicosaque Heluetiorum gens, ac populosa Sueuorum coniuratio, nec non Eburonum praepotens ille, ac inter prudentissimos merito connumerandus Princeps Erhardus, vna cum tota Marcensium familia. Omnes profecto Carolum Regem sanctissime colunt, nec est quisquam sociorum, aut necessariorum, qui non praestitae fidei reum illum facere ausit. Iusiurandum nullis conditionibus vt violaret impelli vnquam potuit, fidem etiam hostibus constantissime semper seruauit. Culpam autem quam in aliis damnare saepius potuerat, ipse nunquam admisit, honorem suum integrum, et illaesum seruare malens, quam alienam perfidiam, vel vindicando detegere, vel compensando adaequare. Quo vero clarius dilucidiusque ipsius Caroli Regis erga sacrum hoc imperium, fidem perspicere, et diiudicare possitis, considerate quaeso, ac animo diligenter perpendite, an aliquando aut palam, aut clanculo aduersus imperii maiestatem machinatus sit, an pecuniis, sauore, potentia, contumaces fouerit, rebelles susceperit, diffidentes rebus suis Imperii hostes ingentibus spebus erexerit. Quam demum ob causam contemnere illum Venetorum amicitiam creditis, nisi quia perpetuos hostes


page 178, image: s178

Rom. Imperii, vestraeque nationi infensissimos esse cognouit? Quocirca si penes me horum comitiorum summa staret, fidem meam ac honorem mehercle grauiter acerrimeque laesum putarem, si contra meam conscientiam, contra publicam omnium expectationem, alium quenquam isti praeferendum statuerem. Vos ipsi Illustrissimi Principes, iamdudum conspexistis, quam sancte, quam sincere, quam pure ad imperium aspiret. Non ambitione rapitur, neque tumetarrogantia. Non popularis aurae tempestatibus iactatur. Sed id tantum a vobis officiosissime petit, quod sui parentes sanctissime possederunt, quodque, si ipse non peteret, vos illi sponte fueritis oblaturi, cum eis rebus abundare illum cerneretis, quae vos a rege Romanorum expetenda iudicatis. Prudentissime quidem a maioribus nostris constitutum est, vt ambitus e Republ. tolleretur, ne his qui boni in ciuitate versantur, cum perditis nonnunquam, flagidosisque in competendo communis, ac par esset conditio. At viris fortibus hac lege nequaquam honoris aditum percludi voluerunt, ita, vt coercendos illos censuerint, qui sua vel dexteritate, vel prudentia, reipub. periculis, necessitatibusque consulere possent. Istis enim qualibet in vrbe praemia debentur virtutis. Ad quam incitare, ac etiam inflammare mortalium animos solet insitus ille (nescio quis) gloriae igniculus, quem vix etiam sapientissimi restinguere potuerunt. Vnde nec vestrae voluntati Carolus Rex reluctabitur, si vestro candidissipio iudicio huic imperium decernendum duxeritis. Plus nenape vestrae pietati, prudentiae, liberalitati, quam suae modestiae dandum intelliget. Nam si sapientem mutare sententiam quandoque expedit, minimeque indecorum habetur, etiam in his, quae sub controuersia, et disputatione relinquuntur, quanto magis vbi de Reipubl. dignitate, de salute omnium agitur, ibi pertinacem esse non licebit? Qui enim ad id quod ei gratuito affertur, morosum se praestat, non caret certe turpissimo ingratitudinis, aut simulationis crimine. Quare enim vt candidatus petit, si sponte oblatum, non alacriter amplectitur? Haec idcirco dixi, ne quis Carolum Regem ex illorum numero esse credat, qui aliud in fronte, aliud in pectore gerunt. Ille sese aperte imperatorium candidatum profitetur, eaque in re vestros calculos, ac vestrum aequissimum iudicium expectat. Quid autem attinet exhortari. vos, vt eum vobis imperatorem deligatis, qui a Christianorum ceruicibus, ab aris, ac templis Dei Opt. Max. sine vestro incommodo, truculentissimos ac nefarios hostes depellere tam facile possit, quam lubens velit? Sciunt omnes immanitatem, rabiem, ferocitatemque Turcarum. Obtenta Asia, in Africam moliuntur exercitum, breui quod eis adhuc in Asia deesse videbatur, ferro, ac flamma subegerunt. Syriam videlicet omnem, Arabiam denique totam, vniuersamque AEgyptum. Nolo exaggerare verbis Turcarum potentiam, quandoquidem hanc ipsam rem accurate satis proximo Augustensi Principum conuentu, Legati Roman. pontificis effinxerunt. Quibus si fidem adhibendam censetis, mea industria nihil addi, nihil excogitari potest, quod his tam ornatis, ac magnificis buccinatoribus respondeat. Sed per Deum immortalem o illustrissim. Princ. nolite credere quenquam mortalium timeri hoc tempore a Turcis, nisi Carolum Regem. Nolite opinari praeter hunc superesse quenquam, qui huius tam periculosi, et ancipitis belli pondus sustinere queat. Hunc missis epistolis, de pace atque induciis sollicitant. Hunc totius Europae potentissimum esse palam fatentur. Huius iam vires in Africa magna suorum clade experti sunt. Huius classem in mediterraneo mari obuiam semper habent. Cum hoc sibi rem esse conficiendam vident. Siciliam, Sardiniam, Corsicam, Calabriam, Apuliamque ex Epiro, ac tota proinde Graecia procul despiciunt, suoque furori obiectas esse vehementissime dolent. Peruiis autem Pannoniis, quantum itineris spatium interiacere putatis, si ex Maesia aut Macedonia in Germaniam Turca expeditionem paret? Verum ibi quoque Croaciam, Austriam, Charinthiamque, velut quendam Germaniae clypeum obtrudi sibi conspicit. Nemo igitur persuadeat vobis o Princ. illustriss. quenquam mortalium esse, qui maiore desiderio ad hoc bellum teneatur, aut qui idipsum pro


page 179, image: s179

sua gloria, et fidei honore, celerius ad rectum finem perducere possit. Si sunt qui de se magnifica pollicentur, et fidem suam ingentibus promissis onerant, cum nihil adhuc admiratione dignum nauauerint, hi (vt fieri solet) tranquillo flumine nauim ducentes, bonos ac peritos se naucleros putant. Quantoque absunt remotius ab hostium conspectu, tanto audaciores apparere gestiunt. Qui vero manum admouerit, illum obseruare vos oportet. Hic ille est Carolus Rex, quem iam saepius honoris causa nominandum putauimus. Ille inquam, qui ad ista fata, Deorum immortalium nutu, reseruatur. Huic, qui fortunam tacite obiiciunt, ipsi suam fortunamnondum a tergo inspexerunt. Nunquam deerit fortuna, si sapientia vtamur. Multoque praestat, fortunae non subiacuisse, quam sapientia caruisse. Sapientia vero ad Principem spectat, a quo haec fere desiderantur, vt regno suo optime praesit, vt seniorum et prudentium consilio Rempubl. administret, vt a regimine pueros, mulierculas, et effoeminatos homines excludat, vt in corrigendo, seueritatem iustitiae, cum humanitate coniungat, vt erga bene meritos munificus, et liberalis existat, vt regni opes non facile profundat, vt patriam immoderatis quaestubus non expilet, vt iura libertatemque patriae, nulla spe lucri, aut gratia cuiusquam flexus diuendat, imminuiue permittat, vt sese omnibus exemplum continentiae et integritatis exhibeat. Haec sunt, quae bonum imperatorem, strenuumque ducem reddunt, non ea, quae vulgo magna, et praeclara putantur, corporis robor, audacia (quae et temeritas dicitur) vsus belli, impatientia quieris, tollerantia laborum, et si qua alia sunt, quae hominibus admiranda videntur. Cum ad alias virtutes comparata, statim euanescant, atque obscura fiant. Restat iam vt de priuilegio Germanicae nationis in designando imperatore, pauca disseramus. Et licet ista pars apud vos multum ponderis, atque existimationis habere merito debeat, a nobis tamen multis verbis pertractanda non videtur. Quantum enim ad Carolum Regem attinet, omnibus credo abunde satisfactum esse. Interim tamen quid ego de hac re sentiam, et quid vos sentireac statuere velim, breuiter explicabo. Requiritur eligendus a vobis imperator, qui ex Germanica natione sit oriundus, neque hoc solum, verum etiam qui ipsam linguam, moresque, ac illum magnanimum et generosum spiritum ex incunabulis hauserit. Idego non solum prudenter, et caute, a vestris maioribus constitutum fuisse, verum etiama vobis diligenter obseruandum esse pronuntio. Si enim vestri honoris, ac publicae libertatis memores esse vultis, nunquam admittetis, vt Germanica natio per vos sese dispoliatam suis priuilegiis lamentari merito possit. Ea profecto longo iam vsu apud nos consenuerunt, et in hunc vsque diem inuiolata perdurant. Nam DCCCC. fere exacti sunt anni ex quo Rom. Imperium, maxima gloria nostra occupamus. Ab illo videlicet die, quo, inclinante Graecorum fortuna, ad Francos Germanos terum summa translata fuit. Non libet hoc loco veterem illam controuersiam mouere, quae saepius est ab eruditissimis retractata, quinam prisci illi extiterint Franci. Sed hoc vnum dico, longea veritate alienos esse, qui hos ad Galliam trahere conantur. Quippe cum ante Chlodouei Regis tempora, in Galliis habitasse Francos nullis historiis comprobari posse certum sit, at tum Germaniam illos inhabitasse constat. Et licet Galliis dominarentur, Germaniam tamen aliquando deseruisse, qui affirmatimpudentissimus est. Id namque et Francorum annales testantur, et innumera in ipsorum legibus prodita memoriae vocabula, quae Germanicam redolent originem. Huiusmodi permulta comperiet, si quis mihi credere noluerit, in lege Salica, et Ripuariorum, deinde in constitutionibus Carolii magni, Ludouici, Chlotarii, ac Caroli iunioris. Testatur praeterea frequens, et prope continua illorum apud Germanos conuersatio, consessusque. Belgicam enim a Germania non seiungimus, moti praeter alias cum fortissimas, tum efficacissimas rationes, auctoritate praeclarissimorum, et amplissimorum virorum, P. Cornelii Taciti, Clau. Ptolomaei, Strabonis, Eutropii ac aliorum, qui etiam Neruios, Eburones, ac Atrabatas Germaniae adscribunt. Quod si nulla alia prorsus ratio suppeteret, satis (vt opinor)


page 180, image: s180

fuerit, Germanorum in Gallos mutuum, et inextinguibile odium. Cuius inter priscos rerum gestarum scriptores, non semel C. Caesar, Tacitus atque Suetonius meminerunt. Vnde quum et lingua, et moribus, tum etiam conuersatione a Germanis nihil dissimiles, sed arctissime copulati fuerint, satis probatum puto, hos non modo praeiudicium, vobis nullum facere, verum etiam magnum splendorem, atque ornamentum nostrae nationi adferre. Quare cessent Galli de istis sese iactitare, tam claris et inuictis Principibus; sola haec gloria Germanicae nationi, ac vestris dignitatibus debetur. Nolite ergo vestram libertatem, vestra priuilegia, extranei Regis libidini exponere. Cauete quaeso, ne alium Imperatorem pronuncietis, quam e vestra natione, et Germano sanguine propagatum. Quomodo enim vos liberos esse sinent, qui suis subditis insolentissime et superbissime dominantur? Quod si vobis in animum venerit (id quod nos vnice a Deo optimo, maximo postulamus) Carolum Regem, vt sacro Romano Imperio Regem Comitiis Franckofurdiensibus decernere velitis, non dubitamus, quin id toti Christianae Reipublicae, bene foeliciterque cessurum sit. Vestris denique dignitatibus, cunctis Germaniae prouinciis, ciuitatibus, oppidis, gratissimum aliquando fructum sit allaturum. Quandoquidem Regem habituri sitis, quem natura ad id effinxisse videtur, vt mortalibus Imperio dominetur, consilio praesit, mansuetudine ac aequitate adiumento sit. De quo vere praedicari potest, id quod Cyrus Persarum Rex dicere solitus fertur, Imperium ei deberi, qui quibus imperet melior sit. Nam praeter eas virtutes, quae egregium imperatorem efficiunt, omnibus fortunae dotibus, omnibus naturae ornamentis, praeditus est. Paternam enim originem, trium Imperatorum sanguine decoratam, Maternam vero ex illustrissimis et potentissimis Hispaniarum Regibus deriuatam, suo ingenito fulgore, velut quoddam luculentissimum sydus illustrat. A quibus haereditario iure superioris, atque inferioris Germaniae angulos regendos accepit, ita vt intra illos non tam inclusa, quam munitissimo quodam vallo septa Germania videri possit. Qui triplici etiam Hispaniae, latissimae, et opulentissimae Prouinciae, iustissime dominatur, atque augustissime praeest. Qui mediterraneum mare, ex Hispaniis vsque ad Creten Asiae insulam, suis classibus nauigat. Qui Satdiniam, Corsicam, Siciliam, Neapolim, Calabriam, Apuliam, Mauris Turcisque oppositas, summa virtute tuetur. Qui maximam Africae partem, iuxta Atlantem montem, a columnis Herculis, et initio Gadium, vsque ad Tripolim, atque Carthaginem tributariam possidet. Qui tanta est foelicitate, vt huic plus vno die terrarum fortuna contulerit, quam potentissimi aliquando Reges, et expertissimi Duces, bello subiugare longo tempore, ac diuturno labore potuerint. Qui in ea est aetate constitutus, quae et vires, et animum cum tempore ipso solet augere. Qui gratia tantum apud Germanos valet, quantum ante hunc nemo alius. Hunc itaque si delegeritis Regem Romanorum, vobis, totique Christianae Reipubl. optime consultum esse sentietis. Imperii fines ampliari, vestros perpetuos hostes profligari, postremo infideles, ac barbaros ad fidei professionem venire supplices conspicietis. Quod ita vobis inspirare dignetur Opt. Max. Deus. Amen. DIXI.

HERMANNI NVENARII COMITIS INCLYTI EPIGRAMMA. IN DEFECTIONEM SOLIS, ET ELECTIONEM CAROLI REGIS ROMANORVM.

DElituit, nuper coeli sub vertice Phoebus,
Occuluitque suum Delius ipse iubar.
Emersit subito diuinum Caesaris astrum,
Cumque nouo rediit Caesare Phoebus ouans.




page 181, image: s181

Ergo hoc iam constat, quo pacto regnet vterque,
Phoebus apud superos, Caesar in orbe regit.

EIVSDEM EPIGRAMMA IN CAESAREM ET ATLANTEM.

MAgnus Atlas humeris gestare putatur olympum,
Quamuis Herculea sit releuatus ope.
Magnus item Caesar terrarum sustinet orbem
Solus, et ex alto pectore cuncta gerit.
Fortior est igitur robusto Caesar Atlante,
Ille capit socium, renuit iste parem.

EIVSDEM AD CAROLVM REGEM ROMANORVM DISTICHON.

DEnt superi sanum te vincere Nestoris annos,
Carole, iam nequeunt hi dare plura tibi.

INVICTISSIMO ATQVE CHRISTIANISSIMO CAROLO ROM. REGI DESIGNATO, HISPANIARVM INSVPER, AC VTRIVSQVE SICILIAE REGI, AVSTRIAE BVRGVNDIAEQVAE PRINCIPI POTENTISSIMO, HERMANNVS DE NVENAR COMES, NOMINE STVDIOSORVM GERMANIAE, SALVTEM ATQVE FELICITATEM PERPETVAM OPTAT.

POstea quam apud Germanos increbuit augustiss. Rex Carole, te, Dei optimi maximique nutu beneficioque, Christianae Reipublicae principem ac moderatorem designatum esse, incredibile est, quanta fuerit omnium Germanorum laetitia, plausus et exultatio. Et potissimum illorum, qui sub patrocinio aui tui gloriosissimi Maximiliani Augusti bonis studiis operam suam locauerunt. Ii quippe cum pientissimo principe, ac studiorum suorum defensore spoliatos se iamdudum viderent, non iniuria acerbissimo luctu, et ingenti moerore perculsi torquebantur. Sed hunc subito leniuit foelicissima fatorum series, neque leniuit tanquam, verumetiam cumulatissimo gaudio commutauit. Fuere tunc inter hos aliquot ornatissimi viri, qui me tacite adhortabantur, vt ad te stylum conuerterem, et hoc, quantulumcunque est, literarum negotium. nomine studiosorum Germaniae mihi desumerem. Quibus (vt verum fatear) parui haud inuitus, cum quod officii mei id esse ratus sim, tum etiam quod occulte me stimularet, immo impelleret, nuper inflicta, non mihi tantum, sed etiam doctissimis et honestissimis viris, contumelia, quorum nonnulli fuerunt, qui mihi magna necessitudine deuincti tenebantur, ita vt non paruam contumeliae partem in me redundare cernerem. Quapropter cum hanc omnes in te Carole Caesar spem, fiduciamque coniecerimus, vt studiorum nostrorum futurum te haud dubio et patronum, et vindicem putemus, rogant te studiosi omnes, atque eruditissimi totius Germaniae literarum professores obtestantur, vt renascentium iampridem bonarum artium curam habere velis. Ipsa quoque Germania florentissimis, atque pulcherrimis ingeniis vndique excultam sese conspiciens, summo desiderio, summoque affectu optat, vt tuo augusto auspicio foedissimam sophistarum barbariem e suis finibus exterminare velis, quae iam annos plusquam octingentos, magno cum dedecore, atque iactura omnium artium perdurat. Has nobis reliquias abominabiles barbarorum


page 182, image: s182

tumultus inuexerunt Gotti, Longobardi, Vuandali, Slaui, Huni, Nordmanni. Hos itidem defaecare, et excutere tuo candore perfacile poteris. Qua in re non opus est vt multum laboris insumas. Iacta sunt fundamenta, nihil restat, nisi vt vel tuo, vel optimatum tuorum patrocinio structura fulciatur. Dignum profecto principe, dignum illustribus viris patrocinium. Magnus enim Rex fuisse Dionysius ille Tyrannus perhibetur, sed non parum ornamenti contulit huic Platonis, et Aristippi familiaritas. Quantum vero laudis Cyro Regi ficta Xenophontis historia comparauit? Quid esset iam Mecoenas, nisi Vergilium sortitus esset praeconem? Quid de Alexandro Rege dicam? nescio certe an huic plus profuerit dignitas Aristotelis, quam subiugata Asia, et caesus Darius potentissimus alioqui Persarum Dominus. Nam inter alias eius laudes quasi amplissimam hanc refert Plutarchus in eo libello, quem [Gap desc: Greek word(s)] inscripsit, cuius verba subiiciam: [Gap desc: Greek word(s)]. Sed non suntnobis longe repetenda exempla, ante oculos obuersatur gloriosissimus auus tuus Maximilianus, quo nemo vnquam fuit in prosequendis doctis hominibus liberalior, munificentiorque. Et fieri nequaquam potest, vt huic tu virtutibus, et egregiis factis cedere velis. Imperium Romanum obtines, idipsum humanitatis artibus tutelare quoddam numen semper fuit. Te igitur alterum Antoninum nobis exhibe, quem inter optimos principes merito consecrauit vetustas, et eidem gloriae palmam tradidit, ita, vt singulari hoc [Gap desc: Greek word(s)] appellaretur [Gap desc: Greek word(s)]. Redde itaque sua praemia bene merentibus, foue studiosa ingenia, et breui videbis in Germania renasci Athenas. Coerce quaeso imperiosum, et violentum genus quorundam sophistarum, qui ad perniciem literarum nati sunt, Theologistas dico numero non admodum multos. Et vt rem totam intelligas, fraterculos quosdam magnis titulis insanientes, iube suorum coenobiorum curam gerere, iube domi fratribus suis regendis operam impendere, sacris faciendis inuigilare, populum Christianum diuino verbo et euangelica doctrina reficere, non decoquere rem familiarem, non excitare turbas in ecclesia, non spargere rumores, non seminare linguae suae venena in vulgus, non labefactare famam bonorum virorum, non vendicare sibi in alios imperium, qui omnium debent et vita et exemplo esse humilimi. De quibus, et si apud te iure conqueri possem vtpote quos senserim famae meae grauissimos hostes, tamen malo hoc tempore communem causam agere, quam me ipsum vindicare. Vnica, crede mihi, pestis est in Germania IACOBVS HOSTRATVS, [Note: Hochstratus iste Monachus Dominicanus, et Prior Monasterii Coloniensis, Doctor et Professor Theologiae atque Inquisitor in terris Electorum Ecclesiasticorum. Homo ineptus erat, acerrimus Lutheranorum insectator, eorumque, qui bonas amabant litteras, a quibus plane erat alienus, ideoque in epistolis obscurorum virorum facete notatur. Hinc etiam iniquus erat in Hermannum, Comitem Nuenarium, qui ipsum tamen ad palinodiam coegit, de quo Erasmus Roterodamus lib. XIX ep. XXIX. Hermannus comes a Noua Aquila, indigne tulerat se notatum ab Iacobo Hochstrato Dominicano, is erat Rabinus, Prior monasterii quod Coloniae sane quam magnificum est et opulentum. Non potuit homines incompescere, donec illius cognati denunciarint Dominicanis, ne posthac colligerent caseos in vlla ditione vel Comitis vel cognatorum illius. Illi ratiminas esse inanes, clam tentarunt soluto more venire ad oua et caseos. Factus est in illos impetus terribilis. Hoc damno totum annum mulctati sunt, itaque factum est, vt Iacobus a suis coactus pacis leges acceperit. Habeo illius palinodiam, in qua cum recitet verba plena contumeliae quae scripserat in Comitem. tamen affirmat ac propemodum deierat, se semper de Comite praeclare sensisse. Bella palinodia, scurra quam Theologo dignior.] quam si restrinxeris [Gap desc: Greek word(s)] , homo praeter ingentem suam audaciam insigniter impudens, atque temerarius. Nolo equidem mihi


page 183, image: s183

tantum vt fidem adhibeas. Omnes interroga (si libet) per Germaniam doctos viros. Omnes laesit, omnibus aeque infestus est. Quid multa? studiosorum publicus ex professo est hostis, [Gap desc: Greek word(s)]. Quarete iterum atque iterum rogant, hunc vt tua auctoritate compescas, et vt vel tacere omnino, vel melius loqui praecipias, censorem sui, non aliorum agat, domui suae consulat, et iuxta Apostolicam doctrinam, non sit verbosus, non detractor, sit sobrius. Quod si ita, vt speramus, effeceris, polliceor tibi, quod omnes, qui in studiis literarum aliquid consetcuti sunt, idipsum gratissimo, et iucundissimo animo acceptum tibi referent. Omni denique studio, diligentia, industriaque suas opes in te certatim effundent, sua studia tibi addicent, seipsos tibi perpetuo deuouebunt. Teque cum totius orbis commodo, Nestoriam senectam superare optant, vt hostibus tuis foeliciffime domineris, vt fidei Christianae vtilissime praesis. Vale, et hanc legationem nostram pro tua clementia boni consulas.

EXHORTATIO NOBILIVM GERMANIAE PER DOCTISSIMVM INGENIOSISSIMVMQVE VIRVM IACOBVM SOBIVM, INSIGNIIS DOCTORATVS LL. DECORATVM, AD ILLVSTRISS. CAROLVM HISPANIARVM REGEM, AC ROMANVM SEMPER AVGVSTVM DESIGNATVM.

NON miraberis Christianorum Regum florentissime potenissimeque Carole, si [reading uncertain: print blotted] nos nostrae anxii cum dignitatis, tum salutis etiam, conamur admonere, quomodo, nostra sponte ac omnium expectationes mortalium in te congestum, nostrum, Romanique populi, atque adeo orbis terrarum, imperium, foeliciter gerere, ac prudenter ad ministrare et velis et possis. Siquidem cum tantam molem imperii ipse, summis plenam curarum solicitudinumque fluctibus, teneris adhuc tuis imposueris humeris. Nec nos etiam sine ingenti omnium nostrum periculo principatum, ac habenas totius Christianae Reipubl. tibi commisisse iudicaremur, si alius esses, quam te omnes esse sciunt, atque pertinacissime adserunt. Quippe cum totum id, quod tibi vel officio, vel gratia moti, contulerimus, in nostram culpam redundaret. Cum non facili momento, si quod erratum fuerit resarciatur, nec rursus sine orbis commodo, quod bene inde prouenerit, numeretur. Quod ergo faciendum, si aetas suppeteret, nequaquam fuerat, id si modo omiserimus, temeritate potius, quam consilio prouexisse te ad tantum imperii culmen, certe post Dei immortalis opes maximum, iudicaremur. AEquo ergo Carole, vnica Christianorum spes omnium, animo feres, si nos nostrarum solliciti rerum, quid e re vtilitateque nostra; quidque ex tua dignitate fuerit, paucis ceu digito commonstrauerimus, quo tu bene foeliciterque imperitasse nobis, nos recte dicto audientes fuisse, praeclarumque tibi Imperatoris fecisse nomen posteritati dicamur. Neque verebimur ob id male audiendum tibi, quando tua ea est aetas, ea praeclara indoles, id virtutis specimen, vt cuique bene monenti potius, quam perniciose blandienti aurem praebeas, cum alioqui adolescentia proprio affectuum agitata malo, non facile inter vitia, virtutesque discrimen habeat abiicienda que eligat saepe, ac respuat eligenda. Paucis his ante actis diebus, cum Romanum imperium suo gubernatore Maximiliani clarissimo auo tuo, non sine ingenti omnium dolore, actotius orbis incommodo, orbatum esset, summa excitata animorum sunt studia, aliis alio imperlum trahentibus, intenti tamen omnes in septemuiros illos delectos Heroas, quem tandem suis designaturi essent suffragiis, cui summa imperii, ceu dignissimo, excellentissimoque imperatori, concredenda veniret. Mirum quanto desiderio, quam vnanimi popularium voto postulabaris. Tesenes auebant te expectabat viridior aetas, te proceres canebant, te praedicabant plebei. Nulla praeterea non fuit Respublica quae non libens, ac gratulabunda tuum videbatur


page 184, image: s184

subitura iugum. Nec minus fuere propensae voluntates in Carolum, nobilis illius Sueuici exercitus, egregii Germanicae libertatis vindicis, impotentis tyrannidis pulchri punitoris. Vixdum enim illi alium videbantur passuri Romanum regem, quam te Carolum, trium clarissimorum vna serie Romanorum imperatorum nepotem, foelicissimum ante se regum omnium, vt cui sine bellis, sine sanguine, sine cladibus, tot incruenta contigerint imperia, tot subditae sint nationes, tot pareant populi. Quippe qui ad orientem Danubium teneat, in meridie Ionium mare, ac Siculum fretum, cum ipsa Trinacria, ac non exigua Italiae parte, possideat. Qui in Hispaniis Africaque cum Herculis columnis occidentem custodiat solem. Postremo in Oceano ac mari Germanico septemtriones conspiciat. Nec quietiores etiam Heluetii bello geniti, videbantur, qui vt te regem conspicerent Christiano imperantem circulo, non laboribus, non sanguini, non vitae denique se parsuros polliciti. Quod ergo bonum, foelix, faustumque sit, tibi, nobisque omnibus, tete inclyte Carole, desiderate mortalibus, libero Germanorum nate stirpe, designatum Rom. regem. IV. Kal. Iulii, cum votis, ac precationibus in Deum opt. max. plausu, et gaudio erumpentibus lachrymis, concordi coelestium voluntate, septem virorum suffragio, suscepimus, dantes accipientesque vltro ac citro beneficiorum cumulos. Abs te scilicet, vbi, vt pius patriae pater, ac princeps nostrae Reip. temonem recte gubernaueris. Contra, vbi nos pro incolumitate, ac salute optimi principis, non saeui domini, opes, sanguinem, spiritus, profuderimus. Memineris ergo obtestamur, te ascitum in principatum, non tyrannidem, quem ita demum rectissime, diutissimeque sustinueris, si plus virium tibi in amore nostrum, quam timore posueris. Amor siquidem perpetuum fert principem, timor vero inuisum e medio tollit. Sint Phalarides tibi, sint Dionysii, sint superbi Tarquinii, sint Nerones, sint Caligulae, sint nostra etiam tempestate ceruina illa cornua recenti exemplo. Sed quomodo nos id de te timere in animum ducere poterimus? qui auos habueris paternos Augustorum, atque adeo mortalium omnium clementiam longe superantes. Vnde impetrare nihil aeque, atque delictorum summam impunitatem facile fuit. Nec tamen vt conniueas volumus, verum clementiae mixtam seueritatem exposcimus. Sonteis, ne scelera superent, punias, sua cuique cum discrimine des praemia. Non iis, qui quaecunque dixeris, fecerisque laudauerint, qui te a peditibus semper secuti fuerint, qui cum admiratione quaeore, velleuissima quaeque, temere lapsa, exceperint, qui fiscum tuum locupletare, miserorum flentium que ratione non habita, studuerint, qui iocularia exercuerint, qui maiora expiscaturi, munusculis onerauerint, qui oratoriis phaleris te deum fecerint. Sed qui aliquando errantem serio increpauerint, qui domi potius, forisque salutem tuam quaesierint, qui salubria tibi, tuaeque Reipublicae sapienter libereque admonuerint, qui bono modo diuitias tibi conquisierint, qui in ciues eas auidius contulerint, quam inde emunxerint, qui morum grauitatem disciplinis coniunxerint, qui proprio relicto, tuum patriaeque commodum amauerint. Ea vero quam optime fient, quando quae vere maximo facienda principi, ipse feceris, adulatorem videlicet, principum communem pestem, ab amico discreueris; cognitumque abs te reieceris, vel maxime praeeunte ac iter commonstrante grauissimo, doctissimoque Plutarcho, Imperatoris optimi Traiani optimo praeceptore. Tuis item praeceperis, suis contenti stipendiis, abeant, non eos, qui tuam implorauerint opem, qui ad te non aliter, quam ad sacram anchoram, et parentem communem, et protectorem confugerint, spolient mutilentque, vt satius etiam fuerit, vel omnia perdere, vel patria exulare, vel ad hostes confugere, quam tantis laboribus, tantis impendiis, tantis periculis, saltem principis frustra toties et tam diu poscere congressum, id quod profecto maxime vulgi animum a principe auertit. Adeo Regem, vel malum, comem saltem, plebs aequiore tolerat animo. Ita apud Syracusas arreptam tyrannidem, constans Populi Romani amicus et socius Hieron in mite legitimumque conuertit imperium, cum ipso habitu, benignitateque a caeteris ciuibus nihilo videretur differre.


page 185, image: s185

Pateat ad te aditus, pateat cuique sua tibi adperiendi facultas, da supplicantibus digna responsa principe, aut si id per occupationes nequis, eos ordinato, non qui pecuniam tuorum quaerant, sed salutem. Audi obsecramus quid Philippo Macedoni contigerit, ad quem cum anus quaedam confugisset, sui negotii audiendi postulans locum, illo non vacare sibi respondente, inquit, ergo nec regnum quidem dignum habet principem, qui tuos non audias. Sed quid hoc? non petimus vt nobis aequeris. Tuam sustine, ac auge potius dignitatem maiestatemque, inter mortales plane diuinam, modo cogitaueris tantum velle prodesse, quantum possis, vt sentiat patria non maiestatis fuco duci te, sed ope iuuari. Id etenim, quod alioqui a coelesti, immortalique petimus deo incolumitatem videlicet et foelicitatem, id et a te tanquam. DEI vices in terris gerente, exposcimus. Non; vt paupertate nostra tuas opes auctas arbitraueris, non, vt foelicitate, aut potius opulentia, tuae detractum potentiae credideris, verum iudicaueris, potius nos tuarum diuitiarum custodes esse, et quaestores, nostraque omnia in tua, vbi opus fuerit, necessitasque postulauerit, futura potestare. Lycurgus ille Lacon Cyro Persarum Regi, videre cupienti gazam regiam, ciues eius asseruatores ostendit. Croesus etiam victus, cum interrogasset, quid sibi militum ille in capta vrbe tumultus vellet, Cyro respondente, vrbem eos belli iure diripere, quare, inquit, tua diripiunt? et Rege, et vrbe in tua existente potestate? Hic animum adiicias obtestamur o Carole, o patriae pater, o fausto nominate Augusti nomine, atque tandem amoueas, obliteres, quibus, tua parens Germania, tua alumna, quae nato primum vitam, deinde et benigna alimentum praebuit, quaeque modo vt se tuearis, vt sibi praesis, ad te confugit potissimum, male diu audiuit, maleque infamis fuit, latrocinia videlicet, et rapinas. Rara enim hucusque tuta itinera, rara peregrinantium prorectio, non incolae, non securi aduenae. Atque adeo non plebeiorum id solum est facinus, verum solo nobilium nomine. Ii enim cum ignaui fuci sint, soli dediti inertiae, soli crapulae, soli sui patrimonii, decoctioni, congerentes alias apiculas et mella, et flores, vnde tandem sustineri Rex possit, prosternunt, spoliant, trucidant. Horrendum reuera facinus, nec cuique bono ferendum principi, per orbem tute peregrinatos, in sola spoliari, necarique Germania. Accessit ad hanc priuatam Germanorum insaniam publica totius Christiani orbis rabies, sua in semet ciuilia conuertentis arma, et quae bella in hostem Christiani nominis vertisse debuissent, iis communi furia seipsos ad internetionem vsque confecerunt. Numeretur (heu dicendum nephas) princeps quisquam, numeretur natio, numeretur Respublica, numeretur vel pagus, qui non horrido atrocique bello ingentem senserit cladem. Alii ex nobis bonos amisimus principes, alii parentes, alii liberos, alii iocundos assuetosque penates, alii quicquid praeterea charum antiquumque habuimus. Et quod (o dolor, o nephas, o dominandi foeda libido) detestandum fuit magis, principem religionis paucos ante annos IVLIVM [Note: Iulium II. Papam intelligit.] nacti, qui cum praeter alia parum Apostolico digna commissa viro, Christo auctore pacis assertor esse debuisset, summae esse sibi gloriae putauit, si Christianos ipse omnes in mutuam concitasset cladem. Sed quid haec modo? ipse scis generosissime Carole, quam bene consuluisset nauiculae turbulentus ille, ac temerarius gubernator, si tranquillo potius quam aestuanti eam commisisset freto. Putauit homo ille, pietatem esse maximam, si Romanam ecclesiam perniciosis diuitiis, profanis ditionibus, per fas, nefas, fracta, discissa, rupta foedera, gladios, sanguinem, mortem Christianorum, contemerasset potius, quam collocupletasset. Quo nihil impium magis Christianum, vel ethnicum etiam pectus potuisset concipere. Tu vero si nobis, tibique consultum esse volueris, nihil pace credes antiquius, nihil pulchrius, nihil melius. Illa enim te fouit, illa tot tibi incruenta tradidit imperia;


page 186, image: s186

illa vnanimi omnium voto paulo ante te Regem moderatoremque orbis constituit Quibus ergo artibus imperium id custodire melius, quam pace potueris? Nemo profecto nemo, qui inficias eat, iis artibus optime seruari imperia, quibus parantur, nimirum pace. Mala reuera bestia bellum, efferatum initium, tristem, ac vere tragicum exitum habet, nec victori grata, nec victo, dulce saltem inexpertis. Ea solet mortalium esse cupiditas, vt nunquam expleatur. Habenti adiiciendum semper, maxime in imperiis. Tu vero praeclarissime egeris, si id cogitaueris, quod tritum vsu habet prouerbium, Spartam adeptus eam adorna. In alienis occupandis, inuadendisque ditionibus, ipse tuas, ceu ludo, deponas oportet. Si alea recte, et ad votum ceciderit bene est, iam victor, iam triumphator appellaris. Sin contra, id quod plerumque solet, euenerit, is qui paulo ante nationibus, gentibus, regibus imperasti, alieno cum summa et clade, et ignominia, seruies victori domino. Et vt inconstans bellum fortuna versat, bene saltem ageretur, si non mors quoque cum vita commutanda veniret, ac ita demum, patria suo orba principe in medio hostibus diripienda, deuastandaque relinqueretur. Nec hic exempla quaerenda. Omnes historiae, omnes annales, ipsa etiam nostra aetas innumera suppeditabit. Ex quibus tamen vnici ac eiusdem domestici, auitique memineris. Carolus Burgundionum Dux, auiae tuae Diui Maximiliani coniugis pater, si suis contentus, aliena oppugnare destitisset, laudatissimus profecto princeps, infoelicem non oppetiisset mortem. Inuidebunt tibi aliqui, grauemque credent te sibi imminere. Satius tecum agitur, malumus inuidia vrgeri te, quam commiseratione deplorari. Illa fortunae, haec miseriae comes est. Quod si per illos necessario bellum gerendum tibi, si is hostis propulsandus finibus, tu quam potes minimo tuorum malo minima Christiani sanguinis profusione, quam ocyssime finias, nec caussas ex causis, nec ex bellis bella cumulaueris.

Porro si bellica gloria feruido, ac iuuenili consederit pectori, si generosum animum iniuriae stimulauerint, si dilatasse fines pulchrum duxeris, recte egeris, si non in tuorum viscera arma conuerteris, non in tuae Reipublicae principes discordiarum semina conieceris, quo nihil potest esse foedius, ac perniciosius, magisque, a patriae patre alienum. Habes alicunde satis vberem gloriae campum. Vrgent semper infesti Aphri ad occiduum versi solem, vrunt Scythae, insultant Thraces, minatur grauissimus Asiae dominus, truculenti omnes Christiani nominis hostes, quos nisi composita prius inter tuos pace absterrueris, breui in penetralibus tuorum senties regnorum. Et quoniam illo necessario bellum sit traducendum, satius fuerit, illorum vri agros, abduci pecora, diripi praedas, dirui munitiones, incendi ciuitates, quam ea omnia, atque his indigniora multo, in nostris sentire finibus.

Habes duces sagacissimos, promtissimos milites, nec minus bello peritos. Neque nos, vbi signa occinuerint conabimur, quin te alacres sequemur, sanguinem simul cum vita posituri. Nec te hoc loco sollicitet, quis in hos vsus pecuniam belli neruos sit administraturus, non opus fuerit nostris, hoc est, Germanorum, Hispanorum sumptibus id geri bellum, cum tot annis, immo saeculis, immensam pecuniarum molem in eum vsum Romam certatim contulerimus. Cum multarum, opulentissimarumque ditionum imperium, ob id Pontifex maximus paulatim occupauerit, atque possideat, qui alioqui Petri, hoc est, Christi vicarii, ac eius, cui neque argentum, neque aurum fuit vnquam, haeres extiterit. Is tibi rationem subducat Annatarum, indulgentiarum, vectigalium, quae omnia summi Pontifices hoc saltem praetextu, ac in nullum alium vsum, praeterquam hospitalitatem, misericordiaeque opera, Caesaribus conniuentibus, custodientium nomine subleuarunt. Iis ergo acceptis pecuniis, Pontifice ad altaria sua gerente, (quando incruentum penitus Petrum in horto dominus, condito ad vaginam gladio esse voluit, agnoscereque linguae tantum mucronem, quo per spiritum, ac Dei verbum credentium in


page 187, image: s187

domino corda feriret) bellum foeliciter fortunateque aggredere, expleturus tandem nepos, quod tantopere desiderauit Auus. Quod si eam distractam apud Pontificem inueneris pecuniam, neque in hos vel conuersam, vel seruatum vsus, quid obstat: cur ipse tuo, hoc est, Romano imperio, tuis ditionibus manus iniicere non possis? atque ad te reducto Italico (vnde potissimum nomen Germanica partum virtute habes, Augustusque appellaris) imperio, expeditionem ingredi? Male siquidem depositum illic concreditur, vnde nihil redditum iri speraueris. Sperabimus enim tum, Christo IESV auctore foeliciter glorioseque Christiani sanguinis hostes, tuae subdituros manus ferulae, aperturosque triumphanti tibi, Triumphatoris Christi sacra sepulchri adyta. Agnituros quoque Iesu Christi, veluti piae oues, piam pastoris et vocem, et stabulum. Nec hoc male Pontificem habere debet, si nos paulo liberius loquamur, id quod e re Germaniae fuerit, Quippe cum videamus, indoleamusque tandem ad viuum exugi pecunias nobis, emungi miris artibus substantiam pauperum, nec quidpiam, quod equidem sciamus, interea vel in Christiani nominis hostes expendi, vel ad augenda pietatis opera conuerti, sed heuabsurdum dictu, nostrorum opibus, quas multis saepe sudoribus partas constat, Itali homines in suas voluptates abutuntur, quantoque iam quisque Pontisicum pluribus oneratus est necessariis, tanto plus venit expilanda Germania, quasi ea sola ad explendam Italorum famem exposita esse debeat. Et quod omnium maxime indignum putamus, eum nomine quoties in Italiam venimus, pessime audire cogimur, tanquam stolidi ebriique, non absque magna nostra contumelia, sed quam nostra stultitia optime promeretur. Verum haec omnia immeritis nobis a Pontifice imponi dolemus, cui supra alias nationes semper fuimus fidelissimi, quo factum est, vt feramus vtcunque eo processisse tuorum maiorum humilitatem, vt quoties Imperatorem accipiendae coronae gratia Romam accedere contigerit, euminiecta ad fraenum manu, Pontificis mulam [Note: Impp. enim Pontifici equum vel mulam adscendenti frenum et strepam dextram tenebant. Exinde dum Fridericus I. strepam sinistram teneret, eum ideo criminabatur Papa, quod officio suo minus satisfecisset, cum dextram strepam tenere debuisset. Verum, Rex aliquantisper motus, dicebat: vellem melius instrui, vnde mos iste inoleuerit, ex beneuolentia an ex debito, prout tradit Helmoldus Chron Slau. lib. I. c. LXXX. et Alb. stad. ad a. 1555. Vid. etiam Sim. Schardii Tractatus de perfidia insolentia et tyrannide Pontificum Romanorum erga Impp. Germanicos p. 46.] ducere oporteat, quod quidam etiam ausi sunt libris commendare. Feramus etiam vt Imperii coronam Pontificiis pedibus suscipias, [Note: Romani enim Lotharium Imp. in genua coram Papa procumbentem in Palatio Lateranensi pingebant, hac addita inscriptione. Rex venit ante fores, iurans prius vrbis honores, post homo fit Papa, sumit, quo dante coronam. Radeuicus lib. I. c. X. Singulare est, quod de Henrici VI. Imp. coronatione narrat Rogerius Houedenus Arn. Angl. p. post. ad a. 1191. p. 689. deinde introduxit eos (Caesarem cum Coniuge) Dominus Papa in Ecclesiam, et vnxit eum in Imperatorem, et vxorem suam in Imperatricem. Sedebat autem Dominus Papa in Cathedra Pontificali, tenens coronam auream Imperialem inter pedes suos, et Imperator, inclinato capite, recepit coronam, et Imperatrix similiter de pedibus Domini Papae, Dominus autem Papa statim percussit cum pede suo coronam Imperatoris, et deiecit eam in terram, significans, quod ipse potestatem eiiciendi eum ab Imperio habere, si ille demeruerit. Sed Cardinales, statim accipientes coronam, imposuerunt eam capiti Imperatoris. Idem dicit Henricus Knygthonus de euent. Angl. lib. II. c. XIII. Baronius ad a. 1191. ex quo habet Lehmann Chron. Spirensi lib. V. c. LXVI. Licet nec Otto de S. Blasio qui c. XXXIII, nec Arnoldus Lubecensis lib. IV. c. IV. nec Albertus Stadensis ad an. 1192. nec Godefridus Monachus ad a. 1191. aliique qui Henrici coronationem describunt, huius facti faciunt mentionem. Potius in Chronico Reichersbergensi ad 4. 1191. dicitur, quod honorabiliter Romae fuerit coronatus. Anglici potius scriptores, ista aetate Papae denoti, ob captiuitatem Richardi Regis Henricum exosum habentes, haec ita effinxisse videntur. Vid. Synt. Hist. Germ. diss. XVIII. §. IV.] quanquam id nonnihil indignum videri possit de Imperatore,


page 188, image: s188

vt sine cuius auctoritate olim nulli creabantur Pontifices, cui etiam, veluti Ponuficis collegae, alterum commiserit dominus gladium. Cum et sanctus Sapmuel a Deo electus propheta diuina iussione super caput Dauid Regis, oleum benedictionis, manibus infuderit, non pedibus. Feramus item vt osculeris eius pedes, qui vicarius est, et imitator illius, qui suorum discipulorum pedes et lauerit, et osculatus fuerit, quique illius successor est, qui corruentem ad pedes suos Cornelium centurionem, tum etiam ethnicum, surgere iusserit, inquiens, homo sum quemadmodum et tu. Ferenda haec omnia, maxime, quia speciem habent pietatis, et debetur hoc Christo, debetur Christi vicario; quanquam neque diuina lege iubetur, neque ecclesiastica sanctione, aut sanctorum patrum communi auctoritate statuitur, sed potius tolerantia quadam tuorum maiorum (qui dignissimorum virorum sanctimoniam vitaeque integritatem admirati in tantum se summiserunt) in consuetudinem irrepsit. Atque eo quoque aequiori animo, quod haec corporis et sensualium incommoda censentur. Verum quod infestius nobis, maleque nobiliorem hominis partem habet, nullo deinceps pacto (si omnium saluti consultum volueris) ferendum. Vt quod ab Italis in nostra grassatum sit sacerdotia, in nostras, nostrorumque saeuitum animas. Parentum siquidem nostrorum in Deum Optimum Maximum pietate, quo multae Christo lucrifierent animae, sacerdotia magno per Germaniam constituta numero, ac dotata egregie, vidimus modo cum irrecuperabili iactura, pessimis, indoctissimisuue agasonibus, lenonibusque in praedam venire, ita, vt nulla salutis vel minima habetur ratio. Solumque id aestimetur quantum redituum habeant, quantumque pendere quotannis beneficia possint. Quo factum est, vt vnus arripiat omnia, vnus deglubat pessimus per fenestram ingressus latro, diuinus relinquatur cultus, non suo pane inops pascatur plebecula, exempla introducantur pessima, intereant miserorum animae-Quibus demum omnibus nulla alia obuenire ratione poteris, nisi tandem auctore Leone decimo seuerum diu intermissum indicas concilium, quo vno adhuc habenti Reipublicae subveniri potest, alioqui deploratae, Sed illa o Carole pene praeterieramus, quae summam in hac parte tenent, vt legibus scilicet pulcherrimo pacis operi animum adiicias. O si videres quot technae, quot limae absolutissimo iuris corpori perniciose, ac calumniae tantum causa sint adiectae, ac improbe indies sine modo confingantur, adeo, vt cuique satius fuerit causa cadere, quae habeat amittere, in nexum corpus tradere, quam lites sequi in quartum traductas haeredem, ac tum demum summi iuris summam expectare malitiam. Iustinianus Caesar, qui in pandectarum libros, veterum cum delectu digessit leges, iam tum suo tempore nimium cumulatas questus, auctasque in immensam versuum multitudinem, quae non tam iustitiae, aequitatisque indicarent iter, quam quae confusione inuoluerent, dissimilibus, dissentientibus, contrariisque etiam legibus, ipse ergo, suis dato negotio, vt quae essent parum recte, eas tollerent, ac immutarent, quam optimas excogitarent, quae bene constitutae essent relinquerent. In leges conquirerent, quae et iustae essent, et Reipublicae conducibiles, et inter se consentientes, quae lites parerent paucissimas, exortas vero ocyssime finirent. Nulli deinde mortalium ius esse voluit, commentarios in leges conscribendi, interpretandique eas, nisi Imperatori, neminem rectius interpretari leges posse, quam illum, vnde profectae fuissent iudicans. Si qui vero praeter Imperatoris edictum id temere conarentur, ipsos crimini falsi, libros vero ignibus voluit esse obnoxios. Quod si modo, in corpus reducta anima, Iustinianus in vitam rediret, indicta e vestigio causa, non aliquot tantum versuum millia, verum libros plurimos ineptissimos, falsissimosque cum ipsis auctoribus ignibus concremandos mandaret. Tui ergo muneris erit Inclyte Auguste, plebi tuae prospicere, sacrarissimasque leges, sine quibus iustitia coli, Respublicae durare, humana societas tueri nullo pacto potest perpurgare, quae superflua abiicere, quae vana ac futilia antiquare, quae obscura collustrare,


page 189, image: s189

quae recta eligere, controuersias breui finire, nec ad gratiam, aut odium iudicare, neque secum pugnanteis sententias ferre, atque eos qui in iustitiam deliquerint iudices, suis ac meritis poenis afficere. Quae omnia te nobis, nos tibi addictos reddent subditos, firmabuntque ita omnia, vt non sit periculum, quin breui florentissimum, firmissimumque habiturus sis imperium, iuxta armis ac legibus pulchre ornatum, perpetuum tibi, sanctum nobis, hostibus formidabile, gratum vicinis, memorabile posteris. Quod ita regat et gubernet is, qui id tibi sine clade ac sanguine concredidit benedictus in saecula Deus. Amen.

Francofurdii interregno electoribus Rom. Imperii in demortui Diui Maximiliani Imperatoris locum, Carolum nepotem ex Philippo filio Hispaniarum Regem, Romanum Augustum designantibus, finito, iubentibus nobilibus. An. M. D. XIX. pridie Calendas Iulii.

LEGATIO AD CAESAREM CAROLVM V. HISPANIARVM REGEM, A PRINCIPIBVS ELECTORIBVS ROMANVM IMPERIVM EI DEFERENS: QVA FUNCTVS EST ILLVSTRISS. PRINCEPS FEDERICVS COMES PALATINVS IN MOLENDINO REGIO, VLT. NOVEMB. ANNO MD XIX. DICENTE BERNHARDO WVRMSERO IC.

TRadunt Philosophi ac sapientes viri, sacratissime Caesar, Auguste ferenissime, ac inuictissime, Hispaniarum Rex Catholice, potentissime Princeps, ita hominum naturam comparatam esse, vt alios imperare, alios parere, et obedire necesse sit. Sed ad hos imperandi dignitas spectat, qui ingenii acumine, virtutisque praestantia, et consilii magnitudine caeteros antecellunt, qui iustitiam complectuntur, et nihil magis quam communem hominum, ac Reip. salutem sequuntur. Qui belli gloria et pacis tranquillitate, ita gubernandi rationem moderantur, vt nihil sit, quod ab eis non laudabiliter splendideque geratur. Tales sacratissimos Romanorum Imperatores progenitores tuos serenissimos ac potentissimos Reges antecessores splendidissimi ac gloriosissimi tui generis auctores, ac praecipue diuum Maximilianum, sacratissimum Rom. Imperat. Auum tuum clementissimum, piae ac praeclarissimae memoriae, qui et Rempub. Christianam optime fulsit, et auxit, procul dubio semper fuisse cognouimus, semper te, quantum in hunc vsque diem nosse datum est, et animaduertimus, atque per omnes aetatis tuae gradus comperimus, et multo maxime posthac fore sine dubio confidimus. Nullas denique res tibi deesse constat, quas ille oratorum Princeps Tullius optimo cuique Imperatori necessarias esse profitetur, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem foelicitatemque. Adhaec accedant pulcherrima tuae naturae lineamenta, egregia corporis tui praestantia, ac habitudo. Quapropter sacratissime ac inuictissime Caesar, cum post diui Maximiliani sacratissimi Romanorum Imperatorum aui tui, piae et foelicissimae recordationis, quem DEVS optimus, maximus, a quo cuncta procedunt, ex hac vita superiori anno sustulit, proh dolor, vniuersae Reip. Christianae luctuosam ac dolorosam mortem, sub interregno de morte Francofordiae comitiis debite indictis, de totius mundi, ac Imperii gubernatore designando tractaretur, Reuerendissimi ac Illustrissimi Principes Septemuiri, sacri Romani Imperii Electores, omni denique virtute insignes diuina prouidentia, integritate, sapientia, DEI optimi maximi nutu, beneficioque, non sine dextro quodam numine, ac obuia quadam fatorum beniuolentia, meritis ac virtutibus tuis iustissimo rectissimoque prudentiae suae examine, accuratissime circumspectissimeque appensis, in sua amplissima, Illustrissimaque septemuira perfectione, absoluto collegio, te Germanum Principem, tanquam inter idoneos pace et bello maxime idoneum, quique virtute ac fortuna caeteros omnes antecellas, te (inquam)


page 190, image: s190

Regem Carolum Maximum, vnanimi atque concordi suffragio votoque, in Romanorum Regem, futurum Imperatorem, totius orbis moderatorem, et huiuscemodi augustissimi Imperii molem subeundam, tolerandamque, merito designarunt, sublimarunt, Electionisque decretum in tuam personam edixerunt. Quod vt tuae sacratissimae Caesareae Maiestati exhibeatur, offeratur, ac insinuetur, Illustriss. Principem Fridericum, Comitem Palatinum Rheni, Bauariae Ducem, de te et progenitoribus tuis quam optime meritum, magnificum Paulum de Armsdorff, auratae militiae equitem strenuissimum, ac me, celsitudinis tuae deditissimos obsequentissimosque humiles seruitores destinarunt, ac deputarunt. Ob cuius fastigii assumptionem, ac posteaquam apud Germanos increbuit, Diui Imperii Principes Electores, omnisque Germaniae nationis status augustissime Caesar, quando nunc gaudio, quam admirabili ac ingenti affecti sint animorum laetitia, nulla vis ingenii, nullius eloquentiae copia, nullius ornatissimae orationis splendor explicare valet. Tuae igitur sacratissimae Caesaris maiestati, Imperii Electores plurimum gratulantur, ineffabilem omnipotentis Dei gratiam comprecantur, vt tibi longa annorum curricula, Nestoream senectam, foelicitatis incrementum, ac prosperum tribuat vitae cursum, vt diuino consilio, ac tua prudentia, cum totius orbis commodo, hostibus tuis foelicissime domineris, Respublica Christiana optime gubernetur, augeatur, ac infidelium immanitas superetur. Quippe sacratissimam Caesaream tuam Maiestatem, verum ac potentissimum orbis dominatorem, Catholicae propugnatorem fidei, Regem regum, Christianae Reipublicae stabile firmamentum, ac singulare refugium, Reuerendissimi Illustrissimique principes Septemuiri, Sacri Romani Imperii electores, te non modo Carolum magnum, sed et ter maximum, vt optimos ac obsequentissimos Imperii Principes decet, venerantur, tibi debitam ac congruam fidem, obedientiam, humile obsequium, honorem, ac amoris sinceritatem exhibent, pollicentur, et vt sub tua iustissima protectione prorsus ab omni iniuria, ac violentia defendantur, magnopere efflagitant. Se, suaque dominia, principatus, opes, facultates, erga tuam sacratissimam Caesaream Maiestatem, cum humilitate gratiosissime commendatas esse cupiunt, atque adoptant. Praeterea sacratissime ac inuictissime Caesar, cum iam dicti Principes Imperii Electores, te Germanum Principem, dignum Imperio et merito iudicarunt, tibi tantam molem totius orbis ac Imperii moderamina, habenasque tradiderunt: superest si Christianae Reipublicae, si sacri Romani Imperii, si dignitatis tuae ac communi omnium Germanorum saluti, ac honori consultum esse velis, vt sine mora versus patrium solum Germaniam tuam nobilissimam, quantotius iter arripias, vt ea praesentia tua illustrata, libera ab omni insultu, pernicieque hostili, prospere, foeliciter, gubernetur ac tueatur. Ad quod peragendum, sacratissimam tuam Maiestatem Reuerendissimi ac Illustrissimi Principes, sacri Romani Imperii Electores, omnisque Germaniae nationis status maximo cum desiderio exhortantur, efflagitantque. Tuae igitur sacratissimae Caesareae maiestati hoc D. Imperii Electorum decretum cum humilima ac debita nostri commendatione exhibemus, offerimus, atque praesentamus. DIXI.

