CAATH
filius Levi, Gen c. 48. v. 11. alias Koath. Latine congregatio, sive ruga, aut obtusio. Pater Amrami, qui genuit Mosis patrem. Mendose autem leguntur verba Demetrii, ex Alex. Polyhistore citata, apud Eusebium de Praep. Euang. l. 9. *kla\q de\ e)tw=n m/ gennh=s1ai *a)rraa\m]. Legendum *kaa\q de\ e)tw=n c/ gennh=s1ai *a)mbra/m].
CADAVER
a cadendo, Latinis Graecisque, quibus ptw=ma] dicitur. Quod videre propinquis aliisque olim nefas, attrectare, piaculum habitum. Vide infra ubi de Funebribus ac Morticinio. Hinc Cadavera hostium sepultura arcendi aut canibus laceranda obiciendi, consuetudo, atrox, at vetus est. Ita enim iam Homerus ll. a]. v. 4. ------ au)tou\s2 d) e(lw/ria teu=xe ku/nessin] *oi)wnoi=s1i/ te pa=s1in]. ---- Ipsos vero praedam obiecit canibus Volucribusque carmvoris omnibus. Et Il. y]. v. 174. *dw/deka me\n *trw/wn megaqu)mwn ui(e/as2 e)sqlou\s2,] *tou\s2 a(/ma s1oi pa/ntas2 pu=r e)sqi/ei. *e(/ktora d) ou)/ti] *dw/tw *priami/dhn puri\ dapte/men, a)lla\ ku/nessi]. Duodceim quidem Troianorum magnanimorum filios egregios, Quos tecum omnes ignis devorat. Hectora vero neutiquam Dabo Priamidem igni depascendum, sed canibus. Quamvis Sapientibus idem sepulchrum. Petronius. At enim fluctibus obruto non contingit sepultura, Tamquam intersit perituro, corpus quae ratio consumat, ignis an fluctus, an mora. Quidquid feceris, omnia haec eodem ventura sunt. Ferae tamen corpus lacerabunt. Tamquam melius ignis abripiat. Crudele enim, ultra mortem saevire. At non vetusto solum aevo, sed et recentiori, per varias contumelias id factum saepius. In Historia Sacracen. Georgii Elmacini l. 2. c. 2. filios Ommiae effodit atque combussit Abdalla. Et mox, profectus Rusapham, sepulchro eruit Hisiamum ---- et centum atque viginti plagis eum cecidit, donec caro eius dispergeretur, quam deinde collectam igne combussit. Historiae Principum apud Romanos, Pontificumque notissimae. Inprimis memorabilis rigor in Phocae Tyranni cadaver, licet sine dubio peiora meriti; exercitus iussu Heraclii Imperat. apud Nicephorum Gregor. qui ludibriis illud innumeris expositum prolixe refert: cuiusmodi exempla in Graeca eius Imperii Historia ubique occurrunt, ut pluribus dicemus infra, in voce Tractio cadaveris, vide etiam Caro humana. Quanto humanius Athenienses, qui hostium cadavera sepulturae neutiquam negarunt. Urde Statius Theb. l. 9. v. 518. ------------ ubi Cecropiae post proelia flammae? Theseos ignis ubi est? Ubi vetus Scholiastes, Morem, ait, Atheniensium tangit, qui hostium cadavera non negabant sepulturae, instituente Theseo? Et Romani apud quos damnatorum quoque Cadavera non facile negata fuisse petentibus, nisi in crimine Maiestatis maxime, ut et iis qui relegati aut deportati fuissent in Insulam, ex Rescriptis Augusti, Severi et Antonini Caracallae, docent Ulpianus et Martianus; quod hac tamen restrictione capit Barthius, ut isti in loco obitus sepeliri quiverint, alidi non, sine Rescripto etc. Imo et quibuslibet petentibus danda censuit Paulus ICtus. Et Diocletianus ac Maximinianus Imperatores ita responderunt, Obnoxios criminum digno supplicio affectos sepulturae tradi non vetamus. Vide L. 2. Code. de Relig. Quod legi divinae Hebraeis datae, ut omnis virtutis, ita et humanitatis Magistrae consonum, quae illos ipsos, qui suspensi patibuslo erant (quod maximopere ignominiosum censebatur, vide Numer. c. 25. v. 4. Deuteron c. 21. v. 23. 2. Sam. c. 21. v. 26.) eodem die sepeliri iubet, vide plura in hanc rem, apud Hug.> Grotium de Iure Pacis et Belli l. 2. c. 19. ut et hic passim, inprimis ubi de Asini Sepultura et in voce Insepulti. De Cadaverum vero cura, hic infra.
CADAVERUM_Cura
apud Romanos Graecosque. Corpus defuncti, postquam sollenni ritu oculi eius clausi essent, per intervalla conclamabatur primo, quod apud Graecos fiebat magno aeneorum vasorum fragore, an ad Lemures Furiasque accendas, an ad iacentem, si forte lethargo tantum consopitus esset, excitandum? Postea naulo Charontis et offa Cerberi ori indita, oculis itidem fascia obvelatis, vultus mentotenus panno cooperiebatur, quod officium proxomis incumbebat: Hinc Hippolytus apud Euripidem, v. 148. sic patrem moriturus alloquitur. *kru/yon de/ me mou pro/s1wpon w(/s2 ta/xos pe/plois2], Operi vero meam faciem quam celerrime peplis. Imo tota cadaveris extendendi velandique cura ad proximos spectabat: quae causa, quod Cassandra apud Euripidem Graecorum, procul a patria morientium, conditionem, Troianorum, qui in Patria occubuerunt, longe postponat, cum ait: *xers1i\n peristale/ntes2 w(=n e)/xrhn u(po\]: Manibus compositi, quorum id officii erat. Cum Pater moriebatur, aut mater vidua, libeorum id erat: Eurip Medea v. 1036. *kai\ katqanou=s1an xers1i\n e)=n peristalei=n], Et fato functam manibus rite componere: de liberis loquens. Marito demortuo id officii genus uxor exhibebat: fratri soror. Dein a propinquis ac affinibus calida aqua abluebatur, et unguentis ungebatur. Virgil. Aen. l. 4. v. 683. ---- ---- Date vulnera lymphis, Abluam. Ad quae verba Servius: Lavare, inquit, cadavera proximiis concedebatur. Qui autem cadavera ungerent, Pollinctores, Graecis *katagew=tai] dicebantur, unde Nonius Marcellus, Pollinctore, sunt, qui mortuos curant. Apud Graecos, hi corpus eviseratum calida abluebant aqua, labro ad id in loco sacro asservari solito usi: qui ritus, lou=tra panu/stata] Electrae apud Eurip. i. e. lavacra novissima dictus, tam habebatur necessarius, ut Socrates cicutam hausturus apud Platonem aquis prius corpus ablueret, ne post mortem id negotii facesseret pollinctoribus. Et Alcestis apud Euripidem v. 116. *e)pei\ ga\r h)/sqeq) h(me/ran kuri/an] *h(/kous1an, u(/das1i potami/ois2 leuke\n xro/a] *e)lou/s1at)]. Postquam sensit diem destmatam Advenientem, aquis fluvialibus candidam cutem Abluit. Feminis autem id proprium apud Graecos, quae si non in promptu erant, tum aliis munus hoc concedebatur. Sic apud Galen. de Meth. medendi l. 13. c. 15. a Cynicis ablutum legimus Theagenis cadaver. Lotum rite corpus unguentis inungi mos, ambrosiaque caput ac vultus perfundi. Homerus de Sarpedone Il. p]. v. 670. *xri=s1o/n t) a)mbros1i/h|] ---- Atque unge ambrosia. Quo facto, ablutum unctumque candida vel alba induebatur veste, toga nempe, ut Lipsius vult: Nam, inquit, cadavera in honestissima veste effervi mos erat: quae in vulgo civium et in tacito funere togd vulgata fuit, in Magistratibus toga praetexta, in Censoribus purpurea tota. Apud Graecos cadaver involvebatur mundo amiculo, diu ante, vel ab uxore, vel ab aliquo proximorum hunc in finem confecto, quod suas *keiri/as2] fascias, quibus manus pedesque vinciebantur, habebat: ut de Lazaro quoque legimus Iohannis c. 11. v. 44. Hinc Apuleius l. 10. Feralibus, inquit, amiculis obstrictus. De colore tamen dubium, sunt enim qui feralis huius amictus colorem apud Graecos quidem album, nigrum vero apud Romanos fuisse contendant. Sic curatum cadaver porro sertis coronabatur, tamquam miseriarum vitae huius Olympionices, orique placenta indebatur, quod non minus, ac serta, victoriae praemium, apud Graecos fuit. Quo alludens apud Eustathium in Ismen. pw=st s1e katastefanw/s1w toi=s2 da/krus1in], quomodo coronabo te lacrimis? ad filium Pater inquit. Ita ergo corpus ablutum, unctum, indutum ac coronatum humi, in lecto, ad ianuam deponebant, qui ritus Collocatio a Romanis dictus a filiis vel heredibus solebat peragi: idque hoc modo, ut corpus demortui foras spectaret et facie pedibusque esset in publicum versis; fortasse eo situ abitionem illam postremam significantes. Hinc Persius, Sat. 3. v. 103. ---- ---- Tandemque beatulus alto Compositus lecto, crassisque lutatus amomis, In portam rigidos calces extendit ---- Graeci hanc ceremoniam verbo proti/qesqai] expresserunt, et nomine pro/qes1is2]. Unde Euripid. ------ *kai\ proqh/s1ontai nekro\n], Et collocabunt mortuum. Vide quoque infra, verbo Collocare it Positi. Interim cupressus, teste Sexto Pompeio, quae arbor excisa renasci non solet, apud Romanos, in vestibulo demortui affigebatur, ne quis imprudens funestam domum, rem divinam facturus, introitet: quod tamen sero, et non nisi apud divites, invaluisse, notat Scaliger, et colligitur ex illo Lucani, l. 5. v. 442. Et non plebeios luctus testata cupressus. Statuebatur insuper in domus aditu ingens vas fictile, aqua aliunde petita repletum, Hesychio ga/nra], Aristophani o)/strakon], Polluci a)/rdanon], Euripidi phga=ios xe/rniy], dictum, ut qui ingrederentur vel egrederentur, se ableudni commoditatem haberent: quem ritum lou/esqai a)po\ nexrou=] seu bapti/zesqai a)po\ neprou=] vosarunt. Cuius loco suffitione Romani usi sunt; utrique enim contaminatam crediderunt domum, ubi cadaver hominis iaceret. Confer in sacris Numer. c. 19. v. 11, 12, 13. Unde apud Eutipidem Helena, v. 1446. *kaqara\ ga\r h(mi=n dw/mat) ou) ga\r e)nqa/de] *yuxh\n a)fh=ke *mene/lews2] ---- Purae enim nobis aedes: Namque non isthic Animam reliquit Menelaus. Simul apparabantur ea, quae ad funus necessaria erant. Vendi illa apud Romanos solebant, in templo Libitinae, quae eadem cum Venere fuit: unde Libitinarii dicti, qui funera curabant, et pyram, si cremandum foret cadaver, lignis aliisque rebus pro defuncti conditione instruebant, etc. Hactenus apparatus exsequiarum, quem Graeci *sugkomidh\n] dixere. Ubi ita septem dies in aedibus cadaver servatum fuisset, die octavo, per praeconem populus ad exsequias vocabatur, his verbis. EXEQUIAS L. TITIO L. FILIO QUIBUS EST COMMODUM IRE IAM TEMPUS EST, OLLUS EX AEDIBUS EFFERTUR. Hinc Funus indictum Festo: ad quod postquam populus convenisset, lecto constrato aut linteis splendentibus et in eo defuncti corpore collocato, post ultimam conclamationem, ad sepulturam, Graece *e(kkomidh/n], se accinxere. De die autem id fiebat, unde Castandra in Troadibus v. 446. id tamquam infaustum praepicit Talthybio, *kako\s2 kakw=s2 tafh/s1h| nukio]s2, ou)k e)n h/me/ra|], Malus male sepelieris nocte, neque interdiu. Et quidem apud Graecos, postridie statim collocationis, ante Solis ortum, Il. z]. v. 175. ---- ---- w)s2 e)fa/nh r)odo da/ktulos h)w/s2], ---- ---- Ut primum aurora refulsit. Apud Romanos autem efferebatur cadaver, tibicine seu siticine praecedente, qui naeniam funebrem, laudes ac res gestas defuncti continentem, non saltabundus, ut olim, sed stans Phrygio modulo canebat. Praeficae quoque ante demortui domum ad numerum lamentabantur, reliquis lugendi modum praecuntes: ritu etiam aliis gentibus usitato, hinc Israelitarum, de quibus vide Ierem c. 9. v. 16. *ao)idoi\, qrh/nwn e)/carxoi] et penqh/triai] Graecorum, etc. Quare Macrob. l. 2. in Somn. Scipion. c. 3. Mortuos, inquit, quoque ad sepulturam prosequi oportere cum cantu, plurimarum gentium vel regionum instituta sanxerunt, persuasione hac, quia post corpus anima ad criginem dulcedinis Musicae, i. e. ad caelum redire credatur. Sed pro\s2 au)lo\n] ad titibam, unde *tumbau/loi] tales dicti, non vero pro\s2 lu/ran], ad citharam, canere tum licebat, quia haec, utpote Apollini sacra, Paeanibus solum laetisque hymnis inserviebat. Sie pompa funebris procedebat, et cadaver efferebatur, (apud Athenienses per portam *h(riai=an], seu *ie(ra\s2 pu/las2] dictam;) et quidem ditiores lectis efferebantur, tenuioris vero fortunae homines capulis sive feretris, ut Servius notat: utrique pro dignitate quam scitissime comti ac exornati. Deferendi feretrum propinquioribus virilis sexus dabatur munus. Itaque filii, interdum parentes, et fratres sorores elatas funere deferebant: nonnumquam servi libertate donati, plerumque Senatorii, Praetorii, ac Consulares, quique amplissimis functi erant honoribus, Imperatorum ac Consularium virorum feretra detulerunt. Quare Pauli Aemilii, qui de Macedonia triumphavit, legati Macedonum, et Sullae Dictatoris feretrum Senatores, ac sacrae virgines extulerunt; et Metello filii tres Consulares, duo triumphales, unus Censorius, et alter Praetor, lectum subiere. Qui fortunae erant tenuioris, a Vespillonibus portabantur. Graeci suos hic habuere pros1po/lous2], quorum meminit Euripidea in Alceste, v. 607. qui idem in Rheso, hunc efferendi ritum fora/s1hn pe/mpein] vocat. Dum efferebatur, insignia honorum, quos defunctus gessisset, fasces, lictores armaque et dona militaria, coronasque omnis generis, quas in vita meruit, vexilla atque urbium dona et legionum, spoliaque hostium, ac munera quae quis daturus erat, expressosque cera vultus et decota Maiorum totiusque familiae longo ordine simulacra in oblongis perticis sive hastis praeferebans ab ultima origine, quanto cum poterant apparatu. Si quis violenta periisset morte, in pugna inprimis, arma eius simul efferebantur: Hinc de Arcadibus, Pallantem efferentibus, Virg. l. 11. Aen. v. 91. ---- Hastam alii, galeamque ferunt. idque cuspide deorsum spectante. Unde idem ibidem v. 93. ---- ---- Et versis Arcades armis. Corpus elatum praecedebant servi a defuncto manumissi ac libettate donati, illi inprimis, qui fide prae reliquis in herum erant noti: Hi pileati, aut alba lana capita velati, lacrimis funus deflebant. Feretrum sequebantur liberi, propinqui, affines, atque alii amici lugentium habitu, capillo demislo, in veste pulla. Ac filii quidem velatis, filiae nudis capitibus passisque crinibus incedebant, albo vestitu; Sequebantur reliqui, qui funeris deducendi causa confluxere: idque apud Graecos partim pedibus, partim vehiculis. Apud quos viri feretrum praecedere, feminae sequi, illi candida veste sertisque ornati, si illustre funus esset: hae peplo quaeque suo obvelatae, solebant. Apud Romanos, ferebatur defunctus, si splendidi generis ac meritis in Rem publ. insignis fuisset, primum in Forum, ubi Oratione sunebri honorabatut: dein> procedebat funus ad locum, ubi mortuus sepeliendus vel cremandus erat. Et antiquitus quidem domum suam referebatur, ibi sepeliendus. Unde Virg. l. 6. Aen. v. 152. Sedibus hunc refer ante suis: et conde sepulchro. Postea vero, vi legis XII. Tabb. extra urbem communiter; ubi vel in agris suis tumulabantur, vel in viis extra portas sepulchra habebant: quibus locum designabant vel Augures, vel Pontifices. Qui vero cremandus erat, qua ceremonia fuerit compositus, vide infra, in Cremandi ritus: Et de tota cadaveris funerandi cura Ioh. Rosin. Antiq. Rom l. 5. c. 39. P. Bellonium ac P. Victorium Var. l. 10. c. 6. Io. Kirchmannum l. 1. c. 8. et seqq. Franc. Rossaeum Archaeologia Att. l. 5. c. 16. et seqq. etc. nec non infra, in voce Sepultura. Addit Dempsterus, cadavera pauperiorum olim insepulta in puteos abiecta; divitum in domibus suis condita: communiter postea in viis publicis; Principes autem demortuos in montibus aut ad montium radices sepultos fuisse. Unde Virg. Aen. l. 11. v. 850. ---- ---- Fuit ingens monte sub alto Regis Derceni terrene ex aggere bustum. Et Lucanus l. 8. v. 695. Et Regum cineres exstructo monte quiescant. Hinc quoque Aurelius Victor in Orig. Gentis. Rom c. 18. de Aventino Sylvio loquens, ait: Sepultus circa radices montis, cui ex se nomen dedit. Idem apud Graecos obtinuit, ut in excelsis locis Principes conderentur, plebs vero depressioribus tumulis contenta esset, usque ad tempora Cecropis, et quae illum diu sequuta sunt: donec Coemeteria duo Athenis constituta sunt, dicta *keramikoi\, o( mi\n e)/s1w, o( de\ e)/cw th=s po/lews2], Ceramici duo, quorum unus intra, alter extra moenia erat: in quorum illo, quem Thucydides *dhmo/s1ion] vocavit s1h=ma], publico sumptu recondebantur, qui pro patria occubuissent: iste in certas portiones ac septa divisus plebem capiebat; et locus insupet erat, ubi scorta prostabant. Quod si aliquis peregre obiisset, cadaver melle perungebatur, ne corrumperetur, autequam domum referri posset: quod de Agesipoli Lacedaemoniorum Rege, natrat Xenophon Hist. Graec. l. 5. Etiam cera cadavera eadem fini oblinebant, ut de Persis refert Cicero Tuscul quaest. 1. ad fin. quod in mellis inopia factum esse, colligitur ex Corn. Nepote in Agesilao, c. ult. Cedria quoque conservata fuisse cadavera, docet Plinius l. 16. c. 11. Hoc modo delibuta cadavera ornabantur. coronabanturque, ac si viverent, imo et menfis adhibebantur; quem morem in Principum Christianorum aulis adhuc vigere videmus: apud Aegyptios iisdem ornamentis, quibus vivens utebatur, simulacrum defuncti indutum tumuloque vitreo illatum, Herodotus l. 3. narrat; postquam videl. more patrio conditum cadaver esset, de quo vide aliquid supra, ubi de Aeguptiaca tarixeu/s1ei] et infra, voce Grammaticus. Barbarus vero mos Magorum ac Hircanorum, quibus cadavera suorum, nisi prius a canibus laniata essent, tumulari fuit nefas. Vide Auctores supra memoratos, ut et in voce Apotheosis. Apud Christianos sui aevi quid circa haec moris fuerit, Auctor Hierarchiae Eccl. Dionysii nomine, c. ult. sic enarrat, Propinqui eius qui mortuus est --- victoriae auctori gratias cum cantu agunt et praeterea sibi similem requiem optant. Sumptum eum ad Antistitem portant, quasi ad sanctarum coronarum donationem Ille autem eum libenter accipit --- sique erat ordinis Sacerdotum, quum ante sanctum altare eum posuit, Deum precari incipit, eique gratias agere. Sin autem sacris monachis sanctove populo annumeratus erat, eum ad --- sacrarium ante Sacerdotum introitum collocat: dein persicit sacrum sollenne precationis, qua agit Deo gratias pontifex: deinceps Ministri promissis veris quae feruntur in scriptis divinis de sancta nostra resurrectione, recitatis, sancte cavunt cantus psalmorum, qui eiusdem ratioms sunt atque idem valent. Tum Ministrorum primus catechumenos dimittit, sanctosque qui iam dormerunt, a)nakhru/ptei] praedicat, cum quibus pari laudatione dignum iudicat eum, qui paulo ante excessit e vita hortaturque omnes, ut beatum in Christo sinem petant. Tum accedens divinus Antistes ei sanctissimas preces adhibet; quibus rute perfectu et ipse eum, qui e vita migravit, a)s1pa/zetai], salutat, seu osculatur; et secundum eum omnes, qui adsuns, ex versione Perionii. Vide hunc Dionysii locum erudite illustrantem Desid. Heraldum Animadver sionibus Arnobianis l. 4. ubi unctum post haec demortuum, et i)n o)hnw|] repositum, ex eodem addit.
CADEMOTH
i. e. antiquitas, vel priores, vel orientales, nomen solitudinis. Deuteron c. 2. v. 26.
CADES
i. e. sanctitas, alias Cedasa, urbs est Tyriorum agro, et regioni Galilaeae propinqua, 1. Machab c. 11. v. 62. Ioseph. l. 13. Ant. Iud. c. 8. et l. 2. Bel. c. 19. Est in tribu Aser.
CADES_BARNEA
i. e. sanctitas filii instabilis, aut frumenti vel puritatis commotae, civitas regionis Moabitarum, limes terrae sanctae. Deuteron c. 1. v. 2. Aliis locus in deserto Pharan.
CADMUS
Agenoris fil. Phoenicum Rex. Alii eum e Tyro, alii autem e Sidone arcessunt, quibus habenda potior fides, quia Cadmi aevo Tyrus nondum erat condita. Regis filium Graeci faciunt, ut suo honori consulant, quia regnavit in Graecia; sed hoc commentum refellunt Sidonii, apud Euhemerum Coum (Athen. l. 14.) Cadmum dicentes, cum sui Regis esset ma/geioos], i. e. coquus, cum Harmonia tibicina aufugisse. Id videtur verisimilius; modo is cocus intelligatur qui Ebraice dicitur, , quales fuere Potiphar et Arioch, et Nebuzaradan. Iosephus, et Graeci reddunt arxima/geiro\n]. Familiam quod attinet, ex ipso nomine colligimus, *ka/dmon] fuisse Cadmoni: i. e. Cadmonaeum, ex illis puta, de quibus agit Moses, Gen c. 15. v. 19. Hi porro Cadmonaei cum Hevaeis iidem erant. Neque obscura ratio, cur Hevaei Cadmonim, i. e. orientales dicti sunt, cum Ios. c. 11. v. 3. et 17. et Iud. c. 3. v. 3. legamus, eos occupavisse montem Hermonem, quae pars erat Terrae Chanaan maxime Orientalis. Unde est, quod pro Oriente Hermon, ut pro Occasu Thabor habetur, Psal. 89. v. 13. Cadmonaeus igitur idem qui Hermonaeus. Atque hinc factum est, ut Cadmi uxor vocetur Harmonia vel Hermione. Nempe a monte Hermone, ex quo erant oriundi. Nec iam obscurum, cur in serpentes fingantur esse mutati. Hevaei enim erant. Ovid. Met. l. 4. v. 575. Dixit: et, ut serpens, in longam tenditur alvum; Durataeque cuti squamas increscere sentit, Nigraque Caeruleis variari corpora guttis, etc. Dionysius Periegetes, v. 390. *kei=non d) a\\n peri\ ko/lpon i)/dois2 e)rikude/a tu/mbon,] *tu/mbon, o(n *a(rmoni/hs2 *kadmoi/o te fh=mis2 eni/s1pei,] *kei=qi ga\r ei)s2 o)fi/wn s1ks1lio\n ge/nos hlla/canto]. Nicander in Theriacis: *i)=rin d) h(/n e)/qreye *dri/lwn kai\ *na/ronos o(xqh\,] *sidoni/ou *ka/dmoio qemei/lion, *a(rmoni/hs2 te,] *e)/nqa du/o dasp lh=te nomo\n stei/bous1i dra/konte]. Nonnus, Dionysiacon quarto, per modum praedictionis: *ka/dmos a)meibome\nwn mele/wn e(likw/dei+ morfh=|] *a)llofuh\s2 h)/melle, par) *i)lluri/dos s1fura\ gai/hs2,] *cuno\n e)/xein i)/dalma drakontei/oio pros1w/pou]. Libet hic alius de Cadmo fabulae priori non minus intricatae rationem aperire. Aiunt ex serpentis dentibus a Cadmo disseminatis, ortos fuisse milites magno numero; quibus in mutuam perniciem ruentibus, solum quinque superstites universam Boeotiam imperio suo subiecisse. Hac fabula nihil ineptius. Hinc Cadmea victoria, *kadmei/a ne/kh, le/getai u(po\ tw= kakw=s2 nikw/ntwn. *oi( me\n le/gous1in o(/ti *ohbai=oi nikh)s1antes2, u(/steron e)pi\ tw= e)pigo/nwn h(tth/qhs1an. *oi( de\ o(/ti *oi)di/pous2 to\ ai)/nigma lu/s1as2, e)/paqlon thn\ mhte/ra e)/ghme. *ti/qetai de\ kai\ e)pi/ tw= a)lus1itelw=n, o(/ti *ka/dmos a)nelw\n to\n thn\ *a)rei/an krh/nhn throu=nta dra/konta, e/qh/teus1en *a)/rei o)ktw\ e)/th]. Suidas. Idem, *kadmei/an ni/khn a)podido/as1i thn\ e)pi\ th=s a)lus1itelou=s2 ni/khs2, e)pei\ *e)teoklh=s2 kai\ *polunei/khs2 monomaxh/s1antes2, a)mfo/teroi a)pw/lonto. *e(/teroi de/ fas1in au) thn\ le/gesqai, e)p/i\ tw= nikw/ntwn me\n tou\s2 pilemi/ous2, plei/onas2 de\ tw= oi)kei/wn a)poballo/ntwn]. Sed bene est, quod in illo, quicquid est reconditum, Phoenicius sermo detegit. Rem paucis explicat Bochartus o( me/gas2]. Primo, inquit, Cadmus Hebraea phrasi dicitur fecisse milites, quos conscripserat. Sic. 1. Sam. c. 14. v. 48. et secit copias, i. e. conscripsit. At quorsum ex serpentis dentibus? Resp. Phoenicia lingua quae partim fuit Syra; partim Hebraea, dentes serpentis erant areae Cuspides, qualibus primus in Graecia Cadmus milites suos armavit. Is enim repertor aeris. Hyginus c. 274. Cadmus Agenoris filius aes Thebis primus inventum condidit. Proinde lapis aerosus, ex quo fit aes, Cadmia dicitur, Plin. l. 34. c. 1. et 10. Iam, ut conscripti milites ad numerum quinarium redigerentur, fecit ambiguitas vocis ,> quae pro soni varietate aut quinque significat, aut cum, qui ad bellum expeditus, et accinctus est. Vide Exod c. 13. v. 18. Ut rem in pauca conferam; De Cadmo verisimile est sua lingua Phoenices in hunc modum scripfisie. : quae verba sic reddita sunt. Fecit exercitum quinque virorum, armatorunt ex dentibus serpentis, cum reddi debuislent, Conscripsit exercitum expeditum virorum armatorum cuspidibus, i. e. hastis aereis. Tales enim olim hastae Graecorum. Aere scil. pro ferro prisci mortales utebantur. Porro idem Cadmus, aliud in Graecia sui monumentum aere perennius reliquit, nempe literas, a. b. g. d. e. i. k. l. m. n. o. p. r. s1. t. u.] quas a Cadmo se accepilse Graeci pene omnes agnoscunt. Herodot. l. 5. c. 51. *oi\ de\ *foi/nikes2 ou(=toi o(i s1un\ *ka/dmw| a)fiko/menoi], etc. ei)s1h/gagon didas1ka/lia ei)s2 tou\s2 *e(/llhnas2 kai\ dh\ kai\ gra/mmata ou)k e)o/nta pri\n *e(/llhs1i]. Zenodotus de Zenone apud Laertium. *ei) de\ pa/tra *foi/nissa, ti/s2 o( fqo/nos; h)=n kai\ o( *ka/dmos] *kei=nos, a)f) ou(= grapta\n *e(/llas2 e)/xei s1eli/da]. Literas tamen in ipsa Phoenice natas non crediderim. sed a Syris, vel Aslyriis ad Phoenices devenisle. Diodor. Sic. l. 5. *suroi\ men\ euretai\ gramma/twn ei)s1i\, para\ de\ tou/twn *foi/nikes2 maqo/ntes2 toi=s2 *e(/llhs1i paradedw/kas1in, ou(=toi d) ei)s1i\n o(i meta *ka/dmou ple)us1antes2 ei)s2 th\n *eu)rw/phn]. Plin. l. 7. c. 56. Literas semper arbitror Assyrias fuisse; sed alii apud Aegyptios, alii apud Syros repertas volunt. Utique (malim utrique) in Graeciam intulisse e Phoenice Cadmum. Iosephus contra Apionem, l. 1. contendit, literarum usum apud Graecos Cadmo esle multo recentiorem: *oi( gou=n] (inquit) arxaiota/thn au)tw=n thn\ xrh=s1in ei)=ai qe/lontes2, para\ *foini/kwn kai\ *ka/dmou s1emnu/nontai maqei=n. *ou) mh\n, ou)d) e)p) enei/nou to=u) xro/nou du/naito/ tis2 a)\n dei=cai s1wzomen/hn a)nagrafh\n ou(t) en i(eroi=s2, ou)t) en dhmos1i)ois2 a/naqh/mas1in]. Additque post multam quaestionem tandem constitisle, Graecos Troiani belli tempore adhuc ignorasle literas, atque id esle in confeslo, nullum apud eos extare scriptorem Homero antiquiorem. Nec deesle, qui Homerum ipsum asserant, poemata sua non scriptis; sed recitantium memoriae commisisle. Sed pleraque haec plane falsa sunt. Neque enim in Graecia deerant inscriptiones, non Homero solum, sed et Troiano bello vetustiores. Talis illa Amphitroyonis, quam Thebis, in Ismenii Apollinis remplo, literis Cadmeis in tripode incisam se legisse scribit Herodotus; *a)mfitru/wn m) a)neqhnen e)w\n a)pi\ *toleboa/wn]. Facta haec aetate Laii, qui Cadmum habuit proavum. Ibidem legere est duas alias inscriptiones pene eiusdem aevi. Scriptores Graecos quod attinet, quamvis hodie nullus exstet Homero vetustior, tamen olim multi extierunt, de quibus vide Bochartum Geograph. l. 1. Chanaan. c. 19. 20. Contrario errore Tzetzes probare nititur Graecos habuisle literas, etiam ante Cadmum, duplici argumento. Priore, quod oraculo redditum fuit Cadmo. *fra/zeo dh\ to\n mu=qon *a)gh/noros e)/kgone *ka/dme] *h)ou=s2 e)gro/menos], etc. Altero argumento, quod Bellerophon antiquior Cadmo scriptas tabellas de sua caede attulit. Sed utrumque argumentum futilissimum est, inquit illustris Scal. ad Euseb. Nam utrumque gestumfictum est a Poetis. Potuit vero aliud regeri, nempe prius argumentum prorsus esse a)nako/lou1on]. Oraculum ipsi Cadmo in Gaecia redditum est, ergo literae tunc temporis erant in usu inter Graecos. Non sequitur. Multi populi ante literarum usum habuere suos vates, In posteriore argumento Tzetzes supponit rem falsissimam, nempe Bellerophontem antiquiorem esse Cadmo. Nam Bellerophontis avus Sisyphus, et Cadmus s1u/nxronoi] fuere. Ab hoc Cadmo eruditi Academiam, quasi Cadmiam deducunt, quo nomine indigitari, locum Musis studiisque consecratum, notissimum est. Nic. Lloydius. Vide Academia, Item Societas: de Cadmo autem porro Tacit. Annal. l. 11. c. 14. Plut. Vossii Aristarchum, l. 1. c. 10. Pausan. l. 9. Ovid. l. 3. Met. Hygin. fabul. Natal. Com l. 9. c. 14. Alexandr. Rossaeum, in Mystagogo poetico. Addo, quod Gortynae, quae mediterranea Insul. Cretae urbs, cultum esse, e Solino discimus, qui c. 17. Iidem, ait, Gortynii et Cadmum colunt, Europaefratrem, ita enim memorant. Nisi hic, verba sunt Vossii, non Cadmum scripseret, sed Atymum ex Iove et Cassiopea natum, ut est legere apud Apollodorum Biblioth. l. 3. Vide Vossium de Idolol. l. 1. c. 13. sub fin. De tempore eius in Graeciam adventus, non idem sentiunt Eruditi. Circa Iosuae aetatem id factum esse, quidam contendunt: Alii sub exitum Israelitarum ex Aegypto, eum ex eadem regione in Graeciam, coloniae Ducem, migrasle atque ibi urbem Thebas, ad imitationem Thebarum Aegyptiarum condidisse volunt. Secundum eosdem, Cadmus in insul. Rhodum appellens, a)nqrwpoqus1i/an] incolas docuit; neque alias, quam Aegyptias literas Graeciae dedit, quae Phoeniciae, sicut et ipse dictus, tum quod Phoenices Graecis, quam Aegyptii, notiores essent: tum quod Cadmus ex Aegypto in Phoeniciam prius transiit, ob navigationis commoditatem, autequam in Graeciam perveniret. Eundem e patria sua in Graeciam Liberi Patris sacra, in Samothraciam vero Cabirorum mysteria, attulisse dicunt; inter quos apud Graecos Cybele quoque habita est, Deorum mater et praecipuo honore apud Phrygas culta. Ante Cadmum autem, Cecrops Athenarum conditor, et post hunc Danaus, Argivorum Regni auctor, ex eadem Aegypto in Graeciam colonias deduxere, qua de re vide Franc. Burmannum ad Iosuae c. 24. sub fin aliosque: ut et in voce Harmonia. Filiam Cadmi huius Agaven duxit Echion, unus de quinque Dentigenis, plebi Thebanae mutuis caedibus interemptae superstitibus, ut videre est apud Apollodor. l. 3. Quibus genitus Pentheus Cadmo in Regno successit: Post Penthea, Polydorus Cadmi filius Thebis Rex fuit. Huic filius Labdacus; qui Laium procreavit, eo anniculo relicto, pari cum Pentheo morte sublatus. Laius parer fuit Oedipi, quo Eteocles natus est. Atque haec fuit Cadmeidarum successio, ex tertio Apollodori, in epitomen hodiernam redacti,> plena Tragicis infortuniis ac facionoribus apud Casp. Barthium Animadversion. ad Papinium Statium l. 3. p. 313.
CAEDIM_lustrandi_et_expiandi_ritus
apud Athenienses, olini sollennis memoratur Lege illa apud Demosthenem comra Macart. *tou\s2 d' a)poginome/nous2 en toi=s2 dh/mois2 ou(\s2 a)/n mhdei\s2 a)nairh=tai, e)patgelle/tra o( *dh/marxos toi=s2 pros1h/kous1in a)nairei=n kai\ qa/ptein kai\ kaqai/rein to\n dh=mon th=| h(me/ra?, h(=| a) \n a)pogi/nhtai e(/kastos au/tw=n. *e)pagge/llein d\e peri\ me\n tw= dou/lwn tw=| des1po/th|, peri\ d\e tw= ilouqe/rwn toi=s2 ta\ xrk/mat) e)/xous1in. *e)a\n de\ to=u *dhma/rxou a)paggei/lantos mh\ a\nairw=ntai oi\ pros1h/kontes2, o( me\n *dh/marxos a)pouisq wsa/tw a)nelei=n kai\ kataqa/yai kai\ kaqa/rai to=u dh=mon an)qhmero\n, o(/pws2 a) \n d\u/naito, o(lrgi/stou. )*ea\n de\ mh\ a)pomisqw/sqh|. o)feile/tw xili/as2 draxma\s2 rw=| dhmos1iw|. o(/, ti d) a) \n a)nalw(s1h|, dipla/s1ion praca/sqw para\ tw= o)feilo/ntwn. *e)a\n d\e mh\ pra/ch, au)to\s2 o(feilh/tw toi=s2 dhmo/tais2]. Si qui in Munieipiis demor tui fuerint, neque eos sustulerit quisquam, denuntiet Demarcbus cognatis, ut tollant et sepeliant. Et populus ille seu tribus) lustretur co die, qxo quis ita demortuus. Denuntietur autem de Servis domino; de Ingenuis, eis qui in eorum bona succedunt ---- Quod si post Demarcbi denuntiationem, cognati non sustuterint, Demarcbus ipse tollendum cadaver locet, et sepeliendum et lustrandum eo die populum, quam minimo poterit. Sin non locarit, debeto mille dracbmas arario. Quidquid aviem impenderit, duplum a debentibus exigite, Quod nisi fecerit, ipse Tribnhbus debeto. Imo nec apud Graecos veteres ullius sceleris tam sollennis frequensque ac varia ka(qars1is2] occurrit, quam homicidii, etiam nec illiciti. Unde solum mutantes saepius homicidae ad Principes exteros, qui eos rite lustrarent, adeoque scelus expiarent, se conferebant, cuius rei obvia in Historiis testimonia. Vide quoque infra, ubi de Homicidio, item ubi de Veter. Lotionibus, nec non voce Lua, item Lustratio. Inprimis observatur mos vetus et satis mirus lustrationis, quam oi\ dolofonou=ntes2], qui sponte et dolo quempiam interfecerant, adhibere soebant. Nempe e)ca/rgmata] seu a)krwthria/s1mata, maxali/s1ata] item dicta, h. e. corporis occisi extremitates, (veluti nasi, aurium, digitorum, alias) abscindentes, collo sigi ita catenata, sacrarum instar reliquiarum, suspendebant, ut dia\ tw= maxa/lwn], per axillas, etiam traicerentur, sanguinem interim occisi delingentes et in os eius despuentes. Quale quie memoratur apud Apollonium Rhodium Argonautic. l. 4. v. 478. ubi de Iasone, Absyrti extremitates sic abscindente. Et Sophoclen, in Electra, de Agamemnone et Clytemnestra, *uf) h(=s2 qanw\n a)/timos w(/ste dus1menh\s2] /e)maxali/sqh]. A qua ipse morte affectus indigna. velut bostu Extremitatibus corporis mutilatus est. Vide Scholiastem ibe, praeter Hesychium in *maxali/s1mata], et Suidam in *maxalisqh=nai], item *e)mmape/ws2], ubi tw= mori/wn o(rmaqo\n,], partium illarum catenam mimorat, sub axillis traiectam, rationem vide infra in Manes, it. voce Spectra. Cuiusmodi ritus usus etiam bello civili caesis, velut et Numinis et occisorum iram aut placans, aut minunes. Nempe coetera quidem scelera expiare se existimabant Veteres sacrisiciis sollennibus: at nihil adeo sollicite, publice et frequenter curabant, atque homicidii qualiscumque, extra poenae legitimae rationem, commissi. Unde etiam Populus Romanus, qui P. Horatium a caede sororis absolverant, admiratione magis virtutis, quam iure causae, imperarunt Patri, filium expiarer pecunia publica, apud Livium l. 1. c. 26. quod ab eo praestitum in gentis Horatianae sacris mansit. Atque ad toties iterata (scil. quolibet lustro) Suovetaurilium, ex Tullii Hostilii instituto, sacra; uti et alia aliquot insigniora, eiusmodi caedis quomodocumque patratae expiatio attinet, pro exoptatissima semper habita. Vide Dionys. Halicarn. l. 4./b> Quae omnia videntur ab Hebraeis utcumque mutuata, de quorum sollicitudine circa cadaver occisi repertum, divinitus imperata, vide Legem Deuteronom c. 21. v. 1. s. ut et infra ubi de Iuvenca seu Iunice rusa. Quid vero olim apud Anglos in casu huiusmodi moris fuerit fuerit, dicemus in voce Murdrum: ut et de Caede Animantum expiata, hic infra. Vide quoque retro in voce Abannatio.
CAELATOR
servus olim apud Romanos: cuius meminit Iavenal. Sat. 9. v. 145. Sit mibi praeterea curvus Caelator, et alter Qui multas facies pingat cito. ---- Ubi vetus Interpres Caelatorem explicat servum argentarium, laboriosum, atque glypbarium: quae tamen disparare videtur antiqua Inscr. sepulchralis, quae Romae legebatur; ANTIGONUS. GERMANIC. CAESAR. ARGENTARIUS. VIXIT AN. XLII. AMIANTUS. GERMANIC. CAESAR CAELATOR. FECIT. A'caelo autem dictus: cuius meminit Ovid. Fastor. l. 3. v. 831. Quique movies caelum, tabulamque coloribus uris, Quique facis docta mollia saxa manu. Ubi quidam pro caelum legunt cestrum, et haec verba ad Encansticen referunt, submonente Plinio l. 35. c. 11. exir. Encausto pingendi duo fuisse antiquitus genera, ceraê et in ebore cestro i. e. vericulo: quo imagines mulierum maxime pinxisse, Lalam Cyzicenam Virginem, M. Varronis iuventa, Idem tradit, Ibid. Sed pro vulgata lectione stat Servius, ad Virgil. Aen. l. 1. v. 644. ------ ------ Caelataque in auro Fortia facta patrum. Scribit namque: Insculpta, tamen boc nomen in principali aliam babet naturam, in derivatione mutat. Nam caelum est, unde operantur Argentarii: quod producitur naturaliter, etc. Vide Laur. Pignor. Comm. de Servis, ubi varia hanc in rem erudite congessit, ut alios mittam. Caelatura autem luxu Romanorum in valuit: prius namque adhuc: ----- rudis et Graias mirari nescius artes Urbibus erersis, praedarum in parte reperta Magnorum artificum frangebat pocula miles, Ut pbaleris gaudcret equus, caelataque cassis Romuleye simulacbra ferae mansuescere iussae Imperii fato, geminos sub rupe Quirinos, Ac. nudam effigiem clypeo venientis, et basta, Pendentisque Dei perituro ostenderet bosti. Argenti quod erat, solis fulgebat in armis, ut ait Iuvenalis Sat. 11. v. 100. et seqq. At temporis processu, versa rerum facies. Postquam enim argentea pocula in pretio esse coepere, continentiores Cives purum, simplex nullisque emblematis caelatum argentum habere gaudebant, nepotes vero totos census in mirabiles profudere sculpturas. Plin. l. 33. c. 12. Et quid baec attinet colligere, cum capuli militum contempto ebore, aut etiamfastidito caelentur argento: vaginae batillis, baltbei lamimiscrepitent: Iam vero raedagogia ad transitum virilitatis custodiantur argento, feminae laventur et nisi argentea solia fastidiant, eademque materia et cibis et probris serviat. mentio in antiquis marmoribus, quorum unum sic habet, apud Pignorium, VIBIAE. CUCCESSAE. LIVIAE. AUG. SER. AB. ARGENTO. POTORIO. Inde iocose apud Athenaeum magnum poculum puteus argenteus dicitur l. 11. Dipnosopb. ut clarum sit, inde etiam Graecis in usu fuisse. Et quid ni, cum notum apud illos poculum Solis Herculisque, in quo Heros navigasse fertur; ingentiaque pocula h(li/ou ploi=a] dici consueverint, Eustath. in Od. 1. Quid insculpi solitum fuerit, docet Virg. Aen. l. 1. v. 644. Ingens argentum mensis caelataque in auro Fortia facta patrum. Item Iuvenalis Sat. 1. v. 76. Argentum vetus, et stantem extra pocula caprum. De caelatura hac poculorum inprimis argenteorum, quam Emblematum opus vocat vetus Scholiastes Iuvenalis ad v. 76. Sat. 1. locus est egregius Pauli ICti l. 13. ff. de condict. furtiva. Neminem in auro caelando inclaruisle miratur Plin. loc. cit. in argento maxime laudat mentorem uti vidimus. Martialis l. 8. Epigr. 51. de Pbiala Rufi, v. 1. s. Quis labor in Pbiala? docti Myos, anne Mrronis? Mentoris baec manus est? an Polyclete tua? Livescit nulla caligine fusca. ------ ------ Dicebantur autem ista nobilium Artificum emblemata, proprio nomive formae. Sext. Propertius l. 4. eleg. 2. v. 61. At tibi Mamuri, sormae caelator abenae, Tellus artisices ne terat Osca manus. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. paralip. ad c. 30. et supra. Sed et Caelatura, inter ministeria sacra recensetur, in Synodo Exoniensi A. C. 1287. can. 12. Cereus pascbalis, duo cerei processionales, celatura super Altare -- Onera omnium ornamentorum praedictorum - supportabunt libris matutinalibus, unico scilicet psalterio, fenestris vitreis in cancello et celatura super maius Altare duntaxat exceptis, quae Rectores vel Vicarii supportabuat, Ubi Carolo du Fresne videtur id esse, quod in Ecclesia Roman. vulgo Tabernaculum vocant. Alia tamen videtur eidem esle vocis notio, apud Laur. Leodiensem in Episcopis Virdun. p. 345. Tigna, laquearia, tecta et caelaturam Ecclesiae, et vide eundem Auctorem in glossario.
CAELIUS_Mons
unus ex septem motibus urbis Romae, eum Quirinali, post Capitolium, a Romulo fossa sive aggere ac muro firmatus; cum nihilominus extra urbis ipsius moenia pomeriumque essent: Postea a Tullo, an Anco, an Tarquinio, variant enim Auctores, pomerio inclusus est. Fuit in Suburanae regionis parte, nomenque accepit a Caelio Vibenno Tusco Duce nobili, qui cum sua manu Romulo auxilio contra Sabinum Regem venisse dicitur, Varro. Festus Caelem Etruscum illum Ducem nuncupatum vult. Idem mons Querquetulanus, a silva ibi ingenti: et cum post incendium, quo aedificia in eo sita conflagrarunt, a Tiberio reparatus esset, Augustus legitur vocatus. Ita enim Tacitus Annal. l. 4. c. 65. Haud fuerit absurdum tradere montem eum (de Caelio loquitur) antiquitus Querquetulanum cognomento fuisse, quod talis silvae frequens fecundusque erat, mox Caelium appellatum, a Caele Vibenna, qui dux gentis Etruscae; cum auxilium appellatum ductavisset, sedemeam acceperat a Tarquinio Prisco, seu quis alius Regum dedit. Nam in eo Scriptores dissentiunt. Regia in eo fuit Tulli Hostilii; Tuscique illum incoluerunt, qui cum munire se ceopissent, suspecti redditi et ab illo in planum locum deducti sunt, qui ab iis Tuscus vicus dictus est. Hodie insignis is mons in urbe habetur, Basilica Iohannis Lateranensis. Habet autem ab Ortu moenia urbis, terminumque Esquilinae regionis, portam Esquilinam et Amphitheatrum: ab Oecasu Suburam et montem Palatinum: a Septentrione Carinas, Caelium et Esquilias: a Meridie Piscinam publicam et Vallem, quae est ante viam Appiam, quae prope Septizonium Severi inchoans, versus portam Capenam protenditur. Hic secundam Urbis regionem. Caelimontium appellatam, posuit Augustus Caesar. Vide Onufrium in urbe Roma, p. 26. et seqq. Bartholom. Marlianum Topogr. urbis Romae l. 4. c. 18. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 2. et 7. etc. Ovid. Fastor. l. 5. v. 522. Caelius accipiet pulverulentus equos.
CAEREMONIA_seu_CAERIMONIA
a caritate, vel ab oppid. Caere, Festo dicta est: Caerus autem vetere lingua sanctus, et inter mystica Iani nomina fuit, Cerus manus, in Carm. Saliari, Sanctus bonusque. Alii vocem a Cerere derivant, unde Gloss. Ceremonia: *dhmh/tria]. Nonnulli a Caeritibus, Hetruriae populis, quod hi, capta a Gallis Roma, sacra Romanorum a Vestalibus invecta benigne acceperint, atque adeo servarint, donec Camillus patriam recuperasset. Vide Scaligerum in Festum et Livium l. 7. c. 20. Nec desunt, qui a carendo eam deducant, ut videre est, apud A. Gellium l. 4. c. 9. quod Religio illis carens exerceri rite nequeat. Debita hinc ceremoniarum. it. Officia religiosa, officia religionis, officium cultionis; ex mente Gentilium, Arnobio passim adv. Gentes appellatae, ad quem vide Animadversorem Heraldum l. 6. etc. Et sane, ea est hominum infirmitas (usque dum in civitatem, in qua Ioannes nullum Templum praeter Dominum Omnipotentem et Agnum videbat, Apocalyps. c. 21. v. 22. fuerint collecti) ut quibusdam externis sensuque perceptibilibus adminiculis omnino indigeat, quibus ad primarium ac internum Dei cultum perducantur. Vide Augustin. l. 19. contra Faustum c. 11. Hinc, in infantia Ecclesiae, iam olim sub Promissione, variae obtinebant caerimoniae, eius quasi in illa aetate serperastra, quibus ad Messiae Fidem contenderet, eoque adhuc absente, saltem imagine eius pasceretur. Nec alium respectum habuere sub Mose, ante mosxs1poti+/an], i. e. Vituli confectionem, quamquam ab eo adauctae et non adeo liberae, ut ante, relictae sint, instituto Tabernaculo ac Sacerdotio Aaronico. At post peccatum Vituli, Ecclesiae Fata mutata atque viliora facta sunt. Quosque Deus ut filios hactenus habuerat, ac ex Aegyptiaco ergastulo liberators in domum suam cooptaverat, iam instar servorum, qui vernilitatem in Aegypto contractam nondum dedidicerant, durius habere constituit, Ierem c. 31. v. 32. et Hebr c. 8. v. 9. Magnam enim partem in longo illo per deserta errore periere; coeteri autem variis Caerimoniis onerati Deo adductius servire inque servilibus ministeriis aetatem agentes, eum colere iussi sunt: terrore post latam Lagem accedente ae verbis minantibus, Quisquis non manserit in omnibus etc. primogenitis quoque a Sacerdotio reiectis, ac Levitis in corum ascitis locum, Ezech c. 20. v. 25. 26. Atque sic Moses, renovato Dei foedere, post acceptas secundas tabulas, quae gravioribus verbis armatae erant, omne demum Ceremoniarum choragium ac iugum, genti imposuit; peccatum que non solum istud, sed et alia omnia, quottidie fateri et sacrificiis ac pecudum cruore Altari inscribere ac laborantis, nec unquam satis laetae, conscientiae gemitus ac suspiria Tabernaculo affundere iussit. Quo pacto Deus Ecclesiam isto tempore, velut adolescentem, sub Paedagogo ponere et difficili ministerio eius proterviam delaslare ac compescere, illamque per terrestres figuras et umbras sensim ad maiora perducere, sicque venturo olim Salvatori per Veterum desideria, ae sitim, viam sternere, et gradibus quibusdam salutis humanae opus absolvere voluit. Sed et typus erat Lex illa in Ceremoniis consistens. Christi mortisque eius; et omnium beneficiorum Ecclesiae olim praestandorum imaginem gerebat; quae victimarum morte et lustrationibus expiationibusque typicis adumbrabat. Unde Christus sinis Legs appellatur, Roman. c. 10. v. 4. Praeterea inset viebat ea discernendis ac disterminandis Iudaeis ac Gentibus, erecta sepe intermedia, Ephes c. 2. v. 14. Imo discrimina inter ipsosmet Iudaeos faciendo, quorum alios ab altari et conspectu Dei arcebat, ut totum Israelem Numer. c. 1. v. 51. et c. 3. v. 10. alios accedere quidem sinebat, sed non ultra primum limen, ut Levitarum ac Sacerdotum turbam; solum autem Pontificem Max. ad interius adytum, ipsumque Dei sacrarium: ut appareret, nondum venisse Sacerdotem, qui omnem Dei populum ex aequo ad Deum adduceret. Hoc vero ultimis temporibus exhibito, Chirographum istud Rituum abolitum, ac corpore adveniente umbra sublata et Ceremoniis V. T. finis impositus est, Coloss c. 2. v. 14. et seqq. Qua de re vide inprimis Franc. Burmannum Synposi Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 7. et seqq. Ubi de Ceremoniarum institutione ac causis: iisque tum publicis, quae quinque erant Classium, Personarum sacrarum, Actionum, Rerum, Locorum et Temporum: tum privatis, circa Vestes, Cibos et Purificationes carnis, accurate agit. Nec tamen adulta Ecclesia omnibus plane ceremoniis caret. Namque et Christiani ceremoniis, ut gestibus ac actionibus utimur, quarum beneficio non solum ea, quae ad Dei cultum pertinent, ordine ac decore peraguntur, sed etiam res aliter sensibus imperceptibiles, ad Ecclesiae, inprimis infirmorum in ea versantium, aedificationem, oculis nostris exponuntur, declarantur ac obsignatur. Quae proin duum generum sunt, aliae divinitus institutae; ut Sacramenta, aliae ad ordinem pertinent, ut particulares determinationes loci, temporis, formae et ardinis Ecclesiasticorum conventuum, exhortationum, catechizationum, administrationis Sacramentorum, precum, lectuae, Psalmorum, modi Ministros eligendi, Pastoralium conventuum, erogationis eleemosynarum, matrimoniorum celebrationis, fidelium sepulturae similiumque. In quibus posterioribus quid sequendum, cavendumque, monet augustin. ad Ianuar. Ep. 118. c. 2. et Ep 119. c. 18. et 19. Vide quoque Socr. Histor. Eccles. l. 5. c. 22. Chrysostomum in Matth. Homil. 15. c. 51. Alios, inter quos Gerson Part. 1. de Nuptii Christi et Eccl. Quid vult, inquit, constitutionum multiplicatio, Euangelio nec cognito nec observato? Sciatur inprimis et servetur Eugangelium etc. Uti vero in aliis, ita etiam in hisce perverse aemulati Ecclesiam Gentiles, cultum suum qualemcumque Ceremoniis similiter suffulcire dum conati sunt, eum penitus illis obruerunt, et principali accessorium praeferentes, in hoc solo omnem Religionis rationem constare plerique opinati sunt. Caeremoniarum certe cultu Romam crevisse, creditum esse olim, Livius refert, l. 6. c. 41. Eludant nunc licet Religiones. Quid enim est, si pulli non pascentur? si ex cavea tardius exierint? si occinuerit avis? Parva sunt haec: sed parva ista non contemnendo, Maiores nostri maximam hanc rem fecerunt. Et in negligentiam Caerimoniarum ac auspiciorum, cladem a C. Flaminio Consule acceptam, reiectam fuisse, idem narrat l. 22. c. 9. Sed, hac de re alibi.