Sacratissime Caesar, Reuerendissimi, Illustrissimique Principes Imperii Electores, Illustrissimo Principi Friderico hic praesenti, ac nobis, quaedam secreta Imperii maximae importantiae, coram sacratissima Caesarea maiestate tua ad partem referenda commiserunt, quae suo loco et tempore, eidem congruo et opportuno explicabimus.



page 191, image: s191

RESPONSIVA ORATIO EXCELLENTISSIMI ET MAGNIFICI D. MERCVRINI ALBONEN. DE GATTINARIA, CAESAREAE ET CATHOLICAE MAIESTATIS SVPREMI CANCELLARII, VTRIVSQVE IVRIS DOCTORIS MILITIS, HABITA POST PRAESENTATIONEM DECRETI ELECTIONIS PARTE PRINCIPVM ELECTORVM SACRI ROM. IMPERII, DIE S. ANDREAE, VLTIMA NOVEMBRIS M. D. XIX. IN MOLINO REGIS PROPE BARCHINONAM

SAcratissima Caesarea et catholica Maiestas, ex iis quae nunc tum verbo proposita, tum scripto ostensa fuere, iam imperialis aquilae effigiem cernit. Quemadmodum enim ipsa Imperialis Aquila biceps figuratur, velut orientem et occidentem spectans, sic oratio haec, parte Principum Electorum stylo elegantissimo perorata, ipsumque electionis decretum scripto aeditum, bicipiti tamen quadam principaliori sententia concepta ac distincta videntur. Altera quidem occidentes solis tenebras afferente, dum luctuosum diui Maximiliani Caesaris obitum recenset, atque commemorat. Altera vero orientis solis radios designante, dum sacri Imperii restaurationem per huiusce electionis decretum enunciat, atque promulgat. Si igitur caput primum amplectentes occidentem solem, ipsiusque Maximiliani Caesaris obitum iterum deflere tentabimus, priuatam simul ac publicam iacturam reminiscentes, consolidatum quasi vulnus renouare videbimur. Istudque Vergilianum nobis occurret, Ante diem clauso componet vesper olympo. Quis itaque mors ipsa lacrymis, suspiriis, seu singultibus nequeat reparari, restabit bene actae vitae solatium qua ab huius saeculi aerumnis, ad perennem vitam assumptus censeatur, vt sic non mortuum Maximilianum, sed perpetuo viuentem, nec per eum occidisse solem, sed sui orbis curriculo in nouam ac veram lucem transiuisse dicamus. Secundum autem orientis solis caput, hunc videlicet vniformem Electorum consensum, in personam suae Maiestatis nulla ambitione, sed diuino quodam nutu collatum. Licet iam per suos omnes procuratores, et nuncios acceptatus dicatur, ita tamen Maiestas sua suscipiendum, ac complectendum duxit, prout Diuus Caesar Augustus, qui primus ad Imperium, senatus, populique Romani consensu, assumptus fuit. Dum enim per Valerium Messalam a senatu missum is salutaretur. Quod (inquit) foelix, faustumque sit tibi, domuique tuae Augustae, consentiens cum populo Romano, te patrem patriae consalutat. Gloriosam hanc salutationem Augustus nequaquam insolenter accepit, sed illacrymans ob pietatem, et gratiam senatus erga se, respondit. Compos factus votorum meorum, Patres conscripti, quid habeo aliud quam Deos immortales precari, vt consensum vestrum in Reipublicae quiete, et salute ad vltimum vsque finem perficere liceat. Sicque profecto Maiestas sua sacratissima Deo Optimo, Maximo, ipsisque Electoribus ad id diuinitus inspiratis, pro tanto munere (ne dicam onere) in se collato, gratias agens, id solum ab altissimo gratiarum omnium exhibitore exposcendum censet, vt huiusmodi Electorum decretum, ipsumque onus iniunctum ita explere liceat, vt diuino satisfiat obsequio, Reipublicae consulatur, sacrum Imperium restauretur, Christianae Religioni incrementum accedat, Apostolica sedes stabiliatur, ipsa Petri nauicula diu fluctuans, in salutis portum deducatur, perfidorum quoque Christiani nominis hostivm exterminatio sequatur. Hincque ipsa Saluatoris sententia impleatur, vt fiat vnum ouile, et vnus pastor. Cum autem ipsis sacri Imperii Electoribus pro re tanta non solum meritas gratias agere, sed et debitas referre laudes iubeamur, lapideo quasi ac impenetrabili signo obiecto, proprio ictu repercutimur. Dum enim has Electorum laudes praedicare conamur, eorumque prudentissimum consilium, diligentem praeteritarum rerum cognitionem, ac examinationem, cquam praesentium moderationem, nec non perspicacissimam futurorum considerationem ostendere


page 192, image: s192

cupimus: cogimur profecto has Electorum laudes ad ipsius Electi repercussionem maturare, vtpote ex quo tanquam ex vero lumine, ipsorum quoque laus collustretur. Quid enim maiori dignum praeconio Electoribus ipsis tribui posset, quam quod suo prudentissimo consilio, eum in Caesarem diligendum censuerunt, quo nullus in vniuerso orbe maior appareat. Non maior (inquam) animi et corporis dotibus, non origine ac sanguine, non amicis et fautoribus, non regnis et dominiis, non potentia et diuitiis, non militibus, aliisque gentibus bellicosis ad arma cuiusuis generis capescenda paratis, non equis et armis, bellorumque machinis, sine quibus bella geri nequeunt. Quid praeterea laudabilius iis adscribi posset, quam quod ex ipsa praeteritarum, praesentium, et futurarum rerum animaduersione, eum Imperatorem futurum decernerent, qui diminutum, ac fere exhaustum Imperium restaurare posset, qui implumem aquilam refoueret, renouaret, ac ad propriam naturam deduceret, qui praeteritos antecessorum defectus suppleret, praesentem statum illaesum conseruaret, futuris quoque successoribus oportune consuleret. Quid tandem maiori laude dignum iis retribui posset, quam quod diuino ipso spiritu meruerint informari, et vna voce, vnanimi consensu, vniformique sententia, eum ad Imperii gubernacula assumerent, quem cernerent origine et moribus conformem, Germanum natum, et a Germanis parentibus ortum, ex ipsaque imperatoria stirpe genitum, aetate florentem, corpore praestantem, ac ad quodlibet armorum genus aptissimum, agilem, robustum, fortem, magnanimum, iustum, clementem, ac liberalem, bonis moribus indutum, caeterisque omnibus virtutibus plene refertum, ac ab omni vitiorum labe penitus alienum, in quo vis est magni animi, simulque extare videntur seniles mores iuuenili in corpore siti, vt sic eius ministerio, vtrumque tempus et bellorum et pacis recte possit gubernari, illudque Dauidicum impleri, vt iustitia et pax se inuicem deosculentur. Quanto vero magis huius rei magnitudinem spectamus, tanto magis laudandi vires deficiunt, quasi id opus non humanum, sed diuinum censeatur, quandoquidem Imperium a solo Deo institutum iura omnia testantur, quod et a prophetis enunciatum, et a Saluatore Christo nascente et moriente approbatum, et ab Apostolis praedicatum, et ab ipsis sacris Canonibus sancitum legitur. Faxit itaque Deus Optimus, Maximus, vt huiusmodi Imperium sub Carolo magno diuisum, et plurimum a Christianae religionis hostibus occupatum, sub Carolo maximo valeat instaurari, ad ipsiusque viui et veri pastoris obedientiam reduci. Sicque electus ipse Caesar noster foelicior Augusto, et Traiano melior, qui iam nil aliud concupiscit, nil ardet amplius et appetit quam ipsorum Electorum votis pro viribus satisfacere, iis personaliter pro meritis correspondere, caeteraque Imperii membra visitare et fouere. Ipsas quoque solennitates de more institutas quamprimum perficere et obseruare, quod fauente altissimo proximo vere futurum sperat. Restat nunc, vt ad te Illustrissimum Principem Fridericum Palatinum Rheni Comitem, in Bauaria Ducem, tuosque in hac parte collegas, hic adstantes sermonem conuertam, id duntaxat enunciaturus, nil gratius vestro hoc adventu Caesari nostro contingere potuisse, tum inspecta horum qualitate, a quibus haec legatio est iniuncta, tum etiam perspecta negotii vobis commissi excellentia, tum demum ex illa erga te Illustrissimum Principem intima beneuolentia, familiarique conuersatione, quam sua maiestas ab ineunte aetate, ab ipsisque teneris annis, tecum habuisse dignoscitur, qua te semper benigne complexus est, ob tuam in se fidem et obseruantiam diutius expertam, aliasque virtutes innumeras, qui etiam apud divae memoriae Philippum patrem, et Maximilianum auum optime claruisti. Eo igitur quo antea solebas familiaritatis priuilegio, deinceps cum sua Maiestate vti poteris. Cumque reliqua secretiora Imperii negotia tibi commissa tractare volueris, praebebit maiestas sua aures gratissimas, teque semper ea, qua solet benignitate et clementia acceptum, commendatumque suscipiet. DIXI.



page 193, image: s193

LITERAE QVIBVS REX CAROLVS ELECTORIBVS GRATIAS AGIT, QVOD EVM AVGVSTVM DESIGNAVERINT.

CArolus diuina fauente clementia electus Romanorum Rex, futurus Imperator semper Aogustus, ac Hispaniarum, vtriusque Siciliae et Hierusalem et caet. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiae, Brabantiae etc. Comes Flandriae, Tirolis etc. Dominus in Asia et Africa etc. Reuerendissimo in Christo Patri, Domino Alberto TT. S. Chrysogoni S. Rom. E. presbyte. Cardinali et Archiepiscopo Moguntino, Sacri Romani Imperii Archicancellario per Germaniam, Principi Electori, amico, et Consanguineo nostro charissimo Salut. et omnis boni incrementum. Reuerendissime in Christo Pater, amice et Consanguinee noster, venit ad nos Illustrissimus Fridericus Comes Palatinus ad Rhenum, Dux Bauariae, Princeps et Consanguineus noster charissimus et nunciata nobis legatione sua, Decretum Electionis quo Reuerendissima paternitas vestra, reliquique Principes Electores, nos Augusti titulis decorarunt, nobis tradidit, quod cum summum nominis nostri ornamentum, firmissimum regnorum nostrorum praesidium, et aeternum quendam dignitatis nostrae splendorem, denique maximum qui regi deferri posset, honorem censeamus decretum, illud summa animi alacritate, gaudio, laetitiaque suscepimus, fuitque nobis in eo praecipue gratum, quod communi omnium consensu nos Caesarem designaueritis, quod tanta verborum et sententiarum grauitate, nos ad celsissimum Romani Imperii solium euexeritis, vt earum pondere rei magnitudinem prope adaequasse videamini. Nos autem in primis optauimus, vt omnipotenti, cui omnia accepta referenda sunt, meritam pro vestro hoc munere gratiam, iustis honoribus et memori mente persoluere possimus. Deinde eum comprecati sumus, vt hanc imperatoriam potestatem, tam Reip. Christianae vtilem, quam nobis decoram esse velit. Reuerendissimae vero P. V. caeterisque principibus electoribus maximas gratias agimus, sed ita vt maiores etiam habeamus, ac nos vobis memoria huius beneficii sempiterna obstrictos fateamur. Hoc autem nobis tam vnanimi assensu vestro obligatis, praecipuo studio, cura, adnitendum putamus, vt sacrum Romanum Imperium ea iustitia, fortitudine et continentia, temperemus, vt aequissima mansuetissimaque imperandi ratione, vestrum in nos collatum beneficium vniuersis gratum, atque probatum faciamus. Ita enim Reuerendissimae P. V. et reliquis Electoribus maiores gratias relatum iri existimamus quam vnquam agere, habere, aut referre possimus. Caeterum cum inter reliqua ex ipso duce Friderico Reuerendissimam P. V. Collegasque suos, miro aduentus nostri desiderio teneri hocque omnes vno ore contendere intellexerimus, licet omnia alioquin ad iter nostrum necessaria parabamus, vestris tamen iis communibus votis inuitati, ita nostrum adventum maturare statuimus, vt celeritate eius, et itineris nos longitudinem, atque difficultatem exuperasse, et vestram expectationem praeoccupasse, nostramque magnitudinem nonnihil neglexisse visum iri arbitremur. Datum ex Molino Regio, die sexto Nouembris. Anno domini M. D. XIX. Regnorum nostrorum Romani, ac Imperii primo, aliorum vero quarto.

IN SIMILI FORMA, MVTATIS MVTANDIS, AD RELIQVOS ELECTORES SCRIPTVRA FVIT. CHARISSIMO IN CHRISTO FILIO NOSTRO CAROLO ROM. ET HISPANIARVM REGI CATHOLICO, LEO PAPA DECIMVS.

CHarissime in Christo fili noster Salut. et Apostolicam bened. Literas maiestatis tuae, quibus personam suam in Regem Rom. concordi vnanimique S. R. Imperii Electorum consensu, electam fuisse significabant, in consistorio nostro secreto,


page 194, image: s194

coram venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus legi fecimus, quae talem prudentiam modestiamque praeferebant, vt non solum a nobis, verum et omnibus Cardinalibus eadem maiestas tua plurimum laudata, et commendata fuit. Nouit ille, qui scrutator est cordium, et cognitor secretorum, quo animi gaudio, quanta cordis laetitia exultauerimus, gratias agentes gratiarum omnium largitori, qui cum sit magnus, nec magnis, magna gloriosus operatur in minimis, et superbos terrae humilians, vnde timentibus gratiam tribuit et honorem. Habita igitur super iis, cum vniuersis fratribus matura deliberatione, vt pro tam fausta foelicique electione illius, auctori Deo gratias ageremus. Missam de Spiritu sancto, qui Electorum corda illuminare, ac in tuam Maiestatem dirigere dignatus fuit, in sacello nostro, in quo nos et praefati Cardinales interfuimus, per vnum ex eisdem Cardinalibus solenniter celebrari, ac per almam Vrbem nostram ignes, et alia laetitiae signa fieri iussimus, in eo, cuius vices in terris (licet immerite) gerimus, confidentes quod ipse cui omnia et futura praesentia sunt, eximias virtutes omnes quae tam in materno, quam in paterno auo tuo fuerunt, in te vno clarissimas fore, praeuidens te fidei suae firmissimum futurum praesidium, vtriusque aui titulis ac honoribus decorare, eorundemque Imperii ac regnorum potentatum, et viribus augere merito voluerit. Sperantesque quod tu Euangelici dicti memor, quanto plura in hoc, et maiora in hoc mundo ab ipsius mundi creatore te adeptum fuisse cognoueris, tanto humiliorem te reddes, cogitabisque vna cum magnis honoribus, magna et laborum onera, ingentemque curarum molem subiisse, non solum pro Ecclesia matre tua cuius et sanctae Apostolicae sedis factus es aduocatus, omnisque Christianae Reipublicae quiete ac pacificatione conseruanda, et liga inter Maiestatem tuam et alios Reges ac Principes cuius nos caput esse voluistis, inuiolabiliter seruanda. Verum etiam Mahumetica secta penitus eliminanda, quae omnia sane difficilia, atque ardua efficere, nostrasque et omnium spes de te conceptas, facile implere poteris, si vanis cupiditatibus posthabitis atque contemptis, tuos in dominum cogitatus direxeris eiusque praecepta et mandata prae oculis et animo semper habueris. Ille enim per quem reges regnant, et Principes imperant, principatus tui solium confirmabit, et dabit tibi virtutem et fortitudinem, quibus populos curae tuae creditos, tranquille regere et gubernare, inimicis autem resistere, Christianamque fidem sicut praedecessores tui fecerunt, non solum seruare, sed et propagare, et quae semper nobis pollicitus fuisti, re ipsa praestare atque implere poteris. Tu ergo charissime fili noster, cuncta quae habes, et possides a domino bonorum omnium largitore, vt par est, recognoscens teipsum praepara, vt tam pro claris continentibusque dignitatibus, et honoribus quibus praeter caeteros elucescis, et micantissimi sideris instar coruscas, propriis virtutum meritis parem te reddas, illisque dignus iudiceris. Quod si (vt speramus) feceris, te in summo Maiestatis fastigio positum omnes admirabuntur. Indeque nomini tuo praeconia verae laudis accrescent, et ab altissimo Rege (cui puero Reges venientes de Saba plena deuotionis munera obtulerunt) remunerationis aeternae tibi corona proueniet. Nosque Maiestatis tuae incrementa non spiritualibus tantum, sed temporalibus etiam fauoribus, et gratiis promouere studebimus, sperantes in domino, quod nostram, et dictae sedis dilectionem, paternamque beneuolentiam, tu tanquam gratus ac deuotus filius, corde semper atque opere promereri curabis. Datum Romae apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris. Die XVI. Augusti. M. D. XIX. Pontificatus nostri anno septimo.

Euangelista.



page 195, image: s195

REVERENDI IN CHRISTO PATRIS DOMINI PETRI SVBMONTANI ABBATIS DVNENSIS VNA CVM CLARISSIMIS HEROIBVS DOMINO LODOYCO A FLANDRIA GANDAVORVM PRAETORE, DOMINO GVIDONE BLASFELDO, ET NICOLAO BOVSINGO, IN HISPANIAM AD CATHOLICVM REGEM LEGATI, ORATIO PARTIM CONSOLATORIA, PARTIM GRATVLATORIA. LVDOYCO HERTALDIO AVDOMARENSI SVVS BELLOCASSIVS SALVTEM.

COnstitueram omnem vigiliarum nostrarum suppellectilem, publicum iam diu auentem, nomini tuo propediem consecrare. Verum ita voluere fata, vt iis adhuc in scrinio conclusis, aliud prodiret quidpiam nouum. Novum certe, sed infelix: vt cui iam recens nato, nec vrsino more a parente lambi, nec absolutius a labente efformari per mortem licuit. Eatenus vero felix, quod pro patre optimo tu illi obtigeris tutor optimus. Tutor me hercle, qualem vel pupillus quiuis desideret. Acer scilicet atque pius: qui nec maiori pietate, nec acrimonia tuos ipsius faetus quam alienos ames et defendas. Caeterum quo notior dilectiorque parens nobis fuerit, eo solet illius esse foetura iucundior amatiorque. Iucundus tibi olim parens, sed iucundior illius erit foetura: duplicem nimirum ex ea fructum percepturo, quod videlicet dum illam audies, patrem adhuc loquentem credes. Defensione porro strenuiore non vsque adeo opus erit: quum (vt audio) tam Celtiber quam nostrates vtroque laudarint pollice. Rabulas, Sycophantas, ardeliones, Ludimagistrum illum denique, quem mens intelligit, non facio pili, quibus indifferenter bona displicent et mala. Suffragia subinde nostra de Imperio Hispaniarum Regi designato, postridie lusa, quam nuncius ex Alemannia Barcinonem aduolitabat, precor vt eadem pietate, eadem seueritate tuteris. Nec me absterret, quod tu forsitan nunc mihi, qualiter olim Euripides respondit Alcestidi: Vno scilicet die lusa suffragia, vno die peritura. Ideo et enim lusa, vt si famam nomenque illustre merentur, id assequantur. Sin autem minus, vt nec dum credat me mutum, qui mutum fecisse gloriatur, quod secum amplius rixari noluerim. Quo cum (ita me Dii ament) in gratiam redisse semper sum arbitratus, donec iterum viderem dentes ex obliquo in me acuisse. Sed abeat, indignus cui Comes Dyonis gry respondeat. Vale. Brugis, Calend. Febr. anno MDXX.



page 196, image: s196

ETsi omnis Gallia Belgica, Rex Catholice, dextera rerum tuarum foelicitate non parum gaudere ac laetari debet, id quoque assidue et in sinu et palam factitat: Flandria tamen tua non satis id esse rata, peculiari quadam et propria gestiens laetitia, a sedibus suis pene commota sua tibi voce gratulatum venire nisa est. Verum enimuero quoniam id illi a natura negatum est, nos ad Celsitudinem tuam publicae gratulationis Oratores, et sui quo ad eius fieri poterit commendatores, horsum curauit transmittendos, vtpote qui munus hoc alacriter obeuntes totius patriae vices adimpleremus. Sed quid imbecillus ego aggredior? Quid anteaquam meo me pede mensus sum, imprudens attento? Quid adimplere polliceor, quod dum inceptare molior, in portu impingo? Non fuit certe huius loci authoritas homini in dicendo tam parum exercitato contingenda: quo nihil quam perfectum ingenio, et elaboratum industria afferri oportet: nisi benignitate tua, magis quam ingenio meo fretus, idipsum auderem. Grandes enim materias ingenia parua non sufferunt, et in ipso conatu subinde succumbunt. Grandis imo ingens haec est materia quam aggredior, vt quae Tullianum eloquium et torrentem Demosthenis exigit facundiam. Ingenium autem (si quid in me est) perquam exiguum id sane, viresque tenuissimae. At in magnis sat est voluisse, etiam si assequi nequiueris. Proinde ausa haec nostra, deficientibus etiam viribus, Maiestas tua non improbabit. Caeterum non incessit mihi vnquam cupido laudum tuarum Panegyricum texere, et eas quasi ab incunabulis ipsisque crepundiis auspicari: non stemmata generosissimae stirpis tuae a ramo millesimo deducere, non fortunas luculentissimas, non dotes corporis excellentissimas, neque ipsa denique animi bona, quae in homine principalia sunt, omnia sigillatim enarrare: verum superficie tenus et supremis duntaxat labris degustare. Porro vereor ne dum in spatiosissimum laudum tuarum pelagus expassis et plenis (vt aiunt) velis excurrerem, pudicas aures tuas multo magis laederem quam oblectarem: modestia enim tua virtutis actione contenta, bene agere mauult quam audire. Sed qui bene agit, bene audiat necesse est. Virtuti siquidem semper fuit Comes gloria, et quo magis spernitur eo magis insequitur. Facile ergo amplitudo tua patietur in eo superari, in quo vinci longe praeclarius est, quam vicisse. At ne dum praeconiorum tuorum progymnasmatis immoramur, gratulationis obliuisci, et perturbato ordine omnia persequi videamur, laudes dilaturi gratulationem aggredimur. Gratulamur itaque tibi, Rex Catholice, quod per tot vndantes marium fluctus, per tot immanes scopulos, per tot rerum discrimina Neptuno AEoloque secundis in Hispaniam feliciter adnauigaris. Quorum tametsi prosperitatem inuidens Vulcanus interturbauerit, effecisse arbitrandum est, vt ingenii tui periculum faceret. Explorauit equidem animum, non infregit: quum scilicet e Zelandia nauiganti ignem salnitro [Note: Intelligit fatum illud, quod x. Augusti, ex Selandia in Hispaniam soluens, fuit expertus, dum nauis fortuito casu incenderetur. Describit illud Petrus Martyr ep. DXCIX. et DCIII. et Fugger Spiegel der Ehren lib. VI. c. XIX.] sollicitauit. At qui nemo vnquam tam felix, cui non aliquid contigerit in vita mali. Gratulamur et toti Hispaniae, cunctisque tuae ditioni subiectis populis: quibus tu videlicet divina prouidentia Rex datus, vt illos ab hostium quorumcunque incursu securos praestiturus. Gratulamur quoque nobis ipsis, hoc est ipsi Flandriae, priuatis quibusdam gratulandi causis. Quod scilicet in ea natus, [Note: Gandauum Caroli V. patria. Quare ipsi in foro statua, cum hac inscriptione fuit erecta, D. Carolo V. Imp. Caes. Aug. Pio. felici. Turc. Germ. Gall. Ital. Hispan. Sicil. et Ind. Regi, Flandriae Comiti, P. P. Sac. Imp. Vindici, quietis auspici, D. N. Principi potentiss. victori ac triumphatori perpetuo Magno. Maximo vniuersi Christiani orbis bono, Deo volente, coelo fauente, huic vrbi suae Flandr. Max. feliciter innato. Lud. Guicciardini descr. Belg. pag. 340.] naturae tibi primordia acceperis,


page 197, image: s197

primos in ea vagitus emiseris: in ea quoque tenerrime educatus, in virum omnibus numeris absolutum excreueris. Quamobrem si verum est, quod natalis soli dulcedine cuncti allicimur, id de te sperare datur, quod in Vespasiano Caesare completum videmus, cui Cosana villula, solum fuum natalitium, [Note: Non tam solum fuit natalitium, quam quod ibidem educatus. Suetonius Vespasiano cap. II.] adeo in deliciis fuit, vt ne Imperator quidem vnquam desierit frequentare: in qua itidem nihil mutare passus est, ne quid oculorum consuetudini deperiret: sat causae ratus quare illum locum omnibus aliis anteponeret, quod illic primum vagiisset. At longe charior tua tibi Flandria, quam illi Cosana: quod ex ea omnium terrarum tuarum prima omne tibi aliud regnum quasi ex germine quodam pullularit. Haec siquidem primum sola, tot sibi nunc Comitatus, aut Ducatus, tot regna hymenaeo prosperiore asciuit: vt qui illius Princeps est, omnium fere Principum princeps sit: Cui scilicet sine controuersia ortus paret et Occasus, quem Hierosolymae pariter nouerunt et Indi. Cuius etiam solum nomen formidant Ethnici, venerantur Christiani. Tanta nominis illic est formido, tanta nominis istic est reuerentia. Sanguinis autem ingenuissimam stirpem non est qui non stupens suspiciat, amet, veneretur: vt qui hinc auo proauoque Caesaribus, hinc Regibus nobilitatem profecto hereditatem ex Hispanica pariter et Austrica domo susceperis. Vnde si quis altius inquirat, tot Heroes prodiere, quod nec Iasonis Argos, nec equus ille Troianus profudit vnquam. At dum auum illum memoro, vulnus omnium acerbiter refrico. Eo quoque acerbius, quo inflictum est recentius. Verum neminem vnum esse arbitror, cui non sit Caesaria memoria tam grata, quam vita fuit iucunda. Dolor subinde intus exhulcerans, velim nolim, in vocem erumpit. Quamobrem verissimum illud Tullianum est, Difficillimum tacere cum doleas. Eo quidem difficilius, quo doleas verius. Vere nos lugemus, vere dolemus, vere conquerimur. Maximilianum amisimus, Caesarem amisimus, Patriae patrem amisimus. Quo me hercle post Deum Optim. Maxim. nihil amabilius. Equidem nihil Deo similius quam Princeps bonus. Qui item non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superauit. Qui ea omnia quae in summo Imperatore esse oportet, ita possidebat, vt nihil deesset. Cui scilicet rei militaris scientia, cui virtus, cui authoritas, cui felicitas: labor autem in negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in prouidendo, tanta in hoc vno fuere, quanta in omnibus reliquis Imperatoribus, quos aut vidimus, aut audiuimus, non fuerunt. Testis est Bohemia, testis Germania, testis Gallia, testis Italia; testis denique futura fuit infidelitas, nisi fatorum praematuritas obstitisset. O fatorum atrocem properantiam. Excutiendum tamen istud animorum omnium vulnus, quandoquidem haec conditionis humanae sors est. Quae quanto magis omnibus est aequalis, tanto fortiore animo perferenda. Quem quoque ex hac lachrymarum valle ademptum ploramus, pro summa sua pietate in Deorum numerum indubitanter est relatus, leuior subinde mors illius nobis esse debet, quod te, ornatissime Princeps, post se reliquerit, regnorum pariter et virtutum suarum ex aequo heredem: imo regnis regna, virtutibus virtutes adcumulantem. Perspicitur enim multis argumentis coelestis quaedam indoles animi tui: quae nihil humile, nihil non eximium atque excelsum spectat: vt facile sit videre segetem illam quae in hac aetate multipliciter pullulascit, maximam virtutum frugem productum ire: quas medius fidius quasi genuinas hibere crederis, et quae nimirum tanto nobiliores videntur, quanto nobilior ille est in quo enitescunt. Quas in te, Rex Catholice, tanto lucidiores, illustriores et augustiores existimamus, quanto inter reliquos Principes magis elucescis. Elucescis autem tantum, quantum inter ignes Luna minores. Tot siquidem virtutibus micas, vt si


page 198, image: s198

de vna dicere occipiam, omnes cateruatim sese sint ingesturae, et quasi inuicem certaturae quaenam prima expromatur. Ita quaelibet se festinabunda offeret, ita quaelibet prima esse volet. Quod sane haesitantem me et cunctabundum facit. Namque si de prudentia dixero, grauiter feret iustitia se postponi. Si de liberalitate, dolebit frugalitas. Si de clementia, indignabitur seueritas. Denique quamcunque arripuero primam, primum illi locum caeterae inuidebunt. Ita tamen elaborandum, vt singulis quod suum est aliquatenus tribuisse videamur: ita ordiendum vt quae prima esse debet, primum prodeat. Prima igitur prodeat prudentia, caeterarum (vt ait Plato) virtutum Dux, quam adeo, Rex prudentissime, amplexaris, vt ipsa peculiaris amica tecum eat, tecum ambulet, tecum vigilet, tecum pernoctet, nunquam abs te transuersum digitum recedat. Haec regnorum auriga, et cunctarum rerum ductrix prudentissima: cuius lateri tam pertinacitcr adhaeret Germana sua iustitia, vt alteram ab altera diuellere non possis. Qua sine, Rex Regis nomen amittit, et in Tyranni nomen transgreditur: quae procul dubio virtutum regina, et ad quam nos esse natos intelligere debemus, qua hortatrice ius sanctissime dicis, omnia in aequa bilance pensitas, lites componis, negotia decidis, et citra cuiuspiam odium aut amorem mortalium desideriis abunde satisfacis. Fortitudinem autem tuam nemo est qui non facile vel ex hoc vno diiudicet, quod sicut in rebus secundioribus nunquam superbus aut insolens visus es, ita in aduersis nunquam animo infractus. Quanto vero tibi temperantia, vt qui in mediis deliciis delicias non amplecteris, inter voluptates abstines: Inter illecebras frugi et castus es, non possum vere fateri. Nisi Numam, Curios, Fabricios longe te dicam antecellere? Illi et enim in paupertate collocati voluptates necessario eliminabant. Tu autem Croeso ditior frugaliter viuis, genium coerces, bellum titillantibus voluptatibus indicis. Quadriga itaque illa virtutum principalium vectaris, quam licet paucissimis Deus dederat, dedit tibi: Dedit itidem et alias quamuis minores, ornatum tamen et monstrabilem faciunt possidentem. Clementia enim quae nullum magis addecet, quam Regem, vt in te summa ita in omnes paratissima, liberalitate autem, qua in Principe nihil amabilius, tanta enitescis, vt alia magis virtute nulla. Reliquas plus mille virtutes quae in te vno sunt, si omnes sigillatim referre pergam, arenam profecto numerare magisque adulatoris quam oratoris munus implesse fortassis incuser: aut (quod plerunque vsu venire solet) nimia prolixitate auribus fastidium ingenerem. Quare finem dicendi faciam, si prius Flandriam tuam deditissimam devotissimamque tuis semper votis, cunctis animi et cordis viribus suppliciter commendauerim. Quae parens et nutrix tua pro corporis regnorumque tuorum incolumitate sanguinem et vitam ipsam profundere parata est, eo quidem paratior, quo ad eam tutandam es propensior. Quid opes loquar, vt quae ad extremum teruncium quicquid habet, volenti libens impendit: nihil siquidem suum, nihil privatum ducit, quod non et sui Regis sit. Virorum autem, et quidem Martiorum tam spontanea et profusa largitrix, vt ex vnius Flandriae prouentu copiosissimam itidem et bellicosissimam aciem instruere possis. Sed absit vt his opus sit: vigesimus enim aritur annus, quo in Flandria tua prognatus; Pacem tecum orbi nostro inuexeris, quum omnia paulo ante domestico et externo Marte diu multumque concussa fuerint. Bonum te nasci fuit, melius autem in longum seruari. Te namque prognato, prognata pax, reiecta arma, resumpta toga, sedatum bellum, Iani Templum occlusum. Vt vere illud Atheniensium verbum amnestia, quo in sedandis discordiis vti consueuerunt, vsurpare tunc potuerunt et Flandri. Omnium enim iniuriarum te nato facta fuit obliuio. Te autem seruato, pax est seruata. Quod vt summum in orbe mortalibus omnibus bonum, ita Regibus ad regni augmentum longe praesentissimum. Tibi igitur, Rex Catholice, Flandriam tuam sic commendatum iri supplicamus, vt tam diu illi foelix ac salutaris esse velis, dum ipsa pia atque officiosa esset volet. Tamdiu autem volet quoad foelicitatis suae non poenitebit. Beneficia porro nec minora


page 199, image: s199

nec pauciora expectat, quam olim a patribus tuis accepit: quin potius multo ampliora et frequentiora, quippe qui caeteros omnes beneficentia antecellas. Quidquid et vicissim obsequii, quicquid amoris, quidquid officii patriae patrem a patria sua expectare oportet; id omne tibi de ea polliceare confidenter. Reliquum est vt Deum Optimum Maximum precemur, vt felix faustumque sit quidquid agas, quid cogites: vti quoque in sublimi regia tua sedens atque imperans, Nestoris annos procul excedas: quo videlicet Clientuli tui sub patrocinio tuo protecti diutina securitate perfruantur. DIXI.

HENRICVS GOEDEN I.C. CONSILIO I.

ANno Domini M. D. XIX. Die XXVIII. Iunii Carolus adolescens, nondum vigesimum agens annum, Hispaniarum, Siciliarum et Ierusalem Rex, Archidux Austriae, et Dux Burgundiae, nepos Maximiliani Caesaris ex filio Philippo, fuit electus, vt Dux Austriae et Germano parente procreatus, in Regem Romanorum concorditer, cuius electionis fere solus fuit author foelicis memoriae Fridericus tertius Saxoniae Pux. Fuit etiam eodem die idem Carolus mox hora nona pomeridiana proclamatus per sequentia verba:

Vacante nuper Sacro Romano Imperio per obitum quondam inuictissimi et Serenissimi Principis, et domini, domini Maximiliani Electi Romanorum Imperatoris, eiusdem sacri Imperii reuerendissimi, Illustrissimique domini Principes Electores, domini mei Clementissimi gratiosissimique eorundemque nuncii deputati, iuxta tenorem constitutionum Imperialium desuper confectarum, et hactenus obseruatarum, ad Electionem Romani Regis, futuris capitis Christianorum procedentes, et in praesentiarum ad honorem et laudem Dei Optimi Max. commodum atque vtilitatem ipsius sacri Romani Imperii, ac vniversae etiam Christianae Reipublicae incrementum, coniunctim et vnanimiter super eiusmodi electione conuenientes et consentientes, Serenissimum potentissimumque Principem et dominum, dominum Carolum Archiducem Austriae, Regem Hispaniarum et Neapolis, etc. Dominum, dominum nostrum gratiosissimum Romanorum Regem et futurum Imperatorem censuerunt, pronunciarunt et elegerunt, in nomine Dei Omnipotentis, quam electionem vnanimem ac concordem pronuncio, et publico ego Laurentius Truchses de Bomersfelden, Decanus Moguntinus, nomine praefatorum meorum dominorum gratiosissimorum Principum Electorum, praefatum Dominum Carolum in Romanorum Regem, et futurum Imperatorem deinceps obseruandum et honorandum.

Laurentius Truchses de Bomersfelden, Decanus Moguntinus, nomine Alberti ex Marchionibus Brandenburgensibus, reuerendissimi Moguntinensis Archiepiscopi, ad populum recensuit.

IN MAXIMILIANI CAESARIS AVG. FATVM, ELEGIA STEPHANI COMITIS BELLOCASSII.

HEptiduum [Note: Septem diebus domi plorabantur, octauo vrebantur, nono sepeliebantur. Nouem diebus ludi fiebant, quos Hercules Pelopi atauo primus instituit.] plorant alii corpusque deurunt
Octauo, nono contumulantque die.
Funebres agitant per moesta nouendia ludos,
Quos Hercles magno constituebat auo.
Indefleta alii sub aperto corpora coelo.
Proiiciunt [Note: Massagetae morbo pereuntes canibus proiiciunt, quoquomodo interfectos honorant.] canibus dilanianda feris.
At quos extinxit Mauros, aut triste duellum,
Iis laus et magno foenore crescit honos.


page 200, image: s200

Magno alii liniunt, et odora opobalsama fundunt,
Fragrantes fosso cooperiuntque solo.
Hic conductitium cantillat praefica [Note: Praeficarum et naeniarum vsus apud Romanos.] carmen,
Et resonat tristi naenia moesta domo.
Illic ferales suspendit porta cupressos, [Note: Cupressus arbor Diti sacra.]
Hic pullo, hic albo corpus inane tegunt.
Hic ludunt, spargunt flores, faciunt sacra Diti: [Note: Cadauera amiciebant viri atro feminae albo.]
Atque epulum magno pulchriter aere parant. [Note: Tribus rebus Manibus sacrificabant sacrificando Diti, spargendo flores tumulo, ludos et epulum dando.]
At modo quis luctus, quae nunc querimonia? quis mos?
Quis ritus? quae nunc pompa sat esse queat?
Heptiduum plorare parum est: heptennia septem
Vix satis, ad tumulum nullaque pompa satis.
Heheu accurrit, vetat heu edicere moeror.
Occubuit, plus fari [Note: Plus fari signat edictum, melius quoque quam fari plus: ut scilicet per abruptum saliat carmen et designetur fletus.] dolor ipse vetat.
Ille (inquam) occubuit tetragoni [Note: Mundus tetragonus id est quadrangularis, oriens, occidens, borealis, meridionalis.] gloria mundi.
Ille Europeae Rex dominusque plagae.
Nec moeror, nec Musa sinit mihi dicere nomen, [Note: Maximilianus, integrum vocabulum hoc carmen ingredi non potest.]
Ille (inquam) signo cui Iouis ales erat.
Qui Mariae coniux, Caestellanique Philippi
Progenitor, Carolique Arragonensis auus.
Qui duro Mauorte ferox, qui pacis amator:
Qui studiosus erat, relligiosus erat.
Ad summam, cuius laudi nil aemula lingua
Demere, nil fautrix adcumulare queat. [Note: Hoc fere de Virgilio Macrobius.]
Occubuit tamen, et fatis concessit acerbis.
Nil Mars, Pax, Virtus, Religioque potest.
Omnibus haec calcanda via est: morti omnia subsunt.
Post mortem Virtus Relligioque valent.

ORATIO AD DEVM PRO CAESARE. Hunc altis dignare tuis o Iupiter astris, Qui tota in terris alite dignus erat. QVOD AQVILA IN PARADISVM E NOSTRO ORDINE AVOLAVERIT, IUVENTVTEM RENOVATVRA.

Heroicum.

SVrgit [Note: Descriptio Paradisi ex Augustino ad Orosium.] in eois hortus praeruptior oris,
Vndique Neptuno cinctus, longoque furentis
Oceani tractu nostro semotus ab orbe.
Culmine contendens coelo, qui Deucalionis




page 201, image: s201

Alluuio, atque itidem Noeis liber ab vndis.
Vi superum, irati nutu iussuque Tonantis
Protinus a primi morsu interclusus Adami.
Quo nulli fas ire hominum, nullique animantum: At
(Verius oraclo Phoebi est) vix roscida nonam
Quadrigis reuebit coniunx Tithonia lucem:
Cum rumor, cum fama citis circundata pennis:
Longe ex Germanis ad Flandros deuolat oris.
Huc aquilam tentasse aditum, Vesemisque [Note: Aquila a Vesenis vrbe. XII. Ianuarii versus paradisum.] profectam
Luce duodecima Iani, post aeris ingens
Emensum spatium rapido penetrasse volatu.
Propositi illa tenax, aeuo quoque fessa senili
Compositis serie pennis subsidit in vmbra,
Fons vbi, vbi leni demurmurat vnda susurro.
Hic sese vt trino [Note: Aquilae iuuentus renouata post trinam fontis immersionem. Noua aquila quaerenda.] volucris Ioue digna remersu
Abluerat, robur rediit, rediitque iuuenta.
At Paradisiaco sic ales grata magistro,
Atque e diuerso sic gratus Iuppiter illi,
Vt neuter facilem concedat ad ima regressum.
Ergo ales quaerenda noua est, quaerendus et alter
Qui Romanorum pugnax aquilophorus hostes
Contundat, qui iura colat, patriosque penates
Ille (inquam) quem Ganda tulit, quem Hispania nutrit,
Carolus [Note: Carolus Hispaniarum Princeps aquilophorus fiat.] occiduo magnus dominator in orbe.
Qui virtutem aequet patris, praecellat auitam.

CARMEN HEROICVM STEPH. COMITIS BELLOCASSII, DE SVFFRAGIIS CAESARIS CAROLI AD IMPERIVM.

LIbera Caesarei recinam suffragia sceptri,
Quando apicem imperii nactus post funus auitum
Regum deligitur Princeps, mundique Monarches
Carolus, Hispani pellucens gloria Regni.
At tu o Calliope, doctarum prima sororum,
Propicia aduenias, praebensque in carmina vires,
Mentem Laurigero dones agitarier oestro.
Est locus Arctoi gelido sub sydere coeli,
Clarum mercatu emporium, sedesque vetusta.
Teutonicae gentis, nec adhuc indigna Tonantis
Hospitio: vt quae magnificis suffulta domorum
Strcturis opibus, et claro ciue relucet:
Et quae frigiduli alluuio celebratior Istri, [Note: Francofurdum non Ister adluit, qui et Danubius, sed Moenus.]
Nobile nomen habet nostro Francfordia seclo.
Huc (cum defunctus Caesar crudelibus vmbris
Occubat, et rapto moeret Germania patre)
Longe ex diueris mundi concurritur oris.
Huc Treuerus, Bauurusque, et Brandenburgius heros
Atque alii: quorum votis, quorumque cadisco


page 202, image: s202

Imperialis apex, et Caesar clauditur alter,
Conueniunt, nouus vt si tandem Aquiloforus orbi.
Quis ita sollicito suspiria pectore ducens
Orphana rugoso loquitur Germania vultu.
Vos, quibus imperii arbitrium est, omnisque potestas
Caesarei sceptri, testor per sacra potentum
Numina diuorum, ne ne pernicibus Euris
Verba seram: quin vota mei exaudite precantis.
Respice infaustum, et nostrae miserescite sortis.
Menstrosae quintus Lunae iam labitur annus.
Pars extrema hyemis durae, totumque trimestre
Ver abiit, primamque canis parat vrere messem,
Quod mihi viuendum pupillae, et Rege carendum est. [Note: Maximilianus Caesare vita migrauit in Austria die XII. Ianuarii 1519. Sleidanus lib. I. p. 18. Carolus V. demum mense Iunio electus.]
Quo sine torpesco, veluti sine Apolline mundus,
Vt sine fruge seges, veluti sine pectore corpus.
Eia agedum supero Caesar reuocetur ab orbe,
Aut alius nostris veniat successor in oris,
Non armis, nec pace impar Maxaemiliano,
Qui Romanorum pugnax Aquiloforus hostes
Contundat, qui iura colat, patriosque penates.
Eia Germanis tandem succurrite rebus.
Sic effata, abiit presso inter labra susurro.
Seque suamque iri pessum sine Caesare sortem.
Interea Mydicum feruente cupidine Regem
Occupat ambitio; [Note: Franciscum I. Galliae Regem intelligit.] sacrique iniusta libido
Imperii: at quamuis tandem molimine vano,
Ille tamen diploma frequens, celeresque veredos
Expedit: et multo captat suffragia Sole,
Pollicitis alios et diuite munere tentans.
Cursatur: nec equis, nec auaro parcitur aeri,
Notaque perflato resonant passim oppida cornu.
Et cum tota vno lustretur machina Sole
Orbis tergemini, recipit Germania tantos,
Mirum vt sit totam non caecutiscere gentem.
Ast incorruptam seruans Alemannica mentem
Integritas, nullo vendit suffragia dono.
Quin recti memorem, atque aequi, patriaeque querelae,
Non vnguem a vero certum est abscedere puncto.
Quare interregni supremum imponere finem
Sex tandem patribus, quos est penes ipsa potestas
Imperii, visum est, et promere vota cadisco,
Quis nouus ad tantas dignetur Caesar habenas.
Ecce incorrupti templum, sacrasque Deorum
Accedunt aras: non qualiter ipsa vetustas
Augurio confisa leui, aut fallentibus extis,
Nec demum oraclis, vano vel Apollinis ori.
Ast illapsurum diuini in pectore flatus.
Imploraturi numen, dextrumque fauorem.


page 203, image: s203

Libat deinde Joui corpus Christique cruorem,
Et peragit vero ritu pia sacra sacerdos.
Quis porro expletis mutum conclaue subintrant:
Illic consultant, et longo examine pendunt,
Quis patriae Princeps potior, mundique Monarcha,
Quis vel in aduersos pugnet felicius hostes,
Vet quis iura colat, vel Diuos sanctius oret.
Vt tandem ad viuae ventum est suffragia vocis,
Omnes fantur idem, fiunt concordia vota.
Consignant Aquilas Carolo: non aptior, aiunt,
Aut genere, aut aeuo, fortuna, pace vel armis:
Omnia persimilis patri, patrisque parenti.
Scitum equidem est aquilas nunquam genuisse columbam.
Interea plebs omnis auens ruit agmine denso,
Scitatumque venit, data cui suffragia, quis nam
Romanas aquilas pictis gestaret in armis?
Num parere iugo decretum, cuius imago
Et falsus regni titulus concisus in aere.
Quem spes Romanum nimium cito credula Regem
Effecit, non magnorum suffragia patrum.
An qui Belgarum Princeps, dominatur Iberis.
Tandem secreto, penetrali publica prodit
Fama, peregrino prognatum sanguine Regem
Nunquam Romano leuiter succedere sceptro.
Verum Caesareo Carolum qui nuper ab ortu
Venit, ad Imperii delectum culmen auitum.
Protinus exultant animi, pia cura recedit
Plebis sollicitae, facies nitet omnibus vna
Laetitiae: ceu cum noctem caligine densam
Roscida purpureo lustrat Pallantias ore.
Carole io, Germania io: nil concauus aether
Praeter io resonat, resonando lassa fit Echo.
Mittitur Hispanas leuis inde veredus ad oras,
Ad Pyrenaeos vbi regia Barcino montes
Jrreflui [Note: Mare enim in portu Barcinonis non refluit.] portus Neptuni Rege superbit.
Huc (medium emensus spacium, callesque viarum
Non vnquam somniue memor, placidaeue quietis)
Sub galli cantum decurrit: quando profundo
Lumina adhuc conclusa iacent, et victa sopore.
Grata sed inflato perrumpens somnia cornu
Cancellum aduolitat: bulgam et diplomata tradit.
Mox ille augurians laeti esse diplomata nuncii,
Pulsitat audaci digito Regale cubiclum.
Admissus diploma offert, diplomate lecto
Rumor per totam celeber circumuolat vrbem
Integris patrum votis, fatoque Deorum
Romanas aquilas vltro venisse potenti
Flandrorum Carolo. Laeta omnis Barcino somnos
Excutit, occeptat ludos, Epinicia cantat,
AEmula Parthorum iactis certamina cannis


page 204, image: s204

Concelebrat, celeri pugnans fugiensque caballo
Ille inscendit equum, conclusoque arctius ore
Factitat Harpocraten, dum vota exoluit Olympo,
Et septemgeminam visu contingit heremum.
Mons vbi serratus contendit vertice coelo,
Lucentes alius gaudens circumsilit ignes,
Cum Nymphis choreas nectens, choreasque renectens.
Inde ordo sexusque omnis conclamat ad auras,
Rex viuat, viuat Caesar, Carolusque triumphet.

AQVILAE IOVIS NVNCIAE NVNCIVM

Deportat coelo laetans Iouis ales ab alto:
Carolus ima regat, Iuppiter alta reget.

CAROLI CAESARIS AVGVSTIS. APOPHTHEGMA.

Vis vltra. ast vltra non est quo progrediaris.
Nil vlra est aquilas Imperiique decus.
Vis vltra, vsque vltra vitam tibi proroget aether,
Virtutemque vltra Carole semper ames.

AD CAROLVM.

Vno conueniunt Aquila et Leo Carole signo,
Quos indiuiduus nascitur inter amor.
Nunc viuunt, regnant pariter, pariterque triumphant
Princeps et Princeps, aeris atque soli.

AD DOMINVM FIENNVM.

Barcino dum panis celebrabat Equiria campis,
Hinc laudis punctum clare Fienne refers.
Nunquam Romano luctatum ita Martis in agro,
Nec post, nec quando Romulus ipse fuit.
Immo si nostrum redeat Gradiuus in orbem,
Herbam Gradiuus porrigat ipse tibi.

AD STEPH. COMITEM BELLOCASS. CARMEN IOANNIS LACTEI LVDIMAGISTRI IN VALLE MONTIS ARENOSI GANDAVI.

Es doctus, lepidus, probus, disertus,
Facetus, generosus, elegansque:
Es vates: es homo omnium horularum.
Quid non? es Stephanus Comes, vel vltra
Notus sidera: vis ne plus honoris?
An non te Stephantu satis coronat,
An non laurea quaeso laurearum,
Qui cum nomine lauream tulisti?
Ast te dissimulas, premis tegisque,
Infra deprimis infimosque vates.
Vere more hominum, sed elegantum
Paucorumque facis, Comes mi amice.
Vtut dissimules tamen premasque,
Nequicquam in patula area latebis.



page 205, image: s205

PETRI AEGYDII HYPOTHESES SPECTACVLORVM CAROLO IMP. ANTWERPIAE EXHIBITORVM.



page 206, image: s206

LECTORI SALVTEM! BURCARD GOTTHELF STRUVE

PEtrus AEgidius, siue Gillius, vt verbis Valerii Andrea vtar, I. C. nascitur Antwerpiae circa annum a nato CHRISTO M. CCCC LXXXVI patre Nicolao AEgidio, vrbis Quaestore. A teneris annis innutritus liberalium artium studiis, ductorem ac directorem habuit Des. Erasmum, cui familiarissimus vixit, vt et, Thomae Moro, Conr. Goclenio, aliisque. Erasmus certe eundem in Adagio Ibyci grues, hospitem ac Pyladem suum appellat; alibi a doctrina et humanitate commendat: et apud Erasmum Thomas Morus lib. II. Epist. XVI. Hominis, inquit, tam docti, faceti, modesti ac vere amici, vt peream, nisi eius vnius conuictum libenter mihi velim bona mearum fortunarum parte redimere. Idemque Vtopiae initio: Pet. AEgidius, inquit, Antvverpiae natus, magna fide, et loco apud suos honesto, dignus honestissimo, quippe iuuenis haud scio doctior ne an moratior; est enim et optimus et literatissimus: adhaec animo in omnes candido, in amicos vero tam propenso pectore, amore, fide, adfectu tam syncero, vt vix vnum aut alterum vsquam inuenias, quem illi sentias omnibus amicitiae numeris anteferendum. Rara illi modestia, nemini longius abest fucus, nulli simplicitas adest prudentior. Sermone lepidus, innoxie facetus. Haec Morus candido in amicum candidissimum adfectu. Facile igitur vel hisce nominibus, morumque inprimis probitate, suis se ciuibus ita probauit, vt anno CI? I?X demortuo Adriano Blict, qui primus fuit S. P. Q. Antwerpiensi ab Actis, consentientibus Senatorum omnium suffragiis fuerit suffectus. Affectus porro Erasmiani tum alibi, non vno loco, tum inter colloquia familiaria extat monumentum Epithalamium Petri AEgidii, quo Musas IX. inducit, sponso sponsaeque Corneliae dulci modulamine accinentes. Moritur AEgidius an. CI? I? XXXIII III. Idus Nouembris, annos natus plus minus XLVI, quem etiamnum superstitem nobis repraesentant libri, siue ingenii monumenta ab eo relicta. Threnodia in Funus Maximiliani Caesaris, cum Epitaphiis aliquot, et Epigrammatum libello, Antvverpiae 1519. 4. apud Mich. Hillenium et Tomo II. rerum Germanicarum cum Notis Iac. Spiegelii. Hypotheses, siue spectacula, Carolo V. Caesari ab S. P. Q. Antvverp. edita ibid. 4. Enchiridion Principis ac Magistratus Christiani siue Praeceptiones quaedam ad docendos Principes ac Magistratus, e veterum libris Coloniae 1541. apud Ceruicomum. In quo opusculo concinnando subsidiarias operas cantulit Corn. Scribonius. Primus quoque edidit Titulos legum ex Cod. Theodosiano, Louanii, typis Theodorici Martini 1517. fol. Hoc autem scripto solennia spectacula describuntur quae Antvverpienses post reditum Caroli V. ex Hispania in Belgium an. 1520. exhibuerunt.



page 207, image: s207

HYPOTHESES SIVE ARGVMENTA SPECTACVLORVM, QVAE SERENISS. ET INVICTISSIMO CAES. CAROLO PIO, FELICI, INCLYTO SEMPER AVG. PRAETER ALIA MVLTA ET VARIA FIDES ET AMOR CELEBRATISSIMAE CIVITATIS ANTVERPIENS. ANTISTITES (SVPERIS FAVENTIBVS) SVNT EDITVRI. CICERO. FIRMAMENTVM AVTEM STABILITATIS CONSTANTIAE. QVE EST EIVS, QVAM IN AMICITIA QVAERIMVS FIDES. NIHIL ENIM STABILE EST, QVOD INFIDVM EST. PETRVS AEGIDIVS CANDIDIS LECTORIBVS SALVTEM.

HOrati sunt nos aliquot insignes viri, vt non argumenta tantum ostentaculorum, quae Senatus Populusque Antverpiensis Maximo Imperat. Carolo semper August. tam ob foelicem ex Hispaniis reditum, quam augurium appetentis coronationis (vt vocant) vice triumphi exhibere decreuit, compendiolo congereremus, verum etiam elogia, sententias, epodas, et disticha passim in pegmatum fastigiis, arcubus, hemicyclis, abacis, tympanis, et tabulatorum porticuumque hypopodiis ac basibus, partim graece, partim latine scripta, maiusculis characteribus exarata, minusculis formulis excudenda traderemus: atque id operae precium fore dicebant quod videlicet scioli et morosophi barbaris literis assueti, omnia damnantes quae minime intelligunt occeperant cornicari (nam quidam cucullati iam viderant) Romanum esse Graecum, et quod Graecum esset nonnulli affirmarent esse Chaldaicum, aliqui Arabicum, plerique AEgyptiacum et Turcicum. Quo quid vel ineptius? vel indoctius? Nos vero tam absurda et ebria iudicia (etiam in minutiis istis) non ferenter, maluimus occurrere istorum tenebrosis erroribus aliqua lucernula quam spectatores in tanta mentis caligine versari. Quocirca lectores candidissimi nomina personarum, inscriptiones, disticha et quicquid vobis (superis fortunantibus) edituri sumus, nunc (velut vmbram quandam) hilari fronte accipite, bonique interim, dum alia paramus, consulite. Quod si pulchre spectaculis nostris fuerit applausum, totam pompae seriem, alioqui magnificentissimam ordine literis prodemus, additis figuris, allegoriis, historiis, exemplis, et hierogrammatis, vt non temere haec in scenam producta, calumniatores intelligant. Valete foeliciter.



page 208, image: s208

SEQVVNTVR ARGVMENTA SPECTACVLORVM. HYPOTHESIS PRIMI SPECTACVLI.

PRimum pegma variis et picturis et ornatibus erit decoratum, inspicientium oculos mirum in modum oblectans, in cuius proscenio Vrbis Antuerpiensis Genius tanquam ludorum exhibendorum. praefectus, et (vt sic dixerim) antesignanus, aduenientes hospites comiter excipiet. Pone quem tres lepidae et hilares virgunculae, quas Charites siue Gratias vocant, ab Hesiodo et Homero vatibus vetustissimis celebratae, diffluentibus sinibus eleganter amictae, dextris iunctis, se inuicem contemplantes, altera manu aurea mala porrigent. Quarum prima [Gap desc: Greek word(s)] quae et Euphrosyne, altera [Gap desc: Greek word(s)] , postrema [Gap desc: Greek word(s)] dicitur. Caeterum cur laxis et nitidis vestibus, cur dextris complexis, hilariter se inuicem respiciant, cur virgines et quidem iuuenculae, cur aurea mala offerant, profluentius aliquando explicabimus, si modo fauor afflarit, et Charites ipsae in nos quoque beneficia exerceant, ac gratia (quod dici solet) gratiam pariat. Sub intercolumniis vero [Gap desc: Greek word(s)] , id est, Fides et Amor, tanquam totius triumphi fontes collocabuntur. Quarum nomina iterum atque iterum tabulatis et abacis Latine, Graece et Hebraice erunt inscripta hoc modo: FIDES ET AMOR, [Gap desc: Greek word(s)] , [Gap desc: Hebrew word(s)] vt prorsus declaretur Inuiolabilis Fides et Amor incredibilis, quo perpetuo suos Principes Antuerpia non tam coluit, quam obseruauir, et intelligant vniuersi quicquid est spectaculorum, Fidem et Amorem Antuerpiensem posuisse. Postremo in pegmaris fastigio, hoc quod sequitur elogium Romanis literis graphice. In abaco pictum erit.

DIVO CAROLO IMP. CAES. OPT. MAX. SEMPER AVG. P. P. OPTATISS. FOELICIBVS AVIBVS EX HISPANIIS REDVCI S. P. Q. ANTVERP. GRATVLABVNDI POSVERE.

In arcu pegmatis scriptum erit.

[Gap desc: Greek word(s)].

Id est, Fides et Amor haec omnia fecerunt.

In Hypopodio scriptum erit.

Genius Vrbis Antuerpien. Ad spectatores.

Pasce tuos oculos hospes gratissime. Sunt haec
Aequis luminibus conspicienda tibi.
Quicquid enim posuit vobis Antuerpia. Sanxit
Incorrupta Fides, Gratia, mirus Amor.

Personarum nomina et Interpretatio. Genius Vrbis.

[Gap desc: Greek word(s)] id est Pasithea, quae et Euphrosyne dicitur et interpretatur (Bocatio teste) attrahens.

[Gap desc: Greek word(s)] Aglaia est splendor, claritudo vel laetitia.

[Gap desc: Greek word(s)] Thalia est celebritas ex iuuenibus.

[Gap desc: Greek word(s)] Fides.

[Gap desc: Greek word(s)] Amor.



page 209, image: s209

SPECTACVLA ANTVERP. PEGMATIS SECVNDI HYPOTHESIS.

SAlutato iam Caesare, et a Charitatibus Fide et Amore gratanter accepto, mox Iuppiter ille Homericus [Gap desc: Greek word(s)] medius inter Themin et Cratos, stellato solio miro splendore quaquauersum coruscante, sublimis sedebit, cuius iussu aquila, quam fingunt Iouis esse armigeram et gestatricem fulminis, Autocratori sceptrum flammas vndique euomens, in manu dabit. Porro, [Gap desc: Greek word(s)] honestatis dea, quam latine fas possumus interpretari, ensem, [Gap desc: Greek word(s)] autem quae latinis potentia est, diadema aureum largietur. Huius spectaculi mythologiam si quis spaciosius velit tractare, nihil erit pulchrius. Equidem, quid aliud significat sceptrum ab aquila Iouis consilio tribui quam imperium et ius, non nisia Deo dari? Id quod Homero visum est cum scriberet:

Rex vnus cui sceptra dedit venerandaque iura Iuppiter. Quod fit antiquitas passim principes deorum esse discipulos et filios scribat. Quin a Menandro, Princeps dictus est imago animata Dei. Praeterea et ethnicos omittamus, nos veritatis filii, nonne Deus noster Opt. Max. post exactos Israeliticos indices Saulum elegit Regem et postea Dauidem vt nobis declararet, reges, non nisi suonutu, terris dari. Hinc magnus ille Paulus ad Romanos scribens inquit, Potestatem non: nisi a Deo esse. Niti itaque debet summa ope princeps, vt qui simulachrum Dei in terra gerit, qui et constitutus est a Deo, vt illi quam similimus efficiatur. Iam quod sceptrum sit fulmineum: quid aliud sibi vult quam inuictum et ardentem animum omnia difficilia penetrantem, et quicquid a recto declinet amburentem. Cur vero Themis gladium porrigit? nisi vt princeps nihil agat praeter id quod fas est, et iura permittunt. Quod autem Cratos coronam profert, significat coronas id est ciuitates quae turrium et moenium figuram habent non potestate esse opprimendas, sed legibus conseruandas, ac ita agnoscant Principis potestatem, vt et humanitatem sentiant et benignitatem.

In arcu huius scriptum erit graece.

[Note: Ex Agapeto.] [Gap desc: Greek word(s)].

Sceptrum regni cum a Deo susceperis, cogitato quomodo placebis ei, qui illud tibi dedit.

In basi vero hoc vaticinium.

Imperium Carolo tribuit nunc Iuppiter Austro.
Nimirum in terris Iuppiter alter erit.

Personarum nomina et interpretatio.

Iuppiter [Gap desc: Greek word(s)] id est, Metietes consiliator.

[Gap desc: Greek word(s)] Themis, id est, fas, siue licitum, et est honestatis dea.

[Gap desc: Greek word(s)] Cratos significat imperium vel potentiam.

[Gap desc: Greek word(s)] Autocrator hoc est qui per se potest, ponitur pro Imperatore.

Aduertendum est in vaticiniis esse comprehensum Sereniss.

Caroli nomen, hoc modo:

IMPERATOR CAROLVS AVGVSTVS HYPOTHESIS TERTII SPECTACVLI.

POst haec erit pegma artificiosa pictura elaboratum, quod et oculos vestros spectatores exhilarescet. Hic enim Autocrator mundi gubernaculi, a Deo praefectus [Gap desc: Greek word(s)] Asebiam associata sibi fidissima comite, [Gap desc: Greek word(s)] Eusebia, vbique terrarum eiectam pedibus protrudet. Quantopere vero deceat principes pietas, nemo est qui non nouit. Haec autem vt Deo cultum, ita amicis, ciuibus, et patriae beneuolentiam tribuit, quae se principi perpetuo adhaereat, vt maxime foelix sit necesse est. Caeterum addimus Eusebiae sceptrum quali olim vsi sunt Reges AEgyptii in summo ciconiae figuram, in imo vero hippopotamum exsculptum habens.


page 210, image: s210

Nam quemadmodum ciconia in AEgyptiorum hieroglyphis pietatem significabat, quod videlicet haec auis sit maxime pia, de cuius pietate scribit Plinius libro decimo, caprte vigesimo. Et Petronius arbiter in fragmentis libri Satyrici hanc pietatis cultricem vocat. Quin et diuus Ambrosius Romanis hanc pietatis nomine fuisse honestatam prodidit. Ita Hippopotamus de quo et Plinius et Dioscorides meminere, animal est truculentum, et impium: quod vbi adoleuerit, periculum facit, an patre fortius sit: quod si viribus praecellat, deuorat patrem, et matrem inire appetit. Prudentes itaque AEgyptii hoc sceptro demonstrabant Regibus semper pietatem tanquam monumentum quoddam prae oculis habendam esse, vim autem, iracundiam, vindictam, atque id genus animi motus cohercendos, supprimendosque.

In arcu huius pegmatis scriptum erit.

[Gap desc: Greek word(s)]

[Note: Ex eodem.] Super omnia quae in regno praeclara sunt, pietatis stemma regem exornat.

In basi hoc vaticinium, primam nominis Caroli literam referens.

Caesar cum Carolo pietas regnabit, et atrox
Impietas pedibus strata iacebit humi.

Personarum nomina et declaratio.

[Gap desc: Greek word(s)] Autocrator iam dictum est.

[Gap desc: Greek word(s)] Eusebia est Pietas.

[Gap desc: Greek word(s)] Asebia est impietas.

QVARTI SPECTACVLI HYPOTHESIS.

NIhil poterat conuenientius locari post Eusebiam quam virginum omnium perspicacissima et solertissima [Gap desc: Greek word(s)] , id est, Prudentia: hanc geminis faciebus (vt Palladem illam Homericam) effinximus, significare volentes Prudentiam vndique debere esse occultam, vndique circumspicientem, huic pro gestamine sceptrum dedimus, in cuius summo positus est oculus, quod videlicet AEgyptii in sacerdotalibus notis, Regis imaginem exprimentes, hoc sceptro vitae rectitudinem prudentiamque cum vigilantia esse coniungendam demonstrare voluerunt. Haec virgo omnium sagacissima, et a Salomone sapientibusque omnibus tantopere praedicata, sese lateri Autocratoris accommodabit, et cum eo cathedram occupabit. [Gap desc: Greek word(s)] id est insipientia omnium vitiorum immodestissima ac stultissima e subselliis exturbata corruet.

In huius sima pegmatis scriptum erit graece.

[Note: Ex eodem.] [Gap desc: Greek word(s)]

Aequalem semper esse oportet regis prudentiam.

In basi hoc vaticinium.

Attollet rutilas tandem sapientia cristas:
Aphrosyne e regno praecitata cadet.

Personarum nomina et expositio. Autocrator.

[Gap desc: Greek word(s)] Phronesis id est, prudentia.

[Gap desc: Greek word(s)] Aphrosyne, id est, insipientia, stultitia.

QVINTI SPECTACVLI HYPOTHESIS.

QUandoquidem sine iustitia (vt inquit Cicero) nihil valet prudentia, et diuus ille Ambrosius in Hexameron, Prudentiae, fortitudini, temperantiae, malitiam, iracundiam, impatientiam, atque huius generis vitia plerumque esset admixta scribat, solam vero iustitiam caeterarum virtutum concordiam fulcire, non ab re nos facturos arbitrati sumus, si Autocratori Astraeam coelestem plane virginem hoc spectaculo, violentam tyrannidem pedibus calcantem, adiungeremus. Nam quemadmodum Astrea olim ferreo saeculo mortalium sceleribus offensa, in coelum ad Iouem confugit, (vt credula finxit antiquitas) ita nunc sperandum est


page 211, image: s211

sub nostro Caesare Aurea saecula reditura, et Astraeam terris iterum dominaturam. Praeferet enim haec virgo labarum scipioni deaurato ad fixum, in quo symbolum iustitiae erit depictum, gladius scilicet quem ambiet corona, in cuius cuspide statera lancibus vtrinque dependulis eminebit.

Quid gladius? quid corona? quid librile? indicent, latius in triumphi descriptione perscribemus, nunc tantum obiter nudam rei imaginem adumbramus, Tyrannidem finximus pessundatam, beluam omnium teterrimam, maximeque principibus detestandam, capite serpentibus, draconibus, viperis obuincto terribilem, ore hiulco, dentibusque auidissimis homines deuorantem, sanguine pauperum ebriam, ventricosam, insatiabilem, vnguibus aduncis armatam, e leone denique, vrso, lupo, et tigride, formatam, qua de Israelitarum sapientissimus Salomon scribit hoc modo: Leo rugiens et vrsus esuriens princeps impius in populum pauperem. Et Bias e Graecorum quoque sapientibus vnus interrogatus, quaenam fera esset perniciosissima: siluestrium, inquit, Tyrannus, domesticarum adulator. Ab hoc enim portento summe cauendum principibus: quod facile fiet, si Iustitiam virtutum omnium et fontem et parentem comitem habuerint, quam Aristoteles libro topicorum secundo tam vtilem scribit esse subditis, quam vbertas temporis, et (vt praeclare Cyprianus) Iustitia Regis, Pax est populorum, immunitas plebis, medela languidorum, gaudium mortalium, aeris temperies, serenitas maris, foecunditas terrae, solatium pauperum, haereditas filiorum, et Regi spes futurae beatitudinis.

In pegmatis hemicyclo scriptum graece.

[Gap desc: Greek word(s)].

Aequa erga amicos et inimicos iudicia facito.

In basi.

Rursus humum repetet splendens Astraea relictam,
Ad Stygias fugiet saeua Tyrannis aquas.

Personarum nomina et declaratio. Autocrator.

Astraea, filia fuit Titanis gigantis, vel vt alii volunt Iouis et Themidis, quae ob aequitatem in coelum assumta est, et in Zodiaco locata ea in parte, quae ab ea virgo est appellata, et pro iustitia ponitur.

Tyrannis quid significet, satis notum est.

SEXTI PEGMATIS HYPOTHESIS.

SUbsequetur in sexto pegmate, quod et opere bellissimum erit, virgo venustate et decore praepollens, solem et agniculum gerens pro insignibus, cui nomen Clementia, quae cum maxime deceat principes, Autocrator hanc suo contubernio apprime dignam censebit, et a latere suo non sinet discedere, nec sane immerito. Haec est quae principes viros facilesreddit, amabiles, benignos, hospitales, beneficos, fauorabiles, adeo vt Theodosius Imperator Honorio filio (vt est apud Claudianum) praeceperit imprimis dicens. Sis pius imprimis, nam cum vincamur ab omni Munere, sola deos aequat clementia nobis. Nec tibi quodliceat, sed quod fecisse decebit, occurrat, mentemque domet respectus honesti, etc. Inferne vero Crudelitas humi allisa clementiae pedibus premetur, et ad Tartarum tandem vnde egressa est remigrabit. Sub corona huius pegmatis erit cernere symbolum cordis Amorem erga Caesarem repraesentantis.

In corona pegmatis scriptum erit graece.

[Note: Ex Isocrate.] [Gap desc: Greek word(s)].

Metum fac adimas tuis ciuibus, neque formidabilis esse velis nihil mali perpetrantibus.

In basi.

Optima dos regum surget Clementia, Caedes
Succumbet, rabies concidet Atque furor.



page 212, image: s212

Nomina personarum.

Autocrator.

Clementia, vt inquit Seneca, est lenitas superioris aduersus inferiorem in constituendis poenis, hanc Flauius Vopiscus primam dotem regum vocat.

Crudelitas atrocitas animi in poenis exigendis.

HYPOTHESIS SEPTIMI SPECTACVLI.

COnuenire nobis visum est, vt septimo loco [Gap desc: Greek word(s)] id est, Veritatem Autocratori assidentem exhiberemus, cuius effigiem veteres Aegyptiorum reges, e collo pendentem gestare solebant, vt perpetuo obuersaretur animo, maxime enim refert vt Principes veritatem agnoscant, et verum a falso simulationeque discernant, nam [Gap desc: Greek word(s)] id est, Assentatio ita huius imaginem, nunc hoc nunc illo fuco, modo aliis atque aliis sumptis personis mentitur, ita venena melle circumlinit, vt vix (nisi sis plane lynceus) queat dignosci, habet autem vt inquit Tullius adulatio principia iucunda, exitus vero amarissimos. Ab hac peste tanquam praesentaneo veneno cauendum est principibus, habeat igitur aures apertas veritati, assentatores et hypocritas tanquam scorpiones vitet, nihil enim periculosius [Note: p. 179.] principi, quam si aures adulatoribus accommodet. Plus enim (vt scribit Hieronymus) nocet lingua adulatoris, quam gladius hostis, Colaciam et Hypocrisin pedibus Autocratoris et Alethiae subiecimus.

[Gap desc: Greek word(s)].

Auersare fallaces adulatorum sermones, vt coruorum rapaces mores.

In basi hoc vaticinium.

Lumen Alethia telluri reddet, amarum
Mel, prostrata vomet subdola blandieies,

Personarum nomina et interpretatio.

Autocrator.

[Gap desc: Greek word(s)] Alethia id est veritas.

[Gap desc: Greek word(s)] Colacia id est, adulatio, blandicies.

HYPOTHESIS OCTAVI SPECTACVLI.

MUltorum enim animos conciliare solet Munificentia, quae Principes maxime amabiles, cum e contrario [Gap desc: Greek word(s)] , id est auaritia maxime odibiles solet redere. Quid enim turpius illi? qui omnibus imperat quam si pecuniarum cupiditati ancilletur, quae vt inquit Sallustius, est quasi materies omnium malorum, namque auaritia fidem, probitatem, caeterasque bonas artes euertit. Nos itaque in hoc ludicro Autocrator Munificentiam famulantem in suggestu spectandam proposuimus, addita illi arca liberalitatis, et fonte salutaribus vndis scatente. Philargyriam autem superatam, ventre inexplebili turgidam, manibus vncatis hamatisque metuendam, effinximus.

In huius pegmatis hemicyclo graece scriptum erit.

[Gap desc: Greek word(s)].

Si honore ex omnibus vis perfrui, praesta te communem omnibus benefactorem.

In basi hoc vaticinium.

Virtutum largus fons Munificentia, dignis
AEra dabit, poenas publica furta luent.

Personae. Autocrator

Munificentia, soror est liberalitatis.

[Gap desc: Greek word(s)] Philargyria est auaritia.



page 213, image: s213

SPECTACVLA ANTVERP. HYPOTHESIS NONI SPECTACVLI.

PHilologia tandem in scenam prodibit, foemina reuerenda et maiestatis plena, stipata Mercurio coniuge, eloquentiae praeside, caeterisque castissimis virginibus doctissimisque sororibus, de quarum laudibus nunc dicere supersedemus, quod campus tam late pateat, vt nil sit difficilius quam exitum inuenire, nos vero carptim duntaxat rerum vmbracula attingentes, solum ea nunc dicemus, quae ad ludorum argumenta videntus spectare. Hanc quoque Philologiam Autocrator regio dignabitur solio, et inter praecipuas matronas venerabitur. Nam haec est illa quam Plato dixit beatas efficere respublicas, qua Alexander magnus dicebat se malle antecellere quam diuitiis. Ob quam etiam Caesar dictator, Octauius Augustus, Adrianus, Marcus Antoninus Philosophus, non tam imperii titulis, quam eruditione posteritati sunt commendati. Equidem Barbaries improba quae hactenus scholas sua tyrannide afflixit et perdidit, victa et superata tandem in nihilum redigetur, tum Apaedeusia humi proiecta, linguam exeret virulentam, et secundas intentiones, modos significandi, relationes, quidditates, ecceitates et indocta sophistarum somnia, atque id genus sordes et rudera euomet. Denique quid sibi velit vexillum Philologiae, in quo picta est littera Y Pythagorae, et quod in culmine pegmatis semipedalibus litteris scriptum est ESTO QVOD AVDIS alias explicabitur.

In pegmatis hemicyclo scriptum erit graece.

[Note: Ex canticis Dauidicis.] [Gap desc: Greek word(s)]

[Note: Dauidicis.] Nunc reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram.

In basi hoc vaticinium.

Suauis amor studii gliscet, gens crassa Sophistae
Pendeat vnde trabem quaeret et inueniet.

Personarum nomina et interpretatio.

Autocrator.

[Gap desc: Greek word(s)] Philologia, amatrix sermonis, verborum vel studii, de hac multa apud Martianum Capellam. Caetera nomina artium liberalium clara sunt.

Barbaries quid sit, norunt [Gap desc: Greek word(s)]

Apaedeusia id est procacitas lihguae qualem habent [Gap desc: Greek word(s)]

HYPOTHESIS DECIMI SPECTACVLI.

OStendetur decimo pegmate Autocrator qui ebrietate, luxu, illecebris, voluptatibus, contemptis, [Gap desc: Greek word(s)] , magnanimam viraginem Palladi perquam similem amplectetur. Quae sane virgo licet tota armis horreat et vepres potius quam rosas calcet, talis tamen est, vt generosos animos nutrire soleat praemio, honore, immortalitateque dignos. Ad huius spectaculi argumentum pertinet Hercules ille a Prodico Chio et Xenophonre celebratus, cuius etiam meminit Basilius magnus. In libello cui titulus. De legendis antiquorum libris, scribit autem, quod Herculi adolescenti diu multumque ambigenti, vtram viam ingrederetur, duas enim ante se spectabat, vnam voluptatis, Virtutis alteram geminae matronae occurrerunt, quarum prior Virtus, posterior Viciositas, haec autem erat excultissima delicias, luxus, risus, iocos, voluptates, secum trahens, nihil non illecebrarum ostendens, nihil non praemiorum promittens, quo adolescentis animum allectaret. Illa vero horrida tota, laborique assueta, famem, sitim, hymbres, sudores, aerumnas, tam terra quam mari perferendas pollicita est, praemium vero illarum fore immortalem fieri, Hercules veso magno animo despecta voluptate, tandem virtutis viam ingressus est, vnde et in deorum catalogum relatum fuisse fabulata est antiquitas. Verum de his abunde satis. In corona huius pegnatis scriptum erit graece.



page 214, image: s214

[Note: Ex Agapeto.] [Gap desc: Greek word(s)]

Imperatorem te reuera asserimus, quippe qui potes et vincere voluptates et regere.

In basi hoc vaticinium.

Aula voluptates vincente labore fugabit,
Et cum prole Venus suppeditata gemet.

Personarum nomina, etc.

Autocrator.

[Gap desc: Greek word(s)] Philoponia Amor laboris, vel spontaneus labor.

[Gap desc: Greek word(s)] Hedone est voluptas,

HYPOTHESIS VNDECIMI SPECTACVLI.

IN vndecimo pegmate (vel vt verius dixerim palacio) quo nihil conspicietur magnificentius, nihil pompabilius, id quod etiam vestro iudicio spectatores relinquo, [Gap desc: Greek word(s)] id est bona gloria, Victoria, honor, et Maiestas, Autocratorem praemiis afficient. Quaelibet enim munus dignum tantis heroinis largietur. Interea [Gap desc: Greek word(s)] explosa vndiquaque sub pedibus Autocratoris et Eudoxiae mortuae simillima, iacebit. Moneo vos rursus spectatores candidissimi vt oculis minime conniuentibus hoc ostentaculum intueamini, erunt haud dubie multa quae oculos vestros remorabuntur. Quid vero lauri? Quid palmae? Quid diadema? Quid sceptrum? Quid nomina personarum? Quid reliqua omnia significent, seruamus alio libello. In corona pegmatis scriptum erit graece.

[Note: Ex senariis.] [Gap desc: Greek word(s)].

Malis o Rex bene audire quam ditescere, nihil enim miserius inani gloria.

In basi vaticinium.

Victrices, lauri, sceptrum, diademata, torques,
Digna tuis meritis symbola Caesar erunt.

Personae.

Autocrator.

[Gap desc: Greek word(s)] Eudoxia bona gloria.

Victoria hanc Acherontis fuisse filiam scribunt Mythologi: descripta est a Claudiano hoc modo.

Ipsa duci sacras Victoria panderet alas
Et palma viridi gaudens, et amicta trophaeis
Custos imperii, virgo quae sola mederis
Vulneribus, nullumque doces sentire laborem, etc.

Henos autem (vt Theodontio placet) filius est victoriae quia ex victoria quaesita, sequitur honor.

MAIESTAS HONORIS ET REVERENTIAE EST FILIVS, QVOD EX HONORE IMPENSO, ET REVERENTIA EXHIBITA, ORITVR IN SVSCIPIENTE QVAEDAM MAIESTAS, DE HIS OVIDIVS IN FASTIS.

DOnec Honor placidoque decens reuerentia vultu
Corpora legitimis imposuere thoris,
Hinc sacra maiestas, quae mundum temperat omnem,
Quaque die partu est edita, magna fuit.

[Gap desc: Greek word(s)] Dysphemia autem infamia est.

DVODECIMI SPECTACVLI HYPOTHESIS.

SEd iam (vt ad calcem properemus) quid Eudoxiam poterat aptius quam Athanasia excipere, nam quemadmodum illa gloriosum nomen ex praeclare factis tribuit, ita Athanasia, in aeternum conseruat, cura enim vt Ecclesiastico xli. scribitur, habenda est de bono nomine, hoc enim magis permanet, quam mille thesauri pretiosi et magni, bonae vitae numerus dierum, bonum autem nomen permanebit in aeuum. In


page 215, image: s215

duodecimo spectaculo quod numerum zodiaci refert, sedebit Autocrator coelo sublimis in alto, cuius latus claudet Athanasia virgo, stellis vndiquaque radiantibus inspicientium oculos fulgore perstringens, et Mors terribili aspectu formidabilis immortalitate nominis victa pessundabitur. Erit et hoc pegma elaboratissimum nec indignum aspectu. In corona huius scriptum erit graece.

[Gap desc: Greek word(s)].

Contende o Rex ad honesta, vt coelesti regno perfruaris. In basi vaticinium hoc.

Gesta tua immortale decus nomenque parabunt,
Carole, concedet Mors quoque victa tibi.

Autocrator. Personae.

[Gap desc: Greek word(s)] Athanasia, id est, immortalitas.

[Gap desc: Greek word(s)] Thanatos id est, Mors.

HYPOTHESIS VLTIMI SPECTACVLI.

IN postremo spectaculo Autocrator tot tantisque excultus virtutibus, et si dicere liceat, propemodum deificatus, Europam virginem pulcherrimam et a Ioue intactam complectetur, Graeciae vero crucem praeferentis, quae hactenus propemodum extincta et sepulta fuit, adiutrices manus porriget. Aphrica autem et Asia matronae peregrinis et externis vestibus amictae, genibus flexis, supplicibus manibus, Autocratorem adorabunt. Pax vero media inter vtramque, Bellonam conteret, porro dextrorsum stabit egregius belli dux caput Ottomanni in cuspide lanceae prafixum habens Leuorsum aut alter qui caput Magmed in summitate quoque lanceae geret.

[Gap desc: Greek word(s)]. In huius pegmatis fastigio scriptum erit.

Spartam nactus es, hanc orna. In corona vero hoc.

[Gap desc: Greek word(s)].

Quemadmodum oculus corpori innatus est, ita et Rexmundo adaptatus est.

In basi hoc, vaticinium.

Iam noua lux terris oritur, Pax alma redibit:
Et positis armis aurea secla fluent.
CAROLVS Europae Rector Libyamque Asiamque
Asseret imperio victor vbique suo,
Nunc implebuntur prudentum oracula vatum:
Grex vnus terris, Pastor et vnus erit.

Personae.

Autocrator,Europa,
Pax,Asia,
Bellona,Aphrica,
Graecia,Duces duo.

FINIS ARGVMENTORVM. ANTE PORTAM VITEAM HOC ERIT IN ABACO SCRIPTVM EPIGRAMMA LATINIS CHARACTERIBVS, IPSAM VETVSTATEM REFERENTIBVS.

COntigit Imperium CAROLO sine sanguine auitum,
Arrisit coeptis PAX simul alma QVIES,
Rarescunt lites, rabidi siluere tumultus,
Omne nefas procul hinc exulat atque scelus.
Lumen Apollo nouum reddit, Fortuna tenorem
Vertit, Et in placidum est acta carina sinum.
Surgit ter magnus felici sydere CAESAR
CAROLVS, Europae gloria magna plagae,
AEqualem cui nulla quidem tot secla tulerunt,
Scilicet hoc magni sic statuere Dei.
Ad priscam vt redeat tandem Respublica formam,
Reddatur mundo iusque piumque nouo



page 216, image: s216

SALVETE PLVS MILIES LECTORES OPTIMI.

PRaeter spectacula superius leuiter attacta, exhibebuntur et alia neutiquam indigna, quae oculis cernantur benignioribus. Nam tota via, qua transitus erit, ab ipso ingressu, ad Caesareum vsque palatium, ab vtroque latere, columnis, aedificiolis, tabulatis, hostium exuuiis, cauliculis, imagunculis, triumphalibus ornamentis, passim decoratis clausa erit, sub quorum intersticiis inferne tediferi stabunt, colore vestium spectabiles, singulas singuli lampades manibus gestantes. Sub tabulatis coronamenta et hederarum topiaria, vernam et florulentam praebebunt lasciuiam. Caeterum, in summo praeter candelabra, praeter staticula, de auratis simillima, praeter cerata funalia stanneis lancibus imposita, sequentur ordine effigies primum ad dextram, Iouis, Dardani, Erichnonii, Troi, Ganimedis, Laomedontis, Priami, post hos seriatim sequentur Reges Albani, Mox vero Reges Romani, inde consules galeati omnes, postea Imperatores Romani Constantinopolitani, Germani, qui partim Laureis, partim corollis, et Diadematibus, vt conuenit insigniti erunt vsque ad Carolum Caesarem nostrum. Ad leuam vero Icones Tungrorum et Brabantorum, Regum et Ducum. Deinde inuictissimi et Potentissimi Hispaniarum Reges, a Tubale ad nostrum vsque Caes. Carolum, ante catalogum Regum dextri lateris stabit Aquila, cui subditum erit hoc distichon.

Auspiciis quam Roma meis succreuit et aucta est.
Hii sacri vultus, effigiesque docent.

Ante Carolum ducum Tungrorum et Brabantiae cernetur Leo aureus: cui et hoc subfixum erit; Tungrorum series sequitur procerumque Brabantum,

Quis ducibus toties victor ab hoste redi.

Iam vero ante ordinem Seren. Regum Hispaniae erit tabernaculum Castellae, Legionis et Granatae insignibus spectabile, cui inscriptum erit hoc Lucii Flori, Hispania bellatrix prouincia, equis et armis nobilis, seminarium hostilis exercitus. Hannibalis eruditrix, cuius reges sequenti catalogo demonstrantur. Ad haec singula illustrium Iconia simulachra, ordibus viridantibus, ex hedera, malis, floribus auroque complexis erunt concinniter inclusa, quas bini coelestes Cupidines dextra, leua autem taedas ardentes lancibus stanneis inclusas sustinebunt. In staticulis nunc hoc abaco inscriptum erit elogium DIvo CAROLO, modo illud IMP. CAES. OPT. vt intelligatur quicquid positum erit Diuo Carolo Aug. foelicissimo esse et nuncupatum, et sacratum. Visentur etiam in singulis tabulatis insignia imperialia, et alia quaedam aspectu non ingrata. Omittimus impraesentiarum, (quippe qui breuitati studeamus) pegmatum ornatus, in quibus symbolicae deorum dearumque imagines, pictae sunt, Insuper et peripetasmatum, aulaeorum, peristromatum, velorum picturatorum, tapetium, stragulorumque magnificentiam, Symphoniacorum et Musicorum harmonias, choraularum modulationes, tibicinum clangores, atque id genus voluptates, non aures modo sed et animos reficientes. Denique quid commemorem cereos? quid taedas? quid funalia ab vtroque latere transitus locata? quid radiorum in sublime proiectus? quid ignium crepitantium volatus? quid flammarum per aerem discursus? quae omnia longum esset sigillatim recensere. Habes optime Lector, vtcunque attacta verius quam explicata solennis huius pompae capita et argumenta, quae partim clementissimi Caesaris nostri CAROLI dotes Imperio dignas declarant, partim orbis nouam foelicitatem designant, qua CHRISTO OPT. MAX. (conatus sanctissimos principis nostri bene fortunante) fruiturus est, horum partem iam conspeximus, partem certa spes est nos aliquando conspecturos, Superest illud votis publicis comprecari, vt CAROLVS orbe pacato, nos CAROLO quam diutissime et fruamur, cuius sacrosancta maiestas semper esse dignabitur huic inclytae Antuerpiae nostrae fauens ac propitia, cum non alia sit illius obseruantior. DIXI.

Petrus Aegidius ab actis ciuitatis scribebat,
Cornelius Grapheus a Secretis characteres faciebat,
Pictores ducenti et quinquaginta ex ciuibus pingebant,
Fabri lignarii trecenti ex ciuibus extruebant,
Michael Hillenius typis excudebat,
Fides et Amor instigabant.



image: s217

GERHARDI NOVIOMAGI VITA PHILIPPI BVRGVNDI.



page 218, image: s218

LECTORI SALVTEM! BVRCARD GOTTHELF STRUVE

GErhardus Geldenhauer, a patria dictus Nouiomagus, litteris humanioribus, Alexandro Hegio et Io. Ostendorpio ducibus, Dauentriae primum incubuit, post, Louanii ad studia Philosophica se adplicauit, ac talem se gessit, vt dignus esset, alios docendi. Ibidem cum viris eruditis, inter quos Erasmus erat Roterodamus, familiarem contraxit amicitiam. Excelluit potissimum in arte poetica. Hinc, dum viginti versus in Maximilianum composuisset, illos scilicet, quos huic historiae videmus subnexos, Maximilianus illum Thenis Brabantiae oppido a. 1517. laurea poetica ornauit. Inde ordinis Cruciferorum Monachus factus, Antvverpiae per aliquot tempus vixit, sed in aulam Caroli Austriaci, qui postea factus fuit Imperator, vocatus, ipsi a sacris fuit, lectionibus et historiis. Ipso vero in Hispaniam abeunte, ad Philippum Burgundum, Episcopum Traiectensem se contulit, eidemque a sacris et secretis fuit in lingua latina, atque in cubiculo a lectionibus per annos duodecim, vsque ad mortem Episcopi. Ipse de hoc testatur, dum in hac Historia de Philippo Burgundo dicat; me praelectore, Historicos latinos, quotquot extant, attentissime audierat. Post Philippi mortem, easdem functiones in aula Maximiliani Burgundi obiit, qui vnus erat ex filiis naturalibus Maximiliani I. Anno 1526. VVittebergam mittebatur, vt statum Academiae, et Ecclesiae examinaret. Singulare in itinere fatum experiebatur: In latrones enim incidebat, qui caput ipsius securi fere diuidentes ipsum apud Brunsuicum humi stratum spoliauerant, et mortuum credentes in sylua reliquerant. Euasit tamen, VVittebergam venit, ibidemque omnia probe examinans, redux factus, Ecclesiae statum doctrinae Prophetarum atque Apostolorum conformem esse iudicabat. Hinc, relicta Religione Pontificia, VVormatiam abiit, vbi matrimonium contraxit, atque erudiendae iuuentuti vacauit. Inde Argentoratum delatus, varias cum Erasmo habuit controuersias, demum scholae Annaeae apud Augustanos, quaeanno. 1531. fuit erecta, primus Rector constitutus [Note: Car. Stengelius Rer. August. p. II. c. LXV. n. 36. Vlricus Langenmantelius Patricius Augustanus Canonicus San. Mauritianus legauerat stipendium quoddam V. pauperibus studiosis legitimis ciuium filiis, qui iam LL. AA. Baccalaurei creati essent, vt SS. Theologiae studio incumbere possent. At Senatus anno CI? I? XXXI. Scholam ex illo legato ad D. Annae aperuit, cuius primus Rector fuit Gerhardus Geldenhaurius Nouiomagus, qui multa scripsit, qui Gesnerus in Bibliothecarecenset. Eadem recensens Werlichius Augspurg. Chronic. p. III. p. 23. nisi quod male dicat, illum ex Bauariae oppido Neuburgo fuisse oriundum.]


page 219, image: s219

Marpurgum postea accitus, primum historias, dein Theologiam ab anno trigesimo quarto seculi decimi sexti ad quadragesimum secundum vsque docuit, quo anno die X. Ianuarii peste fuit extinstus. [Note: Plenius ipsius vitam exposuerunt Melchior Adami in vitis Theologorum. p. 43. Vossius de Historicis latinis lib. III. c. X. p. 654. Freherus Theatro Viror. clar. p. 614. Valerius Andreae Bibl. Belg. p. 273. Baelius Dictionaire Historique et Critique p. 1320.]

De hac autem, quam in praesenti exhibemus, Historia, Vossius [Note: lib. III. c. X. 614.] sic testatur: Scribit idem in praefatione opusculorum illustratae Germaniae Marpurgi editorum, vt in familia Philippi a Burgundia multis annis vixerit. Addit hinc de eodem, voluit ille per me notari, si quid in sua dictione, aut in finitimis regionibus, memoratu dignum actum esset: sed ea conditione, vt singulis mensibus, quae annotaram, ipsi et a consiliis praelegerem: quod cum facerem, admonebant: si quid perperam, si quid parum considerate scriptum audissent, id mutarem. Philippus ille a Burgundia, quem dixi, filius fuit Philippi Boni, frater Caroli Audacis, ac Dauidi fratri in episcopatu Vltraiectino successit, atque anno obiit CI? I? XXIV. Huius episcopi vitam fide optima idem Nouiomagus consignauit: eam vero dicauit Margaritae Austriacae, Belgicae Gubernatrici: cuius Philippus illi erat auunculus magnus. Excudit Egenolphus Argentorati anno CI? I?XXIX. Iniquior tamen in hanc Historiam est Valerius Andreae, dum ait: verum libellus hic, quod monitum lectorem velim, totus haereticus est. Scripserat enim hunc librum, postquam VVittebergae fuisset: hinc luxum et fastum Pontificiorum saepius notat. Verax igitur est Historicus, ita, vt nec vitia Philippi reticeat. Et licet Antonius Matthaei et Baelius eundem notent, quod fere sub initium scripserat: quare non tam amabat quam amabatur, lasciuiores enim quaedam matronae in tantum eum, seposita omni verecundia deperibant, vt harum caussa fere in vitae periculum incidisset, nisi is, qui ei mortem intentaturus putabatur, occisus fuisset: cum tamen satis constaret, quam fuerit lasciuus. Sed neque hoc in casu fauori quidpiam indulsisse Nouiomagum, crediderim ex eo, quod exeunte hoc libello, ipsum in adolescentularum amoribus notet tanquam ardentiorem. Distinguenda ideo erunt tempora, et cui iuuenis non deditus erat, lasciuiam exercuit in aetate prouectiori. Praeter hanc Historiam consarcinauit ille Batauorum Historiam, epistolam de Ciuitatibus infra Coloniam Agrippinam, aliamque de Zelandiae situ, praeter ea, quae ex vernaculo in latinum transtulit sermonem. In epistola ad Margaretham dedicatoria, promittit septem suae aetatis libros Historiarum, quos iam ad incudem se reuocare refert, ac sub Margarethae auspiciis, in publicum ait prodituros. In ipso etiam hoc libello prouocat ad librum primum et septimum. Ansam conscribendis hisce septem Historiarum libris, sine dubio ipsi dederat Philippus Burgundus, prout supra iamdum ex Vossio annotauimus. Huncautem libellum Antonius Matthaei Veteris aeui analectis [Note: Tom. I. p. 216.] inseruit, eidemque notas adiecit prolixiores. Addi quoque meretur Vita Philippi Burgundi, quae


page 220, image: s220

in Suffridi Petri Appendice [Note: p. 186.] ad Io. a Becka Chronicon Vltraiectinum reperitur, eiusdemque vita a Guilielmo Heda, in Historia Vltraiectina descripta, cum Arnoldi Buchelii notis. Vitam Eius dem peculiari etiam libello scripsit Adrianus Barlandus [Note: de hac ipse Barlandus in Catalogo Episcoporum Traiectensium p. 107. Philippus a Burgundia, Diui Maximiliani Imperatoris et Caroli nepotis eius tam Hispaniarum Regis auctoritate adactus potius quam tale quid ambiens, Episcopus et princeps Vltraiectinus honorifice inauguratus est. Nihil ab inito pontificatu antiquius habuit, quam in omnibus fratrem suum Dauidem imitari, pacifice (quantum per factiosos quosdam licuit) praeesse, arces collabascentes restaurare. Huius vitam quia peculiari libello scripsimus, hic non opus est repetere. Praefuit annis sex, mensibus vndecim, diebus quatuordecim. Obiit Dorestati anno 1524. Septima die Aprilis AEtatis anno LIX.] Accessit in fine huius Historiae EMVNDI DINTERI Genealogia Ducum Burgundiae et Brabantiae, Flandriae et Hollandiae Comitum. Dinterus a vico Dinter Maeslandici territorii in agro Syluae ducensisic dictus, Antonio I. Ioanni III. Philippo I. et II. Brabantiae Ducibus a secretis erat. Post aulicae pertaesus vitae, sacris initiari voluit, a Philippo Bono, Burgundiae Ducae constitutus est Canonicus D. Petri Louaniensis. Inde ad Corsendoncanum, Canonicorum Regularium S. Augustini Coenobium prope Turnhautum, Brabantiae municipium, quinquagenario maior sese contulit. Bruxellas reuersus, vita excessit in palatio anno Domini CI?CCCCXLVIII. ad D. Iacobum in Monte frigido sepultus. Inscriptio sepulcri eius insacello Venerabilis Sacramenti Bruxellis reperitur, atque talis est:

D. O. M.

HIC IACET MAGISTER EMONDVS DE DYNTER ILLVSTRIVM PR. ET DOMINORVM QVONDAM ANTONII IOHANN ET PHILIPPI ETC. NEC NON PHILLIPPI BVRGVNDLE ET BRAB. ETC. DVCVM SECRETARIVS, QVI OBIIT A. D. M CCCC XLVIII. M. FEBR. XVII. CVIVS ANIMA R. I. P.

Breuis est Brabantiae Ducum Genealogia, quam, vt Valerius Andreae ait: ab Hectore Troiano fabulose deducit, Hunibaldi nugas imitatus: eandem vero ad normam Genealogiae Christi a Matthaeo expositae, direxit.



page 221, image: s221

VITA ET OBITVS CLARISSIMI PRINCIPIS, PHILLIPPI A BVRGVNDIA, BONI PHILIPPI BVRGVNDIONVM DVCIS FILII. IN QVA NON PAVCIS LOCIS, CHRISTIANI PRINCIPIS EXEMPLA PROPONVNTVR, ET ORIGO BELLI INTER EPISCOPVM VLTRAIECTINVM, ET CAROLVM GELRIORVM PRINCIPEM INSERITVR. I T E M GENEALOGIA DVCVM BVRGVNDIAE, BRABANTIAE, FLANDRIAE, HOLLANDIAE, ETC. AB HECTORE TROIANO, AD CAROLVM QVINTVM IMP. GAESAREM AVGVSTVM VSQVE DEDVCTA, AVTHORE EMONDO DINTERO, VIRO PRVDENTISSIMO. CLARISSIMAE ATQVE CLEMENTISSIMAE PRINCIPI DOMINAE MARGARITAE ARCHIDVCI AVSTRIAE, DVCI BVRGVNDIAE, BRABANTIAE, ETC. GERARDVS NOVIOMAGVS S. P. D.

QVum paternum stemma tuum, clementissima Princeps, quod ab Habspurgiis progressum, in Augustum vsque culmen virtus euexit, ab omnibus latine et germanice legatur, non ingratum clementiae tuae fore putauit, si etiam materna tua origo, qua nullum habet hic orbis illustriorem, diuulgaretur. Nactus enim vetustum Burgundici atque Brabantici stemmatis exemplar, quod prudentissimus vir Emondus Dinterius, proaui tui, boni ducis Philippi, a secretis conscripsit, id in Maternae familiae tuae aeternum decus, typographis edendum commisi. Non quod huiuscemodi editione, aut blandiri velim, aut aliquid munusculi emendicare, sed vt adpareat, solam virtutem vere nobilitatis esse propagatricem, a qua vbi posteri degenerare coeperint, diuites, potentes, tyrannos, nominari posse, germane nobiles non posse. Id quod Iuuenalis elegantissima satyra notauit, quod si nonnulli sanctuli nobilium praeceptores discipulis praelegere didicissent, non haberemus forte, tot nobiles tam in omnem libidinem, in omnem crudelitatem propensos. Inter Christianos tamen, (vt id quoque addam) nemo non nobilis est, qui innocentia, clementia beneficentia, excellit. Quae Christianae nobilitatis dotes in te lucidius emicarent, si ab aula pariter et auribus tuis arcetentur, fucati, cucullati, albati et atrati adulatores, qui nominis tui authoritate, in suum commodum, suam tyrannidem, non sine sanguinis (horrendum dictu) effusione abutuntur. Quos si ego imitari vellem, sic scriberem. En habes, Diua Margarita, Augusta maternum genus, quod non magis te illustrat, quam tu illud, quae es Regis et Augusti filia [Note: Margaretha hac est Maximiliani I. Augusti filia, Iohanni Hispaniae Infanti Ferdinandi Catholici filio nupta, Philippi Austriaci, qui ex matrimonio cum Iohanna Hispanica, defuncta ipsius matre Isabella, Rex Castiliae factus, soror, Caroli V. Regis Hispaniae et Augusti amita.] regis vxor, regis soror, regis et Augusti amita, et huiuscemodi non pauca. Verum videor mihi nunc simplicius, amantius, et restius dicere. Habes Clementissima Margarita, maternam originem, quam nisi, vt facis, benignitate, mansuetudine, liberalitate exornaris, perpetuo illa tibi dedecori futura est. Praemisi huic Genealogiaetuae, vitam Philippi a Burgundia, magni auunculi tui, quod in ea vt nobilissimae optimaequa Principis Mariae matris tuae, honorifica fiat mentio, et nonnulla contineantur, quae ad improbos huius temporis mores corrigendos, conductura putarim, quae si Clementiae tuae placuisse sensero, septem historiarum nostrae aetatis libri, quos ad incudem reuocaui, sub foelicissimi nominis tui auspicio, in publicum tandem prodire audebunt, Bene vale.



page 222, image: s222

Philippus a Burgundia natus est Patre Philippo Burgundionum duce, illo qui a mira erga suos charitate, pacis studio, morum facilitate, Boni cognomentum sortitus est. Matre Margarita Postia, foemina, adeo insigni formae venustate, et inculpata pudicitia, vt viris admirationi, foeminis exemplo fuerit. Mortuo patre, Carolus belligerator ille, tantarum ditionum haeres, inito principatu, maluit vicinos principes bello lacessere, quam Spartam suam, vt prouerbio dicitur, exornare. Quare Philippus frater, natu minimus, negligentius a Carolo haberi videbatur. Sed diligens vigilantissimae matris cura, tantae spei filio, non defuit. Intra paucos vero annos Carolus Dux, quum vincendo, etiam Regibus formidini esset, in bello caesus occubuit. Post cuius mortem Maria ipsius filia, Maximiliani Austrii vxor facta cum marito apud Belgas, et bonam inferae Germaniae partem, regnare coepit. Interea Philippus Bruxellae celebri Brabantiae oppido, sub matris oculis educabatur. Cuius familiae tanta erat modestia et sanctitas, vt sacrarum virginum domicilium, dici iure potuisset. Aderat puero paedagogus, quinquagenario maior, vir prudens, qui ita eius curam gerebat, vt si pater fuisset, non potuisset aut solicitius aut amantius. Latinas literas (pro illo seculo) satis feliciter didicit, ingenio enim valebat simul et memoria, Selegerat ei mater condiscipulos et coaetaneos, non tam generis nobilitate, quam morum innocentia insignes, a quibus neque audiret neque videret, quod teneram aetatem inficere posset. Lusus erant, trochus, pila, sphaerae, quibus et corpuscula exercentur, et animi non facile corrumpuntur. Sic educatus et doctus, in aetatis annum vsque duodecimum, a nobilissima Maria, in aulam accersitur, in qua ita vixit, vt ipsi Mariae patruus, non secus ac liberi curae esset, atque amaretur. Cuius ipse vicissim, tota vita adeo gratus admirator fuit, vt si quis foeminam quampiam, a pulchritudine, a comitate, ab industria, a pudicitia, ab amore in coniugem, ab administrandae rei siue priuatae, siue publicae, prudentia, laudasset, statim ille suam praeferebat Mariam, idque talibus verbis, eo affectu, vt facile intelligeretur, eum procul ab omni adulationis suspicione abesse. Prima stipendia sub Maximiliano Archiduce fecit, cui tam charus fuit, vt dum is Aquisgraniis in Regem coronaretur, equestris ordinis insignia, ab eo acceperit. Non potuit generosus animus diu latere, nondum enim decimum octauum aetatis annum attigerat, quum Grauelingae (Flandriae id oppidum est, militiae praefectus, multum gloriae meruit, charus commilitonibus omnibus, vtpote, qui morum facilitate, et summa erga omnes benevolentia, a Philippi patris (cui etiam facie ac totius corporis lineamentis similimus erat) moribus, non degeneraret. A Grauelingae praefectura, Cortracum celebrius oppidum accitus, magna laude et industria rem militarem administrauit. In eo tumultu, quo Flandri Maximiliano Regi offensi, totam principis ditionem in duas partes distraxerant, Philippo a Cliuis (Rauesteinus dicitur) adhaesit. Tribuebat hoc inprimis Principi Philippo, vnico Mariae suae filio, cuius causam Flandri vna cum Rauesteino, tueri sese affirmabant, deinde ipsi Rauesteino cui Anna a Burgundia soror, nouerca erat, sed talis, quae erga priuignum matris affectum aequaret, postremo Flandriae, cuius prudentissimi magistratus et nobilitas, nullo non honoris genere ipsum semper prosequuti fuerant.

Rebus tandem inter Maximilianum Regem et aduersam partem compositis, optimum Dauidem fratrem suum Vltraiectinum tum Principem et Episcopum adiit,


page 223, image: s223

qui eum vere fraterno affectu excepit, amabat, honorabat, assidueque lateri suo adhaerere cupiebat, ac tantae ditionis successorem relinquere, quod constantissime tum renuit, alioqui facile, etiam applaudentibus tam Vltraiectinis quam Transisulanis, fratri coadiutor (vt dicitur) factus fuisset.

Eo tempore, iuuenili supraque modum amabili forma erat, oculis nigricantibus et nescio quid Cupidinem eiaculantibus, ore roseo, mento prima lanugine herbescente, gracili corpore decoraeque proceritatis, moribus vero et conseruatione ita compositus, vt magis Parthenius quam Philippus, adpellari potuisset. Quare non tam amabat quam amabatur, lasciuiores enim quaedam matronae, in tantum eum, seposita omni verecundia, deperibant, vt harum causa fere in vitae periculum incidisset, nisi is qui ei mortem intentaturus putabatur, occisus fuisset. Ea res et ipsi qui coactus occiderat, et Dauidi fratri non parum moeroris attulit.

Mortuo Dauide, fraternae haereditatis parte accepta, ad Burgundicam aulam summa multorum expectatione rediit, adeoque clarus Philippo tum Principi extitit vt eum patris fere loco habuerit, quod vt reipsa quoque ostenderet, clarissimo eum ordini Equitum aurei velleris adscriptum torque donauit, ac toti suae familiae praefecit.

Philippo postea rege, ex Hispaniis reduce, Anna a Burgundia, Adolphi Ducis Cliuensis (Rauesteinum vulgus nominabat) vxor moritur, Philippo fratre, haerede ex semisse declarato. Auctis itaque opibus, nihil magis in votis habuit, quam ab aulicis turbis procul abesse, sibique viuere. Verum quominus voti compos factus sit, Philippi Regis regius erga eum affectus in causa fuit. Praefectus enim ab eo rebus maritimis, et regiarum classium dux constitutus est, in qua praefectura, ea quae ad totius Zelandiae, nautarumque commodum spectabant, non minus, quam suam ipsius domum, curabat. Nihil erat quod ad militiam, remque navalem pertinebat, cuius non esset peritissimus. In hac fortunae potestatisque licentia, neminem suorum aut exactionibus, aut precibus, quibus contradicere non liceret, grauauit vnquam.

Quum Philippus Rex, aliquot Gelriorum oppidis occupatis, in Hispanias proficisceretur, huius potissimum fideli prudentiae et solicitudini, deuicta Gelriae pars credita est, quam tam vigilanter custodiuit, vt non modo nihil, neque aperto Marte, neque per insidias ei ablatum sit, verum etiam, vt hostium non infimi, eius amicitiam, occultis legationibus ambierint. Mortuo in Hispaniis Philippo Rege, Gelriorum dux, cristas engere, Hollandos et Brabantos finitimos, Gallorum auxilio fretus depraedari coepit. Tum a Philippo Vuageninga oppidum, obsidione cinctum est, quod quominus aut vi aut deditione subactum sit, in culpa fuit is, qui tum Burgundicis rebus praeerat, cuius iussu obsidio quum iam iam oppidum capiendum esset, soluta est. Quod adeo Philippo displicuit, vt prouinciam vti susceperat integram, successori volens cederet. In Venloae quoque obsidione, multa, ipso totis viribus renitente, temere frustraque tentata sunt. Post tantos labores, in Zelandia quiescere decreuerat, verum id minime conceditur, legatus enim a Maximiliano Augusto, et Carolo Hispaniarum principe Romam ad Iulium secundum Pontificem Maximum mittitur. In ea legatione, supra quam dici potest honorifice ab omnibus Italiae Principibus et ciuitatibus exceptus est, praecipue tamen, a principe Mirandulano, Veronensi et Florentinis. Pontifex Iulius, plus ei honoris exhibuit, quam vlli intra centum annos legato exhibitum, memoriae proditum est. Honorabat in eo Burgundicum nomen, vbique terrarum celebratissimum, mirabatur in vno homine, tantam fere rerum omnium peritiam. Sive enim cum illo pacis, siue belli negotia (quae etiam Iulio Cano arridebant) tractaret, summam vtrorumque in Philippo scientiam experiebatur, licet hic pacis semper fuerit amantior. Delectabatur ille picturis, habebat hunc eius artis iudicem simul et artificem, pictoriam enim et aurifabrilem, adolescens didicerat. De Architectura


page 224, image: s224

erat sermo, nouerat hic eius artis, dimensiones, proportiones, symmetrias. De basibus, columnis, epistyliis, coronamentis, atque id genus reliquis, adeo exacte disserebat, vt ex ipso Vitruuio eum singula legere putares. Si de fontibus, atque ductibus, thermis sermo incidisset, nihil harum rerum hunc latere adparebat. Itaque factum est, vt Iulius eum summopere amaret, multaque vltro offerret, quae alii ambire solent. At ea animi celsitudine erat, vt nihil a Iulio acceperit, praeter statuas marmoreas duas, quarum vna Iulii Caesaris, altera Haelii Hadriani erat. Nihil magis eum Romae delectabat, quam sacra illa vetustatis monumenta, quae per clarissimum pictorem Ioannem Gossardum Malbodium, depingenda sibi curauit. Legatione peracta, in Brabantiam rediit. Interrogatus vt placeret Roma, nullum locum magis placere asseuerabat, si illa scelerum fex (quos Curtisanos vocant) procul isthinc ablegaretur. Ciues Romanos, qui veteres nominantur, graues esse viros dicebat. Sacrificorum, Episcoporum, Cardinalium, Pontificis Maximi non minus impudentem quam impurum luxum ac fastum, ita execrabatur, vt affirmaret se non dubitare, quin gentiles et pagani (vt dicimus) castius, innocentiusque vixerint, quam hi, qui nunc christiano orbi, religionis leges praescribunt. Addebat, se vidente, Cardinales quosdam primi nominis, dum sacrae reliquiae populo, et praecipue Germanis nostris venerandae ostenderentur, exertis linguis, ac digitis in turpem modum compositis, nostrorum simplicitati insultasse. Nihil apud hoc nominum genus sacrum esse referebat, praeter aurum, et quae vel nominari nefas sit. Curtisanos autem, et inprimis nostrates, qui ibi sacerdotia, laboris mercedem accipiunt, si quis se coram nominasset, expuebat. Sciebat enim qua humilitate qua subiectione, sanctissimis illis atque reuerendissimis, grati fuissent. Nihil ei (vt paucis dicam) Romae placuit, praeter coelum et solum, lapides et ligna, et ciues illos Romanos, quorum meminimus.

Hac legatione, inter caetera, hoc assequutum se praedicabat, quod plurimorum Romanorum Pontificum Maximorum diplomata, leges, decreta, indulgentias, vt meras imposturas, vt plus quam perniciosa veneficia, detestaretur. Hinc etiam sacerdotes et monachos, qui a talibus portentis pendent, vt eorundem scelerum reos ac socios, contemnebat.

Sed vt ad gesta ipsius reuertamur, quum Caroli Principis soror, Isabella, Christierno Danorum Regi desponsata esset, ipsi hoc muneris ab Augusto sponsae auo, et Carolo iniunctum est, vt eam ad sponsum vsque illorum nomine comitaretur ac deduceret. Quo munere magnifice functus, dum in patriam reuertitur, pestilentia naues inuasit, in sua etiam naui, Balduini a Burgundia fratris sui, filia, quam ei nobilissima domina Marina Maurica pepererat, hoc morbi genere correpta obiit. Cuius mortem tulit aegerrime, quum quod virgo erat ea venustate, iis moribus, vt Charitum vnam dicere potuisses tum quod nobilissimo eam marito destinaret. Sed ea est fere rerum omnium conditio, vt optimis quibusque citius priuemur, pessima tenacius adhaereant.

In patriam reuersus, totus exornandae arci suae Suytburgo intentus, inter fabros, architectos, sculptores et pictores versabatur, adeo familiariter vt vnus illorum putaretur. Aderant ei et versificatores, qui picturas atque structuras carminibus ornarent, vt vtramque picturam, et loquentem et tacitam, ostentare posset Excellentes in quauis arte artifices, miro fauore prosequebatur, domique suae liberaliter alebat. Accersierat sibi magnis expensis, pictores et architectos primi nominis, Iacobum Barbarum Venetum, et Ioannem Malbodium, nostrae aetatis Zeusim et Apellem. Bonarum praeterea literarum professores mire amabat. Ex horum numero inprimis sibi familiares fecerat D. Erasinum Roterodamum, in optimis studiis orbi notum, et Ioannem Paludanum Louaniensis Academiae rhetorem. Dum ita domi, relicta aula, semotus procul ab omni ambitione, sibi viuere incipit, Carolus Rex, magnum auunculum honorare volens, onerat maxime, quod vt


page 225, image: s225

aliquanto altius repetam, res ipsa postulat. Fridericus Marchio Badensis, quum viginti duobus ferme annis, Vltraiectini Episcopatus munere, non sine seditione et bello, functus esset, senio pariter et morbis fractus, cupiebat hoc munus in alium quempiam transferre, ea conditione, vt aliquot aureorum millia acciperet numerata, aliquot ad vitam annua. Quumque in Galliis et Anglia, id frustra tentatum esset, tandem ad Carolum venit, Episcopatum certis conditionibus offert. Consultum est aliquandiu ea de re, visa est multis Friderici oblatio, non solum non aspernanda, sed obuiis etiam vlnis acceptanda. Tum quod Gelriis Hollandiam per agrum Vltraiectinum depraedantibus, iter minus peruium fore putabatur, si Episcopus ex Caroli sententia praeficeretur, tum quod factiones, quae sunt inter Hollandos et Vltraiectinos, hoc modo paulatim sopiri tollique possent. Cum Friderico Episcopo, facile conuentum est, de Romano Pontifice, qui huiusmodi in rebus, membranas et plumbum vendit, modo pecunia numeretur, nihil dubitatum. Hoc vnum inquirebatur, quis e Principum numero, in Friderici locum aptior sufficeretur.

Tandem auditis sententiis, relatum est Carolo, nullum adhuc ad hanc provinciam subeundam Philippo Maris Praefecto, aptiorem reperiri posse, quod aliquandiu apud Dauidem Episcopum egisset, Vltraiectinorumque mores cognitos haberet, et ciuitatibus ac nobilitati notus esset.

Erant qui hoc consilii, non simplici animo, neque ornando Philippo datum, affirmarent, sed potius vt hoc honestiore quodammodo titulo, ablegaretur. Opponebat enim se interdum liberius consiliariorum sententiis, praecipue quando de exigendis pecuniis, ab agricolis, piscatoribus, et istiusmodi paupere plebecula, agebatur. Compertum enim habebat, qua libertate sub Philippo patre, et Carolo fratre Ducibus, egissent, et qua plus quam Gallica seruitute, iam indies magis ac magis premerentur. Placet consilium Carolo. Adprobat Fridericus, accersitur Philippus, res magnificis verbis proponitur. Stupet primo Philippus, deinde aliquantulum secum deliberans, aetatem excusat, addit etiam si anni paterentur, prohiberi tamen se ab hac prouincia, literarum inscitia. Respondetur, AEtati multum adesse authoritatis, nec rebus gubernandis vllam aptiorem, literarum imperitiam, eruditos consiliarios abunde suppleturos. Accedunt ad haec Caroli tanti Principis iunctae authoritati preces. Quid ageret Philippus? Consentit. Mox aguntur gratiae, et Principis et Reipublicae nomine. Pollicetur praeterea Carolus, se se omnes expensas in hoc negorium necessarias, exoluturum, ditionemque Vltraiectinam non secus habiturum ac defensurum, quam Hollandiam, et optimam quamque suae ditionis partem. Solus Vltraiectinorum adsensus restabat, ad quem obtinendum Maximilianus Comes ab Horne, dominus ita dici coeptum, Gasbecanus, mittitur, qui propter quaedam liberius, quamquam vere, in Vltraiectinorum consilio dicta, speciosas verborum ambages, pro responso ad Carolum refert. Rursus ergo eadem de causa, Henricus Comes Nassouius Vltraiectum venit, talia habens in mandatis, qualibus si Vltraiectini, suorum commodorum negligentes, contradicere obstinatius pergerent, experirentur tandem, quid esset oblatum Caroli fauorem aspernari. Magna Vltraiectinorum pars, Fridericum exosum, habebat, et (vt sunt fere omnes nouarum rerum cupidi) successorem ei datum videre cupiebat. Verum in Philippum (nescio quo metu animi) non indinabant. Transisulani, memoria Dauidis optimi praesulis accensi, Philippum facile videbantur in Principem suscepturi. Tandem communibus sententiis, tam Vltraiectini quam Transisulani, Caroli precibus consentiunt. Mittitur post haec Romam. P. M. confirmat omnia, numerata tamen prius duodecim millium Ducatorum summa. Tanti constabat Episcopum Vltraiectinum fieri. His peractis, magno Burgundiae nobilitatis comitatu, Vltraiectum Philippus ingreditur, ac plausibiliter (si externa erga nouum Principem officia spectes) suscipitur. Qua de re, quia in epistola ad


page 226, image: s226

Paludanum rhetorem, quaedam indicauimus, et in primo libro Historiarum, nostrae aetatis diligentissime scripsimus, hic nihil amplius addetur. Factus Vltraiectinorum Princeps et Episcopus, cum quibusdam amicis priuatim contulit, de statutis Synodalibus recognoscendis, de feriarum numero minuendo, de prouisorum ac Decanorum (ea sunt odiosa cuiusdam iurisdictionis nomina) tyrannide cohercenda, de tot ociosis hominibus ad sacerdotia non admittendis, de validis mendicantibus tollendis, de pauperum cura gerenda, de clamosis illis concionatoribus, praecipue mendicantium ordinum, cohibendis, de bonis et doctis Concionatoribus instituendis, et huiusmodi multis aliis, quae ad Reipublicae commodum et verum Christianismum spectare videbantur. Verum quo minus haec prudentissimi Principis consilia succederent, consiliarii iurisconsulti duo, in causa erant. Hi enim dum vtraque manu aperta ac protensa, suis commodis consulunt, magno fremitu clamitare coeperunt. Haec consilia non fore e re Principis, multumque culinae obfutura. Quare conniuente Principe (vt erat mansueto animo) omnia veteri more apud hos venalia erant. Princeps igitur imperiosis illis consiliariis assidue occinentibus, ne his rebus se occuparet, quarum imperitior esset, sineret illos harum subire et molestiam et inuidiam, facile cessit, atque ad reficiendas arces animum intendit.