CAERULEUS_Color
in purpura dilutiore, apud eundem occurrit, ubi in tribus purpurae gradibus, conchyhum ultimo loco ponens, illud in tres alios subdividit, quorum qui dilutissimi coloris est, in heliotropii flore considerari ait, quem florem alibi caeruleum appellat, Dioscorides u(po/po/rfuron] Appuleius velut purpurenm. Secundum cum malva confert, tertium cum viola ferotina: et hic substitit conchylium. Nam in purpura laus fuit summa, ut nigricans esset aspectu. At in conchylio laudbatur pallor saturitate fraudatus, tantoque delucidior, quanto magis vellera esurirent, quae in laudato Auctore reperias l. 9. c. 38 et 39. E quibus colligere est, conchylium medn fuisse coloris inter purpureum et caeruleum, atque ex utroque mixtum, cuiusmodi Indicum purpurissum, idem esse scribit, l. 35. c. 6. Et de pantherarum oculis Oppianus Cynegetic. l. 3. *glaukio/ws1in o(mou= te kai\ e)/ndoqi foini/ssontai], Glauci sunt simul atque intus punicei. Itaque de purpurisso scribens Plinius d. l. Pingentes, inquit, sandyce sublita, mox ovo inducentes purpurissum, fulgorem minii faciunt: Si purpuram facere malunt, caeruleum sublinunt, mox purpurissum ex ovo inducunt. Ubi videtur purpurae nomine conchylium intelligere, quod cum fuerit ex parte caeruleum, non potuit aliter pingi, quam caeruleo tabulae sublito. Quo facit, quod Salmas. chalcanthum, non ab aere, ut volunt, sed a purpura, dici ait, non a xalko\s2], sed a xa/lkh], seu ka/lxh], per metathesin: ut xa/lkanqon] sit a purpurae flore dictum, scil. caeruleae. Is enim est chalcanthi color, ut idem Plin. docet l. 34. c. 12. Atque hoc purpurae genus Hebraei thecheleth], Chaldei thichla, appellarunt, quem colorem esse caeruleum ab ipsis habemus. Itaque Graeci veteres hyacinthinum reddierunt, non a materia, sed a colore, ut infra videbimus, Rubra vero purpura, non ex conchylio facta, sed ex illius cochleae sanie, quae proprie purpura dicitur, iisdem Hebraeis Argaman] dicta est. Quod utrumque purpurae genus, ex insulis Elisae, i. e. Graeciae in mari Aegeo, olim allatum esse, discimus ex Ezech c. 27. v. 7. Et utrumque in summo pretio fuit. Quin Argaman fuisse colligas aliquanto pretiosius, ex eo, quod Danielis c. 5. v. 7. 16. 29. is, quem Assyriorum Rex ad summos honores vult evehere, non vestitur thichla sed argavana. Certe non a caeruleo, sed a rubro colore, purpuram commendari, Tyriam inprimis, ex Auctoribus notum. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 10. et 11. ut et infra passim: Plura vero de Caeruleo colore, apnd Salmas. ad Solin p. 131. 201. 255. 1154. etc. nec non infra in voce Cyaneus.
CAESAR.
De huius nominis origine sunt opiniones eruditorum variae. Nonnulli enima caeso elephanto deducunt, quem Poeni, quorum lingua ex Syriaca fluxit, nominant caesam, hoc est, Spartianus] quoque et Servius dicunt, vocatum primum hoc nomine C. Iulii Caesaris avum, qui in Africa elephantem interfecit, Caesarem lingua Punica appellatm. Quibus aslentitur Constantinus Manasles p. 71. *kai/s1ares2 ga\r e/le/fantes2 toi\s2 *fo/inici kalou=ntai]. Nonnulli a caesarie, cum qua primus in Iuliorum familia in lucem prodiit Iul. Caesar. Verisimilior eorum sententia, qui id nominis primum illi inditum existimant, quia matris utero erat excisus, etiamsi Festus Pompeius tales potius Caesones appellandos existimer. Multi hanc in sententiam eunt. Suidas inprimis, qui inquit in Iulio, *kai\s1ar, ou(/tws2 o)noma/zontai oi( *p(wmai/wn bas1ilei=s2 a)po\ *a)ouli/ou to=u mh\ gennhqe/ntos]. Vide Fungerum in Caesar, et Vossium, in Caesones. Nic. Lloydius. Addo, quod Imperatores postea, creatum unum ex filiis vel nepotibus, vel sanguine iunctis, ad quem imperium transferre meditabantur, primum Principem iuventutis; post, exstincta fere Caesarum familia, Caesarem: tandem Nobilissimum Caesarem appellavere. Cuius instituti primus Auctor fuit Octavius Augustus, apud Tacitum Annal. l. 1. c. 3. Exemplum in Nerone habemus; qui a Claudio Princeps iuventutis dictus est. Et exstant in Huberti Goltzii Augusto numismata aliquot cum his inscriptionibus: C. L. Caesares: Augusti. F. Coss. desig. princ. iuvent. In Aelio Vero, c. 2. qui ab Adriano adoptatus et Caesar appellatus est etc. Ioh. Rosinus infra laudandus. Salmasio Caesar tantum primus appellatus est Ceionius Commodus, qui et Aelius Verus: Imperatoribus antea nomine hoc exsistente proprio. Tunc itaque primum novum genus honoris in Rem publ. introductum, inquit, ut essent CAESARES, velut candidati quidam Imperii, et designati eius heredes; Quae eadem quoque iam Augusto mens, cum Caium et Lucium suos Principes iuventutis voluit appellari; sed more suo in re nova usitatum etiam libera Republ. titulum usurpavit: Pari civilitatis iudicio, atque titulum Principis Senatus ipse sibi vendicavit. Porro huic Vero simul cum appellatione Caesaris tributa est facultas utendi coccinei pallii; praesente Hadriano: et purpura etiam, sed sine auro, cuius antiquitatis auctor Commodus Imp. in Epist. ad Albinum. Hinc Spartian. in Severo, c. 14. Caesarm, inquit, Bassianum filium suum Antoninum a Senaiu appellari iussit, decretis Imperatoriis insignibus. Cuius ritus primus auctor Hadrianus fuit, cum Verum Caesarem designaret, vide Casaubon. et Salmas. Not. ad loca cit. et infra in voce Nobilissimus. Hodie simile quid habemus in Rege Romanorum, qui vivo Imperatore subinde eligitur, in spem indubitatam successionis. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 13. Ex Caesar, corruptum est vel potius concisum, Czar, quo titulo Moscorum utitur Imperator, ut in hac voce videre est etc.
CAESARIES
Graece ko/mh kouriw=s1a], a caedendo, hinc de viris tantum; et quidem de capite praecipue. Hanc Deo devovendi ritus, occurrit inter Naziraeatus Leges, Numer. c. 6. v. 5. Omnibus diebus voti Naziraatus sui novacula ne transito super caput eius (Naziraei) usque dum compleantur dies illi ----- sanctus esto, sinendo crescere comam, capillos capitis sui. Quod tanra religione observatum, ut nec unicum quidem pilum abradere vel evellere fas foret, nisi tempore voti peracto. Quo facto attondebantur oblaroque sacrificio, votivam Caesariem, tamquam rem sacram, in peculiari Templi couclavi concremabant. Durabat autem votum fere ad certum tempus: quod si expreslum non foret, menstruum erat, uti Iudaei colligunt, ex Numer. c. 6. c. 5. Alia ratio nativorum fuit Naziraeorum, intei quales Simson primus erat, unus ex ultimis Israelitarum Iudicibus, Iudic c. 13. v. 7. cui proin Caesaries in immensum crevit, ut in septem crines seu sertas distingui necesle habuerit, cincinni dicuntur Iudic c. 16. v. 13. Qui dixit ei, si attexueris septem cincinnos capitis mei ad iugum textoris: et v. 19. accersivit quendam (Delila) ut abr aderet septem cincinnos capitis eius. Sed sertas proprie fuisle crinesque plexos, docet Burmannus: cuiusmodi ploka/das2] naziraeorum caesaties habuisle videtur, ut et coma Absolonis, de qua videre est 2. Sam. c. 18. v. 9. Quemadmodum senis crinibus ornatas olim matronas, apud Festum legimus, h. e. senis comatum ordinibus in funes vel sertas nexis: qui vetustissimus eatum ornatus fuit. Nempe cum mulieri ornamento sit coma promisla, viro dedecori, muliebri modo capillos promittere iubebantur Naziraei, ad maiorem sui humiliationem et abnegationem, uti docet Franc. Burmannus ad locum Numerorum cit. Quod vero modo de Caesarie Simsonis dictum, in qua symbolice inexpugnabile eius robur consistebat, id, ut plura e Sacris alia, Fabula ad Nisum transtulit Megarensium Regem, de quo Ovid. Met. l. 8. v. 9. ---- ---- cui splendidus ostro Crinis inhaerebat magni fiduciae Regni. Et paulo post, v. 85. ---- ---- fatali nata Parentem Crine suum spoliat. Ubi fatalem vocat, quod urbis regnique fata in eo consistere crederentur etc. Sed et de barba vox occurrit apud Stat. Theb. l. 2. v. 96. Tiresiae vultus vocemque et vellera nota Induitur, mansere comae propexaque mento Caesaries. Et Ovid. de Aesculapio, Met. l. 15. v. 653. Cum Deus in Somnis Opifer consistere visus Caesariem longae dextra deducere barbae, Et placido tales emittere pectore voces. Utrumque iunxit idem Statius Theb. l. 6. v. 193. At genitor ----- ----- Inicit ipse rogis tergoque et pectore fusam Caesariem ferro minuit, sectisque iacentis Obnubit tenuia ora comis. ------ Ubi ritum indigitat caedendi et funeri imponendi capillos, iisque os inprimis obnubendi, de quo ubertim scripsere, Kirchmannus l. 2. c. 15. I. Geartius ad Silvas p. 235. Io. Wowerius ad Petronium p. 456. Delrius ad Senecae Hippolytum v. 1177. Pasleratius ad Propertium l. 1. El. 17. Alii. Vide quoque hie passim in vocibus Caesariati, Capilli, Coma, Crinis, Funus etc. Addo hoc unum, quod Indis omnibus promissam caesariem, non sine fuco caerulei aut crocei coloris, scribit Solin. c. 65. de qua eorum, aliarumque gentium circa comam barbamque cura, vide praeter modo laudatos Auctores, Tiraquellum ad Alex. ad Alexandro Genial. Dier. l. 5. c. 18.
CAIN
i. e. possessio, vel possessus, Adae filius. Gen c. 4. v. 1. Hesychius, *ka+i/n, ktk=s1is2]. Natus A. M. 2. terrae colendae intentus, Fratrem Abelem, qui per fidem sacrificaverat, proin acceptus Deo, invidiae furiis agitatus occidit, A. M 130. Hinc de venia desperans, continuis erroribus divinitus ia ctatus, in loco Nais sedem sixit; Interim nihilo melior, vitia sectatus, sceleratorum homivum caput, ponderis et mensurae auctor dicitur. Fraudum architectus, qrimaeque urbis conditor, quam Enos seu Enochiam a filio maiore natu appellavit. A' Lamecho, in vepreto latitans, sagitta confixus dicitur. A. M. 688. Vide Ioseph. Iud. Ant. l. 1. c. 2. et Suidam in voce Cain. Hic, ut de Idololatria taceam, illam inprimis Philosophiae pattem, quae in civili vita consistit cortuptum ivit, sicave Philosophia in duas scissa est sectas, siliorum Dei et hominum, ut Gen c. 6. v. 2. vocantur, sive familiam Sethi et Caini: in quarum hac errores brevi in immensum creverunt. Qualis autem Cainitarum Philosophia fuerit, nemo melius expressit, Iuda Epist. v. 10. et 11. audacissimae inscitiae et bruti stuporis reos illos peragens. Rationem igitur corruptam principii habuere loco, cum qua quod minus consentire videbatur, audacissime expolserunt: Coetera fus1ikw=s2] cognoscentes, ad curam et voluptatem, velut bruta ventri oboedientia, retulerunt Quae brcvi tempore tanta incrementa sumpsit, pertractis per vetitos hymenaeos in sectm suam etiam illis, qui filiorum Dei elogio insignes erant, ut, paucissimis exceptis, totus mundus in errore illo iaceret, quem diu post Epicurus in lucem denuo produxit: Deum nempe mortalia non curare, nec irae tangi, nec peccatis aut gratia affici. Unde admonitionem de diluvio sprevere, Gen c. 6. v. 16. 17. 1. Per. c. 3. v. 20. enim sunt qui ex Adami et Sethi schola profecti, veram Philosophiam habebant. Sie dicti, quod potentes et excellentes viri propter Sapientiam haberentur: Quales divinitatis alicuius opinionem semper affectarunt. Talium e Caini schola, tamquam ex equo Troiano, innumeri prodiere, quos Moses c. 6. v. 4. vocat, et ab his: ut videtur, omnis Deorum suppullulavit turba. Inde dicti Semones, inde Kabiri, Magi, Incantatores, Necromantici etc. Vide georg. Hornium Philos. Histor. l. 1. c. 9.
CAINAN
i. e. posssessor, vel emptor, aut lamentator, vel nidus, filius Enos, natus A. M. 326. Obiit A. M. 1235. Gen c. 5. v 9.
CAINAN_dd/teros
a B. Luca inter Arphaxad et Sala insertus c. 3. v. 37. ac si Sala non fuerat ARphaxadi filius, sed nepos ex Cainan. Sunt qui Euangelistam hic sequi volunt 70. Interpret. apud quos idem legas. Putant igitur, eum in re non magni momenti, quaeque ad sidem ninil pertinet, pia s1ugkataba/s1ei] maluisse errantes sequi, quam intempestivo dissensu serupulum inicere, aut etiam Euangelii sui au)sqenti/an] in discrimen adducere, apud infirmos vel pertinaces, quibus persuasum erat, hos Interpretes fuisse a)namaoth/tous2]. Caererum de hac re vide Bochart. Phateg. l. 2. c. 13. et Is. Vossium Castig. in Geo. Horn. p. 318. Alii librariorum *paro/rama] esse volunt; nec quoque in omnibus N. T. editionibus ille Cainan apparet, August. Eugub. in Gen c. 11. Iansen. Concord. Euang. c. 12. Alii retinentes etiam hunc Cainan, cum graecis Latinisque plurimis patribus, malunt confiteri, se ignorare, cur in Hbraeo omissus sit, quam agnoscere, vel incuriam librariorum, vel s1ugkata/bas1in] aliquam Euangelista minus dignatm. Nic. Lloydius. Morerius, etc.
CAIPHAS
princeps quidam Sacerdotum inter Iudaeos tempore Christi. Latine circuitor, vel investigator. Hic Christo respondente, se esse filium Dei, vestem discidit, contra Legem, Levit c. 21. v. 10. Condemnavit eum postmodum ad mortem, Matth c. 26. v. 65. 66. marc. c. 14. v. 63. 64. a Vitellio depositus, contumeliam tam impatienter tulit, ut post 25. ann. Sacerdotii S. sibi ipsi necem conseiverit. Constitut. 5. Clementis, l. 8. c. 1. Nicephorus idem de Anna refert, Hist. l. 2. c. 10. Vide Iosephum Iud. Ant. l. 18. c. 3. et supra et in Anano I.
CALAMUS
Aromaticus, cuius mentio Ierem c. 6. v. 20. Salmasio non nisi Indicus est, quem ideo Arabicum ac Syriacum nonnullis dici vult, quia ex India in Arabiam et Syriam advehebatur. Sed solum in India crevisle falsum, cum Mosis aevo Iudaeis iam fuerit notus, eiusque adeo mentio fiat Exodi c. 30. v. 23. Neque verisimile est, Indiam Iudaeis aut vicinis gentibus iam fuisle tum apertam. Unde non sine ratione in Arabiae parte aromatifera illum quoque provenire censet Bochartus: quam Dionysius Periegetes v. 937. odorem exhalare scribit, *h)/ qu/ou h)\ s1mu/rnhs2, h)\ e)uo/dmou kala/moio], Aut thuris aut myrrhae aut odorati calami. De quo proin Festus Avienus, ---- ---- ---- Hic ladani vim Vellera desundunt, calami coma pullulat almi. Et Priscianus, Namque thyo myrrhaque viget, cum thuris odore, Et casia, nec non et cannoe dulcis odore. Ac propterea calamum odoratum Arabicum vocat Plut. m l. Quod bruta ratione utantur, etc. Vide eundem Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 5. c. 6. Latinis Odoratus calamus dictus est. Solinus c. 52. Mittit India calamos odoratos, et multa alia mirifici spiritus suavitate grata. Revera enim grati ac flagrantis odoris fuit, unde toi=s2 qumia/mas1i pro\s2 eu)w|di/an], suffimentis suaveolentioe ergo, misceri consuevisle, ait Dioscorides. At recens talis, quemadmodum iuncus; utriusque vero odorem ciro exspirate ac evanescere, quum alia pleraque aromata inveterata ac servata flagrantius ac suavius oleaut, tradit Theophrastus. Odoratissimum in Syria nascl, in modica convalle, quae inter Libanum patet et alium monticulum, habes apud eundem. Porro Alexandrinus idem appellatus est Celso, quia ab Alexandria Roman adferebatur, cum coeteris Orientis aromatibus. Nonnulli et e)ruqrai=on], quod ruber esset, dictum volunt Dionysio Rebus Indioe; sed e)ruqrai=os] is longe alius ab odorato. Inter res enim edules illi Erythraeus est, *a)llo/qi men\ ga\r ke/glros a( e)ce tai, a)/lloqi d) au)=te] *u(/lai thleqow=ssin *e)ruqrai/ou kala/moio]. Alibi erim (in India) milium provenit, alibi vero Silvae surgunt Erythraei calami. Radix scil. esui apta, propter eximiam ac melleam suavitatem; ipse vero in proceritatem non modicam surgebat: quod cum odorato calamo non convenit, qui minutus fuit, et parvae harundini similis, lepto\s2] hinc vocitatus Anonymo de Vita Alexandri. Calamum ergo Indicum Dionysius intelligit ab odorato diversum; quem Erythroeum vocat, quod ad ripas Indici vel rubri matis nasceretur. Probationem porro optimi Calami Aromatici Dioscorides his verbis complectitur, ei)s2 pollou\s2 s1kindalmou\s2 qrauo/ menos, ge/mwn araxni/wn thn\ s1u/rigga], qui in multas assulas frangitur, quique intus fistulam habet, velut aranearum telis refertam. Concavus namque est, et fistulam habet tenuibus membranulis intus conseptam, sicut reliquae arundines: quas membranas is ara/xnia] vocat, ob similitudinem. Praestantissimum ergo videri ait, qui non inanis prorsus intus sit, sed membranulas araxnoeidei=s2] habeat, etc. Quam in rem vide plura apud praefatum Salmas. ad Solin. passim, inptimis p. 1049. et seqq. ubi, inter alia, Calamum officinarum, non esle legitimum antiquorum ka/lamon arwmatiko\n], sed Acorum potius, docet.
CALCANDI_hostium_vel_corpora_vel_cadavera_ritus
in signum plenae de illis victoriae reportatae, usitatus olim. Spartian. in Severo, c. 11. Equum praeterae, ipse residens super Albini cadaver egit, expavescentemque admonuit, ut effrenatum audacter proteret. Quo alludens Propert. l. 1. El. 1. v. 1. Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis, Et caput impositis pressit amor pedibus: a puella se captum, ab amore triumphatum, indigitat. Statius in Equo max. Domitiani, l. 1. Sylv. 1. v. 51. Aenea captivi crinem terit ungula Rheni. Claudianus item, de 6. Consulat. Honor. v. 648. Colla triumphati conculcat Honorius Istri. Nempe corporis calcandi mos plerumque in hoc compendium cogebatur, ut in collum tantum pes poneretur. Mich. Glycas Annal. Tom. 4. de Diogene, Diogenes Imperator in hostium denique potestatem venit, vinctusque ad Sultanum ducitur. Ille solio suo desiliens, pro more calcata Diogenis cervice, cum de terra erigit, amanterque complectitur. Unde videmus, necessariam habitam ad plenae victoriae usurpationem hanc calcationem, etiamsi animo crudeli non fieret. Et Eutropius de Valeriano l. 9. c. 6. Valerianus Imperator captus apud Persas ignobili servitute consenuit. Nam quamdiu vixit Rex eiusdem provinciae, incurvato eo, pedem cervicibus imponens solitus erat equum conscendere. Quae tamen posteriora verba assuta aliunde sunt, cum melioribus Eutropii codicibus non insint, neque a Graeco transsatore Paeanio agnoscantur. Victorini, seu Victoris Iunioris ista potius fuerint, apud quem eadem leguntur. Sed et orosius de conculcatione assentitur, l. 7. c. 22. Gotfridus item Viterbiensis in Chron. et Ioh. Tzetza Chiliad. 2. cum ait, *to\n *p(wmai/wn a)/nakta h(tth/s1ous1in oi( *pe/rs1ai,] *trakh/lw| de\ path/s1ous1in, o+ia dedoulwko/tes2]. Vide quoque Gerbertum Ep. 18. Sibyllam apud Lactant. l. 7. c. 18. Aelian. Variar. l. 10. c. 22. Virgilium comra Eutychem l. 1. Alios Imo et in Sacris, vestigia moris huius. Ita enim legimus Iosuae c. 10. v. 24. Cumque Reges ad eum captivi perducti forent, omnes vocavit Israelitas, aitque exercitus principibus: ite, pedibus calcate colla istorum Regum. Vide quoque Psalm. 110. v. 1. et 1. Cor. 15. v. 27. Cuius ignominiae memoria ut ad posteros quoque perduraret, statuas ita effictas, legimus apud Pausaniam. Quam in rem pulchre Prudentius in Symmachum l. 2. v. 555. Frustra igitur currus summa miramur in arce Quadriiuges, stantesque duces in curribus altis, Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos, Sub pedibusque ducum captivos, poplite flexo. Ad iuga depressos, manibusque in terga revinctis, Et suspensa gravi telorum fragmina trunco. Si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridaltem? Flora, Ceres, Matuta et Laurentina subegit. Etiam picturis idem repraesentatum, exemplum docet pene Auctoribus perniciosum, apud Scriprorem Exppeditionis in Asiam Friderici I. ipsi coaevum: Dum haec agerentur apud Adrianopolim, qui erant in urbe Philippopoli, iam circa remotiores partes terris et urbibus subiugatis, regionem Granitz ingressi sunt. Ubi, quoniam in picturis Templorum atque aedium viderunt Graecorum imagines equitando peregrinorum cervicibus insidere, totam terram praeda et incendio vastaverunt. Cuiusmodi conculcationis nomine, vovebatur hostium cervices sive regua sub pedibus suorum videre Principum. Ut Corippus l. i. v. 60. Barbara Romanos augebunt bella triumfos, Regnaque sub vestris venient fortissima plantis. Et de pictura. Idem ibid. v. 248. Ipsum autem in media victorem pinxerat aula Effera Wandalici colla Tyranni etc. Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium Thebaid. l. 2.
CALCEI
Initio nascentis Rei publ. Romanae, non modo servi, sed et Senatores ipsi nudis incedebant pedibus: et licet haec a)nupodus1i/a], paupertatis videretur indicium, nihilominus clari quoque Imperatores, magnique Duces, in patientis animi tolerantiaeque bellicae argumentum, idem fecisse leguntur: Phocion apud Plutarchum, F. scipio et Germanicus, apud Corn. Tacitum etc. Quo quadrat institutum Lacedaemoniorum, apud quos Iuvenes calceis omnes carebant, quo expeditiores essent. Plut. in vita Lycurgt. Idem de Socrate legimus, de Catone Uticensi, de iis apud Iudaeos, qui nuptias recusabant: Imo et Nudipedalia festum apud Graecos, Romanos et Barbaros fuit, in quo discalceati omnes incedere sunt coacti. Postea, Calcei sacri erant, quibus soli Sacerdotes rem divinam facturi utebantur, de quibus vide Servium ad Aeneid. l. 4. v. 516. Allusit ad hunc ritum Mart. Capella 1. 2. Calceos praeterae, inquiens, ex papyro textili subligavit, ne quid eius membra pollueret morticinium. Unde in ceremoniis Flaminum et Falminicarum relatum et illud est, apud A. Gellium l. 10. c. 15. Mortuum numquam attingit. Principum Imperatorumque Romanorum Calceamenta erant cultu, pretio coloreque ab aliorum distincta: Campagos appellatos constat, item Zancas seu Tzancas, gemmeis aquilis rigentes, transsato Byzantium imperio. At antea varia calceorum ornamenta, pro diversa Principum libidine, aut moderatione. Carinus Aug. non gemmis adsutis calceis, sed fibulis gemmeis utebatur. Heliogabalus habuit in calceamentis gemmas, et quidem sculptas, Flav. Vopiscus in , c.Carino, c. 17. Ael. Lamprid. c. 4. etc. Soccos muliebriter ornatos gestavit Caligula, Plin. l. 37. c. 2. Deraetrius Antigoni fil. aureos calceos, Plut. in eo. Distinguebantur autem calceamenta Principum aquilis, Senatorii lunae dimidiatae effigie: quod summae apud Roman. nobilitatis fuit argumentum, vide supra in C. Item in K. nec non voce Fibula. Iuvenalis Sat. 7. v. 191. ----- ----- Et nobilis et generosus Appositam nigrae lunam subtexit alutae. A' iam dictis Matronarum calceamenta differebaut: unde Hesyck. *sikuw/nia gunaikei=a u(po\dh/mata], Sicyonia, calceamenta muliebria: a mollitieit tantae inventoribus Sicyonits. Illos poiki/lon kai\ polume/likton u)po/dhma], calceum varium et convolubilem, facit Iul. Pollux l. 7. c. 22. Flav. Vopisc. in Aureliano, c. 49. Calceos mulleos et cereos et albos et bederaceos, viris ommbus tulit, mulieribus reliquit. Cum unguentis hoc genus calceamenti coniunxit Lucretius l. 4. v. 1118. Unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident. Graeci enim, quibus inventum istud debetur, pedes frequenter ingungebant. Color in Imperatorum claceis purpureus, virorum, nobilium inprimis, niger: matronarum albus: prostibulorum ruber: servorum gypsatus, seu cretatus fuit. Et altiores quidem muliebres, non minus ac viriles, suis ansulis, quae a pede per tibiam protendebantur atque crus obligabant, instructi. Tibull. l. 1. Eleg. 8 v. 14. Ansaque compressos alligat arcta pedes. Quae et Graecorum consuetudo, ligatorum calceamentorum iam ab Homero mentione iniecta, Odyss. l. 2. Ad crura autem sive ad sutas has ansas protensas fuisse, docet Virg. Ed. 7. v. 32. Purpureo stabis suras evincta cothurno. Ut de militaribus quid addam, habebant illi clavos, quibus in terram defixis, in eodem vestigio staret miles, ad fugam minus idoneus, vide Ioseph. de bello Iud. l. 7. c. 3. Unde Calciarium pro donativo, quod militibus in emendos calceamentorum clavos conferebatur, apud Iureconsult. Clavatum fuisse dictum, observat Levinus Torrentius. Nec omittendi penitus calcei Venatorii, altiores reliquis, quo a luti iniuria essent tutiores: Comicorum ac Tragicorum, vide suis locis. Conficiebantur primum e corio crudo bubali, apud Xenoph. Anabas l. 3. et Carbatinae dicebantur. Dein fiebant ex aluta coccinea seu versicolore, aut cocco infecta: Tertio ex pelle haedina, udones vocitati. Porro ex subere, quod tamen ad sublevandos potius calceos altioresque reddendos forte inserviit. qualibus calceamentis Augustus, et Persae in universum usi leguntur, femineus inprimis sexus. Ex ferro quandoque constabant, qualem calceum Empedocli Agrigentino attribuit Alexander ab Alex. Genialium dier. l. 5. c. 18. Item ex aere, qualis eidem Philosopho tribuitur, apud Philostratum in Helladicis. Ex ligno item, apud Petronium Satyric. Ex corticibus arborum, quod Indis omnibus fuit sollenne, Philostr. de vita Apollonii l. 2. c. 9. Ex papyro, qualibus Aegyptii, ac praesertim Sacerdotes usi. Vide Herodot. l. 1. Ex argento, apud paulum Venetum de Region. Oriental. l. 2. c. 14. Tandem ex auro, gemmis et quidquid pretiosum erat. conflabantur, ut videre est apud Martianum Capellam passim. Species autem notissimae sunt, Sicynii, socci, soleae, cothurni, crepidae, sandalia, de quibus ultimis consuli possunt Lucianus de scrib. Historia, Donatus, Eugraphius etc. Alii ad has quinque species omne calceorum genus reducunt; Mulleos, Uncinatos, Perones, Cothurnos et Soccos, quae universae Turcarum hodiernorum aemulabantur calceamenta. Mullei, a colore dicti, Lunati quoque a fibula crescentem Lunam referente vocati sunt: quo respexisse quidam volunt Esaiam c. 3. v. 18. cum ait: In die illo auferet Dominus ornamentum calceorum Lunulas. Uncinati militum erant, an iidem cum caligis? Certe id suggerete videtur Aur. Victor de vita Imper. ubi de C. Caesare Caligula ait, Quia natus in exercitu fuerat, cognomentum calcei militaris, i. e. Caligulae, sortitus est. Perones, ad suras usque pertingebant, cum priores ad dimidium solum crus protenderentur, neque sibulas lunatas habebant, proin Calcei puri, quoniam ex puro corio facti, dici consueverunt: Hos magistratus ac in dignitate constituti gemmis exornare solebant. De Cothurno et Socco vide suo loco. Totum pedem autem calceus texit: omnia vero id genus calceamenta, quibus plantae tantum infimae teguntur, coetera prope nuda et teretibus habenis iuncta, Soleas dixerunt: nonnumquam Graeca voce Crepululas. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 36. et in illud Th. Dempsteri Paralipomena. De utriusque vero sexus variis calceorum generibus, infra in vocibus Femina, ac Vir, et plura hanc in rem, apud Ben. Balduinum, l. de Calceo antiquo, ut et Iul. Nigronium de caliga Veterum. Addam saltem aliquid de Francorum Regum veteri calcetura, de qua sic Monachus Sangallensis l. 1. c. 36. Erat antiquorum ornatus, vel paratura Francorum, calceamenta forinsecus aurata corrigiis tricubitalibus insignita: fasciolae crurales vermiculatae et subtus eas tibialia vel coxalia linea, quamvis ex eodem colore, tamen opere pretiosissimo variata, super quae et fasciolas in crucis modum intrinsecus ante et retro longissimae illae corrigiae tendebantur. Qua calceamenti specie Caroli M. apud Alamannum, et Lotharii Imperator. effigies conspiciuntur, apud B luzium Not. ad Capitularia Regum Franciae p. 1280. Exactius pleniusque eam sic describit Ioan. Puricellus in Monumentis Basilicae Ambros. p. 70. ubi de Bernardi Regis Italiae Pipini filii tumulo effosso, Superstites, inquit, adhuc e corio rubro calcei utrumque pedem contegebant, iidemque ligneam quisque soleam, hinc inde coriaceis insutam, habebant. Tam vero apte presseque; ad suum quisque pedem, iuxta ordinem digitorum congruebant in acutum versus primorem digitum desinentes, ut calceus dexter non nisi dextro pedi, quandiu integer ille erat, sinisterque sinistro adaptari potuisset. Coeterum quisque calceus duabus tantum corii partibus invicem consutis pedem ita contegebat, ut anterior corii pars in supremam versus crura extremitatem aliquantulum scissa in longum esset, illicque pedi ligamine adstringeretur, ad eum prorsus modun, quo rusticana hodie calceamenta factitari solent, apud Car. du Frense in voce Armiger, item Fasciola.
CALCULATOR
servus apud Romanos, a calculis, i. e. lapillis minutis, quos antiqui manu tenentes numeros componebant, dictus est. Ulpianus leg. 7. ff. de oper. Libert. Nam buius quoque est ministerium, si forte vel Librarius vel Miniculator vel Calculator sit: quae sane Ars nec ingenuos dedecuit, Modestino teste leg. 15. ff. de excus. Tutor. *mhd\e\ librari/ous2 mhde\ kalkou\a/toras2, ous2 diayhfis2a\s2 le/gomen]. Ediscebant autem haec pueri cum primis literarum elementis. Isidor. Origin. l. 1. c. 3. Primordia Grammaticae Artis literae communes exsistunt, quas Librarii et Calculatores sequuntur, quorum disciplina velut quaedam Grammaticae Artis infantia est. Hinc Iul. Capitolin. de Helvio Pertinace Imp. c. 1. puer literis elementariis et calculo imbutus: et Horatius lepide l. 2. Ep. 3. ad Pisenem, v. 325. Romani pueri longis rationibus assem Discunt in parteis centum diducere, dicat Filius Albini, si de quincunce remota est Uncia, quid superat? poteras dixisse Triens. Hen Rem poteris servare tuam, redit uncia: quid fit? Semis. Huiusque loci sunt, quae D. Augustinus Confess. l. 1. c. 13. receuset: Iam vero nunum et unum duo, duo et duo quatuor, odiosa cantio mihi erat: quae cantio hodieque auditur apud hosce Magistellos, qui antiquitus Canculones seu Calculones vocabantur. Vide quoque infra, ubi de Literarum primo informatore, it. voce Tabellio. Coeterum priscam illam calculandi rationem, ex Volusio Maeciano, quem edidit Elias Vinetus et ex tabella numeraria, cuius formam ac usum primus omnium in lucem produxit Marc. Velserus, perdiscere possumus. Vide quoque supra in voce Abacus, et infra in voce Numerandi ars. Et quidem Calculatores praefati, Ratiocinatori suberant, ut videbimus infra, voce Rationes, cui muneri in domo Caesarum Libertus plerumque praeponi solebat. Sed et Tabularios, qui rationes publicas tractabant, quosque memorant Arcadius et Honorius l. 5. Cod. Theodos. de Tabul. Logogr. et Cons. quod aliquando computarent, Numerarios et Calculatores vocatos legimus, etc. A calculis, ut dictum, huic ministerio nomen, quorum multiplici usu motus Pignorius, antiquos aliquot candidos lapillos Romae erutos, tum minutos, tum grandiusculos, in suo Comm. de Servis, apponi curavit, literis et quibusdam aliis caelaminibus insignes: quos is quidem arbitratur, non longe abesse ab Athleticis illis calculis, quibus ex Apocal c. 2. v. 17. et eiusdem Enarratore Areta, lucem attulit Faber Agonist. l. 2. c. 33. Meminit Calculatovis Inscr. Veronae: V. F. P. CAECILIUS. EMPIRODIUS. VI. VIR. AUG. CALCULATOR. IUSTINAE. SALENAE. UXORI. ET. SIBI. apud TIt. Popman de operis Serv. Vide quoque infra Numerarii.
CALCULI
parvi calces, Festo, ex quo genere sunt calces, qui per diminutionem dicuntur calculi. Vide quoque Lucillium et Plautum, quibus calces sunt, quod yh=foi] Graecis. Hinc Victor alter, c. 3. ubi de Caligula, qui in Oceani litore conchas et lapillos teretes a militibus legi iussit armatis, armatus et ipse, spolia Oceani esse dictitans, Neque secus, inquit, contractis ad unum legionibus, specie in Germaniam traiciendi, conchas umbilicosque in ora maris Oceam legi iussit, cum ipse nunc fluxo cultu Venerique interesset, nunc armatus spolia a se non ex hominibus, sed caeletium capi dictitaret; scilicet quod huiusmodi calces Graecorum dicto, quls augendi omnia studium est, Nympharum lumina accepisset. Vide infra, Nympharum oculi, it. Ocellati, ac ubi de librorum Umbilicis. Lapilli itaque calculi, quorum varius usus. Lis dies notasse Thraces, Plinius refert, l. 7. c. 40. Vana mortalitas et ad circumscribendam se ipsam ingeniosa, computat more Thraciae gentis: quae calculos colore distinctos, pro experimento cuiusque diei, in urnam condit, ac supremo die separatos dinumerat, atque ita de quoque pronunttat. In ludis adhibitos, dicemus paulo post: Ad numerandum item, vide supra in voce Calculator: triumpho inservisse, innuit Victor modo dicto loco: de illorum in divinatione Veterum per sortes usu, videbimus infra ubi de Sortibus. In primis celebris eorum in suffragiis usus fuit, unde calculus Latinis et yh=fos] Graecis, pro suffragio. Quam in rem insignis locus est Apocal c. 2. v. 17. tw=| nikw=nti ---- dw/s1w au)tw=| yh=fon ldxh\n, kai\ e)pi th\n yh=fon o)/noma kaino\n gegramme/non]. Qui vicerit, ---- dabo ipsi calculum album, et calculo nomen novum inscriptum. Et quid em apud Athenienses Populus, qui in contionem convenerat, primitus fabis usus est, postea testulis calculorum vicem, Suidas, pro\ ga\r th=s d(re/s1ews2 tw= yh/fwn kua/mois2 e)xrw=nto en tai=s2 e)kklhs1i/ais2]: Unde yh/fis1ma], plebiscitum, psephisma quoque Latinis. Senatus vero, calculorum loco folia adhibuit, non tantum cum Senatorum aliqui essent loco movendi (unde verbum enfilloforei=n]) sed et in sententiis ferendis, Mittebantur calculi in urnam, cum nomine, vel sententia iis inscripta: idque per yhfobo/lon], non minus, quam in talorum lusu. Nec enim manu sua Iudices calculos, quibus suffragia ferebant, in urnam conicere consueverant, sed per vasculum oblongum vimine textum eos dimittebant in cadiscum, quasi per colum vel infundibulum, quod hinc yhfobo/lon] dictum est, aliter khmo\s2]. Hesych. *khmo\s2 to\ e)pitiqe/menon eh=| tw= *dikastw=n u(dri/a| peplegme/non pw=ma paro/moion xw/nh|]. Quemadmodum urna kaddi/okos]. Pollux, kaddi/okos me\n ou)=n e)stin a)ggei=on, w(=| ta\s2 yh/fous2 e)gkaqi/es1an]. Unde in rem tesserariam mos transsatus, ut infra dicemus. Plura vide ubi de Suffragandi ritu, nec non aliquid infra voce Concha. Nec omittendus calculorum lapillorumque huiusmodi usus in pavimentis, quae hinc yhfologika] et yhfologhta\] dicebantur, quod ex parvis variisque calculis tinctis aut lapidum secturis, quibus diversae formae ac figurae exprimebantur, tessellari solerent. Glossae, tessellatum, yhfoqe/thma], tesselat, yhfoqetei=]. Lithostrotis item, quae strata erant sectis parvulis marmorum crustis ex diversi generis et coloris marmoribus non tinctis. In Scena porro, ubi utres calculis pleni, cum aeneis vasis, fulgura tonitruaque repraesentabant, uti dicemus infra, ubi de Tonitru. In Cameris tandem, ad quas pavimenta ex humo mota, musivi nomine operis transierunt etc. Qua de re vide Salmas. ad Ael. Spartian. in Pescennio Nigro c. 6. et Exercitat. Plin. ad Solinum p. 1214. ut et hic passim.
CALEB
i. e. quasi cor, aut canis, vel canistrum, fil. Iephunne. Natus A. M. 2506. inter exploratores terrae Canaan, cum Iosua, se reliquis, populum absterrere volentibus, strenue opposuit, unde etiam solus cum illo solo terram promissam ingressus est, in cuius divisione Hebron ei cessit. Othnielem generum nactus, capta prius urbe Cariath-Sepher, obiit A. M. 2617. aetat. 113. Numer. c. 13. 14. et sequentibus. Ios. c. 14. et 15. Iudic c. 1. Ioseph. Antiq. l. 3. c. 13. et 1. 5. c. 2. Torniel. Salian. Annal.
CALEDONIOS
Camdenus recte deducit a Britannico kaled quod durum sonat. Duri enim et asperi erant mcolae. Et terra etiam tota horridis et confragosis montibus attollitur. Ita Hebraeorum magistris, galad], est durescere. Syris etiam et Arabibus. Unde gelid] pro glacie, et crystallo saepe occurrit. Quasi duramen dixeris cum Lucretio l. 6. v. 529. Et vis magna gelu, magnum duramen aquarum. Sed et pro firmamento sumitur in Arabica Paraphrasi. Gen c. 1. v. 6. Nic. Lloydius.
CALETUM
oppid. circa Picardiae fines, Ptol. Portus Iceius apud Caesarem, l. 2. Bell. Gall. c. 3. et 7. vulgo Calais. Dives et permunitum, emporium celebre. cum arce et portu capaci, iuxta fretum Gal l. 3. leuc. a Gravelinga in Occasum 5. a Bononia in Boream 7. ab ora Angliae. Ibi multi credunt fuisse Itium antiquum. Sed aliis id videtur fuisse, ubi nunc Wissant, castrum Bononiensis tractus, quod melius. Baudrand. Historia eius paucis haec est. Portus huius urbis sub Balduino IV. Barbato, Flandriae Comite, exstrui coepit, tum dictus Scalas vel Petresse. Urbs ipsa a philippo Comite Bononiense uno ex illis, qui contra Blancham, Ludovici IX. matrem, Galliam administrantem insurrexerunt, muro cincta est. Eduardus III. eam cepit A. C. 1374. a quo tempore sub Anglis fuit ann. 210. iactantibus, se claves Galliae habere. Recepta autem est a Duce Guisio, A. C. 1558. Postmodum in Archiducis Alberti, Belgii Gubernatoris, manus pervenit, A. C. 1596. sed biennio post Henrico IV. reddita. pace Vervinensi. Histor. Gall. in Philippo Valesio, Henr. II. et IV. Vide Gessoriacum, et supra in Calesium.
CALIGA
nomen calcei militaris, qui Uncinatus alias dictus est: a quo Caligula Imperator est cognominatus, vide supra in voce Calceus: item in Caligula. Veteris lapidis fragmentum: C. OPPIO. C. F. V. BASSO, P. P. P. C. PR. ID. AUX. LEG. IV. FL. FEL. ET. LEG. II. TR. FORT. EVOC. AUG. AB. ACT. FORIBUS. P. R. PR. MILIT. COH. II. PR. ET. COH. XII. ET. XIV. URBAN. OMNIBUS. OFFIC. IN. CALIGA. FUNCTO. CENTURIONES. LEG. II. TRAIANAE. FORTIS. Fuere autem vel spiculatoriae, vel elevatae, vel fasciatae, vel gemmatae, vel sacerdotales, de quibus Grammatici, Critici ac Historici passim. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. princ. Dictum est hoc calceamenti genus, Isidoro a)po\ tw= ka/lwn], a lignis, quod soleis constaret, ut illi quidem visum, ligneis; s2ratiwtiko\n u(po/dhma], militaris calceus, Dioni l. 48. vocatur. Unde militis Caligata Tertulliano de Idol. c. 19. ubi tamen notandum, licet omnes milites sic calceati essent, saepius tamen Caligatorum nomine maniulares seu gregarios; et Caligae, infimum militiae ordinem indigitari consuevisse. Sic Marium Seneca de Benefic. l. 5. c. 16. dixit, a Caliga ad Consulatum pervenisse: et iuventam inopem in Caliga militari tolerasse, ait de Ventidio Plinius l. 7. c. 43. Cum vero militum alii aliis honoratores essent, in Caligis discrimen inter alia etiam in clavis, qui illis suffigebantur, fuit: quorum alii ferrei, alii argentei, nonnulli denique aurei essent. Et quidem auro suffixisse caligas gregarios Antiochi milites tradit Iustinus l. 38. c. 10. Vulgo autem ferreis utebantur: iisque quam plurimis, unde milia clavorum dixit Iuvenalis Sat. ult. v. 25. et extrorsum versusque solum acutis, ut ex Plinio discimus l. 9. c. 18. In idea tamen Caligae militari, sub lucernae specie, a Liceto de Lucern. l. 6. nobis exhibita, clavi, an ornatus, an commodioris usus causa, rotundiores sunt, vide Ben. Balduinum de Calceo antiquo c. 13. E sandaliorum sive crepidarum genere Caligae fuisse videntur: quamvis enim ad mediam usque tibiam ascendebant, digitos tamen pedum non includebant; ut videre est ex arcu Constantini, ubi Caligam clavatam videmus, apud Ios. Castalionem Dec. 2. Observ. c. 4. Unde haud male vetus Actorum Interpres s1anda/lia], caligas vertit, ut et Glossae s1anda/lia], caligae: Ita Alb. Rubenius de Re Vestiar. l. 2. c. 1. Nigronius vero veram et priscam caligam militarem, stante Republ. et primis sub Imperatorib. soleam tantum fuisse, plantae inhaerentem, peditalisque alligatam loris sive habenis, neque ad crus surgentem, probat ex eodem arcu, et columna insuper Traiani: atque in hoc a calceo Senatorio caligam distinguit. Neque tamen cum Rubenio conciliari non potest: siquidem in arcu praefato, milites gregales caliga modo descripta calceati visuntur; Imperatoris vero solius calceus, usque ad mediam tibiam, utpote reliquis ornatior, assurgit. Fiebat autem hoc calceamenti genus e corio, et secundum quosdam lignum habebat suppactum, ut vidim us ex Isidoro, qui proin vocis originem inde arcessit: Nigronius vero, ex statuis veter. columna arcuque praedictis, non nisi soleam eamque tennem plantae substratam fuisse, docet; quae clavis, utpote minutis, facile sufficiebat. Unde Caligam definit, soleam sine obstragulo, habenis alligatam pedi, multis minutisque clavis inferne suffixam; et prolixius ex columna Traiavi de ea sic disserit: Passim hic milites calceati cernuntur calceis quibusdam, qui solearum in modum plantam muniunt, sine obstragulis, quae superiorem pedis partem tegant. Habenis adstringuntur superne saepius circumductis, quae bis supra taelos tibiam circumullvunt. Observatam a me duplicem Caligae formam hoc loco exprimi curavi. Alteram, in pedibus vigilum et militum praetorianorum vidi, decussatis supra pedem corrigiis, atque inter priores digitos perductis. Alteram vulgarium militum, circumvolutis rarioribus, supra pedem tantum, non inter digitos habenis. Et paulo post, Post priores editiones, accepi Romoe in arcu triumphali Constantini, multos extare milites caligatos: curavi exprimi effigiem caligae atque ad me mitti; ex qua deprehendi, per tot annos formam non esse mutatam, et cum ea, quam expressi, ex toto congruere. Axungia porcina inungi consuevisse, idem in praecedentib. ostendit, ex Beda, qui in vita S. Cuthberti Episc. c. 8. et 20. axungiam a corvis allatam cum praebere solitum esse fratribus peregrinis, ad ungendas caligas, scribit etc. Vide Iul. Nigronium l. de Caliga toto, inprimis autem c. 2. et 4. Ut vero postea id calcei genus, ad urbanos quoque homines, viatores, rusticos, religiosos, mulieres transierit, ex eodem disces c. 3. Namque et Monachorum propriam fuisse Caligam Haefrenus docet Disquisit. Manustic. l. 5. tr. 5. disquis. 3. et 4. Erant autem et hae caligae elevatae, ut testatur Gregor. Turonensis, Gregorius item M. Dial. l. 1. c. 4. Alii, quemadmodum olim militum, uti praeter dicta Plin. l. 9. c. 18. Iuvenalis Sat. 3. et 16. Iosephus de Bell. Iud. l. 7. et Egesippus de Excidio Hierosolym. l. 5. c. 30. docent. Eaedem erant et sollicantes h. e. laxae, neque minus adstrictae etc. Imo et Episcoporum, quos, priusquam sandalia induant, caligis ad genua usque protensis crura revincire, Durandus in Rationali l. 3. c. 8. ait. Hinc Caligarii, quorum corpus memoratur Ael. Lampridio in Alexandro Seu. c. 33. Corpora omnium constituit Vicariorum, Lupinariorum, Caligariorum et omnino omnium artium, hisque ex sese Defensores dedit, et iussit, quid ad quos Iudices pertineret. Sunt autem Caligarii, Graecis recentioribus *kaliga/rioi], caligarum confectores; quorum memio in veter. Inscr. C. Attilius C. F. Iustus Sutor caligarius sibi et Corneliae etc. Ab iis dicta Constantinopoli Porta Caligariorum fuit, cuius meminit Phrantzes l. 3. c. 11. et Leunclavius in Pandecte Turcico num. 200. etc.
CALLA
apud Plin. l. 27. c. 8. duorum generum est: una sinnlis aro ---- alterum genus eius quidam anchusam vecant ---- radice rubr â etc. a Graeco ka/llh], quod homonymum. De purpureo enim colore vocem alias usurpat Hesych. *kallia/nqh, porfura=], lege ka/llh, a)/nqh, porfura=]; ut in Etymologica, Ka/llh, ta\ a)/nqh, h) ta\ porfura= i(ma/tia]; et in Suida, *ka/llh, ta\ porfura= i(ma)tia]. Qua notione eam acceperunt Aeschylus et Eupolis. Est et flos eiusdem nonrinis, ex quo fit color. Idem Hesych. *ka/llh, ei)=dos a)/nqoust poio\n pro\s2 bafhn\ a(ruo/zon], Calle floris genus ad tingendum aptum. Inde ka/llaia], purpurea quaevis et gallorum paleae seu barbae a purpureo colore, apud Aristophanem, Equitibus, Aristotelern, Histor. l. 9. c. 49. Athenaeum, l. 9. Pausaviam in Boeoticis, Hesychium, Alios. Indidem xrw=ma kala/i+non] vel kalla/i+non] deducumt Etymologus et Hesych/ quorum hic apud Aegyptios id vocabuli in usu esse restatur. tque sie per aphaeresin ka/llaia] mutari potuit in Aethiopicum laia, quo pro coccino utitur Aethiops Interptes Apocal c. 17. v. 4. et c. 18. v. 12, 16. etc. At alibi kalla/i+non] dici videas colorem Venetum seu caeruleum. Incertus Auctor de Circo, apud Salmas. ad Solin. *be/neton de\ oi( *p(wmai=oi to\ par) h(mi=n kalla/i+non xrw=ma pros1agoreu/ous1i]. Martialisd in Apophor l. 14. Epigr. 139. Indueras albas, exue callainas, i. e. eodem Interprete, Venetas, seu coeuleas. Arethas in Apocalypsin c. 76. de Sapphiro, *ou(=tos to=u kallai+/nou xrw/matos kaloume/nou, o(/n tines2 *be/neto/n fas1i, tw=| ou)rani/w| a)peika/zetai xrw/mati, h)toi tw=| to=u a)e/ros ba/qei]. Is eallaini cum sit coloris, quem nonnulli Venetum vocant, caerulen colori similis est aut profundo mari. Est et lapis Callais Sapphiro similis, de quo mox. Similiter apud Dioscoridem, l. 5. inter Iaspidum species est, o( terebinqi/zwn kalai+/nw| xrw/mati proto/moios]: pro quo Recentiores galai+/zon], hodieque Graeci gala/tio] dicunt etc. Atque haec causa est, quod Epiphanius. idem esse dicat u(aki/???qina] et kalla/i+na]; quoniam neinpe utraque vox non soldm pro colore purpureo, sed et pro caeruleo usurpatur, quomodo sumit Epiphanius in Alogis Sect. 34. Vide Bochart. Hierox. Part. poster. l. 5. c. 10. ubi byacinthinum colorem (de quo Hebr. thecheleth], in Sacris exponunt Graeci) esse eundem cum caeruleo, aut saltem illi vicinum, pluribus docet.
CALLIONYMUS
piscis est, cuius felle Medici utuntur ad extergendas albugines, quique interdiu in terram exire legitur, ad somons capiendos, h(merokoi/ths2] propterea dictus Oppiano Halieutic. l. 2. Unde Franciscus Vallesius, magni acuminis olim Philosophue in Hispania, eum, cum suo more in terram egrederetur, Tobiae terrotem incussisse, ac si voraturus accederet, adeoque non alium Tobiae c. 6. v. 2. piscem, quam Callionymum intelligendum esse contendit. Cui favet, quod ex Gesneri sententia Callionymus est Arabum Sabot, piscis genus, quem Damir scribit frequentem esse in Tigri flumine, et Abenbitar, in Euphrate, ac ex eius felle fieri collyrium. Sed marinus piscis Callionymus est, non fluviatilis; vix pedalis magnitudinis, pisciculisque vesci solitus, quos apophysi quadam ex ore demissa in ranae modum venatur. at ille de quo Aucot libri Tobiae, in Tigri fuit repertus, prope Ninum quingentis minimum a mari milliaribus, Idem fuit Anthropophagus, magnae molis, nec minoris audaciae, ut qui Tobiam aggredi non timuerit. Sed nec, quod supponit Vallesius, piscis ille in terra fuit, verum emersisse ex mediis aquis dicitur, ut in Tobiam irrueret, dum in flumine lavabat perdes. Quod sequentia palam docent, cum iuvenem eum in terram attraxisse ait scripti illins Auctor. Praeterea ut concedatur, edulem esse callionymum, quod nonnulli asserunt, oi( de\ plei/ous2 a)ntile/gous1in au)toi=s2], plerique illis contradicunt, auctote Aeliano l. 13. c. 4. non tamen pro viatico duobus viris suffecerit caro tantuli piscis, a Tigri fluv. Ragas usque, quae distabant itinere minimum decem dierum, ut alia omittam. Idem vero et ou)ranos1ko/pos] appellatur aliter, quia, cum oculos habeat in superna parte capitis, caelum etiam invitus intuetur: Atque hoc pulchrum illud nomen est, unde vocatur kalliw/numos]. Bochart. Hierozoici parte posteriore l. 5. c. 14. p. 749. ubi de Pisce Tobiae.
CALLISTRATUS
Historicus Graecus scripsit de Samothracia, laudatus Dion. Halicarn. Antiq. Rom l. 1. Item, Poeta Comicus, Athen. Circa 97. Olymp. aemulus Aristophanis. Item, Tenedius, Arati Commentator.
CALLUS
item nucleus, de margaritis, apud Plin. l. 9. c. 35. Sani quidem partus multiplici constant cute, non improprie Callum ut existimuri corporis possit. Et paulo post, Multo deinde obrutas sule in vasis sictilibus, erosa carne omni, nucleos quosdam corporum, hoc est, uniones decidere in ima. Nempe, lapides quidem et lapillos margaritas Solinus, c. 56. gemmas Ammianus, l. 23. Arabesque Scriptores Aliohar, quod idem est, passim vocant: At alii, Latini praecipue, margaritas extra gemmarum censum ablegarunt. Unde Plinius inter gemmas et lapillos margaritis Iocum neutiquam dedit, seorsim eatum naturam persequutus, calli et nuclei nominibus de illis usutpatis. Imo cum gemmarum nomina S. Scriptua singulati numero efferre soleat, vocem peninim, qua margaritae indigitantur, in plutali usrpat: quod in annulis et ornatu quottidiano fere singulae gemmae adhiberi, at margaritae in torquibus et monilibus plures censti soleant. Vide Salmas. ad Solin. p. 1115. Et quidem margarita non est lapis in terra editus, quomodo gemmae proprie dictae, unde Gen c. 2. v. 12. ubi dicitur, ibi Bedolach et lapis soham, Bedolach, i. e. inargarita, non vocatur lapis, ut sequens loham: tamen niliil obstat, inquit Bochartus, quominus margarita vocetur lapis in concha editus, quomodo multos alios certum est in animalibus nasci, in galli iecore, lapidem alectorium: in ventriculis hirundinum et lacertorum, chelidonium et saurirem: in oculis hyaenae et testudinis, hyaenium et chelonium: in felle porci et hystricis, porcinum et Malacensem: in cerebro draconis, dracontiam: cynaedium et synodontitem, in cerebris piscium cognominum, etc. Quare si qui margaritam nucleum, aut callum, aut verrucam, aut ossiculum appellant, ita appellant eidem analogice, propter similem duritiem. Alioquin enim nucleus pomorum aut nucum est proprius; callus et verruca in cute nascuntur; margarita, in media conchae carne: ita ramen, ut ossis vices supplere non possit, cum non eodem modo se habeat in omnibus. In plerisque scilicet concharum, omnino nulla, in aliis plures numero procreantur, quemadmoduin Aelianus in una concha memorat viginti fuisse editas, Americus centum et triginta, etc. Quam in rem vide plura apud illum, Hieroz. Parte poster. l. 5. c. 8. ubi ex consensu gentium, sub genere lapidum, non nucleorum aut ossium, margaritas contineri, plnribus docens, inter alia, Chaldaeos margaritas , i. e. lapides, simplicitet nominare, observat, ex Pomario, post auctorem Baal Aruch.
CALYMNA
Stephano insula, quam Scepsius in plurali Calymnias vocat, alii Calymniam, unde Calymniates. Fuit autem non longe a Lebintho, et Astypalaea. Ovid. l. 2. Art. Am. v. 81. Dextra Lebinthos erat, fecundaque melle Calymna, Cinctaque piscosis Astypalaea vadis. Inde mel Calymnium, de quo Strabo in fine libri decimi, *a(/pan me\n ou)=n to\ nhs1iwtiko\n me/li w(s2 e)pipolu\ a)stei=o/n e)sti, kai\ e)na/millon tw=| *a)ttikw=|. *to\ de\ en tau/tais2 nh/s1ois2 diafero/ntws2, ma/lista de\ to\ *kalu/mnion], i. e. Omne quidem mel insulare, plerumque est egregium, et cum Attico certat; maxime tamen excellit in istis insulis, et Calymnium imprimis. Itaque Calymna Phoenicibus erat Chalimnah]: h. e. dulcis sedes. Alii Calydnam et Calydniam malunt, quod esset Chalitina, dulcis rupes], i. e, quae melle fluit, ut Deuteron c. 32. v. 13. et Psal. 81. v. 17. Nic. Lloydius.
CAMELI
a populo cognomine dicti, apud Arabes trium generum; Clitellarii, crassi, proceri, oneribus ferendis aptissimi, hugiun Arabibus dicti, et Chaldaeis hogene, i. e. *eu)genei=s2], qui mille libras gestant; Duplici gibbo rigentes, qui ad equitationem non minus, quam ad onera gestanda, commodi, olim in solis Bactris, *baktri/ai] hinc Graecis, Arbibus bechti, hodie passim in Asia nascuntur; Et Graciles statura, sed expeditissimi, Graecis droma/des2], Arabibus raguahil appellati, quibus soli fere Nobiles utuntur, vide infra Dramades, etc. Eorum lac et carnem inter cibos multi commendant, Aristoteles Histor. l. 6. c. 26. Plin. l. 11. c. 41. Hieronym. in Iovinian. l. 2. c. 6. etc. Herodotus in Clio, ubi de Persarum natali die, solidos camelos apponi consuevisse, tradit, *e)n th=| ei( d)dai/mones2 au)tw=n *bou=n kai\ i(/ppon kai\ ka/mhlon kai\ o)/non protiqe)atai o(/lous2 o)ptou\s2 en kami/nos1i], Qua, qui in iis sunt locupletes, bovem, et equum, et camelum, et asinum solidos apponunt in furnis coctos. Quin ipsis quandoque Regibus id cibi oblatum, Antiphanes docet in Oenomao, apud Athenaeum, l. 4. ----- ----- ----- o( ma/geiros o(/lon] *te/ras2 o)pth/s1as2, mega/lw| *bas1ilei= sqermhn\ pare/qhke ka/mhlon]. Coquus solidum Monstrum coquens magno Regi calidum camelum apposuit. Lampridiusque eadem de Heliogabalo memorans, non solum calcanea camelorum, (vide supra) sed et integros camelos exhibuisse in cenis aliquoties, scribit, c. 28. At Israelitie olim camelinae carnis esu interdictum fuisse divinitus, in Sacris legimus, Levit c. 11. v. 4 etc, De esu Camelorum in bello, vide Plin. l. 8. c. 18. Strabonem l. 16. Diodor. sic. l. 2. et 3. herodot. l.7. ollucem, l. 10. c. 8. Polyaenum, Stratagem. l. 7. c. 6. Herodianum, l. 4. Vegetium, l. 3. c. 23. et inter sacros Scriptores Auctorem libri Iudicum, c. 6. v. 5. c. 7. v. 12. c. 8. v. 21. 26. et 1. Sam. c. 30. v. 17. In castris Romanorum iam inde a vetustis temporibus, eorum multus usus fuit, ad praedam portandam, quibus cum epibatis suis quinque pedes assignat Hyginus et in praetentura eos collocat: Unde semver Ducibus Tribunisque cameli vel camelae cum equis mulisque datae: Salmas. ad Trebellium Pollion. in Claudio, c. 14. Alias homines, sarcinas, cibos, merces et res pretiosas, vehebant. Quandoque curribus iungebantur, utcolligere est ex Esai c. 21. v. 7. Ita Nero, Circensibus commisit camelorum quadrigas, apud Sueton. c. 11. Et Heliogabalus iunxit camelos quaternos ad currus in Circo, privato spectaculo, apud Lamprid. c. 23. De pilis illorum, infra: plura vero hanc in rem, vide apud Bochart. Hieroz part. prior. l. 2. c. 1. et seqq.
CAMELLA
Polluci *ska/milla], in qua festo Paganalium Deae Cereri, vel quae eadem esse videtur, Pali, potionem propositam fuisse, notat Scaliger; quam Burranicam dictam esse docet, eoque refert versus Ovidii, Fast l. 4. v. 779. Dum licet, apposita velut in cratere Camella Lac niveum potes, purpureamque sapam. In quae verba, Haec potio, inquit, burranica dicebatur a colore burro, quem mulsum lacte dilutum facit. Festo Burranica potio appellatur lacte commistum sapa, a rufo colore, quem burrum vocant. Unde burram rustici dixere buculam, quae rostrum habet rufum: et lacernae rufi coloris vulgo usurpatae, inde Birrhi seu Byrrhi sunt dictae. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 17.
CAMELORUM_Pili
in Caspiis olim fuere mollissimi et ex iis confectae vestes ad delitias pertinebant. Aelian. Hist. l. 17. c. 34. *ka/mhloi d) a)riqmou=ntai plei/ous2, ai( me/gistai kata\ tou\s2 i(/ppous2 tou\s2 megi/stous2, d)tbixes2 a)/gan. a(palai\ ra/s ei)s1i s1fc/dra ai( tou/twn tri/xec. w(s2 kai\ toi=s2 *milhs1i/ois2 e)ri/ois2 a)ntikri/nesqai thn\ malako/thta, ouk)ou=n e)n tou/twn oi( i(erei=s2 e)sqh=ta a)mfie/nnuntai kai\ oi* tw= *kapi/wn plous1iw/tatoi kai\ dunatw/tatoi]. Cameli etiam (apud Caspios) plures numerantur, quorum maximi maximis equis sunt magnitudine pares, pilis magni pretii: ii enim ita molles sunt,ut cum Milesiis lanis mollitie compar ari possint. Ex illis porro Sacerdotes induuntur, et Caspiorum ditissimi quique et opulentissimi. Quod illum habere e Ctesia docent haec Apollonii Mirabil. c. 20. *kihs1i/as2 de\ en th=| deka/th| *pers1ikw=n kamh/lous2 tina\s2 en th=| kw/ra| gi/gnesqai, a(\s2 e)/xein tri/kas2 pro\s2 *milh/s1ia e)/ria th=| malako/thti. en de\ tou/twn tou\s2 *i(erei=s2 kai\ tou\s2 a)/llous2 duna/st as2 thn\ e)sqh=ta fe/rein], Ctesias Persicorum l. 10. refert, in ea regione esse camelos, quorum pili mollite lanas Milesias aequent, Sacerdotesque et alios Proceres vestes ex iis confectas gestare. Ita in Imperio Magni Chami, in urbe Calacia, Metropoli Provinciae Tanguth, inveniri pannos, nomine Zambilotte, de lana alba et pilis camelorum contextos, quibus vix pulchriores in mundo inveniantur, narrat Paulus Venetus, l. 1. c. 63. qui etiam c. seq. ubi de terra Gogi et Magogi, Fiunt, inquit, ibi Zambilotti optimi de pilis camelorum. Cuiusmodi pannos proprie significat vox Gallica Camelot, quamvis sumatur hodie latius. Sed camelorum in Caspiis aut in Tartaria villi, quam sunt tenues, tam sunt asperi vulgares, quibus indui consuevisse Iohannem praecursorem Christi, legimus in Historia Euangel. Matth c. 3. v. 4. et Marc c. 1. v. 6. Hebraei vocant lanam camelorum]: ut, cum quaerunt, an ut lanam ovium, ita lanam camelorum, cum lino miscere Lex vetet? Levit c. 19. v. 19. et Deuteron c. 22. v. 11. Item, an lepra inficiat vestes ex lana camelorum, quomodo inficit vestes ex lana ovium? Levit c. 13. v. 47. 48. 52. 59. Vide Talmudicum Tract. Kelaim c. 9. et Maimonidem in Kelaim c. 10. §. 6. citatos Bochatto, in Hieroz. Part. Prior. l. 2. c. 2. Recentioris aevi Scriptores Camelotum quoque et Camelinum vocant, cuiusmodi pannum sic describit Fortunatus de Vita S. Martini, l. 4. ------ ------ Modo subit. aspera tela, Hispida cameli rigido quasi vellere texta. E quo, inter Christianos, olim Monachos vestes confici curasse, docet Sulpitius de Vita eiusdem, c. 7. ubi de institutione Ordinis Monastici a S. Martino instituti: Denique camelorum setis vestiebantur, mollior ibi habitus pro crimine erat. Et Paulinus Vitae eiusdem l. 2. Multis vestis erat setis contexta cameli, Quae levibus stimulis vigiles contegeret artus, Excludens tenuem compuncta carne soporem, Mollia ne fluxum nutrirent tegmina corpus, Lasciva et tenui vestis fluctaret amictu, etc. Vide eundem Ep. ad Severum, et alia quaedam hanc in rem, apud Car. du Fresne Glossar.
CAMERA_Papagalli
appellata est in vaticano Palatio, ubi habebatur Consistorium Secretum. Ceremoniale Rom l. 1. sect. 9. c. 3. Consistorium secretum celebratur in Aula aliqua palatii Apostotici remotiori (cameram Papagalli, quae est in Vaticano, appellant) sed Pontificalis parieti adhaeret, in medio surgit a solo sine thalamo, etc. apud Macros fratres in Hierolex.
CAMESENE_vel_CAMISENE_Latii
vel Italiae vetustissimum nomen, iam inde a Iani temporibus, de cuius origine Grammalici certant, et adhuc sub iudice lis est. Ad Camisen quidem omnes referunt, sed de Camise nihil certi. Hunc enim alii cum Macrobio, l. 1. c. 7. Saturnal. et Hygino, et Protarcho Tralliano, advenam et imperii consortem; alii Iam fratrem faciunt cum Catone in Originum libris. Alii denique Camisem aslerunt fororem et coniugem fuisse Iani, ut Draco Corcyraeus apud Athen. l. 15. Unde videtur desumptum, quod Servius in l. 8. Aen. Tiberim vel Tiberinum Iani, et Camesenae filium facit. Quid si Camesem, vel Camisenem dicamus id ipsum esse quod Latium et Cethim], quia Camas] Hebraeis est abscondere. Hinc Moses Deuter c. 32. v. 34. nonne illud est camus], reconditum apud me? Nic. Lloydius.
CAMILLI_et_CAMILLAE
ministri facrorum, a Romulo instituti: de quibus Dionys. l. 2. ita Romulus voluit uxores cum suis maritis fungi sacerdotio, et si qua sacra viros obire vetaret mos patrius, ea relinqui feminis, in eiusque ministern partem debitam venire, illorum etiam liberos: quod si qui prole carerent, eis liceret optare ex quacumque tribu puerum puellamque, elegantissimos: alterum nunistraturum sacris, donec pubesceret: alteram tantisper, dum pura esset a nuptiis, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 31. Dicebatur quoque in nuptiis Camillus puer impubes, qui in operto vase, quod Cumerum vocat Varro de L. L. l. 6. utensilia mulieris, quaeque in usn ac ministerio sponsae erant, ferebat, Idem Rosin. l. 5. c. 37. Vide et infra.
CAMON
civitas terrae Galaad, in tribu Manasse, in qua Iair Galeatides, iudex populi Israclitici sepultus est, Iudic c. 10. v. 3. Ioseph. l. 5. Iud. Ant. c. 12. Hieron. de loc. Hebr.
CAMPI_Senaar
quorum mentio Genes c. 11. v. 2. campi erant Babyloniae, in quibus Sapientes ex Noachi schola viri, Philosophiam, inprimis vero Astrologiam, excoluere: quod Gentilium quoque eruditiores, ex Chaldaeorum traditione, non ignorarunt. Ita enim Favorinus apud A. Gellium l. 14. c. 1. Si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant stellarum motus et vias et discessiones et coetus, intuentes quid ex iis efficeretur, observarum. Eorum princeps Nimrod Mosi dictus, ob insignem Astrologiae peritiam, primus feroces populos imperio regere aggreslus est. Unde et fuisse dicitur. autem virum rerum inquisitione celebrem, Paulo 1. Cor. c. 1. v. 20. s1uzhththn\ to=u ai/w=nos tou/tou], eleganter appellatum, denotat. Hic itaque ut eo melius astra contemplari, simulque facilius tyrannidem tutari poslet, auctor fuit exstruendae, iis ipsis in campis, turris celissimae, cuius Historiam habes in loco Geneseos supra laudato. Postea vero Babylone condita, e cam pis in urbem migrans Philosophia, illustre ibi domicilium invenit. Similiter Mosen speculationibus et piis et eruditis rerum naturalium, in campis Taniticis vacavisse, apparet ex Psalmo 78. v. 12. sapientiae sede temporibus insequentibus Memphim translat1a. Vide Georg. Horn. Histor. Philos. l. 2. c. 2. et l. 7. c. 3.
CAMPIDOCTOR
in veter. glossis o(plodidakth\s2], alias Magister exercitus, item Custos et Monitor, erat vir quidam summae auctoritatis; qui bellicis exercitatiombus praefectus, non modo hortabatur, sed et coercendo impellebat tyrones. Talis Maximinus erat, ad quem Alexander Aug. ita apud Iul. Capitolin. in Maximinis, c. 5. Habes, inquit, tyrones ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem, eos fac militiam addiscere, ut mihi multos Maximinos optabiles Rei publ. efficias. Talis apud Virgilium Aepytides, Aen. l. 5. v. 547. Custodem ad sese, comitemque impubis Iuli, Aepytidem vocat. ---- ---- Exercitiorum hic Magister, in segnius officia obeuntes animadvertebat, eosque pro delicti ratione castigabat, non voce modo, sed et verbere: Claudian. de 6. Consulat. Honor. v. 625. ---- ---- Insonuit cum verbere signa Magister. Aelianus virgam vocat hoc coercitionis genus, i. e. bacillum, seu flagellum, Iuvenal. Sat. 5. v. 154. ------ ------ --- Metuensque flagelli, Discit ab hirsuto iaculum torquere Capella. Nisi dicamus et verber et virgam seu flagellum, tesserae instar fuisse, non vero plectendo tyroni dicatam: quo facere videtur illud Virg. Aen. l. 5. v. 570. ---- ---- Signum clamore par atis Aepytides longe dedit, insonuitque flagello. Sed expeditius est, ut ad poenae usum flagellum istud pertrahamus. Horat. l. 1. Sat. 2. v. 16. Nomina sectatur modo sumpta veste virili Sub patribus duris tyronum, ect. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. paralipom. ad c. 25. et hic infra.
CAMPUS_Martius
locus urbis Romae maximus: dictus a templo, quod antiquissimum ibi Mars habebat, alias Tiberinus quoque, a vicino fluvio, appellatus est. Erat autem locus extra urbem Romam, prope portam Flumentanam, et vel a Caia Tarratia, Virgine Vestali populo Romano donatus est, vel ut alii malunt, ab Acca Laurentia, cui proin amplissimos post mortem honores exhihuere. Eum marti Romulus sacravisle creditur: sub Servio Tullio vero primum ibi lustrum conditum et Comitia centuriata habita sunt, teste Dionysio, l. 4. Postea a Tarquinio Superbo, in Proprios usus conversus, ac segetibus ab ipso oppletus est: sed eiectis Regibus, Brutus et collega ad pristinam eum conditionem redegere, quidquid frumenti erat in eius campi areis, vel in stipula vel iam tritum, in Tiberim effuso: e cuius frumenti acervis putrelcentibus bene magna insula, Aesculapii vel S. Insula dicta, orta dicitur. A Belisario postea pars eius intra urbem recepta, Procop. nunc inter Quirinalem et pontem Sixti, Tiberim usque, pater. Eic Reges ac Magistratus de more creabantur; Comitia Centuriata, quae prius in foro, locoque Secretario dicto, agitabantur, haberi erant solita, unde et ipse campus aliquando Comitium vocitatus est. Ibidem ludicra exercebantur varia, eratque locus velut schola militiae Romanae, ubi iuventus ad palum omni genere armorum et quidem veris duplo graviorum, exerceretur, caput petendo, lateribus insidiando, poplite succidendo, insiliendo, resiliendo, punctim Potius quam caesim feriendo, et interim assidue sese protegendo, item iaculando, valli altitudinem vel foslae latitudinem, saltu superando, cursu praecipue locum occupando etc. Eodem loci equi lignei, desultorii dicti, unde in proverb. Ingenium desultorium, statuti erant, ut insilire, desilire, dextra, laeva, inermis, armatus, districto etiam gladio futurus eques addisceret, veros quoque domaret et futuris adsuefaceret proeliis. Strabo, l. 5. Maximam, inquit, Deorum partem, campus Martius habet praeter nativam locorum amoenitatem, artis et sollertiae exornationes admittens. Campi enim admir abilis magnitudo et curules pariter cursus, et alia equestria certamina expedita suppeditat: nec minus, tam multis pilam, trochum, palaestram exercitatione tr actantibus aliaque incumbentia simul opera. Quid perennes solo herbas, coronatosque usque ad fluvis alveum colles? Scenicarum ostentationem picturarum eius generis spectacula praestant, ut difficile et invitus abscedas. Horat. l. 2. Sat. 6. v. 48. ------ ------ Noster ludos spectaverat una, Luser at in campo, Fortunae filius, omnes. Inlignis erat hic locus Capitolio, cuius aspectu ne populus ad misericordiam inflecterctur, quum de Manlio Capitolino, eius conservatore, Iudicatum est, ex Campo Martio, Praeter morem in Lueum Petilinum Comitia translata fuere: Item ornamentis et statuis Deorum illustriumque virorum, quae omnia Capitolium, ob nimiam copiam, tenere non poterat: Horologio, quod septem circum gradus et lineas distinctas metallo inaurato habuit, Augusto, ut Plin. l. 36. c. 10. haber, auctore: Sepulchris virorum illustrium etc. Ipse co loco, ubi horologium fuit, lapide amplo quadrato stratus et easdem habuit lineas, et in angulis quatuor ventos, cum inscriptione, ut Boreas spirat, ex opere Misino. Inprimis, memoranda in hoc campo duo loca, quorum alter prope fluvium, Area dictus, exercendis militibus vacabat: alter Septa seu Ovilia appellatus est, cui populus includebatur, donec de creandis Magistratibus suffragia tulislent. De hoc Servius ad Virg. Eclog. 1. Septa, inquit, proprie sunt loca in Campo Martio, inclusa tabulatis, in quibus stans populus Rom. suffragia ferre consueverat, sed quoniam haec septa communia sunt ovilibus, duo haec invicem pro se ponuntur. In his septis, quantum saepe ambitus furorem excitaverit, indigitat Petronius, Satyrico, Nec minor in campo furor est, emptique Quirites Ad praedam strepitumque lucri suffragia vertum. Silius item Italic. Punicor. l. 8. v. 257. ------ ------ Malum exitiale fovebat Ambitus, et Graio funestior aequore campus. Eadem porticibus circumdata, ibique ludos exhibitos, testantur Plin. l. 16. c. 40. trabs fuit in porticibus septorum a M. Agrippa relicta; et Sueton. in Nerone c. 12. Gymnico, quod in septis dabat. Deambulatum ibidem, docet Statius, l. 4. Sylv. 6. v. 1. Forte remittentem curas, Phoeboque levatum Pectora, cum patulis tererem vagus otia septis, Fam moriente die, rapuit me cena benigni Vindicis. Sed de hoc loco, vide plura infra in vocibus Ovilia, item Septa. Porro praeter Martem, cui hunc Campumk sacrum fuisle diximus, Lares quoque in eo aedem habuere: quo facit locus Tertulliani, l. de Spectac. c. 5. Consus consilio, Mars duello, Lares comitto potentes; ubi Comitium pro loco habendis its destinato, sicut iam supua annotatum, sumi, docent Eruditi. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 11. et Thom. Dempster. Paralipom. In Campo hoc palatium Cardinalis Rodolpni Pii Carpensis, cum triplici Musaeo, simulacris Deorum Principumque virorum, urni, libris antiquissimis, inscriptionibus marmoreis, omnis generis vasis, epitaphiis priscis, praestantissimorum Italiae pictorum Raphaelis Urbinatis, Michaelis Angeli Bonarotae, aliorumque imaginibus etc. retertissimo accurate descriptum reperies, apud Adamum Preyelium, Sinae et Europae c. 20.
CAMPUS_Martius
etiam nomen est, quo insigniri solet amplior planities iuxta maiores Urbes, in qua incolae armorum exercitio opram dabant, instar Camporum Martiorum iuxta Romam, quorum 8. fuisse P. Victor auctor est. Vide Marlianum, Topograph. Rom l. 6. Sic Trevirensis Campi Martii meminere, Golscherus Monach. de Gestis Treviror. l. 1. c. 4. et Ioh. Even in Medulla Gestor. Trevir. l. 1. c. 4. Niciensis, in Provincia, Ioffredus in huius Urbis Notit. c. 4. Tornacensis, auctor Vitae S. Eleutherii Episcopi c. 2. § 5. et Veronensis Polycarpus Palermus de Patria Plinii, l. 1. c. 5. Neque aliud fuit vasta illa et patens planities iuxta Constantinopolin versus Hebdomum, in qua erectum dein subhme Tribunal, ubi Imperatores inaugurabantur ac coronabantur: *kampo\s2] nude vocata Theodoro Lectori, Eclog. 1. p. 181. Zonarae, Cedreno, aliis. Nempe Constantinus M. novam Romam coudens, non modo eadem, quae Roma habuit vetus, aedificia in ea exstruxit, sed et Campum addidit etc. Quia vero in istiusmodi patenti Campo, Comitia publica seu generales Conventus, a primis Franeorum Regibus quotannis circa anni principum et Martio Mense, indici celebrarique solebaut, hinc et illi passim apud Scriptores rerum Francicarum Campi Martii appellari consueverunt. Vide Gregor. Turonens. Histor. Franc. l. 2. c. 27. Aimoinum, l. 1. c. 12. Alios: non tam a Marte, quae Flodoardi sententia est; quam a loco et mense, in quo haberi soliti sunt. Fiebat id Kalendis Martiis, a quo die Francos tunc annum suum auspicatos esse, verisimile est. Hinc Auctor Vitae S. Remigii, et Gesta Francorum, c. 10. de Chlodo vaeo Rege: Transacto vero anno iussit omnem cum armorum apparatu advemre phalangam, ostensuram in Campo Martio suorum armorum nitorem. Et Chron. Fredegarii, iussu Nibelungiscriptem, de Pipino: Evoluto anno praefatus Rex a Kal. Mart. omnes Francos, sicut mos Francorum est, Bernaco villa ad se venire praecepit. Dictus est autem hic Campus, etiam Campus Martii et Madii vel Magi; praeterea Conventus generalis, Conventus Maximus, Curia Gallorum etc. qui sub secunda Regum stirpe ad diem Kal. Maiarum relatus est, al Pipino. Fredegarius A. C. 766. Ibi placitum suum Campo Madio, quod ipse primus pro Campo Martio, pro utilitate Francorum, instituit, tenens, multis muneribus a Francis, et Proceribus suis donatus est. A quo tempore non Martis amplius, seu Martius, aut Martii sed Madius ac Magius Campus appellatus est. Mutationis causam affert Auctor Vitae S. Remigii, quod videl. hac anni tempestate potissimum bellorum expeditiones fierent: in his autem publicis Conventibus milites suos Reges, inter alia, recensebant; namque et de rebus ibi publicis Regisque aut Regni statum concernentibus tractabatur, et munera Regis ipsi ac xenia, a Proceribus subditisque ibidem accipiebant, Gregorius Turonens. l. c. Fredegarius A. C. 761. Alii. Sequentibus temporibus eiusmodi Conventus ad Anglos transiisse, discimus ex LL. Eduardi Confess. c. 35. quibus, licet Kal. similiter Maii indicerentur, mansit tamen Campi Martii appellatio uti docet Simeon Dunelm. de Gestis Angl. A. C. 1094. apud Car. du Fresne.
CAMPUS_Sceleratus
prope portam Collinam, inter hanc et Sallustiavos hortos, editus est Romae locus, ub olim Vestales virgines, quae incestum commisislent, vivae sepeliebantur. Sext. Pomp. Liv. l. 8. c. 15. Eo anno, inquit, Mutia Vestalis facto indicio, viva sub terra ad portam Collinam dextera via strata defossa Sceler ato campo: ab incesto id ei loco nomen factum. Idem Agger quoque dictus est, fuitque tumulus terreus in longum porrectus. In eo autem domus subterranea non magna, in quam ex superiori parte descensus sit, parati solita est: in eaque lectus constratus, lucerna ardens, panisque et aquae, cum lacte in vasculo, paucae primitiae, tamquam nefas foret, summis conseciatum ceremoniis corpus fame perire. Tum incestus ream, in Lectica operta, loris ita revinctam, ut ne vox quidem exaudiri posset, per forum vexere; quae, ubi ad locum supplicii perventum, postquam in domum per gradus deorsum deferentes descendit, hi sursum attracti, multaque superne terra ingesta domus occultata ac complanata est. Vide Dionys. l. 3. Plut. in Numa, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 19.
CAMUEL
i. e. surrexit Deus, vel suscitavit, aut confirmavit cum Deus, filius Nachor ex Melcha. Gen c. 22. v. 21.
CANALES
Iul. Capitolino Fistulae aquariae, Imperatorib. Theodosio et Valentiniano Sulcus publicus aquarum, Cassiodoro Formae, in urbem hortosque, ne siccitate laboraretur, aquam deferebant. Calfurnius Siculus Ecloga 2. Accipe, dixerunt Nymphae, puer accipe fontem, Nam potes irriguos, nutrire canalibus hortos. Materia illis plumbum, Claudian. Epigv. 8. de Apon. balneo, v. 45. Devehit exceptum nativo spuma meatu, In patulas plumbi labitur inde vias. Et tales quidem tubuli divitum, at tenuiorum lignei fuere, ut apparet ex aenigmate 72. Caelii Symposii, Truncum terra tegit, latitant in cespite lymphae, Alveus est modicus, qui ripas non habet ullas, In ligno vehitur medio, quod ligna vehebat. Praeterea et testacei fuere: fictilibus quoque utilissimum aquam duci, testatur Plin. Sen. l. 31. c. 6. princip. lapideorum meminit Plin. Ium. etc. Eorum primus Romae usus in an. Urb. Cond. 441. secundum Lipsium incidit, aliis in Anci Martii principatum id referentibus, et certe iam datae a Decem viris leges eorum meminere: Nisi dicas has de Aquagio, Lipsium de Aquaeductu intelligi debere, quorum hoc arte quadam et manu hominum absolutum perfectum que opus, illud naturalem veluti alveum aut Canalem fontis significer. Adhibebantur his fistulis extima ornamenta, quae capitis leonini speciem praeferebant, Plut. Symposiac. l. 4. c. 5. Unde Ennodius Ticinensis, Epigrammate 19. Aspice deposita blandum feritate Leonem, Ore vomit lymphas pectoris obsequio. Effera dum vitreos effundunt guttura fontes, Natur am perdens bellua nos satiat. Eorumque fabrica tam mirabilis, et aquarum in iis salubritas tam singularis fuit, ut magnitudinis Romani Imperii id praecipuum esse indicium, scribat Frontinus, l. de Aquaeductibus urbis Romae. Inprimis Claudianus aquaeductus, quem Caius Caligula inchoaverat Claudius perfecit, celebris fuit, quippe a quadragesimo lapide, ad eam excetsitatem, ut in omnes urbis montes levaretur, influxere Curtius atque Caeruleus montes: erogatumque in id opus sestertium ter miliies, Plin. l. 36. c. 15. i. e. sedem Philippaeorum milliones et semis. Municipiis postea ac coloniis canalium iure conceslo, in aquaeductu Nicomedienses impenderunt HS. XXX. CCC. XXIX. qui imperfectus adhuc relictus ac etiam destructus est, Plin. Iun. l. 10. Ep. 46. Et exstant hodieque Nemausi, Narbone alibique non obscura eorum rudereta. Haud procul Metis, prope vicum Xouy, in Mosella, antiqui aquaeductus vestigia supersunt, ubi quantacumque est inter montes utrinque qui ripas ambiunt, distantia, olim connexa fuerit, cum arcuum adhuc restent multi, in medio flumine, ad ripam dextram, et in vico, nonnulli in domicilia versi sint, ex albo lapide, in laterum formam dissecto, seu potius caemento tenacissinro lateres compingente. Sagaciores Naumachiae hos aquaeductus, ex ulterioribus montibus praecipites huc coactos, inservisse olim nobis persuasum eunt: Vicini fossam serpentis vocant. In Sinis, gente illa adeo ingeniosa, non minoris nobilitatis Canales ac avaeductus Historicis memorantur. In Xantonia fluvius est Iun, cuius alveus stupenda arte excavatus est, numeranturque in illo canali, quia multis locis aqua pro maioribus navigiis transmittendis humilior est, supra 20. catarractae, quadratoque lapide ac egregio firmoque opere structae, relicta porta, navium capace, quam magnis crassisque asseribus claudunt, ac aquas detinent; mox illis rotae beneficio ac machina, facilli negotio, sublatis et aquae et navibus transitum dant, donec ad secundam catarractam, eodem fere ordine ac methodo, atque ita porro deinceps per reliquas transmittantur. Incipit autem ad Boream civitatis Socien, in ipsa ripa Crocei fluv. inde ad Ciningam usque, mox ad Lincingam civitatem pertingit, ubi in Guei fluvium aquas effundit. Intra ipsam Metropolim Cinan, lacus est Taming, ex quo canalis exiens ad Choyngum lacum tendit, qui etiam intra moenia est: E quo utroque lacu per totam urbem egregio opere ducti canales, eam ubique navigabilem reddunt. In Ienpinga urbe, ad singulas fere domos, per canales, ex montibus ubertim aquae affluunt: ut alia omittam, vide Adam. Prexelium, Sinae et Europae c. 23. Nec minoris famae molimen hodierni Galliarum Regis, qui Atacem fluv. vulgo l'Aude, cum Garumna coniungendo Galliam ex Mati Mediterraneo in Oceanum Occidentalem perviam faoere studuit: Plura de his vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 14. et Thom. Dempster. in Paralipom.
CANARIUM_Sacrificium
mense Iulio, apud Romanos, peragi solitum est: immolabantur in illo canes rutilae, pro frugibus, deprecandae saevitiae causa sideris Caniculae. Festus, Atteius Capito apud Ioh. Rosin. Antiq. Rom l. 4. c. 11. Hac enim victima placari Divam Rubiginem creditum illis. Ovid. l. 4. Fast. v. 907. Flamen in antiquae lucum Robiginis ihat, Exta Canis flammis, exta daturus aquis. Qui mox rationem addens pergit, v. 939. Est Canis. Icarium dicunt, quo sidere moto Tota sitit tellus, praecipiturque seges. Pro cane sidereo cants hic imponitur aris, Et, quare fiat, nil nisi nomen habet. *periskulakis1mo\n] dixere Graeci etc. Verum non Robigalibus, quo tempore omnes Caniculae sidus occidete docent, sed exortu Caniculae, quo tota tellus sitit, et sata omnia exuruntur, uvae item catbunculantur uredine, canarium id sacrificium oblatum fuisle, docet Salmas. ad Solin. p. 434. et 723.
CANDACE
Aethiopum Regina, tempore Augusti, maximi animi mulier, tantique in suos meriti, ut omnes deinceps Aethiopum Reginae eius nomine fuerint appellatae. Plin. l. 6. c. 29. Huius quoque fit mentio mentio apud Strab. l. 17. ubi illam magni animi feminam fuisse refert, sed altero oculo privatam; et Dionem, l. 54. Vide Marmol. l. 10. c. 23. et Iohannem de Barros, l. 3. c. 2. Candaces Reginae, Iuditae quibusdam, Eunuchus per Philippum Euangelistani ad fidem Christi convertitur. Actor. c. 8. v. 27. Et consentaneum est, hunc Eunuchum semina Euangelii de Christo apud Aethiopas, Iren. l. 3. c. 12. Hieron. in Esai c. 51. Cyrillus Cath. Euseb. l. 2. c. 1. sparsisle, quae postea per Matrhaeum Euangelistam exculta et latius propagata sint. Vide et supra Abyssini.
CANDELABRA_Veterum
ita fere fiebant, ut hodie videmus ea, quibus in templis utuntur: catinus erat vel scyphus, et in medio uncinus, cui infiegebatur candela. Varro de Vita Populi Rom. apud Servium, Facibus aut candela simplici, aut ex funiculo facta, cera vestita: quibus ea figebant, appellabant funalia. Ipse mox Servius, Nonnulli apud Veteres candelabra dicta tradunt, quae in capitibus uncinos habevent, quibus affigi solebat, vel candela, vel funes pice delibuti, quae interdum erant minora, ut gestari manu et praeferri Magistratibus a cena possent. Donatus item in Andriam, Funus a funalibus dictum est, i. e. uncis vel cuneis candelabrorum, quibus delibuti funes pice vel cera infiguntur. Candelabra nempe ipsa in modum lancis vel e)mbafi/ou] uncinum in medio habebant, cui infigi candela solebat, cum pediculo, quo manu retinebantur. Cuiusmodi lances seu e)mba/fia], ad excipiendas candelae emunctiones facta, ba/mmoula] vel ba/mpoula] recentiores Graeci, unde ipsa Candclabra, si unico tantum constarent acetabulo, *mons3ba/mboula]; si duobus, *diba/mboula], iidem appellavore, uti supra vidimus. Scyphi vocantur vulgato Interpreti huiusmodi acetabula, in Candelabro Templi Exodi c. 25. v. 31. et seqq. Tremellius Iuniusque lances vertit: Vide infra in voce Lychnuchus. Quod vero de funere supra ex Donato dictum, hinc est, quod, candelis e papyro cera circumdato praelucentibus, mortui olim noctu efferri consueverunt. Persius, Sat. 3. v. 103. Hinc tuba, candelae ------ Uti autem ex scirpi cortice tegetes, vela, vestes, stragulae, funes et alia vitilia confiebant; sic detracto cortice medulla interior candelis faciendis inserviebat, cera circumdata, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 375 et 1002. uti de investitura per Candelabrum, suo loco. De Candelabris sic Plin. l. 34. c. 3. Privatim Aegina Candelabrorum superficiem duntaxat elaboravit, sicut Tarentum scapos. In his ergo iuncta commendatio officinarum est. Nec pudet Tribunorum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a candel arum lumine impositum appareat. Accessio candelabri talis fuit: Theonis iussu praeconis Clesippus fullo, gibbere praeterea et alio soedus aspectu, emente id Gegania sestertüs L. eademque ostentante convivio emptum, ludibrii causa nudatus, atque impotentia libidinis receptus in torum, mox in testamentum, praedives Numinum vice illud Candelabrum coluit, et hanc Corinthiis fabulam adiecit: vindicatis tamen moribus nobili sepulchro, per quod eterna supra terras Geganiae dedecoris memoria perduret. Sed cum esse nulla Corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his celebratur, quoniam, etc. Ad quem locum vide Ioh. Frid. Gronov. de Pecunia vet. l. 4. c. 8. Vide quoque infra Clesippus, plura vero hanc in rem habes supra, voce Arboris imago cantharus carrus ac infra Lychnuchus.
CANDERE
proprium est ignis, unde a luce ignea candori nomen. Quin leuko\n] album fit, a)po\ to=u leu)ssein], quod videre est, quia color est maxime conspicuus. Inde in Hesychio, leuka\, faidra\, lampra\]. Item leukansqi/zonta, la/mponta]. Rursus, leuko\n, to\ lampro\n]. Ita ut leuka\] alba dici possint, quaecumque infigniter splendent, quomodo rutila et purpurea. Certe a Poetis purpurea vocantur, quae exituii caudoris sunt, ut tux et cygui. Albino vanus in Macenatis obitum. Brachia purpurca candidiora nive, Horatius ad Venerem, l. 4. Od. 1. v. 10. ---- ---- purpureis ales oloribus, etc. Utrique enim colori, candido scil. et purpureo, hoc commune est, ut admixti luminis multum habeant. Unde verbum quod Hebraice rubere, est Arabice candere significat; quibus proin adamo, de camelo et iumento quovis, est maxime candidus, et naka adma, camela summe candida. Sic leprae macula lucida, a Mose vocatur Levit c. 13. v. 19. quasi alab impense rubra, h. e. macula alba maxime candens, seu nivis instac candeus, atque ideo lucens, qui verus leprae color est, uti paret ex Exodi c. 4. v. 6. et 2. Regum c. 5. v. 27. Ob quod ipsum, verba Sponsae Cantic c. 5. v. 10. Bochartus non vult reddere, Sponsus meus candidus est. Sed, Sponsus meus est candidus et lucidus, i. e. summo candore nitens, etc. Vide eum Hieroz. Part. poster. l. 5. c. 6. ubi exponit locum Tlvenorum, c. 4. v. 7. de Nazaraeis, Corpore rubri fuerunt, prae peninim. Atque hoc sensu candere, de margaritis inprimis, occutrit; quae sive Graecam, sive Arabicam, sive Phoeniciam vocis originem attendas, a luce, nitore ac claritate, dicuntur. Et quidem candorem earum alii, apud Audrosthenem, cum atgento conferunt, alii cum piscium oculis. Et in candore ipso, inquit Plin. l. 9. c. 35. magna differentia. Clarior in Rubro mari repertus. Indicus specularium lapidum squamas assimilat. Summa laus coloris est, exaluminatas videri. Inde margarita diangh\s2 li/qos], Clementi Alexandr. Paedagog. l. 2. c. 12. et diafanh\s2 th=| fu/s1ei], lapis pellucidus natura, Theophrasto dicitur. Isidorus quoque Characenus, ubi margaritam in coucha crescere tradit, quam diu carni adhaeret, sed a carne divulsam a concha non amplius ali, leiote/ran d) au/th\n], inquit, kai\ diauges2e/ran poiei=], sed leviorem eam pellucidioremque efficit. Et statim, *h( me\n to=un e)mbu/qios pi/nna diauges2a/thn poiei=], Pinna, quae in alto degit, margaritam pellucidissimam gignit, apud Bochartum, ibid. Vide quoque Samas. ad Solin. p. 1133. ubi hunc de margaritis locum Plinii exponit, Mirum ipso tantum eas candere caelo, sole rufescere, candoremque perdere, ut corpus humarum. Quare praecipue eum custodiunt, pelago altius meisae, quam ut penetrent radii. etc.
CANDIDA_Toga
Polybio lampra\], proprie erat, quae a praelo et creta splendescebat. Splendens Senecae, ep. 5. Non splendeat toga, ne sordeat quidem: Et de tranquill. c. 1. Non ex arcula prolata vestis, non mille ponderibus, aut tormentis, splendere cogentibus, pressa. Pondera scilicet ac praela vestem splendere cogebant. Quo spectat locus Martialis, l. 2. Epigr. 46. v. 3. Sic tua suppositis pellucent praela lacernis, Et micat innumeris arcula synthesibus. Alba itaque toga nativo lanae colore erat, candida addita creta fiebat, ut Lipsius ait. Manutius quoque aliud fuisse Candidum, aliud album; et esse in colore candido splendorem quendam, qui non est in albo, itaque candidam nivem proprie dici, pallorem autem non candidum, sed album, docet. Cum autem in omni togarum lotione creta adhiberetur, nec ars fullonia sine creta esset, communi togae abluendae creta simpliciter adhibebatur, at togae, quam candidam vocamus, iam lotae creta superinducebatur, ut candesceret magis ac poliretur. Certe Plin. l. 35. c. 6. Cimoliam cretam abluendis vestibus in usu esse scribit: Umbricam autem, quae et saxum vocabatur, nonnisi poliendis vestibus assumi solitam. Illud etiam addi potest, togas, ut candidae fierent, postquam Umbrica expolitae essent, praelo, ut dictum, subiectas fuisse, quo nitescerent, splendoremque acquirerent. Et talis propre fuit petitorum, qui hinc Candidati dicti sunt, toga, primo nempe abluta, deinde Umbrica sive saxo expolita, et tandem praelo splendere iussa. Unde Persius, Sat. 5. v. 177. ------ ------ Quem ducit hiantem Cretata ambitio. Sequentibus temporibus, postquam toga pulla, quae olim in luctu solum sumebatur, vulgo communiter usurpari incepit, ditiores et in dignitate constituti omnes candida veste usi sunt: Unde nata divisio Candidatorum et Pullatorum: ubi per illos, non ii solum, qui honores ambiebant, verum omnes illustriores cives, per hhos de plebe homines intelligendi veniunt. Unde is, cuius officium erat, Imperatoris literas in Senatu legere, Candidatus Principis, vel Quaestor Candidatus dicitur, apud Fenestellam, de Magistrat. Rom c. 3. Vide Octav. Ferrarium, de re vestiaria, l. 1. c. 21. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 32. Sigon. de Iudic l. 3. c. 19. etc. nec non infra, ubi de Niveo colore, Purpureo, it et Senatoria Veste, uti de sordida veste Candidae opposita suo loco.
CANDIDATI
dicti olim, qui Magistratum petebant; a toga candida, qua sumpta nundinis in Comitium venientes in colle considebant, unde coram possent ab universis videri, Macrob. Saturnal. l. 1. c. 16. Hi ut scopo potirentur, necessaria quaedam erant requisita; quorum 1. Nomenclatio fuit: Amicorum enim et populi voluntas quoniam concilianda erat, elaborandum Candidato erat, ut singulos cives nosset eorumque nomina teneret: quod cum in tanto populo esset difficile, ministro opus erat, qui Petitori nomina omnium civium, ut quisque occurrebat, suggereret; Hunc Nomenclatorem dixere vulgo, Montorem Cicero: Fartorem Festus, quod clam velut infarciret in aures Candidati nomina salutandorum civium. 2. Blanditia: est autem blande appellate, non proprio nomine, sed honestiore, ut patrem, aut fratrem, aut patronum, salutare. 3. Assiduitas, ad quam pertinebat ambire, prensare ac rogare, seu supplicare: in quo postremo munere aut ipsi versabantur, aut alios claros viros adhibebant, Suffragatores dictos, qui vices suas sustinerent. Quo faciebat etiam; ut, cum in campum descenderent, tunicam deponerent, sive ne in sinu pecuniam gestare possent, sive ut cicatrices adverso pectore pro Patria acceptas, commodius omnibus occurrentibus possent ostendere; sive etiam, ut, quemadmodum prensationibus et supplicationibus, sic etiam habitu se deprimerent. 4. Benignitas, quae posita fuit in conciliando populo, congiariis dandis, prandiis praebendis, gladiatoribus exhibendis, locis parandis et pecuniis dividendis, in quae munera multos patrimonia satis ampla consumpsisse legimus. Haec tandem in largitionem degeneravit, a qua prius differebat: Benignitas enim liberalitatem magis, quam largitionem significavit, teste Cicerone Orat. in Muraen. Consuetudoque invaluit, ut praesenti pecunia populi suffragia emerentur, ad eamque rem adhiberentur Interpretes, per quos pactio inducebatur; Sequestres, apud quos pecunia deponebatur: ac Divisores, qui singulis pecunias distribuebant. Vide Cicer. de petit. Consul. et alibi, Asconium, Plut. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 8. etc. Latius postmodum Candidatorum vox accipi coepit, vide supra in voce Candida toga ut et hic infra.