Inprimis vero veterem Dorestati arcem, nouis artificiis commodiorem fecit, picturis, sculpturis, figulinisque talibus exornauit, quales vix ipsam Italiam habere crediderim. Praeterea, propugnaculis, armis, bombardis, eam accuratissime muniuit. Caeterarum vero arcium praefectis vt idem facerent, iussit. Haec agentem interturbant paulisper equites, qui sub Friderico Episcopo stipendia non soluta conquerebantur, hi enim occupata Oldensala oppido, et arce Laga, in ipsis fere Suollanis portis, vbi tamen Princeps erat, ferro et igni grassabantur. Verum hic tumultus, soluto stipendio breui, licet non sine graui agricolarum damno, sedatus est. Obequitabat post haec, Philippus in ditione Transisulana, multa in bonum publicum aut corrigens, aut constituens. Si quando, vno in loco aliquandiu morari, rerum necessitas coegisset, diem fere in hunc modum partiebatur. Primam eius partem precibus, e more legendis dabat, in quibus ad ea magis attendebat, quae ex sacris libris deprompta erant, quam ad fabulosas diuorum historias. Ridebat interdum cum has legeremus, ineptissimos earum scriptores fuisse dictitans, qui cum omnia mentirentur, nihil minus tamen sciuissent quam mentiri. Tam apertis enim huiusmodi scripta mendaciis scatent, vt authoribus earum nullam fuisse memoriam (qua tamen mendacem vel in primis valere oportet) etiam lusciosis adpareat. Sacros vtriusque Testamenti libros, non semel atque iterum legerat, et in his tantum promouerat, vt D. Erasmi Roterodami translationem, vulgatae conferret, et acri iudicio de vtraque pronunciaret. Lectis horariis preculis, consiliis consultationibusque praeerat, audiendis litteris, querelis, litibus, sententiis intentus, ea cura ac diligentia, vt nihil literarum nihil se praesente resignaretur, nihil nisi sua manu subscriptum, obsignaretur. Postea prandebatur, inter prandendum quaestiones variae proponebantur, ex poetis, ex historicis, ex sacris literis. Historias veterum fere omnes, gallice legerat, memoriaeque commendarat. Praeterea me praelectore, Historicos latinos quotquot extant, attentissime audierat. Pomeridianis horis, aut in hortis deambulabat, aut opificum officinas, in morem soliciti patrisfamilias, circumibat. Caena quaestionibus item, dicteriis, interdum etiam liberioribus in conuiuas et ministros scommatis transigebatur. A coena crebro in multam noctem, aut colloquebamur, aut vicissim legebamus. Turbis et conuiuarum multitudine offendebatur, secessus vero et vnius alteriusue consortium, expetebat. Si quando largiore compotatione sese grauatum sensisset, sequentis diei abstinentia sibi medebatur. Ebriosos, praesertim, qui cereuisia se ingurgitare solent, detestabatur, scortationibus minus infestus. Ipse enim in Venerem propensior, inque adulescentularum amoribus ardentior erat.


page 227, image: s227

Si quis sacrarum virginum, monachorum, sacrificulorum, et eorum qui aut magistri nostri, aut Theologi salutantur, coelibatum praedicasset, irridebat vehementer, impossibile dicens, homines integro corpore, aetate, in tanto ocio, in tanta rerum omnium copia qui crebro aut vino calerent, aut turgerent cereuisia, posse caste viuere. Quare horum castitatem, impurissimam humanae naturae contumeliam interpretabatur. Sacrificulos qui domi concubinas alerent, simulatae castitatis professoribus multo puriores iudicabat. Hinc male, vt mulierosus, a ptochotyrannis audiebat, et in publicis concionibus oblique notabatur. Quod tamen patienter contemnebat, futurum sperans (vt aiebat) se viuo, vt omnis compulsae castitatis necessitas, vnanimi Episcoporum ac Presbyterorum consilio tolleretur. Hactenus humanissimi Principis mores, me aliquantulum a proposito abduxere. Caeterum, vt ad alia veniamus miro adfectu suos prosequebatur, nemini aut exactionibus, aut nuper inuentis vectigalibus grauis. Toto tempore quo Vltraiectinis praefuit, ne obulum quidem a quoquam, praeter veteres et annuos reditus, in suum commodum exegit. Dum hoc modo suis consulere conatur, Campis oppido, aliquot ciuium aduersus senatum, seditionem concitarunt ac quosdam, leues ob causas, senatu mouerunt. Ad quae Princeps, ob violentam seditiosorum coniurationem, conniuere cogebatur. Quod vbi illi sensissent (vt sunt huiusmodi homines ad exitium vsque inquieti) nescio quam Camerinam (vt hoc prouerbio vtar) aduersus Suollanos mouerunt. Suollani qui a Campensibus, praecipue novis senatoribus, contemni nolebant, se non iure, non Principis authoritate, quod maxime oportuit, sed armis defendebant. Hinc ex re leuiuscula, acris et luctuosa concertatio exoritur. Intercessit Principis, intercessit ipsius etiam Caesaris authoritas, sed frustra. Indies enim hoc incendium latius ac vehementius grassabatur. Potuisset initio hoc malum, Principis clementia, prudentique nobilitatis ac Dauentriensis senatus consilio sopiri. Verum Principis iurisconsulti illi, in vtramque aurem, vt dicitur, dormiebant, nescio quid lucri ex hac patriae calamitate, sperantes, multis conuentibus de concordia actum frustra. Tandem eo res prolapsae, vt Suol. ad Gelrium inclinare dicerentur. Ea res Principem magis sollicitum reddebat. Quare accersitis consiliariis, me adstante, dixit. Num cernitis quam late hoc dissidium serpat? quale exitium patriae minetur? Occurrendum igitur quam primum huic malo, ne neglectae patriae salutis accusemur. Tum illi (vt erant facundi adulatores) depone, inquiunt, Clementissime Princeps, hunc metum. Nos tempori hunc tumultum comprimemus. Tu saltem fac bono sis animo, genioque totus indulgeas. Vtilis est haec ciuitatum discordia, quanto enim plus pecuniae in mutuam pernitiem effuderint, tanto minus postea virium habebunt, tuis iussis non obsequendi. Nonne solae ciuitatum opes faciunt, vt Principum decretis contradicere ausint? His pestiferis persuasionibus negligentiorem Principem fecerunt. Interea Suollani, priuatim et publice, de Principe immerente conquerebantur, vt Campensium fautore, suaeque causae aduersario, et ad defectionem spectabant. Demum clam ad Gelriorum Principem miserunt, qui auxilium implorarent, quod is (vt est ditionis ampliandae auidissimus) neque necessitudinis, neque beneficii paulo ante, dum fumaret Velauia, praestiti memor, statim misit, sed adeo latenter, vt prius bona nobilitatis Transisulanae pars caperetur, quam vt Suollanos ad Gelrium defecisse, aut Gelrium Episcopo hostem factum, quis suspicari posset. Iam apertum bellum erat, praedae, incendia, caedes. Vltraiectini vero, cum adiacente ditionis parte, ab iis sese malis subtraxere. Episcopus tamen apud Caesarem erat, ac speciosis promissis animabatur. Tandem valedicto Caesare, comitantibus duobus principibus, Maximiliano videlicet Gasbecano, et Guilielmo Rogendorpio, Campos venit, et ad tuendos suos, quicquid pecuniarum, quicquid aureorum argenteorumque vasorum habebat, lubens obtulit, in Caesareis nihilominus promissis, multum spei collocans. Hoc bello,


page 228, image: s228

Hasletani, nunquam interituram fidelitatis erga Principem, gloriam, obsidione magnanimiter lata, adepti sunt. Oldensalenses fortiter hostibus restituerunt, damnaque non modica intulerunt. Dauentrienses suis corporibus, nedum opibus Principis iniuriam vlciscebantur. His non immerito Stenuicani adnumerari meruerant, nisi partam gloriam, vino et somno sepulti, vna cum oppido suo perdidissent. Campenses tantorum malorum, et caput et cauda, in omni erga Principem officio frigidi ac negligentes erant. Multa hic volens praetereo, quod bellum hoc, in septimo historiarum nostrae aetatis libro accuratius descripserim. Dum itaque a Caesare, nihil praeter litteras, et exiguam admodum (quantum ad hoc bellum debellandum pertinebat) pecuniarum summam, mitteretur, Caesare profectionem in Hispanias adornante, Episcopus in Brabantiam venit, Caesari necessitatem suam exponit. Rursus promissa promissis cumulantur, et praeterea nihil, praeter Germanorum peditum aliquot vexilla, quae in obsidione Genemeudae, a Gelriis, fugata caesaque sunt. Caesar in Hispanias iam iam abierat, Episcopus D. Margaritam, et eos quos Caesar ditioni suae praefecerat, adit, hortatur, monet, orat, promissis respondeant, neque sinant, Gelrium contra Caesaream Maiestatem ac Burgundicum nomen toties insolescere. Res de die in diem differtur. Nec deerant qui dicerent Gelrii causam magis, quam Episcopi promoueri. Interea Daventrienses, cum Gelrio foedus et si minus honestum, pro rebus tamen fere desperatis, necessarium, iniere. Tum demum missi sunt auxiliarii equites ducenti quinquaginta, sed sero. Suollani tandem bello fessi et Gelrii imperium suspectum habentes, occasionem nacti, de ineundis certis pacis conditionibus, consultabant. Dum itaque diuina bonitate, laetior aura nobis aspirare coepisset, Episcopus in extremam aegritudinem incidit. Medicus inspecto lotio, tactis venis, occultam febrim indicat. Aduocatur alter medicus, is vix dum viso aegro, de salute desperare coepit. Nondum biduo lecto decubuerat, quin certissimam mortem adesse, medici mussitant. Id siue aeger audierit, siue ex vi grassantis circa praecordia morbi intellexerit incertum. Sacellanum vocat, ac se confiteri velle indicat, secedunt qui circumstabant. Confessione peracta, cubiculum ingredior, nihil minus cogitans, quam quod agebatur. Interrogat, sit ne Eucharistiae sacramentum in arce? Respondeo stupidus, si non adsit, facile adferri posse. Aldferatur, inquit, nam illud sumere desidero. Accurrunt nobiles et consiliariorum aliquot. Ab his offensarum veniam petit, et arcem in futuri Episcopi vsum commendat. Post haec respirans paululum, Deus, inquit, nouit, quod belli huius causa non fuerim, moxque addidit, Testamentum condidi, id ratum habeo: huiusque exequutores praeter nominatim descriptos, constituo Florent. Comit. Burensem, Ioannem Comitem a Bergis, Antonium Comitem Hochstratanum, et te, inquit, Domine a Boularia is enim omnium nobilium charissimus illi adstabat. Corpus suum (nam et illi hoc etiam cura erat) vna cum corpore Dauidis fratris Vltraiecti sepeliri volebat. Interrogatus a me, num filiis (duos enim nothos reliquit superstites) providere vellet, satis, inquit, habebunt, si probi fuerint. Deinde Eucharistiam, sano quam aegrotanti similior, sumit, mox oleo sancto inungi se petiit, cruceque (vt fit) exosculata, soli Deo sese commendabat. Accedo propius, tracto manus, quas tanquam valedicturus porrigebat. Interrogo an ne melius haberet, tum his fere verbis respondit: Bene sum contentus et sursum respiciens addidit; Fiat voluntes tua. Quod ideo eum addidisse crediderim, quod crebro contulerimus et dixerimus, foelicem illum, qui vel semel coelesti patri, ex animo dicere posset. Fiat voluntas tua. Ad vltimum, veluti quieti aliquantulum se compositurus, mortuus est. Aperto corpore, solus pulmo, nigricante quodam colore, quasi exustus, repertus est. Caetera intestina nulla sui parte corrupta erant. Hic finis tanti Principis fuit. Obiit autem Dorestati, Anno Millesimo quingentesimo


page 229, image: s229

vicesimo quarto, septima die Aprilis, aetatis anno sexagesimo. Sepultus est Vici, in templo Diui Ioannis Baptistae, ad sinistrum latus fratri sui Dauidis Episcopi.

D. O. M. S.

OPT. PRAESVLI, CLEMENTISS. PRINCIPI, PHILIPPO A BVRGVNDIA, BONI PHILIPPI BVRGVND. DVCIS FILIO, EPISCOPO VLTRAIECTINO, PATRONO B. M. IOAN. MALBODIVS, ET GERARDVS NOVIOMAGVS. P. C.

PAcis amatoris, cernis bellique periti,
Quisquis ades tumulum hic, mens super astra manet.
Iniustos hostes vix dum patientia victrix
Vicerat, et morti cedere iussus obit,
Collapsas arces reparauit diuite cultu,
Proelia quod gessit, non sua culpa fuit.
Perfidus haec ciuis conflauit, perfidus auxit
Consul, dum patriae consulit excidium.

Praefuit Vltraiecti An. VI. Menses XII. Diebus XIV. Obiit Dorestati. An. M. D. XXIV. VII. Aprilis. AEtatis Anno 59.

IMP. CAESARI MAXIMILIANO AVGVSTO, P. F. P. P. GERARDVS NOVIOMAGVS.

ET Iure et merito Romanae praesidet arci
Germanus, mundi victor et imperii.
Romulus vt quondam vicit cum stirpe nepotum
Praecipuos populos, praecipuosque Duces:
Fortis sic vicit Germanus fortia regna,
Germanus praestans corpore, mente, manu.
Id verum ostendit clarus Burgundio, victor
Gallorum, natus stemmale Teutonico.
Francus, Germanus probat hoc. Nortmannia diues
Hoc docet in regno Galle animose tuo.
Longobardus adest victoris victor, et inquit
Germanos patres laetus honoro meos.
Sed priscam linguam mutaui tempore longo,
Et mores sumpsi Tuscia docto tuos.
Hispanusque potens gaudet iactare parentes
Germanos, Gotthos, Anglia, Saxonicos.
En quid Germanus perfecit cuncta domando,
Et subdens sceptris regna superba suis.
Iure ergo regnas Romana Caesar in arce,
Maximiliane pius qui pater es patriae.

Hos versiculos, Maximilianus Augustus, accuratius lectos, ita adprobauit, vt authorem Poetica laurea dignum pronunciarit. Actum Thenis Brabantiae oppido. An. supra Millesimum quingentesimo, decimo septimo.



page 230, image: s230

SEQVENTES VERSICVLI, LOVANII AEDITI SVNT, AVTHORE NOVIOMAGO.

MAximiliane pater patriae, foelicius opto
Augusto viuas, Traiani more gubernes.
Te patrem patriae supplex tua turba rogamus,
Da pacem patriae. Pax
Soluit carcere clausos,
Tristia quaeque repellit.
Ornat compita et vrbes.
Aurea secula reddit.
Pandit Olympica regna.
Da pacem patriae, supplex tua turba rogamus.

ADCLAMATIO IN CAROLVM MAXIM. IMPER. CAESAREM AVGVST. AVTHORE NOVIOMAGO.

AUgusto viuas felicior, optime Princeps.
Traiano melior regnes ter Maxime Caesar,
Te metuit vesper, te laudent Indica regna,
Orbis te Arctous colat, et tibi seruiat auster.

GENEALOGIA DVCVM BVRGVNDIAE, BRABANTIAE, ETC. COMPILATA PER MAGISTRVM EMONDVM DE DYNTER, ILLVSTRISSIMI PRINCIPIS DOMINI PHILIPPI HVIVS NOMINIS SECVNDI, DVCIS BVRGVNDIAE, BRABANTIAE, ETC. NEC NON ET TRIVM ALIORVM DVCVM PRAEDECESSORVM EIVS SECRETARII.

LIber generationis Philippi, Burgundiae, Lotharingiae, Brabantiae et Limburgiae Ducis, filii Caroli magni, filii Lotharii, filii Priami.

Priamus autem fausta Hectoris proles, a magno Priamo Troianorum Rege Hectoris Patre, nomen et genus trahens, genuit Marcomirum. Marcomirus autem genuit Pharamundum. Pharamundus autem genuit Clodium.

Clodius autem genuit Meroueum, Meroueus autem genuit Hildericum, Hildericus autem genuit Clodoueum, Clodoueus autem genuit Lotharium, Lotharius autem Cilpericum, Cilpericus autem genuit Lotharium Magnum. Lotharius autem genuit Dagobertum et Bilceldem.

ATTENDE STEMMA PER BILCILDEM, NAM PIPINVS CAROLI MAGNI PATER, EXCLVSO STEMMATE VIRILI FRANCORVM, FACTVS EST REX.

BILCILDIS, vxor Asberti Principis et Senatoris, genuit Arnoldum. Arnoldus autem ex sancta Oda, genuit Arnulphum, Arnulphus autem genuit ex sancta


page 231, image: s231

Dota, Angisum. Angisus autem ex sancta Begga, filia Pippini de Landen, Ducis Lotharingiae et Brabantiae, maiorisque domus, filii Carolomanni de Landen, Principis Brabantiae et Hasbaniae, genuit Pippinum grossum, alias de Harstallio. Pippinus autem de Harstallio, genuit ex Alpaide Carolum Martellum. Carolus autem Martellus genuit Pippinum paruum ex Duce et maiore domus factum Regem. Pippinus autem paruus genuit Carolum magnum. Carolus autem magnus genuit Ludouicum pium. Ludouicus autem genuit Carolum Calvum. Carolus autem Caluus genuit Ludouicum Balbum. Ludouicus autem genuit Carolum Simplicem. Carolus autem simplex genuit Ludouicum. Ludouicus autem genuit Lotharium Regem, et Carolum Ducem Lotharingiae et Brabantiae. Carolus autem Dux et haeres Franciae genuit Gerbergam.

ATTENDE STEMMA PER GERBERGAM, NAM HVGO CAPET EXCLVSIS CAROLINIS, INVASIT REGNVM, CVIVS PROGENIES AD HVNC VSQVE DIEM, IN FRANCIA REGNAT.

EX Gerberga autem Lambertus Comes Louaniensis genuit Henricum Comitem et Marchionem Imperii. Henricus autem genuit Lambertum cum barba. Lambertus autem genuit Henricum huius nominis secundum Comitem. Henricus autem secundus genuit Henricum tertium. Henricus autem tertius genuit Godefridum cum barba huius nominis Ducem primum. Godefridus autem primus genuit Godefridum secundum. Godefridus autem secundus genuit Godefridum tertium. Godefridus autem tertius genuit Henricum huius nominis Ducem primum. Henricus autem Dux primus genuit Henricum secundum. Henricus autem secundus genuit Henricum tertium. Henricus autem tertius genuit Ioannem huius nominis Ducem primum. Ioannes autem primus genuit Ioannem secundum. Ioannes autem secundus genuit Ioannem tertium. Ioannes autem tertius genuit Ioannam, quae rexit Lotharingiam, Brabantiam et Limburgiam et Marchionatum Imperii, per quinquaginta vnum annos. Genuit etiam Ioannes tertius Margaritam.

ATTENDE, STEMMA DEDVCI PER MARGARITAM.

EX Margarita autem, Ludouicus Comes Flandriae, etc. genuit Margaritam. Ex Margarita autem Philippus quondam Francorum Regis filius, Dux Burgundiae et Comes Flandriae, etc. genuit Ioannem, Antonium et Philippum fratres. Facta autem diuisione inter fratres; Ioannes primogenitus qui sortitus est Burgundiam et Flandriam, etc, genuit Philippum secundum de quo infra dicetur. Philippus autem tertio genitus habuit comitatum Niuernensem, etc. Antonius autem secundo genitus, qui adeptus est Ducatus Lotharingiae, Brabantiae, et Limburgiae, atque Marchionatum sacri Imperii, genuit Ioannem quartum, et Philippum primum, qui successiue vnus post alium sibi succedentes obierunt, nulla prole relicta. Philippus autem huius nominis Dux secundus, filius Ioannis, filii Philippi, ex Margarita, filia Margaritae, filiae Ioannis Ducis tertii, et sororis


page 232, image: s232

Ioannae Ducissae, praedictorum, tanquam proximior et legitimus haeres Philippi huius nominis Ducis primi, filii Antonii praescripti, adeptus est Ducatus Lotharingiae, Brabantiae, et Limburgiae, sacrique Imperii Marchionatum ex paterna et auita successione, de propagine domus Brabantiae sibi debitos. Hic Philippus cognomento Bonus, ex Isabella filia Regis Portugalliae genuit Carolum. Carolus ex filia Ducis Borbonii genuit Mariam.

ATTENDE STEMMA PER MARIAM.

MARIA, nupta Maximiliano Archiduci Austriae, etc. qui postea Romanorum Imperator fuit, genuit Philippum Regem Castellae, etc. Philippus, ex Ioanna filia Ferdinandi Regis Arragonum, genuit Carolum, qui Maximiliano auo successit in imperio.



image: s233

PETRI CRINITI HISTORIA RVSTICORVM TVMVLTVVM.



page 234, image: s234

LECTORI SALVTEM! BVRCARD GOTTHELF STRUVE

PEtrus hic Crinitus, alius a Florentino eiusdem nominis, Electori Palatino erat a secretis, vulgo Haarer dictus, Historiam describit belli Rusticani, quod apud Sueuos coepit, exinde ad Rhenenses, Francos, Hassos et Thuringos fuit perductum. Exponit autem, prout ipse in praefatione loquitur, ea, quae partim suis oculis viderat, partim quoe a fide dignis acceperat. Hinc singularia in singulis locis gesta enarrat, ad ea vero saltim facit, quoe apud Sueuos, Rhenenses et Francos gesta, ideoque annum saltim 1525. absoluit. Vernaculo primum sermone prodierat hoc scriptum, quod vti ipse in proemissa testatur proefatione, ipse in latinum transtulit, stylo tamen admodum horrido. Hoc autem ex Bibliotheca Palatina Electorali se desumsisse in Syllabo Auctorum praemisso testatur Freherus. Denuo illud germanico idiomate ex locupletiori quodam Manuscripto prodiit Francofurti 1627. 4. idemque in capita distinctum, quae nostrae editioni adiecimus, et ex eadem quoedam suppleuimus. Contulimus cum eodem Petri Gnodalii Rusticanorum Tumultuum in Germania libros V. qui in Schardii Tomo secundo Rerum Germanicarum reperiuntur, Seckendorffii Historiam Lutheranismi, et Sleidani librum Quartum Commentariorum de statu Religionis sub Carolo V. Subiunctum est Io. Atrociani, Germani Carmen de bello Rustico, quod cum aliis eiusdem elegiis Basileae olim a. 1528. fuerat impressum.



page 235, image: s235

RVSTICORVM TVMVLTVVM IN GERMANIAE DIVERSIS PARTIBVS ANNO M. DXXV. EXORTORVM, ET A MAGISTRATIBVS FOELICITER SEDATORVM, HISTORIA PETRO CRINITO, VULGARITER HARER, SCRIPTORE. REVERENDISSIMO ET ILLVSTRISS. PRINCIPI AC DOMINO, ALBERTO S. ROM. ECCLESIAE TIT. S. PETRI AD VINCVLA PRESBYTERO CARDINALI, MOGVNTINENSI ET MAGDEBVRGENSI ARCHIEPISCOPO, SACRI ROM. IMPERII PER GERMANIAM ARCHICANCELLARIO, PRINCIPI ELECTORI, PRIMATI GERMANIAE, MARCHIONI BRANDENBVRGENSI, DVCI CASSVBIORVM, POMERANORVM ET SCLAVORVM, BVRGGRAVIO NVRENBERGENSI, ETC. PRINCIPI OPTIMO ATQVE CLEMENTISSIMO.

LIbrum de seditione rustica a me formatum, Reuerendiss. ac Illustrissime Princeps, et nunc quo posteritati consecretur Latine factum non alienum putaui tuoe Illustriss. Dominationi mittere. In quo cum et nonnihil de turbis in T. Illustriss. Dominationis ditionibus exortis, et studio, cura, labore Principis Palatini, seculorum memoria dignissimi, sedatis contineatur, non ingratum meum obsequium fore speraui. Quod si exactissimam diligentiam T. Illustr. Dominatio requirat, materioe Barbara et inculta illa vocabula non potuisse mitius mitigari, consideretur velim. Quod vero ad historioe fidem attinet, nihil me proetermisisse certo scio. Vnde Reuerendissime et Illustriss. Princeps Illustriss. Tua Celsitudo, meoe votuntatis, si bonum hoc meum opusculum iudicabitur, studium, sin non perinde aptum fuerit, obsequium approbet, et serena facie qualecunque hoc est munusculum suscipiat, susceptumque mei studii et officii erga T. Illustriss. dominationem pignus habeat, obnixe deprecor. Ille in quo sumus, viuimus et mouemur, Illustr. T. Celsitudinem, cui quam humiliter commendari cupio, diu felicem custodiat.

E. T. Illustrissim. Celsit.

Humillimus Petrus Harer.



page 236, image: s236

PRAEFATIO.

NVm in omnibus historiis res gestas mortalium tractantibus, nil magis abominandum inueniatur, quam vbi eadem in domo, eadem in ciuitate, eadem in Republ. in eodem denique regno vel Imperio viuentes, inter se ipsos discordes, seditioni et dissensioni studuerint; id quod experientia ipsa, et praecipue Romani totius orbis gubernantis Imperium docent, duobus insignibus facinoribus, altero quidem L. Catilinae (qui homo fuit animo audaci, subdolo, vario, alieni appetens, sui profusus, immoderata, incredibilia nimis alta semper cupiens) primum occulta seditione, mox erumpente tumultu manifesto, cum sibi adhaerentibus Senatui Romano timorem quam maximum incutientis. Altero vero quando idem Imperium, ex antiquo more a Consulibus administratum, per incrudescentes C. Iulii Caesaris et Pompeii ambitiones et odia diuisum, labefactatum et extinctum est. Enim vero scelus hoc omnipotenti Deo, maxime displicet et grauissime saepenumero punitum est, nec vnquam felices successus habuit, aut eo quo coeptum fuit deductum est. Quod vel vnico sed vero et manifesto exemplo sacris ex literis edoceri potest. Vbi Chore tam generis claritate quam eloquentia nobilis vulgus Israeliticum alioqui credulum, verbis phaleratis suam traxerat in sententiam, vt contra mitissimum et a Deo electum virum Mosen, cuius honori iam pridem ille inuidebat, conspiraret. Adiunxerat ita sibi duos neutiquam obscuros viros, Dathan videlicet et Abiron, ingentes illis promittens opes et honores, qui toto populo spectante, suae seditionis poenas luentes hiatu terrae viui absorpti sunt. Chore vero huius exacerbationis author cum ducentis quinquaginta viris incensum offerentibus, igne coelesti consumptus est. Porro populus quia contra Mosen et Aaron murmurauerant, non id impune tulit, siquidem XIV. millia hominum, et septingenti, simili poena perierunt, et nisi Aaron iam domini precibus mitigasset, vniuersos hoc exosum Deo scelus perdidisset. Postquam ergo hoc anno a Jesu nato MD XXV. seditio et crudelissima et periculosissima ignobilis vulgi contra superiores et magistratus in Germania coorta est, operae pretium me facturum puto, si, quae partim hisce oculis vidi, partim quae a fide dignis hac de re comperi vel accepi memoriae posterorum tradidero. Exequar autem illa potissimum quae circa Rhenum celebratissimum Germaniae flumen, et Palatinatus tractum gesta sunt. Quibus quidem in regionibus tumultus, meo videre, prae caeteris temere perfideque motus atrox et saeuus fuit. Candidi lectoris erit operam nostram boni consulere, et turbas easdem tum copiosius, tum elegantius mandare literis. Primum tamen a rusticis designata circa Danubium multi nominis fluuium et Lacum Podmicum, et in Algauia finitimisque locis. Tum mox quae contra hos Nobiles Sueuorum confoederati gesserint paucis attingam. Haut aliter enim, quam pestilens quoddam contagium alios ex aliis hoc malum inuasit.



page 237, image: s237

CAP. I. DE RVSTICA SEDITIONE PRIMVM IN PARTIBVS HEGAVIAE ORTA.

[Note: Gnodalius lib. I. p. 132. Reusneri Hist. Frundsberg. lib. 3. p. 51. Sleidanus lib 4. p. 112 Seckendorf lib. 2. sect. 3. §. 3.] ANno ergo iam dicto, ineunte vere conuenerunt primum ad res postea gestas tractandas, subditi Comitis a Lupfen in Hegauia, qui suis magistratibus conditiones quasdam contra quaedam grauamina, suo arbitrio recipiendas confirmandasque obtulere, et tandem violentis postulationibus exigebant. Hac fama apud finitimos sparsa et in Algauiam vsque prorepente, fortassis non sine culpa quorundam isthic agentium procerum magnatumque, multo plures eadem de re, pluribus ex locis frequenti concursu contra Magistratus, nulla iuris vel integritatis, aut fidei datae ratione habita coeperunt insurgere. Sic illis tandem in Algauia (vt dicere coeperam) in loco cui Alba nomen est, quod ego ab Alpibus esse inditum, sunt enim illic altissima iuga montium, crediderim, tum prope Vlmam congregatis, eo ventum est, vt eius mali causa, praesertim cum eiusdem temporis occasione, Illustris Princeps Hulderichus Dux Wirtembergensis, amissum Imperium Ducatus recuperare conaretur, nobilissimi Sueuici foederis heroes, Vlmae conueniendi diem dixerint, vbi per eorum legatos, quo pacto iis rebus esset consulendum, diligenter consulebatur. Contraxerunt igitur et ipsi geminas non vulgari robore, tam pedestres quam equestres copias, omni commeatu instructas, praefecto his Imperatore generoso et clarissimo barone Georgio Erbtruchses Waltpurgensi. Quas cum aduersus se produci Dux Wirtenbergensis sentiret, ab incepto suo desistere, dimisso exercitu rebus infectis, quanquam vnum aut alterum eius terrae oppidulum inter Rotvvilam et Stutgardiam iam occupauerat, coactus est.

CAP. II. DE COEPTA REPVGNATIONE CONFOEDERATORVM CONTRA SEDITIOSOS.

[Note: Gnodalius c. l. Sleidanus p. 113.] INterea quae pacis sunt, et ad publicam pertinent tranquillitatem, per foederis Sueuici consiliarios cum seditiosis rusticis in ipsorum castris, prope Vlmam positis tractabantur. Nihilominus Georgius exercitus Imperator ferro decernere constituit. Itaque XIV. Kalend. Martii, cum exercitu suo aduersus seditiosos rusticos quatuordecim numero millia, vt dimicaret profectus est. Et cum ipsi castra inter Vlmam et Biberacum in carectis collocassent, hic non procul inde intra dimidium miliare sua posuit. Nam posteaquam pertinaciter perfidiae suae furorem rustici sequerentur et confoederatorum milites, qui praedas agebant aliquot confodissent, nonnullos item nobiles, praeterea monasteria occuparent, exspoliarent, vastarentque, nihil denique non temere, contumaciter, malaque fraude facerent, facereque conarentur, nulla pacis conciliandae spes, quam per manuum consertionem superesse visa est. Verum (incertum qua occasione, vel cuius impulsu) eadem nocte rustici ex eo loco abeuntes, copias suas ad monasterium Marchtal promouerunt. Id ipsum, vt caetera, omnino occupantes et vastantes. Hos e vestigio Georgius cum suo exercitu, vt proelium committeret, secutus est: Isti


page 238, image: s238

vero, fortunam belli minime experiri volentes, disgregato, dispersoque exercitu huc illuc fugientes, Alpium atque Syluarum praesidio saluti suae consulebant.

CAP. III. DE OBSIDIONE DVORVM OPPIDORVM LEYPHEIMII ET GVNTZEBVRGII A SVEVICO EXERCITV.

[Note: Gnodalius p. 133 Sleidanus p. 133.] PEr idem tempus Sueuici foederis exercitus Heroum iussu Vlmam versus rediit, et inter vias plerasque villas depraedatas incendit, incolarum inuento nemine: Verum cum duo oppida Leypheimium videlicet, et Gunzeburgium cum finitimis pagis ferme ad Augustam vsque Vindelicam, nobilissimam Rhetiae vrbem facta coniuratione sese addixissent, et se duobus exercitibus simili ad seditionem studio, altero apud Lacum Podmicum, altero in Algauia congregatis, deuinxissent, placuit Suecorum confoederatis dicta oppida IX. Cal. Martii obsidere.

[Note: Gnodalius c. l.]

CAP. IV DE RVSTICORVM CAEDE PER CONFOEDERATOS EDITA

GEorgio itaque Duce, vt decretum erat, equitatus confoederatorum in rusticos sex millia numero incidit. Hic illico acriter pugnatum est, et aliquot rusticorum millia confossa, aliis partim captis, partim animam in Danubio relinquere coactis, paucissimis fuga elapsis. Sunt eodem die centum triginta equites ex Vlma ad pagum Navve dictum trans Danubium missi, vt si quos a Leypheimensibus in auxilium accersitos offendissent, profligarent. Hi plusminus octingentos rusticos obuios omni armatura bellica instructos habentes ferrum strinxerunt, fugientibus illis circiter ducenti quinquaginta caesi, CC. capti, reliqui in carecta coacti sunt. Sed equites virgultorum asperitate et insolentia locl repulsi ad exercitum redierunt.

[Note: Gnodalius c. l.]

CAP. V. DE DVORVM OPPIDORVM EXPVGNATIONE.

SVeuici igitur foederis vniuersus exercitus equitatu peditatuque instructus Duce Georgio oppidum Leypheimium obsedit, incolae in deditionem postulati se arbitrio confoederatorum dediderunt. Eodem modo qui in Guntzeburgo et aliis pluribus adiacentibus pagis et vicis erant, veniam petierunt, et in Sueuici foederis gratiam et poenam sunt recepti. Verum Duces et auctores huius seditionis ab aliis segregati ad supplicium custodiebantur, quorum plerique in crucem acti, alii decollati, alii aliis suppliciis puniti sunt. Tandem Leypheimium peditibus, Guntzeburgum equitibus diripiendum permittitur.

CAP. VI. DE STVDIO, VT RES PACFICE COMPONERENTVR HABITO.

[Note: Gnodalius c. l. Sleidanus p. 113.] NIhil interea praetermissum, tum per Caesarei regiminis, tum aliquarum ciuitatum, nempe Constantiae, Memmingae, Isnae, aliarumque Legatos apud consiliarios Sueuici foederis, qui eius rei gratia Vlmam concesserant. Huc etiam nonnulli ex copiis, quae tum apud Lacum Podmicum et in Algauia collectae erant, selecti, quidem, fide publica interposita venerunt. Nihil tamen actum quod Reipublicae conduceret, nec tempestas illa sedari poterat, sed qualis coepta erat mansit.



page 239, image: s239

CAP. VII. DE BALDRINGENSIS EXERCITVS AVSV.

[Note: Gnodalius c. l.] EO tempore rustici in carectis prope Baldringum rursus haud exigua manu congregati sunt. Quibus a duobus exercitibus apud Lacum Podmicum et in Algauia constitutis, admodum magna auxilia missa sunt. Hi interea Comitum atque nobilium castra expugnata expoliauerunt, vastarunt, atque incenderunt. Charitatatem fraternam (de qua plurimum prae aliis in Christo Seruatore nostro gloriabantur) omni crudelitate, tyrannide, nequitia declarauere. Circumiacentia quoque monasteria exspoliare, euertere, deuastare, nec aliter agere quam qui nec Deum, nec homines, nec quod ius, fas, honestumque est, reuerentur. Qua re cognita, Georgius cum vniuerso exercitu praedictis iam duobus oppidis in deditionem aceeptis, iisque qui auctores seditionis fuerunt, supplicio affectis, ad Lacum Podmicum et Algauiam se contulit, vbi quotidie contra hostem summo studio consultauit.

CAP. VIII. DE CLADE APVD OPPIDVM VVORTSACVM [Note: Wurtzachi] EDITA

[Note: Gnodalius c. l.] HIs rebus ita transactis V. Non. Martii vergente ad occasum sole circa horam quintam, seditiosorum rusticorum septem millia prope oppidum VVortsacum quod a Biberaco duobus ferme miliaribus abest, Georgius caecidit. Et cum ex captiuorum relatione intellexisset adhuc VIII. milia rusticorum prope Weingarten, id monasterii nomen est haud procul a Rauenspurgio distantis, congregata, postridie cum prima luce vniuerso cum exercitu eo se contulit cum hostibus conflicturus. Verum isti quae complicibus suis acciderunt plane nescii eo ipso mane Weingarten relinquunt, exercitui apud Wortsacum deleto, quem adhuc superesse putabant, auxilium contra Sueuicas copias laturi. Quo per explorationem cognito (quae strenuo atque circumspecto exercitus Duci semper esse curae debet) Georgius iam in campis aciem aduersus hostem instruebat. Sed isti fortunam belli non expectantes ad carecta et equitibus inuia loca confugiebant. Plurimum tamen incommodi fugientibus ex bombardarum tormentis illatum est. Verum iam ingruente nocte, Georgius ab hostium persecutione desistere coactus est. Itaque eo ipso in loco pernoctans castra posuit. Postera die qui Pascha erat, aduersus hostes dimicaturus.

CAP IX. QVID ADVERSVS SEDITIOSOS APVD LACVM PODMICVM ET IN ALGAVIA SIT.

[Note: Gnodalius c. l.] SEptima decima die mensis Aprilis clarissimus ille atque magnanimus vir Georgius cum vniuerso exercitu aduersus seditiosos, qui tunc apud Lacum Podmicum et in Algauia congregati erant, profectus est. Quo veniente ad Beierfurdum (quod vatum Boiorum nos dicere possumus) ambo exercitus vltra fluuium cui nomen Schussen, in eminenti loco prope montem magna collocati caterua vineas tenebant, sed prius, quam Georgius eodem loco exercitum machinasque bellicas transuexisset hostes summa velocitate per planitiem monasterium Weingarten petierunt, cum quibus equites pugnassent nisi Ducis interdicto fuissent prohibiti. Perspexerat enim vir longe prudentissimus ingentem rusticorum


page 240, image: s240

ercitum nempe circiter sedecim millia, et eis milites haud parum multos re bellica probatissimos commixtos esse. Ad haec machinae bellicae ad destinatum locum tam breui transuehi non poterant; Praeterea et grauissimam ignominiam, et periculum, si res infeliciter cecidisset, futurum. Laboratum est interim tamen quoquo modo, quo bellicae machinae contra illos adducerentur. Quibus in hostem directis (dictu mirum) quantum detrimenti sit datum. Interea generosus Comes Iohannes a Montfort, et Rauenspurgensium Legati, Scriba et quidam nomine Criglin, item Wolfgangus Gremlich continua cura et diligenti sollicitudine noctes atque dies vt pax fieret instabant Georgio supplicantes, humano et praecipue Christiano sanguini quantum eius fieri posset, parceret, id quod alioqui per se studio habebat, et conditionibus [Note: Postulata rusticorum late recenset Gnodalius lib. I. p. 134.] illos a Sueuicis confoederatis praescriptis reciperet. Qui exoratus tandem exercitus vtrosque eo adegit, vt Duces et signiferi eorum veniam eis rogarent, et omnia vexilla sua ipsi traderent. Sub haec altero die conditiones, vt aequum erat, oblatae receptaeque sunt, et exercitus rusticorum distracti.

CAP. X. VT HOC MALVM LATIVS SERPERE COEPERIT.

SAne cum ille mille artifex Sathanas, quem Christus homicidam et mendacem [Note: Gnodalius c. l. 133. 134.] appellat, quique humani generis inimicus, et omnis discordiae author in rebus tam periculosis, sibi autem mire placentibus, veluti praedam agere sperans haudquaquam quiescit, rem eo deduxit per sibi deditos seruos, vt a fructibus suis cogniti sunt, vt sub sacrosancti Euangelii specie, quod certe solatio oneratis conscientiis est et omnis obedientiae lucidissimum speculum, quemadmodum et primos parentes nostros decepit, et a Deo optimo maximoque abalienare studuit, aliquae postulationes ad seditiones potius quam ad pacem pertinentes, et carnis potius quam spiritus libertati conuenientes per vniuersam poene Germaniam disseminarentur. Quae meo iudicio ex peruerso Thoma Muntzer in Thuringia primum pullulauere. Semper enim praecipuas huius seditionis et artes et partes, apud turbas longe lateque furentes, suo tempore protulit et fouit. Verum ignobile vulgus, quod sua sponte iugum excutere, et se in libertatem vendicare propensum est, lubentiusque multo sine, quam sub legibus cupit viuere, iam dictas postulationes ardenti cupiditate, et obuiis (vt aiunt) vlnis excipiebat. Pars quidem eisdem deprauatae suae sententiae fomitem nacti, pars aliorum insolentia, leuitateque excitati, de nouo commoti excitabantur. Plerique (mea opinione) auaritia speque praedae impulsi, quam plurimam animo conceperant. Hac de causa subditis et infima plebe passim contra magistratum seditiose tumultuante, illa cruentissima labes, fas, pium et aequum, omniaque iura corrumpebat.

CAP. XI. DE ORIGINE SEDITIONIS OTTO-SYLVANORVM.

[Note: Gnodalius p. 133. Sleidanus lib. 4. p. 114.]

INtra haec tumultus in oppidulo Ballenberg dicto in sylua Ottonis, sub reuerendissimi Moguntini Archipraesulis ditione exoritur, sed huius factionis Ducem et antesignanum operae pretium est vt describam. Is quidam in eo quem iam nominaui oppidulo caupo erat, Georgius Metzler vocatus, qui potiorem aetatis partem quotidianis commessationibus, nocturnis perpotationibus, alea, lusibus, et id genus leuitatibus transegerat. Huc ergo seditiosi ex omnibus finitimis locis non aliter atque apum examina conuolabant, et quodam nequitiae suae praetextu in prolatas ab aliis postulationes, et verbi Dei defensionem conspirabant, cum nil aliud quam omnia diuina humanaque, hactenus laudabiles consuetudines obseruatas,


page 241, image: s241

publicam pacis tranquillitatem et vnitatem confundere, prorsusque abolere cogitarent. Multi ergo circa Idus Februarias ex Rotenburgensium colonis, (duo millia fuisse feruntur) quibus alii aliique indies accesserunt. Praeterea ingens turba ex Palatini, Moguntini, Herbipolensis, Principum, dominorum Teutonicorum, aliorumque nobilium atque primatum ditione, in syluae Othonicae valle quadam Schupfer dicta paucis diebus conuenerunt. Hi omnes coniunctis copiis Georgium Metzler, cuius paulo ante mentionem fecimus, sibi summum ducem elegerunt. Quanquam autem alias multos eiusmodi Duces iam exercitui praefecissent, hunc tamen summum, vt dixi, esse voluerunt. Erat autem inter eos tam discors concordia, vt ferme quilibet potestatem sibi vendicaret. Specie tandem aliqua magistratuum officiorumque militarium pro viribus constituta, vicina quaeque inuadentes, vndecunque poterant, praedas agebant, excitantes imo cogentes quocunque alios, repugnantes etiam, secum sentire, additis minis, vt quicunque complices esse nollent, aduersus illos, vt publicos hostes, pugnaretur. Sic breui maximas copias coegerunt.

CAP. XII. DE OCCVPATO OPPIDO ET ARCE MERGETHEIM, ET QVIBVSDAM ALIIS.

[Note: Gnodalius c. l.] PErrexerunt ergo ad oppidum Mergetheim quod dominorum Teutonicorum est, cuius incolas sese eis vt adiungerent postulabant. Verum cum ciues iam pridem aduersus magistratus rebelles essent, nam paucis diebus elapsis, fere quingenti curiam abbatis in Schoenthal, quam illic habet occupauerant, duos dies et noctes totidem in ea conuenientes, circiter quinque plaustra vini exhauserant. Vocati a magistratu, vt huius facti rationem redderent, et quid ea re sibi velle indicarent, responderunt, se poscere librum censuum redituumque, et inde quod illis iniquum videretur velle delere. Itaque haec rusticorum turba in oppidum sine vi intromissa est, irruunt in arcem illico, et quia commeatu copioso et affluenti erat instructa, manserunt illic dies aliquot, indulgentes genio, vinoque madentes, diuiso inter se quicquid lubebat. Nec praetermittebant finitimos quosque (quemadmodum plerosque Comites et nobiles postulauerant) in suas partes pellicere. Deinde arcem supra oppidum Mergetheim, ad Teutonicos dominos pertinentem, quae et noua domus dicitur, violenter capiunt, expoliant flammis prorsus funditusque euertunt. Erant inter hos bonos viros eorundem Teutonicorum dominorum domestici quidam et priuata fide obstricti ministri. Hinc monasterium Schoenthal, elegantiores pulchram vallem vocant; occupant, monachos reformant, quicquid frugum, vini, penoris, et pecoris, et supellectilis erat, auferunt, libros precum Ecclesiasticarum, et alios lacerant, fenestras elidunt, charitatem fraternam fratribus istius monasterii plane more Turcico impertientes.

CAP XIII. DE GESTISEORVNDEM CONTRA COMITEM AB HOENLOE.

PErgunt interim in ditionem Comitis ab Hoenloe, ad oppidum Oringam illud [Note: Gnodalius c. l.] enim Hoenloenses rustici iam, senatu isthic in turres coniecto, tenebant. His coniuncti IX. Cal. Martias, vna vt fama est, ad Neopetram, vulgo Nevvenstein, in proximo sitam proficiscebantur. Ibi generosus Comes Albertus ab Hohenloe vt plurimum familiam suam habebat, qui iam cum fratre suo Georgio relicta tamen vxore abierat. In hac igitur arce, haud difficulter capta, Comitis vxor deprehensa spe gratiae impetrandae ad praecipuorum pedes se prouoluit, sed parum


page 242, image: s242

impetrauit, sic vero res transacta est, vt dicti Comites ambo postera die domi se sisterent, nempe in Nevvenstein, iisque auditis rustici, copias in rus produxerunt, auectis tamen omnibus, vt et in Oringa quoque tormentis tam in arce quam in oppido repertis. Ergo ruri suam Comitibus sententiam, vt sequitur, exponunt, velle omnes ex praesenti agmine, quod tum rerum potiebatur, serioque decernere vt vterque duodecim conditiones illis ex Schoenthal propositas reciperet, suaque fide firmaret. Omnes praeterea vel captos vel iuratos suos impunitate et libertate donaret, et fide data absolueret. Vtque haec suis literis et sigillis confirmarent et corroborarent, ac in centum et vnum annos se obseruaturum promitteret. Haec a Comitibus ita recepta sunt. Mox rustici exultantes omnia tormentorum iacula emisere. Praeterea a Comite vt euectas bombardas omnes vtendas sibi concederet impetrarunt. His itaque gestis discesserunt. Posthaec multi tum nobilibus tum aliis in suas partes vel vltro consociatis vel coactis ad flumen Tuberim redierunt, ibi oppidum Curiam Episcopalem, vulgo Bischouesheim, occupauere. Occupant deinde oppidum Lauda et arcem, incolis in foedus et fidem suam receptis, arce direpta et incensa. Aliquo denique tempore isthic in Mergetheim castra metati sunt.

CAP. XIV. DE SEDITIOSIS CIRCA HEILPRONNAM CONGREGATIS.

[Note: Gnodalius c. l.] INterim haec furia latius alas expandit, et magna multitudo in vico quodam Flein dicto, supra Heilpronnam sito IX. Calen. Martias, cum aliorum seditiosorum gesta olfecissent ad MCC. fere reliquis coniuncti concurrunt. Qui simul per vadum quoddam inter Heilpronnam et Suntheimium Neccarum multi nominis flumen transierunt, et Suntheimenses, id enim pago nomen est ad Teutonicos dominos pertinenti, in suas partes coegerunt. Profecti deinde Grosgartacum, Canonicorum Brussellensium vina illic exhauriunt. Finitimos sibi partim fraude, partim minis deuincientes. Equidem terrore plerosque bonos viros, alias fidem integram magistratui seruaturos, infactionem suam compulerunt. Omnibus enim exitium qui non idem vellent minitabantur. Hinc Bylstein et Othmar pagos duos ita dictos inuadunt. Verum cum illic quod instituerant non satis succederet, Suntheimium repetunt, et in vicis Erlenbaco et Binszvvangen castra ponunt; Non tamen ita diu hoc loco morati, nihil aliud effecerunt, quam quod vicinos in suam impulere sententiam. Tandem oculos Oringam versus intenderunt, Othosyluanis illic se adiungentes.

CAP. XV. DE RVSTICORVM AD NECCARSOLMVM PROFECTIONE.

VTraque iam turba in vnum collecta oppidulum Neccarsolmum, quod a Neccaro alluitur, sub Teutonicorum magistri ditione peruenerunt. Quod haud difficulter obsequentibus incolis captum est. Hic ergo castra sua collocabant, et ingluuiei, nam plurimum commeatus praecipue vini a Teutonicis illis dominis illic relictum erat, indulgebant.

CAP. XVI. [Note: Gnodalius p. 140. Sleidanus lib. 4. p. 114.] DE RVSTICORVM TYRANNICIS GESTIS IN VVEINSBERG.

ABerat hinc vno miliari in montibus oppidum fertile, vna cum arce, Weinsperg dictum, recentiores vini montem appellant, sub Ducatu Wirtembergensi, in quo inhabitantes ciues contra fidem datam, ius, fas, et aequum, crudelissimum


page 243, image: s243

sceleratissimumque scelus, quale vix aliud vnquam auditum est, contra suum magistratum, mutua cum exercitu, qui tum in Neccarsolmo erat, consplratione machinabantur. Nulla adeo ex re istuc mali, quam ex mera et pertinaci malitia fluxerat, quippe cum nec coacti essent a quoquam, nec obsessi. Adhaec habebant secum equites ferme LXX. viros virtute et imaginibus illustres, quos eo, ii qui Ducatum Wirtembergensem administrabant, in praesidiis arcis, et oppidi locauerant. Inter eos autem hi praecipui numerantur, Generosus Comes ab Helffenstein Ludouicus nomine, cui arcis et oppidi praefectura commissa erat, nobilis Dietherus a Wyle cum filio, Iohannes Conradus praefectus in Vahinga, Sebastianus ab Auue, Georgius Wolff a Noua domo, cum cognato suo Friderico, Eberhardus Sturmfeder, Iohannes Dieterus a Westerstetten, Rudolfus ab Altershouen, Burchardus ab Ohingen, Philippus a Berenhausen, Georgius a frigida valle vulgo Kaltental, et quidam a Hornheim. Ciues ergo cum exercitu qui Neccarsolmo erat, de proditione consilium capiunt, et exercitum, equitum negotium patefacientes, instigant, et ad peragendum impellunt. Agmen ergo Solmensium facile ad hoc facinus impulsum (vt cui sponte currenti calcaria subiiciebantur) nocte castra mouet, et summa velocitate vallem vinimontanam petit. Postera die quae Christo resurgenti sacra erat circa horam nonam bifariam diuisi, pars in arcem, pars in oppidum ingenti cum clamore et tumultu portis effractis impetum faciunt. Hinc contra nobilissimi illi, Comes, armigeri, et equites in subsidiis (vt dictum est) locati, clam et incauti et inermes a proditoribus opprimuntur, vt qui nil minus quam tam atrocem ciuium foedifragorum perfidiam sperauerant. Tum ciuium bellicae machinae in altum directae, irruentium hostium de industria neminem plane laedebant, sic primo impetu nemine repugnante, arx et oppidum capta sunt. Quibus non contenti, vesanam et furiosam, quam diu meditati fuerant, tyrannidem exercere, et omnem animi libidinem iuxta plebiscita sua in centum et vnum annos decreta, expleuerunt. Illa fuerant, omnes Principes, barones, nobiles, equites, et quicquid calcaribus vteretur, praeterea sacerdotes, monachos aut otiosos, vbi vbi inuenti fuissent e medio tollendos esse, fortassis confratrum sanguinem, a Sueuicis confoederatis effusum, id quod postea ex quorundam relatione compertum est, vindicaturi. Ad hoc igitur viam parantes, vt timorem horroremque nobilius incuterent, iam dictos, Comitem, et nobiles crudeliter, horribiliter, et plus quam inhumane in hastas egerunt. Fuga se Dietherus Weyler vir procerus in ecclesiae turrim subduxerat, quem illic confossum, ad ludibrium in coemiterium proiecerunt. Adeo porro obstinatae malitiae nefarii et scelesti latrones erant, vt nec equitum nobiliumque innocentibus pueris parcerent, sed omnes duobus tantum exceptis, quibus magna fortuna calamitasque iuxta nota esse potest, miserabiliter interficerent. Et vt omnino suae facerent satis temeritati, et libidinem explerent, Comitis iam dicti vxorem honestissimam foeminam, omnibus quae habebat spoliantes, in eam et filiolum brachia saucium multa crudelissime designauerunt. Haec quisquis virtutem amas tecum cogita, et eiusdem tam nefarie oppressae vices dole.

CAP. XVII. VT PALATINI MAGISTER EQVITVM SE CONTRA SEDITIOSOS GESSERIT.

INterim Palatini Magister equitum Guilielmus ab Habern ex Mospaco, quo [Note: Gnodalius c. l.] cum equitatu, ad praesidia missus erat, iussu Palatini ad Comitis Ludouici ab Helfenstein postulationem, de quibusdam cum eo rebus in Weinsperg tractandis iter instituit. In itinere vero ex monte quodam haud procul a Weinsperg,


page 244, image: s244

seditiosorum furore quem in oppido et arce exercebant, cognito, cum paululum spectator constitisset, ad suos qui in Mospaco erant rediit. Inter vias autem in rusticos LX. aut plus armis paratos, qui bellico curru ad exercitum se conferre voluerant, incidit. His viam intercludens magister equitum, et pugna commissa, omnes ad internecionem vsque deleuit, multis tamen eo in conflictuo equis sauciatis. Qua fama ad alios perlata, multa esse minati atrociter dicuntur, auenam hanc, alludentes ad cognomen magistri equitum, egregie se trituraturos, et si ex arce Palatini petenda foret.

CAP. XVIII. VT RVSTICIVINI MONTE PROFECTI MONASTERIVM LICHTENSTERN OCCVPAVERINT.

[Note: Gnodal. p. 141.] VT igitur boni illi viri scilicet, rem suo videre egregie ex sententia gesserant, arce et oppido praesidio firmatis, abierunt ad virgines vestales Clarae stellae, hoc monasterio nomen est apud Leuuenstein sito. Apud has magni vini copia exhausta, et elisis vasorum quae epotare non poterant fundis, effusoque humi vino, more suo monasterium vastarunt, et depopulati sunt. Hinc generosos Ludouicum et Fridericum Comites a Leuuenstein fratres adorti sunt, eosque cum suis suo arbitrio tractarunt. Deinde ad eos quos in Neccarsolmo reliquerant, reuersi Teutonicorum dominorum arcem Scheuuernburgum dictam, exigua manu, nemine resistente, omnes enim hinc prae timore aufugerant, aggrediuntur, spoliant, et flammis crepitantibus in cineres redactam per aera spargunt.

CAP. XIX. VT RVSTICI HEILPRONNAM CIVITATEM IN DEDITIONEM POSTVLAVERINT.

[Note: Gnodalius c. l.] His gestis exercitus Hellpronam obsedit, et monasterium Carmelitarum extra muros occupatum depraedatur, et solo aequat. Mox ciuitatem in deditionem postulat. Quae quidem res Senatui parum placuit. Et repugnaturus erat, nisi sententiam mutare propter vulgi pertinaciam coactus esset. Vulgus enim illic vt vbique tum locorum, seditionis et praedae auidum, opes ingentes se sperabat acquisiturum. Quin etiam antea Senatui sua sponte aduersatum absque illius permissu in dominorum Teutonicorum illic domum irruerat, ibique vino et epulis oneratum, quanquam Commendator (sic enim vulgo appellant monasterii superiorem) magnam prius beneuolentiam panis et vini elargitione declarasset, Senatus itaque populum cohibere non potens, seditiososum tandem minis (quia nisi compotes voti fierent, se vineas omnes circumiacentes deuastaturos minitabantur) coactus certum eorum numerum ad recipiendum commeatum, et reliqua necessaria in ciuitatem intromisit. Permissum est etiam praedae, sic vrgente necessitate, quicquid opum (quae neutiquam, praesertim apud dominos Teutonicos exiguae) vel in monasteriis, vel apud Sacrificos, vel ab exteris isthuc repositum erat.

CAP. XX. VT RVSTICI AD GVNDELSHEIM, ET DEINDE AD FRANCORVM AGMEN PROFECTI SVNT.

[Note: Gnodalius c. l.] ERgo cum fidifraga ista rusticorum turba libidinis suae Heilpronnae quoque compos esset facta, profectionem potenti manu, contra militaris ordinis Teutonicorum dominorum magistrum adornantes, feriis Paschalibus,


page 245, image: s245

vniuerso cum exercitu Neccarsolmo prius praesidiis firmato, Gundelsheimium, vbi ille cum familia sua in arce admodum egregia habitabat, petierunt. Verum eodem tempore idem Teutonicorum dominorum superior, cum familia sua et pretiosissima quoque supellectile Heydelbergam, seditiosorum non expectans adventum, se contulerat. Oppidulum ergo vna cum arce, ciuium nemine resistente obtinuerunt. Arcem deinde in qua sic satis vini frugumque fuit diripiunt atque demoliuntur. Illic dies aliquot commorantes, finitimos quosque pagos in suam sententiam magno cum concursu pelliciunt, et multum frumenti, quoniam magnam huius habebant copiam, passim vendunt. Post aliquot dies, castra movent, et Scheflenz, id valli nomen est, petunt, hinc Bucham versus, quod oppidum est Moguntinae ditionis, pergunt, monasterium Amerbachum occupant, exspoliant et deuastant: Et cum nouem in dioecesi Moguntina ciuitates ad Moenum flumen celebre, et syluam Othonicam sitae, se eis adiunxissent vna cum aliis eiusdem ditionis subditis, Argentinensem episcopum, qui tum Moguntiae in absentia Reuerendissimi et Illustrissimi Principis et Domini, Domini Alberti Sacrae Romanae Ecclesiae Cardinalis, Moguntinensis, et Magdeburgensis Archipraesulis, Halberstatensis administratoris, Sacri Romani Imperii per Germaniam Archicancellarii, et Principis Electoris primatis, etc. Marchionisque Brandenburgensis, etc. vices gerebat, Aschaffenburgen in arce obsidentes, ad suae voluntati parendum coegerunt, et vrbem occupauerunt. Ad quod facinus ciues illie omni studio, auxilio fuere. Plerique etiam ex illo confinio, in sacerdotum aedes dispertiti, commessationi et ebrietati vacabant, postea ad aliam turmam, quae in Franciae partibus orta tum erat, se conferunt, et arcem Herbipolensem, septem vel octo millia numero prius Wildenburgio, et Lymbacho arcibus incensis, obsederunt. Generosum etiam Comitem a Wertheim Georgium adorti, vt ab illis staret, et bellicas machinas, quae postmodum in arce Herbipolensi inuentae sunt, mutuo daret, coegerunt.