CANIS
apud Romanos, custodiae causa in tabernis legitur fuisse. Paulns IC. l. 2. §. 1. ff. si quadr. paup. fec. dic. Si quis aliquem evitans, Magistratum forte in tabernam proximam se immisisset, ibique a cane feroce laesus esset, non posse agi canis nomine quidam putant, at si solutus fuisset, contra . Etiam Ostiarii plerumque comes fuit. Plautus, Mostellar. Actu 3. sc. 2. v. 167. Tranio age, canem istam a foribus abducat face. Hinc de Vitellio Imperatore latebras quaerente Sueton. c. 16. Confugit, inquit, in cellulam Ianitoris, religato pro foribus cane. Vide quoque Senec. de Ira l. 3. c. 37. Et hic erat mutus, vel potius vocalis custos, qui Excubitore dormiente vigilaret: Ianitori enim vigilia indicta erat. Videturque ad cynicum hoc munus alludere parabola divitis Epulonis, quae exstat Lucae c. 16. v. 21. In quam ita commentatus est P. Chrysologus Serm. 123. Sed dicis dives; ego etsi vinum negavi, aquam peto, quam communem cunctis animalibus auctor ipse omnium praestitit et natura. Puto dives, quod et aquam pauperi tu negasti, cui ne ingrederetur ianuam tuam, ne ad tuum pureum perveniret, Canes quamplurimos obiecisti. Sed et erant, qui pone ianuam canem pictum haberent, ut apud Petronium, Trimalcio. Nec hominibus solum hunc usum praestitere, sed et summorum custodiam Numinum canum sollicitudinibus credere soliti sunt Veteres, quod ridet salse Arnob. adv. Gentes l. 6. ubi voce sollicitudinibus magnam vigilum istarum et intensam sollicitudinem indigitat, qui idcirco dormire iubentur interdiu, noctu ut vigilent. Varro, de Re Rust. l. 1. c. 21. Canes potius cum dignitate et acres paucos habendum, quam multos. Quos consucfacias potius noctu vigilare: et interdiu clausos dormire. Quare apud Phaedrum cans, l. 3. Fab. 7. ----- Alligant me interdiu, Luce ut quiescam, et vigilem, nox quum venerit. Et apud Aeschylum ille Agamemnone, queritut vigilem se stare continuis noctibus, canis instar vigilis, *qeou\s2 me\n au)tw=| tw= d) a)pallaghn\ po/nwn,] *frourai= e)tei/ai mh=kos, h(\n koimw/menos] *ste/gais2 *a)treidw=n a)/gkaqen, kuno\s2 di/khn] *a)/strwn ka/toida nukte/rwn o(mh/gurin.] In delitiis vero tricliniaribus catelli erant, ut testatur mulier Chananaea apud Matth c. 15. v. 26. 27. et indicant sculpturae antiquorum Marmorum, apud Fulv. Ursinum, Appendic. ad Ctacconium de Triclin. Porro praeter villaticos molossos, Vestigatoris quoque minister canis fuit, qui vestigia ferarum odoraretur, ut habent leges Baioariorum et Artemidorus, Onirocr. l. 3. c. 2. cuius pretium sollertia naris et industria: nare mereri tales Gratius ait. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Ad sacrificia etiam Canem adhibitum, quamvis id in Lege sua gravissime Deus prohibuerit, apud Cares legimus, qui Marti hanc victimam, sicut Scythae asinum, sacrare solebant, teste Clemente in Protreptico. Sed magis mirum, quod Aegyptii etiam Numinibus sus inseruerunt, non felem solum, sed et canem; de cuius veneratione vide Cicer. Tusculan. l. 5. Unde Iuvenalis, Sat. 15. v. 8. ---- ---- ---- ---- Illic Oppida tota Canem venerantur, nemo Dianam. Cynopolitanis inprimis in veneratione fuisse, indicat Clemens praefatus loc. cit. Addunt Herodot. Euterpe et Diodorus Sic. l. 2. Aegyptios, in quorum aedibus Canis moreretur, solitos fuisse ad luctum indicandum, totum corpus radere, cum in felis, itidem illis miseris sacri animalis, obitu supercilia solum pillis nudarent. De Cynocephali cultu vide infta; de Sergii Haerctici Cane, cuius interitum annuo ieiunio venerantur Armenii, supra voce Artziburus: et plura hanc in rem, apud Bochart. Hieroz. Part. 1. l. 2. c. 55. 56. et Car. du Fresne Glossar. Cadavera canibus obiecta, vidimus supra: etiam Parentum, infra in hac voce. Iisdem sepulchra constituta ab Hadriano Caesare memorat Ael. Spartian. c. 20. Equos et canes sic amavit, ut eis sepulchra constitueret. Qui mos olim multorum, ut apud Plinium, Plutarchum, Martialem, Alios, ut et infra in voce Philocynegus, videre est. Iis obici reos quoque vivos consuevisse, diximus alibi, et memorat crudelissimi huius supplicii exemplum Petrus de Valle Itiner. Persic. in Iudaeis quibusdam Magiae convictis, Hispahani, Persiae Metropoli, statutum. Nec omittendum, quod Canum in bello eximius olim usus; Sic enim Alyattes Lydus Cimmerios ex Asia exegit canum auxilio, ut in adiunctis ad Eusebium legimus, et in Polyaeni Stratag. l. 7. c. 2. Similia exempla vide apud Lipsium, Ep. ad Belgas, Cent. 1. Ep. 44. ubi multa de Canibus egregia. Inprimis vero feroces Indici, quos es cane et tigride nasci, Diodorus tradit, l. 17. c. 92. et Aelianus, Hist. anim. l. 8. c. 1. Gallici item, quos ex lupis generari, Patricius scribit: Cuiusmodi canes reperiri in provinc. Gingui Cathaeis finitima, testatut Paulus Venetus l. 2. c. 49. ut duo canes et vir sagittarius equo insidens leonem sternerent. Vide quoque Freinshemium ad Cartium l. 9. c. 1. et Auctores illi hanc in rem laudatos. A Cane, nomen celebri Cymicorum sectae, in qua Diogenes Canis nomine superbus, eiusdem animalis figura repraesentatur, in veteri lapide, qui hodieque Venetiis visitur, cum hac Inscript. *ei)pe\ ku/wn ti/nos a)/ndros2 e)festw\s2 s1h=ma fula/sseis2;] *tou= *kuno\s2. a)lla\ ti/s2 h)=n ou(=tos a)nh\r o( *ku/wn;] *diogenh\s2 ge/nos, ei)=pe, *sinopeu\s2, o(\s2 pi/qon w)/|kei,] *kai\ ma/la nu=n de\ qanw\n a)ste/ras2 oi)=kon e)/xei.] apud Iacobum Sponium, Itinerar. Graeciae Part. 3. p. 60. Vide quoque alia ex Genitivo kuno\s2] composita infra.
CANIS
convitium atrox. Quamvis enim humilitatis sit, cum quis eousque se abicit, ut Canis vocari non dedignetur. Quemadmodum de Davide legimus 1. Sam. c. 24. v. 15. de Mephibosetho, 2. Sam. c. 9. v. 8. et de Hazaele 2. Regum c. 8. v. 13. Nec non de Helena, Il. z]. v. 356. *da/er, e)pei/ s1e ma/lista po/nos fre/nas2 a)mfibe/bhken] *ei(/nek) e)mei=o kuno\s2] ---- ---- O levir, quoniam animum tuum labor maxime invasit Propter me, quae sum canis. Tamen alterum qui sic appellat, eum docet se ptorsus spernere et pro nihilo habere. Ut cum Abisai dicit de Semei 2. Sam. c. 16. v. 9. Cur malediceret canis iste mortuus domino meo Regi? et Ulysses procis Od. x]. v. 35. *w)= kun/es2], ô Canes. Et quidem Scriptura Canum nomine, significat Infideles, Matth c. 15. v. 26. Profanos Verbi divini contemptores, qui crudeliter saeviunt in veritatis praecones, Matth c. 7. v. 6. Quosvis piorum hostes et invasores, Psalmo 22. v. 17. Impuros, Apocal c. 22. v. 15. et Pastores mercenarios, qui pro Domini grege se pascunt, Esaiae c. 56. v. 10. Nempe aut in genere canes, aut saltem nonnulli corum, iis vitiis laborant, quibus haec sunt analoga. Ut enim taceam, multos somno et gulae deditos esse, kramad\oi/lwn] proin cognomento digniffimos, quomodo vocari refert Hesychius, testudines cochleasque et ta\s2 nwqrota/tas2 tw= kunw=n], canum tardissimas pigerrimasque. Proprium canum est to\ loi/doron], convitiari, et ignotos quoslibet latratu, nonnumquam morsu lacessere. Unde vel mere hyperbolicum est, quod habetur Exodi c. 11. v. 7. nullum canem hirrivisse, in tot Israelitarum milia, ex Aegypto excedentia, vel id fuit insigne miraculum, quo Deus testatum voluti, se specialius huic populo invigilare et prospicere. Nec immerito Hecuba in canem fingitur fuisse mutata, quia Graecorum Proceribus perpetuis convitiis quasi oblatrabat. Plautus. in Menaechmis, Actu 5. Sc. 1. v. 14. ME. Non tu scis mulier, Hecubam quapropter canem Graii esse praedicabant? MU. Non equidem scio. ME. Quia idem faciebat Hecuba, quod tu nunc facis. Omnia miale ingerebat, quemquam aspexerat. Itaque adeo iure coepta est appellari canis, etc. Sed et canum vitium summa Impudentia est, sive enim gulae indulgent, sive libidini, nihil non in propatulo patrant. Unde pletasque voces, quae impudentiam significant, Graeci a cane desumunt, kun/aidos, kunai=os, kunei=s2, kunw/h], apud Hesychium; ku/nteros] item: etiam ipsum Canis nomen pro impudente est, apud Eund. et Pollucem, l. 5. c. 11. ubi Aristogiton Cydimachi filius Canis, propter audaciam, dictus legitur. Est porio Canis immundum animal. Virg. Georgic. l. 1. v. 470. Obscenaeque canes. Unde Deuteron c. 23. v. 18. Lex vetat offerri Deo non solum canem, sed et canis pretium, etc. Hinc Praefectura canum, munus semper vilissimum habitum est: Iobi c. 30. v. 1. Non dignabar eos ponere cum canibus gregis mei, i. e. in canes praeficere. Hinc Abner, a Rege suo se contemptim haberi putans, 2. Sam. c. 3. v. 8. Sumne, inquit, ego caput canis? i. e. caput canum, ut Syrus reddit. Graece *kunagwgo\n] dixeris, uti nominat Xenophon de Venat. Et Iuvenalis, Sat. 6. v. 415. dominum, nempe canis sibi commissi: ---- -- Nam si latratibus alti Rumpuntur somni: fustes huc ocius, inquit, Afferte, atque illis dominum iubet ante ferivi, Deinde canem. ---- ------ Quam in rem vide plura apud Bochart. Hieroz. Part. prior.l. 2. c. 56. Hodieque Canis filius, inter prima apud Hungaros souvitia est, etc. In laudem contra versum Cams epitheron, a Dandulo Venetorum Duce, diximus alibi: namque et eximiae iis dotes, vigilantia, heri amor, et fides infracta, etc. de quibus vide enndem Bochart. ibid.
CANIS_et_CANICULA
iactus in ludo tesserario infortunatissimus, alias Chius quoque dictus: quemadmodum contra prosperrimus Veneris seu Basilici titulo erat superbus. Sextus Propertius, l. 4. El. 9. v. 17. Me quoque per talos Venerem quaerente secundos, Semper damnosi subsiliere canes. Anglis Dog-chance nuncupatur. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 1. ut et infra in voce Chius.
CANIS_Pastoritius
cui pecoris custodia commissa, occurrit Iobi c. 30. v. 1. Quorum patres non dignabar ponere cum canibus ovium mearum. Namque iam tum in usus fuit, ut canes feris a grege arcendis adhiberentur. Itaque huiusmodi canum frequens mentio est, apud Poetas vetustissimos. Vide Homerum Il. k]. v. 183. IL. m]. v. 302. Et Il. r] v. 109. quorum medius locus sic habet, ---- ---- ---- bw/toras2 a)/ndras2] *su\n kus1i\ kai\ dou/ressi fula/ssous1i peri\ mh=la.] Pastores viros, Cum canibus et hastis custodiam agentes circa oves. Quin ipse Homerus circa Bolissum, cum ad Glauci greges pervenisset, u(la/ktes1n au)to\n oi( kun/es2], allatrabant eum canes pecoris custodes, Herodotus in Vita eius. Hesiodus quoque Poeta, qui prope Heliconem pastor fuit, canes habuit, qui apud eum occisum permanentes, kath/legcan u(lakh=| tou\s2 fone/us1antas2], latratu suo prodiderunt occisores, ut refert Pollux, l. 5. c. 5. quod etiam de Abele, a Caino fratre interfecto, tradere visum est Rabbi Eliezeri, Capitulo 21. Sed et Mercurius, ut boves Apollini surriperet, prw=ta me\n e)mba/llei tai=s2 kus1i\n, ai(\ e)fu/latton au)ta\s2, lh/qargon kai\ kuna/gxhn], primum canibus, qui eos custodiebant veternum aginamque immisit, Antonius Liberalis, Metam. 23. etc. Atque cum his maxime canibus conferuntur Pastores Esaiae c. 56. v. 10. quorum munus est invigilare gregi et lupos, i. e. Ecclesiae hostes, latratu prodere. Proinde etiam Aegyptii per canem *i(erogrammate/a], seu Sacrum Scribam significabaut: *e)peidh/per to\n boulo/menon i(erogrammate/a te/leion gi/nesqai xrn\ polla\ meleta=|n, u(laktei=n te s1unexw=s2, kai\ a)phgriw=sqai mhdeni\ proxarizo/menon, w(/sper oi\ kun/es2]. Quoniam quicumque voluerit perfectus esse sacer scriba, eum oportet multa curare, et assidue latrare et ferum esse, nec ulli gratificari more canum, Horus Apollo, Hieroglyph. l. 1. c. 37. apud Bochart. Hieroz. d. l. ubi plura hanc in rem.
CANIS_Venaticus
ex agro potius, quam ex urbe sumendus, ut docet Lycurgi exemplum, apud Plut. in Apophth. Lacon. Nempe canes plerique in agris venationi assuescunt, quae absque canibus mutila est et im perfecta. Hinc venatio Graecis, kunhges1i/a], venari, kunhgetei=n], venator, kunhgo\s2] vel kunhge/ths2], a ductandis canibus. De Nimrodo Graeca versio Gen c. 10. v. 9. *ou(=tos h)=n gi/gas2 kunhgo\s2]: Et de Esavo, Gen c. 25. v. 27. *h(s1au= a)/nqrwpos ei)dw\s2 kunhgei=n]. Psalmo quoque 22. v. 16. e)ku/klws1a/n me ku/nes2 polloi\], pro quo Aquila et Theodotio, *kunhge/tai polloi/]. Tamen in Hebraeo textu nulla apparent vestigia venationis, quae fit per canes; nisi fortasse Proverb c. 30. v. 31. ubi , ad verbum renibus succinctum, Hebraeorum non pauci volunt esse canem leporarium, qui aliis Vertagus et Gallicus dicitur, aut Laconicus. Talibus enim lumbi tenues; unde de iis Gratius in Cynegetico, v. 271. ----- --- adstricti succingant ilia ventris. Et Ovidius, l. 3. Met. v. 216. ubi de Actaeonis canibus, Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon. Quo referenda, quae habet Auctor Alcamus, Azur, (i. e. succinctus) canis tenui pectoris ambitu: ubi nota azur et zarzir voces vicinas esse, quarum una videri possit ex altera deducta. Vide quoque Aristotelem in Physiognom. c. 6. Arabibus Venaticus canis dicitur Saluki, a Saluk, urbe Arabiae Felicis, a qua etiam loricae denominantur. Bochart. Hierozoici Part. prior. l. 2. c. 56. Hinc itaque cum Nemesianus de Canibus venaticis ait, ----- --- tunc consuetam retinere saginam Profuerit: vocem sagina, pro simplici cibo, sumendam esse, uti nonnumquam sumi notum, docet Salmas. ad Solin. p. 1134. Canes enim tales non saginantur, etc. Epitaphium nobile Canis Venatici habes, apud Martialem, l. 11. Epigr. 69. ut infra, voce Philocynegus. Vide eundem de Vertago cane, l. 14. Epigr. 200. et supra, voce Brennarii: uti de canes expeditandi more, suo loco; de investitura canum huiusmodi apprehensione facta, ubi de Investitura. Retinere autem eos in venatione puerorum fuisse Paedagogianorum, dicemus ubi de Veterum Paedagogis: vide quoque voce Piquechini, et plura ubi de Venatione. Plura Canum genera appellationesque, praesertim apud medii aevi Scriptores occurrentes, vide in Glossar. Car. du Fresne.
CANTATRICES
apud Chrysostomum, Homil. 13. in Epist: Pauli, *qrhnw|doi\ gunai=kes2], in Synodico Nicosiensi, c. 20. memoratae, eaedem cum praeficis sunt, de quibus multa congessit Kirchmann. de Funerib. Rom l. 2. c. 6. num. 50. et nos dicemus infra non uno in loco. Excommunicari eas in Concilio Nemosiensi A. C. 1298. c. 4. observat Car. du Fresne ubi supra.
CANTHARUS
poculi genus, quo Liber olim in inclito suo per Asiam triumpho usus perhibetur. Quem proin aemulatus C. Marius, post victoriam Cimbricam, Cantharis potasse, legitur apud Plin. l. 33. c. 11. et Val. Max. l. 3. c. 6. ex. 6. Ut mirum sit, Plutarchum, cum, de triumpho Alexandri, Liberum Patrem referentis, agens varia pocula recenseat, Cantharum omisisse. Vide Schottum, Observat. Histor. l. 3. c. 3. Imo et alii in Bacchicis sacris adhibuerunt. Habebat ansam Virg. Ecl. 6. v. 18. Et gravis attrita pendebat Cantharus ansa etc. Sed et Cantharus, in infantum olim expositione adhibitus. Vas enim, quo tales exportabantur, xu(/tra] dictum est vel olla; item o)stra/kion], fiscella quoque (sic Moses in scirpea fiscella, navigioli speciem habente, expositus legitur Exod c. 2. v. 3.) aliquando ex bitumine ac papyro, seu arundine et levissimo ligno, aliquando fictile vas: Cantharus, ad poculi Bacchi similitudivem; nec enim Cantara anus est apud Terentium, vide paulo post: sed corbis potius, quae cistella alibi: qualis, secundum quosdam Moysis erat, viminea et clausa: Aliqui etiam in bubulo corio exposuerunt. In Cantharis vero exponi solitos, discimus ex Terentio, Andria, Act. 4. Sc. 4. v. 30. DAV. Quem-ne ego heri vidi ad vos adferri vesperi? MYS. Ohaminem audacem! D. verum vidi Cantharam Subfarcinatam Ubi non bene Donatus: Canthara, inquit, nomen est anus. Nam cur adferri dicitur, et non potius pedibus suis incedere? Maior igitur veri species sententiae Euphragii Gramniatici, qui Cantharam suffarcinatam interpretatur, corbem supponendo puero repletum. Vide Thom. Bartholin. de Puerperio Veter. uti de Pharocantharis, lychnuchi genere, infra voce Pharus.
CAPELLA_seu_CAPRA_lactens
inter sacrificia; pro pecrato per ignorantiam commisso, occurrit Levit c. 4. v. 27. et seqq. Quod si unus quispiant peccaverit per errorem ex vulgo; faciendo aliquid proeter mandatoe Iehovae ---- tum adducet oblationem suam capram lactentem integram, feminam --- et nitente (illo) manu sua super caput istius peccati, iugulabit (Sacerdos) peccatum istud in loco holocausti, etc. Item inter sacrificia, in aliis peccatorum leviorum casibus, offerri solita, qui recensentur, c. 5. v. 1, 2, 3, et 4. Quum peccaverit quispiam et audierit vocem blasphemiae, cuius ipse testis sit -- si non indicet --- Aut quum quispiam tetigerit rem ullam immundam aut cadaver --- aut quum tetigerit immunditiam hominis, etc. v. 6. Et adducet reatum suum Iehrovae ---- feminam lactentem ovem aut capram lactentem in reatum. Cuius vice egenis duo turtures, aut duo pulli columbae, permittuatur, v. seq. etc. Vide quoque infra passim, inprimis in voce Capra. De Capellae vero, signi caelestis, ortu, Plin. l. 18. c. 26. et cultu apud Pernanos, infra Peruvia.
CAPHARSALAMA
urbs. 1. Macchab c. 7. v. 31.
CAPHELETHA
muri Hierosolymitani pars. 1. Macchab c. 12. v. 37. lege Caphonatha.
CAPHTHORIM
i. e. sphaera, sive pama, aut vola vel palma turturum vel explorutorum, populi Gen c. 10. v. 14. De quibus Bochart. Phaleg. l. 4. c. 32. per totum.
CAPILLI
apud Gothos et Boreales populos in magna olim veneratione. In capillis esse, idem est, ac in virginitare esse, Longob. l. 2. Tit. 14. l. 20. et l. 24. Nuptae ex antiquo more caput tegebant, virgines nudum praebebant, demissis interdum a tergo crinibus. Virg. l. 1. Aen. v. 319. et 323. Virginis os habitumque gerens et virginis arma, Spartanae, dederatque comam diffundere ventis. Quo ritu antiquissimo hodie multis in locis nubentes utuntur, Principum praesertim filiae. Feudistis nihil aliud videtur sonare, quam in domo partis permanere: ideoque ad ipsas quoque nuptas trahunt. Capillum suscipere, adoptionis symbolum. Sit P. Diac. de gestis Longob. l. 6. c. 53. Circa haec tempora, inquit, Carolus, Princeps Francorum, Pipinum fil. ad Luithprandum direxit, ut eius, iuxta morem, capillum susciperet. Qui eius Caesariem incidens eius pater effectus est. Sic Benedictus II. cum clero et exercitu suscepit mallones capillorum Iustiniani et Heraclii filiorum Imperatoris, A. C. 684. Biblioth. in eius vita. Vide quoque Aimoin. de gestu Franc. l. 4. c. 57. Leonem Marsic. in Chr. Casn. l. 1. c. 49. Hinc Capilli seu Comae detonsione usi sunt Galliae Reges, in abuegationem filii, Gregor. turonens. Hist. l. 6. c. 24. Longobardi item conspiratores tondebant, in notam infamiae. Servis autem manumissionem notabat: nam pileus libertatis calvo capiti imponendus, Gothofr. Saxones apud Gregor. Turonens. Hist. l. 5. c. 15. et P. Diac. de gestis Longob. l. 3. c. 7. devoverunt se neque barbam, neque Capillos incisuvos, nisi de hostibus Slavis ultionem sumfislent. Mos Germanis antiquus, crinem barbamque sum mittere, nec nisi hoste caeso exuere votivum obligatumque virtuti oris habitum, Tacit. Germ. c. 31. Hinc veteres Anglos, instar Sacerdotum, rasos apparuisse, legitur. Vide Spelmann. Gloss. Archaeol. De Capillo Simsonis, in Sacris: Coma Graecorum, Caesarie Achillis Homer. Addo, quod hos apud varias Gentes varius gerendi ornandique mos fuit, ut dicemus infra, ubi de Capillos ornandi ratione. Contra illos Graeci posuere, tertio Apaturiorum die, qui *kourew=tis2], a tonsura dictus est. Tum enim pueri tiennes quadriennesque in fratri/as2] seu classes tributim divisi, capillum mallo\n], seu sko/llun] seu etiam sqrewth/rion plo/kamon] dictum, alicui Deorum dedicarunt. Porro in peregrinationem longinquam aut expeditionem profecturi, Deo alicui capillos devoverunt. Hinc Bacchus, cum Pentheus minaretur comae abscissionem, responder apud Euripid. in Bacch. *ie(ro\s2 o( plo/kamos, tw=| d' au)to\n tre/fw], Sacer capillus (est) Deo autem illum alo. Similiter Theseus consecrasle suos capillos dicitur Apollini Delio: Delphos autem pueri nobiliores ibant, ut illius loci Deo votivos offerrent crines. Vulgus Atheniensium Herculi illos facros faciebant: Aiax Telamonius Ilisso flumini, Sperchio Achilles vovere, etc. Vocatique sunt detonsi hi crines ko/mhs2 a)parxai\], capillorum primitiae. Apud Romanos, adolescentes Aesculapio illos obtulere: unde Statius Earini cuiusdam meminit, qui comam in auream pyxidem conditam et pretiosissimis gemmis adornatam, Pergamum, ubi is Deus colebatur, misit. Vide eum, l. 3. Sylv. 4. v. 6. Accipe laudatos iuvenis Phoebeie crines, Quos tibi Caesareus donat puer, accipe laetus, Intonsoque ostende Patri. Aut Apollini ipsi, Martial. l. 1. Epigr. 32. v. 1. Hos tibi Phoebe vovet totos a vertice crines Encolpus, etc. ----- Aut Iovi, Stat. Theb. l. 6. v. 197. et Luctatius Placidius, Iuppiter hunc crinem, voti reus, ante dicaram, Si pariter nati virides lihare dedisses Ad tua templa genas. ----- Aut denique Apollini barbam, Baccho crinem devovebant: Stat. Theb. l. 8. v. 493. Ille genas Phoebo, crinem hic pascebat Iaccho. Vestales ab arbore, Festo propterea Capillari dicta, suspendebant: quas hodiernae Moniales quodammodo imitatae, cum Religionem ingrediuntur, Sanctorum alicui capillos eunt dedicatum. Imo et aliae virgines idem factitare solitae sunt, teste Luciano in Dea Syria. Unde Claudian. de bello Get. v. 183. Sperchiusque et Virginibus dilectus Enipeus, Barbaricas lavere comas. Idem mos Graecis in luctu, quo tempore capillos en xrw=|], ad cutem usque, abraserunt. Unde Lysias, de Corinthiis, qui in pugna Salaminia obiere, *a)cion h)=n], inquit, e)pi\ tw=| ta/fw| tw=| tw= en *salami=ni teleuthsa/ntwn kei/rasqai thn\ *e(lla)da], Dignum erat ad tumulos in Salamina defunctorum tonderi Graeciam. Eutipides, ---- ---- *i)axei=to de\ *kuklwpei=a,] *si/daron e)pi\ kra=ta tiqei=sa kou/rimon], ----- ---- Vociferabatur autem Cyclopia, Ferrum capiti imponens tonsorium. Idem Poeta, cum periisset, eadem ceremonia honoratus legitur, apud Solin. c. 15. Hinc locum in Cappadocia Comonani dictum, habet Strabo, a lugubri coma, quam Orestes ibi ac Iphigenia posuere. ut de Tello, qui in Phaetontis, de Baccho, qui iu deperditae uxoris gratiam, idem fecere. nihil addam. In sacris simile quiddam legitur de Hiobo, c. 1. v. 20. de Israelitis Ierem c. 7. v. 29. etc. Sed merito hunc morem ridet Bion, apud Cicer. Tuscul. quaest. l. 3. c. 26. ubi de Agamemnone loquens ait: Perinde stultissimum Regem in luctu sibi capillum evellere, quasi calvitio maeror levaretur. Vocabatur autem capillus hic Graecis penqhth/rios]. Verum, annon laetitiae potius indicium coma posita fuit? Hinc Iosephus, e captivitate triennali liberatus, Micha filius Ionathae, reditu Davidis in regnum exhilaratus: ipsi Graeci, tempore gaudii, capillos totondisse leguntur, apud Artemidorum, qui proin a)po\ to=u karhn=ai], a tondendo, verbum xarhn=ai], i. e. laetari, deducit. Contra apud Romanos captivi, in squalore suo, capillos promisere: Ovid. Ep. Heroid. 10. v. 137. Aspice demissos lugentis more capillos. Et de Graecis Lycophron in Cassandra: *krato\s2 d' a)/kouros nw=ta kallunei= fo/bh,] *mnh/mhn palaiw=n thmelou=s1) o)durma/twn], Soloxque capitis terga soedabit coma, Memorem procurans veteris aerumnae notam, etc. Haec qui conciliare satagunt, tlicunt ex Plutarcho in Romaicis, par) *e(/llhsin, o(/tan dustuxi/a gen/htai, kei/rontai me\n ai( gunai=kes2, komw=si de\ oi/ a)/ndres2], Apud Graecos, ubi infortunium ingruit, raduntur quidem feminae, capillos vero promittunt viri: ut sic consuetudini alias usitatae contraria figant vestigia. Hinc Accius in Amphitryone: ---- ---- Sed quaenam haec est Mulier funesia veste, tonsu lugubri? Virg. l. 9. Aen. v. 477. Evolat infelix, et femineo ululatu Scissa comas. ----- ----- Sed cur in palliata fabula, apud Terentium, Heautont. Act. 2. sc. 3. v. 49. mulieri, in veste lugubri, telam texenti, Capillus passus, prolius, circum caput Reiectus negligenter? Alii tonsuram distinguunt, quae in laetitia non totum demebat capillum, sed adornatum eum in orbem incidebat, quod genus *kh=on] dixere: in luctu vero capillus ad vivum radi solitus est, quod *skafi/an] (quam tamen vocem aliter Salmasius capit, ut hic infra videbimus) vocaverunt. Tempora quoque discernenda forte, quorum uno id in usu esle saepe incipit, quod prius insolens erat. Plura vide apud Franciscum Roslaeum, Anthol. Atticae l. 5. c. 12. et 25. Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 10. paralipom. Ioh. Meursium, Comm. in Lycophronem, etc. ut et hic passim, in vocibus Caesaries, Coma, Crinis, etc.
CAPISTRUM
quo boves capistrari soliti, Hebr. vel Graece fimo\s] vocatur. Hinc Deuteron c. 25. v. 4. Bovem triturantem non capistrabis, Graece ou) fimw/s1eis2], redditur ab Apostolo 1. Corinth. c. 9. v. 9. Nempe inhumanum omnino, bovem, in mediis frugibus, observare cogi esuriales ferias Tantali instar: quod apud nonnullas gentes istiusmodi capistris factum est, apud Romanos nempe, teste Catone R. R. c. 54. ubi siscellas id capistrorum genus, a figura vocat: Graecos item, qui pausika/phn] dixere machinam ligneam, collo iumentorum ne ederent, imponi solitam, Alios. Vide supra, ubi de Bove triturante. Hinc Capistragium, Gallis Chevestrage, in Ordinatione Hospitii S. Ludovici Regis Franciae A. C. 1261. quod pro capistris domus Regiae Ministris annuatim conceditur, apud Car. du Fresne. Sed et Capistro seu forbeia(=|], Tibicines olim os sibi obligabant et buccas substringebant, ne ultra iustum modum inflarentur et turpiculum os redderent, tum ut violentia nimii spiritus cohiberetur: inventore Marsyam qui tibiae quoque geminae ac fistulae, seu su/riggos polukala/mou], primus Auctor plerisque habitus est. Plut. de Ira, forbeia=| tini kai\ peristomi/ois2 biai/ou pneu/matos2 to\ r(andai=on e)gkaqei=rce kai\ to=u pros1w/pou a)pe(krufe thn\ a)nwmali/an]. Quam forbeia\n] Scholiastes Aristophanis exponit de/rmata ta\ peri\ to\ sto/ma tw= aulhtw=n pros1deuo/mena], coriacea vincula quibus os Tibicinum obligari soleret, in Vesp. Vide eundem in Aves quoque. Hesych. stomi/da au)lhtikhn\] et xeilwth=ra] interpretatur: est autem stomi\s2] idem, quod capistrum. Lucillius, Trulleus pro stomide huic ingens de naribus pendet. Ubi perperam Postomide alii legunt, etc. Qui itaque immoderate spiritu uterentur, in tibiis flandis, cos sine capistro flare Graeci dicebant. Sophocles, loc. cit. *fusa= ga\r ou) s1mikroi=sin au)li/skois2 e)/ti,] *a)ll) a)gri/ais2 fu/saisi forbeia=s2 a)/ter]. Non iamille modicas ore inspirat tihias, Sed sine capistro enormibus flat follibus. Ad quos versus alludit Longinus peri\ u(/fous2], ubi de Clitarcho ait, flogw/dhs ga\r a)nh\r kai\ fus1w=n kata *sofokle/a]: *mikroi=s2 me\n au)li/skosi, forbeia=s2 d' a)/ter]. quasi diceret, Clitarchum modicis quidem tibiis canere, sed sine modo. Et quidem Marsyam huiusmodi capistrum sibi aptasle, in quodam carmine, quo eius cum Apolline certamen describit, hisce ait Simonides, *xrus1w=| d' ai)glh/enti prosh/rmosen a)mfi\ das1ei/as2] *korsa\s2 kai\ sto/ma labro\n o)pisq ode/toisin i(ma=sin]. Figuram sic capistrati, ex veteri sigillo, Salmas. exhibet ad Solin. p. 833. ubi videas vinculum ex pellibus, quo labra et os illius constringuntur, relicta rima, per quam ligula tibiarum ori poslet immitti. Atque hinc genus etiam e)pides1mou=], i. e. ligaturae, Medici forbeia\n] dixere, cuius duae species, monomerh\s2 kai\ dimerh\s2]; quarum haec posterior non solum os, sed etiam frontem comprehendebat vinculo: cuius speciem ex libro Sorani peri\ e)pides1mw=n] ibidem subiciendam cnravit praefatus Vir. Cl. Plura de Marsya alibi. Vide quoque Plur. in Symposiacis, ubi de iniquitate iudicii, quod artis unius ac simplicis, nempe tibiarum, certamen receptum fuislet, cum arte gemina vocis et fidium, querentem Marsyam, Apollo hoc dicto repercussit et iniuste conqueri ostendit, quoniam et ipse ore simul et manibus in tibicinando usus eslet; ut et Diodorum, l. 3. In cippo sepulchrali Lysidicae, cuius meminit Autipater in Epigramm. i(ppasth\r khmo\s2] seu capistrum, taciturnitatem notavit, uti docer praefatus Salmas. d. l. p. 1221. Epigramma Antipatri in Lysidicam hoc est: *masteu/w ti/s2 s1ou ti/s2 e)pi\ stalh/tidi pe/tra|] *lusidi/ka, glupto\n to\n d' e)xa/race no/on]. Insculpta autem haec fuere in eo cippo symbola, frena, capistrum, gallus gallinaceus, tanagraeus. Mentem eorum sic ipse aperit, ut haec legenda sunt: *ta\n me\n a)negrome/nan me pot) ei)/ria nu/kteros o)/rnis2,] *a)/nia d' au)da/s1ei dw/matos hn/io/xon,] *i(ppasth\r d' o(/de khmo\s2 a)ei/setai ou) polu/muqon] *ou) la/lon, a)lla\ kala=s2 e)/mpleon h(suxi/hs2]. Gallinaceus vigilantem indicabat: frena domus moderatricem: capistrum taciturnam. Alia sunt Capistra purpurea, h. e. florea apud Ovid. Met. l. 10. v. 123. Tu modo texebas varios per cornua flores: Nunc, eques in tergo residens, huc laetus et illuc Mollia purpurets frenabas ora capistris. De quibus vide Car. Paschal. Coronar. l. 2. c. 13.
CAPITANEUS
proprie qui praedia vel dignitatem in capite tenuit, h. e. ab ipso Rege, Baro Regis vel Regni. Plebi enim terras olim non dividebant Reges, sed vel pagos integros, vel amplas rutis pottiones Capitaneis conferebant, qui acceptas itidem fuis dispartiebantur clientibus. Communiter Capitanei appellantur, qui coetui praesunt, tamquam caput, tum in re militari, Curopalati kefala/des2], tum in Civili et Ecclefiastica: unde Lyta in Matth c. 17. v. 27. Quia iam Petrum fecerat Capitaneum super alios Apostolos. Vide Hent. Spelmannum Gloss. Archaeol.
CAPITE_multa_testabantur_Veteres
Allidebant in luctu. Victorinus de Augusto, post cladem Varianam. In tantum per doluti, ut cerebri vario incussu parietem pulsaret, veste, capilloque et reliquis lugentium indictis deformis. Livius l. 25. c. 27. Postquam Asdrubalem Gisgonis venientem allatum est, flere omnes repente, et offensare capita, alii manus ad caelum tendere. Vide Plut. in Alexandro, ubi de Dario coniugis obitum lugente, et Eusebium in Vita Constantini, l. 4. c. 65. Vide quoque infra Foves. Idem verberabant, rebus improsperis. Idem Eusebius, Histor. Eccl. l. 11. c. 17. *katar)r(hca/menos ou)n th\n ou)sqh=ta o) *a)po/stolos, kai kata mega/lhs2 oi)mogh=s2 plhca/mneos th\n kefalh\n, kalo/n ge e)/fh fu/laka th=s t) a(delfou= yuxh=s2 kate/lipon]. Scissuigitur vestibus Apostolus et magno cum eiulatu percutiens caput, praclarum, inquit, custodem fratris animae reliqui. Vide quoque Herodot. l. 3. ubi de Psammenito a Persis victo captoque. Potto illud inclinabant, in maestitiae et pusillanimitatis signum. Ioann. Chmacus, Pastorus l. 1. *plh\n ei) kai\ au)ta\ kata to\n e)kto\s2 en toi=s2 proba/tois2 o(rw/menon tu/pon, th\n kefalh\n th=s yuxh=s2 en tw=| kairw=| tou= flogmou= ka/tw ei)s2 gh=n kli/noutin, e)/xomen to\n ei)po/nta karei/an s1untetrimme/nhn kai\ tetapeinwme/nhn o) *qeo\s2 ouk e)coudenw/s1ei]. Quod si et ipsi, iuxta externam, quae in ovibus cervitur, speciem, caput animae --- in terram versus inclmant, babemus dicentem: corcontritum et bumiliatum Dominus non in nihilum rediget. Sed et inftectebant in signum alsensus ac approbations, qui mos in Casinensi Monasterio, fotte etiam in aliis, hodiequesetvatur, ut videl. quod proponitur in Conventu, Seniores voce, iuniores capite infiexo apporbent. Petrus Diac. l. 4. c. 94. Cumque omnes tum voce, tum capitum inflexione hunc se velle (Abbatem) respondissent, etc. Galli vocant opiner du bonnet. De eius apertione, coram Magistratibus, sic Varro apud Plin. l. 28. c. 6. Capita aperri aspectu Magistratuum, non venerationis causa iussere, sed valetudtnis, quoniam sirmiora consuetudine ea sierent. Contra sententiam aliorum, qui honoris causa id fieri contendunt. Cael. Rhodig. l. 3. c. 23. Cette antiquum exhibendae venerationis hunc morem fuisse, ostendit ad illa Sallustii, Histor. l. 5. c. 1. Quibus de causis Sullam in victoria Dictatorem, equo descendere, sibi uni assurgere de sella, caput aperire solitum, Cl. Freinsbemius. Et Coenum, cum Regem allocuturus esset, pro more detrabentem galeam, habes apud Cuttium, l. 9. c. 3. Atinstituti veteris fuit, nt qui Diis sacrum facetent, excepto Hercule ac Saturno, caput operirent, Plautus in Amphitr. Qui mos etiamnum Iudaeis servatur, caput inter orandum ephod suo tegentibus. Aeneam autem opetiendi capitis morem invexisse, dum sacris operatetur, aiunt: Hodieque Iaponenses, praeter reliquatum fere omnium gentium morem, capite operto venerationem suam ad venientibus testantur, vide infra voce Signa etc. Obtestantes aliquem enixius tangebant illud. L. Florus l. 3. c. 14. de Tiberio Graccho: Inde cum in Capitolium profugisset, plebemque ad defensionem salutis suae, manu caput tangens, bertaretur, praebuit speciem regnum sibi et diadema poscentis, atque ita quasi iure opperessus est. Sic tangentes caput, per id iurabant, ut notatum multis; quem motem Iudaeis fuisse, patet ex interdicto Domini Matth c. 5. v. 36. Quod Iuvencus ita expressit, l. 1. Nec caput in proprium cuiquam iurare licebit, Namque potestatem minimt non esse capilli Cernitis. Eodem pertinet Horatii illud, l. 2. carm 8. v. 5. ------ ------ Sed tu simul obligasti Publicum votis caput, enitescis Pulcbrior Multo, iuvenumque prodis Publica cura, etc. Vide Caspar. Barthium, Animadversion, ad Stat. Tom. 3. p. 301. Nec omittendum, fixa bastis bostium capita, in victoriae symbolum. Cuius rei vestigium in Sacris, ubi Goliathi caput resectum manu praerulisse Davidem, cum ad Saulem Regem perduceretur, legimus, 1. Sam. c. 17. v. 57. Sic Sillius de Terone occisae Hasbytes caput bipennis suffigente, l. 2. v. 208. Namque ader at toto ore erens irasque, minasque Annibal, et caesum Hasbyten, sixique tropaeum Infandum capitis, furiata mente dolebat. Vide Keuchenium aliosque ad C. Nepotem, Catone, c. 1. magis Alcibia. de, c. 10 Quod hodieque in usu apud varias gentes, Persas inprimis, de quibus vide Pertum de Valle, Itinerar. Tom. 2. et 3 ac infra Verutum. Adde Car. Paschal. Coronar. l. 5. c. 4. et. 5. Nec Eunomiavorum capite demerso, pedibus sur sum versis suos haptizantium ritus, de quo vide infra Spado.
CAPITIUM
capitis tegmen Nonio ex Varrone, de Vit. populi Rom l. 4. ubi tamen pectoris potius tegumentum fuisse indigitatur, a capiendo pectus dictum: ut idem Varro habet, de lingua Lat. l. 4. Vetus Interpres Iuvenalis, Probus Geotgio Vallae dictus, Conchylia, capitia purpurea ita flagrantia, ut conchylia ipsa videri possint, inquit ad Satyr. 3. v. 81. Horum ego non fugiam conchylia. ---- Ubi Ferratius Capit interpretatur lacernas cum cucullo sive capitio. Hodie, cucullum antiquis Acetis atque Monachis arcendo frigori caelique iniuriis adhibitum, Monachi Capitium a capite tegendo vocant, alio a veteri signisicatu, vide Octav. Ferrarium de Re Vestiaria, Part. 2. l. 1. c. 22. et 23. Scaliger sic de hac voce, Poetic. l. 1. c. 16. Liber pater cum thyroso et vesie crocotula: ita Plautus krwkwto\n] et cum maxalisth=ri] picto. Erat hoc, quod Latini Capitium in verginibus, quia pectus caperet: non capitis tegmen, uti scribunt recentiores. Eo verbo Philippides Comicus in fabula a)dwniazou/s1ais2] usus est. At Capitium seu Capicium, in Chron. Mauriniacensi, l. 1. Qui nobis vitream maiorem in Capitio secit, alibique passim, pats aedis sacrae est, in Communione Roman. quae vulgo Presbyterium seu locus, ubi altare statuitur, Graecisque *bh=ma] dicitur. Unde hodie etiamnum in Aede sacra Monasterii S. Dionysii prope Lutetiam eam aedis pattem, quae retro altare est, et ad quam aliquot gradibus ascenditur, Chevet seu Chevais, Galli vocant, Nempe sic dictum videtur, quod ei, pulvinaris instar, quod Chevet Gallisest, adnixum fuerit altare: vel quia caput sit Aedis, uti haec pats non rato appellatut, apud Helgudum in Roberto Rege aliosque. Sed et Parisiis nota signisicatio haec vocis Chevet, pro capite: ubi proin plateae seu compita vocantur le Chevet de S. Landry et le Chevet de S. Iean en Greve, qua patte earundem aedium sacrarum capita, seu Presbyteria Protenduntur, Cat. Du Fresne in Glossar. qui partem hanc Aedium factarum eandem cum Capso facit. Vide in hac voce. Hinc Capitiarius eidem seu Capicerius, dignitas et officum in Monasteriis, Gall. Chevericer, cui Capicii cura incumbit: Sacrista, in Charta A. C. 1185. in Tabular. S. Martini de Campis. Meursisu tamen et Vossius a capitatone deducentes vocem, Capicerium fuisse dicunt, qui capitale tributum exigeret; quibus astipulantur Macri fratres in Hierolex. voce Capitiarius. Vir doctus in Histor. Aedis Sacrae S. Aniavi Aurelian c. 7. cum Primicerio confundit: neque feliciori coniectura alii a capienda cera dictum putarunt, quod ut plurim um in sacris aedibus candelarum cereorumque cura dignitati isti incumbat, cum et Altaris, in quo solent reponi, cum itidem specter, etc.
CAPITOLINI_Agnones
instituti a Domitiano Imperatote sigulis quinque annis celbrabantur, ad exemplum ludorum Olympicorum; In iis omne genus artisicum cettabant. Citharoedi apud Iuvenal. Sat. 6. v. 387. An Capitolinam speraret Pollio quercum. Histtiones, in vet. Mscr. Poem. unde Statius non uno in loco, ist Silvis suis queritnr fibi Thebaidem recitanti alios praelatos: et ntus Iuvenalis locus, Sat. 7. v. 86. --- --- Sed cum fregit subsellia versu Esurit, intactam Paridi nisi vendat Agaven. Ubi fregit subsellia, interpretatur Rosinus, recitans non steit, sed excidit, non placuit. Godwynus autem Anthol. Rom l. 2. Sect. 3. c. 7. contrario plane sensu haec verba capit, in laudem Poetae, et applausus vehementiam illa trahens. Hinc et Sidonius Apollinaris l. 5. Ep. ad Sapand. Hunc olim peroranten, inquit, et Rhetorica sedilia plausibili oratione frangentem, socer eloquens ultro in familiam particiam acivit. Simileque videtur illud Virgilii, l. 3. Georg v. 328 Et cantu querulae rumpunt arbusta cicadae. Apud Polybium quoque, Hist. l. 15. *kater(r(h/gnuto pa=s2 o) to/pos u)po\ tou= kro/tou kai\ th=s kraugh=s2], Rumpebatur totus locus Plausu et clamore. Unde a Iuvenali vult innui illud Grande sophos, toties Poetae repetitum; laeta nempe acclamatio, qua Oratoriac Poerae applaudere solebant, verbis s1ofw=s2] seu o)rqw=s2]. Horat, de arte Poet. v. 428. --- --- Clamabit empth pulcbre, bene, recte, etc. Tantae autem dignitatis hi Agones, ut Romae non per lustra, heut antea, magnum anuum, ut vocabant, sed per Capitolinos Agonas, supputarent: quod a Domitiant tempore, usque ad suum aevum obtinuisse, Censorinus scribit; Coeterum semper Agon ipse Romae mansit: ut in eo Poetae, Rhetores aliarumque professionum artifices coronarentur ab ipso Imperatote. Nec aliunde Poetarum laureatorum mos, ad Germanos fluxi. Sed in vereribus agonibus Capitolinis, qui vicerant, corona et ramo lemniscatis aut torque involutis donabantut: Qui secundi erant, coronas quidem et palmas, sed sine lem niscis, nanciscebantur. Aufonus, Epist. 20. v. 5. Et quae iam dudum tibi palma Poetica pollet, Lemnisco ornata est, quo mea palma caret. Vide Iohn. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 18. Thom, Godwyn. loco supra laudato. etc.
CAPITOLIUM
praegraudis arx Romae in monte Saturmo ex praeda Apiolatum, Latinotum urbis, a Tarquinio Superbo exstructa. Plin. l. 3. c. 5. Pulsis Regibus anno post tertio, M. Horatius Pulvillus ea magnificentia dedicavit, quam immensae postea Romanae opes ornarent potius, quam augerent. Vide Tacitum, l. 3. Hist. c. 72. Virg l. 9. Aen. v. 448. ------ Capitoli immobile saxum. Sic dictum a capite Toli Vulcentani, teste Arnobio, ibi reperto, dum fundamenta templi Iovis, Dionys. Halic. l. 4. foderent. Antea mons Tarpeius vocabatur, a Tatpeia Virgine Vestali, quam ibidem Sabini scutis suis obrutam necatunt. Virg. l. 6. Aen. v. 836. Iste triumphata Capitolia ad alta Corintho. Et Capitolia celsa eidem, Aen. l. 8. v. 653. Fulgens Capitolium. Horat. l. 3. Od. 3. v. 42. Sueton. in Vesp. c. 8. Ipse institutiones Capitolii aggressus. Intellige Capitolii nov, quod regione urbis 8. sive regione Fori Romani. Aliud enim vetus fuit regionis Urbis 6. sive regionis Circi Flamimi. De utroque P. Victor in topgr. urb. et Notit. Imp. Vatro l. 4. LL. Martial. l. 7. Epipr. 72.De vetere autem etiam Val. Max. l. 4. c. 4. ex ult. Novi Capitolii conditores Tarquinii Reges Priscus et Superbus. Dedicavit aurem Horatius Pulvil. Plin. l. 3. c. 5. Tacit. loc. cit.. Veteris conditor N. Pomp. apud Autel. Cassiod. in Cbron. Nic. Lloydius. Capitolium in cineres redactum sub Vitellio, a Vespasiano reparatum eo tempore, quo Hierosolymitanum templum in cinetes resedit, Rutsus caelinis sub Tito tactum, Domitianus denuo magnisicentius exstruxit, institutis Agonibus Capitolinis, qui 5. quoque anno celebrarentur. Etiam Aram ibi ab Augusto positam, cum inscriptione, Ara primagenito Dei, dicunt. qua de re alibi: nunc templum exstructum in celebti hoc loco, Ara caeli, dictum. Morer. Etque quidem, ut dictum: Mons (ut paulo plenius superba haec moles enattetur) in quo haec aedes, Saturnius primo: dein Tarpeius, tandem, a capite Toli, Capitolinus dictus est. Ipsum Capitolium vetus a Numa: novum a Prisco conditum; a Superbo post Suessam Pometiam e Volscis captam, impensis in id 400. talentis argenti aurique, i. e. 240. mill. Philippeorum absolutum: pulsis demum Regibus a Pulvillo, dedicatum est. Situm Dionysius describit: Ibi et Iuventus et Teminus, qui cedere noluerunt exaugurantibus; itaque eorum arae continebautur templi ambitu, atque una in vestibulo cellae Minervae, altera in ipsa cella iuxta pulvinar fuit. Tres evim in Capitolio cellae fuerunt: media Iovis, utrinque altera Iunonis, altera Minervae, sub eodem laqueati codemque tecto. Ibidem quadrigae inautatae, in cella Iovis, supra fastigium aediculae, et Proferpinae tabula, in Minervae delubro, supra aediculam Iuventutis, fuere. Imo quatuor fuisse Capitolia monet Preyelius: quotum I. Tarquiniorum illud, quod bello Sullano periit. II. Sulla instruxit, sed non dedicavit, Catuli nomine inseripto: dones hoc deleto Iulii Caesaris nomen ei inscriptum est. III. Postquam prius bello Vitelliano arsit, Vespasianus condidit atque reparavit, iisdem vestigiis: quod a morte eius cum in cineres sedisset sub Tito: Quartum a Domitiano instauratum est. Limina eius aerea, ex mulcta quorundam foeneratorum facta esse, refert Livius, l. 10. c. 23. Post Carthaginem eversam, laquearia inaurata sunt: tegulas illius aereas primus auro obduxit Catulus: In cellam Iovis Capitolini una donatione, ex Aegyptiaca praeda, contulit Augustus sedecimmillia pondo auti, i. e. 1600000. Philippaeorum, et quingenties sestertium, i. e. 1250000. Philipp. in gemmis, refereute Suetonio, c. 30. Domitianus in solam inautationem, supra 12. milia talentorum, seu septem milliones impendit: ut de reliquis eius opibus, et reliquatum quoque cellarum donis nil dicam. Postea, in pecuniae inopia, Stilico fores Capitolii, quae auro magni ponderis tectae erant, lammis iis spoliavit; sed in parte forium, scriptum reperit: Infelici Regi servantur; quod omen eventus paulo post implevit. Pluta vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 5. etc Adam. Preyelium, Sine et Europe c. 16. etc. Neque tantum Romae Capitolium erat, sed et in aliisurbibus, uti observat doctissimus Lilius Gyraldus, de Diis Gentilibus Syntag. 2. Verbi, gratia Narbone. Sidon. Apollinar. Carm. 23. Salve Narbo nobilis Delubris, Capitoliis, monetis. Itemque Capuae. Sil Ital. l. 11. v. 267. de Annibale eam ingresso, ------ Monstram Cavitolia celsa. Nempe ad eius imitationem, in quamplutimis Urbibus maioribus, inprimis quae Coloniae erant, Capitolia fuere: Nam, ut ait Gellus, l. 16. c. 13. Coloniae, quasi effigies parvae Populi rom. erant, eoque iure habebant Theatra, Thermas et Capitolia: quorum aliquot infra recensere visum est. Apud Recentiores, Capitolum Templum paganorum, vel locus, ubi sacrificare Christianos cogebant olim Gentiles, Lexicon. Graec. MS. Reg. apud Carol. du Fresne, *kapetw/lion ie(ro\n]. Cyprian. Ep. 55. Quid superest, quam ut Ecclesia Capitolio cedat, et recedentibus Sacerdotibus, ac Domini altare removentibus, in Cleri nostri sacrum venerandumque consessum simulachbra atque idola cum aris suis transeat: Et l. de Lepsis, Nonne, quando ad Capitolium sponte ventum est, quando ultro ad obsequium diri facinoris accessum est; labavit gressus, caligavit aspectus? in Capitoliis enim idols congesta fuere. Prudentius contra Symmach. l. 1. v. 632. Et quacumque solent Capitolia claudere Larvas. Unde Tertullian. de Spectac. Capitolium, omnium daemoniorum templum dixit, etc. Certe in area Capitolina tot erat cellae, seu favissae sub terra, in quibus tes sacrae vetustate collapsae reponebantur, ut Catulus, qui aream deprimere sicque Capitolii aedem altiorem reddere constituerat, quo pluribus gradibus in eam ascenderetur, incepto desistere fuerit conactus, uti legimus apud A. Gellium, l. 2. c. 10. Sed et Capitolium, pro Capitulo Canonicorum vel Monachorum, sen loco, in quo ii congregantur, de re et disciplina Canonica Monasticaque actuti, Ital. Capitolo, occurrit non rato. Schedula presbyterorum seu Canonicorum Eccles. Laudunens. apud Hincmarum Remens. Quapropter qui eundem Dominum nostrum (Hincmarum) regia potestatc retentum et reclusum viva voce adire non poteramus, et Sacer dotali ministerio probibiti ab eo frui non audebamus, III. Kal. Iunias ad Capitolium nostrum convenimus et ibidem communi colloquio retractantes. vatum fore duximus, ut, etc. Inser. Sepulchtalis in Monasterio Monialium S. Mariae ladrae. Laude nitens mult1a iacet hic Vekenega sepulta, Quae fabricam turris, simul et Capitolia struxit. Sic *kapitw/lia tw= *monaxw=n] dixit Palladius in Historia Lausiac. Pud Car. du Fresne, In eodem loco Religiosos, uti vocant, culpas suas propalate consuevisse, ac paenitentiam postulare, legas apud Macrum in Hierolex. ubi ex Vita Dominici, quem Sanctum sui fecere, daemonem cum eo per Conventum circumambulantem ei ostendisso Diabolica lucra, in omnibus locis, ex Frattum spirituali damno percepta; noluisse tamen nequissimum Spitium ad Captiolium cum Patte ingredi, ex odio illius loci, eo quod quicquid in aliis lucrabatur, ibi loci perdere cogeretur, refen, etc. Sed et capsulam reliquiarum, in modum arcis, eftormatam, vel certe idem, quod capitellum, Gall. chapiteau, voce hac denotari, observat idem Car. du Fresne in Gestis Abbatum S. Germani Autissiodor. c. 19. ubi unum ex dentibus B. Ioannis Baptistae in parvo quodam Capitolio crystallino et argenteo custoditum fuisse, Scriptot hic ait, etc. Capitolia in aliis urbibus, ad Romani imitationem. Apamiense, memoratur in Actis S. Thyrsi. Augustanum in Vindelicis, apud Welserum, l. 5. Beneventanum, apud Baronium, Martyrol. Bisuntinum, apud Chiffletium in Antiq. Bisunt. Capuanum, apud Suetonium in Tiberio, in Caio alibique. Carthaginense, apud Cyprianum, Ep. 55. Clatomontanum, in Arvernis, apud Savaronem in Origin. Clarom. Coloniense, apud Herm. Strangefolium, Annalium Westph. l. 1. c. 12. num. 2. Constantinopolitanum, in l. 12. Cod. de Aedif. priv. in vet. Urbis descript. Region 8. in Chron. Alexandr. et apud Corippum 1. 3. In eo Scientiam Professores publice docuisse discimus, ex Constitut. Theodos. et Valentin. quae exstat in Cod. Iustin. et Theodos. de Stud. Urb. Rom. et Constantinop. unde probabile iudicat Car. du Fresne, illam esse aedem, quam *bks1ilikh\n tw= *Paideuthri/wn en *buzanti/w|] vocat Anonymus in Anthol. l. 4. c. 23. Quo sensu Basilicam Legum habet vetus Inscriptio Tardae in Transylvania, apud Gruterum 171. 2. Vide Car. du Fresne in Constantinop. Florentinum, apud Ioh. Villaneum, l. 1. c. 38. Hierosolymitanum, unde urbs ipsa Hierosolyma Aelia Capitolma dicta est, apud Ulpianum l. 1. c. 6. ff. de Censib. et veterem Scriptorem, qui exstat in Operibus S. Augustini. Mediolanense, apud Ughellum, Tom. 4. Narbonense, apud Sidonium, Carm. 23. in Vita S. Pauli Natbon. apud Bosquetum, etc. Nemausense, apud Poldum Albenatem, a quo describitur p. 73. Pampilonense. cuius vestigia, in hac urbe Navarrae primaria, observat Car. du Fresne in ver. Statuto pro Regno Navarrae, edito a Iohanne Pastaeo Decano Carnotensi et Hug. de Vimy Milite, Regni Reformatoribus a Rege delegatis: Fuit ordmatum, quod in Captiolio venderetur bladum, etc. Ravennense, apud Adonem Viennensem in Martyrolog. 23. Iulii et Histor. S. Apoliinatris post Abdiam. Remense, in Actis S. Marcae Matt. num. 3. apud Boland. 6. Ian. Rodense, ad Thicim amnem supra Gerundam, in Hispan, in Actis St. Vincentii et Orontii. Santonense, apud Ademarum Caban. A. C. 1031. p. 181. Tolosanum, quod hodieque appellationem servat. Vide in voce Tolosa. Trvirense, vide in Treviti. Veronense, apud Polycarum Palermum, de Plinil partria, l 1. c. 5. etc. Nisi apud quoldam horum Auctorum Captiolum, sit domus aedilitia. Nec desunt, qui Captiolia haec urbium arces potius, quam Capitolii Romani imitamenta esse velint: Saepe enim Hac vocearx denotaut apud Isidorum, Hieronymum. Alios.
CAPNOMANTES
dicti sunt, qui flammas in sacrificiis ac fumos considerabant, futura ex iis divinaturi: a Graeco kapno\s2], i. e. finnus, et mantis2], i. e. vates. In fumis autem notabant, quas vertigines facerent, quantumque se attollerent, et quo motu, rectone an obliquo, vel in orbes contotto aut complicato, agglomeratione quadam in tortiles spiras, et quo redoletent nidore, alienone an eo, qui ex carnibus ustis effumaret, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 11. Accuratissimam rei descriptionem habes, in Oedipo Senecae v. 309. et seqq.
CAPRA
atque hircus, olim Mendesiis culti, teste Clem. Alcrandrino in Admonit. ad Gentil. etiam Capras divino coluerunt honore incolae urbis Copti; tamquam Isidis a)/qurma], ludum et oblectamentum, ut ait Aelian. de Animal. l. 10. c. 23. Sed hi mares comederunt: contrario plane Mendesiorum more, qui capro sive hirco potius id honoris habuere. Herodotus, Euterpe, *se/bontai pa/ntas2 ta\s2 ai)+gas2 oi( *mendh/s1ioi, kai\ ma=llon tou\s2 a)/rs1enas2 tw= qhle/wn. kai\ tou/twn oe( *ai)po/loi tima\s2 mei/zonas2 e)/xous1i]. Capris etiam divimim Mendesii honorem tribuunt; ac magis maribus quam feminis. Atque ex iis Caprarii praecipuo sunt in honore. Subdit dein, ut, si Caprariorum Princeps decesserit, ingens totam illam regionem occupet luctus: ac paulo ante dixerat, Pana, ut Graecis, ita Aegyptiis quoque, pingi ac sculpt caprina facie et hircinis cruribus: utque eum crederent similem esse Deorum aliis. Vide Voss. de orig. et progr.. Idolol. l. 3. c. 74. et de Dianae sigillo sacro, in quo Capra sculpta, infra ubi de Lemnia terra. Apud Romanos vero, Flamini Diali lege fuit interdictum, non modo ne vesceretur capra, verum etiam ne tangeret eam, atque adeo quoque ne nominaret quidem, Idem, l. 3. c. 93. An quod ab animali foetido ac luxurioso abhorrerent; an quod morbosum timerent, Comitialique labi crederent obnoxium? ut Plut. disputat quaest. Roman. III. Vide quoque Aulum Gellium, l. 10. c. 15. At divina lege inter animalia munda, huicque non esui tantum, sed et sacrificio, apta habita est. Levit c. 1. v. 10. Quod si e grege oblationem suam ex ovibus aut ex capris offeret in holocaustum. Et c. 3. v. 12. ubi de Sacrificio Eucharistico, Sin autem capra oblatio eius, tum offeret illam coram Iehova, etc. Unde ad gentes ritus transsatus est. Apollini enim capris albis litatum esse, legimus apud Liv. l. 25. c. 12. Senatusconsultum factum est, Ut Decemviri sacra Graeco ritu facerent, iisque hostiis, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata etc. Sed et equitationi adhibitas capras, docet locus poluqrh/llhtos] Iuvenalis, Sat. 5. v. 155. Qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli Discit ab hirsuta iaculum torquere capella. Nempe in primis militiae rudimentis tyrunculi, capris insidentes, iaculari discebant. Sic capris ad essedum iunctis nonnullos gestari consuevisse, legimus apud Martialem, l. 4. Epig. 52. v. 1. Gestari iunctis, nisi desinis, Hedile, capris, etc. Vide inprimis, ubi de Mambrinis capris infra. Dicta est autem Capra Hebr. ez], a robore; quia caprae cum ovibus collatae, i)xu/ous1i ma=llon], valentiores sunt, ut Philosophus ait, Histor. l. 8. c. 10. Certe, non solum nonnullis in locis apros audent aggredi, quod inprimis de Capra unicorne, quae in Segestana et Bulgaria frequens, legitur, vide quoque Oppianum, Cynegetic. l. 2. v. 326. sed et ad bovis magnitudinem accedunt, in Libya. Aelian. l. 14. c. 16. Atque ab hoc ez Hebraeo videtur factum Graecum a)i\c]. Grex vero caprarum , chasiph], iisdem dicitur voce maxime propria, quae solum exstat 1. Regum, c. 20. v. 27. ubi Israelitarum turmae pusillae duae, immensae hostium multitudini neutiquam conferendae, fuisse dicuntur prae iis, ut caprarum duo greges. Hi enim semper parvi, ut Varro notat, R. R. l. 2. c. 3. ubi in agro Gallio, satis magnum gregem dicit habitum esse, circiter quinquagenas; in Salentinis vero et in Casinati, ad centenas pascere solitas. Namque caprae, ait, lascivae sunt et quae dispergant se: contra oves, quae se congregent et condensent in locum unum. Et paulo post, quod in magnis (gregibus earum) cito exsistat pestilentia, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 51. De Caprarum vero cultu, apud Indos hodiernos P. de Valle, Itiner. tom. IV. et de illarum in hominibus vestiendis usu, infra ubi de Caprina pelle, pilis, ut et in voce Izane. Nec omittendus, Capram in hostium conspectu mactandi mos, Lacedaemoniis olim usitatus, de quo Xenophon in Republ. Laccedaem. et Lyurgo disserens, quotquot aderant tibicines, tibia cecinisse, et neminem Spartanum a)stefa/nwton] fuisse, h. e. sertis caruisse, dum ritus hic perageretur, inter alia ait. Quod de Celtis quoque tradit Aelian. Var. Histor. l. 12. c. 23. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 8. c. 4 uti de gemma a capris dicta, supra voce Aegophthalmos: de lapide Bezoar in intestinis caprarum Indicarum crescenre infra.
CAPREA
Hebr. tsebi], a decore. Hinc passim in Cantico Sponsus capreae comparatur et hinnulo cervorum; idque ratione formae, ut multi volunt: quia de eodem Sponso dicitur Psalm. 45. v. 3. Filiorum hominis pulcherrimus es. Bochart. tamen potius ob improvisam celeritatem, in iis, quae sui decreti sunt, exsequendis, Sponsum capreae vel hinnulo ibidem assimilari docet. Sed et per Capreas et cervas agri, adiurat Sponsus Filias Hierusalem, c. 2. v. 7. et c. 3. v. 5. tamquam res sibi apprime caras: i. e. orat ac deprecatur, etc. Certe amabile omnino hoc animal, unde hinnulum capreae gazal Arabes vocant (vulgo gazella) nomine ab amore sumpto: Gazalae enim, illis aliquem amatorio sermone demulcere, notat. Hinc Coptitae, quos mares quidem e capreis mactare, et comedere, nulla vetabat religio, feminas tamen colebant et consecrabant, eas in deliciis Isidi esse persuasi, teste Aeliano, Histor. Animal. l. 10. c. 23. Et Martial. l. 13. Epigr. 99. Delicium parvo donabis dorcada nato. De bubalo quoque, quod dorcadi congener est animal, Oppianus Cyneget. l. 2. *o)/mmas1in ai)glh/eis2, e)rato]s2 xro/a, faidro\s2 i)de/sqai], Oculis est splendidus, colore amabilis, aspectu laetus. Oculi inprimis earum venusti et acres, unde nomen illis dorka/dwn], quod multae puellae ab iis mutuatae sunt, impositum. Vide infra in voce Dorcas. Meminit Capreae in cibis Moses Deuteron c. 12. v. 15. 22. et c. 14. v. 5. et c. 15. v. 22. Auctor etiam libri 1. Regum c. 4. v. 23. ubi de cibariis Salomonis. Arabes quoque eius esum multum commendant, prae reliquis ferinis, Avicenna, Razi apud Damirem et Avenbitarem. Sed et apud Athenaeum, l. 9. Palamedes Eleaticus ait, ou)k a)/xari kre/as2 to\ tw= dorka/dwn], Caprearum carnem non esse iniucundam. Et Philostratus, l. 2. in Indorum conviviis integras apponi capreas consuevisse, refert. Vide Sam. Rechart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 25. et seqq. uti de venatione earum per sacras infra, voce Sacer.
CAPRINI_Pili
in vestium usum adhibiti, olim hodieque. Alicubi enim caprae longiore sunt pilo, et tondentur ut oves, villis eorum varios in usus adhibitis. Sic in Hispania, circa Cynetas, Festus Avienus in ora Marit. Hirtae hic capellae, et multus incolis caper Dumosa semper intererrant cespitum Castrorum in usum et nauticis velamina, Productiores et graves setas alunt. Idem de capris Phrygiae, Varro R. R. l. 2. de Lyciae, Aelian. l. 16. c. 30. de Africae, circa Cinyphem amnem, Virg. Georgic. l. 3. de Ciliciae, Plinius, memorant. Quorum hic l. 8. c. 50. In Cilicia, inquit, circauqe Syrtes villo tonsili vestiuntur: ubi alii legunt, circaque Syrias, non male; cum in Israele mulieres caprarum pilos nevisse, constet, et ex iis aulaea facta, quibus Tabernaculum tectum, vide Exodi, c. 25. v. 4. et alibi passim. Quomodo Scenitarum Arabum tentoria Solinus cilicina fuisse scribit, i. e. ut ipse interpretatur, e caprarum pilis texta, etc. Cum autem caprini villi duae sint species, unus crassior, ex quo fiebat pannus, Arab. mescha, cuius usus in saccis et ciliciis, alter longe subtilior est, e quo panni cymatiles tantae tenuitatis, ut sericeis parum cedant, fieri consuevere. Andreas Bellunensis de utroque, Lana, inquit, merhazi, est lana caprae subtilissima, ex qua fiunt Zambelotti et alia vellera subtilia ---- Mescha rudis est panni genus, contextum ex pilis asinorum et caprarum, at interdum ex solis caprinis, ex quo, qui deserta habitant Arabes, tentoria et saccos sibi conficiunt. Unde facilie est conicere, cur huiusmodi caprarum villos Mical in Davidis cervical imposuerit, nempe ut eius caesariem aliquo modo referrent. Capras enim in Oriente pilos habere, humanis non omnimo absimiles, discas ex Apuleio, l. 3. Proinde galericuli ex haedina pelle confecti, ad dissimulandam calvitiem Martialis meminit, l. 12. Epigr. 45. v. 1. Haedina tibi pelle contegenti Nudae tempora verticesque calvae. Et Rebecca, haedinis pellibus texit Iacobi collum ac manus, Genes c. 27. v. 16. ut haberetur profratre Esavo, qui toto corpore erat hirsutus, etc. Inprimis vero ad Caprini pili commendationem facit, quod capilli Sponsae cum caprarum pilis conferuntur, Cantic c. 4. v. 1. quas alicubi habere w(s2 bostru/xous2 kai\ w(s2 e(/likas2 ko/mhs2], quasi cincinnos et quosdam comarum cirros, seu, ut Gesnerus interpretatur, pilos, ut muliebres cirros, implexos (quia ex multorum sententia bo/struxos] proprie muliebris cirrus est) Callisthenes refert, apud Aelianum, etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. I. l. 2. c. 51.
CAPUT_Victimae
Peculiariter olim consideratum. De Hirco emissario Moses, Levit c. 16. v. 20. et seqq. Et offeret (Aaron) hircum vivum: et imponet utramque manum super caput hirci vivi et consitebitur super eum omnes iniquitates filtorum Israelis, et omnes praevaricationes eorum, ex quibusvis peccatis. Et, cum eas hirct capiti imposuerit, amandabit eum in desertum per manum viri parati; et portabit hircus omnes iniquitates eorum in terram divulsam et hircum in desertum mittet. Qui ritus imponendi manus super Caput victimae, non hi solum usurpatus. Eius enim vestigia quoque videre est, Levit c. 1. v. 4. et c. 3. v. 2. et c. 4. v. 4. et 33. et c. 8. v. 14. et 18. in sacrificiis omne genus, i. e. tam pacificis, quam expiatoriis. Multis illum describit Maimonides de Oblationibus, c. 3. sect. 6. 8. 9. etc. Neque oblcura eius ratio. Victimam enim offerens, hoc ritu eam tradebat Deo et Quasi manumittebat, professus se renuntiare iuri, quod in istud animal habebat, seque illud dominio suo eximere et cultui Divino dicare. Quomodo prisci Romani, servum in libertatem asserendum manu tenebant, dicentes, Hunc hominem liberum esse volo. Sed et eodem ritu iram Dei peccator deprecabatur, eamque immitti petebat in illius victimae caput, quam suo loco ponebat. Proinde summus Pontifex d. l. in sollenni Expiationis festo, totius Ecclesiae personam sustinens, iubetur, utraque manu in lnrci caput imposita, Istaelitarum omnia peccata confiteri, coque ipso hircum devovere, ut, quidquid poenarum in populum, propter admissa peccata, impenderer, in illum converteretur. Neque dubium, quin inde ad Aegyptios manaverit similis ritus. Deillis namque sic Herodot. l. 2. c. 39. *katare/ontai de\ ta/de le/gontes2 th=|s1i kefalh=|s1i, ei)/te me/lloi, h)\ s1fi/s1i toi=s1i, qu/ous1i, h)\ *ai)gu/ptw| th=| s1unapa/s1h| kako\n gene/sqai, e)s2 kefalh\n tau/thn trape/sqai]. Exsecrantur autem (victimarum) capita in haec verba, ut, si qutd mali aut ipsis immolantibus, aut toti Aegypto futurum sit, id in hoc caput convertatur. Sequitur, per universam Aegyptum idem fieri, kata\ ta\s2 kefala\s tw= squome/nwn kthne/wn], Circa pecudum immolandarum capita: et inde esse quod ou(de\ a)/llou ou)deno\s2 e)myu/xou kefalh=s2 geu/s1etai *ai)guptiwn ou)dei\s2], neme Aegyptiorum de ullius animantis capite gustat. Dum autem utraque manu in Hirci Caput nitebatur Sacerdos summus, hac oratione usus esse legitur in Ioma, c. 6. fol. 66. a. Rogote, Domine, Peccarunt, inique egerunt, praevaricati sunt coram te populus tuus Domus Israel. Quaeso, Domine, expia nunc peccata, iniquitates et praevaricationes, quibus peccarunt, inique egerunt, et praevaricati sunt in te populus tuns domus Israsel, et prout seriptum habetur in lege Mosis servi tui, Quta isto die vos expiabit, ad vos mundandos ab omnibus peccatis vestris: coram Domino mundabimini. Sacerdotes vero et populus, qui stabat in atrio, audito Nomine explicato, ex ore Sacerdotis Summi, flexis genibus adorantes proni in faciem dicebant, Benedictus sit Dominus, gloria Regni eius sit in aeternum. Qua oratione peracta, hircus in solitudinem deducebatur, etc. Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. 1. 2. c. 54. Promontoria.
CARIATH-URIM
i. e. civitas vigilantium, nomen viri, Esdr c. 2. v. 25.
CARIOTH
civitas in tribu Iuda, Ios. c. 15. v. 24. Ierm. c. 48. v. 41. Item, in regione Moab; in tribu Ruben. Ierem c. 48. v. 24. Amos c. 2. v. 2.
CARMELUS
sumitur vel appellative, vel proprie. Et quidem priori sensu Carmel dicitur locus quivis arboribus consitus, frugibusque aut gramine fertilis. Esai c. 16. v. 10. Ierem c. 48. v. 33. Voce, ut suspicor, composita, ex Car], quod pascuum, aut agrum sonat, et mul], quod succidere est, ut Carmel sit pratum, vel ager succisionis, i. e. ex quo foenum, aut spicae succiduntur. Sed et Carmel proprium nomen est duorum in Iudae montium. Quorum unus ad Aquilonem est prosqala/ssios], prope Ptolemaidem, in confinibus Asser et Zabulon, de quo Ios. c. 12. v. 22. et c. 19. v. 26. fertilis, in pascuis, fructibus et herbis, ferax vini delicatissimi. Morerio, in tribu Isaschar, ambitus 13. leuc. innumeris fontium scatebris irriguus, ubi aliquot pagi hodie, plurimaeque cavernae Ermeitarum. Alter ad meridiem mes1o/gaios], prope Hebronem in tribu Iudae, de quo Ios. c. 15. v. 55. In priori habitavit Elias, et altare Deo erexit: et per insigne miraculum, coram Israelitis praestitum, Baalitas confutavit, et veri Dei cultum restituit. Sed et illud ipsum altare postmodum in superstitionem versum, et Iovi consecratum est. Unde Scylax, ex doctissimi Vossii emendatione *ka/rmhlos o)/ros, kai\ i(ero\n *dio\s2]. Quamvis in eo Tacitus, Hist. l. 2. c. 78. templum ullum fuisse neget, sed montem ipsum asserat pro Deo fuisse cultum: Est, inquit, Iudeam inter Syriamque Carmelus. Ita vocant montem, Deumque. Nec simulacrum Deo, aut templum, sic tradidere maiores, aram tantum et reverentiam. Inde est, quod in suetonio Vespasianus, c. 5. Carmeli Dei oraculum consuluisse legitur. Ab hoc monte Carmelitae, successores Eliae et Elisae, se iactantes, nomen mutuati sunt. Vide ibi. In altero monte Carmelo degebat Nabal, 1. sam. c. 25. v. 2. Et ad hunc Carmelum referunt, quaecumque habent Prophetae, de Carmeli pascuis. Ierem c. 50. v. 19. Amos c. 1. v. 2. Mich c. 7. v. 14. Quae tamen loca referri possunt eriam ad Eliae Carmelum; Bochart. de Anim. Bibl. Part. 1. l. 2. c. 48. Hesych. *ka/rmhlos, o)/ros en th=| *foini/kh]. Nic. Lloydius.
CARNAIM
i. e. Cornua, populus civitatis Astaroth. Gen c. 14. v. 5. Est et nomen civitatis, 1. Macchab c. 5. v. 26. in tribu Manasse. Sitze ultra torrentem Iaboc, ad Septentrionem munitae ac magnae. In regione Galaaditica.
CARO_Victimarum
in Holocaustis, tota igni absumebatur. Sic enim bos e. g. ad holocaustum mas et integer selectus, ad> ostium Tabernaculi Conventus adducebatur, et ab offerente manus capiti eius im ponebantur. Tum Levita illum iugulabat: et postquam alius sanguinem vase exceptum Altari insperserat, hostiam excoriatam idem Levita in frusta concidebat, quae igni imposita a Sacerdote adolebantur, in holocaustum grati odoris Domino. Ita Legislator Levit c. 1. v. 3. etc. Quo ritu se suaque omnia Deo debere profitebantur. In Sacrificiis vero Pacificis, absumebatur adeps solum, renes et lobus iecinoris; Sacerodti cedebant pectus et dexter humerus, Levit c. 9. v. 21. 22. reliqua offerenti, quae vel eodem die, vel postridie saltem comedenda, et quidquid in tertium diem supererat, igne erat absumendum, eod. c. v. 6. 7. 8. In Sacrificio iuvenci pro peccato (per errorem commisso) adeps, renes et lobus iecoris in Altari adolebantur; Corium vero, et tota caro, caput, pedes, exta et fimus, extra Castra comburebantur, vide Levitic. c. 4. In Sacrificio iuvencae rufae, quam extra castra immolabat Sacerdos, illa tota cum ligno cedrino, hyssopo et cocco bis tincto comburebatur, ut eius cineribus aquae separationis immissis aspersi mundarentur, qui propter cadaveris contactum, aut alia de causa polluti erant, Numer. c. 19. v. 2. etc. Quam in rem vide plura apud Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 33. nec non infra aliquid ubi de Capillis candefactis, quos ut caro victimarum citius absumeretur, adhibitos, idem docet. Apud Gentiles, quorum nota cacozelia, usque ad Prometheum. Caro Victimarum tota consumebatur, unde o(lokautwma/twn] crebra mentio, in Graecorum scriptis: primus Promerheus hunc sacrificandi morem introduxit, quo partem hostiae in ignem conicere soliti sunt, partem ad suum victun abuti. Unde Homerus de Eumaeo sacrum faciente Od. §. v. 429. *kai\ ta\ me\n en puri\ ba/lle, palu/nas2 a)lfi/tou a)kth=|.] (mi/stullo/n t) a)=ra t) a)/lla, kai\ a)mf) o(beloi=s1in e)/peiran]. Et partem quidem in ignem iecit, ubi commiscuisset farinae flore Alia vero minutatim secuerunt et verubus confixerunt. Et exta quidem prius mandebant, quam reliquam carnem, unde illud de Pinariis, qui in sacrificio Herculis. extis iam adesis, ad coeteram venerunt dapem: quapropter institututum, ut ii deinceps arcerentur extorum communione, et ad reliquam admitterentur viscerationem, uti legimus apud Livium, l. 1. c. 7. et Dionys. Halicar. nass. l. 1.Vide Salmas. ad Solm. p. 129. et infra in voce, Ovis, Prometheus, item Prosiciae. Veteres vero Persas totum victimae corpus, cum omni carne, absumere consuevisse, anima, utpote digniore parte, Diis suis relicta, legimus, etc.
CAROLUS
II. Claudus, Patre mortuo, adhuc captivus, demum A. C. 1288. liberatus est, postquam pollicitus esset, effecturum se, ut gener suus Carolus Valesius regno Arragoniae renuntiaret, et Iacobus Aragonius Siciliae regnum a Papa impetraret, ut frustra sint, qui a S. Magdalena eum liberatum dicant, Morer in diction. Hist. Hinc in Galliam inde iterum in Italiam reversus, Rex Neapolitan. coronatus est; A. C. 1289. Hungariae quoque, per Mariam. fil. Stephani V. et sororem Ladislai IV. regnum adeptus. Mitis in subiectos, Caelestini V. electionem et Clementis V. conatum, in Templariis exstirpandis adiuvit, templa monasteriaque plurima excitavit ob benignitatem Alexander suit emporis dictus. Obiit Casae Novae, prope Neapolim, A. C. 1309. aetat. 63. regni 25. Pater ex Maria Hungar. decem filiorum, et 5. filiarum. E quibus primus Carolus Martellus in Hungariam vocatus est, Robertus Patri successit. P. Aemylius, Zurita, Villanius, Spond. Nostradamus, Rufy, Bouchaeus, Hist. Prov l. 9.
CARRHAE
hodie Heren, civitas Arabiae, ad mare Rubrum. Steph. Morer. Est etiam civitas Mesopotamiae 40. milliar. ab Edessa. Ptol. et aliis ad Chaboram fluv. Crassi nobilitata clade, Flor. l. 3. c. 11. Plin. l. 5. c. 24. Lucan. l. 1. v. 104. ----- ---- Miserando funere Crassus Assyrias Latio maculavit sanguine Carrhas Et Caracallae Imperatoris etiam nece. Hic enim, ut Rufus consularis scribit, intra Euphratem apud civitatem Edessam periisse fertur, cum levandae vesicae gratia ex equo descendisset. Hanc Herren nunc nominari, scribit Niger. Hebraeis Abrahami habitatio. Gen c. 36. v. 26. Actor. c. 7. v. 2. Nunc est in provinc. Diar bech, sub Turcis.
CASBON
civitas, 1. Machab c. 5. v. 36. In tribu Gad.
CASED
i. e. quasi daemom, vel quasi depraedator, aut quasi mamilla, sive quasi ager, filius Nachor ex Melcha, Gen c. 22. v. 22. a quo Casdim, i. e. Chaldaei.
CASEUS
lac pressum, Virgilio, Ecl. 1. v. 82. ------ ------ et pressi copia lactis: Illud enim emulctum in caseum cogitur, quod Graeci ph/ttesqai], Latini etiam figi dixerunt: Gallis Formacia seu Formagia, quoniam in forma inferciuntur et struuntur. Sic parietes formacios habet Plin. l 35. c. 14. qui in forma circumdatis utirnque lateribus inferciuntur verus, vam instruuntur. In Sacri, charits], dicitur 1. Sam. c. 17. v. 18. ob hoc ipsum, h. e. tmh=ma], segmentum seu trufali\s2], Vulgato formella casei, quod ex hisce formellis seu fiscellis, Graece tala/rois2], exprimeretur. Ad cuiusmodi formas petinent haec Gregorii Naz, Carm. 4. *toi=s2 me\n e)gw\n a(palhn\ pla/sqhn fre/na kai\ neo/phktos] *oi\=a toro\s2, tala/rou lamba/non ai/ya tu/pon.]. Per haec mens tenear mihi efficat est, et ut nuper coagulatus Caseus, fiscellae sumpsi protinus formam. Et Carum. 49. *w(s2 turo\n plhktoi=s1in e)eiddmenon tala/rois1in,], Ut caseum flexis similem fiscellis. Vide Hesych. in vocibus, tar)r(o\i, tar)r(o\s2] et tars1h=tai], Item saphoth], 2. Sam. c. 17. v. 29. a sapha, quod est colare vel percolare. Caseus enim non aliter fit, quam lac percolando, ut serum effluat. Unde Hiobus, c. 10. v. 10. Nonne sicut lac me percolasti, et sicut caseum me coagulasti? Et Tibullus, l. 2. El. 3. v. 19. de fiscella, in qua fit caseus, Tunc fiscella levi detexta est vimine iunci, Raraque per nexus est via facta fero. Tandem gebina,] loco Iobi modo dicto: vocant autem coagulare gibben Talmudici, quae vox gibbosum etiam sonat Levit c. 21. v. 20. Hinc Psalm. 68. v. 16. pro Hebr. mons gabnunim, Graeci habent o)/ros teturwme/non], Vulgata montem coagulatum, Psalterium vetus Montem incaseatum, Hilarius montes caseatos, etc. Fiunt vero Casei tam ex ovillo et caprino lacte, quam ex bubulo, sed ex hoc maiore copia, crassius enim est. Hinc pastores ex amphora caprini lactis caseos obolares undeviginiti, ex bubulo autem pari mesura triginta, facere consuevisse, tradit Philosophus, Histor. Animal. l. 3. c. 20. Qua de re vide plura apud Sam. Bochartum, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 33, Cum ficu recenti, salis olim vice comedi Caseum solitum, habet Plinius, l. 15. c. 19. Cum recenti fico salis vice caseo vesci nuper excogitatum. Ut scil. ficus recens (Graesis ne/on kai\ xlwro\n s1u=kon]) loco salis esset, cum caseo comesa. Sane aliquid salsi habere ficum, et salsum sucum facere, tradunt Veteres Medici apud Athenaeum. Sed et frustum eius defunctorum ori, praeter Charontis naulum impositum, apud Graecos, ut infra videbimus ubi de Offa Cerberi. De ritu Caseum ab ara rapiendi, Laconibus frequentato, aliquid infra voce Verbera. Qui optimi olim habiti, idem exponit Plin. l. 11. c. 42. Laus caseo Romae ---- e provinciis Nemausensi praecipua, Lesurae Gabalicique pagis (Dalechampius legit Ballici, vulgo les Baux, hodieque apud Avenionenses in magna aestimatione) sed brevis ac musteo tantum commendatio. Duobus Alpes generibus pabula sua approbant: Dalmatiae Docleatem mittunt, Centronicae Vatusicum (hodieque fromage de Basis) Numerosior Apennino. Cebanum hic e Liguria mittit, ovium maxime lactis (qui Ropels hodie incolis) Aesmatem ex Umbria: mistoque Hetruriae atque Liguriae confinio Lunensem magnitudine conspicuum: quippe et ad singula milia pondo premitur. Proximum autem urbi Vestinum, eumque e Caeditio laudatisimus. Et caprarum gregbis sua laus est, recenti maxime, eam augente gratiam fumo ---- Trans maria vero Bithynus fere in gloria est ----- Tradunt Zoroastrem in desertis caseo vixisse annos viginti, ita temperato, ut vetustatem non sentiret. Ubi quod de sumo habet, confirmatur ex Collumella, qui Romae et in plerisque locis Italiae caseum eo et siccari et colorari soitum tradit. Et Martiali in Xeniis, l. 13. pigr. 32. Non quemcumque locum, nec fumun caseus omnem, Sed Verlabrensem qui bibit, ille sapit, etc. Porro e memoratis Caseorum generibus Alpinus, Antonino Pio in delitiis fuit. Iul. Capitolin. in Vita eius, c. 12. Quum Alpinum caseum in cena edisset adidius, nocte reiectavit, atque alia die febri commotus est. Ubi Alpinus dicitur, qui ab Alpibus mittebatur, uti dictum. Membranae tamen apud Capitalinum Transalpinum scribunt, uti notat Casaubon. Not. ad l. Vide iterum supra. Hodie palmam ferunt, in Belgio Hollandici, et in his Tessellenses, in Suecia, Scamci; in Anglia Cestrenses; in Italia Parmenses: praeter quos Helvetici aestimantur, Auctor Anonymus Hist. Orbis Terrar. Geograph. et Civ. c. 10. de Commerciis. A Caseo, qui turo\s2] Graecis, *kuriakn\ th=s turofa/gous2] item *turinh\], appellatur iis Dominica Quinquagesimae, ut infra videbimus, voce Dominica.
CASLEU
decimus mensis Hebraeis, nostro Novembri et Decembri respondens, Zachar c. 7. v. 1. Ab Ebraeo Cesil, quae Orionem vulgo significat, Iob. c. 9. v. 9. Hoc autem sidus mense Novembri Consmice occidens, turbulentas ciet tempestates. Unde Virg. Aen. l. 7. v. 719. Saevus ubi Orino hibernis conditur undis.
CASPHOR
nomen civitatis. 1. Macchab c. 5. v. 26. In tribu Manasse.
CASPIN
civitas pontibus et muris munita, in tribus Dan. 2. Macchab c. 12. v. 13.
CASPIS
Syriae urbs. 2. Macchab c. 12. v. 13.
CASTELLARIUS
apud Romanos, dictus est castellorum custos. Hic aquam per canales in urbem derivatam, et castellis primum, (ita enim loca aquae illi primum excipiendae destinata vocabantur) exceptam, certa mensura in diversa loca urbis distribuebat, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 1. c. 14.
CASTRA
interdum domus seu Palatium Principis, ac comitatus, Casaubono ad Capitolin. in Antonino Pio, c. 7. unde Castrenses, h. e. Aulici, eidem ad Lamprid. in Severo, c. 41. Sed Graecis quidem to\ strato/pedon] comitatus Imperatoris dictus est, item qei=on strato/pedon], Ep. 76. et 110. Synesii, ut et in Epist. Theodosii et Valentiniani ad Synodum Ephes. to\ eu)s1ebe\s2] quoque strato/pedon]. in Mandato eiusdem Synodi: praeterea apud Palladium in Vita Chrysostomi, etc. Latinis vero Castra unuquam eadem notione sumpta sunt, nec Castrenses ob id dicti, quod in castrus, h. e. in comitatu Principis versarentur, Salmasio ad Lamprid. loc. cit. Vide infra, ubi de Castrensianis et Castrensibus. Apud medii aevi Scriptores Castra urbes dictae sunt, quae Civitatis, i. e. Episeopatus ius non habuerunt: Quo sensu occurrunt in Notit. Galliae. in Maxima Sequanorum, Caestrum Ebredunense, Castrum Vindonissense, Castrum Rauracense, Castrum Argentorate, etc. Vita S. Medardi apud Surium: Noviomus, cum tunc temporu castrum, seu munitio haberetur, postmodum ipsius eiusdem gloriosi Pontisicis Medardi ordinatione, Pontificalis cathedrae honore sublimatus est, apud Car. du Fresue. Nomen autem Castrorum multis in Europa urbibus hinc factum, memorat Salmas. quod ibi loci exercitus aliquando castra locassent. Sie cum Graeci exercitum vallo inclusum seu castra, xa/raka] vocent, multis urbibus locisque *xarakos] nomen in ditum occurrit. In Phrygia urbs fuit Charax, item in Caria, in Nicomediae sinu, ad Persicum sinum, in Parthia, in Palaestina, alibi: Et *ses1w/strios xa/rac], multis locis impositum nomen, ubi Sesostris castra fuerat mertatus, Strabo, l. 16. Vide eum Exercitat. Plinian. ad Solin. p. 1203. Fuit autem Castrametatio, apud Romanos, talis. Loci eius, qui maxime idoneus ad castrainetaudum videbatur, aptissimam partem, ad prospiciendum praesepiendumque, Imperatoris occupavit tentorium: Posito dein signo, ubi illud fixuri erant, metiebantur, circa signum spatium quadratum sic, ut omnia latera distarent a siguo pedes centum, planumque eius esset 4. actuum. Ad huius figurae semper unum aspectum unumque latus, quod visum erat aptissimum aquationibus pabulationibusque, locabantur Romanae legiones. Tentoria Tribunorum aequali inter se distabant intervallo, eousque extensa, ut toram Legionum tendentium Iatitudinem asfidue occuparent; dimenso rursus spatio centum pedum in anteriorem patrem ab omnibus tentoriis, fecere Legionum tabernacula: in quibus equitum peditumque locatio rentoriorum similis, adeoque quadrata fuit. Vide Polybium, l. 6. Wolfg. Lzium, l. 4. Commen. Rei publ. Rom. Lipsium, alios, prolixe et accurate modum Castrametationis Rom. describentes. Caesar lunatis Castris Thapsum, operibus communivit: Vegetius, l. 1. c. 23. triquerram et semitotundam formam nominat. Et quidem anre tempora Camilli tantum per aestatem miliriae fuere, domi suae hiemantes: donec Veiis obsessis, primum castellis aedificatis, castrisque munitis, in hostico hiemem cum aestate continuare coepere, Plut. in Camillo, Liv. l. 5. etc. Tentoria seu tabernacula militum ex pellibus fiebant, unde sub pellibus esse, exercitum sub pellibus retinere, et consimiles phrases, vide Val. Max. l. 2. c. 2. extr. Carolum Sigonium in Liv. l. 5. Iac. Raevardum, Variorum l. 4. c. 3. etc. Habuere autem Castra Romanorum ut plurimum porras 4. Quarum ptima Praetoria seu Quaestoria dicta. vel Orientem Solem spectabar vel e conspectu hostium dirigebatur. Secunda, seu a tergo castrorum Decumana vocata est, e qua desertores et facinorosi educebantur. Tertia Principalis habebat nomen, e qua Principes et summi Duces, velut ex postico, si quando opus esset, opem suis laborantibus ferebant. Quarta erat post Praetoriam et Quinctana dicebatur, per quam commeatus in castra invehi et rerum utensilium copia venalis exponi solebar. Vide Alex. Neapolitanum, Genial. dier. l. 1. c. 12. Imo praeter has 4. portas, Extraor dinariam habet quoque Turnebus, Adversar. l. 30. c. 24. ex Livio, l. 40. etc. Apud Israalitas Castra in tres erant divisa partes, quarum centrum occupabat Tabernaculum dictum Castra divinae Maiestatis: Huic proximi erant Sacerdotes ac Levitae. Tabernaculi ministerio destinati, quorum statio dicebatur Castra Levi Extimas partes, XII. tuebantur Tribus, undique iribum Levi cingentes; Horum locus dicebatur Castra Israel. Tota Castrorum figura exacte quadrata fuisse scribitur, 12. milliar, longa ac totidem lata, Uzielid. in Numer. c. 2. v. 3. Ita autem locabantur duodecim Tribus, ut ad Orientem essent Iuda, Isaschar et Zabulon: Ad Meridiem, Ruben, Simeon et Gad: ad Occidentem Ephraim, Manasse ac Beniamin: ad Boream totidem Tribus, Dan, Asser et Nephthali: quae omnes certis inter se spatiis; viarum ad instar, distinguebantur, in quibus merces venum exponi, velut in civitate pacata, solebant. Distabant vero Castra Israelis omni ex parte a Tabernaculo 1. milliar. ut colligitur ex Iosuae c. 3. v. 4. ubi spatium inter Arcam et Populum 2000. cubitorum esse iussum est. Hinc P. Fagius in Numer. c. 2. v. 3. Tradunt, inquit, Hebraei, filios Israelis castrametatos fuisse in circuitu Tabernaculi, ut unum milliare interfuerit, i. e. spatium mille passunm, et hoc erat iter Sabbati. In Castris Levi, (vide supra) Orientem corum partem tuebatur Moses, Aaron et Sacerdotes: Australem obtinebant Cahathitae: Gersonitae Occiduam, et Septenttionalem Meraritae eranir sortiti. In quorum omnium medio. Taberneculum erat, Divinae locus praesentiae, Hinc in medio Israelitarum habitare dicitur Deus, Psalmo 46. v. 5. Habebant porro XII. Tribus, quatuor Vexilla primaria, (Graecis ta/gmata] dicta, quo alludete videtur Apostolus 1. Corinth. c. 15. c. 23.) quorum unumquodque triplici colore, coloribus gemmarum in pectoralf summi Sacerdotis, quibus Patriarcharum nomina erant inscripta, respondente, insigne fuit: habebatque unumquodque eorum peculiare emblema, cum inscriptione conveniente. Sic primo ve xillo inscripta fuisse, dicunt verba illa Numer. c. 10. v. 35.Surge Iehova, et fac, ut inimici tui dissipentu, ac. qui te odere, a facie tua fugiant. De emblematis ita P. Fagius in Numer. c. 2. v. 3. ac Abenesra ibidem, Dicunt in vexillo Reuben fuisse imaginem homims: in vexillo Iehudah, imaginem leonis; in vexillo Ephraim imaginem bovis, in vexillo tandem Dan imaginem aquilae: sub quibus formis Cherubinos sibi v isos refert Ezechiel, c. 1. v. 10. Vide quoque Apocal c. 4. v. 6. 7 Et forte eodem vErteres respexere, cum Euangelistis quatuor corundem animalium formas adscripsere: Mathaeo hominem, Marco leonem, Lucae bovem, et Iohanni aquilam attribuentes, etc. Hoe modo itaque castrametabantur olim Israelitae, tum in Deserto, vib per 40. annos errarunt, rum quoties bellum ipsis cum hostibus fuit. Imo et postquam terram Canaam, devictis hostibus, quierte tenerent, urbs Regni princeps Hierosolyma eandem formam imitata est: Namque docente Maimonide in Bethhabchirah, c. 7. sect. 11. a porta Hierusalem usque ad montem, in quo templum, Castra erant Israel: a porta montis usque ad portam Curiae, alias Nicanoris portam cognominatam, Castra Levi: reliquum tenebaut Castra divinae Maiestatis. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr c. 8. l. 6. ut et infra aliquid lemmate Templi mons; de Castra metandi vero ratione Romanis usitata inprimis Salmas. ad Solin. p. 671. et seqq. ubi inter alia Castra fossis circumducta, unde Fossata castrorum, Hebraeis Gad, Graecis peri/fragma], i. e. septum: et Castrorum portas, in conspectu rigoris stellam effecisse, notat. Locum Castris idoneum hisce describit Papinius Statius, Thebaid. l. 7. 4. 441. ------ ------ tutis acconunoda castris Arva notant, unde urbem etiam turresque videre Sidonias: placuit sedes, fidique verceptus. Colle per excelsum patulo, quem subter aperto Arva sinu, nullique aliis a montibus obstant Aspectus, nec longa labor munimina durus Addidit, ipsa loco mirum Natura favebat, In vallum elatae rupes, devexaque fossis Aequa et fortuito ductae quater aggere pinnae, etc. Ad quem locum vide Casp. Barthium, Animadversion. Tom. 3. p. 719. Adde leonem Philosophum et Imperatorem, Tacticorum Epilogo, Onosandrum Str ategico, Vegetinum, l. 1. c. 22. l. 3. c. 8. etc. Diminutivum Castellum, unde incastellare verbum medii aevi, quod vide infra. Vide et Procastria.
CASTRA_Dei
i. e. Mahanaim. Vide Genes c. 32. v. 2.
CASTRATIO_Marium
olim hodieque multo in usu, vetita est LL. Domitiani, Nervae, Hadriani, simulque citcumcisioni Iudaeorum fibula imposita, qui bellum proin Hadriano moverunt, a Pio tandem auxiliari lege iinperata, Casaubonus ad Spartian. in Hadriano Caes. c. 14. Sed et iam Noachirlis castrationem vetitam aiunt Magistris unoque ore pronuntiaut, Istraeliris ne ullum quidem animal ex lege castrare licuiste, Levit c. 22. v. 24. quod et diserte habetur, apud Flav. Iosephum adv. Apionem, l. 2. Eousque Valesiorum haeresi, quae omnes castrari voluit, Augustin. de Haeres. c. 37. Hebraei adversati sunt: ut falso tradat Strabo, genti huic e)ktomm\s2], exsectiones pariter atque peritoma\s2], circumcisiones, fuilsle in usu, Geogr. l. 16. Vide Ioann. Seldeumum de Iure Nat. et Gent. iuxta disciplin. Ebraeor. l. 7. c. 3. In poenam tamen castratione multati occurrunt servi, in adulterio et furto deprehensi, in Lege Sal. tit. 27. §. 4. tit. 42. §. 4. 15. Paederastae, in L. Wisigoth. lib. 3. tit. 5. §. 5. 7. et apud Theophanum. p. 151. Mulierum oppressores, in LL. Wilhelmi Nothi, apud Bromptonum, p. 982. et Knyghronum A. C. 1087. oi( *a)logeume/noi kai\ *kthnoba/tai], apud Harmenopulum, l. 6. tit. 4. Etiam proditor quidam oculorum et genitalium mutilatione pumtus, legitur, apud Egugenim in Ludovico VI. p. 1308. laudatum Carolo du Fresne in Glossar. Instrumentum, inter alia, concha Cycheriaca, seu murex, quas voces vide. Coeterum qui huic mutilationi apad Romanos destinbantur, ab ipso ubere materno ad id rapiebautur; ancillarum inprimis, ac fervarum filii, uti diseimus ex Papinio Statio, l. 3. Sylv 4. v. 74. ubi de Domitiami lege praedicta, ----- ----- ----- nunc srangere sexum, Atque honinem mutare nefas, gavisaque solos, Quos genuit, Natur a videt, nec lege sinistra Ferre timent famulae natorum pondera matres. Et Claudiano, ubi de Eutropio Ait, l. 1. v. 45. ------- ------ rapitur castrandus ab ipso Ubere, suscipiunt, matris post viscera, poenae. Sed et adultos exsecabant. Idem Statius, l. 4. sylv. 3. in Via Damitiana, v. 13. Qui fortem vetat interire sexum: Et Censor prohibet mares adultos Pulchrae supplicium timere formae, etc. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium d. l. et plura hanc in rem infra ubi de Eunuchis et Spadombus.
CASTULA
palliolum fuit praeciuctui, quo nudae infra papillas praecingebantur muliertes, inprimis postquam subuculis uti desierint, vide Varronem, de Vita Pop. Rom l. 1. Plautum, etc. Alii pro Castula, apud Plaurum Caltula legunt, de qua Nonius: Caltulam, inquit, et Crocotulam, utrumque a generibus storunt transtatum, a caltae et a croco. Octav. Ferratius de re Vestiar. l. 3. c. 20.
CATACUMBAE
coemeteria antiqua subterranea, prope et extra muros Romae, ad aliquot milliaria extensa a Christianis, ubi saepe degebant tempore persecutionum. Ut Calpeodii, Callisti, Praetextati, Priscillae, etc. coemeteria. In his habitasse Urbanum Episcopum Romanum tradunt, Acta S. Caeciliae: ut et Euaristum, Vita S. Faustini et Iovitae Mart. num. 19. Vide Adonem in Chron. A. C. 364. Ordericum Vitalem, p. 355. 357. etc. Atque hinc Catacumba, pro quovis coemeterio, uti videre est apud Ioann. Diaconum in Episcop. Neapolitanis, in S. Fortunato. Vocis etymon quod attinet, videtur composita ex praepositione kata], quam suam fecisse Latinos recentiores supra ostendim us et voce cumba. Cum enim eiusmodi polyandria et coemereria publica in cryptis et locis reconditis exstiterint, qucs istius aetatis Scriptores Cumbas vocabant, videtur locus hic Catacumbas, h. e. Ad Cumbas, ad cryptas vel ad valles appellatus esse. Et sane Martyrum sepulchra Romae vel haud procul ab Urbe, in cryptis et locis depressioribus, exstitisse, auctor est Hieronymus in Ezech c. 14. ubi coemeteria Romana a se visa describens, Dum essem, inquit, Romae puer et a liberalibus studiis erudirer, solebam cum coeteris ----- diebus Dominicis sepulchra Apostolorum et martyrum circumire crebroque cryptas ingredi, quae in terrarum profunda defossae, ex utraque parte ingredientium, per parietes habent corpora sepultorum et ita obscura sunt omnia, ut propemodum illud Propheticum compleatur, Descendant in infernum viventes. Adde Prudentium in Passione S. Hippolyti Mart. et in Descript. Coemeterii Cyriacae in agro Verano, Romam item Subterran. l. 3. c. 12. et infra in voce Cumba.