CAP. XXI. DE FRANCORVM AGMINIS PROFECTIONE ET GESTIS.

[Note: Gnodalius p. 143.] CIrca Calendas Martias, cum seditiosi ex colonia Rotenburgensium et valle Tuberina concurrissent, examen Francorum conualuit. Qui post aliquot dies ex Rottinga, quo se collegerant, tribus vexillis versus Buchard, id arci nomen est, profecti sunt, equites ibi circiter centum triginta obsessuri. Qui per speculatores suos certiores facti audacter obuiam ire, rusticorum propositum frangere, cum eis pugnare, multos confodere, alios in fugam vertere, priusquam totum agmen subsequeretur. Quo conspecto se incolumes pedetentim Herbipolim receperunt. Quibus absentibus arx Buchard a Rusticis facile obtenta, et direptis magnis opibus incensa est. Hinc pedem promouentes, castra extra oppidum Nauue posuerunt, depopulatis arcibus Geilsheim, et Reygelsberg, e quibus frumenti supra tricies quinquies centenos, vt vocant, maldros repertos; inter se in singula vexilla centenos quinquagenos diuiserunt, Reygelsberg incensa. Post biduum relicto Nauue oppido, castra extra Ochsenfurdum fixerunt. Vbi quingenta vini plaustra, et immensam frumenti copiam, in Herbipolensium Canonicorum promptuario repererunt, quapropter aliquot dies illic cutem curantes, multos sibi socios adiunxerunt, cum quibus vna versus Iphouen progressi, ibi quoque in promptuario monasterii de Bircklingen multum annonae et commeatus nacti sunt. Vestes praeterea et ornatus sacros, et calices et alia templi [Gap desc: Greek word(s)] inter se distribuerunt. Et cum eis huiusmodi actiones actiones et gesta probe succederent, nihil feriati, altero statim die, vlterius ab Iphouen ad vestalium virginum


page 246, image: s246

monasterium Suuarzacum gradum fecerunt. In quo plurima et pretiosissima ecclesiae ornamenta quae clinodia vocant, inuenta inter se diuidebant. Tribus hic diebus transactis Gerolsheimium veniunt, vbi promptuaria vino et frugibus refertissima prorsus euacuant, exhauriunt, exhaustaque depopulantur, et destruunt. Noctu quoque arcem Stolberg direptam concremarunt. Postero die arcem Bimbach nobilium qui a vulpibus nomen habent, occupant, et opibus quas illic ingentes repererant, ablatis, in cineres redegerunt. Sequenti die Duces agminis consilio habito arcem Nobelsstein obsidendam censuerunt; plurimorum vero suffragiis vincentibus. Herbipolim exornata acie tendunt. Sub haec ciues et municipes in Gerolzhouen in arcem irruerunt, eamque diuisis inter se thesauris tandem incenderunt. Interim dicti rustici retro abeuntes, arces quae hic distribuuntur omnes; nempe eam quae apud Groslanckheim cum promptuario, arcem Stephansberck, arcem Sichartshusen, item arcem Michelsfeldt depopulati sunt, re plurima potiti, flammis exusserunt. Praeterea virginum vestalium et Carthusianorum monasteria, non procul a Gerolzhouen sita incenderunt. Iam repetentibus Ochsenfurdum obuiam facta est in Moeno episcopi Bambergensis onerata magnis mercibus nauis, quam intercipientes retinuerunt eodem die, quo Herbipoli erant turmatim congregati. Praeterea qui in oppido Kizingen vna cum aliis ex marchionatu circiter duo millia Rotenburgensibus accesserunt.

CAP. XXII. VT RVSTICI CASTRA SVA IN HEIDINGSFELD POSVERINT, ET ARCEM HERBIPOLENSEM OBSEDERINT.

[Note: Gnodalius p. 143. Sleidanus lib. 2. p. 114.] HI ergo rustici circa Nonas Aprileis Ochsenfurdo relicto Herbipolim versus profecti castra extra Heidingsfeld, id oppido nomen est, posuerunt. Eodem die quo haec agebantur, tria vexilla ab exercitu ad Gybelstadium, Engelstadium et Grunsfeld arces depopulandas et incendendas ordinata, id quod haud grauatim faciebant. Perendie eius diei rustici quiescentes, arcem Herbipoli divae virginis matris montem dictam in deditionem postulauerunt. Duobus interim diebus cum illis Canonici et nobiles Francorum de pace tractabant, sed cum nihil hic efficeretur, sequenti die qui in arce erant bellicis machinis nouem viros interfecere. Induciae pacis per tres dies vt seruarentur constitutum quibus elapsis sub noctem seditiosi arcem obsederunt, bellico apparatu probe instructi. His passim ecclesiae Herbipolensis subditi ad seditionem mouentur, fit subitus foedifragorum concursus vbique adeo vt in castris apud Heydingsfeld positis quoties voluissent supra viginti millia armatorum numerare potuerint. Ad haec ciues vniuersi Herbipolenses ad rusticos deficientes: vna cum illis, quos in ciuitatem intromiserant arcem illic tormentis bellicis circumsessam oppugnauerunt.

CAP. XXIII. DE SEDITIONE IN BRVRHEIN ORTA.

[Note: Gnodalius lib. 2. p. 144.] SImili modo turba rusticorum ferme L. ius, aequum, fidem datam contemnentium, circa Calendas Martias in Malsch, id pago nomen est, in Brurhein dioecesis Nemetum sito congregata est; Et cum reuerendiss. idemque Illustr. Princeps Georgius Nemetum praesul et Comes Palatinus nonnullos ex suis equites ad res explorandas eo misisset, interea etiam quod nil tum temere actum esset, tum eis qui in Malsch erant, tum aliis dicti episcopi circumiacentes pagos habitantibus insinuauit, sibi eorum erga se seditionem indicatam. Quare piis exhortationibus rogat, ne a se deficiant. Quamuis autem hoc se, vt bonos viros decet, facturos pollicerentur, nihilominus tamen dicebant se apud illum qui fortior esset, quique


page 247, image: s247

illos defenderet, mansuros, vnde mentis illorum inconstantia quidque molirentur, probe animaduertebatur. Sequenti enim die ea ipsa turba ad praedam se praeparans, alios pagos quoque ad se trahebat, promptuarium in Malsch, quod Spirensium Canonicorum est, inuadunt, vinoque madent, hac spe ducti, nempe se eo in loco nouum regimen excitaturos. Cuius rei gratia plurimos vicos in suam sententiam admonitoriis literis pelliciebant. Exemplar harum est in hunc modum.

Decreuit et iussit rustica communitas, vt vestro populo collecto N. viros cum armis probe instructos, diuinae iustitiae auxilio futuros, ad nos in Malsch sub noctem iam aduenientem mittatis. Id si non feceritis, certi sitis, vos vitae bonorumque omnium incertos fore.

Sic ergo turba illa rusticorum qui numero ferme D. erant, aucta, Plezberg, id monti nomen est, prope Malsch occupauit. Quare Spirensis praesul coactus serio contra seditiosos agere, praesertim cum alii rustici se auxilium laturos essent polliciti Episcopo, facile hanc tumultuantem turbam a suo malo proposito reuocari posse arbitrabatur Sed o hominum perfidiam dicam an inconstantiam. Equidem Episcopo nonnullos equites vna cum Iohanne a Colle alias a Wachenheim dicto, praefecto in Brurhein eo mittente, Palatini Principis Electoris magistro equitum cum CC. equitibus, et leuibus machinis quibusdam, dicto praefecto in auxilium veniente, nempe cum rusticis, nisi sententiam mutarent vt bellum in monte gereretur. Sed in ipso iam ingressu rustici equitibus Episcopi iuncti, ad seditosos, nulla iuris aut aequi, aut fidei datae ratione habita deficiunt, et illorum foedus, sedulitatem atque confraternitatem assumunt. Hinc ergo Palatini magister equitum cum praefecto discessit, quod mons vndique vineis circumdatus esset, quo equi nisi cum maximo damno peruenire nequibant. Vnde hoc agmen brevi auctum est. Praeterea concursus erat admodum velox rusticorum Spirensis ecclesiae subditorum quique ad Rhenum habitabant. Gogebatur Episcopus ex arce sua Vdenheim dicta ad fratrem Palatinum Principem Electorem Heydelbergam se recipere. Nam vniuersa ditio Brurhein illico seditiosis accedens, arcem Rotenburg cum pago, arcem quoque Kisselauue, praeterea Brusellam et Vdenheimium oppida cum finitimis pagis sibi adiunxerat, quorum plerosque sola postulatione ceperat. Sane non difficile factu erat cum mala mens malus animus omnibus, nec pilo alius alio melior esset. Inter haec Fridericus Wurm et Iohannes ab Hala cives Brusellani, cum aliis exercitus Ducibus ad summum magistratum eliguntur.

CAP. XXIV. VT SEDITIOSI IN BRVRHEIN CVM RVSTICIS MARCHIONATVS BADENSIS EO PROFECTI SVNT.

[Note: Gnodulius lib. 2. p. 145.] IAm vero Marchionatus Badensis rustici, etiam antea seditionem excitauerant, paucis enim exactis diebus vulgus in Durlaco (id oppidi nomen est non admodum a Brusella distantis procul) tumultuans praefectum illic ceperat, et rusticos vicies quinquies centenos numero aut circiter ex nonnullis adiacentibus pagis concurrentes ad se in oppidum intromiserat, monasterium Gozavv occuparat, et eo depopulato deuastauerat. Aduersus quos Illustris Princeps Marchio Badensis Philippus, equitibus aliquibus in seditionis initio vsus est. Verum cum piis admonitionibus locum non relinquerent, quorundam domibus in Barghausen, id vico nomen est, incensis, eos vt ab incepto desisterent coegit. Ita incendium illud tum restinctum, manente tamen interim in illorum omnium animis odio quod semel ceperant, inexstincto. Vnde seditiosi in Brurhein Brusella occupata, cum Marchionatus Badensis rusticis consilium ad suam libidinem perpetrandam capientes, hinc et illinc erecto vexillo iam dictum Marchionatum petere, religionis titulo


page 248, image: s248

signatos cogere, pleraque monasteria occupare, et partim deuastare, praesertim ea quae erant sub titulo Herrenalb, et Frauuenalb in nigra sylua sita. Hic quoque complusculos dies in crapula et ebrietate consumpserunt. Iam ne latius hoc malum serperet, Princeps Badensis se ad illorum voluntatem componere coactus est.

CAP. XXV. DE HORVM SEDITIOSORVM PROFECTIONE. ITEM CVM EPISCOPO SPIRENSI ICTO FOEDERE.

[Note: Gnodalius c. l.] VTerque itaque exercitus hinc profectus in Spirensis Ecclesiae ditionem pedem promouit; dimidia vero pars ferme XXXV es centeni rustici prope vicum Schreck Rheno transiecto monasterium Herde, et Curtam Mechtersheymium, quamuis ante nonnullae seditiosorum turbae, quam Heilspruckerana turma, qua de infra mentionem faciam congregata esset, frumentum et vinum inde abstulissent, inuadunt, et quod ab aliis reliquum factum fuerat, vniuersum depopulantes demolientesque diripuerunt. Hinc apud Reinsheim, rursus Rheno defecti ad suos conferunt sodales qui iam Vdenheimium petierant, eo consilio vt Spiram Nemetum vrbem celebrem obsiderent, et sacerdotes illic constitutos suum ad arbitrium reformarent. Id ne succederet, satis diligenter prospectum est. Praesul enim adiunctis duobus nobilibus Diethero Camerario Wormat. a Dalburg, et Bernhardo Golern a Rauenspurg, securitate impetrata, subiens hoc onus, ad rusticos peruenit, et multis conditionibus oblatis, tandem cum seditiosorum antesignanis concordiam iniit. Et quo citius hinc proficiscerentur, clerus Spirensis illico CC. maldros panis, XXV. plaustra vini, et animalia ad centum aureorum Rhenensium valorem in Rheinhausen se missurum polliceri cogebatur. His gestis rustici dissipati, duces suos ad propria redire permisere. Interim tamen exercitus in Brurhein regimen et antesignani Brusellae congregati, officio suo fungebantur, rusticis nunc discedentibus nunc accedentibus, ita vt cum vellent quinque vel sex millia virorum armatorum in promtu numerare potuerint.

CAP. XXVI. VT RVSTICI IN BRVRHEIN CONTRA FIDEM PVBLICAM DATAM QVOSDAM DE PRINCIPIS PALATINI DITIONE CEPERINT.

[Note: Gnodalius lib. 2. p. 145.] INter haec admodum multa bonorum plaustra ad mercatores in superioris Germaniae vrbibus pertinentium, in oppidum Bretheim commeatu Principis Palatini aduecta erant, nec tum alio commode propter seditiosorum tumultum vndique debacchantium auehi poterant. Quorum desiderio non modo rustici in Brurhein, verum etiam seditiosi quique in circuitu mirifice tenebantur, et vt haec inter se possent diuidere toto mentis affectu exardebant. Quamobrem ciues Bretheimenses saepius in deditionem postulabant, et forsan voti fuissent facti compotes, nisi Princeps tam accurate bonorum quorumdam auxilio fretus illorum dolis obstitisset; nonnunquam minis seditiosi insistebant. Praeterea ciues diuersarum erant partium. Cum vero hae res non minus celeriter quam periculose agerentur, adeo vt momentis omnibus hostium esset metuendus incursus, cogebatur Princeps Palatinus ne tam graue damnum daretur adhibere curam et in oppido quo iam pridem non paucos equites destinarat, maiora praesidia collocare. Misit ergo nobilem quendam nonnullis adiunctis equitibus, qui D. pedites ab Heydelberga Bretheim duceret. Iam tum vero seditiosus exercitus in Brurhein cum Spirensi praesule foedus (vt dictum est) inierat, et per literas Principi Palatino receperat,


page 249, image: s249

comites, nobiles, ciues cuiuscunque aut status aut ordinis essent, in Palatinatu vt libere iter in Brurhein et ecclesiae Spirensis ditione facerent, se permissurum, et quicquid impedimenti esset (viam enim publicam aggeribus praecluserant, et occupauerant) ablaturum. Proficiscitur ergo praedictus Dux suo cum exercitu Bretheim versus, hostium dolum nequaquam veritus; Quem cum suis ad Vnderneuuesheimium, id pago nomen est, venientem, rustici inde erumpentes multitudine circumdant, et morte poenas daturus omnes nisi illico fidem dent se ad Heydelbergam reuersuros minitabantur. Sic Principis ordinationi contra icti foederis contractum obsistebant. Quae res ipsum me hercule non immerito ad inclementiam et vt paulo seuerius in illos animaduertere posset, commouit. Hoc vero a funestis latronibus factum facile crediderim, quod sperarent vel se vel suos complices de praenominatis mercatorum bonis partem accepturos.

CAP. XXVII. DE SEDITIOSIS IN ZABERGAVIA, ET QVID VNA CVM WIRTENBERGENSIBVS EGERINT.

[Note: Gnodalius lib. 2. p. 146. Sleidanus lib. 4. p. 115.] SVb idem tempus nouum tumultuantium agmen in loco quem Zabergavve vocant, oritur Iohanne Wunderer, et Iacobo de Beckingen ducibus, et huius ludi choragis. Qui iam aliquoties aucti, arcem Stocksperg, sub Teutonicorum dominorum dominio prope Heuchelberg, vino frumentoque satis instructam occupantes, facile capiunt. Nulla enim domus, quantumuis firma propter solam proditionem resistebat, Arce hac depopulata dirutaque, hinc profecti, cum Monachorum curia Derdlingen dicta a suis etiam euacuata esset, monasterium admodum celebre Maulpronnum obsident et obtinent. Vbi quia nihil vel vini vel aliorum necessariorum deesset, complures dies manserunt vitam plane Epicuream agentes prorsusque de crastino non curantes. Interea grauibus terribilibusque minis Bretheimenses vt aut sibi praedicta mercatorum bona mitterent aut se in oppidum intromitterent saepius sollicitabant. Multis vero id genus postulationibus consumptis, nec quod proposuerant Principis Palatini exactissima diligentia Bretheimenses ne ad hostes deficerent impraetermisse hortantis interueniente, possent assequi, monasterio praedicto iam probe expurgato, depopulato, demolito, Bretheimensibus tandem infesti esse cessauere, et ad ingentem exercitum apud Bodmar Sueuiae oppidum collectum peruenerunt. Quo cum adiunctis etiam seditiosis Nigra sylua profectis in vnum conglobati, maiorem ferme totius Wirtembergensis ducatus partem, arces videlicet, oppida, pagos Hohen Aspergo, Tubinga, vbi tum Wirtembergense regimen erat, et Vraco exceptis, occupantes ceperunt. Praetera omnia in praedicto Ducatu praesertim Lorcense et Adelbergense non parui nominis monasteria depopulati sunt, et deuastauerunt. Ad haec arcem Hohenstaufen, et pleraque alia nobilium castella concremarunt, vbique dominandi libidinem exercere conati.

CAP. XXVIII. QVO PACTO SEDITIOSI IN BRVRHEIN MERCATORVM BONA A BRETHEIMENSIBVS POSTVLAVERINT.

[Note: Guodalius c. l.] INterea eorum qui in Brurhein erat exercitus haudquaquam quieuit, cum nec aliae male feriatae turbae in Zabergauuia congregatae quiescerent, sed saepe dicta negotiatorum bona a Bretheimensibus postulauit. Vt huic albo literas postulatorias quas praefecto et communitati Bretheimensi miserant, apponam: operae pretium esse existimo. Exemplar literarum.



page 250, image: s250

Charissimi fratres et amici, certiores facti sumus ingentem exercitum vos propter bona e Francofordia aduecta fortiter oppugnare constituisse. Iam cum sumus vicini quos non immerito in amicitiam debetis accipere, petimus si res eo veniret, id nobis vt significetis, nosque hoc vobiscum negotium explicare annuatis. Confidimus enim nos certe tantis ad vos copiis venturos, vt inuicem iuncti velimus possimusque praedam propter quam vos oppugnare decreuere inter nos facile retinere. Haec vos fraterna et amica intentione ducti celare noluimus.

Quamuis autem multae oues morbidae inter Bretheimenses essent, quae forsan si illis facultas non defuisset, seditiosos voti fecissent compotes, tamen Principis, cui nihil ab vlla parte remissum, aut curae aut laboris erat, et bonorum opera eius mandatis fideliter obtemperantium quod optauerant minime assequebantur.

CAP. XXIX. VT SEDITIO IN ALSATIA ORTA SIT

TVmultuantium itaque positionibus quibus sceleratissimis suis cupiditatibus honestissimum [Note: Gnodalius c. l.] Euangelicae libertatis titulum praetexebant, longe lateque dispersis, et magna et periculosa seditiosorum seditio, circa solennitatem Paschalem in Alsatiae partibus orta est. Quorum in exercitu cum primum plus quam M. viri essent, monasteria passim, quemadmodum et reliqui eius farinae facere solebant, occupabant, demoliebantur, deuastabant. Fit et ingens prope pagos Ringendorf, et Paffenhouen concursus. Inde magis magisque aucti ex omnium adiacentium pagorum multitudine, Neoburgum et S. Walpurgis monasteria in Hagenensium saltu sita capiunt, vbi et viram plane Sardanapalicam ducebam, capta depopulantur, depopulata tandem diripiunt. Eodem modo Chonigsbruck et Biblies virginum vestalium monasteria exornabant. Pergentes inde relicto saltu, in pagum Surberg, vbi sacerdotum domibus direptis, circumiacentes pagos in deditionem postulatos hortabantur fraternae communitati, quae tum in tribus locis diuisa erat in Neoburgo, in Altorf, in Stechsfeld, se adiungerent. Et quo facilius persuaderent, supra XX. millia armatorum his tribus locis contineri testabantur.

CAP. XXX. VT OPPIDVM ZABERNIA IN ALSATIA CAPTVM SIT.

[Note: Gnodalius c. l.] CVm ergo non monasteriorum modo et sacerdotum, verum etiam Principum nobiliumque bona, aedes, arces, furibundi nebulones inuasissent, depraedati essent et deuastassent, vniuersae illae cohortes in vnum exercitum (nam XXX. millia seditiosorum erant) redactae, oppidum Alsatiae Zaberniam, quo Argentinensis Episcopus residere solet, obsident, et ad simplicem postulationem intromissi, intra et extra muros castra sua collocant.

CAP. XXXI. VT ADVCE LOTHARINGIAE HI RVSTICI SINT CAESI.

[Note: Gnodalius c. l.] INterim Illustr. Principis, domini Antonii Calabriae et Lotharingorum Ducis subiectis circa Saram fluuium, et in circuitu eodem modo ad seditionem consurgentibus, et Hermelsheimium; id monasterio nomen est, depopulantibus, idem Princeps quanta maxima celeritate poterat copias equitum peditumque collegit. Multi etiam Germanorum nobiles, qui sub illa ditione erant Principi auxilio veniebant. Breui quoque praedictis copiis quinque vel sex millia peditum ex inferiori


page 251, image: s251

Germania venientium adiunxit. Ad haec non contemnendum equitatum, quippe, vt quidam volunt, duo millia equitum fuere, inter quos CC. cataphracti, et nonnulli Galli erant, comparauit, hostibus bellum illaturus. Verum cum Lotharingicae ditionis seditiosi, relicto Herbersheimio iis qui Alsatiae Zabernia erant accessissent, oppidum illud a Principe obsessum est. Eo autem cum seditiosis de pace tractante, milites eius ex improuiso fere VI. millia rusticorum fratribus suis in oppido accedere volentium offendunt, sed cum Principis exercitum olfecissent, recta declinantes, vicum Lupstein dictum petierunt. Quos insecutus Principis exercitus vico incenso omnes interfecit. Postera die Arx et oppidum a Principe capta sunt, et ex ciuibus quorum mire pauci superstites manserunt, et ex seditiosis XX. millia occisa vel supra. Oppidum ab exercitu depopulatum, probeque expurgatum, praeterea ingentes opes inuentae sunt. Quin et pleraeque virgines et matronae insigni pulchritudine a Lotharingis in discessu abducebantur.

CAP. XXXII. VT AGMEN IN CLEBVRG COIERIT.

[Note: Gnodal. p. 147.] RVsticis quos iam a Duce Lotharingiae fusos esse diximus, adhuc monasterium Neoburgum occupantibus, Ciuis quidam Weissenburgensis homo plane leuis se voluit adiungere, cum vero nulla hic esset authoritate, relictis ipsis Cleburgum, id pago nomen est, aut si mauis Thymopolim appelles licebit, petit, adiunctis sibi CC. leuissimis viris nouam seditionem excitauit. Qui primum in campo, quem vulgo Rennfelt vocant, haud procul a VVeissenburg, aut si plus elegantius nomen arridet, dices Leucopoli, distante, ex adiacentibus pagis, et potissimum ex Principis Ludouici Ducis Comitis Valdentiae ditione conuenerunt, et Thymopolitanus exercitus appellati sunt. Hi primo impetu vicos Riedsels, et Schuueighouen occupantes, paganos illic, vt suae fraternitati se adiungerent, coegerunt.

CAP. XXXIII. VT IAM DICTI SEDITIOSI SE CONTRA PRAEPOSITVM WEISSENBVRGENSEM GESSERINT.

[Note: Gnodalius c. l.] IGitur Thymopolitanus exercitus tandem S. Remigii arcem prope syluam quae ab incolis Beevvald vocatur obsident, et in deditionem postulant. Hos autem ad casus praeuisa erant a praeposito VVeissenburgensi, (ad suae enim ecclesiae ditionem haec arx pertinebat) fortiorum virorum praesidia. Quibus vt dignum erat ad repugnandum paratis, seditiosi arcem bellicis machinis aggrediuntur oppugnare. Ad haec oppidani quidam monasterium VVeissenburg (recentiores etiam Albipolim vocant) adiunctis quibusdam tumultuantibus rusticis, occuparant, depraedati erant, diruerant. Hi satis diligenter seditiosos arcem oppugnantes, etiam suis machinis bellicis iuuerunt. Quamuis autem qui in praesidiis erant multis diebus viriliter hosti resisterent, tamen nihil auxilii sperantes, nec belli molem suismet ipsorum viribus valentes sustinere, ad extremum circa Calend. Maias arcem relinquere coacti sunt. Quibus in deditionem acceptis seditiosi in arcem irrumpunt, depopulatamque incendunt, incensae tenues fauillas in auras spargunt. Hinc oppidum Selz sub Principis Palatini ditione obsident, et ciuium resistente nemine intromissi, canonicorum illic habitantium aedes occupant et depopulantur. Haud procul aberat Roedder arx Friderici a Fleckenstein insigni nobilitate viri, qui tum Principis Palatini nomine apud Suecicos confoederatos legatione fungebatur. In hanc arcem relicto oppido excursiones faciunt. Iam capta seditiosis aliud agmen subsidio ibat, quod Tonsile a rotunde detonsis capitibus, si mihi ita diuinare licet, appellatum crediderim. Vtrisque


page 252, image: s252

vno animo placet arcem captam, qua non contemnendas pretiosissimarum rerum opes inuenerant, vastare. Tum vero quia seditiosis in Alsatiae Zabernia vt petierant, auxilio se venturos promiserant, impigre inde profectionem eo adornant. Venientibus eis ad Buschuueiler, id pago nomen est, Ducem Lotharingiae cum confratribus suis manum conseruisse, eosque maiori parte in Alsatiae Zabernia confossos nuntiatum est. Hoc audito, quantumuis antea caelum terrae (vt aiunt) commiscere conarentur, timore concussi sunt. Tutissimum ergo non progredi, ne simili gratulatione exciperentur, rati, dissipato prorsus exercitu ad propria singuli redierunt.

CAP. XXXIV. QVID PRAEDICTVM AGMEN TONSILE EGERIT.

HOc agmen Tonsile ferme circa Idus Aprileis in VVasgavvia ortum, [Note: Gnodalius c. l.] et in Sturzelbronno, id nomen monasterio est, collectum. Quod vbi deuastarunt, inde profecti generosi Comitis Emmichonis a Leiningen senioris Greuenstein et Lindenbron castella occupant et incendunt. Eodem modo Landeck arcem in VVasgauia sitam capiunt. Pede deinde vlterius promoto, Ramberg nobilium a Dalburg, et Elmstein Alberti a Pag in montanis haud procul a Neapoli, arces inuadunt, capiunt, diripiunt, incendunt. Quicquid autem rerum pretiosarum in arcibus praedictis inuenerunt, depeculati sunt. Tandem Anvveiler et Bergzaberniam oppidis, suam in potestatem redactis, Thymopolitano exercitui, xt diximus, iuncti, audita fratrum suorum strage domum se proripuerunt.

CAP. XXXV. VT LOTHARINGIAE DVX ALIVM EXERCITVM SEDITIOSORVM AD VICVM SCHERVVEILER DELEVERIT.

[Note: Gnodalius c. l.] REbus itaque in Alsatiae Zabernia sic confectis, Lotharingiae Dux in suam prouinciam rediturus primum ad Scheruueiler, id vico nomen est sito in valle quam Weglerthal vocant, prouectionem adornauit. Eo autem ad Danbach cum exercitu veniente, nunciatum est, agmen e loco quem Kestenholz a castaneis appellant, in montanis adesse. Praeterea alium exercitum e Schletstadio exisse, et superiori in vico Schervveiler esse iunctum dicebatur. Erant autem vtroque in exercitu rusticorum XVI. penes milia. In hos missis prius nonnullis speculatoribus instructum tum equitum tum peditum ordinem princeps deduxit, et eo congressu circiter quinque vel sex millia seditiosorum cecidere. Quia vero in multam noctem dimicatio erat protracta, adeo vt pugnae initio Lotharingenses vicum Scheruueiler incendere cogerentur, quo ignis splendore hostem commodius possent prosternere, reliqui fuga salutem petere contendebant. Sequenti die Princeps cum copiis suis in Lotharingiam reuersus est.

CAP. XXXVI. VT HOC DETESTABILE MALVM IN PALATINATVM SERPERE COEPERIT.

[Note: Gnodalius c. l.] INTEREA quaniuis Illustrissimus Princeps Ludouicus Comes Palatinus ad Rhenum Dux Bauariae, Sacri Roman. Imp. Archidapifer, Princeps Elector nullum non lapidem, vt prouerbio dicitur, mouebat, vt subiectos suos benignitate et innata


page 253, image: s253

clementia a venturo excidio praeseruaret, tamen venenum illud late diffluens vulgo adeo placuit, vt passim arrectis auribus ad tumultum et seditionem progressum sit; Noctu magistratum timore posthabito inuadunt, leges, iura, iudicia antiquitus et sancita et obseruata, vt mutentur instant. Hoc ergo periculosissimo igne, circumquaque flagrante, quorundam rusticorum in Palatinatus tractu coniuratio, velut ex latebris et ex tenebris sensim erupit, sed rem ipsam paulo altius repetamus. Pagus haud procul ab oppido Landoia aberat, Nusdorf, a nucum, vt aestimo, copia dictus; Quo cum in Paschalis solennitatis octaua multitudo circumiacentium, vt tum mos erat, ad sacrae aedis dedicationem celebrandam conuenisset, contigit vt ferme CC. facinorosi se tumultuantem seditionem excitaturos coniurant. Ea ipsa ergo nocte prope monachorum villam Geiluueiler congregati, montem occupant. A quo in circumiacentes pagos transeunt, villanos etiam lecto et somno deditos suscitant, multos in suam sententiam miris variisque persuasionibus, pertrahunt. Aucti sunt ea ipsa nocte, vt aurora procedente fere D. numero essent, decernunt illico vallem, quam Siebeltinger vocant, petere, illicque rusticos agmini suo adiungere. Haec cum nobili Iacobo a Fleckenstein, qui tum Praeturae in Germersheimio praeerat, noctu nunciarentur, impigre cum suis, praedicta enim vallis praeturae subiecta erat, eo veniens rusticis, vt se cum eo ituros, et tumultuantium agmen dissipaturos pollicerentur, persuasit. Seditiosi hoc audito illico dispersi fugerunt. Praetore domum reuertente, res circiter octo dies permansit integra. Sperabat autem praetor eos in officio mansuros, et quandoquidem priusquam discederet, eos admonuisset, ius, fas, aequum considerarent, seruaturos fidem. Sed o mortalium inconstantiam dicam an malitiam? Paucis exactis diebus iisdem in locis passim seditiosorum cohortes congregatae, Clingemonster, id collegiatae, vt dicunt, ecclesiae nomen est. Praeterea monasterium Herde, aedes Ioannitarum in Heimbach, curtam monachorum in Mechtersheimio occupant, vinum, frumentum, pecora rapiunt, ingluuiei indulgent, et amici ventri viuunt.

CAP. XXXVII. VT INGENS EXERCITVS CONGREGATVS OPPIDVM NEVVENSTAT CEPERIT.

[Note: Gnodalius lib. 2. p. 148.] INTER haec cum Tonsile illud agmen, vt praemisimus, oppidum Anuueiler invasisset, seditiosi quique ex Neucastler, Magdenburger, Kirbuueiler pagis et valle Sibeltinger conuenere, sub praetextu quasi Tonsili agmini vellent resistere, eique viam praecludere, congregati in Geiluueiler, vbi breui temporis spatio aliquoties aucti sunt. Hinc probe se exornatos existimantes, mutant animum, mutant sententiam, finitimos quosque qui adhuc quiescebant, in suam sententiam verbis pelliciunt, minis cogunt. Iam vero villa Geiluueiler, et Eussertal monasterio depopulatis, destructis, deuastatis, arces finitimas passim occupant, demoliuntur, incendunt.

CAP. XXXVIII. VT EXERCITVS ISTE NEVSTADTVM OCCVPAVERIT.

HINC cum vniuersis copiis VVinzingen pagum petentes, castra in monte oppidum versus posuerunt, mox oppidum ipsum Neuuenstat, aut, vt elegantiores scribunt, Neapolim, in deditionem multis minis postulant. Ad quas pusillanimes ciues fidei datae obliti, oppidum verbis tantum territi sequenti die dedunt. Huc se illico duces et praecipui exercitus receperunt, et praefectum illie, vt conditiones sibi oblatas assumeret, coegerunt:



page 254, image: s254

CAP. XXXVIIII. VT EXERCITVS IN GAVVE ORTVM SVVM HABVERIT.

[Note: Gnodalius c. l.] TVM quoque eiusdem farinae ex Comitis a Leiningen ditione circa pagum Bockenheim, primum ferme CCC. rustici congregati sunt. Ad hos nonnulli leuissimi nebulones ex Petrasana, vulgo Pfedersheim venientes finitimos minis et vtcunque poterant, sibi adiunxerunt. Tandem ad vicum Hocheim prope Vangionum VVormatiam perueniunt, vbi eius vici et in Liebenavv virginum vestalium monasteriis depopulatis, Regalis Ecclesiae sub D. Cyriaci titulo ditionem in Nevvhausen occupant, et libidine sua illic expleta, duos ex canonicis ibidem in foedus suum pertrahunt, deinde oppidulum Hernsheimium, sub nobilium a Dalburg dominio petunt. Hic satis tempestiue intromissi, ferme XL. viros vt vna proficiscerentur, nonnullis etiam ligonibus acceptis coegerunt; reliquos qui non vna proficiscebantur, in foedus suum assumunt. Et hinc abeuntes satis amplum pagum Osthouen sub Moguntini et Palatini Principum ditionibus occupant. Hic quam poterant exercitu instructo aede Canonicorum prius diruta, circumiacentium pagorum rusticos in suam fraternitatem compulerunt. Digressi in Bechteim Comitis a Leiningen vico, castra locant. Quo relicto multi nominis pagum VVesthouen occupant, incolas suo foederi adiungunt. Fieri potest vt non admodum graui coactione hic opus fuerit. Vt enim semel dicam, non tam lac lacti simile est, quam tum omnium rusticorum vnus idemque animus ad seditionem spectabat.

CAP. XL. VT PALATINATVS MAGISTER EQVITVM CONTRA SEDITIOSAS COPIAS IN WESTHOVEN SE GESSERIT.

[Note: Gnodalius c. l.] MISERAT eodem tempore Princeps Palatinus Guilielmum ab Habern magistrum equitum, virum virtute et nobilitate insignem, cum CCC. equitibus, et D. peditibus in praefecturae Alzeiae praesidium, et vt reliquos ne ad seditiosos deficerent, in officio retineret. Inter proficiscendum vero contractas seditiosorum copias audiens, illic in VVesthouen cum suis iter instituit. Cuius aduentus vbi rusticis nunciatus est, tria millia fere e pago erumpentes, aciem occupato vitifero prius monte, instruunt. Quibus cum magister equitum sine suorum ingenti detrimento dimicare, quanquam id ardenter optabat, commode non poterat, bellicas tamen quas secum adduxerat machinas ter in illorum aciem emisit. Rustici vero ne eiusmodi grandine obruerentur, pagum vnde exierant, fuga repetunt. Iam cum nox immineret, nihil plane geri poterat. Fugientium vero LX. confossi perierunt.

CAP. XLI. VT ILLE EXERCITVS FVGIENS SEDITIOSORUM COPIIS PROPE NEWENSTAT ACCESSERIT.

[Note: Gnodalius c. l.] NOCTV seditiosi illi omnes aufugientes, et vt tum solebant, inter eundum auccti seditiosisque prope Neapolin iuncti, oppido VVachenheim occupato ibidem castra locantes, cum adiacentibus seditiosis conspirabant. Nihil plane ab illis praetermissum, quo pagos omnes finitimos sibi adiungerent. Interea Lympurgum monasterium illorum praedae patuit.



page 255, image: s255

CAP. XLII. QVOMODO INTER PRINCIPEM PALATINVM ET VTRVMQVE EXERCITVM RES SIT COMPOSITA.

[Note: Gnodalius lib. 2. p. 149.] IGNE hoc non vesanae modo, verum etiam cruentae seditionis in Palatinatus tractu, vt supra ostendimus, circumquaque plus quam crudeliter flagrante, multis in consilium vocatis, praesertim vt subditi benignitate potius ducerentur, quam cohercerentur seueritate, et vt incommodo, quo Christiani sanguinis multu effundendum erat, mederetur, placuit illustrissimo Principi Palatino, Heroi certe ob clementiam aeterna memoria dignissimo, per ciues Neapolitanos, nulla defectionis obstante culpa, cum exercitu, qui tum apud pagum VVinzingen castra posuerat, in colloquio quae pacis sunt, tractare. Quod per Senatum et Duces exercitus in Gravve concessum est. Colloquio dies, locus, tempus a Ducibus deligitur. Nempe vt Princeps ipse ad diem Mercurii, qui tum proximus erat, exorto iam sole in campo prope vicum Forste, suis cum consiliariis adesset. Adiunctum quoque erat ne vltra XXX. equos secum adduceret. Hoc pacto commeatum pollicentur Principi, id quod et sibi, vt fiat postulant: Et ita factum est. Princeps ad diem praescriptum designato loco et tempore fuit, quo etiam Duces exercitus, cum delecto delectu seditiosae communitatis conuenerunt. Qui cum Principem excepissent, et ea quae ad pacem pertinent tractare incepissent, ecce vterque exercitus instructa acie erectisque vexillis aduenit. Multis autem prudenti deliberatione conditionibus oblatis, tandem vterque exercitus in hanc concessit sententiam, quam etiam fide interposita ratam voluit, vt inter caetera singuli dissipatis agminibus ad propria redeant oppida, arces, pagos, vicos, iis quorum essent, restituant, nihil post hac ex illis amplius accepturi. Princeps in subditos non animadverteret, sed faceret criminum gratiam. Finito hoc colloquio exercitus castra ex quibus excesserant, repetunt. Erant autem numero vltra VIII. millia virorum. Princeps cum ciuibus ordine incedentibus Neapolim redit, vbi non ex integro fides sibi seruabatur. Sequenti die, vtriusque Duces exercitus, Principem adeunt, de loco et conuentu in dicendo tractaturi. Quos conuiuio excepit, et indicta die abire permisit. Ipse rebus sicut confectis Heydelbergam reuersus est. Conventum inde indictum per vniuersam Palatinatus ditionem nunciari praecipit, et ne nobilium, militum, officialium quisquam quicquam contra agat edicit.

CAP. XLIII. VT SACRIFICVLVS QVIDAM, EISENHVDT DICTVS, AGMEN EXCITARIT.

[Note: Gnodalius c. l.] HAEc dum geruntur, sacrificus quidam Antonius Eisenhudt, aut si in nomine mihi licet ludere, [Gap desc: Greek word(s)] dictus, sacerdotio in oppido Greichauiae Eppingen dicatus, nouum tumultum; posthabito suo officio, instituit excitare. Se ipsum itaque Ducem faciens, adiunctis aliis sceleratissimis viris, finitimos quosque in suam sententiam et partem, verbis itidem vt scriptis sollicitabat. Plus vero veneni haec eius scripta quam aliorum omnium quos huc vsque enumeraui continebant. Libet vnum literarum exemplar apponere.

Patientia et humilis perseuerantia seruatoris nostri adsit vobis in omnibus vestris necessitatibus. Chari fratres in Christo. Vos scitis quam dura seruitute fuerimus pressi a nostris superioribus, et eorum officialibus, et a sacerdotibus monachisque. Sed tandem quid et qualiter egerint Deo sit laus iu lucem venit. Quare vos omnes quam possum maxime adhortor, vt illico cum omnibus vestris confratribus huc cum curru veniatis, quo Euangelium et iustitia promoueantur. Quod si recusaueritis


page 256, image: s256

ego sine dubio meis cum fratribus apud vos ero. Quod certo de me vobis polliceri poteritis. Subscribebat autem se hoc titulo. Antonius Eisenbudt, Dux exercitus.

Excitauit ergo eiusmodi incendium adiunctis nonnullis seditiosis, qui nuper ex Wirtembergensium exercitu a Stutgardia discesserant. Iam vero eum pagum Grochseim in Greichgauia sub Comitum ab Eberstein ditione commouisset, ita vt etiam castra sua illic poneret, breui XII. et centena virorum sibi associauit, quos vniuersitatem appellabat. Hic Dux hoc suo exercitu, erecto vexillo, pagum Eppingen satis potenter obsedit, nec graui postulatione, vt intromitteretur, obtinuit. Eodem modo oppidum Heidelsheimium inter Brusellam et Bretheim situm, vicos in circuitu occupat. Capto oppidulo Hilspach, eum quoque qui cellae vinariae praeerat, cellarium vocant, ceperunt. Eadem cella vinarin, sacerdotum et nobilium domibus depopulatis, inde pergentes, et magis magisque aucti, oppidum Sunzheim haud multo tempore obsident, quippe intromissi oppidanorum resistente nemine, ilico in canonicorum, est enim illic satis ornatum templum, aedes irrumpunt, depopulabundi, quasdam diruunt, alias deuastant, et euertunt. Hic quoque promptuariis plenis inuentis, vino languidi, confecti cibo eructant caedem suis sermonibus. Inter vias autem arcem nobilis Iohannis Hyppolyti a Vermingen Steinsberg dictam incendiis exustam, ruinisque prostratam solo aequant. Quae in edito monte circumiacentes pagos incensa flammarum fulgoribus illustrabat. Hoc igne tanquam triumphali sibi ipsis gratulabantur.

CAP. XLIV. VT INTER PRINCIPEM PALATINVM ET EXERCITVM DVCIS EISENHVDT RES SIT COMPOSITA.

[Note: Gnodalius c. l.] RVrsus Princeps Palatinus, ne in maius incendium ista funesta seditionis fax volitaret, praeuenturus; plane ingratos monere potius quam castigare maluit. Insinuauit igitur exercitui, cui Dux Eisenhudt praeerat, per literas, se pondus si quo premerentur, vt Principem deceret leuaturum, missurumque viro a consiliis, quibus haec indicarent, modo in Legationis iure seruarent fidem; Locus et dies ab Antonio, et Thoma Reus, caeterisque hoc ad negotium deputatis designantur, et ne viri a consiliis vltra decem equos secum adducant, cautum volunt. Principis iussu Comes a Nassavve Philippus, et alii a consiliis missi ad diem et locum designatum venientes magna deliberatione rem tractabant. Tandem quod ad concordiam pertinebat, Princeps ratum pronunciauit. Iussi dissipato exercitu domum singuli remearent. Perstant illi in incepto, nec quod semel male coeperant deserunt. Quamuis autem et Principi et viris suo nomine missis se fidem seruaturos essent polliciti, idque scriptis. Leuissimi tamen nebulones multo aliter egerunt, quippe Legatos truculenter et verbis et factis tractabant. Vnde qui missi erant, totam noctem in vitae ducentes discrimine, nil nisi iam moriendum esse cogitabant.

CAP. XLV. VT FOEDIFRAGI PRAEFECTVRAE LAUTERN A RUSTICIS IN FIDE PERMANENTIBVS CAPTI SVNT.

[Note: Gnodalius lib. 2. p. 150.] INter haec ardua negotia, nonnullos esse animno adhuc candido et integro prorsusque exosam habentes seditiosorum fraternitatem Principi Palatino nunciatur. Sed hanc rem tum plane insolitam ab initio audiamus; Cum ex oppidi Lautern, Nanstuler, Vischbacher praefecturis ferme M. ad seditiosos defecissent, et copias iunctis nonnullis ex agmine, quod Tonsile appellaui, collegissent, quo


page 257, image: s257

magis magisque augerentur, vi, coactione, scriptis, verbis, finitimos quosque sibi deuincire studuerint, depopulantur pro felici auspicio, Ottenburgium et Vischbachum, monasteria depopulata destruunt, piscinas etiam onerarias, quarum in eo terrae tractu magna copia est, diripiunt. Iamque spem in copias quae in superioribus partibus tum grassabantur (omnium enim idem velle ac nolle erat) extendentes, nobilium arces occupant, et auctis viribus cum suae sectae plerosque fautores in oppido Lautern esse non nescirent, ipsum obsidere conantur. Sed longe aliter atque penes se constituerant euenit. Conspirauerant quippe, vicinos in proximis pagis Cobelnberg, VVeilerbach, Ramstein, Steinvvinden, qui illorum crudeli tyrannidi et tyrannicae crudelitati, id quod bonorum et integrorum est, consentire noluerant, quod chariorem fidem quam pecunias haberent, aut iri suam sententiam pertracturos, aut igne consumpturos. E contra boni illi ferme CCCC. vel D. numero, cum ex praefecturis nonnihil sperarent auxilii, grege facto foedifragos inuadunt, perfidiae summae eos arguunt, armata manu, vt se Principi Palatino dederent, e castro quod occuparant discederent. Praeterea quicquid armorum, quicquid actae praedae haberent, deponerent, cogunt. Quae postea a Principe cui hoc factum, et merito, mire placuit, bonis illis in fide manentibus, etiam actis gratiis liberaliter sunt concessa.

CAP. XLVI. VT SEDITIOSI, QVI DIXERANT SE IN PALATINI FIDE MANSVROS, DIVERSVM EGERINT.

SCripsimus supra seditiosos in VVinzingen et VVachenheim Principi Palatino [Note: Gnodalius c. l.] fide publice data, se domum dissipato exercitu redituros recipisse. Quod Princeps credens futurum Heydelbergam rediens, conuentum indictum expectabat, sed secus ac crediderat contingit. Eo namque digresso, duas arces prope Neapolin Wolfsperg, et Winzingen iam pridem captas depopulati sunt. Quin et elegantem arcem Rupersberg dictam suo more extruunt, multis rebus pretiosis vino, frumento et aliis, quae tum aderant, auectis. Porro Deydesheimium Spirensis praesulis oppidum occupant, ex arce illic praedam agentes. Inter haec exercitus in Wachenheim castra in Nevvhausen collocat. Alii exercitus non dissipati, sed conglobati ciuitatem Landoiam petunt, hoc vt Sacerdotum bonis potiri possent coacturi, verum ciuibus resistentibus breui discesserunt, hoc prius, vt exercitui vinum et frumentum et sacerdotum bonis distribuerentur, impetrato. Hinc digressi Comitum a Leontopetra, seu mauis a Levvenstein, arcem Scharfeneck occupant, depopulantur, concremant. Post in deditionem Neocastellum, et Trifelsum postulant. Vbi intromissi certo numero praedam (quod tamen mirum est) non agebant. Et hinc pede promoto castra in monachorum villa Merleim prope Landoiam ponunt. Hic confratres suos in Alsatiae Zabernia a Duce Lotharingorum obsessos audientes, obsessis Illico venire destinarunt. Inter proficiscendum vero, vt a Duce Lotharingorum ad internecionem vsque deleti sint, facti certiores, ab incepto desistentes, dissipato agmine ad sua rediere. Duces vero exercitus, Bullicam, id pago nomen est, petierunt. Paucorum interim dierum cursu euoluto, cum Princeps Palatinus contractis copiis ad bellum proficisceretur, seditiosi tumultum vix sedatum resuscitant. Qui quamuis ei qui praefecturae Germersheimii a libellis erat, nihil vltra se acturos, et fidem, vt Principi iurauerant, seruaturos, praeterea expectaturos quid die indicta decerneretur, essent polliciti, nihilominus tamen altera vice in Merleim exercitum coegerunt. Quo probe satis aucto, exornatoque iter instituunt, vt rem ferro decernant. Tum quoque qui in Brurhein sub episcopi Spirensis ditione erant, arcem eius Magdenburg vt defenderent occupant. Aduenientibus vero e seditiosorum illorum exercitu copiis arcem demoliri incendique permisere.



page 258, image: s258

CAP. XLVII. QVARATIONE ASMVS VONDER HAVBEN MONASTERIVM FRANCKENTHAL DIRIPVERIT.

POrro quidam Nobilis Asmus de Hauben dictus, Diermsteîni habitans, leuibus ad se pellectis hominibus, in aedes Sacerdotis ibi irrumpit, bonaque ipsius diripit. Hocce facinore edito, nullam vel proprii honoris, vel generis et sanguinis sui rationem habens, nec Maiorum erga Palatinos obsequia considerans, cum agmine in Coenobium Franckenthal irruptione facta, id capit, diripit, diruit et vastat. Constitueratque secum, nisi conatibus ipsius mature praeuentum fuisset, vlterius ad eum modum hinc inde debacch [Note: Hoc Caput quod in vltima Francofurtensi editione reperitur, ex Gnodalii libro II. p. 151. suppliuimus.]

CAP. XLVIII. VT PRINCEPS PALATINVS COPIAS COLLEGERIT.

[Note: Gnodalius lib. 3. p. 151.] IAm cum nec ius, nec aequum, nec fas, nec fides a crudelibus rusticisne dicam an sceleratis et impiis seruaretur, cumque nullius res tuta, nullius domus clausa, nullius vita septa, nullius pudicitia munita, contra illorum cupiditatem et turbulentiam esse posset, huic crudelissimo malo obuiare, et vthic sitibundus calor restingueretur; ab innata clementia ad iustitiae rigorem Princeps Palatinus diuus Ludouicus se vertere coactus est. Quia vero in mora periculum, illico cognatos, affines, fideles, subiectos non pro se solum sed etiam vt labenti et inclinatae Reipublicae succurrerent sollicitabat. Eius rei gratia etiam apud Sueuicam nobilitatem nempe vt quae spem dederat, opem ferret, quandoquidem et ipse eiusdem confoederationsi membrum esset, instabat. Breui itaque Comitum, nobilium et aliorum ad Palatinatum pertinentium auxilio mille equitum, et trium millium peditum exercitum comparauit. Ibat et ei subsidio Archiepiscopus Treuirensis, Reuerendissimus dominus Richardus sacri Roman. Imperii per Galliam et regnum Arelatense cancellarius, Princeps elector, cum CCC. probe exornatis equitibus, et ter quingentis ex inferiori Germania peditibus. Praeterea Princeps Hessorum Philippus equitatum neutiquam contemnendum hisce copiis auxilio misit. Qui quoque ipse, nisi eodem morbo seditionis Hassia tum laborasset, et exornatiori agmine venisset.

CAP. XLIX. QVA RATIONE HASSIAE LANDGRAVIVS CONTRA RVSTICOS IN TERRIS SVIS EGERIT.

NAm circa Calend. Maias, quo tempore non modo furibundum Martem, verum etiam Litas Deas, et Aten illam Homericam cum Pandora Hesiodica in omnium mortalium perniciem conspirasse facile crediderim, complures peruicacis ingenii rustici, sub abbatis Hirsfeldensis ditione congregati, oppidum ipsum nulla iuris aut fidei datae habita ratione ceperant. Sed et apud Fuldam ingens agmen sex millium virorum numero conuenerat; Qui Principis Hessorum subditis in suam pertractis sententiam plerosque pagos, praesertim oppidum Vachum, tum multa monasteria depopulantes deuastabant: Vnde Princeps Hessorum cum sua nobilitate, aduersus eos non procul ab Hirsfeldo, vbi tum erant, egressus, equites ferme XL. eo misit, suum commotum animum illis vt indicarent. Illico autem ciues cum rusticis quorum vltra quatuor millia erant, in arbitrium Principis,


page 259, image: s259

tum se, tum arma, oppidumque dediderunt. Supererant autem adhuc in his partibus tria agmina, quorum primum IV. millia, secundum prope Smalkaldum, V. millia, tertium in Fulda supra VI. millia seditiosorum continebant. Hi plane sic castra posuerant, vt vno die omnes in vnum conuenire potuerint. Vnde Princeps Hirsfeldo oppido recuperato, et praesidiis firmato ad Vastorphum, id pago nomen est, iter habiturus prius oppidulo Hunfeldo, qui ad seditiosos defecerat, in deditionem accepto, cum copiis suis Fuldam obsedit. Rustici quorum numerum paulo ante memoraui, oppido profecti, montem qui a foeminis nomen habet, occupant, et aciem instruunt, contra quos Princeps instructos exercitus sui ordines deduxit, quos vbi seditiosi videre, illico in fugam conuersi sunt, Princeps bellicarum machinarum iacula in Fuldam emisit, fit praeterea a peditibus ad murorum partem concursus atque impetus. Inter haec Fuldenses ad Hessorum Principem veniunt, suppliciter, vt gratiam sentiant orant. Annuit ille et Fulda rusticisque in deditionem acceptis dies illic nonnullos manebat. Seditione hac in Fulda et circum sedata, et in ordinem redacta, cum non exiguus exercitus in Duringia variis locis nobiles partim cepisset, partim prorsus e suis sedibus fugasset. Praeterea monasteriis depopulatis oppidum Eschvveg, aliosque pagos in sui studium perduxerat. Ad haec non parum seditiosorum ex seditiosorum agmine, quod tum Smalkaldum ceperat, sed audita Fuldensi deditione dissipatum Duringicis copiis accesserat. Nec minores copiae prope Helderungen congregatae. His et aliis commotus Princeps, ne haec lues suos vltra inuaderet, in Duringiam iter facere cogebatur. Perueniens ergo ad Smalkaldensem exercitum, copiis suis inter proficiscendum auctis Eysennach petiit.

CAP. L VT SAXONVM, BRVNOVICENSIVM, HESSORVM PRINCIPES SE CONTRA SEDITIOSOS GESSERINT.

SAxonum interea Principes, et Brunosvvicensium Dux Henricus, exornato exercitu [Note: Gnodal lib. 3. p. 152. et seqq. Sleidanus lib. 5. p. 213. Seckendorf Hist. Luther. lib. 2. §. 3. et 4.] Franckenhusen oppidum, quorum ingens tumultuantium rusticorum copia erat obsident. Qui inde relicto oppido montem occupantes, tenorem pugnae vtut poterant, constituebant. Conspectis vero Principum copiis, ad eos literas mittunt, in quibus erat: Se Christum profiteri, quem si Principes agnoscerent quoque, et quod profitebantur, praestarent, nil prorsus aduersus eos se fore acturos. Adhaec inter caetera cum illis sua ipsorum perfidia et tyrannica crudelitas esset obiecta, responsum si Thomam Munzer, huius seditionis auctorem, in Principum potestatem offerrent, reliquos mitius tractandos. Tumultuantibus vero quod iussi erant differentibus, Principes iubent bellicas machinas in montem vectas peditum et equitum copiae insequerentur. Quarum iaculis emissis, seditiosi monte relicto vt poterant, fuga salutem quaerebant, inter fugiendum vero multi ex illis confossi sunt. Principes tamen ab incepto non desistentes, sed obsessum oppidum potenti manu ceperant. Et viris illic inuentis interfectis depopulati sunt. Inde digressi oppidum Mulhausen, in quo Thomas Munzer habitauerat, quodque huius perniciosissimae seditionis et mater fuerat, et altrix, potenter occupauerunt. Iam huius seditionis ducibus praecipuis, praecipue Munzer, laborum suorum mercedem et fructum a lictore percipientibus, Prouincia tranquilla facta et subiecti in ordinem redacti sunt. Re inde gesta Principes cum suis copiis ad propria redeunt.



page 260, image: s260

CAP. LI. VT PRINCEPS FRIDERICVS DVX BAVARIAE CONTRA SEDITIOSOS SE GESSERIT.

[Note: Gnodalius lib. 4. p. 160.] EAdem iniqua tempestate Princeps Fridericus Comes Palatinus ad Rhenum, Dux Bauariae, Domini Ludouici Principis Electoris frater ob seditiosorum in sua ditione tumultum, domi manere cogebatur. Multi enim tam sui quam aliorum subiecti, in circuitu passim insurgentes, et Episcopium Eistetense occupantes, refractis fidei datae et reuerentiae claustris in Principem ipsum et suos illic irrumpebant. Qua re motus Princeps breui circiter D. equites, et pedites multos qui bellicas machinas custodirent, comparauit. Quo exercitu primum Freyenstat, id oppido nomen est in Sultzgauia, petit. Et quia natiua Principibus Palatinis est clementia, peruicacissimos et pertinacissimos, a sua plus quam pertinaciter semel concepta sententia Princeps mitissimus benigne studuit auocare; Vnde montem Messinger dictum, quem vna cum arce seditiosi occupabant, petens, fide data et accepta Duces illorum ad se vocat, qui multis pacis conditionibus oblatis, animis vincere obstinauerant, vnde re infecta discessum est. Princeps postero die, montem praedictum suis cum copiis conscendit manum cum foedifragis conserturus. His vero fortunam belli tentare nolentibus, sed turmatim fugientibus Princeps arcem Obernmessingen cepit. Vbi praecipuus Ducum, cum nonnullis peditibus inuentus est. Quos illico capite plecti, et castra concremari iussit: Episcopium Eistetense, seditiosorum antesignanis punitis Episcopo restituit, et ne seditio amplius serperet his rebus effecit.

CAP. LII. DE CONFOEDERATORVM CIRCA BEBLINGEN VICTORIA.

[Note: Gnodalius c. l] HIs iam circa Rhenum, in Alsatia, Sueuia, Franconia orientali, Hassia, Duringia, et aliis terrarum locis gestis, Georgius Truchses Baro in Waltpurg, nobilitatis Sueuicae exercituum summus Imperator rem omnem circa Algauiam, Alpes, Lacum quem Bodmicum vocant, superni numinis auxilio feliciter composuerat. Iam cum in Ducatu Wirtembergensi et Palatinatu, tum quoque in Episcopi Herbipolitani ditione mire saeuiret tumultuantium seditio, vt nisi is ignis mature extingueretur, extrema non Germaniae modo verum etiam aliarum nationum esset pernicies metuenda, placuit Sueuicis confoederatis, Imperatori exercitus, relictis superioribus illis partibus per Hegauiam in Ducatum Wirtembergae adiunctis quas tum secum habebat copiis, transire. Qui circa Non. Maias Tubingam veniens illico Hernbergam, admodum Sueuiae vetustum oppidum, quo multi seditiosi tum erant, cepit. Deducente eo ex VVyla, id oppido nomen est copias, seditiosi VVirtembergenses quorum supra mentionem fecimus, XVIII. millia numero in Beblingen et Sindelfingen oppidis continuerunt. Qui audientes Sueuorum confoederatorum exercitum aduenire; relictis oppidis in vnum conuenerunt, et plano in loco aciem instruxerunt. Palus autem inter vtrumque exercitum erat. Vnde ad eos Imperator cum suis copiis propter loci iniquitatem accedere nequibat, sed alio transire cogebatur: nempe ad Beblingen oppidum. Quo priusquam veniret, seditiosi agmen quod leue vocant, iugo ex altera parte occupato, et machinis eo deductis equestre vexillum quod iam ascenderat, depellunt. Interea Imperator oppidum Beblingen capit, et praesidiis militaribus, ne seditiosis pateret, firmauit, auectis inde in arcem machinis quibusdam leuibus, quibus commode vti poterat. Quin et alterum iugum ipse occupat, vnde tum Martialibus et leuibus machinis sediosos e monte reiicit. Equitatu deinde et machinis bellicis seditiosos


page 261, image: s261

aggressus est, vexillum Principis Palatini primum, Austriacum secundum loco habebat, fauente ergo summo rerum omnium conditore, hoc exercitu ingentes sceleratae factionis copias illico in fugam conuertit, et quicquid machinarum curruumque erat, praeterea nonnulla signa militaria abstulit. Seditiosorum maior pars confossa est reliquis ad syluarum latibula confugientibus; parum cladis Imperatoris exercitui illatum est eo conflictu. Hac strage facta in Wirtembergensi Ducatu seditio sedata est.