CATECHUMENI
Isidoro sunt, qui primum de Gentilitate veniunt, habentes voluntatem credendi in Christum, de Eccles. Offic. l. 2. c. 20. Graece *kathxou/menoi], quod idem reddit Auditores seu Instructi; a Verbo kathxei=n], auribus insonare, erudire, docere, praesertim elementa prima, vide Lucam, c. 1. v. 4. Act. Apostol. c. 18. v. 25. Galat c. 6. v. 6. et Habrae. c. 5. v. 12. Fides enim ex auditu est, Rom c. 10. v. 17. etc. Atque haec generalis vocis notio est. Angustius et strictius eadem accipitur, de certis eorum gradibus, qui ad gratiam Baptismatis olim aspirabant, quos in triplici differentia fuisse Canones Patresque declarant. Quamvis enim omnes, qui ad Baptismum rite suscipiendum primis Christianismi elementis imbuebantur, communi nomine Catechumenorum comprehenderentur, pro maiori tamen minorive in doctrina sidei ac virtute profectus in tres Ordines ac Classes tribuebantur, Audientium nempe, Genuflectentum seu Orantium et Competentium, de quibus passim Patres et hic suis locis. Car. du Fresne in Glossar. Quartum genus seu ordinem, et quidem ante tres hos locandum, privatae scil. institutionis addit, primamque initiationem per manus impositionem factam, docet Tob. Pfannerus, qui de his omnibus accurate agit, in libr. de Ritibus Eccles. antiq. c. 2. adhuc inedito. Vide quoque supra, pra, ubi de Audientibus. His itaque Baptismatis Candidatis prma Fidei elementa, non scripto, sed voce, tradebantur, quemadmodum priscis Theologis mos erat, etiam apud Aegyptios olim ac Druidas: nec ad sacra spectanda adhuc introducebantur, verum mysteriis viva hactenus voce solum pericpiendis occupabantur; interimque instituebantur desiderare tota cupiditate Sacramentorum participationem, quae erat ipsa epopteia; cum sic kathxei=sqai], initiari mysteriis diceretur. Docebantur autem primum Catechumeni ea Apostolorum placita, quorum primum est, Credo in Deum Patrem, etc. Dein iurabant magno iureiurando in nomen CHRISTI, qui e)corkis1mos2] vocatur, c. 2. de conscr. dist. 4. Dimittebantur autem, cum ad Eucharistiam celebrandam sese accingeret Sacrorum Administer, Diacono ter exclamante, Ite Catechumeni, missa est: idque apud Latinos, imitatione Graecorum, qui abeundi verbo utebantur, vide infra in voce Missa: item Parathesis. Uti autem gradus Catechumenorum erant, sic et per gradus abire iubebantur, ultimoque recedbant Competentes, utpote iam Baptismo proximi, et mox Illuminandi, uti vocantur in Liturgia Clementis. Tempus Catechumenatus certum fuisse non videtur. Nam Lapsi quidem, h. e. qui graviore aliquo peccato admiso, commune ius Fidelium amiserant, sed postea paenitentia ducti in priorem locum restitui optabant, quinquennio toto detinebantur, priusquam ad epopteiam denuo admitterentur: at Catechumenis tempora contractiora praestituta erant, in quibus tamen, priusquam ad panem cum Fidelibus frangendum pervenirent, stadium consuetae exercitationis illis fuit decurrendum. In Epist. Clementis, tempus trimestre iis antiquitus definitum esse dicitur: quod postea ad 40. dicerum spatium redactum fuisse, legitur apud Hieronymum, Epist. ad Pammach. Ad plures tamen annos desiderium Catechumenorum prororgatum nonnumquam, passim docetur. Iudaeos ad fidem conversos per octimestre spatium inter Catechumenos fuisse detentos, habetur can. Iudaei de consecrat. dist. 4. etc. Vide Macrum utrumque in Hierolex. inprimis vero Ioh. Casp. Suicerum, Thesaur. Eccles. in hac voce, et hic in vocibus Catechizari, Desiderata, Scrutinii Dies, Silentium Pythagoricum ubi de verbis perihkei=sqai] et enhei=sqai], etc.
CATHENA
Latinis ex *ka/qema] Graeco unde et Kethem Hebraeis, Proverb c. 25. v. 12. ubi iungitur cum margarita, et apud Danielem, ubi cum ophas: monile significat auro et gemmis variatum Hesych. *ka/qema o( kata sth=qos o(/rmos]: Polluci ka/qhma], ex Antiphane Comico. Nec defuere certe ex Hebraeis Magistris, qui peregrinam esse vocem agnoverunt, etc. Salmas. ad Solin. p. 1084. Vide eundem p. 688. ubi funibus et cathenis, quas Perticas vocant, hodie rem agrimensoriam peragi, ait.
CAUDA
in aliis animalibus Hebraice Zanab]; in ove Aliah], dicitur, voce maxime propria. Exodi c. 29. v. 22. Et capies ex ariete adipem et caudam]. Et Levit c. 3, v. 9. de agno, qui offertur in sacrificium Eucharisticum, caudam integram usque ad cocoygem]. Et Levit c. 7. v. 3. ubi de oblatione agni pro dclicto, candam offeret et adipem, qui operit exta]. Et c. 8 v. 25. de agno consecrationum, Et cepit adipem et caudam]. Et c. 9. v. 19. Et ex aricte obtulerunt caudam]. Alibi in Seriprura non exstat. E' quibus videmus, Mosen, qui in boum et hircorum sacrificiis de cauda ne gru=] quidem habet, de ovilla vehementer faissesollicitum, quae apud nos solet esse vervecini femoris appendix, tam parae rei, ut ne teruncio quidem emarur. Inprimis notabilis locus est Levit c. 3. cit. ubi, in Sacrificio Eucharistico, Deus adoleri sibi agni caudam postulat et quidem integram usque ad coccygem: qua de voce multis agit Bochartus laudandus infra. Ratio huius rei ex nomine claret, quod apud omnes Orientales receptissimum, Graeci Interpretes usque adeo non intellexerunt, ut in Exodo plane omiserint, et in Levitico constanter to\n o)s1fu\n], i. c. lumbum, explicaverint: usurpant tamen Samaritani, Syri, Chaldaei et Arbes. Nempe co intelliguntur non vulgares ovium caudae, ut in Europa nos habemus, sed, ut habet in Lexico Golius, quales in Orientis ovibus spectare est, quarum minimoe decem, vel duodecim libras pendunt, nonnullae autem quadraginta libras pondere excedunt. Hinc apud Arabes alia verbum, de ove, fignificat caudam habere amplam et adiposam: quod inde ad homines transtertur, qui nates habent carne et arvina distentas. Sed et alio eandem caudam insigniunt iidem, quod divitem ac copiosam denotat; sicut ab eadem origine segmentum eius appellant, cuiusmodi multa prostant, apud Arabum fartores et macellarios. Praeter usum vero in sacris, alii quoque indigitantur eidem Golie loco cit. Eas antem minutatim concisas liquant, et adipem in usus suos servant, vel ad condiendum inprimis srumentaceum cibum, vel etiam, ut in Persia, et alibi, ad conficiendas candelas. Syrus Interpres alium innnuit, cum sic reddit verba Siracidis, c. 20. v. 20. Ut (arietis) cauda sine sule comedi non potest. Ita etiam in Arabe; sed id unde sumpserint, incertum, cum in Graecis et Latinis exemplaribus nibil simile reperiatur, etc. Ut igitur istiasmodi caudae pinguedine densae gravesque, humum verrendo, non lacerarentur et corrum perentur, plostella illis supponi consuevere, iisque adaptari, ut post eas cum ambulant, volvantur, cuius moris ineminere ex Veterib. Talmudici Tract. de Sabbatho, c. 5. et Herodotus ubi de Arabibus, l. 3. c. 115. Vide quoque Aristotelem, Hist. Anmal. l. 8. c. 28. Aelian. l. 10. c. 4. Plinium, l. 8. c. 48 extr. Diodorum infuper, l. 2. Ctesiam, ubi de Indis, l. 3. c. 3. et l. 4. c. 32. apud Aelianum et Photium in Excerptis, Damirem de Indicis ovibus: Ex Recentioribus Paulum Venetum de Camandu, in Perside, l. 1. c. 22. Lud. Vartomannum, Navigat. l. 2. c. 5. ubi de urbe Aden, in Arabia Felice, Busbequium, Ep. 1. ubi de ea Asiae parte quae Byzantio vicinz est; Leonem Africanum, 1. 9. ubi de Africa et Aegypto, Adam. Olearium, Itin. Moscovit. Persico et Ind. ubi istiusmodi oves in Syria, Mesopotamia, Gordyaea et Perside frequentes esse refert, Alios. Ludov. Marmolius Hispanice appellat carneros de cinco quartos: quod, cum nostrae solum in quatuor partes, hae in quinque dividantur, quarum partium una canda est, eaque saepe potissma, Africae suae, l. 1. c. 23. Plura habes apud Bochartum, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45. ut et quaedem infra, ubi de Ovibus, nec non in voce Plostellum: uti de Cauda iumenti cuiuslibet verctigali facta, a Margareta Septentrionis Regina, voce Tributum. Alia notio vocis apud Festum, qui penem antiquos Codam vocasse, et inde offam porcinam cum cauda in cenis puris offam penitam vocatam, observat.
CAUSIDICI
dicti Togati, quia quam vis omnium ordinum gestamen Toga esset, eorum tamen praecipue censebatur: Imo postquam exuta simul a Romams cum libertate Toga fuisser, mansit tamen eius usus penes clientes, et causarum Patronos: Iuvenalis, Sat. 8. v. 49. ---- ---- ---- ---- Veniet de plebe togata, Qui iuris nodos, qui legum aenigmata solvat. Ubi plebs togata non est minuta illa ac sordidior, ut volunt Interpretes, sed quae iudiciis, eloquentiae et causis agendis operam dabat, et propterea in toga erat. Hinc et Seneca, de Ira l. 2. Inter istos, quos Togatos vides, nulla pax est: alter in alterius exitium levi compendio ducitur. Idem clarnis de Const. c. 9. ut accusatore submisso, am criminatione falsa, aut irritatis in nos potentiorum moribus: quaeque alis inter Togatos latrocinia sunt. Quem imitatus videtur Chrysostomus Ep. ad Donatum, Saevit in vicem, inquiens, discordantium rabies, et inter togas pace rupta forum litibus mugit insanum. Apuleius etiam improbos patronos Togatos vulturio vocat. Nec alia mens Martiali, l. 7. Epigr. 50. v. 5. Iure madens, varioque Togae limatus in usu, Non lector meus hic, Urbice, sed liber est. Idem, l. 2. Epigr. 90. v. 2. Quintilianum gloriam Romanae togae appellat. Ovidius proin eleganter castra civilis togae vocat Iudiciale forum, de Rem. l. 1. v. 149. Desidiam puer ille sequi solet: odit agentes, Da vacuae menti, quo teneatur, opus. Sunt fora: sunt leges: et quos tuearis, amici, Vade per urbanae splendida castra togae. Togata dignitas apud Cassiodor. l. 6. Ep. 4. in fine eandem ob causam Advocatio dicitur. Quod verba attiner Iuvenalis, Sat. 7. v. 135. ----- ----- ----- Purpura vendit Causidicum, vendunt amethystina: ----- Unde quidam evincere conantur, eum Causidico togam adimere, lacernas dare: respondet Ferrarius, ea quidem de lacernis aut laenis intelligenda esse, sed quae togae iniciebantur, etc. Coeterum a Causidicis victoribus, quo fine pileo naturali, (vide voce Pileati, it Pileus, infra) utebautur, Marsyae in Foro Romano atuam, coronari solitam, dicemus infra voce Marsyas. Iisdem delinquentibus poena sollemnis, silentii fuit indictio; Ulpianus, l. 9. ff. de poen. Moris est, advocationibus quoque praesides interdicere, et nonnumquam ad tempus vel annis metiuntur, vel etiam tempore quo provinciam regunt, nec nom ita quoque interdici pootest, alicui, ne certis persoit: potest et ita interdici cui ne apud tribunal prasidis postulet, et tamen apud Legatum vel procuratorem non probibetur agere. Antonius Aug. l. 1. Cod. de postul. Cum a praefecto Aegypti causas agere perpetuum prohibitus non appellaveris, placitis obtempera. Hinc et Plin. l. 5. ep. 14. Assenserunt, ait. omnes praeter Flavium Aprum, is interdicendum ei advocationibus in quinquennium censuit. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 32. Sed et Causidici, Advocati Ecclesiarum dicti, medio aevo, ut vidimus etc.
CEDAR
Arabiae regio in Agarenorum, i. e. Saracenorum solitudine, a Cedar secundo filio Ismaelis. Gen c. 25. v. 13. Hieron. de Loc. Hebr. Etymologo *kh/dar] est vox Graeca, quae shmai/nei], inquit, to\ skoteino\n, para\ to\ kh/dw to\ koimw=mai]. Verum autem etymon est ab Ebraeo kadar, atratus fuit], sive fuscus, qualis fere Arabum color, unde Sponsa Cantic c. 1. v. 5. nigram se esse dicit, ut tentoria Cedar. Saepe pro Arabia ponebatur antiquitus: Ita enim Arabia Petraea Hebraeis dicta. Baudrand. Deserta, quae prope Mesopotamiam et sinum Persicum. Morerius.
CEDMIEL_vel_CADMIEL
i. e. antiquitas, aut Orientis Deus, nomen viri. Esdr c. 3. v. 9.
CEDMONEI_vel_KADMONITAE
populi. Gen c. 15. v. 16.
CEDRUS
arbor nobilis, memoratur Papinio Statio, Theb. l. 3. v. 142. Thessalis band aliter bello gavisa recenti: Cui gentile nefas hominem revocare canendo, Multifida attollens antiqua lumina cedro. Ubi antiquam vocat, quia diu durat. Hinc Virgilius domibus aptam ait, Georg. l. 2. v. 443. ----- ------ dant utile lignum Navigits pinos domibus cedrosque cupressosque. Sed et Maiorum hinc effigiebus expetita. Idem, l. 7. Aen. v. 177. ------ ------ effigies ex ordine Avorum Antiqua ex cedro. Imo simulacris Deorum. Plin. l. 13. c. 5. Cedri materiae aeternitas, itaque et simulacra Deorum ex ea factitaverunt. Cedrinus est Roma in Delubro Apollo Sosianus, Seleucia advectus, et l. 16. c. 40. Buxum maxime aetatem ferre putant --- cedrumque, claro de onmibus manibus materiis iudicio in Templo Dianae, Ephesio ---- cuius tectum convenit esse e cedrinis trabibus. De ipso simulacro Deae ambigitur. De eius usu in Sacris Israeliarum, dicemus infra, etc. Nisi tamen humore vitientur, quem non ferunt. Palladius, l. 2. c. 16. Cedrus durabilis nisi humore tangatur. Funeribus destinatam ad d. l. Statii ait Interpres; an quod facibus idonea? Certe Magnatum facibus adhibitam liquet, ex Virgilio, Aen. l. 7. de Circe, v. 12. ------ ---- tectisque superbis. Urit odoratam nocturna in lumina cedrum: et Homero, Odyss. e.] v. 60. ubi de specu et foco Calypsus: *ke/drou t) eu) kea/toio, qu/ou t) a)na\ nh=son o)dw/dei]. Vide quoque de Cerere, apud Claudianum, Raptus l. 3. Suavem enim odorem exhalat. Ut Virgilius quoque, l. 3. Georg. v. 414. Disce et odoratam stabulis accendere cedrum. Unde eius ligni accensi nidorem, in sacris adhibitum a Graecis, legimus. An, quia Cedri succo mortui conditi, ut doctis notatum pridem, etc. Amplitudo iis tanta aliquando, ut trium hominum complexum excesserit, auctore Theophrasto, l. 5. c. 9. qualem in Cypro succisam esse, ad undeciremem Demetrii, 130. pedes longam, memorat. Nascuntur maxime in Creta, Africa, et nonnullis Syriae regionibus: cui vero Cedrus Libani inprimis, toties dicta sacris Scriptoribus, ignota? E' qua non solum fibi domum Salomo aliique Reges exstruxere: Sed et quam in Tabernaculo conficiendo multipliciter ipse Deus a dhiberi iussit, Exodi c. 35. v. 5. Ut enim alia omittam, e purissima cedro, confectum erat Altare aeneum in Atrio, quod aeneis laminis undique obductum esset, id nominis adeptum, Exodi c. 40. v. 29. Sic et Altare aureum, in Sanctuario, cedrinis tabulis deauratis constabat: Mensa item aurea, in qua sacri panes, Exodi c. 30. v. 1. et c. 25. v. 23. Ipsa tandem Foederis Arca e ligno Zittim seu cedro, constabat, Exodi c. 25. v. 10. intus et extra auro obducta; quemadmodum et duo vectes ex 4. eius annulis aureis, ex eadem cedro erant, pariterque deaurati prominebant? qua cedri seu ligni cum auro coniunctione, utriusque Naturae in Christi persona mysterium adumbratum esse, docent Theologi, inter quos vide imprimis Fr. Burmannum Synops. Theol. Christ. Part. I. l. 4. c. 15. et plura hanc in rem, apud Salmasium ad Solinum passim. De cedro sic Plin. l. 13. c. 5. Iuniperi similem habent Phoenices et cedrum minorem. Duo eius genera, Lycia et Phoenicia. Differunt folio. Nam quae durum, acutum, spinosum, habet, oxycedros vocatur, ramosa et nodis infesta. Altera odore praestat. Fructum ferunt myrti magnitudine, dulci sapore. Et maioris cedri duo genera. Quaefloret, fructum non fert (mas videl.) Frugifera (femina nempe) non floret: et in ea antecedentem fructum occupat novus. Semen eius (alii habent cortex, Salmas. foliatura) cupresso simile. Quidam cedrelaten vocatn, etc. Idem alibi clavum eam non pati addit. Apud Sinenses, in Huquang provinc. cedri nasceuntur, qus Idoli manum vocant: extremitates enim illarum in caudulas aliquas, ceu in digitos, ac pedunculos desinunt. Esui aptae non sunt, at domi, intra cubiculum suspensae, sua vissimum exhalant odorem: quam ob causam sacculos in eam rem reticulato opere ex serico artificiose contexunt, teste Auctore Anonymo Sinae et Europae, c. 36. Dc Cedria seu Cedrio, picis genere et Cedride seu Cedri fructu vide Plinium, l. 16. c. 11. et l. 24. c. 5. De Cedrino bryo Salmasium ad Solinum p. 1028. De proverb. Cedro digna, Erasmum in Adagiis, uti de ministerio a Pendice cedri dicto, infra suo loco. Simillimum cedro lignum taxum habere, dicemus infra. etc.
CELAIA
Latine levis, sive torrefactus, aut vox mea, nomen viri. Nehem c. 12. v. 19.
CELAIAH
Latine vox Domini, aut allevatio, sive torrefactio domini, nomen viri. Esdr c. 10. v. 23.
CELITA
Latine refugium vel contractio, aut vocis declinatio, nomen viri. Nehem c. 8. v. 7.
CENAEI
Palaestinae gens. Gen c. 13. v. 19.
CENDEBAEUS
nomen Ducis Antiochi Sidetis; qui vastata Iudaea, a Iohanne Simonis fil. victusest. A. M. 3918. Urb. Cond. 617. ante Christum Natum 135. Olymp. 16. 1. Machab c. 15. et 16.
CENEZ
i. e. nidus iste, aut lamentatio haec, sive possessio aut emptio haec, fil. Eliphaz, Gen c. 36. v. 11.
CENEZEI
populi. Gen c. 15. v. 19.
CENSIO_Hastaria
una ex mulctis militanibus, diccbatur: cum militi mulctae nomine, ob delictum militare, iniungebatur, quod haltas daret. Quemadmodum enim illi, qui rem egregic gesserunt, hasta pura donari summo honori deuxere, ica vicissim non exigua erat ignominia, hastam resignare ac tradere, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 25. Th. Godwyn. Anthol. Rom l. 4. c. 5. etc.
CENSOR
Magistratris nomen, apud Romanos, qui morum praefecti, hona in censum redegerunt, Senatores deposuerunt, Principem Senatus crearunt, familiarum inspectores, luxus castigatores, et c. Bini primitus, quorum nnus l'atricius, alter ex plebe, quioquennium praesse soliti. L. Papyrius Mugellanus, et L. Sempronius Atratinus primi hoc munere functi sunt. An. Urb. Cond. 311. postquam Senatus deprehendisser, Consules bellicis curis distractos, haeccivilia curare non posse. Vide Cicer. de Legibus l. 3. Plut. in Catone Censore. Liv. Dionys. Rosin. Antiq. Rom l. 7. c. 10. Salmas. in Flor. etc. Fuit hic unus de Magistratibus Romanis maioribus, et Rei publ. propter disciplinae custodiam, cuius severa cura Censoribus, inter coetera, sine provocatione commissa fuit, admodum salutaris. Praeterea ad corum munus pertinebat, addere Tribus, tueri urbis templa, vias, pontes, aquanum ductus et alia quaedam publica aedificia: elocare item vectigalia ac fundos publicanis: pretia quoque sacrificiorum procurare, alere sacros anseres, lustrum condere, etc. Habuerunr insuper potestatem leges condendi aut abrogandi, et cognoscendi de certis causis, ut matrim onialibus, etc. Equiribus quoque emeritis vacationem dederunt; quae omnia pancis complectitur, de Censorum munere hanc legem proponens Cicer. de Legg. l. 3. c. 3. Censores populi aevitates, soboles, familias pecuniasque censento: Urbis templa, vias, aquas, aerarium, vectigalia tuentor: populique partes in tribus distribuunto: exin pecunias, aevitates, ordines partiuntor: Equitum peditumque prolem describunto: caelibes esse prohibento: mores populi regunto: probrum in Senatu ne relinquunto, etc. Non eligebautur autem ad hoc munus, nisi viri virtute et auctoritate infignes, et ut plurimum Consulares, nec post Martium Censorium ulli bis hanc dignitatem capere licuit. Cum etiam Censor moreretur, id quo inter alia contigir, eo anno, quo Urbs a Gallis est capta, infaustissimum habebatur omen: Mamertinus Dictator an. Urb. Cond. 319. potestatem annuam et semestrem fecit: Communicatus fuit Magistratus cum plebe an. 411. Liv. l. 7. Intermitti coepit an. 667. sed tamen an. 693. restituta Censura est: cumque Clodius quodue Tribun. Pleb. lege lata Censuram tantum non sustulisset, reste Dione, l. 38. et 40. ac Cicer. in Pisonem et pro Sestio; illa postmodum a Q. Metello Scipione Pompeii in Consularn collega, denuo Rei publ integra reddita est: viguitque porro usque ad Decii Imperatoris rempora, usurpantibus sibi id honoris ex ipso Imperatorum numero nonnullis. Unde scribir Dio, l. 54. de iis, qui postrerni de privatis personis Censores fuerant, sub Augusto Caesare, tribunal ipsorum, cum prima id Magistratus die conscenderent, omine non obscuro, crruisse. Vide infra. Merninit quoque Halicarnass. l. 1. Commentariorum, quos Censores in sua familta reliquerint, et velnt sacra parerna ac gentilitia ad posteros transmiserint, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 10. Tabularnm. quas, cum Magistraru deceslere, memoriae ergo reponebant, in aede Nympharum, meminit Cicero, de Clodio loquens, in pro Milone, c. 27. Qui aedem Nympharum incendit, ut memoriampublicam incensis tabutis publicis impressam aboleret. Quinquennium corum Lustrum dicebatur, co quod semel Magistram durante lustrabant exercirum Romanum, sacrificio adhibito, quod Suovetaurilia dicebatur: vide infra in voce Lustrum. Notati a Censoribus non erant perpetuo infames: imo duos e Senatu eiectos, postmodum ipsos ad Censoriam dignitatem pervernisse, narrant Cicer. pro Cluentio et Val. Max. l. 2. c. 9. etc. Hinc Censorius, unde Censoria Comitia; in quibus, si creato uno rempestas Comitia ditimeret, tum etiam is, qui creatus iam erat, vitiosus censebatur: Censoria lex, vide supra. Censoria virgula Proverb. Censorium funus, etc. Vide praeter praedictos Auctores Fenestellam de Mag. Rom c. 17. Pomp. Laetum, Pancirollum, l. rer. perdit. Alex. Genial. dier. l. 5. c. 27. etc. Addam saltem, sub Imperatorib. Censores nullos amplius fuisse, nisi nomine, Censoriumque munus, quod in notandis indignis et probrosis positum erat, prorlus cessavisse, ex infigni loco Tertulliani de Pallio, c. 4. Enimvero iamdudum censoriae intentionis episcynio disperso, quantum denotatui passivitas offert? libertinos in equstribus, subverbustos in liberalibus, dedititios in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in farensibus, paganos in militaribus: vespillo, leno, lanista, tecum vestiuntur. Converte et et ad feminas, habes spectare, quod Cecina Severus graviter Senatui impressit: matrona sine stola in publica! denique in Lentuli Auguris consultis, quos ita sese exauctorasset, pro linpro erat poena: quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedienentae, sedulo quaedam desueseceram. At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et stolam et supparum et crepidulum et calliandrum, ipsas quoque iam lecticas et sellas, quen in publico quoque domestice ac secrete habebantur, eieravere. Vide quoque infra Subcensor, etc. Alii ab his Censitores, de quibus aliquid infra, itidem voce Lustrum, it. ubi de Numismate censur, et Peraequatoribus, ic. voce Tributum.
CENSUS_Populi_Romani_primus_instituts_a_Servio_Tullio
sexto Rege. Florus, l. 1. c. 6. Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, curils atque collegiis distributus: summaque Regis sollertia ita est ordinata Res publ. ut omnia patrunonii, dignitatis, aetatis, artium, officiorumque discrimina in taebulas veferrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentra contineretur. Cuius instituti utilitatem idem indigitat. l. eiusdem c. 8. cum ait: Actus a Servio census quid effecit, nisi us ipsa se nosset Res publica. Ita enim capita civium omnium numerata et bona aestimata sunt, pro diversa opum uniuscuiusque et aetatis et artium officiorumque ratione instituta: ad exemplum forte ordinis militaris, quo omni castrensium multitudine in legiones, cohortes, manipulos, centurias distributa, facilius in omnes imperium derivatur. Centuriae igitur 193. fuere: At supra fidem alicni possit videri, cum pauci fuerint ditissimi, plures mediocris fortunae, plurimi autem tenuissimae, ac proinde horum ranta multitudo in plures centurias, quam ditissimorum illud modicum corpus dispesci potuerit, ditissimorum tamen plures ab Auctoribus, Livio inprimis ac Dionysio, quam ceterorum centurias recenseri. Verum Centuriae ditiorum ex multo minori civium numero constitere, quam illae hominum inferioris conditionis: tum ut in ferendis suffragiis de Republ. ditissimi reliquos superarent: tum ut tributorum onera maxime in eos inclinarentur: tum ut in illosdem militiae gerendae derivaretur onus; a quo sexta classis civium tenuissimae fortunae immunis erat. Erant autem Ditissimorum Centuriae, illis Equitum et Fabrum additis, centum: unde adverstis illorum consensum nihil potuisse reliquas classes, utpote quarum Centuriae coniunctae non erant, nisi numero 93. facile liquet. Orborum viduarumque fortunas a Censu tum exelusas, nec earum nomine tributa tum exacta fuisse, ex Livio est manifestum. Cuius favoris beneficium nulli idoneae rationi inviti, existimat Boxhornius. Populus Roman. in 6. Classe,s pro diversitate opum, distributus, et classes singulae in centurias, quarum altae Iuniorum, aliae Seniorum, hoc modo. I. Ditissimorum, Census Clssis C ?. II. Ditiorum, Census LXXV ?. III. Divitum, census L ?. IV. Mediocrium, Census XX ?. V. Modicorum, Census XI ?. VI. Tenuissimorum, Census XI ?. Centuriae Class. 80. Senior. 40. Iuntor. 40. quibus additae 18. Equitum et Fabrorum insuper duae. 20. Senior. 10. Iuniorum 10. 20. Senior. 10. Iuniorum 10. 20. Senior. 10. Iuniorum 10. His additae duae Tibicinum, Dionys. 30. Senior. 15. Iuniorum 15. 1. Haec immunis erat a militia et triburis, ad quae priorum classium centuriae tenebantur. Boxhornius Notis in Florum, c. 6. l. 1. Et quidem a Regibus primum, inde Consulibus Census actus est. Postquam vero totos annos feptendecim a Consulibus, negotiorum mole impeditis, nullus fuerat habitus Census: electi censores sunt circa An. Cond. Urb. 310. in quos pars haec Consularis muneris et alia quaedam officia transferrentur. In legendo vero inprimis Senatn censum sepectatum fuisse, declarat Seneca, Senatorum, inquiens, gradum census ascendere facit: quod an instituti fuerit antiqui, ambigit Plinius, cum ait, in Proaem. l. 14. Posterius laxitas mundi et rerum amplitudo damno fuit, postquam Senator censu legi coeptus, pessum iere vitae pretia, etc. Laudatus autem fuit census in Senatore, ne splendor aniplissimi ordinis rei familiaris angustiis obscuraretur. Coeterum ante Angustum, Censum Senatorium sestertium 800. mill. fuisse, eumque ab Augusto ampliatum, docent, Suetonius, c. 41. et Dio. Neque solum si quis Senatorium censum non haberet, Senator legi non poterat: sed si, posteaquam lectus esset, censum labefactasset, ordinem amittebat. Cicer. epist. ad Q. Valerium. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 5. Neque vero opum solum, sed et fam iliarum, et ???iberorum et puerperiorum Census actus est, apud Romanos. Qui enim Pater factus esset, natum sibi puerum cum nomine apud Acta profiteri cogebatur; cuius et nomen tabulis publicis inserebatur. Iuvenalis, Sat. 9. v. 84. --- --- libris Actorum spargere gaudes Argumenta virt. Quae publica liberorum a)pografh\], apud Aetarii Praefectum, fiebat, uti alibi latius dicemus. Sed et transvectio equitum Census dicebatur: Cum enim a Censoribus equo publico donarentur equites, horum qui strigosian aut male habitum equum in censu agendo duceret, multabatur eo, A. Gellius, l. 4. c. ult. qie, ,pre, desietum, post longam intercapedinem, revocasse Augustum Principen, testatur Suetonius in eo, c. 38. De Censuum Magistro, iisque qui Census agerent curam, vide aliquid infra, ubi de Frumentaris: uti de divisione civium, in Athenarum Republ. Census istidem ratione, a Solone, institura, hic passim, in vocibus Athenae, Eques, Pentacosiomedmmi, Therae etc. Addo solum, uti in dilectu, sic etiam in Censu publico, Valerios, salvios, Statorios, primo loco, boni ominis causa, eyocari apud Romanos consuevisse, quem morem G. Stewechius, Praefat. in Electa suae Arnobiana, l. 4. adnotavit.
CENTUMVIRI
apud Romanos, Iudices erant, e singulis Tribubus, quarum 35. fuere, terni delecti, et Centumviri dicti, numero, licet quinque supra centum essent. De quibus illi controversiis iudicaverint, docet Cicero, de Orat. l. 1. his verbis: Iactare se in causis Centumviralibus, in quibus usucapianum, tutelarum, gentilitatum, agnationum, alluvionum, circumluvionum, nexorum, mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum, testamentorum ruptorum aut ratorum, coeterarumque rerum innumerabilium iura versentur, etc. Postea autem multum corum iurildictio crevit, ut apud Fab. Quinril. l. 4. c. 1. et l. 5. c. 2. videre est: atque numerus ad 180. auctus, manente tamen semper Centum virorum nomine, Plin. Iun. l. 1. Ep. 5. et 18. l. 9. Ep. 23. De causis iuris etiam gravissimis et obscurissimis iudicasse a Tacito, in Dial. de Orat. et Seneca, de Benef. l. 3. dicuntur. Apud Tullium saepe Recuperatores ac Iudices hastae appellari cos deprehendimus, iudiciumque illorum Hastam Centumviralem; ob hastam in loco, ubi iudicia haec vigebant, in signum auctoritatis erectam. In Basilicis autem iudicia exercuere, in 4. consilia divisi, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 30. etc. De illis Statius, l. 4. Sylv. 4. ad Victorium Marcellum, v. 41. ------ ------ nec iam tibi turba reorum Vestibulo, querulique rogant exire clientes, Cessat centeni moderatrix Iudrcis basta. Et, l. 1. Sylv. 4. ad Rutiltum Gallic. v. 23. ------ ------ docto nec enim sine Numine tantus Ausoniae decora ampla togae, centumque dedisti Iudicium mentemque viris. Ubi adnoat Barthius, ab illis appellationem fuisse ad Praefectum Urbi. Rutilius enim hic Praefectus urbi fuetat, etc. Plura apud Ph. berterium, Pithanon. l. 1. c. 8. Iac. Cniacium, Observation. l. 3. c. 23. Quae Lipsio tribuuntur ad Suetonium Vespasiano, c. 10. de Hasta vero, suo loco, ut et apud Ludovicum caelium Commentar. Antiqq. Lectionum. Vide quoque infra lit. H. ub. de compositis ex Graeco *e)kato\n].
CENTURIA
proprie centenos homines continet, aliquando pauciores pluresque, cum vocis appellatio abusive sumitur. Earum in republ. Romana primus auctor Servius Tullius fuit, qui acto censu, populum Romanum in 6. classes, et in 193. Centurias divisit: rota classe sexta, quae tenuissimorum erat civium, pro unica reputata, cum contra in ditissimorum classe 100. Centuria numetarentur. Vide supra in voce Census. Hae itaque classes et Centuriae, licet initio cum Tribubus et Curiis nibil habuerint commune, ut ex Livio et Dionysio patet post expletum tamen tribuum 35. numerum, carum quodammodo partes esse coepere, ut ex Livio colligit Sigonius de antique iure civ. Rom l. 1. c. 4. Hinc Centuriata Comiria, eodem Servio Tullio auctore, quibus populus per classium centurias divisus suffragium ferebat, dicta sunt: in quibus Magistratus legi, ferri leges et bellum indici moris erat: quibus, post Rem publ. in libertatem asiertam, accessit, quod ibidem iudicia peracta. Creabantur autem his Comitiis Magistratus maiores, Consules, Praetores, atque Censores: Proconsules etiam interdum, et Reges sacrorum: item Tribuni militares Consulari porestate et Decemviri legibus scribendis. Leges. quae his Comitiis fetebantur, Centuriatae dictae et propie Leges, a Magistratibus maioribus auctoritare Senatus, de re quapiam maioris momenti, rogabantur. Tales erant leges Valerii Publicolae de provocatione, apud Valerium M. l. 4. c. 1. ex. 1. Lex de revocatione Ciceronis ab exilio, Cicer. Orat. post reditum in Sen. et l. 1. epist. ad samil. etc. Iudiciorum his Comitiis exercendorum unica fuit causa, nempe Perduelio: Unde legibus XII. Tabb. sancitum esse videmus, Ne de capite civis, nisi Comitiis Centuriatis iudic aretur, apud Cicer. de Sestio: Et docet Val. Max. l. 6. c. 5. ex. 3. P. Rutilium Tribun, Plebis Tiberio Graccbo et C. Claudio Censoribus, cum ob nimis severe gestam censuram maiorem partem civitatis exasperassent, diem perduellionis ad populum dixisse: quo in iudicio primae Classis permultae centuriae Claudium aperte danmarint, etc. Idem clarum est ex Livio de iudicio M. Manlii Capitolini loquente l. 6. etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 8. 9. et seqq. Porro Centuria praerogativa dicebatur, cui sortitione facta primus locus obtigit suffragium ferendi: Cuius tanta apud Romanos fuit auctoritas, ut, quem illa Consolem nominasset, talis haberetur, Turnebus, Adversar. l. 5. c. 23. In re militari Centuria erat una ex minoribus legionis parribus, in quas ut et manipulos pedestres copiae erant divisae. De his Vatro: Centuriae, inquit, quae sub uno Centurione sunt: quorum centenarius iustus numerus. Dividebantur in contubernia, ita ut decem militibus, sub uno papilione degentibus, unus quasi praeesset Decanus, qui Caput contubernit nominabatur: Habuit autem Legio Centurias 60. Qui primae Triariorium centuriae, quae Primum pilum vocabatur, praeerat, Primo-pilus, item Primus Centurio dictus est, habuitque curam Aquilae: secundae Secundipilus, etc. Vide Lipsium de mil. Rom l. 2. dial. 1. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 5. etc. Apud Agrimensores Centuria, communiter 200. iugerum spatium denotat; limitesque centurias includebant, et centuriae per actus dividebantur. Ponebantur autem in singulas centurias lapides terminales, qui invicem distabaut ped. 11. cccc. si centuriae 200. tantum iugeris constarent. In singulos porro actus pali defigebantur, qui distabant a se pedes 120. quae unius actus longitudo est. Et quidem primus qui centuriam includebat limes, Actuarias appellatus est, eratque a Decumano vel Kardine maximo secundus. Decumanus vero et Kardo maximi, primi quidem ducebautur, sed stellam essiciebant, nec cludebant centurias. Hinc Ager Centuriatus, apud veterem Agrimensorem, qui quadratis centuriis divisus: Centuriae autem quadratae praecise ducentena iugera habebant. Ei oppositus Ager scamnatus, qui in centuriis singulis habebat iugera ducenta quadragena, et per latitudinem habebat actus 20. per longitudinem actus 24. Scamnum enim id erat, quod latius fuit quam longius: ut contra Striga, quae longior, quam latior, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 679. et seqq. At Centuriatores, sunt dicti Ecclesiasticae Historiae compilatores, contra quos Baronius seripsit, de quibus alibi.
CENTUSSIS
subintellige pondus vel aes, Persius, Sat. 5. v. ult. Et centum Graecos curto centusse licetur. Ubi Centussem dicunt esse idem, quod quadraginta sestertios, sed male. Dirigitur enim abacus ad illud tempus, quo quaternis sestertiis seu denario, non deni sed sedecim asses respondebant: et quum Persius scriberet, centum asses non quadragenis, sed vicenis quinis continebantur sestertiis: etenim sestertius non duos asses et semissem, sed quatuor valebat, Gronov. de Pec. vet. l. 3. c. 9. Hinc Fannia lex Centussis dicta est, quod ludis Romanis, item Plebeiis et Saturnalibus ac aliis quibusdam diebus, in singulos dies centenos aeris insumi concessit. De eo Macrob. Saturnal. l. 3. c. 17. Fanniae legis, inquit, severitatem in eo superasse legem Orchiam, quod in superiore numerus tantum cenantium cohibitus fuerit, licueritque secundum eam unicuique bona sua inter paucos consumere: Famiam autem et sumptibus modum secisse assibus centum. Unde a Lucilio Poeta festivitatis suae more Centussis vocetur. Vide Ioh. Rosin. Antiq. Rom l. 8. c. 13.
CEPE
olerum solum, crescit, Luna decrescente: quocirca abstinuisse ab eius usu Sacerdotes Aegyptios, tradit Plut. l. de Isids et Osir. Qua de re sic A. Gellius, l. 20. c. 8. Caepe revirescit et congerminat decedente Luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt Sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae caepe non edunt: quia solum olerum vices minuendi et augendi habeat contrarias. Vide Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 19. Unde Iuvenalis, Sat. 15. v. 9. Porrum et caepe nefas violento frangere morsu. Imo inter Deos Aegyptiorum Prudentius recenset contra Symmachum, l. 2. v. 466. Porrum et cepe Deos imponere nubibus ausi. Pelusiotarum inprimis, Lucianus Iov. Trag. *i0di/a| *memfitai=s2 me\n o(\ bou=s2 *qeo\s2, *pelousiw/tais2 de\ kro/mmuon], Coeterum privatim Memphitis quidem bos Deus est, Pelusiotis vero cepe. Quo respiciens Hieronymus, adv. Iovinian. l. 2. Impelle, air, si vales, Pelusiotem, ut manducet cepe. Et Commentar. in Esai c. 46. Ut tanceam de formindoloso et horrido cepe: et crepitu ventris inflati, quae Pelusiaca religio est. Vide Pfannerum, System. Theol. Gentil. c. 1. §. 1. Coeterum Graeci in allio et cepe kefalhn\] vocant id, quod omnes nucleos comprehendit; aliquando tamen et nucleum solum, quem et gelgi/da], et a)/gliqa] et ko/kkon] et r(a=ga] quoque dixere. Latinis tallae, folliculi caeparum, ex Graeco qu/llhs2], quae e)lutro\n] significat. Quia autem eodem folliculo, quo cepae caput velatur, etiam magna pars caulis integitur, hinc tallam, pro caule cepae, posuit Columella, l. 11. c. 3. Lucilius tamen tallas a caepis distinguere videtur hoc versu. Flebile caepe simul lacrimosaeque ordine tallae. Ubi quod capitatum est, vocat caepe, caules getiorum tallas, quae capitata non sunt. Sic duo genera caepitu, ut porri. Galli rustico sermone civas hodie vocant, dictione ex cepa derorta, quae capitatae non sunt. Et plane sunt Graecorum gh/qua]; cibullas alii vocant, i. c. capullas, quae sunt ghqulli/des2], etc. Inter caepitia porro, eas caepas, quae simplex caput habent, nec subolibus adgnatis propagantur, Graecos monoke/fala] vocare et mono/kokka], Latinos rusticos uniones, diximus supra. Plura vide apud Salmas. ad Solin. p. 1168. et seqq. de ritu vero, caepicio capillo fulguritaexptandi, Numae Pompilio a Iove tradito, Arnobium adv. Gentes, l. 5.
CEPHIRA
i. e. leuncula, aut propitiatio, sive lenitio, aut villa, vel oppidum, sive glacies, aut Syriace negatio: nomen viri Esdr c. 2. v. 25. Item urbs. Nehem c. 7. v. 29. Eadem et Caphara, et Caphira dicitur. Item nomen urbis. Ios. c. 18. v. 26.
CERASTAE
Graece kera/stai], cervi dicebantur, cum perfecta erat forma cornuum et ipsi magni cervi facti. Interpres Apollonii, *oi( de\ ke/rata mega/la e)/xontes2 e)/lafoi kera/stai]. Nempe primo anno Graecis nebroi\], secundo pattali/ai], tertio dikroi+/tai], quarto kladi/ai] vocabantur cervi, tum enim ramosa fieri cornua incipiunt: postmodum vero kera/stai], Salmas. ad Solin. p. 224. Satyri quoque iisdem passim et ai/gi/podes2], i. e. capripedes et *kerastai\], i. e. Cornuti appellantur: Satyris enim cornua, pedesque caprinos, uti Panibus, apud Poetas, tribui notum; nisi quod fistulam, pedum, pellem pantherinam, coronamque ex pinu, Panibus solis ascribant. Idem p. 414. At communius Cerastae serpentum genus, cum quo Danitae conferuntur, in Vaticinio Iacobi Patriarchae Gen c. 49. v. 17. Dan erit serpens super viam, et cerastes super semitam, qui mordet calces equi, et cadit sessor eius retrorsum. Ubi Hebraeam vocem Sephiphon reddit Cerasten Vulgatus, cum natura ceratis plane his verbis exprimi videatur. Ita enim eum latere dicit Nicander, Theriacon v. 262. ----- en d' a)ma/qoisin,] *h)/ kai\ a(matroxih=|si para\ sti/bon]. ------ ------ In arenis, Aut etiam in rotarum orbitis prope viam; ut videl. inde viatoribus insidetur. Et in poplitibus atque inguine potissimum mali vim se exercere, ut sic retrorsum cadere vulneratus necesse habeat, tradit idem. Neque hominibus solum, sed et brutis morsum eum letiferum esse, dicit Callias apud Aelianum, l. 16. c. 28. Cuiusmodi insidias eo minus evitare licet, quia, cum sit arenae concolor hic serpens, calcatur ab imprudentibus, quos ille vicissim remordet. Diodorus, l. 3. p. 128. Quo factum, ut olim Aethipiae partem Aegypto subiectam ea pestis prorsus desolaverit, uti legere est apud eundem. Nomen ei a corniculis duobus, quibus praetentat iter, cum oculorum careat usu; quae carnea cum sint, et non nisi parvae eminentiae, ut ait Bellonius, instar granorum hordei, quae cornicula referunt; falli non parum eosqpparet, qui scribunt, ex Cerastae cornibus cultellorum manubria fieri ad mensas Imperatorum, quia venenum appositum sudore prodant. Vide Vincentium et Auctorem de Nat. rerum, plura vero hanc in rem apud Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 3. c. 12. ut et infra, ubi de Haemorrhoo, qui Cerastis species esse videtur, item in voce Peregrinus, ubi Cypri incolas ob inhospitalitatem in hoc serpentis genus conversos habes, item Sephiphon.
CEREALES_Ludi
in Cereris honorem, more a Graecis ex Eleusine ducto, apud Romanos celebrabantur, prid. Idus April. per 8. dies. Repraesentabatur in illis a matronis luctus Cereris, ob raptam Proserpinam, et eius peregrinatio cum face filiam quaeritantis. De iis Alexander ab Alex. Genialium dierum, l. 6. c. 19. A' solis matroms hi ludi fiebant annis singulis, Romanique in toga candida spectare ludos mulieresque in veste alba, pariter sacrum facere solebant: in quo id observatum fuit, ut tunc Diis gratum esse censerent, si a laetis nec funere pollutis celebraretur: utque in sacris Cereris ante noctem epularetur nemo, atque a vino inprimis et Venere abstineret: Utque quinto quoque anno ex Sibyllinis carminibus prodigiorum causa ieiunium fieret, inter quae praecipum, ut sacris initiatos calda abluerent primum, quod castitati prodesse ducerent. Hinc, cum a lugentibus non possent hi ludi peragi, bello Punico secundo, post cladem Cannensem, Senatus finiri luctum 30. diebus iussit, cum alias centenos requireret. In iis Pompa producebatur cum Deorum signis; continebat autem Pompa Simulacrorum seriem, imaginum agmen, currus thensas, armamaxas, sedes, coronas, exuvias. Tertullian. de Spectac. c. 7. quae tria ultima in Supplicationibus et publicis Festivitatibus. ob partem de hoste victoriam insignem, adhibebantur. Porro ovum non omittebatur in his ludis, imo Ovum in Cerealis pompae apparatu numeradbatur primum, Macrob. et inter arcana Cereris erat, an quia id muni imago est, nam sicut in mundo, ita in ovo vis vitalis, Cael. Rhodig. l. 27. c. 17. an quia ex eo Castor et Pollux prognati, unde Horatius, Serm. l. 2. Sat. 1. v. 26. ----- ----- Ovo prognatus eodem. Locus ludorum Gircus erat: Ovid. Fast. l. 4. v. 391. Circus erit pompa celeber numeroque Deorum, Primaque ventosis palma petetur equis. Hinc Cereris ludi, etc. Exhibebantur namque his ludis certamina equestria, Dio, l. 47. iisdem missilia, i. e. nuces, cicer et alia dabantur ac spargebantur in vulgus, ad plausum et populi favorem captandum: Illis etiam Aediles praeerant ut plurimum; Dictatorem tamen et Magistrum Equitum eos ex Senatusconsulto fecisse refert Livius, l. 30. Nec omittendum, duas porcas, unam auream, argenteam alteram, huic sacrificio fuisse adhibitas, ex Festo. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 8. l. 5. c. 14. et Scaligerum, Poetices l. 1. c. 32.
CEREI
apud Romanos, multo in usu divitibus. Martialis, l. 5. Epigr. 18. v. 1. Quod tibi Decembri mense, quo volant mappae, Gracilesque ligulae, Cereique, chartaeque Et acuta senibus testa cum damascenis, Praeter libellos vernulas nihil mis. Nempe Cereos Saturnalibus muneri dabant humiliores potentioribus, quia candelis pauperes, locupletes cereis utebantur, ut ait Festus. Vide quoque Macrob. Saturnal. l. 1. c. 7. et infra voce Sigillaria. Hodieque in Ecclesia Romana occasione Candelabri septem ramos habentis, in Tabernaculo, Exodi c. 25. v. 31. s. de quo quid sentiendum, Theologis relinquimus. Hoc certum, Cereos Ecclesiae, qui a Gentilibus coram idolis, vel ab Arrianis, Athanasii tempore consumebantur, uti is queritur Epist. ad Orthodoxos, non diurnis exercitiis, sed nocturnis, fuisse adhibitos. Epiphanius quoque de suo dicebat, l. 3. in fine Comp. doctr. Perpetuo siunt in Ecclesia orationes matutinae, lucernalesque simul Psalmi et orationes. Sic Nazianzenus, orat. 2. in S. Pascha, agit de luminaribus in Paschatis vigiliis, ad noctem illustrandam accensis. Et Hieronymus contrae Vigilant. c. 13. ad obiectionem de Cereis clara luce accensis, Cereos autem, respondet, non claraa luce accendimus, sicut frustra calumniaris, sed ut noctis tenebras hoc solatio temperemus, et vigilemus ad lumen, ne caeci dormiamus in tenebris. Quod autem aliqui faciebant, imperitiae et simplicitati saecularium hominum, vel religiosarum feminarum, ascribit, quibus aptat illud Apostoli, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Sed et Tertullian. Apol. c. 35. in Gentilibus id reprehendens, negat a Christianis idem fieri, Die laeto, inquit, lucernis diem non infringimus. Vide quoque Lactantium, l. 6. c. 66. Aliosque. Imo et Ethnici ipsi sibi temperare non potuerunt, quin morem illum etiam apud suos perstringerent. Accendere, ait Seneca, Ep. 95. aliquem lucernas Sabbathis prohibemus; quoniam nec lumine Dii egent, et ne homines quidem delectantur fuligine. Qui idem alibi quoque populo obicit, quod ad Sacerdotem lampada praeferentem concurrerent; de Vita beata??? c. 27. Cum laurum linteatus senax et medio lucernam die praeferens conclamat iratum aliquem Deorum, concurritis. Neque vero iis pagani solum ad superstitiones suas, sed etiam ad lupanaria indicanda, utebantur, uti iterum Tertullianus docet loco cit. qui prin de Idolol. c. 35. Accendant igitur quottidie lucernas, quibus lux nulla est: adfigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent: illis competunt testimonia tenebrarum et auspicia poenarum, etc. Vide quoque infra in voce Cereus.