CAP. LIII. DE OPPIDI VINOMONTANI DESTRVCTIONE.

ERant autem supra XX. millia seditiosorum, qui in vrbe Herbipolitana, montem [Note: Gnodalius c. 1.] D. Virginis matris occuparant, et in Heindinsfeldt castra posuerant. Hi exercitus Sueuorum aduentum audientes, non solum ab incepto desistere, sed etiam omnibus modis resistere et suam tyrannicam crudelitatem ad finem perducere cogitabant. Interea Imperator cum exercitu in Vinimontano oppido cruentam crudelitatem et scelus, dictu miserabile, vltum ibat, captum oppidum, omnibus inde aufugientibus incendit, et prorsus euertit. Eodem modo multos circumiacentes vicos concremat, digna mercede scelestissimis nebulonibus retributa.

CAP. LIV. VT SVEVICVS EXERCITVS IN GREICHGAVIAM PROFECTVS.

SEditiosorum cladem in Vinomontano factam Franci molestissime ferre, agmen [Note: Gnodalius lib. 4. p. 16.] circiter VIII. millia virorum congregare, idque in Neckersolmum mittere, et cum Sueuico exercitu quam primum confligere statuebant, confratres suos omnes in dioecesi Herbipolensi. Moguntinensi, Palatinatu, et aliis locis appellant, hortantur, rogant, cogunt, compellunt armata manu, imo manibus et peditibus omnibus neruis et facultatibus adsint, praesenti ope, quippe in praecinctu constituti, rem egere. Augent exercitum vt maxime poterant. Iam vero oppido Vinomontano penitus euerso Imperator cum suo exercitu, Principe Palatitio rogante, in Greichgauiam, quam olim Cheruscos habitasse quidam volunt, profectus, de seditiosorum antesignanis supplicium sumpturus. Hic inuenit insignem latronem, Iacobum de Bechingen dictum, qui exercitum coegerat, et inter scelestissimos Phalarides, qui in arce Vinomontana nobilitatem iliam miserabili strage affecerant, nequaquam extremus fuerat. Hunc catena palo affixum, ardentibus prunis appositis, donec deficeret, assari praecepit.

CAP. LV. LVI. [Note: ex hoc capite bina videmus eademque prolixiora in edtione Germanica Francofurtensi.] VT PRINCEPS PALATINVS AD BELLVM PROCESSERIT.

PEr idem tempus Palatinus Princeps Elector exercitu probe auxiliis ornato, [Note: Gnodalius c. l.] collecto, et curiae suae arce Gettenbuhel dicta, quo tum propter seditiosorum insaniam Princeps Georgius Spirensis praesul, et dominorum Teutonicorum magister Dietherus a Cleen aufugerant, quaque admodum ingens argenti pondus et auri ceu in tutissimum locum repositum erat, vna cum oppido ipso Heidelberga, praesidiis firmissimis, tum nobilium tum Martialium, profecto Duce Schenck Valentino, Barone in Erpaco, firmato, cum Principibus, Treuirensi et Herbipolensi, Episcopis, et Othene Heinrico Comite Palatino, vtriusque Bauariae


page 262, image: s262

Duce, inde profectus in Brurhein iter intendit. Equitum inter quos multi Comites, Barones, nobiles erant, duo millia, peditum sex millia fuerunt.

CAP. LXVII. DE INCENSIONE VICI MALSCH, ET PRIMA NOCTIS FACE.

[Note: Gnodalius c. l.] PRaecesserat exercitum cum ortu solis Guilielmus ab Habern, Magister equitum, equestri cum vexillo. Qui inter vias paucis adiunctis equitibus, ad Principem Palatinum cum exercitu sequentem reuersus, pagum Malsch, in quo, vt supra memorauimus, seditio in Brurhein primum orta est, nolle se vt alii in circumiacentibus pagis fecerant, ad Principis arbitrium dedere, sed seditiose vallo fossaque cinctos rusticos resistere conari indicauit. Quo comperto Princeps Palatinus pagum cum exercitu obsidet, et emissis nonnullis machinarum iaculis, [Note: p. 213.] cum seditiosi nec dum sententiam mutarent, tandem incursione et incensione, omnia diripi et euerti iussit. Admodum elegans pagus erat, nempe vitibus circumquaque pulcherrime cingebatur. Quo incenso et euerso Princeps Palatinus cum copiis suis in Rottenburgum, id pagi vel oppidi nomen est, sub ditione Spirensis Episcopi iterum abiit. Exercitus alii aliis locis in circuitu castra locant.

CAP. LVIII. VT PALATINVS MARESCHALLVS ARCEM KISELAVVE OCCVPAVERIT.

PErinde eius diei mane cum prima luce arcem Kisselavve, quae vno miliari a Rotenburgo aberat, cum equestri vexillo et quibusdam peditibus magister equitum obsedit. Erant autem illic in praesidio nonnulli foedifragi ex agmine foedifragorum in Brurhein locati, arx breui capitur, familia Principis nomine in deditionem accepta. Verum, vt scribere coeperam, quatuor ex foedifragis plane quid serus vesper vehat nescii, lictorem in arcem iam tum, vt plerosque quos illic detentos habebant, necaret vocauerant. Hos per lictorem quem in aliorum perniciem citauerant, illico capite plecti, et truncata corpora piscinam praecipitari magister equitum iussit, vero non minus quam eleganter vates cecinit:

Nescia mens hominum fati sortisque futurae.

CAP. LIX. DE SEDITIONE BRVSELLENSIVM.

[Note: Guodalius c. l.] FEsta die quae Christo ad coelos conscendenti sacra erat, Princeps Palatinus cum exercitu a Rotenburgo Brusellam versus iter constituit. Inter vias vitam vici a peditibus, spoliorum, vt hoc genus hominum solet, auidis depopulantur. Iam quod in hoc oppido regimen in Brurhein maiorem partem consiliorum suorum et negotiorum habuerat, et circiter VII. millia virorum eo paucos ante dies miserat, qui tum postero die directo vexillo inde exeuntes, Principes, nobiles, et viros ecclesiasticos, suae crudelitati parere coegerant, et omnia iudicia, legesque in suam libidinem pertraxerant, non immerito visitabatur. Igitur magister equitum equestri vexillo oppidum Brusellam obsidet, et per vnum ex numero tubicinum incolas rerum omnium cum oppido Principi in deditionem postulat. Mox quidam ex Senatu et communitate consilia pacis petendae agitantes, se, salutem et fortunas suas omnes vna cum oppido dedunt Principi. Qui cum praesulibus et Duce Othone, Heinrico, adiunctis copiis oppidum ingressus est. Principes in arce, Comites et nobiles cum exercitu in oppido castra ponunt.



page 263, image: s263

CAP. LX. QVID CVM BRVSELLENSIBVS ET ALIIS ACTVM SIT.

EO ipso die quo Brusella capta est, Senatus et communitas in planitiem ante arcem, vt iussi erant, conuenerunt. Eo Princeps Palatinus generosum Schencke Eberhardum Baronem Erpachi, exercitus summum Ducem, Ludouicum a [Note: Gnodalius c. l.] Flekenstein, Curiae praefectum, Guilielmum ab Habern, magistrum equitum, cum aliis nobilibus mittit. Inter caetera autem Praefectus Curiae, cui dicendi erat iniuncta Prouincia, dicebat; Principem summe desiderare, quidnam causae sit vt obliti iuris et aequi, fideique datae contra magistratum, tam facinorosa factione, et factioso facinore insurrexissent. Iam cum ipsimet non minima causa huius mali essent, velle serio Principem auctores et antesignanos seditionis nempe ad aliorum terrorem puniendos indicarent. Post longam deliberationem LXX. et vltra proferuntur. Quos exercitus Dux in vincula atque tenebras abripi iussit, vbi admodum anguste collocabantur. Hae selectione facta caeteris abeundi data est facultas.

CAP. LXI. QVA RATIONE EISENHVDT SACRIFICVLVS CVM SOCIIS SVIS CAPITE FVERIT PLEXVS.

QVibus abeuntibus sacrificulus Eisenhudt, agminis in Greichgauia Dux, cum aliis tribus ex Eppingen, quos confoederationis Sueuicae exercitus Imperator capi iusserat, et Principi Palatino, vt fieri solet in rebus bellicis, dono miserat, adducitur. Adducti modica praebita audientia, nomine nobilium confoederatorum decollati sunt. Postero die Princeps Palatinus, de seditiosorum punitione in oppido ipso in Vdenheimio, in Rottenburgo, Kisellavve, Grunavv; et aliis adiacentibus vicis tractauit. Multis in consilium vocatis pro admisso scelere, [Note: p. 219.] horum oppidorum et pagorum seditiosi XL. millibus aurum, quos Principi darent, damnantur: Et quicquid armorum esset magistratui redderent, his nisi eo volente, potituri nunquam; Praeterea ab integro fidem dare iubentur. Ad haec Brusellensesse portas quas aedificauerant diruturos, et quam sui regiminis tempore prope arcem concluserant aperturos promittebant. Flexo iam in vesperam die miseri illi e turri producuntur sudore et angustia plane pleni. Qui in circulum in arcis, atrio constituti, supremam horam expectabant. E quorum numero cum quinque iam capite truncati essent, et sextus similem sortem accepturus genua flecteret, Comites hobiles circumstantes lictori nihil vltra, donec iussus fuerit, agat praecipiunt. Miseri ormnes illico flexis poplitibus, manus supplices ad coelos tendunt, et gemebundis eiulatibus misericordiam implorant. Comites et nobiles Principem ideunt, precibus obnixe rogant, damnatis demat supblicia. Princeps vt est clementissimus, oratores admissos, exoratores dimisit, semiuiui vita donati clementia clementissimi Principis, leges quas alii seruare iurauerant, se seruaturos quoque pollicentur. Praeterea clementissimo Principi immostales gratias agunt, qui morte dignorum poenitentia contentus fuerit. Viuat tua gloria semper clementissime Princeps, tuam virtutem hostes, tuam misericordiam victi perspexerunt. Quod si pulchrum est hostem punire et dignum, quanto pulcrius laudabiliusque est infelicium scire misereri.

CAP. LXII. VT PRINCIPIS PALATINIET CONFOEDERA TORVM COPIAE CONIVNCTAE SINT.

REbus ita confectis Brusella Princeps Palatinus cum exercitu profectus in oppidum [Note: Gnodalius lib. 4. p. 162.] Hilschpach in Greichgauia, quae ad seditiosos defecerat, iter instituit, vbi et ea nocte quieuit. Venerunt autem ad eum Imperator Sueuici exercitus Georgius Truchses,


page 264, image: s264

et alii Duces, Guilielmus a Furstenberg, Comes, dominus Frovvin a Huten, eques auratus, et Rudolphus ab Ehingen, tractantes quonam locorum copias essent iuncturi. Postero ergo die Neckersolmum versus cum exercitu progreditur. Princeps inter vias autem obuios habuit Sueuorum confoederatorum copias, quae instructis militariter ordinibus a Ducibus deducebantur. Iucundum sane spectaculum, et Principibusvehementer gratum. Iam vero Principis Palatini exercitu iugum ascendente, Sueuorum copiaee bombardarum sonitu fumoque vix videri poterant aut audiri. Inter vtriusque autem exercitus Duces, quo ordine incedendum esset conuentum erat. Vterque equitatus vno ordine procedebat. Sueuorum equestre vexillum anteibat, sequebatur quod in Palatini Principis erat exercitu. Sequenti die hoc Sueuicum praeibat. Hac vicissim alteratione satis iucunde vtebantur. Quod de signis equestribus dixi, idem de equitatu, de peditibus, de machinis bellicis intelligas velim.

CAP. LXIII. DE OBSIDIONE NECKERSOLMI.

[Note: Gnodalius c. l.] VTrisque copiis eo ordine ad Neckersolmum tendentibus, milites gregarii ante oppidum et in circuitu castra posituri, iam ante horam praecesserant. Erant autem supta DCCC. seditiosos, qui magna et firma praesidia, et ad resistendum se prorsus parauerant in oppido, cuius portas quoque probe munierant, constituti. Hoc eos qui extra erant tantisper latuit, donec qui intra, emissis machinarum iaculis equitem quendam interimerent. Foedifragorum dolo cognito ab oppido paululum discedunt, et Ducibus, vt res se haberent, celerrime nunciant. Vtroque equestri vexillo cum leuibus nonnullis machinis celeriter adductis, reliquae copiae cum maioribus machinis impigre sequuntur, quarum iacula in oppidum saepe emittebantur, e contra et ii qui muris se tenebant, Pedites, cum hinc et inde incursionibus oppidum vexassent, capere tamen eo die nequiuere. Igitur nocte adueniente castra ad Neccari ripam Heilpronnam versus, collocabantur, sic bellicae machinae tandem in oppidum recta sunt directae. Verum cum nox esset intempesta, nil aliud agi poterat, quam quod oppidum ex omni parte cingebatur, ne seditio sotum quisquam aufugeret.

CAP. LXIV. QVID CVM SOLMENSIBVS ACTVM SIT.

[Note: Gnodalius c. l.] Exorto sole, machinis ad murum iam propius directis, Solmenses consentientibus iis quos habebant in praesidio quatuor ad Principem Palatinum, et exercitus Duces mittunt, qui veniam petentes obnixe se et oppidum in Principis et Ducum arbitrium dederent. Qui eo cuius rei gratia in castra venerant, expedito regressi hoc caeteris renunciant. Interea quid de illis constitueretur expectabant. Exercitus Duces deliguntur, cum ciuibus et aliis in oppido de pacis conditionibus tractaturi. Qui oppidum multo equitatu petentes haec inter reliqua obseruanda statuere. Quicquid armorum esset ponerent, eis nunquam nisi magistratu annuente accingendi. Murum diruerent, et turres, id quod sequenti die faciebant. Mulctati sunt pecunia, sed minime illorum slagitiis condigna. Verum ex hoc ordine circiter LX. qui cladi Vinimontanae interfuerant selegebantur, quos laqueis vincientes ex oppido binos ordine producunt in castra. Quorum Dux vexillifer, et scriba, quem monachum fusse aiunt, cum aliis duodecim numero, eodem die sub vesperam capite plectebantur. Reliqui varie sunt dispersi. Sub idem tempus in circuitu Heilpronnae plerique vici igne corrumpebantur.



page 265, image: s265

CAP. LXV. DE PROFECTIONE IN ORINGAM

SEquenti die exercitus Oringam versus pedem promouit, vbi seditiosorum ingentem [Note: Gnodalius lib. 4. p. 163.] esse multitudinem certum erat. Verum cum exercitus vix vno miliari ab Oringa abesset, nunciatur rusticos ante horam inde discessisse. Nihilominus tamen, quo institutum erat pergunt, Oringam capiunt, extra muros in pratis ad ripam castra locant. Rem Imperator committit Guilielmo ab Habern, et Diethero Spedt, quibus etiam DC. equites adiungit, vt rusticos insecuti cum illis dimicarent, vel saltem machinarum bellicarum, quarum neutiquam contemnendum numerum habebant, nonnihil auferrent.

CAP. LXVI. QVA RATIONE GVILIELMVS AB HABERN ET DIETHERVS SPEDT RVSTICOS FVERINT INSECVTI.

QVi vt iussi erant longo itinere confecto seditiosos insequuntur. Venientibus illis ad Forchtenbergium, iam primum quos insequebantur cum machinis fluuium Cocher dictum traiecerant. Sed quid detrimenti in curru passi sint nescio, certe equites in spem adducebantur se voti fore compotes. Et quanquam iam dies esset in vesperam inclinata, ab incepto tamen non desistentes, sed ad cliuum vsque oppiduli Moguntinae ditionis Crautten dicti illos insecuti sunt. Verum quod seditiosi priores oppidulum occupassent, cogebantur licet inuiti inde discedere. Forchtenbergium igitur repetunt, iamque viris et equis multo labore farigatis, ad Imperatorem qui tum in castris apud Oringam erat, nuncium mittunt, indicantes, circiter VI. millia rusticorum cum multis machinis bellicis in pago Crautten, et in circuitu locasse castra sibi factu optimum videri, si illic mansuri essent contractis copiis eum in locum venirent. Ante lucis autem aduentum praenominati duo Duces, cum equitibus e Forchtenbergio in planitiem venientes, seditiosos adhuc in castris animaduertunt. Interea renunciat Imperator, sibi non esse integrum exercitum, quod non nisi vnus et is perangustus quidem aditus esset, eo ductare. Meckmullium cum suis peterent potius, quo ipse cum exercitu breui quoque adueheretur. Oppidum interim ipsum, qui ad seditiosos defecerant, et in quo multum crudelitatis ac insolentiae seditiosi patrarant, Episcopo Herbipolensi restituerent. His praeceptis, quod iussi erant fecerunt. Eo quoque Imperator cum omnibus copiis vt pollicitus erat, veniebat Principes et Comites in oppido, Copiae in pratis ponebant castra.

CAP. LXVII. [Note: Ex hoc capite in editione Germanica bina iterum fuerunt facta.] LXVIII. QVID IN MECKMVLLIO ET BALLENBERG SIT ACTVM.

CIuibus in Meckmullio pro actis suis punitis, et in Episcopi Herbipolensis ditionem eodem oppido restituto, sequenti die exercitus ad Ballenberg Moguntinae ditionis oppidulum pedem protulerunt. Vbi vt poterant, nam admodum exiguus locus ad [Note: Gnodalius c. l.] tantam multitudinem fouendam erat, castra locant. Et hic depopulatione facta, in eos qui suppliciis digni erant animaduersum est. Cerneres illic plerosque vicos ignibus incendi. Cerneres et pedites, vbi poterant finitimis in pagis praedam agere.

CAP. LXIX. VT EXERCITVS IN KOENIGSHOFEN PROFECTVS SIT.

HInc exercitus ad Konigshofen, id oppido nomen est, progrediebatur. Dederat autem magister equitum tribus equitib. res suas in Boxspergo curandi facultatem, [Note: Gnodalius c. l.]


page 266, image: s266

sed hac lege vt illico redituri, vbi seditiosi, qui oppidulum Crautten occuparant castra posuissent accurate inuestigarent. Qui exploratum praemissi redeunt, rem vti erat, turbulentam nunciant, nempe rusticos Tuberim traiecisse et locasse castra intra et extra oppidum Konigshofen, quin et a se visum eorum exercitum, qui vna nocte et die ad VII. millia virorum auctus erat: Haec quoque ex agricola quem inter vias ceperat, se certo comperisse testabantur. Quae cum a magistro equitum Imperatori dicuntur, eius animus erectus, quod speraret, de hostibus, id quod postea contigit, se gloriose triumphaturum. Bellicum illico canit, ad arma vocat, praelii faciundi tempus adesse monet; multis qui rei bellicae gnari erant in consilium adhibitis, qualiter cum seditiosis agendum esset explorat. Aberant vero vno miliari ab hostibus: Ergo finito consilio decernit DC. equites, quibus dominum Frovvin, et Guilielmum ab Habern praefecit, eosque cum his proficisci iubet, et si possint cum hoste pugnam conserant, Proficiscuntur, sequuntur copiae mirifice exornatae. Inter eundem vero Ducibus duobus placuit, diuisi irent, nempe hac magister equitum illac vero cum CCC. equitibus traiecto Tuberi dominus Frovvin consilio et hostium insidias anteuenire consideraret. Vtrorumque exacta diligentia eo pertinebat, vt copiis hic manentibus ipsi montem qui oppido contiguus occuparent.

CAP. LXX. STRAGES RVSTICORVM AD KÖNIGSHOFEN.

CVm vero vallem Schupfer dictam mire iocundam descenderent, et hostes et illorum castra contemplarentur, sententiam mutauerunt, quippe quod hostes cum agmine et machinis (olfecerant enim ingentes nobilium Sueuorum et Palatini Principis copias) relictis castris, ad montem quo vtrique Duces cum equitatu peruenire cupierant, tenderent. Rustici occupato monte locant castra, positis hinc et inde machinis bellicis, quarum circiter XL. erant, exceptis quas leues vocant. Quo viso Duces consilio inito, consultum rati, trans oppidum cum equitatu progredi. Interea rustici suas machinas in Tuberim direxerant, et damnum dabant equitibus iam deuehendis. Vnde et copiae alio loco transuehi cogebantur. Interim equitum Duces cum suis montem conscendentes, et in loco ab hostium iaculis aliquantisper tuto constituti, aciem instruunt. Eo quoque Imperator venit, et paucis adiunctis hostem cingit; distribuerant autem seditiosi suum agmen tres in partes, et pro loco atque copiis post machinas collocauerant, machinis ipsis in fronte constitutis. Duces interea cum equitatu, et equestribus vexillis propius hostem accedunt. Quo accessu seditiosi relictis machinis ac castris, vt erant ordine instructi fugiunt, et dispersi, hic lucum qui non procul aberat petit, ille per prata et campos fugit. Horum potior pars confossa est; Nam equestria vexilla, etii qui leuibus machinis praeerant, acrius insecuti agmen prorsus dissipauerunt. Inde equites petentes montem, castra diripiunt. Interea qui in lucem confugerant ab exercitu per vallem ascendente circumdati dextra et sinistra funduntur. Sane horrendum erat spectaculum, tam in luco quam patenti campo fugere, sequi capi, occidi, vulneribus acceptis, neque fugere posse, neque quietem pati. E monte quoque in lucum Duces equitum cum suis se receperant. Verum haec illorum dimicatio haudquaquam citra iacturam fiebat, quod hinc et inde arbores illis essent impedimento. In hoc luco fere CCC. rustici vallo, fossaque sese abdiderant, vt equitum nemo ad eos sine ingenti periculo posset accedere. Consulentibus Ducibus pedites non paucos eo mittunt. Concurritur magno clamore, rustici cladis acceptae memores acriter instare, Martiales haud timidi resistere. Certatur vi magna. Interemptis e seditiosis centum, reliqui quod nox intempesta immineret, a Comite Furstenbergensi Guilielmo capti, et pecunia mulctati sunt.



page 267, image: s267

CAP. LXXI. QVID POST HANC STRAGEM FACTVM SIT.

SVperis ergo fauentibus omnia aderant, victoria, praeda, laus. Vnde Princeps cum Ducibus et copiis omnibus conscenso, monte lituis tubisque ob ademptam [Note: Gnodalius lib. 4. p. 165.] victoriam Io paean, canebant. Descendentes inde in oppidum Konigshofen pedem promouent, vbi Principes cum maiori exercitus parte conquiescebant, reliquo equitatu ad Tuberi ripam amaeno in prato consistente, rusticorum castra pedites occupant. Sane in eo conflictu seditiosorum circiter VII. millia desiderata sunt. Qui non castra modo, verum etiam currus et arma in magno numero, praeterea machinas XLVII. egregie fabricatas, exercitui diripienda fugientes reliquerant. Habitauerant hoc oppidum ferme CCL. coloni, qui exceptis quindecim hac pugna caesi sunt. Similiter ex adiacentibus pagis seditiosorum maior pars occubuit, minor domum rediit. Quamuis autem Principibus cordi esset, eos qui in arce Herbipolitana erant, celeriter posidione liberare, tamen quod viri partim labore fessi, partim saucii cogebantur, postero die se ex labore reficere. Interea vero oppida Mergentheimium, Lauda, Curia Episcopalis, vulgo Bischofsheim dicta, et alia ad Tuberi sita ripam capta sunt, seditiosorum praecipuis capitali supplicio affectis. Sub idem tempus Herbipolensis Episcopus suum magistrum equitum, adiunctis fere centum equitibus, ad montem qui ex D. Virginis matris nomine appellatur, mittit, vt quo pacto posset iis qui in arce erant, signum flammis ignium daret, quo auxilia et liberationem iam adesse certo cognoscerent. Sic enim ad Palatinum fugiens destinaret.

CAP. LXXII. VT EXERCITVS EX OPPIDO KONIGSHOFEN DISCESSERIT.

FEsto die quem Christiana religio Pentecosten vocat, inde profecti cum excrcitu [Note: Gnodalius c. l.] Principes, vt inter oppidum quod iam reliquerant, et Herbipolin nocte corpora quieti darent, Vtroque autem equitatu exeunte Soeuici pedites progredi nolunt, non paucis ex Principis Palatini exercitu vt idem facerent persuasis. In causa erat, quod venales illae animae, praelii stipendium desiderarent, cum tamen ipso die pugnae vix in dimicationis fine, vt supra memorauimus, aduenissent, Nihilomious vero Principes et exercitus Duces cum paucis equitibus progrediebantur. Cumque iam circiter quatuor millia passuum a Konigshofen discessissent, Herbipolensis Magister equitum, expedito quod sibi iniunctum erat, negotio, reuersus, Imperatori, partim a seditiosis arcem obsideri, partim illos in vrbe esse, et ex eis ingeus peditum agmen machinis et reliqua armatura bellica probe exornatum iis qui nudius tertius in Konigshofen occubuerant subsidio ire, ignari enim tum rerum gestarum erant, vixque duo millia passuum abesse, certo nunciabat. Quo audito Imperator pedites, qui gradum facere detrectarant, in expeditionem vocat, hostem iam adesse propere enunciat, sperabat enim hoc nuncio eos a proposito posse reuocari: sed surdis, vt aiunt, tum canebat. Illorum vero pertinaciam non perinde curans, Principibus et Ducibus hostem adesse indicabat, mox signa canere iubet, quo commodius ad coetum milites cogerentur. Nemo autem non lubens eius imperio obtemperabat. Hinc ipse paucis equitibus comitantibus, seditiosorum agmen contemplabatur. Consultant autem in medium, praelium aegre committi posse, nisi Guttenberga, id ei syluae nomen est, a qua vix duobus millibus passuum aberant, praeoccupata.

CAP. LXXIII. DE RVSTICORVM INTERNECIONE IN FRANCIA, CIRCA ENGELSTADIVM.

IMperatoris itaque iussuv trumque equestre vexillum gradum fecit, eo cum reliquo [Note: Gnodalius c. l.] equitatu sequente. Mouentur interim equitum alae cum vexillis, perinde ac ab hoste descenderent, idque tantisper dum inter syluam ipsam et rusticos medii consisterent


page 268, image: s268

fiebat. Seditiosi pro loco et copiis prope vicum quendam exercitum instruxerant, hinc et inde XXXVI. machinis bellicis intermixtis. Quare Principis Palatini magister equitum eos qui machinis praeerant, cum duce suo, secum quid hostes molirentur exploraturus celeriter incedere iubet. Rustici hoc spectaculo attoniti rati tutius multo hinc fugere, quam in loco consistere, vallo machinisque relictis in fugam se effudere. Hos equestria vexilla in patenti campo vix persequendo oppresserunt. Quicunque autem in vno miliari ad Ochsenfurdum fere comprehensi sunt, interficiebantur. Aiunt illorum satis amplum numerum fuisse.

Ceterum circiter D. in duos non procul distantespagos, vni Gibelstadium, alteri Sulzfeldum nomen est, euaserant. Qui vna cum pagis concremati sunt, vt illorum. pars minima superfuerit.

CAP. LXXIV. QVA RATIONE RVSTICI QVIDAM IN ARCE QVADAM FVERINT TRVCIDATI.

PAululum ab his locis aberat arx Engelstadium, aut si mauis Angelipolis. Hanc paucis ante diebus elapsis incenderant seditiosi, ita tamen vt in necessitate, praesertim qua tum premebantur, esset receptaculum non contemnendum. Vt enim spem probe inflexam, vt muros et fortes et altos praeteream, turris illic erat vallo fossaque egregie munita. In hanc exoletorum caterua circiter CCCC. cum armis et machinis se receperant, introitu et porta quam diligentissime obseruatis, vt me hercule mirum dictu sit, tam breui tempore tantam molem illos congerere potuisse. Sed tu mihi, quod ille ait, consideres, velim; humanae imbecillitatis efficacissimum duramentum est necessitas, certe eius quanta vis sit, hoc loco demonstratur. Qui intus erant se probe munitos arbitrati eorum qui extra erant insultus non magni faciebant, sed muri pars breui machmis bellicis admotis concussa est, illico Comites et nobiles, tum alii quoque ex equo desilire, turrim oppugnare, illicque sine ordine currere. Qui intra, strenui manu, extremae horae memores, acriter instare, repugnare, primum impetum fortiter sustinere. Ex nobilibus vero ferme centum sauciabantur, tenor enim pugnae in vltimam defatigationem processerat. Nec ab incepto desistebant, quum integri sauciorum loco succederent. Itaque secundo impetum faciunt. Ea autem parte quae comminuta erat, non pauci ingrediebantur. Qui incendium quod se restinxisse putabant iam primum gliscere videbant. Nam erat murus adhuc oppositus, vnam tantum habens fenestram et portam, quae ferme a solo triginta palmis distabat, ex qua tanta caede vtrimque pugnatum est, vt comites cum aliis iam secunda vice abire cogerentur. Qui quanquam in vitae fuerant discrimine, nemo tamen ex eis interiit. Iam cum rustici ad deditionem compelli non possent, plus iaculorum e machinis immissum est, quibus murus magis, magisque concutiebatur.

Tertio tandem impetu facto, turri cum summa difficultate potiti sunt rusticis omnibus ad internecionem vsque deletis. Sane ex agmine quo de supra mentionem fecimus CC. ferme in nemus non procul ab arce se proriuerant. Iam cum mox immineret nihil aduersus eos agi poterat, ne tamen aufugerent cingebantur, mox vbi dies coepit omnes sunt confossi. Sic ex hoc seditiosorum agmine admodum pauci fuga elapsi sunt. Crediderim Hercle daemonem eo e sacro die Pentecostes, versum ex hymno, quem sacerdotes sequentiam vocant rursum cecinisse; Hunc diem bellicosum ego feci.



page 269, image: s269

CAP. LXXV. QVA RATIONE VICTORES AD PAGVM MOSS ET HEI DINGSFELDVM PROCESSERINT.

POrro victoria iam adepta Principes cum equitatu et ducibus alas seditiosorum scalares adeunt, et currus cum machinis sufficienter ornatis inde auehunt Post contractis copiis vicum Moss, dictum, petunt, vbi incolarum inuenerunt neminem. Castra prope piscinam et in circuitu locant, et cibo curati corpora dederunt quieti. Mane Principes cum copiis omnibus, pedites enim ex Chonigshofen quoque ad exercitum accesserant, inde profecti itinere circiter septem millia passuum confecto ad Heidingsfeldum Herbipolitanae ditionis oppidum, ad Moeni ripam situm peruenerunt. Hinc Principes suis cum equitibus, extra vero Imperator Suevici exercitus cum copiis Herbipolim versus castra collocarunt. Pedites superioribus in locis castra a rusticis derelicta occupauere.

Cap. LXXVI. LXXVII. LXXVIII. LXXIX. QVID HERBIPOLI ACTVM SIT.

[Note: Gnodalius lib. 4. p. 166.] INter proficiscendum vero antequam castra (vt diximus) ponerentur, Imperator exercitus et Guilielmus a Fürstenberg Comes Principem Othonem Henricum cum CC. equitibus secum sumentes, proximum montem arcem versus conscen derunt. Mox tubicinum, vt fieri solet, concentus factus est, vt ii qui arci erant praesidio, aeque ac qui in vrbe, et ad montis D. Virginis matris radicem erant, copias adesse certissime intelligerent. Quo. concentu, vt ii qui in arce erant, vehementer laetati sunt, ita spe nouandarum rerum inflammati meo iudicio ceteri terrebantur; duces exercitus magistrum equitum, et summum Palatini copiarum praefectum in arcem mittunt, iis qui illic praesidio erant locari tum Principum tum exercitus aduentum nunciarent, verum etsi hoc difficile erat efficere, quod seditiosi non procul a monte castra posuissent, quod tamen iniunctum erat diligenter expediuerunt. Ex arce reuersi, quam de tot Principum atque nobilium aduentu ii qui illic praesidio, dispositi erant, exhilarati fuerint nunciarunt. Eo igitur in loco duces cum Principe Othone Henrico. et reliquo equitatu consistunt, dum qui in arce erant, iacula e machinis quarum et magnitudo et numerus ingens erat in vrbem Herbipolim emitterent. Quo facto Heidingsfeldum petunt, ibique castra vt dicere coeperam, collocauerunt, sane rustici ea nocte relictis suis castris cum quatuor machinis optimis se in vrbem receperunt. Postero die Guilielmus a Fürstenberg Comes, et Principis Palatini. magister equitum, subvrbium, vt vocant, cis pontem cum turre quam etiam praesidiis firmabant, occupant. Interea centum viri armis optime instructi descendunt ex arce. Quibus praedicti Duces obuiam venientes, vna ad castra perueniunt, intrant, offendunt neminem. Relictae erant quinque vel sex machinae cum nonnullis aliis bombardulis destructis, has secum in. arcem aduehunt. [Note: Haec in editione Germanica distinctis capitibus proponuntur.]

Ceterum in vrbe ciuium et rusticorum vltra sex millia erant. Cognita Principum voluntate, (decretum enim iam erat vrbem cum machinis et copiis omnibus obsidendam) venerunt supplices, ea quae pacis sunt tractaturi. Res autem hunc in modum est composita, vt se cum vrbe et rebus omnibus in confoederatorum et Principum arbitrium dederent. Quo facto Principes et Praesules cum Imperatore exercitus, et quinquies vicies centenis equitibus pulcherrime exornatis Herbipolim intrant, vt seditiosorum antesignanis supplicio affectis vrbs episcopo restitueretur.


page 270, image: s270

Duae portae ab vtroque equestri vexillo occupantur, reliquis equitibus cum Principibus in planitiem progressis. Quinque horas ita consistebant, cautum enim erat vt equis insiderent. Ad mediae portae custodiam satellites deputabantur. His itaque diligenter prospectis ciues in foro, qui ex episcopatus et Marchionatus erant ditionibus in planitie ante D. Virginis matris sacellum, reliqui in via quae ab equestri cursu nomen habet vulgariter Renweg dicta, distribuebantur. Primo igitur confoederatorum et Principum nomine exercitus Imperator ad ciueis orationem habuit. Qui illico sese omnes Principibus ac nobilibus ad pedes proiecerunt. Rursus imperator post longam orationem, qua virtutes ornauit, et illorum effrenatam temeritatem est insectatus, ex ea multitudine nonnullis selectis, quibusdam in omnium praesentia decollatis, reliquos in vincula coniici iubet: Alii. episcopo nouum iusiurandum dant. Quo expedito ad planiciem ante sacellum, cui deipara virgo dea tutelaris praeest, tendens Imperator, eo quoque modo cum seditiosis egit, eadem poena qui in via equestri erant afficiuntur, decapitati sunt autem ex trina illa seditiosorum selectione LXVII. numero. Inter quos ciuis quidam duobus millibus aureorum vitam redimere voluit. Sed verba, vt aiunt, ad parietem faciebat. Mox alienigenae cuiuscunque conditionis erant, tuti ad lares proprios reuerterunt, sed hoc pacto, vt iis quorum sub ditionibus erant, suum ius esset integrum. Rebus ita confectis Principes cancellariam, vt vocant, episcopalem causa requiescendi petebant. Inde conscensis equis in arcem se conferunt, vbi etiam pernoctabant, Ducibus cum exercitu in castra reuersis. Sequenti die res cum ciuibus composita est, nempe vt arma illico ponerent, quae in arcem vecta certe collem diceres; Praeterea muros turresque contra arcem liruerent, Ad haec confoederatis et Principibus VIII. millia aureorum numerarent. Inter haec episcopo suum ius, si ita mihi loqui licet, integrum. mansit.

CAP. LXXX. QVID IN CASTRIS AD HEIDINGSFELD FVERIT ACTVM.

POrro Principes cum ducibus et copiis octo dies in castris prope Heidingsfeldum moram facientes, finitimos quosque pagos et vicos Herbipolitanae dioecesis, seditiosis decapitatis in pristinum restituebant statum. Quod non citra ingens finitimorum damnum fiebat. Hoc enim genus virorum qui castra sequuntur parta victoria vix cohiberi potest. Atqui et seditiosi priores in depopulationibus fuerant. Inter haec quoque res Rottenburgensium ad Tuberim, vt confoederatis et Principibus quinque millia aureorum penderent, componebatur; idque vrbis tantum nomine; Nam quod ad ditionis partem pertinebat, id Sueuicis confoederatis illibatum conferuabatur. Tum quoque ex comitatu Wertheimensi, tria millia aureorum exacta sunt. Venit et praesul Argentinensis Alsatiae Landgrauius, tum Moguntinensis Locumtenens quinquaginta equitibus stipatus in castra. Verum quid hic actum sit, causa breuitatis lubens omitto, quod ad finem huius perturbationis tendat descriptio. Iam episcopo Herbipolensi arce, dioecesi, vrbe restitutis copiae ad inuicem sunt separatae. Optassent Sueuorum Duces cum Principe Palatino progredi, idque facile factu fuisset, nisi tam crebro Princeps literis ab Heidelberga missis, sententiam mutare coactus, quippe seditiosorum tumultum magis magisque auctum iri et ni rebus mature consuleret, de ditione actum esse. Scelerum enim artifices omnia diuina humanaque truculentissimo genere cupiditatis inquinabant. Haec itaque causa discessus. Conuenit autem inter Principem Palatinum et Archiepiscopatus Moguntini Locumtenentem, qui, vt principio narrauimus, a suis in Aschaffenburgo male fuerat exceptus, de restitutione. Conuenit et inter Sueuicos Duces et Principem Casimirum Brandenburgensem Marchionem,


page 271, image: s271

qui tum ad Prindpes multo equitatu venerat, vt is vna cum Guilielmo ab Henneberg Comite, copias quas faberrime exornatas habebant, inde profecturi Sueuicis annumerarent.

CAP. LXXXI. DE VLTERIORI SVEVICI EXERCITVS PROGRESSV.

[Note: Gnodalius lib. 4. p. 166.] IGitur Sueuorum Imperator cum suo exercitu inde digressus oppidum Svveinfordum obsedit, et ciuibus se in Nobilium Sueuorum arbitrium dedentibus, brevi cepit. Re inter illos omposita, cum ingens agmen sceleratissimorum hominum non ex subiectis Herbipolensis ecclesiae modo, verum etiam Marchionatu et adiacentibus oppidis et pagis, noctu arces multas nobilium in Bambergensi episcopatu partim depopulatas diruisset, partim vero solo aequasset. Quin etiam Bamberga occupata in Cleri illic diripiendis facultatibus non parum multum insolentiarum egisset, Duces cum copiis eo vbi tunc haec exoletorum fex triumphabat, pedem protulerunt, dioecesim nemine resistente, facile episcopo restituerunt, iis qui ex Marchionatu et aliis finitimis pagis erant, redactis in ordinem. Inter alia Princeps Brandenburgensis Kizingen, id nomen est oppidi, quo seditiosi cateruatim conuenerant, cepit, LX. illic numero ad supplicium damnatis oculi eruebantur. Sedata iam in finitimis pagis turbulentissima tempestate Sueuici exercitus Imperator contractis copiis ad oppidum Memmingen iter instituit. Seditior sorum enim denuo illic magnus exercitus conuenerat, et oppidum obsederat. Imperator eo veniens non procul ab eorum castris castra ponit. Exploratis inde ferme quatuor millibus seditiosorum qui prope pagum Schrattenbacum conuenerant, cum equitibus nonnullis aduersum hos conflicturus processit. Sed cum nec machinas nec pedites ad se ob imminentem noctem posset perducere, infecto negotio discedere coactus est. Sub noctem vero omnibus militaribus copiis hostes, quorum XII. millia erant eo aggrediente, rursus infecto proelio, quod vltra fluvium Lubas fecissent gradum, voti compos nequibat fieri. Veruntamen machinis aduersus illos biduo satis prospere vsus est: Multa interim vt hosti sit obuiandum secum volutat Tandem vtrinque ad arma concursum est. Seditiosorum multi confossi sunt, quibus etiam Sueuorum pedites vexillum abstulerunt. Quare qui supererant, noctu cum machinis nonnullis aufugientes ad arcem Sulzperg, dictam vix quatuor millibus passuum a Campidono distantem peruenerunt. Inter haec fortissimus et florentissimus Caesarei exercitus Imperator Georgius a Frons perg inclinata iam in vesperam die, cum copiis quas e Mediolano eduxerat, Suevici foederis nobilissimo et foelicissimo Imperatori, Georgio Truchses obuiam venit. Vtrique ergo Imperatores hostem insequuntur. Qui impensissimis precibus vt cum Imperatoribus in colloquio verba facere liceret; impetrauit. Res feliciter inchoata felici exitu finita est. Dedunt se seditiosi, armis et vexillis positis, in Sueuorum confoederatorum arbitrium. Digna per Iouem laudibus victoria, quae non humano sanguine sed clementia stetit potius. Nam ea demum, et apud Deos et homines victoria minimum est habitura inuidiae quae clementiae plurimum habuerit.

CAP. LXXXII. VT PRINCEPS. PALATINVS CVM EXERCITV SVO PER MOENVM DESCENDERIT.

[Note: Gnodalius lib. 4. 167. et lib. 5. p. 169.] SVeuicis copiis ex Heidingsfeldo discedentibus postero die Princeps Palatinus cum exercitu in pagum Remblingen profectus est. Milites in Heussen et Entingen pagis Comitatus Wertheimensis castra collocabant. Sequenti die in oppidum


page 272, image: s272

Wertheim, hinc Milteburgum vna cum Moguntiae ditionis locum tenente, qui inter vias obuiam venerat, Principes ingressi sunt. Equitatus in Berstat, peditatus cum machinis in pagis Hambach pernoctant, conuentione de mulcta Archiepiscopatus Moguntini facta, Oberburgum Principes, equitatus Niderburgum, Moguntinus locum tenens Cleinvvalstadium petunt.

CAP. LXXXIII. QVID ASCHAFFENBVRGI SIT ACTVM.

[Note: Gnodalius c. 1.] CVm ad Aschaffenburgum Moguntini Archipraesulis Curiam, vt vocant ventum esset, Principes se in arcem illic receperunt, militibus in adiacentibus pagis castra collocantibus. Sequens dies ciuium et seditiosorum negotiis insumptus est. Certo autem Princeps palatinus Moguntiam et oppida in Ringauia, quod ad seditiosos desciuerant, obsidenda decreuerat, Verum praemissis Principum literis, ne id fieret, sese dederunt, res seditiosorum composita est, nempe vt inter cetera non suo ipsorum, sed locum tenentis iudicio starent, denuo iuramento praestito. Ad haec XV. millia aureorum exiguntur. Inde Princeps Palatinus cum omnibus mili taribus copiis. Diepurgum oppidulum petit. Hinc ad Oppenheim celebris nominis oppidum venit. Equitatus cum Principibus Rhenum transmiserat, peditibus sequenti die sequentibus. Diem illic manere cogebantur, quod Principi Palatino Moguntinus locum tenens Aschaffenburgi pollicitus fuerat se auxilio cum CCC. equitibus ad Oppenheimium venturum.

CAP. LXXXIV. VT SEDITIOSORUM TRANSRHENANORVM AGMEN ET CASTRA EXPLORATA SINT.

[Note: Gnodalius lib. 5. p. 170.] EOdem miserandae calamitaris tempore nil prorsus ab exercitus summo duce Schenck Eberhardo Generoso barone, quod bonum Imperatorem decebat, praetermittebatur, quin nullum non lapidem, vt prouerbio dicitur, mouebat, quo seditiosorum, qui denuo, prope Neapolim conuenerant, propositum exploraretur. Hos vero pagum Dalsheimium concessisse illicque circiter VIII. millia numero castra collocasse nunciatum est. Flagrabant, vt prius, inusitatis cupiditatibus, minabantur se Principem Palatinum cum copiis omnibus, velle non opprimere modo, verum etiam crudelissime vexare et se non vexaturos tantum, sed inaudito quodam feritatis genere interfecturos, quoscunque sibi aduersos comperissent. Et me hercle huius sceleris atrocitas primum illis prospere fuccessit. Omnia minis, tumultu, praeda, caede passim implent. Conuenerant autem, vt dicere coeperam, ex Thymopolitanorum, Merleinorum, Heilspruckenanorum et Wachenheimen. sium copiis prope Neapolim collecti. Gradu deinde facto Agersheimium, Lamsheimium, Freinheimium, oppida capiunt. Hinc Principis Palatini arcem in Dyrmstein ad deditionem compellunt. Resistebant, qui illic praesidio locati erant, inter quos et iam praefectus a Zell (id ei pago nomen est) fuit. Resistentibus inquam illis, id quod tum bonos ac fideles subiectos decebat, seditiosi violenter arce positi, praefectum cum quindecim aliis viris miserabiliter occidunt, occisos ex arce proiiciunt. Arcem depopulatam vna cum clarissimi Iurium doctoris, domini Wolffgangi ab Affenstein castello, diripiunt, et solo aequant. Pagum egressi praesulis Wormatiensis aedes incendunt; Et hac fraterna charitate inflammati arcem Nevvenleyningen occupant et depopulantur. Erat illic tum Comitissa a Westerburg, foemina pudicitia et natalium claritudine insignis, quam vt cibum coqueret, et ingurgitantibus ministraret, coegerunt, O detestabilem, et execrandam atrocitatem dicamne an impietatem! Sed pergam non cum ipsis, sed vt immanissimi


page 273, image: s273

latrones perrexerint, scribere. Omnibus ad votum illis succedentibus VVesterburgensem arcem Altleiningen concremarunt. Hinc ad monasterium Heningen commigrant praedam agentes. Eodem modo plerasque arces prope montem Donnersberg dictum capiunt Hunc ego Tonantis montem a Ioue fulgurante dictum, eo tempore quo Romani cum Germanis bella gesserunt, crediderim, quippe cum et alia eiusmodi vocabula praesertim in hoc terrae tractu adhuc licet corrupte pronuncientur, supersint. Sed de his alias fusius fortasse et commodius. Captis arcibus oppidum Kircheimium sub ditione Comitum a Nassavve sibi vendicant. Deinde Bolando, et Stauffen arcibus incensis in locum qui Gavve vocatur, profecti breui comparato exercitu damna dederunt vehementer detestanda. Ergo quasi re feliciter gesta, Io triumphe, magno plausu canebant. Quod si sceleratorum hominum votis successus vltra aspirassent, Dii immortales, quo fuisset illorum execranda impietas euasura?

CAP. LXXXV. VT PRINCEPS PALATINVS SE CONTRA HOS SEDITIOSOS GESSERIT.

[Note: Gnodalius c. l.] IAm cum Principi Palatino, quonam, loco seditiosi castra collocassent, esset nunciatum; suos, quos tanta semper clementia gubernarat, ad seditionis auctores rursus desciuisse molestissime tulit. Vnde ferae gentis ferro duriores animos vt debilitaret, mansuetissimum ingenium suum, ad tempus deposita clementia, seueriori seueritate vti cogebatur. Ducis itaque iussu, exercitu probe exornato magister equitum ex Oppenheim per arcem cum equestri vexillo hostem exploraturus profectus est, Principe cum omnibus copiis tempestiue subsequente. Inter vias autem Moguntinus Locumtenens obuiam factus CCC. equites suos copiis adiunxit. Iter vero Westhouen versus, id pago nomen est, instituebatur. Interea nunciatum est, seditiosos noctu ex Dalsheimio profectos ad Guntheimium frequentis nominis vicum, in quo Ioannis ab Oberstein arx est, gradum fecisse. Huc magister equitum illorum secutus vestigia se confert. Iam quia per patentem campum acie instructa processerant, quot virorum in vno cuneo fuerint, ex ipsis semitis erat facile deprehensu. In singulis cuneis quadrageni tres, ad dextram vero in agmine, quod tum leue vocabant, viceni septem incesserant. Hinc vero magistro equitum cum suis ad celebre oppidum Pfedersheim, elegantiores Petram sanam vocant, tendente, seditiosi illum cursu praeuertunt. Mox oppido ad deditionem verbis tantum compulso, quibus auxilia Princeps Palatinus breui, et admodum magna quidem ventura pollicebatur, ad haec ne ad seditiosos deficerent ab ipso Principe Burggrauius Alzeiensis penes CC. viros ante dies quinque praesidio vt essent illuc ordinauerat, intromittuntur.

CAP. LXXXVI. DE STRAGE IN PFEDERSHEIM FACTA.

[Note: Gnodalius c. l.] IAm. cum magister equitum, quid hosteis molirentur probe intelligeret, eoque indicato iussu Ducis acies est instructa, et ad oppidum deducta, Consultatur hic de hoste aggrediendo. Ab oppido ergo centum passus equitum peditumque exercitus constituitur, machinae leuiores prope montem D. Georgii, cui etiam in cacumine fanum est dicatum, vehuntur, ex quibus iacula in oppidum missa sunt, iis qui intus erant, nequaquam in vtramuis aurem dormientibus, sed fortiter quoque repugnantibus. Erant et ipsis suae machinae. Iam pene horae spatio elapso consultum esse iudicant, definiretur numerus equitum, qui trans fluuium Phrem in valle oppidum alluentem mittantur. Hos enim quid seditiosi acturi essent probe


page 274, image: s274

perspecturos, quod hac quam isthac multo id commodius posset fieri arbitrati sunt. Nec frustra hoc negotium susceperant. Igitur magister equitum cum equestri vexillo, assumpto Diethero a Schonburgo, Alzeiae Burggrauio, qui tum quinque turmarum erat decurio, in agro prope sacellum quoddam cis fluuium consislit. Missus erat etiam Iohannes a Schonburgo cum Vbiis equitibus, quos Colonienses vocant, in valle vt consisteret, et quid hostis moliretur diligentissime consideraret. Quos qui in oppido erant, nam vexilla tria, vt probe ab incolis cerni possent, erigebantur, vel CCCC. vel ad summum D. tot numero esse, id quod postea certo cognitum est, arbitrati sunt. Magister equitum interea vices suas VVolffgango Vlricho a Flehingen committens, vno comitatus puero ad Principem Palatinum, quid agendum esset exploraturus accessit. Quo ad exercitum veniente Ducis consilio decretum est, quandoquidem oppidum esset obsidendum, locus quo castra ponerent, deligeretur. Quae ad flunium supra oppidum posita sunt. Iam vero cum hosteis in oppido, extra vero copiae instructa acie essent, nemo tum futurum putabat proelium, praesertim iam Hespero apparente. In castra ergo quibus vires reficerent, vinum, frumenta aduehuntur. Verum illico portis apertis, hostium subita eruptione tria vexilla ex oppido egrediuntur. Eo autem propter impedimenta machinarum, nec equites nec pedites peruenire poterant. Quidam seditiosos vt Principis machinas tollerent, alii vt equites depellerent egressos arbitrabantur. Inter haec vltra octo millia hostium ex oppido erumpunt, fortasse quod se facile eas quae trans fluuium erant copias, proelio centundere sperarent. Nam adduci non possum vt exercitum qui ad D. Gregorii montem erat, ab ipsis visum credam. His conspectis equites inter se propius iuncti, quid agendum sit a magistro equitum expectant. Qui vt ita iuncti superiora peterent iussit. Ipse vero cum Moguntino equitatu in hostium prospectum processit. Quem ducis iussu Treuirensis et Iuliacensis copiae sequebantur. Exercitus Principis cum machinis interim in expeditione consistebant. Rustici visis equitum copiis, instructa acie per medias vineas ad locum impeditum, et iniquum, quoque equites nequibant venire, transeuntes, machinas suas in exercitum, quo Princeps ipse erat, direxerunt. Primo iaculo Principis a secretis supremo fere loco constitutus periit. Interim tres machinae in rusticos recta procedentes diriguntur, quarum emissis iaculis, illico in fugam coniecti oppidum repetunt, Quorum admodum multi ab equitibus, qui in aciei fronte erant, sunt interfecti. Quod si iuxta magistri equitum confilium pedites, qui in leui armatura erant, eadem opera hostes adorti ante portam inuasissent, vel pauci vel nulli illorum euasissent. Fugientes vero omnes interficiebantur, vt eo conflictu ferme quatuor millia seditiosorum sint caesa.

CAP. LXXXVII. QVID POST PROELIVM AD PFFDERSHEIM IN CASTRIS ACTVM.

NOcte iam proelium dirimente Principis in castra se recepere. Praesidio circa oppidum disposito, quatuor parteis, quindecies centeni pedites, et mille equites sibi vendicabant, in excubiis constituti. Postero die sole iam exorto machinae in oppidum diriguntur; nonnullis iaculis emissis: qui intra erant, se cum oppido Principi Palatino dedunt. Quo facto illico machinae sunt amotae. Pacem igitur omnium nomine legatis suppliciter petentibus iniungebatur sub vitae interminatione, quam accuratissime curarent, ne quis praesertim antesignanorum ex oppido aufugere, sed simul omnes quid a Principe decerneretur expectarent. Sequenti itaque die, quae Christi redemptoris nostri praeconi Ioanni Baptistae solennis erat. Principes cum equitibus planitiem non procul a monte D. Georgii occupant; Eo iussi sunt ex finirimis pagis venire rustici, vt selectione facta de praecipuis


page 275, image: s275

seditionis ducibus supplicium sumeretur. Via per quam ingredi debebant trecentis erat munita equitibus, ne hostium quisquam aufugeret. Tria ergo millia rusticorum iussu magistri equitum, et domini Frouuin armis positis ex oppido egrediuntur. Demonstrant hi duo viam et quo eundum, et ne fugam meditentur graviter interdicunt. Quorum fidissimo et amantissimo consilio si obtemperassent, haud quaquam tanta fuisset eo die facta sanguinis effusio. Monebant enim aperte, actum esse de omnibus si essent fugae praecipites. Quid multis? Egressis illis porta clausa est. Iam vero cum iugum primi hinc et inde stipante milite conscenderent, qui postremi erant obtento iam aliquoties cliuo in biuio, fugae ineundae gratia conuersi sunt. Quos equites insecuti oppresserunt. Hoc viso equites qui in cacumine erant, simili pertinacia illico in consectandis rusticis vtebantur. Res visu et auditu horrenda. Hic Princeps Palatinus cui haec pugna mire displicebat, quippe qui innata clementia pacem potius quam ex humano cruore victoriam peteret, cum exercitus duce, praefecto curiae, et aliis quam potuit sedulo, equites ne miseram plebem tam misere mactarent, suos esse quos confoderent, orat, obsecrat, obtestatur. Hanc laudem etiam apud hosteis tua clementia, clementissime Princeps Ludouice assequutus es. Hoc est vere esse Principem, hoc est vere subiectis parcere, cum poena digni supplicio afficiuntur, ante actae vitae culpa minime considerata; pro illis intercedere, inter excandescenteis milites, inter vibratos gladios inter equorum et armorum sonantem fragorem, medium accurrere, ex media morte raptos seruare, plus satis effusum esse humani sanguinis, mitius per imprudentiam peccantes tractandos testari, et cum imperio ob incensum furentium furorem non potes, lacrymis in miserorum fortunis misericordiam adhibebant rogare. Ea autem repentina clade fere D CCC. rustici cecidere. Ex agmine autem feruato circiter XXX. capitali supplicio affecti sunt, Reliqui quamuis et ipsi rei mortis essent, denuo iuramento praestito ad propria redierunt.

CAP. LXXXVIII. QVID PORRO CVM RVSTICIS AD PFEDERSHEIM FVERIT ACTVM.

HIs rebus confectis iam inclinata in vesperam die ad castra Principes tendebant. Verum cum adhuc circiter mille rustici in oppido essent, verendum erat ne noctu aufugerent nisi tanta solertia quanta praeterita nocte vigilarent, quod tamen et equis et hominibus graue erat, Habito consilio res commissa est Magistro equitum. Qui accepto equestri vexillo oppidum petit, et rusticis in coemiterio congregatis D. ex illis in ecclesia, praeterea portas omnes, ne debitam poenam scelerati effugerent concludi iussit; ciuibus vt diligentissime conclusos obseruent praecipit, se ex eis qui bona fide annumerati essent, aufugerent, impleturum.

Ad haec quoscunque qui se vtut poterant occultaslent inuenirent, qua maxima possent diligentia tenerent. Nequaquam autem hoc crudele tibi videatur, cum huius oppidi communitas plus quam effrenata temeritate gestierit. In castra reuerso magistro equitum iniungitur, vt vna cum Iacobo a Fleckenstein et Ioanne a Schonburgo crastina die rem inter oppidanos componat. Qui albicante iam, vt ille ait, die oppidum ingressi cuius rei gratia missi erant ostendunt, inuenti autem sunt adhuc CCC. rustici; omnibus vero in vnum congregatis singulorum nomina magistri equitum iussu lecta sunt. Ex quibus XXIV. capite puniebantur, reliqui omnes incolumes ad sua reuerterunt. Mox res inter ciues componi coepta est. Ex his quatuor capitali supplicio afficiebantur, alii quippe seditionis duces pridie, cum conarentur Principem et vniuersam nobilitatem ad internecionem vsque delere, in agmine fugientium occubuerunt. Ciues pecunia mulctari, et vt arma, machinas, gladios in arcem Alzeiae deferrent, et priuilegia, que multis


page 276, image: s276

seculis obtinuerant, Principi offerunt, nouum iuramentum praestarent quoque decretum est.

CAP. LXXXIX. QVID IN CASTRIS ILLIS VLTERIVS ACTVM.

HIs gestis dies aliquot Principes in castris illic manserunt, in eo autem terrae tractu multum damni a Martialibus dabatur. Interea quoque finitimorum pagorum seditiosi, suorum laborum fructum dignum percipiebant. Huc etiame Francofordia, Wormatia, Spira ciuitatibus, cum in hac truculentissima temporum conditione tumultuantes in clerum atrociter insurrexissent, Legati ad Principem Palatinum pacis et reconciliationis gratia missi sunt, et voti facti compotes ad sua redierunt. Venit et huc Princeps Ludouicus Comes Valdentiae cum centum equitibus, quos deinde Palatini copiis adiunxit. Quin etiam duo praecipui seditiosorum duces in castra adducti, vni nomen erat Michael Busch, in quem Princeps Palatinus multa beneficia collocauerat, quorum oblitus foedifragorum dux foedifragus essectus est; alter Mervvein dictus, seditiosorum signifer fuerat; Qui interrogatione et confessione peccatorum facta decollati sunt.

CAP. XC. VT FREINSHEIMIVM ET NEAPOLIS DENVO CAPTA.

[Note: Gnodalius lib. 5. p. 173.] HInc oppidulum Freinsheimium cum vniuerso exercitu obsessum in deditionem acceptum est, incolae partim suppliciis, partim pecunia mulctati sunt. Et vt non arma solum verum etiam priuilegia illico Principi offerrent, sancitum. Postero die Neapolitani deditionem fecerunt. Qua facta Principes ibi diem vnum ac alterum manserunt, Treuerensis, et Principis Ludouici exercitus in Winzingen et Muspaco, id pagis nomen est, pedites in Diedefeldo et Hambaco castra posuerunt. In Neapolitanos ciues, quod insolentiores ceteris fuissent, paulo animaduersum est. Octo enim ex illis capite plectebantur, aliis in vincula coniectis. Qui super erant, iussi sunt armis et praerogatiuis oblatis, tria millia aureorum pendere.

CAP. XCI. QVID APVD MINFELDVM ACTVM SIT.

[Note: Gnodalius c. l.] POsthaec Principes cum exercitu Neapoli profecti, in pagum Gedromostein pervenerunt, copiae in finitimis vicis castra collocauerant. Hic oppidi Landoiae legati venientes, Principi Palatino vinum, frumentum, armenta contulerunt, et in concordiam consentientes, ad sua reuersi sunt. Sequenti die ad pagum Minfeldum veniunt. Hic Principes castra, pedites vero in Frickenfeldo ponunt. Interea Albipolitanis, qui hac in seditione satis (vt alibi tum vbique locorum fere ferocientes) fuerant insolenteis, nam oppidum Sels, arcem Remigii depopulari et incendi permiserant; praeterea castellum Roederen occuparant; vt cum Principe Palatino conuenirent: de ineunda concordia dies indicta est.

Legati vna cum generoso Domino Ioanne Iacobo Barone Merspurgi Caesareae et Catholicae Maiestatis in inferiori Alsatia praefecto veniunt. Multis vero vocatis in consilium, post longam deliberationem, tandem eo res deducta est, vt ciues Principi Palatino sex millia aureorum darent, et seditiosis octo numero in oppido decollatis, maiores machinas iam dicto praefecto redderent. Verum Albipolitani diem ex die prolatantes hanc inire concordiam differebant. Id cur factum sit aliorum esto iudicium. Hoc constat Principi Palatino hanc dilationem vehementer displicuisse, quippe quod illa impediretur quo minus Illustriss Prinpcipis


page 277, image: s277

ac Domini Domni Ferdinandi Austriae Archistrategi, Caesaris Caroli inuictissimi Imperatoris Augusti, fratris germani votis faceret satis. Miserat enim idem Archidux viros a consiliis a Palatino auxilium postulatum, bellum contra seditiosos gesturus. Equidem haec acerbitas orbis terrarum perturbatione, omnibus Principibus impendere videbatur.

CAP. XCII. VT ALBIPOLIS OBSESSA SIT.

[Note: Gnodalius c. l.] IAm cum Albipolitani omnino rebelles esse viderentur, Princeps Palatinus eo coactus est mouere castra. Itaque Dux exercitus et Magister equitum cum omnibus copiis ad oppidum peruenientes ea loca occuparunt, quae nil minus quam occupari posse ciues arbitrabantur. Principis Palatini equitatus in monte et in vico Suueig, Treuerensis in Rechtenbaco, Principis Ludouici equites in Rodt, vltra viam equestrem, pedites cum machinis in valle prope collapsa aedes, quas incolae Burgstadel appellant, castra collocauerant. Interim quoque pagi, qui ad seditiosos defecerant, punitis quibusdam ducibus, quorum septem numero erant, restituuntur. Principe igitur Palatino cum equitibus adueniente, sub noctem dux exercitus ingenti labore, machinas propius muros oppidi satis bene muniti admouit. Exorto iam sole, signum per tubicines datur. Quod salutationis genus non omnibus gratum fuisse existimo, quippe quod hanc consonantiam mire dissonans bombardarum fragor sit secutus. Non erat vsquam quieti locus. Qui in oppido erant, impigre in castra aeque tristia iacula, ac immissa, fuerant emitebant.

CAP. XCIII. XCIV. VT CONCORDIA FACTA SIT.

[Note: Gnodalius lib. 5. p. 174.] EO die Caesarei Regiminis generosus Ditherus a Manderschiedt Comes, et Fridericus a Lidbacho. Praeterea ex Argentorato, Spira, Wormatia, Hagenoa, Landoia ciuitatib. legati venerant, rem composituri. Princeps Palatinus, vt Caesarei regiminis Legati pro pace ineunda agerent permisit. Interim tamen ab oppidi expugnatione nequaquam cessabatur. Aiunt postero die DC. iacula in oppidum missa, quorum sonitus etiam vltra Rhenum auditus est. Porro duorum legatorum studio et cura Albipolitani eo deducti sunt, vtin vesperam die iam inclinato oppidum Principi dederent, cum iam non possent concordiam a praefecto Caesareo praescriptam impetrare. Ad haec non parum incommodorum passi erant inter obsidendum. Vt summatim dicam: sic inter eos conuenit, vt Principi Palatino VIII. millia aureorum penderent, eumque cum equitatu in oppidum de seditiosis supplicium sumpturum, intromitterent, et machinas cum equitatu maiores euehi permitterent. Quod ciues se facturos fide data promittebant. Mane cum iam prima luce Princeps cum equitatu oppidum ingressus est, tres capitali supplicio affecti, duobus digiti detruncati, reliqua gratia Principum sunt erepti. Oppidum deinde Caesareo praefecto restituit et ne amplius a Caesaris tum fide tum amicitia ad seditiosos deficeret, Princeps hortatur. Inde in castra reuersus, diem vnum ac alterum propter negotia emergentia illic mansit.

CAP. XCV. DE PRINCIPVM DISCESSV.

[Note: Gnodalius c. l.] REbus ita confectis Archiepiscopus Treuerensis cum copiis suis, Principe Palatino comiter salutato, in ditionem suae ecclesiaeper Wasgauiam iter instituit, Princeps ipse dimissis quibusdam equitibus eo die cum reliquis copiis ad Rheni


page 278, image: s278

Zaberniam peruenit, vbi pernoctabat. Mane hinc profectus Germersheimium, oppidum bene munitum petit, vbi diem propter oppidanorum et male feriatorum quorundam negotia coactus est manere. Deinde prope Germersheimium Rhenum cum equitatu transmisit, peditatu Spiram versus misso. Postfere DCC. cum equitibus pulcherrime exornatis Heydelbergam absque vlla triumphandi pompa, quippe qui mitissimo ingenio eiusmodi victorias necessarias quidem, -lu gubres tamen, vtpote non Turcico sed Christiano, non externo sed domestico sanguine partas existimet, ingressus, in arcem suam, qua omnia illaesa ac intacta erant conscendit. Iam ergo omnem victoriam, a rerum omnium con ditore esse, id quod tum alia tum hac miserrima temporum calamitate clarius est quam vt probatione indigeat, cogitans, quod Christianum decet Principem Heydelbergae in Regali Sancti Spiritus ecclesia, summae et indiuiduae Trinitati, pro concessa victoria cum pia, gratiarum sacro celebrato, comitante Nobilitate interfuit. Deinde eos qui stipendia portauerant, ad sua liberaliter munificeque dotatos dimisit. Triumphum quidem tibi in praesentia Illustrissime et clementissime Princeps Ludouice, Pater patriae, Princeps Elector piissime, non decernimus, quod inclyti nominis tui inuicta virtus instar aeterni sit Triumphi.

IOANNIS ATROCIANI ELEGIA DE BELLO RVSTICO, ANNO MDXX. IN GERMANIA EXORTO.

QVis furor exagitat Germanas vndique gentes?
Quae pestis miseros inficit atra viros?
Iustitiae terram qualis diuexat Erinnys?
In quam perniciem rustica turba ruit?
Arma peronatus Mauortia clamat arator.
Martia luctificus clamitat arma furor,
Concutit arma ferox, placidus qui rura colebat,
Affectatque orbis feruidus imperium.
Nomen habent vexilla tuum mitissime Iesu,
Et, Verbum domini tempus in omne manet.
Nomen Chrisie tuum nullus non fundit ab ore.
Omnis Paule tuum personat agricola.
Voce Euangelium ingeminant gens rustica, quamuis
Nemo euangelico viuere more velit.
Non tantum insanus quondam insanibat Orestes,
Nec Penthei genitrix tam furiosa fuit,
Vt nunc agricolae, diuina lege superbi,
Et quibus est Christus semper in ore suo.
Credimus immites Phegethonte exisse sorores
In nostram, faciant quo mala multa, plagam.
Eumenides passim discursant, nulla furore
Non est plena domus, regnat vbique furor.
Inde est quod ferrum in dominos gens rustica stringit,
Et domino seruus denegat officium.
Defensare sera dominum qui morte solebat,
Nunc iugulat dominum seruulus ense suum.
Testatur crudele nephas Vinsperga peremptos
Quae luget claros nobilitate viros
Oppidulum infelix, quod nullum nomen habebat;
Occisis dominis nobile nomen habet.
Seruo quid credas? Seruo quid credere possis?
Omnis seruorum contaminata fides.


page 279, image: s279

Quam felix Vrbinus erat, quem cura fidelis
Seruaebat serui nobilitata nece.
Sensit opem serui finita Scipio pugna.
Laudatur seruus Marce diserte tuus.
Euasit liber seruili Restio techna.
Concelebrant vernam tempora Gracche tuum.
Viuere qui cupiat, longam et producere vitam,
Agros hic linquat, ruricolasque feros.
Nemo magistratus audit, regesque potentes,
Caesareas leges, caesareasque minas.
Scripturae quam nullus honos, quam vilis vbique
Verbum qui domini praedicat ore pio.
Nulla salus monachis, non est vittata sacerdos
Tuta, nihil tutum seruat vbique furor.
Sacri raptantur calices; vestesque sacratae,
Disiectaeque tacent sub pede reliquiae.
Deuaslata iacent etiam tinctoria sacra.
Angelicus panis non habet ille locum.
Diuorum delubra cadunt vastantibus armis.
Infelix plebes nil sinit esse sacrum.
Profer Diuorum effigies, depictaque signa,
Auertent oculos rustica turba suos.
Prostituat si quis Lalagen, vel dulce canentem,
Auertent oculos concio nulla suos.
Aurum ostende rubens, auratam ostende figuram,
Nunquam vilescet nummus imaginibus.
Tempora sunt, magni quae praedixere Prophetae,
Et qua non vani concinuere viri.
Discessit virgo, desunt Saturnia regna,
Venerunt duro ferrea secla pede.
AEtate hac prorsum cecidit sanctissima virtus,
Regnat vbique malum, regnat vbique scelus.
Omnia languescunt natiuo exhausta vigore,
Festinatque suum mundus ad interitum.
Limpidiora olim praebebat lumina Titan,
Clarior et Phoebus lumine clarus erat.
Ipse vides pariter pulchram decrescere lunam,
Parcius et noctu luce micare sua.
Cretica flagrantis decrescit stella coronae.
Lucis habet Veneris stella serena minus.
Sentit paulatim viduari luce Bootes,
Euaditque istud stellula nulla malum.
Ardebat modo fulgenti carbunculis igne,
Fortius et tenebras irradiare nigras.
Quondam thura dabant molles meliora Sabaei,
Iam nec tam praestans India mittit ebur.
Virtutem amittunt frutices, herbaeque salubress,
Amittunt vires semina quaeque suas.
Falluntur medici, falluntur pharmacopolae.
Abrotani vires secula longa premunt.
Censes illaesum pomis mansisse saporem?
Censen dulcorem vina tenere suum?


page 280, image: s280

Mitius efflabant zephyri melioribus annis.
Ver mage formosum tempora prisca dabant.
Tunc mage mellifluo resonabant carmine syluae.
Psallebant volucres tunc mage dulce melos.
Quamuis cantillet modulos philomela canoros,
Imperfecta tamen debilitata canit.
Mirati veteres longaeui cornua cerui,
Nunc vix miramur cornua cerue tua.
Praecipitem leporis lapsum, ceruosque volantes,
Mirata est multum stirps veneranda patrum.
Nos, quia deficere incipiunt cerui, leporesque,
Miramur ceruos parcius et lepores.
Vbera lacte domum vaccas distenta videbis
Gestare (vt quondam) caprigenumque genus?
Tanta mole Ceres curuabit rustica plaustra?
Curuabis vites munere Baccbe tuo?
Squamosi nequeunt pisces euadere damnum,
Fluminibus pisces damna tulere suis.
Barbo quippe minor liquidis innascitur vndis:
Flumina iam breuior pascitat alta lupus.
Ister lentescit, lentescunt stumina Rheni.
Diminuit cursum Strymonis vnda suum.
Aurea nunc ramenta Tagus minuisse putatur.
Auri Pactolus fertur habere minus.
Nullus Erythreo inueniet tot gurgite gemmas,
Inuenit veterum quot studiosa manus.
Betbyca praediues fundebat multa metalla,
Attraxit vires Bethica terra suas.
Nec tam subtiles contexit aranea telas.
Daedaleae bombyx nunc minus artis habet.
Nonne vides hominum quam nunc sint corpora parua?
Nunquam tam paruus corpore mundus erat.
Quando adeo morum probitas iacuit, pietasque?
Quando adeo fidei, iustitiaeque decus?
Quando adeo infelix regina pecunia mundus
Sic tibi seruiuit? sic quoque coluit?
Quando adeo neglecta fuit dilectio fratrum,
Quam toties Christus praecepit omnipotens?
Quando adeo placuit curare cutem interiturum?
Viuimus o vitam Sardanapale tuam.
Quando adeo illicito stimulatus adulter amore
Neglexit leges o hone Christe tuas?
Quando adeo interiit rerum pulcherrimus ordo?
Quando adeo passim vita pudica ruit?
Nunquam stelligero deiecta Superbia coelo
Aspernata magis numina magna fuit.
Qui non arma capit, Christi non dicitur esse.
Bella gerunt Christo rustica turba suo.
Qui non bacchatur vulgi de more furentis,
Inter Christicolas non habet ille locum.
Non didicit Christum nisi qui simulachra perurit,
Atque sacerdotum qui spuit in faciem.


page 281, image: s281

Non didicit Christum nisi qui aeramenta malignus
Irridet, bombos et docet esse lupos.
Non didicit Christum nisi qui temerarius audet
Omnia sanctorum spernere dicta patrum.
Non didicit Christum cui Franciscana lacerna
Ex humero pendet plurima ad vsque pedes.
Non didicit Christum ieiunans tempore certo.
Sultano est peior festa sacrata colens.
Non didicit Christum manibus qui numina passis
Implorat, curuans temnitur atque genu.
Non didicit Christum psallens tibi conditor alme,
Exultansque chorus religione caret.
Non didicit Christum nisi qui Mezentius alter
Contemnit diuos, angelicosque choros.
Non didicit Christum qui te pia virgo salutat,
Angelicumque tibi concinit illud aue.
Non didicit Christum natos qui chrismate sacro
Vngi permittit nomine Christe tuo.
Non didicit Christum nisi qui renouarier optat,
Baptismumque iterat credulitate vacans.
Non didicit Christum nisi qui mendice labora
Dicit mendico paupere pauperior.
Non didicit Christum, talpa quoque caecior ille,
Fertur, opus qui nunc asserit esse bonum.
Non didicit Christum, requiem qui rite precatur
AEternam, quorum corpora humata iacent.
Non didicit Christum cui libera abunde voluntas
Asseritur, non est scilicet arbitrium.
Non didicit Christum nisi qui te Missa nephandum
Esse nephas rabido publicat ore suo.
Non didicit Christum nudat qui vulnera mentis
Foeda sacerdoti, mortiferumque malum.
Non didicit Christum gaudet qui coelibe vita:
Vxorem ducat qui velit esse pius.
Non didicit Christum, census decimasqne libenter
Persoluens, illum lurida lepra tenet.
Non didicit Christum nudato vertice doctis
Assurgens, quicquam vix pia turba probat.
Non didicit Christum doctas qui mittit Athenas
Filiolos, multum nil didicisse iuuat.
Non didicit Christum cruce signans se veneranda,
Atque manu gestans signa rotunda precis.
Non didicit Christum germanis qui nisi verbis
Vitali infantes amne lauare solet,
Non didicit Christum veteri de more sepulchrum
Constituens, stultus qui monimenta cupit.
Tales progenerat fructus lachrymabile bellum,
Bellorum talis transitus esse solet.
Quis poterit deflere satis seruilia bella?
Flebilibusque elegis omne referre scelus?
Enceladum si quis viuit, sauumque Typhoea,
Magnanimum hunc dicunt rustica turba virum:


page 282, image: s282

Hae aetas si blanditur celare perita
Verrucas, scabiem, vulnera magna quoque.
Et si quem penitus viciauit lurida lepra,
Sunt qui contendant purius esse nihil.
Hypsoea si quit fuerit quoque coecior ipsa,
Attamen exuperat lumina milue tua.
Toxica qui reuomit, fertur dulcissima mella
Sparsisse in populos o Deus alme tuos.
Cerberos legit haec aetas miseranda screatus,
Bellorum fructus colligit omnis homo.
Callyroen vita referens et moribus atris,
Inter Pimpleas rite locanda venit.
Hoc verum, si cuncta probet, quae rustica plebes
Insanit, sanae non erit vllus honos.
Quamuis casta magis non sit Tritonia virgo,
Barbaricis ni sis moribus, esse negant.
Aures occludas cum vulgus iudicat ipsum. [Note: p. 237.]
Iudicium vulgi qui fugit, ille sapit.
Et sapiunt omnes. damnant qui rustica bella.
Qui detestatur rustica bella, sapit.
Olim summa fuit capiti reuerentia docto,
Contemnunt doctos rustica turba viros.
Solus habet nomen docti quem vexat Erinnys,
Et cuius linguam bilis amara regit.
Talem progenerant frugem tristissima bella,
Bellaque sunt tali munere nota modo.
Vrunt innumeros passim gens rustica libros,
Librorum passim copia magna perit.
Sed quantum facinus miseri tot perdere libros,
Soluereque in cineres tot monimenta sacra?
Rustica die plebes, enarra barbara plebes,
Dic morum pestis, dic fugienda lues,
Impulerit libros crepitanti exurere flamma
Quae causa, infelix, pestiferumque genus?
Qui Phoebus potuit facinus quique aurea Phoebe
Aspicere hoc vestrum? qui Deus omnipotens?
Nunquam adeo immitis Scyron, fuit atque Procustes,
Et Scinis et Cacus, Cercyon atque ferus,
Vt qui combussit pretiosa volumina nuper
Seruili bello Martius agricola.
O deflenda dies, nigroque notanda lapillo,
In qua tot noctes flamma perussit edax.
Tantalea dignus poena vilissimus author,
Dignus quippe rota, caucaseoque malo.
Quod versas ingens authori Sisyphe saxum
Impone, aternum sit tua poena grauis.
Nunquam adeo Mauors nostras perterruit vrbes,
Nunquam adeo Reges, belligerosque Duces.
Vulcano pereunt altis in montibus arces.
Viuitur ex rapto, nulla rapina satis.
Flagranti vruntur flamma numero sine villae,
Vrunturque humiles igne sonante casae.
Thestilis inde sua fugitat cum prole, requirens
Nidum pignoribus, filiolisque suis.
Et detestatur multum seruilia bella,
Insanos omnes ruricolasque vocat.
Insuper exclamat, pulsat rutilantia clamor
Sidera, conuellit Thestilis ipsa comas.
Quid clamare juuat: quid vellere stulta capillos:
Non reparat clamor, nec coma vulsa casam.
Tu potius crines insano euelle marito,
Supplicio hoc dignus stulta maritus erat.
Ille quidem est author, quae tu perpessa, malorum,
Et causa est miseri Thestilis exilii.
Discite amare viri sanctam super omnia pacem,
Immensum pacis discite amare bonum.
Omnia tranquillo florescunt tempore pacis
Nil non mellifluum tempore pacis erit.
Si quis praetulerit paci lachrymabile bellum,
Hunc perdent misere tristia bella virum.
Thestilis hinc erras, paci quod bella maritus
Praetulit, in dominos impia bella gerens.
Quid domini faciunt: conducto milite pugnant,
Et pugnant domini, corpore quisque suo.
Innumeri agricolae iugulantur Marte feroci,
Ruricolum passim millia multa cadunt.
Nec tot apud notas prostrata cadauera Cannas,
Nec totidem extinxit Pharsala pugna viros.
Quot nuper cecidere tuis Germania campis,
Campis humano sanguine nunc fluidis.
Tale malum quondam Siculas inuaserat oras,
Id veterum certe quod monimenta docent.
Nam quidam ingenio fallaci et mente dolosa,
Pollicitus seruis vtile consilium.
Conueniunt, suadet, nec persuadere valebat.
Displicuit cunctis vtile consilium.
Tunc aliud mendax commentum rhetor adornat,
Consilioque deae, credula turba perit.
Talem etiam nostri agricolae audiuere magistrum,
Tali ruricolae rhetore bella gerunt.
Atque etiam talis germanica pectora doctor
Seduxit, tali rustica turba iacet.
Ista licet sint magna nimis, maiora timenda
Sunt tamen, immensi Lerna timenda mali.


page 283, image: s283

HVBERTI THOMAE LEODII HISTORIA SEDITIONIS RVSTICANAE.



page 284, image: s284

LECTORI SALVTEM! BVRCARD GOTTHELF STRUVE

HUbertus Thomas, a patria Leodius dictus, Ludouico Pacifico, Palatino Electoria Consiliis erat et secretis, atque fratris et successoris, Friderici II. Comes adsiduus. Quam gratus fuerit acceptusque Electoribus Palatinis, arduis etiam negotiis et diuersis legationibus adhibitus, testatur Praefatio Annalibus ipsius Palatinis praemissa. Praeter alia ipsius Ingenii monumenta, inter quae etiam illud de Tungris et Eburonibus reperitur, haec ipsa est Historia, quae, vt ipse testatur, ex Petri Criniti potissimum vigiliis fuit deprompta, eo fine suscepta, vt, dum ista vernaculo sermone conscripta, aliis etiam nationibus de eo constaret. Breuius tamen singula exponuntur, quam a Crinito, et stylo parum eleganti. Freherus eandem ex MSto primus edidit, quam ab auctoris Filio, Iano Iulio, adeptum se fuisse profitetur.



page 285, image: s285

SEDITIONIS RVSTICANAE PER SVEVIAM ET RHENI TRACTVM EXCITATAE ET PRINCIPVM VIRTVTE REPRESSAE ANNO M D XXV. HISTORIOLA IPSO TEMPORE SCRIPTA AB HVBERTO THOMA LEODIO ILLVST. PRINC. LVDOVICI PALATINI ELECTORIS CONSILIARIO ET SECRETARIO. REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI ET DOMINO, DOMINO ERHARDO DE MARCKA, SACROSANCTAE ECCLESIAE ROMANAE PRESBYTERO CARDINALI, ARCHIEPISCOPO, VALENTIAE EPISCOPO LEODIENSI DVCI BVLLIONENSI ET COMITI LOSSENSI, DOMlNO ET PRINCIPI MEO CLEMENTISSIMO HVBERTVS LEODIVS SESE HVMILITER COMMENDAT.

QVanta Germani caeteros mortales belli gloria semper antecelluerint, Reuerendissime Princeps, plenae sunt Historiarum chartae; et Mathematici hanc gentem pro horoscopo Martem habere tradunt. Vnde non mirum cuiquam videri debet, si conqueratur cottidie Germania, et maiores suos accuset, quod res olim praeclarissime fortissimeque gestas, praesenti tum gloria contenti, posteris tradere neglexerint. Hinc enim factum, vt fortissimi Ducis Arminii, (cui si quae pro patria fortiter pertulit, non intercidissent, neque Graecia suum Alexandrum, neque Hannibalem Africa, neque Scipionem Romanus opponeret) vix nomen ad nos peruenerit. Ariovistum solum e tot bellicosissimis Germaniae regibus, hoste virtutem eius non intermori passo, nouimus. Nobilissimarum familiarum origines vltra quadringentos abhinc annos vix rescire possumus. Quid homines mortale genus memoro? Nonne florentissima quondam Germaniae regna, quasi Oceano aliquo absorpta et tanquam e medio sublata, hodie requirimus? Sueui Deorum atque hominum contemptores, vbi tam vasta quondam possederint regna, non parum dubitatur Cheruscorum et vrbes et oppida ignoramus. Vbi Marcomannorum, vbi Quadorum, Menapiorum, Noricorum celebratissimae sedes? Nouem cum suis cultoribus fato cessisse dixeris? Neque enim satisfaciunt ii, qui occupata vna aut altera alicuius nominis syllaba, statim illam aut istam gentem esse proclamant. Cum videamus praeclaros authores, Liuium, Tacitum, Velleium, saepius dissentire, Verum quam non sunt maiores nostri culpandi, tam homines nostrae aetatis accusandos censeo. Illi enim quod essent litteris; quibus maxime res mortalium immortales reddi solent, destituti, nec possent singulorum res prospere aut feliciter gestas successoribus conscribere; id inprimis studuerunt, vt saltem belli et scientiam et gloriam posteritati suae quasi per manus traderent: adhibueruntque omnem operam, vt Germanicum nomen inter caeteras nationes per cottidiana belli decora quasi adoraretur, et nepotes non tam maiorum factis quam propria virtute insolescerent. Sed nec alteram partem, per omnia neglexerunt, quin interdum Duces suos carminibus incompositis decantarint: imitati poetas, virum fortem et Vlysseum, male cordatos Gigantes saepe prostrauisse concinnentes. [Note: p. 240.] Nos vero qui vtrumque cum laude praestare possemus, facile a maioribus nostris vincimur: quippe qui nullam hodie per arma gloriam nisi externorum Ducum auspiciis, vnde nihil ad nos nominis pertinet, quaerere didicimus: et tantum abest vt aliena oppugnare contendamus, vt etiam de nostro Imperio ab imbelli interdum gente partes non modicas avelli patiamur, et iam vix tueatur sua littora Rhenus. Praeterea si quid aliquando


page 286, image: s286

dignum memoria obtigerit, quasi nihil ad excitandos posteros pertineat a nobis prudenter gestum, aut ad euitandos similes actus per imprudentiam commissum, litteris mandare supersedemus. Litteris inquam, quibus beneficio Diuum adeo antecellunt Germani, vt omnium calculo in illis arcem teneant. Accusantur Principes, qui bonis studiis aut nulla aut rara stipendia constituant, maluntque in ventum abire sua nomina, quam vel modico aere aeternitatem redimere. Non laudo Principes in hac parte tam male gloriae studiosos: nec hos non possum non reprehendere, qui nisi praemiis allecti animum ad scribendum applicare solent. Exigo enim gratuitam, non conductam operam, in huiusmodi negotiis. Conductum enim scriptorem ex animo conducentis scribere, etiam praeter veritatem interdum, et adulari necesse est. Qui vero non locata opera scribunt, liberum habent stilum, nemini parcunt, nemini blandiuntur nullius gratiam ambiunt, in nullius laudem propensiores esse coguntur. An putabimus Homerum ausum canere Agamemnona tam molle aduersus Achillem [Gap desc: Greek word(s)] mouisse certamen, si Agamemnon praemium aliquod carminis statuisset? Neque profecto Sallustius Romanae historiae Princeps, Iugurtham sceleratissimum dixisset, si Iugurtha illi contexendae historiae author fuisset. Vixisset diutius Lucanus nec interruptum opus deploraremus, si blanditus Neroni pecuniaque quam ille libens dedisset, corruptus veritatem reticere quam perfidum Caesarem appellare maluisset. Sed maluit vir diuinus momentanea illa contemnere quam perfidiae labesacrum opus inspergere. Idque praemii nunc habet, vt viuat: viuetque diu per secula vates, viuentque caeteri qui veritatis amore ducti in hanc scribendi arenam descenderint: et dum caeteri ignobiles et putridi iacebunt, inter manus hominum reuolventur, probabuntur, amabuntur.

Sed dicet forsan aliquis, nibil aut parum gloriae ad authorem solere redire, qui nota haec scripserit. Fateor profecto, non satis gratos nos aduersus eos qui bono publico invigilant: cum non decenti honore eos prosequamur, condignis beneficiis non afficiamus, prorsus nullus hic dum viuitur apud nos remuneratus audiatur. Sed tu quisquis es quem ex aduerso dicere feci pro nihilo pendis, post ducentos quadringentosue annos reuiuiscere, dum taeteri ignoti, ignobiles, putridi iacent? Reuiuiscere enim mihi videtur is cuius scripta post tempus hominum manibus resumuntur, reuoluuntur, admirantur, probantur: laudatur scriptor, adoratur. Patria, oppidum, parentes qui illi vitam, qui penates dederunt, in coelum laudibus efferuntur. Sed quorsum haec? Cum praesenti anno MDXXV. a condito ferme orbe non habuerimus tot regibus captis, tot fugatis tot seditionibus memorabiliorum; excitatum velim aliquem ex his, qui cum laude hanc prouinciam sibi desumere possent, ne res credo dignissimas nobiscum obsolescere paterentur: sed adhibito stylo et sibi aeternum nomen, et posteris non ingratum opus cuderent. Quod equidem pro virili Petrus Crinitus [Note: P. Harerus.] Principi Palatino Electori a secretis, amicus meus non vulgaris, patria lingua nuper aggressus, summa fide atque integritate, nec sine oleo perfecit. Verum non plane vulneri meo satis fecit: quippe quod dolerem memorabilia facinora extra Germaniae limites non egressura, et tantum Teutonibus, quibus res perinde grata esse possit, scriptum conquerere. Cui vt subuenirem, audendum quoque mihi [Note: p. 241.] putaui: et vt caeteris nationibus harum rerum auidissimis vtcunque consulerem, Petri mei vigilias in Lalinam linguam interpretandas mihi persuasi. Quod et eo nomine libentius aggressus sum, quoniam hoc labore etiam inculto et agresti plurimum gloriae, nec minus fauoris clementissimo Principi meo Ludouico Palatino Electori pariturum me non diffidam: et habeant caeteri per orbem Principes, aliquem, per quem se tanquam in speculo intueantur, et ediscant quo animo esse debeant, si maior seditionum procella ingruerit. Discant (inquam) optimum Principem imitari debere medicos, qui vitiosum aliquod membrum prius emplastris, collyriis, et herbis sanare pertentant; deinde si illa non prosint, abscindunt, vt teliqua integra seruentur. Habeant insuper hunc meum Principem tanquam exemplar aliquod principalis virtutis, quem imitentur, ad quem se fingant et delineent. Vt ita et gloriose regnent, et cum maiestate imperent, et subditi placido gaudeant imperio.



page 287, image: s287

SEDITIONIS RVSTICANAE HISTORIA.

STatim huius insignis anni principio in Hegoia primum belli tumultum Comitatus Lupfensis incolae fecerunt, qui se ab Ecclesiae insignioribus quibusdam plus aequo premi, primum quidem inter paucos et clanculum, deinde palam et cum pluribus conquerebantur. Tandem cum querelis nihil se proficere animaduerterent, ex aliquot pagis armati concurrunt, et quod precibus nequierant, incusso terrore se impetraturos sibi persuadent. Demum vt se numero statim praeter opinionem auctos vident, audaciam sumunt, nec iam molliri, verum omne seruitutis iugum excutere constituunt, et ad libertatem ex omnibus locis proclamant. Cuius rei famam, et dulce libertatis nomen vicini Algoii plausibiliter exceperunt, qui et ipsi ad rei nouitatem confluenttes, postremo ad Albim montem et circa oppidum Vlmam copioso exercitu consederunt. Forte fortuna hoc tempore ad Vlmam Confoederati Sueuiae habebant comitia ob Ducem Wirtembergensem Vlricum; qui conducto apud Heluetios milite auitum regnum, quo nuper pulsus fuerat, armis repetebat. Ii conscripto pro tempore exercitu, dictoque Imperatore Georgio Dapifero a Valtepurga, in Wirtenbergensem mouerunt. Ille interim Stuckgardiam suae terrae principalc oppidum acriter oppugnabat, ad vltimumque discrimen permansisset, ni reuocato domum ab Heluetiis milite noctu abire infecta re coactus fuisset. Reuocandi occasionem dedit accepta apud Papiam clades, in qua Rex Galliae Franciscus caeso fugatoque exercitu captus est.

Post abitum Ducis, capta ab eo oppida facile recepta sunt, turbatusque Sueviae status compositus: Deinde iussus Dapifer Georgius in rusticos ducere militem, nihilque de bello remittere, licet interim de concordia ad eos mitterentur legati: quod frustra ire viderentur ad homines, qui nihil sani intelligerent. Is igitur omnibus copiis circa medium ieiunii e Sueuis mouet eo animo, vt inter Vlmam et Biberacum, vbi rustici esse dicebantur, congrederetur. Paucis igitur diebus cum illo peruenisset, castraque ad medium a rusticis milliare posuisset, renunciatur ei illos ob ingentem numerum animosiores (conuenerant enim iam tum ad quatuordecim millia) et peruicaciores factos, neque quidnam intenderent comprobasse, quippe pabulatores quosdam interceptos ex nobilitate aliquot trucidasse, coenobia nonnulla deuastasse, nihilque non fecisse quod infestissimus hostis perpetrare solet. Quare omnino ferro decernere constituit in sequentem diem. Verum seu per exploratores certiores facti rustici, seu quia ita conuenerat, noctu castra mouent, et in monasterium Marbhtallum se recipiunt, quod vt pleraque alia, omnibus rebus spoliant, et foede dilacerant Subsequebatur magnis itineribus cum copiis Georgius Dapifer. Cumque propemodum assecutus foret, in conspectumque venisset, illi timore perculsi per agros palantes dissipantur, plurimi in montes salutem quaesiverunt. Hic redduntur Dapifero a confoederatis litterae, quibus ad Vlmam reuocabatur. Ille statim iussis parens, agmen auertit; in itinere multos pagos incolis vacuos concremauit. Erat autem iter in duo oppida Leiphemum et Gontzbergium. quorum incolae cum vicinis pagis vsque ad Augustam Vindelicorum in rusticorum partes concesserant. Illo iussus est Dapifer omnem belli molem conuertere, quod dum faceret, incidit in sex rusticorum millia, qui impetum eius non sustinentes


page 288, image: s288

ne momento quidem, partim caesi, partim in adiacentem Danubium flumen compulsi, ab amne absorpti sunt, plures capti, paucis effugere datum. Interim ex Vlma, centum et viginti equites emissi erant, vt auerterent rusticos, qui ex Nouo pago ad Leiphemum praedium velle mittere nunciabantur. His octingenti occurrunt rustici, omni armorum genere splendentes. Nec ob hoc territi equites, equis calcaria subdunt, territi rustici illico fugae consulunt. Ducenti quinquaginta animam reliquerunt, toridem ferme capti, reliqui beneficio vicinae paludis euaserunt. Eodem die Georgius Dapifer adoppida praedicta peruenit, quae sine mora in quascunque daret victor conditiones, sese dediderunt. Auctores seditionis partim laqueo, partim gladio meritas poenas persoluerunt. Leiphemum pediti, Gontzbergium equiti in praedam datum. Ad quos Senatus Imperialis et ciuitates quaedam superioris Germaniae legatos miserant, tentari si quo modo sine sanguine res sedari posset: et diu res frustra tentata, imperfecta remansit.

Dum ad Vlmam de pace consultatur, rustici in Riet prope Balderingam reparant vires, missis ex Algoia auxiliis: quibus freti plurimas arces conuellunt, monasteria foede dilacerant, nobilium aedes depopulantur. Quamobrem Georgius Dapifer in eos mouere coactus, omnem dolum adhibuit, nunc verbis irritans, nunc machinis lacessens, interdum et formidinem simulans, quo eos ad pugnandum allicere posset. Donec die sancto Veneris circa quintam post meridiem horam, apud suae ditionis oppidulum Wortzachium, ad tertium a Biberaco lapidem, ad septem millia rusticorum fundit fugatque, atque adeo ad interniciem, vt nullus supermanserit, nisi captiui admodum pauci: ex quibus didicit tribus illinc miliaribus in pago Wingarteno apud Rauenspurgium alia octo rusticorum millia congregata. Quare diluculo facto signa conuelli iubet, ac incidere, et agmen subsequi. Rustici quod actum praecedente die foret ignari, eodem itinere ad coniungendas cum caesis copias properabant. Qua de re per exploratores Dapifer certior factus, aciem instruit et ordine obuiam ire pergit. Iamque prope erat vt confligeret: quum vno agmine rustici fugientes in paludes proximas se coniiciunt, ita vt ab equitatu persequi nequirent, nihilominus machinis petiti plures vitam reliquere, nox vero superveniens quicquam vltra tentari vetuit. Tantum castra pro nocte munire iussus miles, sequenti die ni aufugissent rustici, pugnaturus.

Septimo decimo die Aprilis omnibus copiis e paludibus in Bodami lacus accolas et Algoios promouet: vbi duo exercitus rusticorum restabant. Vt autem ad Beyerfindium peruentum, et signa conspecta, rustici montes et vineta capiunt, quo ab equitibus tuti forent. Antequam vero machinae dirigi et parari in eos potuerunt, haud turbato ordine et signis erectis ad VVingartemum quam celerrime contendunt. Equites in eos impetum facere cupiebant, ni abstinere iussi fuissent, quod ad duodecim millia hostium esse, exploratum haberet, nec temere quicquam, vt bonus Dux, Dapifer agendum sibi persuaserat. Ad hoc segnius trahebantur machinae, quibus tandem perductis, et in rusticos summa arte emissis, non paruam stragem edidere. Superuenerunt autem Comes Ioannes de Monte Forti, et a Ravenspurgio ad Dapiferum legati, orantes vt mitius parum cum insaniente populo ageret, neue tantum Christiani sanguinis Christianus Dux effunderet: sed datis, quas prius spreuerant rustici, conditionibus, eos ad sua dimitteret. In quam sententiam Dapifer tandem perductus, ea potissimum causa, et quod Duces rusticorum sese supplices adiissent, et signa omnia tradidissent.

Interim non quiscens humani generis perpetuus hostis Sathan, et (vt Christus ait) mendax ille nostrae salutis iugulator, omnisque iniquitatis et discordiarum fomes et auctor, praedam ingentem sibi paratam cernens, in omnia sese conuertit; donec laqueos in quos ruentem populum exciperet, reppererit. Instructis itaque suae farinae (vt postea fructus docuerunt) ministris qui sacrosancti Euangelii praefigentes titulum summique boni prae se ferentes imaginem, seditiosa ad numein


page 289, image: s289

partes rusticas declinatorum, coacti sunt certum rusticorum numerum intromittere, qui bona ecclesiarum et nobilium, quotquot in oppido erant, diriperent.

[Note: Gondersheim.] Ab Heilbronna rustici Sulmam redeunt: vnde praesidio relicto ad Gondersheimium, vbi regiam suam habet Magister Teutonici ordinis, oppido et arce nobilem ad Neccarum positam promouent. Verum is eo tempore cum tota familia aduentum rusticorum expectare non audens se contulerat Heidelbergam ad Palatinum. Aduenientes igitur rustici facile et arce et oppido potiuntur, arcem a fundo diruunt, in qua ad multos dies commeatus inuenere. Commorati aliquot ibi drebus, in Moguntinam ditionem per Budaricos saltus se recipiunt, ibi novem insignia oppida praeter innumeros pagos ad eos deficiunt, coenobium Amerbachium [Note: Amerbach.] depopulantur, Moguntini praesulis vicarium Wilhelmum Episcopum Argentinensem in arce Episcopali in Asschaffenburgo, oppugnant, iuuantibus oppidanis qui sibi iam tum sacerdotum aedes diviserant in eo oppido ad Moenum: quumque nec auxilii quidquam nec euadendi locum Episcopus aspiceret, coactus fuit conditiones quas dare rustici voluerint accipere.

Hiis peractis in Franciam Orientalem ad alterum qui ex Franconibus proruperat exercitum, et iam Herbipolim ad VIII. millia obsidebat, commigrant. In itinere Wildenburg et Limpach arces conflagrarunt: Comitem Georgium de VVertheim conditiones ab se accipere, et machinas dare cocgerunt. Praedicta Franconicae gentis multitudo ortum habuit apud Tubarense Rottenburgum et ad Rotingam convenerunt, vnde cum fignis tribus militaribus Butardum petebant, vt centum triginta equites quos ibi esse compererant, si possent interciperent. Sed certiores hii de consilio facti sese qua facturi iter erant, in insidias locant, et ex praemissariis rusticis multos adorti interemerunt. Aduentante autem multitudine retrocedunt Herbipolim, Rustici vero Buthardum eo die perueniunt, quod copia omnium rerum refertum depraedantur, et in arcem ignem immittunt. [Note: Geilsheim. Reigelsburg.] Deinceps apud Herbipolim haud procul ab vrbe castra locant: Geilshemium et Reygelsburgum arces concremant, vbi ad quatuor millia modiorum [Note: Ochsenfurt.] frumenti et olera ad esum facientia inter sese diuiserunt. Ab hinc ad Ochsenfurt castra ponunt, vbi dies aliquot consumpserunt, quod illic vini magnamvim [Note: Bercklingen.] et frumenti inuenissent. Deinde ad aedes Monachorum apud Bercklingam se proripiunt: vbi sericeas Ecclesiarum magni precii vestes, calices, et varia id genus [Note: Svvartzach.] sacrae aedis ornamenta depraedantur. Inde Schvvartzachum, vastum et diues supra crudelitatem monasterium, depraedantur. Itidem et de Gerolshemo factum. Stolbergum arcem incendunt, item Bimbachium. Consultantibus deinde quonam irent, vicit sententia eorum qui Herbipolim oppugnandam censerent. In [Note: Geroltzbofen.] itinere Geroltzbofen concremant, deinde ne quid non tuti a tergo relinquerent, sequentes arces repetunt, quas omnes depraedatas igne concremarunt, scilicet magnum Lanheimum, Steffansberg, Sichershusen, Michelfeld. Item coenobium quoddam mulierum, et alterum Carthusiensium. Deinde ad Ochsenfurdium repedant, vbi nauem variis bonis refertam (erat Episcopi Bambergensis) diripiunt. Superueniunt ad duo millia rusticorum, quibus adsociatis ad oppugnandam arcem Herbipolensem contendunt dimissa suorum parte ad Gibelstat, Ingelstat, et Grussfeldt [Note: Gibelstat.] arces concremandas. Interim arcem Herbipolensem sollicitant: cumque viderent frustra rem per Canonicos protrahi, tandem arcem oppugnare occoeperunt: et primo die nouem homines machinis interemerunt. Pendente oppugnatione, ex omnibus tantus confluxit numerus, vt ad viginti hominum millia certo fuisse constat, ad haec in oppidum sunt admissi, habuerunt e nobilitate, duos Duces, Gotzen de Berlichingen, et Florianum Geyer.

Intra festa Paschae similiter rusticorum tumultus excitatus est in ditione Episcopi spirensis Georgii Comitis Palatini. Primo quidem non multos, verum statim


page 290, image: s290

nequicquam per Episcopum sedari posse tentatus in magnam excreuit multitudinem. Dimissis in proximos pagos literis huiusmodi, Constans et serium Reipubl. Rusticae decretum, vt quam primum conueniatis, et nobis delectos e vobis centum fratres armatos in defensionem Euangelii et diuinae iustitiae mittatis. Si vitam faluam vobis esse vultis. Ita ingentem congregarunt multitudinem, non defuerat tamen Palatino prouidentia. Misso enim Auenario cum aliquot equitibus, experiri voluit an principiis obstare posset. Verum prope pagum Malsch quendam obsidebant montem, in quo ab equitibus facile tuti erant. Episcopus Spirensis regia deserta ad fratrem Heidelbergam se contulit, nec mora, Rottenburg, [Note: Rotenburg. Eidenheim. Kisselavv. Bruchsel. Gotsavv.] Vdenhemium, Kisselauum, Bruxellas, et oppida et arces statim suae potestatis faciunt. Per idem fere tempus in Marchionatu Badensi ad tria Rusticorum millia rebellarunt, Durlaciumque oppidum ingressi praefectum Vrbis in vincula coniiciunt, coenobium Gotzavv depopulati sunt. Licet autem compulsi a Marchione primo impetu fuissent arma deponere, nihilominus adhuc aestuabant animis ita vt facile resumserint arma, et se Prurheniis coniunxerint, qui explicatis signis terras Marchionis ingressi multa coenobia peruastarunt, praesertim Dominorum Dominarumue Albam, in Hercinia Sylua, et Marchionem adegerunt, vt maius euitaret periculum, quas voluerunt conditiones, acceptare. Redeunt pace [Note: Prurhein] data Marchioni in Prurhenum, vnde septem signa dimittunt ad obsidendam vrbem Spirensem, ni se intromitterent. Quod equidem Spirensium Praesul Episcopus periculum cernens, impetrauit vt sub publica fide ad se eum venire sinerent: vt venit, conditionibus datis acceptisque haud memorabilibus arma deponunt, et ad suos quisque rediit. Panes, vinum, et carnes in aliquot dies Spirensis [Note: Hertt. Metersheim.] Clerus dedit, coenobium tamen prius Herdam et Mechtershemium depopulati sunt. Nihilominus regimen apud Bruxellas constituitur, ad quod si quando opus foret, intra duos dies ad quinque hominum millia cogere posset.

Remanserant in Bretheimio sub publica Principis mei fide immensae ciuitatum Imperialium merces, quae propter motus Rusticos in Sucuia non ausae sunt vltra progredi, has maxime sollicitabant rustici, cumque nihil vsque tutum foret nec conveniebant inter se satis ciues, Palatinus ad quingentos pedites in praesidium mittebat, qui cum in Prurhenio essent, a fidefragis rusticis nihil tale timentes circumueniuntur, nec fide data iurataeque pacis conditione praeualuerunt, quin pedites omnes fide praestita coegerint Heidelbergam redire, rati (vt eredo) se tandem Bretheimio potituros. Ad octauam Paschae nouus rursum fuit tumultus [Note: Zabergevv.] in Zabergoia qui aucti rusticis haec loca incolentibus arcem alteram Magistri ordinis Teutonicorum Stockberg, haud procul a Brackena, in monte Heuchelberg, omni annonae genere abundantem depraedantur et exurunt, deindec oenobiolum [Note: Derdingen] Derdingam, et tandem ad Maulbronnam perueniunt, vbi aliquot dies commorati suntdonec victualia superfuerunt: Abest autem Maulbronna ab Oppido Brethaim milliari. Quare saepiuscule non cessabantBretthemiorum sollicitare deditionem. Cum nequicquam res procederet et iam deficerent alimenta, corripiunt sese ad exercitum, qui ex Rusticis nigrae syluae confluxerat: cum quibus paucis diebus omnes arces et oppida Sueuiae, (Tubinga, et Vrachio, Abspurgoque arce exceptis) in suas manus descendere coegerunt, Monasteria et nobiliorum domus concremarunt, foedeque desolati sunt.

Interim libet hic ascribere qua astutia Prurhenii Bretthemium pertentarint, tanta inuaserat eos potiundi merces insania Id equidem breuius fecero, si epistolam ipsam quam Bretthemium miserunt, inseruero, quae huiusmodi fuit.

Accepimus fratres et amici charissimi, non incerta fama, ingentem aduenire exercitum, qui propter merces illas quae penes vos sunt, oppidum vestrum oppugnatum veniunt. Cum vero vobis simus vicini, fraternam decet vos nobis ostendere dilectionem. Proinde vos rogamus, si contigerit quid deterius quamprimum nos advocetis:



page 291, image: s291

Laturi autem tantis et animis et viribus suppetias vobis sumus, vitinuitis bostibus ipsi inter nos potius huiusmodi bona diuidamus. Haec erant, quae fraterna dilectiovos ignorare nolebat. Valete. Sed neque haec nobilium ciuium animos frangere potuerunt, quin fidem illaesam et oppidum Principi suo seruarent.

Cum nusquam quiescente Sathana fama rerum cis Rhenum gestarum ab Ru sticis Elsatiam peruasisset; et hic rustica gens auram celebratae libertatis hausit, nec mora, ingens confluit porcorum grex, et ad depraedanda deuastandaque vbique monasteria veluti tempestas quaedam corripitur: Altorff, Nevvenburg, Sanctam VValburgim in sylua Hagenoia, et pleraque alia coenobia depopulantur. Res erat grata et plausibilis, quod in summa omnium rerum volutarentur copia et alienas impune opes degluberent, nec opus erat abscedentibus conuenire ad cretam hospitem, [Note: Elsas. Zabern.] praesentia solum intuebantur, ignari futuri. Vt autem multas nobilium aedes deuastassent, ad triginta millia ante Zabernam Elsatiae, vbi Regiam suam Episcopus Argentinensis habere solet, castra posuerunt, et in oppidum nulla vi admittunturi.

Hoc rerum statu Dux Lotharingiae Anthonius vt suos iamiam vacillantes subditos, quinimo ad Saram fluuium motos, in fide contineret, a Sicambro Duce dimissa quinque peditum millia conducit: adhaec ad mille quingentos equites praeter suae terrae auxilia cogit, ad Zabernamque properat, in oppido concludit Rusticos et obsidet, deinde Mercurii post Cantate oppido potitur, et ad viginti millia caedit, oppidum militi datum, foeminae pulchriores abductae. Aberant haud procul ab oppido ad sex Rusticorum millia, qui suppetias sociis ferre volebant, iis miles Lotharingus occurrit, et vix cuiquam vitam relictam perhibent.

Alterum his temporibus quoque tumultum excitauit intra Vascouios montes ciuis VVeissenburgensis, nomine Bacchus: qui intra terras illius Ducis Ludouici, quicquid erat Ecclesiastici iuris, deuastarunt, nomenque avicino loco Cleburgum [Note: Cleburg.] assumpserunt, primo Diui Pauli coenobium in VVeissenburg depraedati ad arcem [Note: Remigsberg.] diui haud procul ab oppido Remigii conuolant Habebat aliquantulum praesidii ab Abbate relictum, qui ad aliquot dies obsidionem pertulit, verum cum nec spes subsidii erat, et oppidum VVeissenburg machinas admouisset, coacti sunt facere deditionem, arx depraedata igne coelum abiit, ad sellas dehinc rapiuntur, arcemque Roderam incendunt, vbi alter se coniunxit exercitus Kolbenhauff dictus: quo [Note: Rodern.] freto ad Zaberniam ad alterum exercitum contendunt. Vt autem Ducem Lotharingiae audiunt peruenisse, retro pedem ferunt, et generosi decidunt animi: multi. domum rediere,

A pugna Zabernensi Dux Lotharingiae sanguinolentum adhuc et caede repentem militem in superiorem Elsatiam duxit, vbi quoque exercitum rusticorum ad decem millia caecidit Inde domum rediit, militesque dimisit.

Adhuc intactus manebat hac lue Palatinatus, verum vt domus cuius parietes ardent, interiora diu illaesa conseruare nequit, ita et hic paulatim intra Palatinae gentis viscera serpere coepit, et primo quidem in Sibeldingensi valle tumultus exortus [Note: Eusserstal. Trifels. Neukastel. Herd. Blesweiler. Geilweiler. Helsbruck.] coenobium Vssersthal depraedatus est, arces Trifels et Neukastel ceperunt, coenobium Herd, Pleisvveiler, Geilvveiler praedae fuerunt, quin etiam Helsbruck, arcem nobilem Comitum de Levvenstein, Scharffeneck, item Bechingen, item Magdeburg, episcopi Spirensis, item Berg Zabern, Schlosramberg, Meistersheim, Odesheim, Essingen, Kirvveiler, Iockenheim, Hagenburg, Grobsberg, Kestenburg, VVingerthen, VVolfsberg, Deitesheim Fridelsheim, Grunavv, Kuppersberg Heimberg, deinde VVintzingen.

[Note: Neustat.] Deinde Neapolitanos ciues minis deterruere, ita vt oppidum illud nobile et munitissimum nulla vi perpessa nebulonibus tradiderint. Cuius rei fama cum ad vicina peruenisset, statim putare actum de Palatinatu, et vndique coitiones fieri coeptae. Praesertim in Bockenheim, ad trecentos conuenere, qui mox ex Petra sana [Note: Hrchheimium. Liebenaw. Neubansen.] aucti vicinos cogunt in sua scelera pagos et Hocheimium Liebenausque coenobium


page 292, image: s292

prope Vangiones, deinde Nouas aedes depopulantur, Hernesheim Dalburgiae ditio nis capiunt, vbi et tormenta bellica et homines consecuti sunt, deinde in pago Osthofen aedes canonicorum depraedati tandem ad pagum Bechtheim ad aliquot dies moram facere, a Bechtheim ad VVesthofen. Interea Auenarius cum trecentis equitibus et quingentis peditibus ad ea loca per Palatinum missus, vt ruentes contineret in fide, caeteros ab huiusmodi seditionibus absterreret. Vt autem advertit, in VVesthofen esse rusticos, promouet illuc. Rustici ad ordines conueniunt, et vinetum quoddam capiunt, vbi sine magno equitum incommodo laedi non facile poterant, tormenta in eos diriguntur erant autem iam ad tria millia, superueniens autem nox vetuit quidquam vlterius experiri, conabantur autem elabi nonnulli e quibus ad sexaginta caesi sunt, nocte intempesta veriti ne ardor Auenarii mane [Note: VVachenheim] rediret clanculum discedunt, et ad VVachenheim alterum Palatini oppidum se conferunt, vbi intromissi quoque vt inde ad exercitum Neapolitanum se coniungerent in itinere coenobium Limpurg sunt depraedati.

Interea Optimus Palatinus omnia prius adhibens medicamina, quam ad effundendum sanguinem Christianum properat, seu vt etiam vires nondum satis robustas colligeret, petiit colloquium. Illi suo principi negant cum pluribus quam triginta equis se eum auditurum. Paret bonus Princeps, eo enim res deuenerat, et sub publica eorum fide, qui nihil minus quam Fidem seruare vouerant, et ad eos venit. Illi in conspectum explicatis signis totis copiis sese ostentant, tandem post multa vltro citroque dicta conuenit, et recipiunt vterque exercitus se quamprimum ab armis discessurum, arces, oppida et res redderent, ne quid in posterum tale conarentur, octo erant rusticorum millia, confert se ad Neapolim Princeps, vbi ad se rediere Duces. rusticorum, quod inter alia conuenerat de Comitiis Heidelbergae celebrandis, illique diem dicendam censebant, iussit apud se decumbere Princeps, et Pentecosten diem dicunt.

Extinctus videbatur, cum circa dominicam Iubilate sacerdos nebulo apud oppidum Eppingam in Cheruscis (parent illi Palatino) Antonius Eysenhut, adsociatis seditiosis quibusdam et nihili hominibus nouum excitauit tumultum dimissis venenatissimis plusquam antea literis huiusmodi textus.

Patientiam et humilem Domini nostri Iesu Christi constantiam in omnibus vestris necessitatibus vobis fratres in Christo optamus. Notum vobis est, quod sub Principibus nostris et eorum praefectis, monacbis item sacerdotibus perpessi sumus iugum. Tandem Dei gratia reuelata est iam eorum iniquitas, ideo moneo vos serio, vt cum omnibus confratribus vestris compareatis sine mora ad oppidum Gochtsheim et cum vno curru, vt Euangelium et iustitia progressus habeant. Quod si dicto minus audientes fueritis, certo sciatis me cum fratribus ad vos venturum. Ita paucis diebus ad mille ducentos [Note: Eppingen. Hilspach. Heidelsheim. Suntzheim.] coaceruauit, indito suo exercitui nomine hellenhauss, quem explicatis signis ad Eppingam ducit, vbi sine mora intromissus, item Heidelsheim pari modo, item Süntzen, vbi aliquot dies commorati sunt, quod commeatus apud sacerdotes inuenissent, nec tamen abstinuerunt, quin proximam arcem Steinsberg concremarint, vt quam altum occupat ea arx montem, et omnibus Cheruscis conspicua est, ignis animos rusticis faceret. Huic quoque malo vt mederetur Palatinus, ab Eusenhut impetrat, vt sub publica fide oratores ad se ire sinerent, Oratores fuerunt Comes [Note: Nassaw] de Anaxone in VVisbaden, quibus nulla fides seruata. Sed diu illusi diem et noctem extremam esse horam putarunt, tandem conuenit vt exercitus dimitteretur.

Dum haec geruntur, redduntur Principi literae quibus non parum laetatus est, quod adhuc aliquid virtutis in subditis suis esse acceperit. Ad Caesaream Lutheram [Note: Otterburg. Vischbach.] tumultuabant ad mille homines, Otterburgumque et Visbachium vetera coenobia corruperunt, cumque vicini quidam pagi se his malis innodari non paterentur, minitabantur illi, contra boni viri ad quingentos conuenere, et in perfidos mouent eosque audacter alloquuntur, et nisi se dedant caedes minantur. Illi territi octingenti


page 293, image: s293

se captos tradunt, arma dant, et res restituunt, praedam bonis illis viris et alia pleraque egregii facinoris decora largitus est Princeps. Inscii foedera seruare Rustici, quod cum Principe Palatino fecerant, non depositis armis duas arces [Note: VVolffsberg. VVinzingen. Ruprechtsberg. Didesheim. Dirmsteim. Franckental.] depraedati sunt, Wolffsberg et VVinzingen. Item Ruprechtsberg, Diedesheim, arcem et oppidum depraedati sunt. Landauum sollicitant, neque tamen profecere.