CERES
Saturni et Opis filia, frugum inventrix, et cultus terae. Virg. l. 1. Georg. v. 147. Prima Ceres ferro mortales vertere terram Instituit: cum iam glandes atque arbuta sacrae Deficerent silvae, et victum Dodona negaret. Ex qua Iuppiter Proserpinam suscepit: quam cum postea Pluto rapuisset, Ceres, accensis in aetna monte taedis. filiam toto orbe maximo labore perquisivit. Stat. Theb. l. 12. v. 270. Qualis ab aetnaeis accensa lampade saxis Orba Ceres, magnae variabat imagine flammae Ausonium Siculumque latus, vestigia nigri Raptoris, vastosque legens in pulvere sulcos: Illius insanis ululatibus ipse remugit Enceladus, ruptoque vias illuminat igni. Persephonen amnes, silvae, freta, nubila clamant, Persephonen tantum Stygii tacet aula Tyranni. Qua in peregrinatione, cum ad Eleusium Regem pervenisset, filium eius Triptolemum alendum suscepit, cumque alumnum immortalem reddere vellet, interdiu divino eum lacte alebat, noctu vero igne obruebat. Verum cum Eleusius insolitum fieri incrementum admiraretur, nutricem sibi observandam putavit, clam se abscondens ea in parte domus, ubi illa puerum ad ignem fovere solebat. Cum itaque illam intueretur puerum in ignem mittentem, subito expavescens, clamore se suo produdit. Quam rem aegre ferens Ceres, nimiam hominis curiositatern morte punit. Puerum autem serendarum frugum rationem docuit; eundemque in alatorum draconum vehiculum inposuit, ut orbem peragrans frugum usum mortalibus communicaret. Postea arethusae nymphae indicio certior facta, Proserpinam apud inferos esse, Iovem adiit, fratrisque iniurias cum eo expostulavit, tandemque filiae reditum ea conditione impertraavit, si nihil illa apud inferos gustasset; Verum cum Ascalaphi indicio palam factum esset, eam in Plutonis pomario forte obambulantem, malum Punicum decerpsisse, aliquotque inde grana degustasse, reditus ei in perpetuum fuit interclusus. Quam rem aegerrime ferens Ceres, Ascalaphum in bubonem commutavit. Tandem tamen Iuppiter, ut sororis dolorem mitigaret, Proserpinae permisit, ut dimidia anni parte apud inferos cum viro, reliqua apud superos esse posset. Fabulae Historiam de Cerere, Siciliae Regina, cuius filia ab Orco, Rege Molossorum rapta, occasionem dedisse sunt qui velint. Poetae aliquando Cererem accipiunt, pro Luna, sicut Liberum pro Sole. Virgil. l. 1. Georg. v. 5. ----- Vos ô clarissima mundi Lumina, Labentem caelo quae ducitis annum, Liber et alma Ceres. ----- ----- Quamquam aliqui, per Clarissima lumina, intellgiant Solem et Lunam, distinguantque a Baccho et Cerere. Nonnulli Cereris appelatione terram intelligi volunt. Unde et a Graecis *dhmh/thr] dicitur, quasi *gh= mh/thr]. Est enim Terra frugum omnium Genitirix, unde Eurip. in Phoeniss. *dama/thr qea\, a(pa/ntwn] *a)/nassa, a(pa/ntwn] ga= trofoi/s2]. Ceres Dea, omnium domina, omnium terra creatrix. Ita granum, quod in terram conicitur, per Proserpinam, per Plutonem tellus, aer per Iovem intelligi poterit, etc. Eadem et Thesmophorus dicta est, h. e. legum latrix, quia, antequam illa agriculturae usum docuisset, homines nulla lege vivebant. Postea vero, Cereris beneficio, monstrato frugum usu, coeptum est de agrorum finibus (qui nulli erant antea) disceptari: quam primam volunt fuisse iuris et legum originem. Ovid. Met. l. 5. v. 341. Prima ceres unco terram dimovit aratro, Prima dedit fruges, alimentaque mtia terris, Prima dedit leges. ------ Notandum vero, quod Ceres rebus omnibus rusticanis putabatur praeesse. Docebit illud locus Pausaniae in Arcadicis, ubi arae cuiusdam meminit, inqua Cereri offerebantur fructus arborum favi, lana, alia item, ut serpentes, porca feta, papaver inprimis, etc. Cum hoc facit, Cererem appellantam ab eodem Pausania mallofo/ron], h. e. laniferam, quo cognomine culta est in Megaride, et *mhlofo/ron], h. e. oviferam. Dicitur antem Ceres, teste Varrone de L. L. l. 4. quod gerat fruges, quasi Ceres. sed Scaliger deducit a cereo, quod est creo. Si Geres prius dicta, a Graeco gh=rus2]. Gesychius. *a)xerw\ kai\ *w)pi\s2 kai\ *e(/llh, kai\ *gh=ros2 kai\ *gh=, kai\ *dhmh/thr h( au)th/]. Sed sic neque Graeca vox erit; sed potius Hebraea a geresh], quod est frumentum tritum, a garash frangere, contundere]. Est et vicina vox *ku/rh]; sic vocata est Ceres apud Cuidios, quid sit kuri/a to=u zh=n], h. e. vitae domina. Ponitur interdum Ceres pro pane. Terentius, Eun. Actu 4. sc. 5. v. 6. Sine Cerere et Baccho friget Venus. Et apud Lucanum, l. 4. v. 381. ------ Satis est populis fluviusque Ceresque. Nic. Lloydius. Nomen aliis ab Hebraeo , unde et Horus, Heros, Herus, et interposita unica litera *e(rmh=s2], orta, acceppisse videtur, ad Solem relata tota poluqei+/as2] Ethnicae fabula. Et de Cerere res manifesta, quae inventatum Dea frugum dicitur: Nimirum quia Sol inter praecipuas fructificationis causas est, a civius temperato calore et ipsius terrae nativa fecunditate praecipuum antiquitatis argumentum duxere Aegyptii, apud Iustinum, l. 2. c. 1. Unde et eam quidam antiquorum cum Vesta confundunt, quae sane non aliunde, quam ab denominatur: Et ad proprius accedit *gh=rus2], quomodo eam ab antiquis Graecis vocatam esse, docet Hesychius, cum ait: *a)xerw\ kai\ *w)pi\s2 kai\ *e(llh\ kai\ *gh=rus, kai\ *gh= kai\ *dhmh/thr, h( au)th\], Achero et Ops et Helle et Geres et Tellus et Ceres, una eademque est. Quid, quod Plutarchus Cyri nomen lingua Persica Solem significare scribit? ut omnino ex eadem cum Cerere radice descendat. addi potest, Cererem antiquis qes1mofo/ron] seu qes1moqe/thn] dictam esse. Ovid. Met. loc. cit. Prima dedit Leges. ------ ------ Ut sic non minimam inventae Sapientiae, et ad homines propagatae laudem reportarit: cuius rei indicinam non levem praebent mysteria eius *qes1mofo/ria], quae in memoriam illius, tamquam legum et frugum, i. e. omni humani cultus auctoris, celebrata sunt. Videntur enim illa secretiorem Philosophiam, per occultas traditiones, non nisi inter initiatos, propagari solitam continuisse, quemadmodum apud Hebraeos Cabbala idem praestabat. Vide Cicer. l. 2. de Legg. Seldenum de Diis Syris proleg. 3. etc. Inprimis autem Divinitatis unitatem ac simplicitatem iis aperiebaut. At Sapientiae omnis parentem Apollinem seu Solem statuere Veteres, vide Macrobium, l. 1. Saturn. c. 17. et l. 2. c. 7. Communiter tamen per Cererem terra indigitatur, in cuius honrem Cereales ludi habiti snnt. Coli coepta fuit Ceres in Urbe Palantio, quam arcades in monte Palantio condiderunt, et in ea Deae templum, teste Dionysio, l. 1. addita ei Graeca sacerdote, quemadmodum et sucta 5. Kal. April. ei fieri solita Graeca sacra, quod e Graecia ab Euandro romam perlata, dicta sunt. Postea an. Urb. Cond. 257. A. Posthumio, T. Virginio consulib. ab A. Posthumio Dictatore, post victoriam a Volscis reportatam, de spoliis aedes Cereris locata est: quam triennio post alter Consulum Sp. Cassius, in urbe relictus, dedicavit. Sita illa est in fine Circi maximi super ipsos Carceres. Aliarum eius aedium meminit. P. Victor. Solebant eius sacra peragi sub auroram, a sacerdotibus feminis quae ad furiosarum instar cum accensis facibus hinc inde discurrebant: has puras esse (nihil enim polluti fanum ingredi audebat) et pertinaci silentio mysteria involvere erat necesse, quod ut fidelius servarent, a vino abstinere cogebantur. Unde Cereri sacrificare Proverbialiter dicuntur, qui convivis vinum non exhibent. Simulacrum Deae solebat sic pingi, ut sertum ex aristis seu spiceam coronam capite gestaret: Nonnumquam maesta, cum lampade seu face describebatur; interdum manipulum spicarum et papaverum gerens, quemadmodum in nummis antiquis cernere est. Vide Rosin. Antiq. Rom l. 2. c. 11. Thom. Dempster. Paralipom. in illud, Salmas. ad Solin. Casp. Barthium ad Statium, Alios. De Festo eius, apud Athenienses duplici, diximus supra, in voce Cerealia: de Festo eiusdem apud Romanos, in voce Cerenales. De eius primo Romae simulacro sic Plin. l. 34. c. 4. Romae simulacrum ex aere factum Cereri primum reperio, ex peculio Sp. Cassii, quem, Regnum affectantem, pater ipsius interemerat, etc. Epitheta Cereris. Actaea. Alumna. Attica. *xloh\], in segete viridi. Eleusina, seu Eleusinia, ab Eleusine oppid. ubi illa praecipuo honore culta. Vide in hac voce. Ennensis, ab Enna civitate iuxta quam rapta est Proserpina. Frutis, a fruendo nominata, apud Solin. c. 2. ubi de Aenea, Dum simulacrum, quod secum ex Sicilia advexerat, dedicata Veneri Matri, quae Frutis dicitur. Eadem enim Ceres, Isis, Venus, Luna, Appul. Vide Salmas. ad Solin. p. 70. Inferna, apud Papin. Statium, Thebaid. l. 5. v. 156. h. e. Proserpina; quae et Nigra Ceres Pausaniae, l. 8. et Profundae Ceres eidem Statio, Thebaid. l. 4. v. 460. Sic autem dicta Ceres, ob fructus satos in terrae visceribus aliquandiu latentes. *i)oula\], in segete matura. Isis, Aegyptiis. Legifera. Licmea, a Ventilabro. Mallophoros, quasi Lanigera, Templum habuit in portu Megarensi; a vicinis pastoribus hoc cognomine insignita. Unde aries ei sacer, nti docet Sponius, Itiner. Graec. part. 2. ubi Cereris Eleusiniae, ex optimo marmore, iconem exhibet p. 282. et seqq. Mammosa, apud Arnobium adv. Gentes, l. 3. Apud Iachum Cererem (Musa ut praedicat Lucretii) mammosam. Versus est hic, l. 4. v. 1161. At Lamia et mammosa Ceres, et ipsa ab Iaccho. Vide Lud. Carrionem, Emendation. l. 2. c. 18. Idem Arnobius Cererem mammis cum grandibus habet, l. 7. Simile Isidis epitheton Multimammia, de quo suo loco. Nigra, vide supra Inferna. *pammh/teira], apud Orpheum, Hymno. Panda sive Pantica, a Pane dando. Profunda, vide supra Inferna. Rharia, a Rhario agro Eleusinis, quem a Cerere consitum primum fuisse volunt, vide Pausan. in Atticis. Sancta. Thesmophoros, seu Legifera, cui Thesmophoria sacra fuere. Sic autem dicta est nonnullis, quod, inventis frugibus, feritas inter homines cessaverit et leges accpetae sint, apud Servium. Venus, etc.
CEROS
nomen viri, Esdr c. 2. v. 43. i. 3. uncinus, vel incurvatio.
CERVA_Amorum
uxor viro suo grata et accepta, Salomoni dicitur Proverb c. 5. v. 19. Nempe in pilis et toto filo corporis aliquid habent cervi, hinnuli, ibices, quod mire placet: unde non solum istiusmodi feras alere summo studio; sed et lavare et pectere, et sertis ornare aut torquibus monilibusque, olim in more fuit, vide Virgilium de cervo Sylviae Aen. l. 7. Ovidium de cervo Cypatissi, Metam. l. 10. Fab. 3. Silium Italicum de cerva Capuana, l. 12. Theocritum de hinnulis Cyclopis Idyll. 11. etc. Plura vero hanc in rem apud Bochartum, Hierozoici Part. prior. l. 3. c. 18. ut et hic infra, in voce Cervus.
CERVA_Aurorae
Hebr. , in titulo Psalmi 22. Praecentori super cervam Aurorae, nonnullis Magistrorum veterum est Stella matutina, sue Lucifer; aliis Esthera; quibusdam Synagoga Israelis: Aben-Ezra asserit id esse initium Poematis amatorio stylo conscripti; ut cum Cervam Amorum dilectam uxotem suam Salomo appellat Proverb c. 5. v. 19. Vide supra. Vult igitur, Poetam Hebraeum, statim initio cantionis amatoriae, puellam aut coniugem suam, Cervam aurorae appellasse, et ad huius cantionis numeros compositum et decantatum fuisse hunc Psalmum. In qua sententia id nunm displicet, quod amatoriam cantionem hic intelligit. Neque enim videtur cum Psalmi argumento convenire, ut ad eum canendum adhibiti sint huiusmodi cantionis numeri, atque moduli. Neque Ecclesiam id decuisset, in qua omnia fieri eu)xhmo/nws2] debent. Imo potius cum a cervo sit initium uni Psalmorum, et in cervo desinat oratio Prophetae Habacuc, plena ardoris et zeli: quidni a Cerva aurorae potuerit incipere sacra cantio tum inter Iudaeos recepta, ad cuius numeros Propheta hunc Psalmum scripserit. Cerva porro merito Cerva aurorae, vel matutina vocatur, cum statim ab aurora surgat et catulos lactet et cis cubile sternat. Unde Xenophon Cyneget. postquam cervorum venatorem monuit, ut pro\ h(me/ras2], ante diem, in eum locum contendat, in quo plures sunt cervi, atque inde circumquaque speculetur, ait, *a(/ma de\ th=| h(me/ra| o)/yetai a)gou/sas2 tou\s2 nebrou\s2 pro\s2 to\n to/pon, ou(\ a)\n me/llh| e(ka)sth to\n e(anth=s2 eu)na/s1ein) katakli/nas1ai de\ kai\ ga/la dou=s1ai, kai\ diaskeya/menai mh\ o(rw=ntai u(po/ tinos, fula/ssei to\n e(auth=s2 e(ka/sth a)pelqou=sa ei)s2 to\ a)ntipe/ras2]. Simul autem cum die cervas videbit hinnulos suos in eum locum adducentes, in quo unaquaeque cubile suum stratura est. Cum autem recubuerint et lactaverint et prospexerint, ut ne a quoquam videantur, unaquaeque suum servabit, ad oppositam stationem profecta. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 17. Coeterum cerva litatum Dianae, dicemus infra.
CERVIX
apud Papinium Statium, Theb. l. 2. v. 326. --- --- Cervixque recepteo Sanguine magna redit --- --- elatus est fortisque animus, qui non alia re frequentius Poetis aliisque Auctoribus, velut per paroemiam describitur, quam erecta, magna, sublimi cervice. Claudian. in Rufin. l. 1. v. 53. Cumque Fide Pietas, alta cervice. vagantur. Seneca Thyeste, Actu 5. v. 885. Aequalis astris gradior, et cunctos super Altum superbo vertice attingens polum. Vide quoque Horatium, Carm. l. 1. Od. 1. v. 27. Iuvencum Histor. Euangel. l. 4. Ausonium, Eidyllio 8. Alios. Certe Cervix potentiae signum. Unde Auctor seu Collector Sibyllinorum, l. 8. *h(/cei soi/ poq) a)/nwqen i)/s1h, u(ywu/xene *r(w/mh,] *ou)ra/nios plhgh\, kai\ ka/myeis2 au)xe)na prw/th]. Item contumaciae, unde sklhrotra/xhloi], durae cervicis, in Sacris: et cervix cordis, pro contumacia atque obstinatione, apud Gregorium M. Homil. 1. Contra demissa cervix, humilitatis ac submissionis symbolum. Proertius, l. 2. El. 14. v. 11. At tunc demissis supplex cervicibus ibam. Et de Elephantis Florus, l. 1. c. 18. Non sine sensu captivitatis, submissis cervictbus victores equos sequebantur. Quae causa, quod in sacrificiis quibusdam Cervicem victimae fractam legimus, uti de Vitula seu Iuvenca decervicanda, in casu homicidii commissi, cuius Auctor ignorabatur, videre est Deuteron c. 21. v. 4. Sic Asinum aperientem vulvam, h. e. primogenitum, si non redimeretur, decervicari iussit Deus Exodi, c. 13. v. 13. Quo pertinet, quod de Constantino Rhinotmeto legimus, duorum Antartarum cervicibus impositos pedes in Circensibus habuisse, integri missus intervallo; quo pacto devictos illos et omni submissionis genere sibi obnoxios esse, testatus est. Vide quoque infra Nervus, it. Osculum, Pausicape. Aliquid hic saltem addam de plhgai=s2 katauxeni/ois2], plagis circa cervicem inflictis olim Martyribus, quarum mentio apud Athanas. Ep. ad solitar. vitam agentes, ubi de Potammone Episcopo Ariani, to\n o(mologhthn\ --- ou(/tw kate/koyan tai=s2 katauxeni/oisplhgai=s2, w(s2mh\pro/teron pau/sasqai, pri\na)\nnomisqh=nai to\n a)/nqrwpon nekro/n]. Confessorem --- ita plagis circa cervicem concidebant, ut non essarent prius, quam mortuus putaretur. Quibus autem animalibus Cervix, quibus minus, docet Plin. l. 11. c. 37. Ex cartilagine et carne arteria, gula nervo et carne constat. Cervix nulli, nisi quibus utraque haec. Coeteris collum, quibus tantum gula. Sed quibus cervix e multis vertebratisque orbiculatim ossibus felexilis ad circumspectum, articulorum nodis iungitur. Ubi quod flexilem ad circumspectum ait, in memoriam revocat illud Statii, Achill. l. 1. v. 382. Digreditur multum cunctata in limine mater, Dum repetit monitus, arcanaque murmura figit Auribus, et tacito dat verba novissima voto. Tunc excepta freto, longe cervice reflexa Abnatat ----- Ad avem locum vide Barthium, Animadversion. Part. 3. p. 1665. uti de Cervicalibus aliquid voce Pluma.
CERVUS
Hebr. ai)a\l], vulgarinomine; Graecis e)/lafos]; quae ambo saepe in feminino etiam de cervo mare occurrunt. Ut cum dicit hilosophus in Mirabil. *ta\s2 en *h)pei/rw| e)la/fous2 katoru/ttein to\ decio\n keras]; in cervino enim genere soli mares cornuti sunt; frustra Poetis contrarium asserentibus, Sophocle in Aleadis, apud Aelianum, Histor. l. 7. c. 39. de cerva, quae nutrivit Telephum; Anacreonte; Euripide Iphigenia, ubi de cerva ei substituta; eodem in Temenidis, de cerva ab Hercule Eurystheo adducta; Valer. Flacco, Argonautic. l. 6. v. 71. ubi de Phryxi cerva, Aliis. Quod enim cervam cum cornibus, suis temporibus, in Gallia et visam et captam esse, eiusque caput etiamnum servari, refert Scaliger, Poetices l. 3. c. 4. inter monstra numerandum. De Hebraeo, vide Psalm. 42. v. 2. Praedicat in Cervo Scriptura sacra, gressus firmitatem, 2. Sam. c. 22. v. 34. et Psalmo 18. v. 34. quippe eius pedibus nihil firmius. Unde Poeta, Aen. l. 6. v. 802. Fixerit aeriptedem cervam licet ----- Eodem sensu, quo equi et tauri passim Poetis Graecis xalko/podes2] et xalko/krotoi] dicuntur; quia maxime pedibus valent, duramque habent ungulam et sonoram aeris instar. Vide quoque Habacuc in fin. Prophctiae suae. Sed et summam agilitatem, tam in saltu, quam in cursu. Et quidem de saltu, vide Esaiae, c. 35. v. 6. et Canticum, c. 2. v. 8, 9. Meminitque Gesneruns loci prope Francofordiam, in quo duo lapides erecti visantur, interstitio pedum fere sexaginta, quanto spatio saliisse ibi dicitur cervus, idque supra plaustrum oneratum, cum Venatoresinstarent. De cursu Canti. c. 8. v. 14. Unde de Achille summe veloci, Catullus in Nuptiis Pelei et Thetidis, Epigr. 65. v. 341. Flammea praevortet celeris vestigia cervae. Quin e)/lafos], cervus, et e)lafro\s2], levis, coniugata sunt, uti notum. Porro boatus eius creditur Hebraeis ess ariga,] quae vox occurrit Psalmo 42. v. 2. Quo pertinere videtur, quod Arge venatrix in cervam mutata fuisse fingitur, apud Hyginum, Fab. 205. Boare autem seu glocitare eum aquarum appetitu d. l. ob tres caufas maxime aiunt, inter quas praecipua, quod serpentum seu vehementer incalescat. Qua de re sic Aelian. Historiae l. 2. c. 9. *proserei/sas2 th=| katarwxmh=| to=u do/mou, tou=s2 e(autou= mukth=ras2 biaio/tata ei)spnei= kai\ e(/lkei, w(s2 i)/u+ggi, tw=| pneu/mati, kai\ a)/konta prosa/gei kai\ proku/ptonta au)ton e)sqi/ein a)/rxetai. *kai\ ma/lista dia\ xeimw=nos dra=| tou=to]. Naribus suis in cavernae rimam incumbens vehementissime aspirat et trahit spiritu suo, tamquam amatorio et invitum ad se allicit, et inclinatum edere incipit; id quod hieme potissimum facit. Vide de hoc Cervorum cum serpentibus bello internecino, Plinium, l. 28. c. 9. Solinum, c. 22. Oppianum, Halieutic. l. 2. v. 289. et Venatic. l. 2. Lucretium, l. 6. Lucanum, l. itidem 6. Nicandrum in Theriacis, Alios. Inprimis circa Cervarum fetum mirabilis Dei providentia indigitatur Iobi c. 39. v. 3. 4. ut sine qua brevi deficeret genus hoc inter mille pericula, quae vel a Venatoribus, vel a feris illis imminent, ut ipsas macres taceam fetus suos saepe in dicrimen adducere. Vide Chrysostomum ad h. l. Isdem per herbam seseli providet Deus, cuius esu partum (qui difficilis huic animali) sublevant, tum ante, tum post eum, illa utentes, Cicero de Nat. Deor. l. 2. Plin. l. 8. c. 33. Aelian. Varior. l. 12. c. 35. Dioscorides de seseli Massil. l. 3. Philosophus inprimis Hist. l. 9. c. 5. Imo et per teriorem vocis suae, i. e. fulminis cum fragore e nubibus erumpentis metum, Psalmo 29. v. 9. Vox Domini parturire facit cervas, etc. Pariunt autem prope vias, nisi cum pingues evalere, tum enim enituntur in praeruptis locis et saltibus et convallibus, Aelian. l. 6. c. 11. Interim et illos ipsos hinnulos, qui iuxta vias in lucem eduntur, statim a matre in loca praerupta et confragosa deduci tradit Aristoreles, l. 6. c. 29. quae sunt Hebr. Bamoth] illa, seu excelsa loca, ad quae se cervorum instar, a Deo deductos et in iis tamquam in tuto collocatos, dicunt David et Habacuc Psalmo 18. v. 34. et c. 3. v. 19. E' qua illarum sollicitudine in catulorum educatione, liquet extremae famis et sterilitatis indicium esse, cum hinnulos suos in agro deserunt, Ierem c. 14. v. 5. Carnem quod attinet cervinam, illius esus et usus in sacris libris saepe commendatur, Deuteron c. 12. v. 15. et 22. c. 15. v. 22. Alibi. Unde in quottidiano victu Salomonis, etiam cerrvi et caprae, 1. Regum, c. 4. v. 23. Sed et Telephum Mysorum Regem laecte cervae, et Achillem mueloi=s2 e)la/fwn], medullis cervorum enutritos fuisse, fabulantur Veteres, etc. Vide plura hanc in rem apud Bochart. l. 3. c. 17. et 18. Partis prior. Hieroz. Salmas. ad Solin. passim, et ex Veterib. apud Plinium, l. 8. c. 32. et seqq. praeter cos, quos retro laudavimus: de Cervo inprimis extelario seu domestico, cuius ope alios cervos venari mos, infra: uti de Sibilo palmae, quo cervos maxime capi aiunt, verbo Sibilare. Adiciam saltem varia Cervorum apud Graecos nomina, pro gradibus aetatis: His enim cum adhuc in spelunca cubant, kema)des2] dicuntur; cum maiores sunt, et exeunt ad pascua, primo anno nebroi\]; secundo, pattali/ai, a)xaii+/nai] et spaqi/nai], tum enim cornua erumpunt, sed recta et simplicia, quas ferulas vocat Plinius, Graeci patta/lous2], et spa/qas2]; tertio dikroi+/tai], cum simplicia cornua bimulorum in furcam excunt; quarto kladi/ai], tunc enim ramosa incipiunt fieri. Tandem kera/stai] vocati, cum perfecta est forma cornuum et ipsi magni cervi facti. Vide Salmas. ubi supra, p. 224. ut et infra Fera. Nec omittendus animalis huius in vectura usus. In triumpho certe, Aurelianum Aug. cervis vectatum esse, tradit Vopiscus, c. 33. in eo, ad hostium timiditatem exprimendam, id factum addens. Similiter in nummoureo, quem descripsit Octav. Strada, Bonifacius Africae Comes curru sublimis conspicitur, quem cervi trahunt, ut supra vidimus, voce Bonifacius; ubi et de Heligabalo aliquid simile, ex Lampridio, c. 28. Hodieque in sollennitate funebri Regum Tunquinensium, cutrum, qui mausolaeum defert vel feretrum Regale, ab octo cervis, huic rei assuetis, quorum quilibet a Magnatum aliquo ducatur, vehi solitum, refert Io. Baptista Tavernier in Descr. Regni huius.
CETE
Hebraeis iisdem nominibus appellantur, quibus draco, nempe thannin] et leviathan]: an ob formae similitudinem, an ratione molis et quia Cetus in aquatilibus tantum praestat, *o(/sson aristeu/ousin en e)rpesth=rsi dra/kontes2], Quantum in reptilibus praestant virtute draecones: Oppianus *a)lieutik]. l. 1. Est autem Cetus proprie dictus viviparus, non oviparus, ut piscis. Hinc Aelian. l. 11. c. 17. *delfi\s2 de\ kai\ fa/laina/ e)sti kh/th, tau=ta de\ a)/ra mo/na tw= enn/drwn zwotokei=]. In Ceto insuper corium durum est, caro firma et compacta, ossa solidissima, pulmo etiam et guttur et vera vox, virga denique maribus et lac mammaeque feminis, quibus omnibus caret piscis. Sed et inter se Cete multum differunt. Minora sunt, phoca, delphin, hippopotamus: Maiora, pristis, orca, balaena. Rursus phoca et hippopotamus pilos, pedesque et collum habent: at balaenae et delphini corium est glabrum, et pinnae pro pedibus, et pro collo fistula in fronte, qua de superiore parte trahunt aerem. Papillas Ceti quod attinet, non esse e)pifanei=s2] recte notat Philosophus, Histor. l. 2. c. 13. quippe in mammis receptae, tamquam in vaginis, conduntur. Unde illas ad usum promi, dicit Scaliger, Exercitat. 104. §. 10. Quo non dubium, quin Ieremias his verbis respexerit, Threnor. c. 4. v. 3. Etiam cete mammam educunt, ut lactent catulos suos. Vide de Cetorum lacte et mammis, plura apud Philosophum, ubi supra et rursus, l. 6. c. 12. Solinum ubi de Delphinis, c. 35. Plinium, l. 9. c. 8. Aelian. Histor. l. 5. c. 4. et l. 10. c. 8. Alios. Unde Oppianus de Delphino, postquam geminos parere dixit, Halieutic. l. 1. *mazo\n d' a)mfote/roisi pari/xetai, oi(=on e(ka/stw|,] *qh/sasqai ga/la laro/n) e)pei\ r(a oi( w)pase daimwn] *kai\ ga/la, kai\ mazw=n i(ke/lhn fu/sin, oi)=a gunaikw=n]. Admovet uberibus catulos et lactis utrique Fundit in os latices: namque huic aequatia Divi Ubera femineis manantia lacte dederunt. Et Phile, c. 65. *tre/fei de\ kai\ ga/lakti leukw=| tou=s2 to/kous2,] *prosqei=sa mazou\s2, w(s2 lekw\ paidotro/fos]. Nutritque fetus lacte, praebens ubera Lactantis infantem in modum puerperae. Hinc fetus matrem undique sequitur, nec huius erga illum amoris vehementiam satis praedicare novit Philostratus Apollonii, l. 2. Ut de voce aliquid addam, luctus Cetis tribuitur, Mich c. 1. v. 8. Namque, licet e Cetis quaedam boent ac mugiant, ut phoca sive boca, a boatu hinc dicta Festo, et balaena, quam Rondeletius ad binas leucas auditi, refert: alia tamen vere et proprie gemunt; ut Delphin, cui pro voce gemitum humano similem tribuunt Plinius, l. 9. c. 8 Solin. c. 35. et Vincentius, Doctrinali l. 16. c. 32. Quam in rem insignia Petrus Gillius habet, quem vide. Ad magnitudinem propero, ob quam Cete Mosi grandia dicuntur, Genes c. 1. v. 21. merito: cum inter pisces mole sint maximi. Sed quae Veteribus de eorum magnitudine tradita sunt, multum a vero pleraque abludunt. Theodes, ca triremibus maiora racit, apud Aelian. Histor. l. 17. c. 6. ipse Aelianus ad elephantem vel maximum proportione quintupla, ibid. l. 16. c. 12. Eratosthenes longa 50. cubitorum, apud Strabonem, l. 16. Nearchus 25. orgyiarum, i. e. cubitorum 100. apud Arrianum in Indicis: Onesicritus atque Orthagoras, dimidii stadii, h. e. pedum plus quam tricenum, apud Aelian. l. 17. c. 6. Iuba pedum sexcentorum, apud Plinium, l. 32. c. 1. Plinius ipse quaternum iugerum, l. 9. c. 3. quantum terrae spatium quaedam oppida non occupant. Quos sequuti Sancti Doctores hyperbolica quaedam tradunt, de cetorum ingenti mole, Basilius in Hexaem. Hom. 7. Isidorus, Origin. l. 12. c. 6. Eustathius Antiochenus in Hexaem. Alii. Ut Hebraeorum hic mendacia omittam. Compertissunum enim, tam ex maritimarum Urbium Annalibus, quam ex eorum ratione, qui ad balaenarum piscationem quottidie se conferunt, maiores illos ceros plerumque 50. raro admodum 100. pedum mensuram excedere. Unum tamen in Oceano Britannico captum refert Scaliger longitudinis pedum 120. altitudinis tantae, ut obequitantium non tantum conspectus adimeretur, sed voces inter se, tamquam trans collem editae, viderentur. Et in Narbonensi litore visam a patre suo belluam, narrat Rondeletius 100. passuum longitudinis: quam mensuram longissimis in Balthico mati Zieglerus ac Olaus Wormius adscribunt, etc. Atque haec de Cetis proprie dictis, improprie sic appellantur omnes. ii e cetaceis piscibus, qui in vastiorem molem excrescunt. Ut enim in vulgo piscium, qui sunt reliquis maiores, ut silurus, esox, attilus, alii, cetacei dicuntur: ita in cetaceis, qui sunt multo maximi, lamia puta, et maliha, et zygana, et thynnus, non raro cetis adscribuntur. Unde apud Varronem Cetarii sunt thynnorum piscatores: apud Aelian. Histor. l. 13. c. 16. khti/a] Siculis thynnorum piscatio: et in Horatio, Serm. l. 2. Sat. 5. v. 44. cetaria loca thynuis referta: inque Aeliano iterum l. c. khtoqhri/a], piscatoriae casae, reponendis retibus et reliquae supellectili, thynnorum piscationi destinatae. Sic Matthaei, c. 12. v. 40. cum Ionas fuisse legitur en th=| koili/a| to=u kh/tous2]; in ventre ceti; cave, ne cetum intelligas proprie dictum, quales balaena, pristis aut physeter; quae, utut vastae belluae, tamen gulae meatus habent angustiores, quam ut solidum hominem transglutire possint. Cetus eo loco est piscis magnus, ut habetur Ionae, c. 1. v. 17. verus nempe piscis, sed ita ingens, ut ratione molis suae cetis adscribi meruerit. Bocharrus lamiam seu carchariam intelligit, ut supra diximus. Vide eum Hieroz. Parte prior. l. 1. c. 7. et supra, ubi de Cetaceis piscibus: sicut de Ceti dentibus, diu pro cornu Monocerotis habitis, infra in hac voce.
CETRA
Maurorum clypeus, qui ex tergore elephantorum, quorum apud illos vis ingens, plerumque eas faciebant. Plin. l. 11. c. 39. Elephantorum quoque e tergore Mauri impenetrabiles cetras habent. Et Strabo de Mauris, *oi/ de\ pezoi\ ta\s2 tw= e)lefa/ntwn dora=s2 w(s2 a)spi/das2 proba/llontai]. Unde de Tingi, Mauritaniae oppido Mela, l. 1. c. 5. Exstat rei (conditae nimitum eius ab Antaeo) signum, parma elephantino tergore tecta ingens et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis. Alias ex orygum pelle. Iuvenalis Interpres, Oryx, animal minus quam bubalus, quem Mauri uncem vocant: cuius pellis ad cetras proficit, scuta Maurorum minora. Ubi scuta minora notanter vocat. Figuram quod attinet, a peltis non multum abfuisse, innuit apud Curtium, l. 3. c. 2. ubi de Barcanis equitibus in exercitu Darii: armati bipennibus, levibusque scutis, cetrae maxime speciem reddentibus, Blanckardus. *r(omboeidei=s2] certe illas putant optimi Scriptores, quamvis Varro et Nonius circularem illis figuram assignent. Levia dicuntur Curtio scuta, quia gestati solita e loro ex collo propendula, contra ictus aut tela incidentia: ac ut ad Motus concursusque milites promptiores essent. Tribuit illas idem Barcanis equitibus peditibusque: Non tamen soli hi cetris usi. Namque de Mauris iam dictum: sed praeter hos, Afris, Persis, Gallis, Hispanis, imo et Britannis, in usu fuisse, discimus ex Scriptoribus: de ultimis inprimis, ex Tacito. Pelta, pro eodem senti genere, passim apud Livium, vide Lipsium in Analectis ad Milit. Rom l. 3. Dial. 1. et Blancardum l. cit. ubi geminam iconem eius exhibet.
CHABRIS
unus e senatoribus Bethuliae urbis, Iudith c. 8. v. 9.
CHAEREAS
nomen viri, 2. Macchab c. 10. v. 32.
CHAGIGA
, apud Hebraeos, in Paschali sesto, victima, seu pars victimae, dicta est, quae una cum agno Paschali mensae imponebatur, cuiusque esus differri poterat in posterum diem, ut pacificorum omnium, Levit c. 7. v. 16. et c. 19. v. 6. Vide Maimonidem de Oblat. Paschatis, c. 10. sect. 12. 13. 14.
CHALAL
i. e. consummatio, vel totalitas, aut quasi nox, vel Syriace corona, nomen viri. Esdr c. 10. v. 30
CHALCIOECUS
Minerva dicta est, vel quia domum haberet aeneam, vel quia ex Euboea Chalcidenses fanum construxerunt. Cael. Rhodig. l. 19. c. 8. Vide Meursium in Miscell. Laconic. l. 1. c. 3. Ad huius templum, Aristomenes, Messeniorum Dux, initio belli Messeniaci II. ut hostes perterrefaceret, scutum, noctu Lacedaemonem veniens, adfixit, cum Inscr. *a)ristome/nnhn a)po\ *spartiatw=n dido/nai th+h| *qew=|], Aristomenem de Spartanorum manubiis dicasse Deae, Pausan. l. 4. In eandem aedem Pausanias Lacedaemeniorum Dux, proditionis suspectus, confugit. Unde ne exire posset, Ephori valvas obstruxerunt, teciumque sunt demoliti, quo facilius sub dio interiret, Corn. Nepos, Vita eius, c. 5. ubi, notante Keuchenio, in nummis antiquis apud Goltzium, Minerva haec appellatur *x*a*l*k*a*s], estque *a)qhnh+ xalki/oixos], quod alia numismata *a*q*h. *x*a*l*k] repraesentant, vide et Suidam voce *xalki/oikos]. Eandem Chalciotida appellatam, observat Beroaldus ad Apuleii Milesiorum, l. 10. Addo, simile fuisse Templum Delphici Apollinis, tradere Scriptores. Cum enim id primo nil nisi casa esset lauri ramis contexta; postea ex cera apumque alis constructum, finxere Veteres: Nempe Pteras, nomen Architecti fuit, qui illud exstruxerat. Tertio, ut durabilior aedes esset, totum ex aere factum est, quod cum terrae motum, an incendio, periisset; ex lapide quarto loco reaedificatum est, a Trophonio et Agamede. Donec tandem, hoc itidem flammis consumpto, Olymp. 58. ann. 1. Amphictyones, opera Spinthari Corinthii illud denuo erexere, Pausan. loc. cit. Coeterum licet Chalcioecus proprie nomen Templi esset: interim frequentius ipsi Deae tribuitur: quae et Chalciotis, et Chalcidica dicta est: an quia bellorum habebatur praeses, in quibus armorum aeneorum frequens usus, ferrorum nullus olim fuit. Eius meminit Virg. Aen. l. 6. v. 17. Chalcidicaeque levis tandem super astitit arae. Eiusdem non cultum modo, sed etiam nomen, divictis, a quibus primo illi hoc nomen, gentibus, recepere Romani, unde et Minervae Chalcidicae templum in 9. regione collocat Onuphrius: idque in plano, ut constat ex regionis situ. Meminit illius Dio, l. 51. de Augusto loquens, *e) pei\ de\ tau=ta diete/lese, to/te /a)qhn/aion kai\ to\ *xalkidiko\n w)nomas1 me\non, kai\ to\ *bouleuth/rion, to\ e)pi\ th|= to=u patro\s2 au)ou= timh|= geno/menon, kaqie/rws1en], Deinde Minervae templum, quod Chalcidicum vocatur, tum Curiam Iuliam, in honorem patris sui factam dedicavit. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 1. c. 13. Cael. Rhodig. Antiq. lect. l. 19. c. 8. Liv. Decad. 5. l. 7. etc.
CHALCOLIBANUS
Graece xalkoli/banos] Apocalypl. c. 1. v. 15. Bocharto vel estaes laban], seu album, vel aes libon], seu ignei candoris, quale est, cum in igne candet. Idipsum vocari aes Kalal], Dan. c. 10. v. 6. patebit conferenti loca. Utrobique enim vir describitur aurea zona cinctus et oculis igneis et voce magni fragoris et pedibus multi splendotis, qui hic quidem dicuntur esse similes chalcolibano, et ibi, ut color aeris Kalal. Sed cum non satis sciatur, quid sit aes Kalal, conicit Bochartus, aes ea voce intelligi politum ac lucidum; sicque Ioannem xalkoli/banon], h. e. aes album, edidisse voce semihebraea, vel quia albedo est color lucis, vel quia hoc genus aeris revera fuit album. Quale a Poeta describitur orichalcum, l. 12. Aen. v. 87. ---- ---- auro squalentem alboque orichalco; Ubi frustra est Servius, qui album dici tradit, auri comparatione, cum Graeci etiam tam nativum, quam factitium, orichalcum album describaut: et in Philosopho Mossynaecum aes, quod ille lampro/taton kai\ leuko/taton], splendore ac candore excellens, vocat, ex Tubal et Mesech Tyrum deferri solitum, Ezech c. 27. v. 13. Ut non mirum sit, album illud aes notum fuisle Iudaeis eiusque adeo meminisle Euangelistam. Neque novum videatur, xalkoliba/nou] vocabulum Graeco-Hebraeum esse, cum multa sint huiusinodi. Sic Semipersica sunt, a)pokidaro/w], cidari nudo, Levit c. 10. v. 6. et c. 21. v. 10. *gazofnla/kion] sacrum aerarium, in Euangelio passim et ei praesectus in Nonno gazofu/lac]; et in Xenophonte tiaroeidh\s2] tiarae speciem habens: et in Suida ac Eustathio a)gtaroforei=n], onera ferre pes successionem. Semiaegyptia in Cicerone, Iuvenali, aliis, *a)laba/rxhs2] Alexandriae; in Polluce vestium species, h(mitu/bion] et h(mifas1w/nion]: Semiatabica in Simeone Sethi kafoure/laion], oleum camphurae et i)ozoula/pion,] zulapium vel guileb ex violis, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. c. ult. et infra Mensa Sacra.
CHALNE_vel_CHALANE
civitas quam aedificavit Assur. Gen c. 10. v. 12. De qua sic Bochart. in Phaleg. l. 1. c. 8. Una, inquit, e 4. urbibus, quas in terra Sinhar condidit Nimrod, Chalne dicitur, vel Chalane. Gen c. 10. v. 10. I. e. Ctesiphon, quae ad Tigrim erat. Non satis autem scio, quibus machinis turrim Babylonicam eo transtulerint ex Babylone Graeci interpretes, apud quos ita loquitur Esaii. c. 10. v. 9. ouk e)/labon th\n xw/ran th\n e)pa/nw babnlw=nos kai\ *xala/nhs2, ou(= o( pu/rgos w|)kodomh/qh;] In quem locum Basilius: *pu/rgon me\n ou)=n e)kei=non le/gei to\n a)rxai=on, o(\n e)n tw|= *xenaa\r w|)kodo/mhs1an.] Et Cyrillus, *xala/nh ou(= o( pu/rgos w|(kodomh/qh prar\ tw= a)rxaiote/rwn, kei=tai me\n e)n e)xa/tois2 tro/pon tina\ th=s e)w|/as2 me/res1i, e)pe/keina de\ th=s *babulwni/wn xwra/s2 te kai\ gh=s2.] Hinc Gregorius Nazianzenus, Oratione 16. o( e)n *xala/nh| purgo\s2, o(\s2 kalw=s2 ta\s2 glw/ssas2 e)me/ris1s2.] Et Constantinus Manasses, in Historica Synopsi, *oi)kodomei=n me\n h)/rcanto to\n pu/rgon th=s *xala/nhs2.] Unde Eustath. in l. 1. Iliad. *oi( me/ntoi th=s h(mete/ras2 qei/as2 au)lh=s2 me/ropas2 tou\s2 a)nqrw/pous2 e)piklhqh=nai/ fas1in a)po\ to=u meris1mou= h)/toi diameris1mou= th=s o)po\s2, o(\n e)/paqon meta to\n th=s *xala/nhs2 pu/rgon]. Sed Hieronymus recte monet, 70. interpretes addentes de suo regionem trans Babylonem interpretaci sunt, et Chalanem, ubi aedificata est turris. Mihi originem exquirenti tam depravatae interpretationis, aliud nihil succurrit, quam in illis verbis, Annon Chalnon sicut Carchemis? Graecos ex sicut Carchemis] fecisse in ea munitio suit]: quod interpretati sunt de turri Babylonica. Graecum xara/kwma] est; huius plurale pro Ebraeo legitur Deuteron c. 10. v. 20. in Ionathanis paraphrasi. Alibi autem melius scribitur . Huius autem nomen varie scribitur Chalne] Gen c. 10. et Amos c. 6. v. 2. Chalno] Esai c. 10. v. 9. Channe] Ezech c. 27. v. 23. Illam confert Amos Propheta cum magnis urbibus: Transite, inquit, Chalnem et videte, et inde ite Hamath magnam, et descendite in Gath Palaestinorum, an sint meliores regnis istis? Vide Virum magnum, in Phaleg. l. 4. c. 18. Nic. Lloydius.
CHALYBONITIS
Syriae regio. Ptol. Vino suo celebris, quod adeo eximium fuit, ut Persarum Reges aliud nullum biberint, Strabo, l. 15. ubi per opulentiam Reges illos eo luxuriae prolapsos esse ait, w(/ste puro\n me\n e)c *a)/ssou th=s *ai)oli/dos meth/es1an, oi)=non de\ e)k *suri/as2 to\n *kalubw/nion,] ut triticum advehi iuberent ex Asso Aeolidis, et vinum ex Syria Chalybonium. Unde Plut. de Fortuna Alex. l. 2. *ou)de\ trufai\ *mdikai\, kai\ tra/pezai kai\ gun ai=kes2, ou)de\ *xalubw/nios oi)=nos], Neque deliciae Medicae, et mensae et mulieres, neque Chalybonium vinum. Cuiusmodi vites Damasci propagatas fuilse, Persis, h. e. Assyriis (ut hi populi a Graecis promiscue sumuntur) procurantibus, docet ex Posidonio Athenaeus, l. 1. c. 22. idque in vico circa urbem Chelath dicto, uti conicit Bochartus. Hinc Vinum chelbon, et lana rutila, quibus Damasceni Tyrias nundinas maxime insigniverint, memorantur Ezech c. 27. v. 18. ubi vivem Chelbon, est vinum ex Chelbone seu Chalybone, quomodo Graeci efferunt. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45.
CHAM
, i. e. calidus, vel calor, vel niger, filius Noe. Is patrem odio habuit, quia ab eo despiceretur. Idemque ob vitia, quibus quamplurimis, ac nefandissimis scatebat, patri infensus fuit. Itaque opportunitatem nactus, cum Noa pater iaceret madidus, illius virilia comprehendens, taciteque submurmurans, magico carmine illusit patri, adeo ut mulierem nullam fecundare potuerit. At vero cum is publice mortale genus corrumperer asserens, ac reipsa exsequens, congrediendum esse, ut ante inundationem, cum matribus, sotoribus, masculis, brutis, quovis alio genere, a Iano pissimo et castissimo principe eiectus, sortitus est cognomentum Chameseunus, i. e. Cham infamis, impudicus, incubus, et propagator, quem Aegyptii Saturnum appellarunt, illique civitatem posuerunt, quam xe/mmin] vocaruat. Berosus, l. 3. Sed haec fabulosa sunt; et (quod aiunt) sine libro loquitur praedictus auctor u(po/bolimai=os]. Nos itaque rem paulo penitus intuentes, veritatem eius ex Bocharto, in Phalege, l. 1. c. 1. sic exhibemus. Primo occasio anathematis, a Noacho, in Chamum contorti, haec fuit, quod vidisset patris sui verenda nuda], atque oculos suos hoc spectaculo pavisset. Fuit id ex parte notum Poetis, qui latam a Saturno legem esse fingunt, qua sancitur, ne quis Deos nudos impune contem pletur. Proinde in Callimacho Minerva, cum Tiresiam occaecasset, qui lavantem illam viderat, apud Tiresiae mattem factum ita excusat: ---- *e)gw\ d' ou)/ toi te/knon e)/qhk) a)lao/n.] *ou) ga\r *a)qanai/a| glukero\n pe/lei o)/mmata pai/dwn] *a(rpa/zein. *kro/nioi d' w(=de le/gonti no/moi,] *o(/s2 ke/ tin) a)qana/twn, o(/ka mh\ qeo\s2 au)to\s2 e(/lhtai,] *a)qrh/s1h|, misqw|= tou=ton i)dei=n mega/lw|.] ---- Oculos non per me perdidit ille, Nec mihi luminibus pueros orbare voluptas, Ast a falcigero lex sene lata iubet, Ut poena graviore luat, temeraria quisquis Audet in invitos lumina ferre deos. Secundo Cham vel Ham, vel quia fratrum minimus, Gen c. 9. v. 24. vel propter anathema a patre in illius caput contortum, in Africae steriles atenas ablegatus est, ubi per multa saecula cultus est, sub nomine Iovis Ham, seu Hammonis. Aegyptii mollito sono densae aspirationis *a)mmou=n], vel *a)mou=n] dicebant. Herodotus in Euterpe, *a)mmou=n ga\r *ai)gu/ptioi kale/ous1i to\n *di/a]. Plutarchus in Iside: *e)/ti de\ tw= pollw=n nomizo/ntwn i)/dion par) *ai)gupti/ois2 o)/noma to=u *dio\s2 ei)=nai to\n *a)mou=n o(\ para/gontes2 h(mei=s2 *a(/mmona le/gomen.] Ab Aristotele scribitur *a)mmou=s2]. Hesychius, *a)mmou=s2, o( *zeu\s2, *a)ristote/lhs2]. Et quidem, ut Noam esse Saturnum multis argumentis constat, sic tres Noe filios cum Saturni tribus filiis conferenti, Hamum vel Chamum esse Iovem, probabunt hae rationes. Primo ex nomine Ham] factum Aegyptium *a)mou=n], et Africanum Ammon, vel Hammon, quae Iovis esse nomina nemo est, qui nesciat. Secundo Ham fervidum] sonat, a radice Hamam, servere, inclaescere]: Ita Iuppiter Graece *zeu\s2] videtur a fervendo dici, quod auctor Etymologici Magni refert ad calorem aeris, quasi Iovis nomine Poetae aerem intellexerint. *zeu\s2], inquit, para\ th\n ze/s1in, qermo/tatos ga\r o( a)h\r, h) \ para\ to\ ce/w, w(s2 tre/w treu\s2 kai\ *a)treu\s2] Cyrillus Alexandtinus qermas1i/an] exponit, l. 2. Glaphyrorum in Genesin. Historice nempe Ammon ipsissimus Cham fuit, Physice vero Sol, in quo et cum quo Cham cultu mixto colebatur, unde et ei nomen. Sol enim Hebraeis Chama]; unde et forte Hama, veterum Saxonum Numen, de quo Fabricius in Saxon. sua, ipsum Solem fuisse, ait: Quemadmodum et inde Chamanim], et Deus Amanus sive Omanus, uti vult Voss. de Idolol. l. 2. c. 11. quem. hac de re pluribus agentem, adeat qui volet. Tertio ut Cham filiorum Noe fuit natu minimus, Gen c. 9. v. 24. Ita Iuppiter Saturni. Callimachus, hymno in Iovem: *tw|= toi kai\ gnwtoi\, proterhmen e/ es2 per) e)e/ntes2] *ou)rano\n ouk e)me/ghran e)/xein, e)pidai/s1ion oi)=kon.] Quarto, cham seu Iuppiter fingitur esse caeli dominus, quia illi obtigit Africa, cuius magna pars, cum sit inter Tropicos, solem habet et reliquos planetas supra verticem, unde est quod putatur esse caelo proxima. Lucan. l. 9. v. 351. Terrarum primam Libyem (nam proxima caelo est Ut probat ipse calor) tetigit. Quinto, quod in Phornuto, et aliis legitur, Iuppiter patrem Saturnum exsecuisse, sumptum videtur ex his; Gen c. 9. v. 22. perperam intellectis: Et vidit Cham pater Chanaan verenda patris sui, et nuntiavit, etc. Ibi enim et nuntiavit Hebraice est Vajagged], quod a serie orationis divulsum, tum cum vocalia puncta aberant, legi potuit Veiaggod et abscidit, tamquam a verbo , quod excidere significat, maxime cum de carne agitur. Deuteron c. 14. v. 1. 1. Reg. c. 18. v. 28. ierem. c. 16. v. 6. Ultimo notandum, Hebraeum Ham], multi Cham scribunt, aspiratione densa mutata in x] Graecorum. Inde est, quod a priscis incolis Aegyptus vocabatur Chamia vel Chemia, i. e. terra Cham, quomodo illam appellat Psaltes, Psal. 78. v. 51. Plutarchus, in Iside, qui Aegyptios ignorabat a Chamo esse oriundos, a terrae nigredine putavit ita nominari: *e)/ti], inquit, th\n *ai)/gupton en toi=s2 ma/lista mela/ggeion ou)=s1an, w(/sper to\ me/lan to=u o)fqalmou= *xhmi/a kalou=tin]. Et vero Gen c. 30. ubi de coloribus pecudum Labanis et Iacobi agitur, Chom] pro nigro quater v. 32. 33. 35. 40. occurrit. Tamen *xhmi/a] videtur potius ad Chamum pertinere, ut et apud Steph. in *ai)/guptos], aliud Aegypti nomen compositum *e(rmoxu/mios], et in Aegypto pagi, vel urbes xe/mmis2 yw/xemmis2, yitta/xemmis2], etc. Cophtitae etiam, qui vetusta nomina pertinacissime retinent, Aegyptum hodie Chemi vocant. Nic. Lloydius. Adde Torniel. Salian. in Annal. Genebr. l. 1. Chron. Vide et Chanaa, et Menes. Coeterum Cham, cum posteritate sua, inprimis tamen Chenaane filio, undis diluvii exstinctam sectam Kainiticam, in lucem revocare coepit: unde genus humanum iterum in duas sectas, Sethianos et Kainitas divisa est; quarum prior in sola Noachi familia, neque tamen inter omnes, neuq ediu permansit: Posterior a Chamo et Chenaane excitata, longe lateque se extendit. Vide Lactant. l. 2. c. 14. Iaphetiis quoque et Semitis in sua castra pertractis: praecipue tamen, rerum potiente Nimrodo, invaluit. Fuit autem haec plane Epicurea, consistens in abnegatione Providentiae divinae et immortalitatis animarum. Tunc et artes illicitae ortae sunt, ac Philosophia in Satanicam Magiam tota degeneravit, qua inprimis filius Chami Chus excelluisse dicitur: Unde Chamus Graecis Zoroastres et Iuppiter Hammon creditus, mansitque Philosophia per plurimas aetates cum Magia coniuncta. Georg. Hornius Hist. Phil. l. 2. c. 9.
CHAMAEPI
Parochi et Paranymphi, apud Romanos, dicti sunt amici velconsanguinei, quotum duo Sponsam, nocturno tempore, flammeo velatam et carpento seu pilento vectam, in domum mariti futuri deducebant ac comitabantur. Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 2. paralipom. ad c. 19. Melius Chamaepus, Graece *xamai/pous2], sponsa (ut dictum in hac voce) quae pedibus incedebat. Nobiliores enim Graecorum sponsae rheda ad Sponsum vehebantur; cuius rhedae axis pro foribus comburebatur, argumento constantiae ac moderationis: ne coniunctionis alienae, neve novi coniugii fluctuantem animum occuparet cogitatio; neve hac illac evagandi, quod vitium est feminis maxime familiare, caperer impetus. Iul. Caes. Scaliger, Poetices l. 3. c. 101.