Apud Dirmsteinium vir nobilis erat Asmus a Vitta, qui sibi pessimos quos que associans, nouum in Palatinatu excitauit tumultum, coenobiumque Franckenthal depraedatus est. Aduertens itaque Palatinus nihil fidei, nihil tuti in rusticis, acrioraque adhibenda medicamina, quoniam haec mitiora nihil proficiebant, conscripsit e sua nobilitate mille equites peditumque tria millia conduxit, cui quoque ex foedere Treuir. episcopus cum delecta trecentorum equitum et peditum mille quingentorum manu subsidio venit. Misit etiam equites Landgrauius qui cum exercitu venturus erat, ni et hanc Germaniae partem hoc imbibisset aconitum, cuius seditionis origo fuit in Hirsfeld ab Abbatis eius loci subditis. Deinde circa Fuldam [Note: Hirsfeld. Fulda.] oppidum alius emersit tumultus, congregatis ad septem millia rusticis, qui Hassianos captis aliquot oppidis et coenobiis depraedatis sollicitabant. quare cum copiis promouendum fuit Landgrauio, et ad Hirsfeld properat, cumque in conspectum venisset, praemisit aliquot equites, qui rusticis dicerent et aperirent sui Principis indignationem. Illi in oppido Hirsfeld non deterriti sese continebant, et staturos pro moenibus videbantur, verum tandem arma tradidere, et Principi in quascunque velit conditiones ad quatuor mille venere. Adhuc restabant tres rusticorum greges ad quatuor millia prope oppidum Smalkalden, quinque millia, apud Fuldam vero ad septem millia. Mouet igitur ad Fuldam Landgrauius: rustici ex oppido se proripiunt, et spem pugnae simulant in quos emissi equites statim fugam fecere Tormenta deinde in oppidum torquentur et oppido scalae admotae, territi ciues supplices ad genua Landgrauii cecidere, veniam implorantes, et ciuitatem dedidere, vbi aliquandiu commoratus Landgrauius, interim tota Thuringia tumultuabat, monasteria, arces, oppida a rusticis depraedabantur, nobilitas vndique persequebatur et sedibus pellebatur. Habet Landgrauius in Thuringia oppidum nomine [Note: Eschwege.] Eschvvege, in quod centum equites in praesidium raiserat, quod sollicitabant rustici, timendum erat ne obsiderentur, quare Landgrauius auctis copiis Thuringiam contendit, cum autem ad Eysenacum peruenisset, occurrunt illi cum copiis Duces [Note: Eysenach.] Saxoniae, et Henricus Brunsuicensis Dux: qui coniunctis viribus ad Franckenhausen castra locant, in quo oppido ingens rusticorum multitudo erat, qui statim ex oppido in editum haud procul montem confluxere, eo animo vt monte adiuti confligerent Verum vt videre Principum copias ad se tendentes, ad principes scripserunt, se Christum prositeri, quod si Christiani essent Principes et se suis coeptis ac commodare velint, nolit gens rustica in eos quicquam vi agere. Ad haec Principes post exprobrata eorum scelera respondent, si Thomam Muntzerum seditionis authorem et eius asseclas ad poenam darent, reliqui in arbitrium vltionis viui acciperentur, cumque, protraherentur diutius rusticorum responsa, admouent Principes machinas, et copias sub montem deducunt, remque serio aggrediuntur: illi quamprimum fugae consulunt, fugientes passim caesi sunt, deinde oppidum corona cingunt, et vi expugnant, quicquid virorum inuentum, trucidatur, oppidum miles diripuit, deinde ad Mulhausen quod oppidum authores in Thuringia seditionis dedetat, omnem belli molem conuertunt, oppidum summa vi expugnant, et de seditionis authoribus supplicium sumunt, deinde pacata regione suas reducunt quisque copias.

Dum haec geruntur, in Noricis Dux Fridericus Palatini frater etsi a suis mirum in modum diligeretur, non quietiores habuit subditos, propter exortos in episcopatu Eystetensi motus, sollicitamque plebem suam. Ille autem cernens in celeritate plurimum esse momenti, ex tempore quotquot potuit conscripsit equites et


page 294, image: s294

peditum nonnullas cohortes, quibus confideret, et tormenta campestria ducenda committeret, et in rusticos qui magno numero in eodem Episcopatu congregari referebantur, mouit, castraque ex composito latiora, non procul ab ipsis rusticorum [Note: Freystat.] castris vsque oppidum Freystat metatus, in sequentem diem confligere statuit. Sed quia animaduertebat e suis nonnullos conflictum propter paucitatem suorum et ingentes rusticorum copias dissuadentes, tum etiam quia natura mitis et clementissimus Princeps, omnia prius sibi tentanda, quam sanguinem effundere, sibi proposuit. Quare ad Rusticos misit qui dicerent, se iam eo animo et viribtu adesse, vt ex eis viuum nullum euadere sineret, nisi protinus ab armis discederent, et quisque ad sua munia rediret. Quod si facerent, se sua humanitate eis parciturum. Illi vt haec audiuerunt, colloquium petunt, et ad ipsum legatos mittunt qui quidem rusticos paratos ad obediendum et ab armis discedendum renunciant, ea tamen conditione, ne quod egislent, cuiquam fraudi foret, neue a suis dominis ad poenam vocarentur. Respondet Fridericus, se alterius factum promittere nolle, hoc tamen sancte polliceri, se omnem operam daturum, vt in gratiam rectpiantur, et pro illis vt offensa omnis condonaretur, intercessurum. Ad haec respondit legatio, Non audere se haec ad suos referre, quos pertinacissimos esse cognoscerent, et nequaquam arma dimissuros, nisi de postulatis securi redderentur. Ad quae Fridericus: Abite igitur et illis renunciate, crastinum diem de hac controuersia iudicaturum, atque ita discesserunt. Spe igitur frustratus, Fridericus, decertare et de fortuna periclitari constituit. Dehortantibus (vt dixi) plerisque ob paucitatem suorum aduersus tam ingentem multitudinem, quae ferebantur ad octo millia, quum ipse supra ducentos et quinquaginta equites, et paucos pedites in suo exercitu (si exercitus dici meretur qui vix cohortem explebat) non haberet. Hos iubet secunda noctis vigilia paratos adesse, vt ante diei crepusculum hostes ex improuiso adoriretur. Interim dimittit nonnullos, qui quid agerent rustici, diligenter explorarent, quorum vnus statim a media nocte rediit, qui Fridericum (vt decet bonum Imperatorem seu Ducem) non dormientem, vt caeteri, sed animo voluntatem, quomodo sine suorum sanguine et incommodo hostes adoriretur et profligaret, inuenit, et infit. Illustrissime Princeps, adsum bonus angelus. Annuncio enim tibi, omnes rusticos desertis castris et impedimentis retictis, dispersos et fugientes abiisse, incredulus adhuc Princeps et irato animo, o, inquit, proditor mentiris, sed non me decipies, prius de te extremum sumam supplicium. Ad haec ille, omnino inquit, vt volueris: modo scias me nihil esse mentitum, qui quae dixi, hisce meis oculis viderim. Laetus responso Princeps diligentins de omnibus interrogat, quae postquam verisimilia intelligit, vt superuenientibus aliis eadem renunciantibus hominem collaudat, et Euangelium daturum se spondet, moxque suos omnes excitari iubet, remque omnem detegit, qui iam posito metu audaciores facti persequendos fugientes suadent correptisque armis et inscensis [Note: Messingen.] equis ingrediuntur iter, vt vero iuxta arcem Messingen quam occupauerant Rustici, peruenerunt, inueniunt, vt renunciauerant exploratores, Rusticos omnes dispersos, et ad sua quemque rediisse armaque deposuisse. Pergit nihilominus Princeps ad oppida recipienda, quae a fide Episcopi defecerant, quae sine mora sese dediderunt, delictorum veniam deprecantes, verum nullam pollicitus Princeps, tantum intercessorem se futurum clementem respondit, omniaque Episcopo restituit, [Note: Neumarck. Berchingen. Berngries.] cohortantibus plerisque vt saltem vicina Nouoforo duo oppida Berchingam et Berngriesam retineret. Atque ita repressi et sedati sunt in Norico motus.



image: s297

HVBERTI THOMAE LEODII DE GESTIS FRANCISCI A SICKINGEN.



page 298, image: s298

LECTORI SALVTEM! BVRCARD GOTTHELF STRUVE

ILlustris gens est Sickingorum ab arce Sickinga, Craichgouiaesic dicta, inter eosdemque insigne nomen promeruit Franciscus a Sickingen, prudentia aeque ac militari arte clarissimus. Huic graue erat cum Richardo Treuirensi Archiepiscopo bellum. De caussa belli varie agunt Scriptores. Sleidanus [Note: lib. III. p. 75.] e quidem eam tali modo exponit: quod ciuile bellum inter aliquos excitatum esse dicit, ad Treuirensem archiepiscopum Richardum pertinet, cui tunc bellum faciebat Franciscus Sickingus, vir fortis, et Lutheri valde studiosus: verum belli caula fuit, non religio, sed quod Richardus duos quosdam suae ditionis homines pro quibus ille fideiusserat, non sisteret iudicio. Sic enim habent litterae quibus amicitiam ei Franciscus ad exitum Augusti mensis renunciat. Chytraeus vero in Saxonia sua [Note: lib. X. p. 258.] sic loquitur dum autem in Saxonia duces Brunsuicenses latae a Carolo V. proscriptionis aduersus Ioannem episcopum Hildesiensem, executores, tota fere dioecesi occupata, metropolim Hildesiam mense Iunio et Iulio obsiderent: ad Rhenum et Mosellam, Franciscus a Sickingen tumultuans Treuerim oppugnauit. Bellum enim indixerat Treuerensi archiepiscopo, Richardo, quem in odio Caesaris Caroli esse sciebat, quod in Comitiis electionis noui Imperatoris, Richardus Francisco Galliae regi suffragium dederat, et ne Carolus crearetur, obnixe contenderat. Franciscus autem cum post Wormatiense bellum, a Camera proscriptus sed a Maximil. primo Imp. ob virtutem et fortitudinem Heroicam, ex plenitudine potestatis absolutus esset: intimus Maximiliani consiliarius, et militum praefectus supremus, etiam apud nepotem Carolum fuit. Conniuente igitur Carolo, arma Richardo cum quo alioquin simultates ei plures intercedebant, alio plane praetextu infert. Vidi enim exemplum literarum, quibus bellum archiepiscopo Franciscus denunciat, quod duos subditos archiepiscopus, ne [Gap desc: Greek word(s)] promissum soluerent, pro quibus rogatu illorum fidem Franciscus interposuisset, vi prohiberet. Scilicet, Richardus Treuirensis, post Maximitiani I. mortem, Gallorum Regi Francisco fauebat, eundemque ad Imperii dignitatem euehi volebat. Sickingus vero Caroli V. electionem apud Electorem Moguntinum potissimum plurimum adiuuabat, atque pro tuendae eadem Carolo, vel iubente, vel conniuente, in gentem collegerat exercitum. [Note: Seckendorf in Historia Lutheranismi lib. p. 122.] Accedebat, quod Richardus Euangelii doctrinae nimium esset infestus, cui portam aperire conabatur Sickingus. [Note: Spalatinus in litteris ad Doelzigium apud eundem p. 226.] Coepit igitur hoc bellum an. 1522. Treuirorum vrbem obsidebat Franciscus, inde et ciuium virtute et auxiliis Palatim depulsus, destructo D. Maximini monasterio antiquissimo, vrbi vicino, in quo hospitium suum habuerat, et vastatis passim Treuirensis, Episcopi agris, domum rediit. Dum autem Treuirensis, facta cum Palatino Ludouico, et Hasso foedere, summa ope bellum tota hyeme instauraret, Franciscus a Sickingen, dum Lutherani dogmatis fautor videri volebat, a Lutheranis non solum et Ciuitatibus ad Rhenum, Palatino ob nouum institutum vectigalinfensis, sed etiam nobilibus, quorum plerique, quod res suas prodegissent, res nouas malebant, auxilia expectabat. Ast, postquam ab Imperii Regimento fuisset proscriptus, post Pascha 1623. Hassus Palatinus et Treuirensis, magno collecto exercitu, obsidere Francisci arces coeperunt, priusquam ille vires suas augeret. Et postquam compertum fuisset, ipsum in oppidum Landstal se recepisse, illud osidebatur. Intra paucos dies magna bombardarum vis disiiciebatur vbi, cum forte trabe quadam ictus Franciscus, graue vulnus accepisset, dedi arcem iussit, ipseque intra biduum fuit extinctus. Hoc bellum in Saxonia sua [Note: p. 258. sq.] plenius describit Chytraeus, et singulari relatione Caspar Sturmius. In Schardii Tomo secundo [Note: p. 121.] reperitur Francisci a Sickingen cum Treuirorum obsidio, tum exitus eiusdem, ligato sermone descriptus aBartholomaeo Latomo. Sic etiam Caspar a Lerch, [Note: de Ordine Equestri immediato fund. 11. summar. XC. p. 125. 144.] Cyriacus Spangenberg [Note: Adelspiegel p. II. lib. 6. c. 9.] et Bernhardus Hertzog [Note: Elsasser Chronic. l. II. c. LXXVI.] fata huius Francisci et bellum hoc Treuirense plenius describunt. Quibus etiam Seckindorfium [Note: Hist. Lutheran. lib. I. s. LVII. §. CL.] subiungimus, et Christophorum Browerum [Note: Ann. Treuir. lib. XX. p. 337.] Hanc autem Historiam aeque Iano Iutio, Huberti Thomae, filio se debere, profitetur Freherus.



page 299, image: s299

DE FRANCISCIA A SICKINGEN EQ. REBVS GESTIS, SEV POTIVS AVSIS, ET CALAMITOSO OBITV HISTORIOLA IPSO TEMPORE EXARATA AB HVBERTO THOMA LEODIO ILL. PRINC. LVDOVICI PALATINI ELECTORIS CONSILIARIO ET SECRETARIO.

SEckingensis familia ab arce eius nominis in Cheruscis nomen sortita, [Note: Sickingen arx.] non tam ante viginti annos apud suos nobilis quam illam Franciscus a Sickingen, is de quo scripturi sumus, toti pene Europae celebrem ac formidabilem reddidit. Huic pater Svvickerus fuit: qui prospera inbello, quod aduersus Agrippinenses gessit conniuentibus Principibus, fortuna vsus, acceptas a parentibus opes Francisco filio adeo auctas [Note: Eberburg.] reliquit, vt is mortuo Suickero patre arcem ignobilem Eberbergum tantis munitionibus circumsepserit, vt ne omnibus quidem Romani Imperii viribus expugnari posse diu vulgatum sit. In rupe satis euexa et vndique praerupta, praeter ad eam partem qua Cauro perflatur, consita est. Subiacet oppidulum versus Septemtrionem, qua parte Naua fluuius in Alzentiam, qui a meridie arcem subluit, immergitur, campus circumiacet, et Cerere et Baccho supra modum fertilis: ad meridiem [Note: Rheingrauen.] vltra Alzentiam arx altera, vnde Comites Rheni cognomina habent, excelso monte dependet, subsunt argenti fodinae, e quibus non parum emolumenti singulis annis suscipiebat. Arcis postmodum Nanstalli partim pecunia partim minis, in possessionem venit, quae est in Vascouiae montibus, fortitudine Eberburgo neutiquam dispar. Accessit postea illi quoque expulsis viris dominis, altus mons, arx item in [Note: VVasigavv] Vascouia tanta altitudine excellens, vt nubes contingere cacumine crederes. His omnibus fretus Seckingensis, ne patri bellicoso degener filius videretur, Vangionibus quorum caput est Wormatia, bellum intulit, quod in tertium annum vsque produxit. Cansas huius belli referre supersedeo, quod et a Francisco et a Vangionibus diuersae tradantur. Caeterum tantum hoc bello profecit, direpta naue, et captis ex primoribus vrbis aliquot, vt ausus sit magna equitum manu ante vrbem castra ponere, et per dies nonnullos speciem obsidionis facere, vt si posset factiosos ciues (quorum quamplurimos partes suas fouere sciebat) vel ad deditionem, vel saltem ad aliquas conditiones pacis accipiendas compelleret, parumque abfuit, quin voti compos fieret. Quum enim videret pauper plebecula vires suas excindi, segetes comburi, conculcarique pede, deditionem certe meditabatur. Instigabat ad id tacite Clerus, cui perpetuum est in hac vrbe cum ciuibus et propemodum innatum odium, et illud quidem adeo acerbum vt cuperet maximo suo malo ciuitatem perditum iri. Sed Comes de Hagis, qui tum Consistorio Imperialis Camerae praesidebat, et prudens Senatus plebem ad concionem vocant, malaque et pericula proditionis demonstrant; rogant vt praestiti iuramenti memores vrbem Caesari et Romano Imperio sibique adseruent, neue tradendo vrbem viro imbelli, quam maiores sui vel educto exercitu ab armis Iulii Caesaris tamdiu tutati sunt, indelibili ignominia sese conspurcarent. His et similibus verbis a seditione animi plebeculares reuocati, se nulla in re defuturos Senatui pollicentur, iuramentoque adfirmant, pro moenibus sese vitam posituros. Qua re animaduersa Franciscus obsidionem solvit, bellumque crebris vt coeperat incursionibus continuat, et cum (vt opinor) vires ad perseuerandum non satis suppeterent, maximas imperialium ciuitatum merces, quae per id tempus ad emporium nobile Germaniae Franckofordiam deuehebantur,


page 300, image: s300

in praedam cepit. Hac de re permotus Caesar Maximilianus, Imperium in arma vocat, et maiores quam aduersus nobilem conueniebat vires coaceruat, equites Burgandos, in vrbem Wormatiam praemittit: qui in ditionem Palatini Comitis, eo quod Francisco per omnia fauisse crederetur, praedas agerent. Sed quam pronus in iram Caesar, tam facile blandis verbis sese statim emolliri patiebatur. Quibus egregie doctus Franciscus non solum a Caesare rebus nequaquam redditis pacem impetrauit, sed et stipendia insuper addita sunt, vt se a Gallo, a quo regie donatus nuper erat, prorsus abdicaret. Sed et Vangionibus bellum remissum: quibus Caesar vt facilius condescenderent, quadraginta millia aureorum se daturum pollicetur. Non parum elatus his rebus Franciscus, coacto exercitu Lotharingiam ex improuiso ingreditur, castella aliquot expugnat, regionem longe lateque depopulatur. Re inopinata tertius Dux Antonius incompositam plebem vtcunque potest, cogit, sed fama (vt est plerumque maior vero) diuulgauerat, tantam esse in exercitu Francisci et equitum et peditum multitudinem, vt breui et prius quam vllae possent Duci aduenite suppetiae, Lotharingia tota debellata crederetur. Fidem faciebat, quod non sine maximis viribus Franciscum tantum facinus in tam potentem Principem, ad haec Gallico fretum foedere nequaquam aggredi ausum quisque secum reputaret, accedebat Duci miseratio quaedam erga subditam gentem, cui cernebat vix prius subveniri posse, quam tota in praedam venisset. Quare melius ratus, parua iactura magnum vitare incommodum, cum Francisco paciscitur, vt accepta pecunia expugnatas arces redderet, tricentisque aureis in singulos annos ex aedibus suis suam opem contra quemcunque Duci praestaret. Dici equidem vix posse credo, quantum famae et honoris haec expeditio Francisco peperit: nobilitas germana illum ad sydera extollere, [Note: Mets.] dicere dignum Imperio, hortari ad maiora; fortunam summa polliceri, modo pergeret, asserere. Nec frustra. vt enim erat animo maximo, postmodum Mediomatricibus, quorum caput est nobilis ciuitas Metis, bellum exorditur, pagis nonnullis exustis ante vrbem castra ponit. Verum Mediomatrices, exemplo Lotharingi, triginta millibus aureorum, et militis vnius mensis stipendio dato, pacem rede merunt. Nec mora, quin eundem exercitum in prouinciae praesidem, quem Landgrauium Hassiae vocamus, educit, erat is ea tempestate iunior, quam vt recte bello rebus suis consulere per sese posset, tumultuosa nobilitas, vt tempus patiebatur, in oppidulum non admodum procul a Francofordia se recipit, in quo veluti aues in cauea a Francisco, ne aliquo modo inde redire possent, vndique oppugnantur: atque adeo acriter, vt nisi omnes sese captos velint, triginta sex aureorum milibus coacti sunt pacem redimere.

Hactenus Francisci ab Sickingen res prospere feliciterque gestas compendio perstrinximus. In quibus perpetrandis tanto fortunae beneficio vsus est, vt non modo eos quos bello persecutus est, non male adfectos sibi non reddiderit; verum excepto Landgrauio, sibi postmodum fauentes applaudentesque habuerit, eoque fastigii peruenit, vt ille optime de rebus suis consultum crederet, cui Franciscus bene volebat, Germaniae Principes beneficiis sibi illum demereri studere, stipendia dare, nihilque [Note: Drachenfels. Lutzelburg. Daun. Kallendels.] non facere quo illum quisque in sua vota pertraheret. Draconis rupes, Lutzelburgum, Daunum, Frigida rupes, et pleraeque aliae in Vascouia pluribus addictae dominis arces, illum in comunitatem admisere. Quid plura? huic vni fortuna sese tota effundebat; qua si pro modo vti nouisset, vix scio an habuisset Germania de nobilitate, qui cum Francisco nostro aut opibus aut honoribus, sed nec fauore veniret comparandus, nedum praeferendus. Sed huiusmodi sunt hominum ingenia vt tum demum nuhquam quieta, nunquam tranquilla esse queant, quum id tandem tot votis sumus adepti, quo maxime otium tranquillitas vitaque beata (si qua in hoc seculo esse possit) constituitur, denique opum et gloriae cupiditas adeo in cordibus humanis dulce venenum est, vt illo degustato nunquam quis deinde exatiari valeat; quin quo plus est epotum, plus semper sititur, vt de aquis inquit Pelignus


page 301, image: s301

Vates. Quo morbo Seckingensis eques maxime semper laborauit, et licet iam in sertectam vergeret, et podagra adeo diuexaretur, vt non iam equo insideret, sed Lectica deueheretur, non tamen potuit cohibere ferocem spiritum vt eo bello abstineret, quod quidem supremum gloriae, sed extremum, vitae opumque omnium amissionem liberorumque exilium Francisco peperit, vti larius Diis fauen tibus iam prosequar.

Franciscus Seckingensis re prospere vbique gesta festur Deo opt. max. imprimis deinde post Deum Illustrissimo Principi Ludouico Comiti Palatino Sacri Rom. Imperii Archidapifeso et Principi Electori, acceptum agnoscere quicquid fortunae prosperitate, nec immerito quidem, optimus enim Princeps quod adfectus a Vangionibus iniuria, et Landgrauio pater eius Philippus bello lacessitus fuerat, facile passus est nobilitatem Palatinam per omnia illi praesto esse, qua sine nihil horum quae gessit, Franciscus perficere poterat nec famam vt plus terroris diluere curauit, quae vbique diuulgauerat Franciscum cuncta ex eius sententia et auctoritate gerere. Sed clementissimi Principis beneficium in non satis gratum hominem collatum euentus docuit. Quippe cum nobilitas Landgrauiana non promissis in Darmstat satisfaceret, nec conuentiones ibidem initas fidei immemor perstitae seruaret, qua propter vt perfidos vbique proclamaret, illi vicissim conuitiis et [Note: Treuiri.] famosis libellis cum dilacerarent, bello se vindicare arderet. Sed deterrebant partim foedus quae cum Sueuis et Palatino ferierat, partim locorum distantia et iniquitas. Multa igitur versans animo non opportuniorem viam reperit; quam per Treuiros, quorumque Praesul vt tutius suas defendere terras possit, eodem Landgrauio et Palatino confoederatus erat. Hunc omhino debellae quacunque data occasione Franciscus statuit, nec id operosum fore multae causae dictitabant, sciebat ciuitatem Treuerim summum iamdudum odium in clerum concepisse, ad haec renascentis Euangelii libertas vniuersam Germaniam adeo in viros Ecclesiasticos concitauerat, vt passim ludibrio haberentur, et acceptissimum Deo sacrificum sese praestitisse credebat, qui summo opprobrio foedaque ignominia illos adfecisseti. Cuius Franciscus vbique se adsertorem defensoremque data opera iactitabat. Existimabat etiam confoederatos Pfincipes pro more serius Treuiro auxilla missuros, priusque ad deditionem Treuirim vrbem venturam, quam vllum aduenire posset praesidium: qua dedita facile caetera expugnari posse videbantur, atque inde brevissima in Hessiam via pateret. Tentauit igitur saepius causis disquisitis Treuirum; sed cum illae non satis idoneae aut iustae viderentur, nec diutius quod conceperat animo differendum putaret, Treuiro in haec verba bellum indixit.

EX his satis patere existimo belli Treuir. et originem et causas. Verum haud scio an satis veritati respondeant, quae de duobus captiuis Franciscus scribit, illi enim adseuerant se vi ad rogandum Franciscum compulsos, vt per se fidem faceret; Quod vero Caesarem inserit, puto magis ad terrorem factum quam vt verum ad firmem, licet satis credibile sit praeter iuramentum non adeo per omnia behe voluisse Treuiro Caesarem, quod in electione sua in Imperatorem; libentius Treuir suffragium Gallo praestare voluerit quam ipsi Augusto, dum autem in Deum perpetrasse quaedam subinculcat, existimo innuere velle, Treuirum parum (vt omnes sacrificuli) fauisse renascenti Euangelio Christi, cuius vt praedixi Franciscus sese protectorem nominabat. Caeterum octauo ferme post indictum bellum die non impiger (vt solet) Franciscus terras Treuiri ingreditur, et primum oppidum [Note: S. VVendel.] S. Wendelini oppugnare contendit Erant in eo oppido circiter centum equites ad defensionem vrbis relicti: quos dum viribus suis diffidunt, Franciscus omnes captiuat. Pergit deinde nonnullas arces expugnare, et tandem ad Treuerimcastra ponit. Interim Palatinus et Hessus plus fere solliciti de bello, quam Treuerensis praesul


page 302, image: s302

(notatus est enim satis segniter se praeparare seu quod nimis pecuniis indulgeret, seu quod existimaret bellicum Francisci apparatum non in se sed (vt ipse divulgauerat Seckingensis) in Gallicum bellum ducendum subsidium obsesso iam Treuiri mittunt quam acriter Franciscus impugnabat, parte maxima muri machinis decussa. Eodem tempore veniunt a Caesaris regimine ad Franciscum literae, quibus, mandabatur sub grauissimis poenis vt ab armis discederet, ille spe ad Treverim frustratus quod aduenisse in vrbem praesulem sciebat, timebatque ne si copiis Palatinis et Hassianis coniungeretur, viribus ipse inferior longe foret, nec iam alimenta vlla in castra adueherentur, occasione sumpta, nec terga dare videretur, obsidionem soluit, in reditu vt ex animo totam iram effunderet, omnem regionem circa igne concremat, sacra quaeque et prophana depopulatur, vastat, depilat, atque ita spoliis onustus ad arces suas rediit. Nec ob id Palatinus et Hessus ab armis discedunt, sed eductis. exercitibus Palatinus Altzeiam contendit: vbi relictis copiis ad Wessalam superiorem Treuirum et Hessum conuenit, consultatur ibi de bello, placuitque aliquandiu vt ad oppugnandum Eberburgum vnanimiter irent. Sed fama inexpugnabilis arcis, et instans hyems, ab hac expeditione deterrebat. Quare [Note: Croneberg.] mutatis consiliis ad Cronenberg totum pondus belli conuertere statuunt. Oppidum est duobus a Francofurdia milliaribus ad altissimi montis radices, loco amoenissimo et fertilissimo consitum duplicique orbe murorum circumseptum. Arx in medio fortissimo atque crassissimo muro montem satis excelsum obtinet, ita vt non ab re nomen inditum videatur, quippe crebrae turres et propugnacula, procul aspicienti imaginem coronae triplicis, qua consuerunt Romani Imperatores iam insigniri, repraesentat. Hoc oppidum Hartmannus de Cronenberg pro parte possidebat, vir equidem omnium iudicio bonus et pius, quique negotio reuiuiscentis Euaneliii aduersus calumniatores nusquam pro virili defuit. Sed dum ipse diuinorum praeceptorum haud satis memor contra fraternam cluritatem Francisco adversus Treuirum bella gerenti suppetias tulit, atque arcis Eberburgi custos remanens per omnia belli participem se fecit, par est iam qui prosperitatis spem summam expectabat, aduersae fortunae aequiore animo perferat adflatus. Qui tale nihil metuens, oppidum absque praesidio valido reliquerat. Quare aduentu Principum territi ciues, defensionem quidem aliquandiu simularunt, pro moenibus stare, omnis generis machinas dirigere et eiaculari, nihilque omittere quod ad retinendum oppidum videbatur. Nec seguior Hartmannus, qui sese in oppidum recludi non conducibile sciebat, Principes per amicos orare, rogare praesertim Palatinum, ne se qui nunquam aduersus eum mali quicquam cogitauerit, tam misere deperdat, nosset ipse quanto periculo maiores sui in bello Bauarico pro Palatinatu etiam aduersus Caesarem propugnassent, si quid ipse deliquisset, mulctari iure percuperet, non recusaturum quantumuis grauem poenam, traditurum sese oppidum et arces Imperio, cuius esset proprietas, quo securiores Principes forent. Quod si sua causa non moueretur, saltem pueros innocentes inspicerent, viduarum eiulatus exaudirent. Haec et similia Palatinum satis (vt est profecto omnium clementissimus Princeps) flectebant, sed Treuiri recens vulnus nimis adhuc vrebat praesulem, vltima quoque orationis verba magis Hessum exasperarunt quam emollirent, namque vt est ex tempore ad respondendum praeceps, cum de puerili aetate miseranda mentionem audisset, Et quis inquit, mei misertus est, dum nuper puer essem (ad Franciscanum aduersus se bellum retorquens) Stat sententia firma, postquam Hartmannus praeter ius et aduersus Imperii leges amicum nostrum Treuirum damno adfecit, omnino et bona et corpus eius perdere. Nec mora, machinas muris quanto propius potuit admouere iubent, portas decutere incipiunt. Qua re animaduersa ciues et qui erant in praesidio, de pace ad Principes fecialem mittunt. quae tradita arce et oppido rebus omnibus saluis illis data est, praesidium libere emissum, in Moguntiacam deinde nobilitatem animaduertere Principes statuunt:


page 303, image: s303

quae maximas Francisco vires in bellum Treuirense subministrauerat, imo hac suadente susceptum plerique adserunt, nec defuere quin aperte dicerent Praesulem tacitum coadiutorem, Certe saris mihi persuadet, non perinde illum ab hac lepra mundum: qui et magistrum suum curiae (vt vocant) Frouinum ab Hutten, et Marscallum Casparem Lorch, addamus et primarios ecclesiae suae Moguntinae Canonicos Francisco antesignanos (vt ita dicam) habuerit, passusque sit praedam Treverensem Moguntiae publice venundari et in manubias redigi. Quare Principes ab eo literis expostulant, vt sinat et adiuuet sese de illis poenam debitam sumere, qui publitam Romani Imperii pacem vetito bello violassent, quam et ipse seruaturum et defensurum praestita fide iurasset, Mountinus confoederatis Principibus rescripsit.

QVibus cum nihil proficeret, principum congressum expostulat, et publica tamen fide ad eos Francofurdiam venturum pollicetur, ratus scilicet plus coram impetraturum quam literis. Qui cum aduenisset, causam nobilium suorum eodem ferme tenore quo literis prius egit. Illi respondent, se praeoptasse, ne ad id incommodi nobilitas Moguntina deuenisset, nunc eo adactos esse publicae rei causa, quam deserere nec vellent nec possent, vt de transgressoribus Legum Imperialium quas ipsi condidissent, debitas poenas exigant: alioquin et malum impunitum in deterius verteretur, et ipsi periurio obstricti notari possent, ad quae Moguntinus, Quandoquidem consanguinei, inquit, ita vobis persuasum est, vt nec mei intuitu nec vllis precibus moueri posse videam, rogo, inquit, saltem atiquid clementiae meis impertiri velitis, ne se omnino conquerantur meis precibus nihil fuisse adiutos. Cui Principes, Licet ita dictantibus Legibus, vt primo res redderent Treuiro, belli sumptus resarcirent, ad haec ab vnoquoque sexaginta millia aureorum exigere possent, tamen vt sui sentiant se omnia cum decore sua de causa facturos lubenter, ab omnibus semel duntaxat sexaginta florenorum millia expostulant. Territus Moguntinus ea summa ad humillimas fere preces deuoluitur, et tandem impetrat, vt statutis terminis Principibus nomine nobilitatis viginti quinque millia aureorum persolueret. Frouinus vero ab Mutten cum interrogaretur, an ipse quoque in hoc pacto comprehendi vellet, respondit se saluo honore non posse in has partes descendere, et vt est elato admodum animo non dignatus est Principes de clementia precari. Quare in reditu suo in patriam Landgrauius aliquot arces expugnat, Comes Palatinus et Treuir se ad sua recipiunt, dispositis in Creutzenach, Sobernheim et Lutera praesidiis equitum, qui per hiemem quantum possint Francisco alimenta subtrahant. Non tamen segnior redditus Seckingensis, arcem munitissimam Lutzelstein Kalendis Nouembris noctu per insidias capere aggreditur. Sed nescio quo spiritu ex colludentibus vigilibus quidam ad socios, memor sum, inquit, arcem (quam tum nominabat) his Kalendis insidiis receptam, ibo circuttum muros, ne tale quid nobis forte eueniat. Perseuerant alii in ludo, ille egreditur, audit intra muros strepitum, et subsibilantium sibi scansorum tenue murmur, redit ad socios remque omnem narrat, auscultant et illi, hic verum esse affirmat, ille vento commoueri lapides ait, subdubitantes tandem concludunt vt machinulae aliquot eiaculentur, ad quarum sonitum terriri Franciscani, qui iam munitionem primam tenebant, certo existimantes proditionem, aperta voce exclamant: Moriendum est vobis nebulones, illi admouent ea parte, qua iam tumultum audiebant, machinas; et in ascensores detorquent. Exauditi in subiecto oppido villani accurrunt, et causam tumultus interrogant, quos triginta in arcem recipiunt. Quibus adiuti facile Franciscanos a moenibus deturbant, qui tandem relictis scalis terga vertunt. Hac spe frustratus Seckingensis, non amplius dissimulari posse bellum aduersus Comitem Palatinum ratus: indicendumque si suo honori consultum velleti. Mos est


page 304, image: s304

enim nobilitari Germanae, cum alicui bellum indicere volunt, vt prius licere sibi existiment aliquid surripere, itaque in haec verba scripsit.

POstea Comes Palatinus vbique in vicinis Francisco oppidis praesidia collocat, Wilhelmo de Habern audaci et tumultuario equiti Caesaream Lutheram et praesidium commendat. Ille vt est ad subeundos labores impigerrimus, cottidie ante arcem Nanstallum, vbi Franciscus semper fere erat, excursiones facit Franciscus vero nunquam sui copiam extra oppidum facere voluit. Imo nec cum posset, in Palatinos vnquam emitti glandes passus est. Verum aliquando emisso tabellario illis blande dici iussit, paucos et illos quidem pauperes nobiles esse in oppidulo, quibus cum si male agatur, existiment viceuersa idem sibi euenturum, causam nobilitatis tueri se, quare reuerterentur Lutheram. Quod si velint, aut vini aut cereuisiae potum illis libenter de paupertate sua impertirentur. Hoc modo putans se animos eorum emoliturum: nihilominus Auenarius quibus potest eum modis persequitur: et cum resciret in arce Wartenberg Franciscanos hospitari, vnde maxima damna Palatino inferebant, et pecunias a circumiacentibus pagis aut incendia minitabantur, quare assumptis peditibus aliquot ante arcem pergit, et hiis qui in arce erant ad colloquium vocatis, ita infit. Postquam, inquit, ex hac arce Francisco adhaerentes Principi meo contra ius et leges bellum intulistis, exigo a vobis vt quam primum hos muros mihi tradatis, si vos saluos esse vultis. Ecce enim veni, non reversus, nisi deiectis bis moenibus, quibus videtis machinis. Iuro autem Deos, si sinitis vel minimum lapillum emittere, ne vos quidem totus mundus redimeret, quin omnes laqueo vitam finire faciam, His auditis territi qui in arce erant, se emitti liberos rogauerunt: quod equidem recepta arce Auenarius fecit, quam postmodum euectis quibusque melioribus rebus igne concremauit, crebris deinde ante Nanstallum excursionibus Franciscum diuexat, quadam vero die circa occasum solis Ioanni ab Sickingen Francisci filio ab arce Kallenferlls redeunti de industria occurrit, erat vtrique par ferme equitum numerus, sed incompositi inordinatique Franciscani veluti in insidias incidentes ab Palatinis excipiuntur, hastis primo concurrunt, deinde districtis gladiis rem gerunt, diu certatum ambigua pugna, nec dubium quin ad Franciscanos victoria declinasset, ni ducis Auenarii industria ab ordine cogendo perhibiti fuissent, quare cum illi viderent non se posse coire, more Parthorum nunc terga vertentes, nunc rursus proelium redintegrantes, pugnare coeperunt. Sed ardor Ducis Auenarii ita illos consequitur, vt tandem se captiuos tradere cogerentur, Francisci filius cum fugam meditaretur, transfosso equo concidit, cumque herbam adhuc porrigere nollet, perfoditur illa mala atque tum victum se captumque tradidit.

Continuatur deinde bellum absque re vlla memorabili, tentauerunt multi Principes, si quo modo discordes reducere ad pacem possent aut saltem inducias impetrarent, cum viderent Principes nec pacem absque dedecore suo, nec inducias sine magno suo incommodo admittere posse, vtrumque excluserunt.

Interim Ioannes Melchior de Rosenberg qui sub Principe Palatino ad Cronenberg militauerat, quemque Palatinus multis beneficiis ornauerat, summa perfidia [Note: Boxsperg.] vsus ex arce Boxsperg, in quam nonnunquam clementia eiusdem comite famulo intromittebatur, adiutus sacrificulorum quorundam auxilio, custodes nil tale ab eo expectantes excludit, atque mox vt interim arcem et alimenta et militibus induceret Comiti Palatino scripsit. Licet multae causae forent, quae eum ad recipiendam arcem mouere potuissent, tamen non ea ratione factum putaret, qua suae clementiae quidquam detrimenti inferretur, verum cum ipse negligentiam custodum offendisset, veritus facillime, si id rescirent Principis hostes, arcem capi


page 305, image: s305

posse, atque ita et sibi et Principi inde maximum periculum imminere videret, exclusis custodibus arcem in suam custadiam recepisset, subdubitare visus est Princeps, donec audiuerit Franciscanos in arcem receptos. Quare illi necesse fuit in oppido mox collocare praesidium, qui illos intra moenia Boxsperg continerent, et vicinos pagos ab iniuria arcerent. Iam ver appetebat, aptissimumque inuitabat tempus quum tres confoederati Principes non vlterius differendum bellum rati, conducto milite exercitum cogunt, et de industria quasi primam fortunam ad Eberburgi moenia experirentur, ad Crucenacum cum toto exercitu conueniunt, vnde cum equitatus parte et peditibus aliquot, dum Wilhelmum de Rennenberg, et pincernam Eberhartum de Erbachio ad Nanstallum festinare iubent vt si quo modo possent Franciscum in arce circumcluderent, summaque custodia adfirmarent ne inde exire possit: se continuo adfuturos com toto exertitu, vt iussi faciunt, arcem et oppidum milite, et qua exitus patebat fossa valloque cingunt. Praemiserant vero tabellarium cum literis quibus suo nomine Francisco bellum indicebant. Qui iussus expectare, donec rursum conscriberetur, interim accurrit quispiam nuncians Francisco, omnia dumeta completa equitibus, ad quem ille: sunt equites Luterani, volunt videre quid per otium agamus, subinfit qui nunciauerat, at descendunt, et equos arboribus adligant. Tum satis perpendens in obsidionem aduenisse, manebunt, inquit, hac nocte nobiscum: et conuersus ad tabellarium, adduxisti, ait, nobis peregrinos hospites abito et dic principi tuo, audiuissi me ei esse novas machinas, mihi noua moenia, experiemur alter alterum. Principes vt acceperunt Franciscum in arce inclusum, alacres ad obsidionem contendebant. Sed interim Franciscus volens emittere equites nonnullos, quibus superabundabat, ad alteram oppidi partem lacessere leui pugnae genere coepit hostes. In quam partem cum omnes confugerent, equites facillime elabuntur, et in syluis sese abdunt quarum [Note: Sargemund.] beneficio tuti in oppidulum ad Saram Gemundam peruenerunt. Quae res non tam propter equites elapsos Principes male habuit, quam quod ex eo die incerti erant, an Franciscus cum hiis aufugisset, an adhuc in arce foret. Nihilominus muros omni machinarum genere tantoque impetu concutere coeperunt, vt affirmarent plerique longo aeuo tam paruo tempore tantum muri deiicere non vidissent. Quae res quum nunciaretur Francisco, quod praeter fidem videbatur antiquum murum XXIIII. pedum perforatum et omnino concussum, voluit ipse videre iussitque se educi quod aeger pedibus foret podagraque laboraret, cum egressus esset, ecce in eum locum directa machina tantum pulueris parte muri concussa fecit vt non viderent accedente (vt satis credendum est) terrore vbinam rectc statuerent pedes. Franciscus ipse concidit grauissimo in sinistro latere accepto vulnere. Erant in eo loco pali igne, quo durior foret cuspis, adusti; incertum reliquit, an palus an fragmina lapidum eum vulnerauerint. Caeterum cum surgere nequiret, nec ab eis qui secum erant prae pulueris densitate, conspiceretur; coepit vocare vt eum erigerent, cumque nescire dicerent, vbinam esset, Auditis me, inquit, sequimini vocem, tandem Sacellanus eius recepto animo palpando coepit eum requirere, et cum forte iacentem depraehendisset, erecto illo reduxerunt in arcem, cumque medicus tentaret vulnus, inuenit adeo profundum vt epar et iecur vulnerata depraehenderentur: cuius atrocitate deterritus nobilis qui astabat collapsus est, tum chirurgo, dimitte me, inquit Franciscus, et iuues illum, cum vero renueret, non patiar, inquit, ne contrectes amplius, ni illi subeundum sit. Vix conspersa aqua illi vires reuocauerat, cum aduertens alium item nobilem pallescere, educ etiam, inquit, prius illum, et cum tardaret, audin' inquam quid dicam, educ illum. Hic videre licet profecto, quantus in eo animus, quantaque mentis acrimonia fuerit, non enim abiectior ex ea hora ne suis animum adimeret, sed quam ante, longe erectior et laerior visus est, nec eos qui secum in arce erant, verum et externos animare voluit, scripsit enim quarto obsidionis die vario et ignoto elementorum genere


page 306, image: s306

Balthasari Slors, Wilhelmum Comitem de Zorn adiret, iuberet vt quamprimum ipse ad debellandum Principes, properaret. Facile id fore, quod nullum ordinem seruarent, excubiae male dispositae essent: vbi et quo loco falli possent, edocet, habere se in arce familiam interritam, et in quoscunque casus pronam, nec ob hoc deterreri quod muri maxima ex parte deiecti forent, nihil enim adhuc ad expugnationem, se a lapidibus parum laesum, sed nihil nocere. Literas excubitores interceperunt, quas ego tandem post desperatam earum lectionem perlegi, quas equidem dicerem a Francisco de industria ad deterrendos Principes confectas. Sed mirabiles characteres et vix legibiles a quoquam ferme fidem adimunt. Caeterum altero post die coeperunt in arce rustici primum instigante illos nobilitate de deditione submurmurare, deinde milites gregarii palam adfirmare; non posse diutius, ni exoptent omnes praesentem mortem, arcem retineri. Quae cum Franciscus resciuit, adeo consternatus est mente, vt ex ea hora magis atque magis coeperit aegrotare. Conficiuntur autem sub eius nomine et annulo literae in haec verba.

WIlhelmus de Rennenberg ex iussu Principum colloquium admittit, petierunt imprimis se emitti liberos, et res asportare, de Francisco autem nullum verbum, cumque Principes id nullo modo facere vellent, tandem conuenerunt, vt milites gregarii cum rebus suis dimitterentur: tantum ne intra mensem aduersus Principes quicquam molirentur, nobilitati carceres equitum polliciti.

Sequenti die Principes auidi videre Franciscum, arcem ingrediuntur, decumbebat ille in excauata rupis parte, quem locum vnicum habebat a machinis adhuc imperforatum.

Recepto (vt dictum est) Nanstallo Principes dictum de Rennenberg cum equitatus parte in Vascouiam praemittunt, vt experiretur animos eorum qui arcem [Note: Drachenfels.] Drachenuels obtinebant. Vt ille aduenit, arcemque circumdedit milite, et deditionem expostulat, illi territi accepta ad Nanstallum clade statim in deditionem consenserunt, quae recepta igne concrematur.

Conspectus in arce Drachenuels ignis animos casu Francisci eorum qui altum montem obtinebant perculsos adeo consternauit, vt licet ea arx adeo excelsum occupet.



image: s307

FRIDERICI NAVSEAE DE TERRAE MOTV APVD MOGVNTIAM RESPONSVM.



page 308, image: s308

BENEVOLO LECTORI S. D. BURCARD GOTTHELF STRUVE

FRidericus Nausea, Blancicampianus, teste Serario, [Note: Rer. Mogunt. lib. I. c. XI. p. 176.] in omni pene studiorum genere, in iure tamen ac Theologia, cuius vtriusque Facultatis Doctor erat: praesertim, tantos progressus, quantos ipsius tot egregia monstrant opera, fecerat. Concionum summam in principe apud Moguntinos Ecclesia, cathedram, magna cum Moguntinorum ipsorum vtilitate, suaque ipsius laude, annos tenuit aliquot. ibidemque anno CI? I? XXXII. homiliarum centurias quatuor edidit, quas et Imperatori Ferdinando, et Alberto Moguntino Archiepiscopo Cardinali consecrauit. Vnde ad idem in Aula Caesarea fungendum munus ab illo accessitus, ita sese omnibus probauit, vt Caesare ipso volente ac annitente, post Ioan. Fabrum, Viennensis Episcopus constitutus sit. In eaque pastorali cura et dignitate contra omnigenos haereticorum impetus ac fraudes prudenter et constanter ad mortem vsque perstitit. Ea vero illi annis laboribusque fesso contigit anno Domini CI? I? L. Magnus eius librorum Catalogus est, quem Simleriana recenset Bibliotheca. VVolffgangus vero Lazius [Note: Rer. Vienn. lib. II. c. III. p. 62.] sic de eo: Fridericus, cognomento Nausea, Francus, sacrae theologiae et legum doctor, Ferdinando Romanorum Hungariae et Bohemiae regi a sacra concione, Fabro in episcopatu Viennensi substitutus est. Qui in hanc vsque diem, omnibus numeris officii sui impletis, proprio ex concione plebeculam suam instituendo sermone, colloquiis cum aduersa parte transigendo, foeliciter eandem dioecesim administrat. Terrae motum describit, qui ad Moguntiam an. 1528. fuit factus, qui tamen Serario non memoratus, vt exinde coniectandum, leuioris eundem fuisse momenti, prout tiam ipsa descriptio nullius est considerationis.



page 309, image: s309

FRIDERICI NAVSEAE BLANCICAMPIANI DE PRAECIPVO HVIVS ANNI POST CHRISTVM NATVM M D XXVIII. APVD MOGVNTIAM TERRAE MOTV RESPONSVM. REVERENDO IN CHRISTO PATRI AC DOMINO DOMINO LAVRENTIO TRVCSESIO DE BOMERSFELDEN, INCLYTAE EIVSDEMQVE METROPOLITANAE ECCLESIAE MOGVNTINAE DECANO, FRIDERICVS NAVSEA BLANCICAMPIANVS, SALVTEM.

VTolim Mecoenas ille cum Flacco suo Venusino, ita tu Reuerende Pater, cum Nausea tuo Blancicampiano iam tandem agis. Ipse quidem non me solum antiquo iterum ludo quaeris includere, cui dudum valedixi, sed et satagis, vt in arenam descensurus in alieno foro vel cum periculo tuo depugnem. Iubes etenim tibi terraemotus, quem in hac inclyta nuper vrbe Moguntina XIV. Kal. Februar. Anno quem nunc agimus post Christum natum M D XXVIII. hora post mediam noctem secunda, non sine magno stupore plerique nostrum sensimus, rationem paucis explicem. Equidem etsi non me fugiat, quam sub dubia alea in alieno (quod dici solet) choro pedem ponam; tua tamen animatus authoritate, vtcunque aliis etiam rebus multo occupatissimus; rem discendi potius studio quam ostentandi ingenii causa tentabo. Crisim in vniuersum de terraemotibus ita definiturus, vt facile inde intelligas, quam mihi adscribendum animus tam non sit cupidus quam nec idoneus. Qui nec tantillum sutor supra crepidam, vtpote qui rem ita sobrie attingam, vt sub finem me non finiisse sed coepisse dicturus sis: interim tamen non sub inuolucro positis quae ad rei summam attinent. Si proinde nonnulla demum desiderabis, ea non ex Nausea Theologastro et leguleio, sed ex Anaximandro, Milesio, Pherecyde, Pythagora, Lucretio, Aristotele, Plinio, Aulo Gellio, et hoc genus Physicis scriptoribus repetes, et haec nostra vel quamlibet exigua, quae vtroque scribendi, genere dabimus, boni consules: quem in Christo valere opto, VII. die Februarii, Anno salutis M D XXVIII.



page 310, image: s310

AD EVNDEM LAVRENTIVM TRVCHSES, NAVSEAE PROPOSITIO.

NOstra Laurenti speciosa toto
Orbe laus, et dulce decus, leuamen
Maximum, tu gloria nostra magnum
Magna per orbem.
Quid petis terram moueat, requiris
Quur tremat tellus, veniant et vnde:
Quidque portendant pariter sub ima
Parte tumultus?
De quibus quid nostra Minerua, sentit,
Et quid accepi studio, quid ipse
Denique expertus didici vel vsu
Arteue dicam.
Huc precor conuerte animum, patrone
Atque Mecaenas Reuerende, mecum
Hunc meum sortire nouum benigna
Mente laborent.

INVOCATIO DIVINI NVMINIS.

Scrutator rerum vultu qui conspicis amplo
Quamlibet occultis abdita cuncta locis,
Huc ades, et nostris audacibus annue coeptis,
Propitioque nouos funde fauore modos.
Sit mihi fas abstrusa loqui, et tellure sub alta
Pandere non ficto condita vera stylo.
Vnde Tremor terris, tanti dic vnde tumultus
Ad nostros veniunt nocte dieque lares?

PHYSICOS QVONDAM PLVRIMVM DE CAVSA TERRAEMOTVS DISPVTASSE ET VARIASSE.

Non nuper coepit, dudum sed quaestio terrae
De motu Physica magnis ratione magistris
Discutier, nec conuentum, sub iudice mansit
Lis indefinita, sophis agitanda peritis.
Hinc mota quondam terra, incerto statuerunt
Nomine Romani ferias de more celebres:
Ne, si non veris facerent diis sacra prophanis,
Sic falsa populum mox relligione ligarent:

VNDE VENIANT TERRAEMOTVS.

Porro vsus docuit, rei Magister,
Tellurem modo pulsibus moueri
Aquarum, modo flatibus sub ipsas
Ventorum subeuntium cauernas:


page 311, image: s311

Quîs motis inibi mouetur vna
Illa, et saepe tremens facit ruinam,
Atque vrbes quatit, haec simulque sternit
Arces, templa, domos, agrosque latos.
Sic longo Dicearchidos tumultu
Arces adsiduam tenent ruinam.
Sic motu Pelopeia adacta longo
Sensit damna, graui simulque motu.
Sic Campania (teste veritate)
Oppressit miseras dolenter vrbes.

QVID PORTENDANT TERRAEMOTVS.

Quur tellus moueatur ac tremiscat,
Pandimus exiguis, Lector amice, modis:
Restat, nunc referam, quid hinc futuri
Portendat motu haec sic tremefacta suo.
Tunc rerum variis docemur actis,
Post terraemotum plurima damna sequi.
Sane hic saepe tumultuosa nobis
Bella instare noua seditione monet,
Quin et tabificam (tacendo plura)
Pestem, et multiplicem non sine clade necem:

HEm vero ad hunc, quem diximus, modum se habere, paucis intelligemus, quae nobis partim sunt vsu, partim literarum studio non obscure comperta et explorata. Nonne (quaero) post Terrae motus, quos sibi Mardocheus Laherifilius, videre visus est, cunctae ad pugnam nationes excitatae traduntur, et dies quoque subsequuta tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et formido super terram maxima? Nonne et Ozia Rege Iuda in superbiam olim elato, sibique alienum vsurpante officium, terra supra modum tremuit, argumento vltionis contra eundem diuinae perspicuo, quum et ille tum lepra infectus regnum deponere coactus fuerit, et se in ordinem redigi passus, vt qui ex summo loco diuina fastidisset, idem in sordido et humili ab omnibus fastidiretur. Sunt et quondam infelices Iudaei, non si ne memorabili clade experti. Quid praecedentes Terraemotus, quos aliquoties antea obseruarant, portenderint: nimirum, illud supra quam dici queat calamitosum Hierosolymitanae vrbis excidium. Cuius illi inter alia prodigia et ostentaTerraemotibus saepenumero admoniti poenitentiam de peccatis suis, propter quae hoc ipsum fore significabatur excidium, non egerunt, sed quam aperte reuocati, vel non crediderunt, vel caeci et pertinaces coeli minas contempserunt. Quid obsecro, Terrae motus L. Martio, Sex. Iulio Conss. portendit? Proculdubio bellum illud memorabile, quod ciuile dici coepit, quo vix aliud funestius terrae Italiae fuit. Nonne etiamnum varii Terraemotus bellorum perinde Punicorum magnitudinem praenotarunt? Sic quoque terraemotus apud Constantinopolim maximus parum boni portendit, quum sub id tempus pernitiosissima Acephalorum haeresis, Chalcedoneum Concilium acriter impugnantium, et pullularit et subcreuerit. Quantum vero malorum Terraemotus Imperatore Lothario futurum significarit, Galli et Itali quondam vel suo periculo didicerunt. Tum quidem lethales inter Imperatorem Lotharium, et fratres natae sunt discordiae; atque bella deinde longe maxima subsequuta: Normannis omnem deuastantibus Aquitaniam, multis incendio consumptis Coenobiis, et aliquot insuper Galliae tum oppidis ad internecionem pene per Normannos redactis. Quid autem Imp. Friderico, eius nominis secundo, Terraemotus praenunciarint, dictu perinde iuxta et auditu horrendum est. Tradunt sub


page 312, image: s312

illa quidem tempora Frisiam regionem a maritimis fluctibus totam ferme submergi coeptam, et a Tartaris Scythicam, Georgianam, Armeniamque maiorem solo propemodum aequatas, ab eisdemque Poloniam et Hungariam magno nimirum incommodo adfectas. Addiderim (quod summe dolendum est) Hierosolyma tum a Cardirio magni Saladini filio quintum fuisse funditus euersa, templo duntaxat Domini, ac eiusdem sepulchro precibus Christianorum integro relicto. Et terrae motus quoque Imperatore Friderico eius nominis tertio, non indubie cladem illam Constantinopolitanam memoratissimam arguit, et conflictum subinde inter Christianos et Turcas apud Taurinum oppidum, satis horrendum. Transeo interim, quantam malorum congeriem terrae motus sub Iulio Max. Pontif. et Imperatore Maximiliano vel nostra quidem memoria portenderit: a quo sane tempore (vt verum ingenue fatear) Ecclesia nullo non luxu et abusu ita indies magis pessum innuit ac decreuit, ne nisi cum magno orbis periculo redire postliminio posse videatur. Hinc non est, quod multis ambagibus ambitiosior arguar, quid nobis proxime praecedens in iis finibus terraemotus portendat, quando ex iis, quae diximus, vel quamlibet paucis, et ex parum aequis huius temporis conditionibus nemo Marte suonon facile coniiciat. Cuius equidem significationem vniuscuiusque iudicio relinquendam censeo: non nescius, Christianam pietatem repudiasse vanam et superstitiosam illam veterum Romanorum, aliarumque gentium circa prodigia omnia et ostenta obseruationem, omnia ad diuinam prouidentiam pie et sapienter referre. Quam ipse sequens satis me tibi et vnicuique pio Lectori facere arbitror, si quicquid hoc est, quod vana vetustas superstitiose seruauit, ad prouidentiam retulerim, piaque voce tester, nihil supra, nihilque infra fieri, quod non numinis aut iussu fiat aut permissu. Deumque illum Opt. Max. pro sua in eloquibili sapientia, qua cuncta recte disponit, etiam per ea, quae natura fieri videmus, mirabilia perinde supra et praeter naturam, nec interim frustra operari, suamque nobis et patientiam et indignationem, non vno tantum modo ob oculos ponere: vt pote ad poenitentiam nos omnes prouocantem, quos ad vitam non ad mortem ipse condidit. Qui propterea terraemotus, vtique diuinae suae desuper in nos irae signa, futuros per loca rerum praescius praedixit, vt ostenderet se non vna, et semel perditurum genus humanum, sed perpartes iudicaturum, et daturum poenitentiae locum. Si vero terraemotibus, hocque genus malis incipientibus non corrigemur, in peius proculdubio illa proficient. Quandoquidem ad vsum culpae connertimus, quae ad vsum vitae accepimus, ita quoque ad vsum nobis vertuntur vltionis, quae ad vsum prauitatis infleximus. Et hoc est, quod Dominus alibi, quae ante nouissimum diem futura sunt praenuncians inquit: Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum, videte ne turbemini. Oportet enim haec fieri: sed haud dum statim erit finis. Consurget enim gens contra gentem, et remum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca. Haec autem omnia sunt initia dolorum. Quo vel vnico verbo facile docemur, quid nobis futurum vel proximo praecedens apud nos terrae motus portenderit, si diuinam contra nos iram euidenter animaduertentes, de peccatis nostris poenitentiam non egerimus.

Deus bene vortat, cui soli laus et gloria