CHAMOS
nomen idoli Moabitarum, cui Salomon, a peregrinis nxoribus seduci se passus, fanum, in excelso monte, prope Hierosolymam, exstruxit, 1. Reg. c. 11. v. 7. aliis Chemosh. B. Hieronymus in Esaiam, c. 15. v. 2. In Nabo erat Chemosh idolum consecratum, quod alio nomine appellatur Beelphegor. Nicetas in Gregorium, dicit fuisse Veneris statuam. Quidam putant, quod sit *kw=mos] Graecorum, Deus Commessationis, alii Bacchum. Vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 7. Chanaan, fil. Cham. Gen c. 10. v. 6. Bochartus eundem esse vult cum Mercurio, l. 1. Phaleg, c. 2. Primo, quia uterque Iovis fuit filius, i. e. Hami. Secundo, utrique a mercibus et mercatura nomen. Hebraeis enim Chanaan mercatorem] sonat. Tertio, quomodo fratrum servus indigitatur Chanaan, ita Mercurium in caelo Ethnici ser vilibus ministeriis addixetunt, unde tam acerba illius apud matrem expostulatio in Luciani dialogis, in quo sunt collocutores Mercurius et Maia: Quid non dicam ego, qui solus tot negotia sustineo, quibus delassor pro\s2 tos1au/tas2 a)phres1i/as2 dia sp w/menos,] in tam multa ministeria distractus; Me siquidem mane surgentem s1ai/rein to\ s1umpo/s1ion dei=], verrere oportet convivii cenaculum. Et curiam th\n *e)kklhs1i/an] ubi stravero, et singula composuero, Fovi est assistendum, ad perferenda illius mandata toto die sursum et deorsum cursitando. Et paulo post, cum aliorum Iovis filiorum sorte suam conferens; Hic quidem, inquit, Alcmenae, ille Semeles filius, ambo iniseris mulieribus prognati, secure epulantur, at ego Atlantide Maia progenitus diakonou=mai au)toi=s2], illis servio. Denique se talem esse queritur, w(/sper oi( en th= gh|= kakw=s2 doulen/ontes2], quales ii, qui duram in terris servitutem serviunt. Huc facit, quod a Poenis Sumes], i. e. minister, et ab Etruscis Camillus dicitur, i. e. servus deorum, aut minister. Nic. Lloydius.
CHANAAN
fil. Chami, cui Noachus tamquam indici, et primo auctori contumeliae sibi ab hoc illatae, maledixit, Gen c. 9. v. 25. reliquisque cum tota posteritate servum subiecit. Chrysostomus diras has in Gabaonitis impletas statuit. Genebrardus Chananaeos plurimosque Africae populos Regibus peregrinis Asiae Europaeque propterea obnoxios asserit, Persis nempe, Ptolemaeis, Graecis, Romanis, Vandalis, Saracenis, Turcis, Arabibus. Alii credunt Prophetico spititu praevidisse et praedixisse Noachum abnormia crimina 7. populorum Chananaeae, et corum destructionem, factam a Mose, Iosua, Iudicibus, et Regibus Israel. Hoc certum est, hodieque Chanaanis huius Chamique posteros, in Oriente, pecudum more distrahi, et nudam, cum reliquo corpore, etiam illam partem ostendere, quam abscondi honestas iubet. Vide Chrysost homil. 8. in Matth. Genebr. l. 1. Chr. A. C. 1657. Torniel. A. M. 1666. etc.
CHANANI
nomen viri. Nehem c. 9. v. 4. Latine praeparatio, vel basis mea.
CHARCHAMISH
Esai c. 10. v. 9. lege Charchemish. Aliis Charcumis et Charmande, oppid. Arabiae desertae, in confinio Chaldeae, prope montes Babylonios, multis miliarib. ab Euphrate. Baudrand.
CHARMI
fil. Ruben. Gen c. 46. v. 9. Filius Iuda. 1. Paral. c. 4. v. 1. qui Gen c. 46. v. 12. dicitur Er. praeterea filius Zadi. Ios. c. 7. v. 1.
CHARSHENA
nomen viri. Esth c. 1. v. 14.
CHASLUIM
fil. Misraim, Gen c. 19. v. 14. Hebr. Chaslubim populi nomen, qui et Philistini, sive corrupte Palaestini. Eos Colchos esse, multis argumentis probantem vide sis Virum magnum in Phalege, l. 4. c. 31.
CHASPHOR
Palestinae oppid. 1. Macchab c. 5. v. 26. Ioseph. Iud. Ant. l. 12.
CHELIAU
nomen viri, Esdr c. 10. v. 34.
CHELION_vel_CHILION
h. e. consummatus, vel perfectus, aut totus columbinus, filius Elimelech. Ruth c. 1. v. 2.
CHELMAD
nomen urbis, Ezech c. 27. v.23.
CHELMON
nomen loci inter Belma, et Bethuliam. Iudith c. 7. v. 3.
CHEMOSH
Moabitarum numen. Ierem c. 48. v. 46. *xamw=s2] LXX. interpretes vocant; et nomine tantummodo a Phegorio Deo hunc distare sentit D. Hieronymus. Philo Iudaeus, Allegor. 2. *xamw\s2 e(rmhneu/etai w(s2 yhla/fhma], quod caecorum fere proprium. Sane mosch] est contrectavit, seu palpavit, et elementum Caph servile, w(s2] interpretatur.
CHENNE
i. e. basis, rectitudo, vel praeparatio, urbs Ezech c. 27. v. 23.
CHEREM
Hebraeis a)na/qema], Levit c. 27. v. 21. a verbo charam, quod proprie fignificat rem aliquam ab usu communi eximere ac segregare, ut Deo consecretut, Graecis a)fori/zein] et a)naqei=nai]; atque inde pro perdere sumitur, quia res ei perit, a cuius usibus abscinditur, ac Deo vindicatur. Hinc Cherem, Excommunicationis apud Iudaeos species. Et quidem, ut latum a Deo in Angelos Apostatas iudicium, et Adami extra Paradisum exilium, procul a mysticae arboris aspectu ac contactu, Caini quoque a facie Dei fugam et incircumcisos sub lege im mundosve legaliter, Templo ac cetemoniis prohibitos, omittam: Labente inprimis Republ. et au)tonomi/a|] sub exterorum Imperio, sub Templo secundo inprimis Excommunicatio sollennis viguit; cuius primum exemplum nonnulli ex Esra c. 10. v. 7, 8. arcessendum contendunt. A quo tempore de Synagoga frequenter eiecti, qui contra sacrorum Leges peccaverant, quod in N. T. dicitur, a)pos1una/gwgon poiei=n, a)fori/zein, e)kba/llein]. Unde et eo in Templo peculiaris Excommunicatorum prta, et sub eodem tres disciplinae gradus, secundum quesdam numerati, Niddui,] Cherem,] et Shammatha,] quorum ille aliquem Ecclesia et promiscuo convictu arcuerit; iste peccatorem, ut profanum, ac a Res publ. Israelis alienum, non sine diris, ac maledictionibus, extra Ecclesiae ac Rei publ. illius pomoeria relegaverit, hic autem eum suprema demum sententia perulerit, ac extra Ecclesiam eiectum, sine ulla imposterum venia, horrendo carmine, congestisque diris ac exsecrationibus, inter tubarum strepitum, Dei tandem iudicio reliquerit. Quam tamen alii extremam sententiam apud illos non agnoscentes, Niddui et Sammatha fere alternare, nec siguificatu, sed gradu tantum, differre statuunt, duosque tantum excommunicationis gradus faciunt, qui in Cherem, quod externunationem ex Israele dicebat, terminati fuerint. Qua de re vide Franc. Burmannum, Synops. Theol, Christ. Part. 2. l. 8. c. 5. §. 13. Ioann. Forbesium, Instructionum Historico-Theologic. l. 12. c. 13. §. 14. Alios, ut et hic passim, in vocibus Anathema, Excommunicatio, Shammata, etc.
CHERSYDRI
serpentum genus, ab hydris parum diversum. Qui enim hydrus hieme fuerat, dum aqua erat in lacunis, postquam ea defecit aestu, inque siccodegerecogitur, atque ita fit chersydrus, h. e. hydrus en xe/rs1w|], in sicco, degens. Tum vero infestante siti in calidis regionibus virus eius acrius multo ac ferventius. Unde Poenta, Georgic. l. 3. v. 432. Postquam exhausta palus, terraeque ardore dehiscunt, Exilit in siccum, et, ftammantia lumina torquens, Saevit agris, asperque sin, atque exterritus astu. Itaque tum morsusuo exutit, quidquid attingit. Nicander, de morsis a chersydro, Theriacon v. 363. ---- ---- ta\ d) a)/lgea fwta\ damazei] *muri/a purpole/onto) *qow=s2 d' e)pi\ guj=a xe/ontai] *prhdo/nes2.] ---- ---- Dolores autem homines domant Infiniti, tamquam incendiis depopulantes: statim autem per membra sparguntur Pustulae urentes. Imo tradit Gesnetus, in virga, eius ori admota, excitari vesicas, aut fellei coloris pustulas. Et, gladium a mucrone usque ad capulum, tetro ac caeruleo colore tingi, ac si flamma violenta corriperetur. Item, vim habere igneam hoc virus; quare semper superiora petere. Quo proin igne consumptum fuisse Herculem, Poetae fingunt, cum vestem induisset Hydraeae Lernaeae veneno tinctam. Vide Ovid. Metam. l. 9. Fab. 3. Senecam in Hercule Oetaeo, v. 1216. Sophoclem in Trachiniis, ubi vellus etiam hoc veneno tinctum, tamquam igne secreto, carpitur et consumitur, Alios. Id verius, seraphim illos, Numeror c. 21. v. 9. a quibus morsi Israelitae, in Deserto, aenei serpentis aspectu sanati sunt, non alios, quam Chersydros fuisse, uti plutibus probat Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 13. Dicti autem illi seraphim Hebraeis, h. e. ardentes et exurentes, Graecis e)kprhstai\]: quos vias obsidere circa Caniculares maxime dies, qua tempestate calamitatem hanc Israelitis contigisse, Idem docet, ait Nicander, ubi supra. Vide quoque supra ubi de Aeneo, Serpente.
CHERUB
Hebr. est alata imago, similis iuveni, dici volunt ex sicut], et rebe, puer, adolescens]. Chaldaice enim reba] est crescere, adolescere. In Scriptura sancta vox legitut pro angelo, et specie angeli, qui, ut alatus iuvenis pingitur, ad significandum robur, et velocitatem in expediendis Dei iussis. Plurali numero Cherubim dicuntut. De quibus Ioh. Drusius, Commentar. ad diffitiliora loca Exodi, c. 44. De Cherubis, inquit, quatuor opiniones sunt. Una est veterum Hebraeorum, qui scribunt, eos formam babuisse puerorum, aut iuvenum, quod ex etymo colligunt, argumento admodum infirmo Cherubim, tanquam pueri et juvenes]. Altera est Hifcani, et altorum quorundam, qui censent angelos fuilsse avium formam referentes, und eeis alae tribuantur. Tertia opimio est Iosephi, scribentis animalia fuisse alata, nemini mortalium unquam visa. Origen. l. 3. c. 6. Quarta est Abenezrae, qui scribit, generale nomen esse ad omnes formas. Hi a nullo conspiciebantur, nisi a solo sacerdote, cum intratet in Sanctum Sanctorum semel in anno. Nic. Lloydius. Arcam nempe obumbrabant, in intimo Sanctuarii recessu, quos bovis habuisse speciem, atque indeesse, quod Aaron et Ieroboam verum Deum vituli forma coli voluerint, creditum nonnullis; eo quod uni ex quatuor animalibus, de quibus Ezech c. 1. v. 7, 10. et Apocal c. 4. v. 7. uno loco facies bovis, altero facies Cherub, tribuatur. Sed de Aarone res palam falsa, cum, quo tempotempore fudit vitulum, Arca foederis nondum fuerit fabrieata. Hoc saltem certum, vitulorum pedes illis tribui, Ezech c. 1. v. 7. illosque, licet vatias amimalium formas exhiberent, ad bovis tamen speciem accessisse propius. Et verbum cherab], unde Cherub ortum, arandi notionem apud Syrosobtinere, constat, etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 41. et infra in voce Vitulus. Ad horum similitudinem Cherubim, in antiqq. Romanis Ceremonialibus, vocantur pretiosa quaedam ornamenta, quae Angelus Rocca, in aliqua gemma sculpta atque in pluviali Pontificio, pro pectorali, inserviisie, existimat. Car. vero et Dominicus Macri, in cacumine hastarum ea posita, et ad latus Pontificis equitantis, ultimo loco praeferri solita, neque alia, quam bina illa flabella esse aiunt, quae ad tegendum Pontificis caput deferri solebant, Seraphim quoque alias dicta. Mosci in processionibus fuis 4. Cherubim super hastas deferunt. Graeci vero in epigonatio illos depingunt: hic enim sacer habitus Euangelicae praedicationis et doctrinae Ecclesiasticae illis symbolum est, vide Macrum utrumque in Hierolex.
CHILIARCHUS
nomen officii, in regia olim Persarum aula. C. Nepos, Conone, c. 3. Posteaquam venit (Donon) primum ex more Persarum ad Chiliarchum, qui secundum Imperii gradum tenebat, Tithraustem accessit, seque ostendit cum Rege colloqui velle, nemo enim sine hoc admittitur. Unde idem *ei)s1aggeleu\s2] Diodor. Sic. l. 16. ubi de Aristozane. Aliquando tamen officia haec separata, et Chiliarchi dignitatem *ei)s1aggele/ws2] seu Internuntii honore ampliorem celsioremque fuisse, colligitur ex eodem, l. seq. ubi Aristozanem primum *ei)s1aggele/a], postea demum ad Chiliarchi dignitatem ascendisse tradit. Idem Megisthanes vocabatur, et insuper post Regem totius regiae curationem habebat, quemadmodum apud Aegyptios Dioecetes. Nec vero dissimile, hunc unum fuisse ex Persarum *dorufo/rois2], qui ad numerum millenarium ascendebant, teste Athenaeo, l. 13. c. 3. quibus aliquanto viliores erant Cubicularii ad ostium palatii, quos pulourou\s2] vocabant, vel secundum Plutarchum *kateunasta/s2]. Coeterum *xili/arxos] Graecis vulgo dicitur, qui mille viris praefectus est. Quo sensu vox apud Curtium occurrit, l. 5. c. 2. Novem, qui fortissimi iudicati essent, singulis militum milibus praefuturi erant; Chiliarchos vocabant. Et Iosephum, de bello Iud. l. 3. Milites ad Centuriones, illi ad Chiliarchos conveniunt. Hieronymus talem Tribunum dixit Exod c. 18. 35c. Vide Keuchenium aliosque ad Nepotem d. l.
CHIMMAM
urbs iuxta Bethlehem. Ierem c. 41. v. 17. Item nomen viri. 2. Sam. c. 19. v. 37. Barzillai filii. lege Chimham.
CHIRIDOTAE
tunicae dictae sunt manicatae, quarum meminit Naevius: Mollicinam, crocutam, chiridotam, ricam. Nomen habent a Graeco *xeiri\s2], i. e. manica. Dc iis A. Gellius l. 7. c. 12. Tunicis, inquit, uti virum prolixis ultra brachia et usque inprimores manus ac prope in digites, Romae atque omni in Latio indecorum fuit. Eas tunicas Graeco vocabulo nostri Chiridotas appellaverunt: feminisque solis vestem longe lateque diffusam decaram existimaverunt, ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda. Addit dein, primo Romavos sine tunicis, solla toga amictos; poltea exomidas, i. e. tunicas fubstrictas ac breves, quae citra humerum desinebant, gestase. Curtius quoque, l. 3. c. 3. mollitiem luxumque Persarum describens, Illi vestem, inquit, auro distinctam habebant, manicatasque tunicas, gemmis etiam adornatas. Unde Suetonius in Caligeula, c. 52. in eo, Dio, l. 72. in Commodo, et, l. 78. in Caracalla, hanc vestem reprehendunt. Dalmaticas vero Chiridotas Iul. Capitolini in Pertinace, c. 8. ubi haber, Per tunicas Paenulasque, lacernas et chirodotas Dalmatarum et cirratas, etc. quod attinet, forte et auro intexto pretiosae erant. Hinc apud Lampridium Commodus, c. 25. in publicum Dalmaticatus processisse, atque ita signum emittendis quadrigis dedisse; Legitur. Vide Thom Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 35. et Octav. Ferratium, de re Vestiaria, part. 1. l. 3. c. 8. Addo faltem, apud Capitolin. Pro Chirodotas, ut vulgo habetur, Chiridotas, legendum. Graece enim *xeiridwto\s2] huiusmodi tunicadicta, i. e. habens xeiri/das2]; seu manuleata; aliteriisdem Graecis xarpwto\s2], quod usque admanus karpo\n] pertingereut. Salmas. ad loc. unde Carpetta, quod vide.
CHITIM_seu_CITHIM
silius Iavan, Gen c. 10. v. 4. a quo Macedones orti: Namque et vetus nomen *make/ths2], quo antiquitas pro Macedo usa est, haud dubie a Chitim factum est; et Citheos fuisse in locis Macedoniae vicinis, ex Homero patet, qui illos paruisse Mysorum Regi Telepho natrat, Odyss. l. 11. Quare liber 1. Macchabaeorum, c. 1. v. 1. Alexandrum Regem Cithim vocat: a quibus cum orti sint Latini, (Suidas enim Latinum, Telephi filium, Ceteos in Italiam duxisse tradit) vox Chithim tum Macedonas tum Italos complecti videtur. Hinc et in Numeris, c. 24. v. 24. vaticinatur Balaam, venturas esse classes ex Cithim, quae Assyrios et Ebraeos essent deleturae; Quod in Romanos potius, quam Macedonas quadrat. Phil. Melanchthon, in c. 11. Danielis. Vide quoque Georg. Hornium Histor. Philos. l. 3. c. 2.
CHIUN
idolum Israelitarum, cuius mentio Amosi, c. 5. v. 26. Herculem repraesentavit, qui, Aegyptiorum lingua Chon dictus, Solis erat symbolum: sive enim nomen eius ab Hebraeo Hier col; i. e. illuminavit omnia; sive a Graeco *h(/ras2 kle/os], i.e aeris gloria deducas, Solem intelligi clarissimum est. Quae enim alia est aeris, nisi a Sole, illuminatio? Macrob. Saturn. l. 1. c. 20. Vide Thom. Godwyn. de ritibus Hebr l. 4. c. 2. Aliud Vossius sentit infra videbimus in Ciun.
CHIUS
iactus in ludo talorum infortunatus, idem cum Cane vel Canicula; Suid. *o( me\n *xi/os e)dun/ato e(\n, o( de\ *kw=os e(\c], Chius unionem, Cous senionem valebat. Anglis Ace. Unde Proverb. *kw=ospro\s2 *xi/on], cum Gigantem Pygmaeo, magna parvis, componimus. Th. Godwn. Anthol. Rom l. 2. sect. 3. c. 13.
CHOBAR_vel_CHEBAR
fluv. in terra Chaldaeorum, ramus Euphratis, de quo Ptol. et Strabo, ubi Ezechiel visionem vidit. Ezech c. 1. v. 3. E' Mesopotamiascatere, et postlongum tractum, prope locum, ubi Ezechiel sepultus credatur, in Euphratem se exonerare hodieque antiquam appellationem retinere, ex indigenis sese audivisse, refert Deminicus Macer in Hierolex.
CHODORLAHOMOR_vel_CHEDORLAOMER
Rex Aelamitarum, unde Persae oriundi, victus ab Abrahamo A. M. 2118. Vide Gen c. 14. v. 4.
CHOL-HOZA
pater Sellum. Nehem c. 3. v. 15. Latine omnis propheta, vel videns, aut omne pectus.
CHORAZIN
Galilaeae oppid. nunc desertum in secundo lapide a Capharnaeo Matth c. 11. v. 21. et Luc c. 10. v. 13. Hieronym.
CHOREA
nomen saltationem denotans, und eortum, docet Mercurialis: Loca, inquiens, ubi saltationes peragerentur, primo, cum nondum excultae essent, fuere vici, et plateae publicae; deinde, cum maiorem dignitatem atque ornamentum recepissent, ad Theatrorum partes quasdam translatae suerunt, quae et ab Aristotele et Polluce, ob id, Orchestrae vocatae fuerunt; unde etiam Chorea, nomen saltationis perelegans, manavit. A Theatris ad palaestras postea transiere; inde in Convivia, etc. Vide cum de Arte Gymnast. l. 2. c. 7. sub fin. Affinis vox Chorus est, quo collegium Musicorum dicitur Servio, ad Georgic. l. 1. et Iurecoss. l. 79. de Legat. 3. l. 34. de Aedilitio edicto. Seneca eleganter, Ep. 84. Non vides, quam multorum vocibus Chorus constet? Unde Choraules servus, apud Romanos. Vide Pignorium Comm. de Servis et supra. At Choragus dicebatur Athemensibus, qui sumptus praebebat ad Ludos, kai\ o)/yin], i. e. choragium, quo instruebatur Theatrum et chorus: a quo xorhgi/a], unum ex muneribus pacis publicis, quae altero quoque anno cives ex Lege obibant. Designabant autem Choragos unaquaeque Tribus suos, qui sic constituti sortiebantur pro contione tibicines, praesidente Archonte, ex bac Lege: *e)n *ekklhs1i/a| to\n *a)/rxonta e)piklhrou=n toi=s2 *xoroi=s2 tou\s2, *au)lhta/s2], Archontes pro contione Tibicines Choris sortito danto. Nempe sortiebantur primo se Choragi, dein is, cui sors prima obtigerat, primus eligebat Tibicinem, quem vellet; cui secunda sors, secumdum etc. quae sortitio fiebat mense integro, antequam darentur ludi, in quos chori instruebantur; idque, ut omnia rite fierent et ad celebrandos maiori cum voluptate ac dignitate Ludos. Erat vero Lege cautum, ne quis peregtinus in Choro saltaret; in quam si commisisset Choragus, drachmis 1000. multabatur: ita enim illa habet, *mh\ xoreu/ein ce/non, h)/ xili/as2 a)poti/nein to\n *xorhgo\n], apud Plut. Phocion. Atque id religiose observatum est in Dionysiis toi=s2 kat) a)/stu]; at non item in Lenaeis, toi=s2 kait) argou\s2], quibus non tantum peregrini saltare in choro poterant, sed etiam inquilini ipsi erant Choragi ac praebitores, uti discimus ex Interprete Comici ad Plutum. Ipsis vero ludis Choragus, si peregrinum in Choro saltantem in ius raperet, ad Archontem, 50. drachmis; si e scena exturbasset ac suo movisset loco, 1000. multabatur; ex Lege Demostheni memorata in Midian. Nolebant enim quidpiam inauspicati fieri in diebus illis festis: Ludis vero peractis iudicia reddebantur. Sed nec ignominia notatis in Choro saltare licebat; quod si facerent, poterant de scena deturbari et loco moveri, ex Lege: *e)cei=nai tou\s2 a)ti/mous2 a)gwnizome/nous2 e)pilamba/nesqai th=s xeiro\s2 kai\ e)ca/gein e)k th=s qume/lhst]. Vide Demosthenem Midian. E' quibus patet, quantum abfuerint a Romanis hac in parte Athenienses, qui non nisi e civibus Chorum constare volebant: cum Romani sibi privatim Choros habuerint e servis coaevis, qui cantare noverant ac saltare: unde apud Celsum, l. 9. Digestorum, si Chorus aut samilia legetur, perinde est, quasi singuli homines legati sint, etc. Vide Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 3. tit. 4. et infra in voce Saltatio, uti de epulo, quo tribum suam excipiebant Choragi, aliquid infra, voce Epulones. Addam hic saltem, de Choreis Gentilium, quibus in Sacris suis utebantur, etiam Apostolo indigitatis 1. Corinth. c. 10. v. 7. Certe nulla Sacra in Delo peracta, quibus saltatio non fuerit adhibita, refertque Plato de LL. l. 2. singulis Diis singularia sacrificia atque choreas fuisse solitas accommodari. Inprimis vero celebres Choreae Catyatidum fuere, de quibus supra; item Corybantum seu Curetum. Sic memorat sollennes Choreas et lusus, ad Sacra Bacchi et Palladis, Papinius statius, Achilleid. l. 1. v. 208. ----- imbelli nuper Lycomedis in aula Virgineos coetus et littora persona ludo Audierat ----- Ad sacra Dianae, Virg. l. 1. Aen. v. 502. Qualis in Eurotae ripis, aut per iuga Cynthi Exercet Diana choros, quam mille secutae Hinc atque hinc glomerantur Oreades ----- Saltantes enim et tripudiantes de montibus et campis in urbem Spartam, de qua hic, unde ad sacra Dianae prodierant, redibant Virgines, vetus Scholiastes Statii ad l. Mox laudandum, etc. Alia Chorearum genera conglomerat Statius, Achilleid. l. 2. v. 152. Iamque movent gressus: thyasisque Ismenia buxus Signa dedit, quater ara Rheae, quater Evia pulsant Terga manu, variosque quater legere recursus. Tunc thyrsos pariterque levant, pariterque reponunt; Multiplicantque gradum, modo quo Curetes in actu, Quoque pii Samothraces eunt: nunc obvia versae Pectine Amazonio, modo quo citat arbe Lacaenas Delia, plaudentesque suis intorquet Amyclis. Vovebantur autem et solvebantur quoque Diis choreae, rebus bene gestis; quo nomine non semel puellas adhortatur Horatius, et plenae Tragoediae. Virg. l. 11. Aen. v. 2. Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis Praecipitant curae, turbataque funere mens est, Vota Deum primo Vector solvebat Eoo. Et Statius iterum, Thebaid. l. 4. v. 209. ----- ----- ----- Dabit aptior ista Fors Deus, Argolicasque habitu praestabo maritas, Cum Regis coniux, cum te mihi sospite, templa Votivis implenda choris; nunc induat illa. Circumibant vero Aras saltantes, dextro interiore gyro, uti Aristophanes tradit in Pace: quemadmodum contrario gyro lustrabant rogos in Decursionibus funebribus, apud eundem Statium, etc. Plura de priscae hoc superstitionis more, quem Daemonum infandos cultores etiamnum servare, discas ex Petro de Valle Part. 4. Itiner. Vide apud Petrum Lancreum Senatorem Burdigal. in Commentario erudito Gallice scripto, praecipue, l. 2. c. 4. ubi typus aeneus spectandas istas choreas proponit. Illum vero idololatricas gentes, velut simias, kakozhli/a|] quadam traxisse, a sacris illis choreis, quarum in Scriptura mentio, verisimile fit. Quod tamen Sancti non fecerunt, in omnibus Sacris, sed tantum in celebratione alicuius recentis beneficii, ad animi sui laetitiam et eu)xaristi/an] erga Deum testificandam. Adde, quod Gentilium choreae, praeter impium finem, thymelicis gestibus lascivis et plane indecentibus exercebantur: qui a modestia et gravitate Sanctorum, in cultu divino, procul aberant. Sed nec Choreas et saltationes unquam vel instituit vel requisivit Deus in Populo suo sacris operante, quem tamen variis ceremoniis oneravit: sua id sponte Sancti illi fecare. Postea vero apud ipsos Israelitas Idololatrae ad profana sua sacra hunc ritum traxere, Exodi, c. 32. v. 6. Surgentesque mane, obtulerunt holocansta, et hostias pacificas et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere; ad quem locum Paulos respicit d. l. Nempe vituli cultores post epulas surrexere ad ludendum, h. e. saltandum coram vitulo. Eodem referendum, quod in sollenni festo puellae choreis indulsisse leguntur, Iudicum c. 21. v. 21. id enim ex Idololatrarum itidem more factum videtur. Ita ergo festivitates Gentilium cum cantu, choreis et comessationibus peragebantur. Proprie enim *xorei=a h( met) w)|dh=s2 o)/rxhs1is2], Chorea cum cantu saltatio est. Scaliger, Poetices l. 1. c. 18. Saltatio quaedam sine cantu fuit, eaque vetustissima. Deinde cantus additus, quem postea *xorei=an] appellarunt. Quod prohibet Paulus Roman. c. 13. v. 13. eu)xhmo/nws2 peripas1h/twmen mh\ kwmois2 kai\ um/qais2], composite ambulemus, non in commessationibus et ebrietatibus. Ubi kw=mos], iuxta Suidam, idem quod me/qh kai\ drxhs1mo\s2], Temulentia et saltatio. Sed et Canon 53. Concilii Laodiceni, Christianos iubens s1emnw=s2 deipnei=n], venerabiliter cenare, vetat illos balli/zein h) \ o)rxei=sqai], plaudere vel saltare, etc. Vide Gev. Elmenhorst, Observationibus ad Arnob. adv. Gent. l. 2. A. Rivetum, Commentar. in Exod c. 15. v. 21. c. 32. loc. cit. et plura hanc in rem apud Car. Paschalium, Coronar. l. 2. c. 15. ubi Virgines, imo omnes alios coronatos Choreas duxisse, pluribus docet.
CHOROEI_vel_HORRAEI
Deuter c. 2. v. 12. dicuntur populi gigantes, expulsi a filiis Edom ex monte Seir. Latin. furores aut libertates, sive foramina.
CHRISTUS
Iesu mundi Redemptoris cognomentum. Ab Hebraeo vel Sytiaco sic dictus, Ioh. c. 1. v. 42. *eu(rh/kamen to\n *messi/an, o(/ e)sti meqermhneuo/menon, o( *xristo\s2.] Ubi Nounus, *su/tgene *messi/an s1ofo\n eu(/romen, o(\s2 qeo\s2 a)nh\q] *xristo\s2 *iou)dai/ois1in a)kou/etai *e(lla/di fwnh=|.] Latini vero a Iudaeorum ritibus, ac doctrina Christi alieni, nomen hoc non recte intellexere, Dominumque nostrum ac Servatorem Chrestum, a Graeco *xrhsto\s2] vocaverunt. Sueton. in Claudio, c. 25. Iudaeos, impulsore Chresto, assidue tumultuantes Roma expulit. Inde etiam Chrestianos vocabant eos, qui Christo nomen suum dedere. Tertull. adv. Gent. Sed et cum perperam Christianus pronuntiatur a vibus (nam nec nominis certa est notitia penes vos) de suavitate vel benignitate compositum est. Lactant. l. 4. c. 7. Sed exponenda huius nomins ratio est propter ignorantium errorem, qui eum immutata litera Chrestum solent dicere. Quo errore, Iustinus Martyr sui temporis Christianos culpa absolvit: *e)pei\ o(/s1on ge e)k to=u kathgorhme/nou h(mw=n o)no/matos xrhsto/tatoi u(pa/rxwmen,] et rursum *xrhstianoi\ ga\r ei)=nai kathgorou/meqa, to\ de\ *xrhsto\n mis1ei=sqai ou) di/kaion.] Haec ille, Apol. 2. Verumenimvero rectum nomen, uti diximus, est Christus, cuius etymon idem innuit Iustinus, *xristos2 me\n para\ to\ kexri/sqai.] Ab unctione scil. sic dictus est. *to\ to=u *xristou= o)/noma prw=ton *mws1e/a toi=s2 xriome/nois2 e)piqei=nai,] ait Euseb. Dem. Euang l. 4. c. 15. Et Lactant. l. 4. c. 7. Quoniam Graeti veteres xri/esqai] dicebant ungi, quod nunc a)lei/fesqai], ob hanc rationem, nos eum Christum nuncupamus. Prima tamen huius vocis significatio satis comperta nondum videtur. Primus antiquorum, quem scio, qui hoc vocabulo usus est, fuit Aeschylus in Prometheo Vincto: *ou)k h)=n a)le/chm) ou)de\n, ou)de\ brw/s1imon] *ou) xristo\n, ou)de\ pisto\n, a)lla\ farma/kwn] *xrei/a? kates1ke/lleto.] ---- ---- Ubi Scholiastes exponit, ou)/te de\ di) e)pixri/s1ews2 e)/cwqen]. Sic Schol. Aristoph. *tw=n farma/kwn ta\ me/n e)sti kataplasta\, ta\ de\ xrista\, ta\ de\ pota/.] Et sic to\ xristo\n], idem erit quod to\ e)/gxriston] apud Theocritum, Idyll. 11. *ou)de\n potto\n e)/rwta pefu/kei fa/rmakon a)/llo] *niki/a, ou)/t) e)/gxriston (e)mi\n dokei=) ou)/t) e)pi/paston,] *h) \ tai\ *pie/rides2.] ---- ---- Ubi Schol. *i)ste/on, o(/ti tw= farma/kwn ta\ me/n ei)s1i xrista\, h)/goun a(/per xrio/meqa ei)s2 qerapei/an, ta\ de\ pota\, a(/per pi/nomen, ta\ de\ e)pi/pasta, a(/per e)pipa/ttomen]. Sic Euripides in Hippolyto, *po/tera de\ xristo\n, h)/ poto\n to\ fa/rmakon.] Quamvis autem prima significatio to=u *xristou=] actum, vel materiam unctionis denotat apud Graecos, non autem personam, qui ungitur, tamen 72. Interpretes voce to=u xrisqe/ntos, h)\to=u kexris1me/nou] utuntur. Unde *xristo\s2, o( kexris1me/nos tw=| e)lai/w.] Nic. Lloydius. Hunc dulcissimum Servatorem nostrum Tiberius Imperator cognita Historia Resurrectionis eius, ex Epistola Pontii Pilati, Deum esse proclamandum censuit, ni Senatus obstitisset: sed qui indigebat suffragiis hominum, coaeternus Patri Deus? Euseb. l. 2. c. 2. Alexander quoque Severus, in larario suo, inter Divos Priocipes, et animas sanctiores, iuxta Abrahamum, Orpheum et Apollonium coluit, miseranda potius quam ridenda superstitione. Oros. l. 7. c. 11. etc. Imo et a Turcis pro Propheta habetur, sed qui Mahomete minor: contra Moysis effatum, Deuter c. 18. v. 15. Solis Christianis, unde et ills nomen, salutaris CHRISTI huius notitia caelitus concessa est, quam in S. Scriptura scrurari indies unicas suas delitias iudicant. Vide Iesus Christus.
CHRYSOASPIDES_et_Argyraspides
dicti sunt milites, als armis auro vel argento obductis, quo maior pompa ac apparatus elset. Vide Iustin. l. 12. c. 7. Ael. Lamprid. in Severo, c. 30. etc. P. Orosius, l. 3. c. 23. Ultimo consilio, inquit, Argyraspidas, ob arma deargentata sic dictos, h. e. milites qui sub Alexandro mditaaverant, in auxilius rogat. Macrob. Saturn. l. 2. c. 2. ostentabat Antiochus in campo ingentes copias, convertebatque exercitum insignibus aureis et argenteis florentem. Hinc Ovid. de Ponto, l. 3. Ep. 4. v. 103. Scuta, sed et galeae gemmis radientur et auro. etc. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 10.Paralip. ad c. 10. Berneggerum ad Iustinum, l. 12. c. 7. Casaubon. ad Lamprid. d. l. etc.
CHRYSOLAMPIS
gemmae nomen,de qua ita Solinus, c. 30. ubi hyacinthus, ibi ei chrysopastus, (lege Chrysolampis) apparet; quem lapidem lux celat, produnt tenebrae. Haec enim in illo diversitas est, ut nocte igneus sit, die pallidus. Haec enim de Chrysolampide tradit Plivius: quam gemmam cum Chrysopasto Solinus confudit. Sed Chrysopastus, chrysolithi species, nec optimae; cui nomen, quod aurea scobe quasi aspersa esset. Interim ab auri colore utraque nomen sortita est, nec amplius quicquam signatur chrysolithi, quam chrysolampidis, nuncupatione. Praeterea utrumque, quemadmodem et hyacinthum, in Aethipia gigni, scribit Plin. l. 37. c. 10. Quam in rem vide Salmas, ad Solin. p. 406. In Sacro Pextorali Sacerdotis Hebraeorum Summi, Exodi c. 28. v. 17. inter XII. gemmas, quibus illud praefulgebat, ultimam quidam ponunt hanc gemmam, in primo ordine, ubi in Hebraeo vox est pitdah]. Sed plerique topazium hic intelligi malunt, uti docet A. Rivetus ad loc. Vide quoque Baccium de Nat. Gemmar. c. 4. et ibid. Gobelchoverum, nec non Fr. Rueum de Gemmis, l. 2. c. 9.
CHRYSOPRASUS
Graece *xrus1o/pras1os], inter gemmas XII. quae totidem fundamenta constituunt Hierosolymae Novae, apud Iuannem Apocalyps. c. 21. v. 20. decimo loco memoratur: o( o)/gdoos bh/rullos. o( e)/nnatos, topa/zion. o( de/katos, *xrus1o/pras1os], Octavus beryllus, nonus, topazius, decimus, Chrysoprasus. Eiusdem mentio inter XII. gemmas, in sacro Pectorali, Pontificis Maximi apud Israelitas, Exodi c. 28. v. 11. Et hunc ordinem secundum, Chrysoprasum (inseruerunt) sapphirum et adamantem. Sic enim vocem Hebraeam nophec], Tremellius et Iunius reddunt. Vulgata vero Carbunculum interpretatur, uti a)/nqraka] Septuaginata; Chalcedonium Hebraeorum nonnulli. Quorum quidquid sit, Chrysoprasus, gemma est, ex porraceo virore et auri fulgore mixtum habens colorem, unde ei quoque nomen. Beryllorum generi quosdam Chrysoprasum adiudicasse, Solin. ait, c. 52. imo sui generis esse quosdam existimasse, Plin. l. 37. c. 8. Vicinum genus huic est pallidius, et a quibusdam proprii generis existimatur; de Chrysoberyllo loquens. Sed, ut nomen sonare diximus, non potest pallidius esse hoc genus Chrysoberyllo; imo nec beryllo: porraceus enim color fummi est viroris et austeri, non pallidi. Forte legit in Graeco Auctore Plinius, xlwro/tero/s2 e)sti xrus1oberu/llou], quod ob ambiguitatem vocis xlwro\s2] de pallore accepit, cum de virore capere debuisset. Guttas aureas gemmae huic tribuvut Isidorus et Epiphanius, de quibus nihil apud Plinium ac Solinum, etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1106.
CHUB
i. e. exstinguens, nomen gentis. Ezech c. 30. v. 5.
CHUS
filius Cham, Gen c. 10. v. 6. 8. de quo, uti etiam de Chusaeis consulendas est Vit Magnus, in Phalege, l. 4. c. 2. Aethiopum pater. Unde niger? Ioseph. Ant. Iud. l. 1. c. 6. Tornie. A. M. 1657. 1931. Morer.
CHUSANRASATHAIM
Rex Mesopotamiae. Iosepho, Antiq. Iud. l. 5. c. 4. dictus Chusartes, Rex Mesopotamiae, vel Assyriae, Israelitas sub iugum mistit, per ann. 8. ab Othoniele, cum resipuislent, postmodum liberatos. Iudic c. 3. v. 3. Ioseph. Ant. Iud. l. 5. c. 4. Torniel. A. M. 2601. Salian. A. M. 2623. et seqq.
CIBARIAE_Leges
alias Sumptuariae dictae, ab hominum luxu occasionem habuere. Cum enim a veteri et avita Maiorum parsimonia posteri discederent, et nullum modum luxuria inveniret; cuius testes, Cincii porcellus Troianus et intergri apri conviviis illati: legum animadversione opus fuit. Lata igitur primum est Lex Orchia, quae numerum convivarum praescripsit, An. Urb. Cond. 566. Fannia dein sumptibus modum fecit assibus centum, an 588. cuius tenorem ad universam Italiam, ac eos etiam, qui vocati conviviis inter fuissent, extendit Lex Didia, an 606. Secuta Licinia, paucis mutatis, in reliquis cum Fannia congruit. Post quam lex Cornelia, minora rebus pretis imposuit: Ciborum genus et modum dein praescripsit Lex Aemilia: Quam paucis interiectis annis excepit Antia Lex, quae eos qui Magistratur ellent, Magistratumque capturi, ad certas tantum personas cenatum ire permisit. Postremo lex Iulia, profestis quidem diebus ducentos: Kalendis, Idibus, Nonis, et aliis quibusdqm diebus festivis trecentios: nuptiis vero et repotiis H. S. millies permisit. Vide quamque harum Legum, suo loco. Neque vero apud Romanos solum. sed et alias gentes, gulae obviam itum. Imo et ante lapsum Cibariam quandam legem fuisse, discimus ex Gen c. 2. v. 16. 17. ubi de arboris scienriae fructu homini prohibito. Post diluvium dein occurrit lex sanguinis usi interdicens, Gen, c. 9. v. 4. quae sub lege repetita. Adipis eadem ratio: quae ambo Deo tum sacra erant, vide hic vocibus Adeps et Sanguis. Praeter haec, varia etiam animalium genera vetita fuere, de quibus vide Levit c. 11. v. 9. Quae tameu omnia ceremonialia et typica fuere, ut apud Theologos videre est. Hinc lex illa sensim sub Novi Test. initia abrogata. Et quidem primo derogando illam quasi antiquavit Christus divina dictione illa, Matth c. 15. v. 11. Quidqud in os ingreditur, hominem non polluit. Penitus dein et reapse sublata ea est morte Christi, qui post expiatam peccati impuritatem, rerum omnium usum nobis vindicavit et postliminio restituit. Obliterata denique est usu, ex tempore ipso ascensionis Christi, post confirmatum Euangelium, Actor. c. 10. v. 1. etc. quando iam asserto in gloriam capite, beneficia eius pleno alveo in membra redundare coeperunt. Mansit interea, quae Lege Morali inculcatur, temperantiae regula, aeternum observanda, anremque de modo in victu sancte tenendo perpetuo vellit, donec esca, quae ventri, et ventre, qui escae destinatus est, abolitis, 1. Cor. c. 6. v. 13. in beatas illas sedes transferemur, ubi nec esuriemus amplius, nec sitiemus amplius -- quia Agnus, in medio throni, pascet nos, et ducet nos ad vovos fontes aquarum, Apoc c. 7. v. 16. 17.
CIBUM_Veteres_quater_in_die_sumere_soliti_sunt
Prima enim erat matutina ientatio, quam Prandiculum appellavere prisci; mox Prandium: tum Cena: postremo Comessatio. Quibus apud Graecos responderunt *a)kra/tis1ma] vel dianhstis1mo\s2, *a)riston, *dei=pono, *do/rpon]: vel secundum Athenaeum, *a)kra/tis1ma, *dei=pono, *e(spe/rima, *do/rpon]. Dein vero, ut luxus et nequitia serpit, cum a Merenda (quae olim eadem cum prandio fuit) ad Cenam, i. e. a Meridie ad vesperam, unde vesperam Cenam dixere, ieiunitas nimium videretur longa, prandii usus in Merendae locum ac horam socessit: merenda vero post eam horam, unde nomen sumpserat, i. e. post Meridiem producta est, qui mos hodieque retinetur. Inde non quater modo, sed quinquies Cibum capi mos erat: Quod de poeris, opificibus, servis, viatoribus, sembusque intelligendum. Reliqui enim homines liberaliter educati, semel tantum, aut plutimum bis comedebant, ut ex Vererum monumentis pluribus probant Hieron. Mercurialis, Var. lect. l. 4. c. 17. in arte Gymn. l. 1. c. 11. et Aldus Manutius Pauli filius, l. 1. de quaesitis per Epist. ep. 4. Antiquissimum autem Cibi genus glandes fuere, quas colligere tum solebant certi quidam homines, *balanistai\] dicti: quo tempore nondum vigebat, Cereale solum, Et Mensas consumimus, Virg. l. 7. Aen. v. 111. et 116. In huius rei memoriam civicam coroham ex quernis foliis a Romanis consertam esse, docet A. Gellius, l. 5. c. 6. Quoniam, inquit, cibus victusque antiquissimus quernus capi solitus sit. Cui adstipulatur Plin. l. 16. c. 4. Civica iligna primo fuit, postea magis placuit ex esculo Iovi sacra; variatumque et cum quercu est, ac data ubique quae fuerat, custodito tantum honore glandis. Hordei dein usus invaluit, quod postea meliori frumento reperto in poenam datum esse indigitat Sueton. in Aug. c. 24. Decimatas hordeo pavit. Sic panis mortalibus conceslus est, quo tamen non ita frequenter vereres Romani, ac pulte victitabant, teste Valerio Max. l. 2. c. 5. ex. 5. Luxuries post haec sensim irrepsit, et duo primitus missus in conviviis erant, unus carnium sive epularum, alter pomorum: ut Servius prodidic ad l. 1. Aen. v. 220. Postquam exempta fames epulis, mensaeque remotae. Et ad illud l. 8. Aen. v. 283. Instaurant epulas, et mensae grata secundae Dona ferunt. ----- ----- Dein, post Asiam inptimis domitam, usque adeo ingeniosi in gulam Principes viti exstitere, ut novum aliquod convivandi deliciandique genus excogitare indies unice studuerint. Quidam apros integros epulis intulerunt, vetus Schol. Iuvenalis ad v. 141. Sat. 1. Alii non contenti naturalibus cibis, in una paropside, varias rerum species confundere gaudebant; Unde Aelii Veri Augusti ferculum tetrapharmacum vel pantapharmacum, scilicet sumen, phasianus, pavo, crustulana, aprugna, apud Ael. Spartian. c. 5. Nec deerant, qui tot in mensa stationes facerent, quot literae sont: ut de Geta Severi lumperatoris filio narrat Spattianus idem, c. 5. Ex omnibus elementis nonnulli cibos conquirebant: Lucan. Pharsal. l. 10. v. 155. Infudere epulas auro, quod terra, quod aer, Quod pelagus Nilusque dedit, etc Denique etant, qui in vicinia parato; fastidientes cibos, e longinquo immani sumptu advehi cutabaut: Sic Vitellius in patina, quam Minervae clypeum vocavit, scarorum ieeinora, fasianorum et pavonum cerebella, linguas pboenicopterum, muraenarumlactes Carpathio usque fretoque Hispaniae, per Nvarchos ac triremes petitarum, commiscuisse, legitur apud Suetonium in eo, c. 13. Et Apicius Traiano apud Parthos agenti, multorumque dierum itinere a mari distanti, ostrea recentia sollerter asservata, misit apud Suid. Unde Petronius Satyr. Ales Phasiacis petita Colchis, Atque Afrae volucres placent palato, Quod non sunt faciles. At albus anser Et pictis anas enovata pennis Plebeium sapit; ultimis ab oris Attractus scarus, atque arata Syrtis Si quid naufragio dedit, probatur. Mullus iam gravis est, amica vincit Uxorem, rosa cimamum veretur: Quidquid quaeritur, optimum videtur, etc. Dicebantur autem Cibi illati Fercula, Graecis *e)pitrapezw/mata,] quae in aequales partes, ut unicuique convivae ex aequo portio tribueretur, vel a Tapulla seu convivii Magistro, vel a servis, vel a coquis, vel, quod communius erat, a Carptoribus, dividebautur: quam vel servo donare, vel domum uxoribus mittere, coique convivantium integrum erat. Non vero Cibos Veteres capiebant nisi praecerptos prius et a Diis suis delibatos, ut infra videbimus, ubi de Conviviis, festis inprimis. Unde querela Caecilii, apud Minucium Fel. de Christianis, Sacra certamina, praecerptos cibos et delibatos altaribus potus abborretis A talibus enim, utpore, idolothytis, hi abstinebant, uti dicemus infra suo loco. Idem mos apud citerioris aevi idoloatras quoque obtinuit. Ita enim de Lithuanis ac Samogitis Io. Meletus Epist ad Georg. Sabinum, In domibus sub Fornace, vel angulo vaporarii, ubi mensa est, serpentes fovent, quos Numinis instar colentes certo anni tempore precibus sacrificuli evocant ad mensam. Hi vero exeuntes per mundum linteolum conscendunt, et super mensam assident. Ubi postquam singula fercula delibarunt, rursus descendunt, seque abdunt in caverms. Serpentibus digressis, homines laetifercula praegustata comedunt, ac sperant illo anno omnia prospera sibi eventura. Quod si fercula non delibaverint, tum credunt se illo anno magnam subituros calamitatem etc. Plura vide apud Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. paralipom. ad c. 29. ut et infra in lemmate Convivandi ritus.
CINAEI_et_CENI
qui a Iechro socero Moysis duxerunt originem, habitarunt in medio regionis Amalco et Madian, quibus pepercit Saul in excidio Amalec. Gen c. 15. v. 18. Numer. c. 24. v. 20. Iudic c. 1. v. 16. 1. Sam. c. 15. v. 6. 1. Paral. c. 2. v. 23. Ioseph. l. 6. Iud. Antiq. c. 8.
CINCTI
apud Publium Syrum, Libido cinctos etiam sub vultu domat: oppositi discinctis, qui fluxioris solutiorisque vitae sunt, quique toto vultu et habitu libidinem et luxuriem profitentur; sunt qui modestiam et severitatem praeferunt. Sed multi sunt, dicere vult Publius, qui Curios simulant et Cinctos Cethegos, quos libido sub vultu et sub persona domat, quique intus sunt discincti nepotes. Ubi vultus est pro/s1wpon], seu persona. Hinc accincti lumbis, in Sacris, qua phrasi varia significantur. In comestione Agni Paschalis, manducantium habitus hic erat, ut lumbis essent succinctis, calceatis pedibus et cum baculo in manu, Exod c. 12. v. 11. Qui viatorum habitus erat in Oriente, eorumque, qui operosum aliquid moliuntur. Orientalium namque vestes, cum longae et fluxae fuerint et plerumque discinctae, eas oportuit succingi, cum vel. ad iter se parabant, vel ad opus laboriosum, ne essent impedimento. Vide 2. Regum c. 4. v. 29. et c. 9. v. 1. Ieremiae c. 1. v. 17. Lucae c. 12. v. 35. Ioan c. 13. v. 4. etc. Eodem itaque modo Venatores cincti. Unde Diana alte et succincta venatrix, Minucio Felici et praeter Venatores plures alii, nominatim Chirurgi. Ita enim Virg. Iapidem, vulneratum Aeneam curaturum, amictu succinctum effingit, l. 12. Aen. v. 401. Et Statius, l. 1. Sylv. 4. v. 107. deillis, qui se ad Rutilium Gallicum fanandum parant, ---- Ritu se ciugit uterque Poeonio. ---- Popae sive Sacrificorum mitnistri, Sueton. Calig. c. 32. Admota altaribus victima, succinctus Poparum habitu elato alte malleo, cultrarium mactavit. Hinc succincti Ministri, iidem Ovidio, l. 2. Fastor. v. 319. et l. 4. v. 413. Lucano, Pharsal. l. 1. v. 611. Aliis Item Milites, quod notissimum. Inde namque Cincti, i. e. strenui, militares, antique Cinctuti, Acron ad Horatium de Arte: contra Discincti, pro imbellibus, Servius ad l. 8. Aen. v. 724. Succingulum, pro baltheo, apud Festum, ut alia omittam. Atque hinc Latini dixere aliquem ad iter, vel ad opus accingi. Et Poeta summus, l. 2. Aen. v. 235. Accingunt omnes operi. ----- Neque raro accipitur accinctus, pro homine industrio et expedito, qui Graecis eu)/zwnos a)nh\r], et Hebr. Chaluts], quia Chalatsim] sunt lumbi, ubi cingulum. Sed et inter animalia, quae magnifice incedunt, Proverb c. 30. v. 31. ponitur accinctus lumbis], i. e. equus, si Iunio et Tremellio credimus: sive ita dicatur propter cingulam (Gall. la sangle) aut a consequenti, roboris nomine; quia iumenta lumbis adstricta firmiora funt. Unde Martialis, l. 14. Epigr. 86. Stragula succincti, venator, sume veredi. Est autem cingulae vox, in Ovidio, de Remedio Amor. l. 1. v. 236. Ut nova velocem cingula laedat equum; Zonam vocat Claudian, Epigramm. 20. de zona equi Arcadii, v. 4. Hac uterum zona cinge frementis equi. Quod ipsum est baltheus, in sequente Epigr. 21. v. 1. Stamine resplendens et mira textilis arte, Balteus alipedis regia terga ligat. Hoc latus astringi velox optaret Arion, Hoc proprium vellet cingere Castor equum. Hebraei vocant ab amplectendo et cingendo, etc. E quibus patet, hominem cinctum eleganti tralatione Publio dici hominem non otio indulgentem aut ignavum, in quali libidines facilime exoriuntur, sed industrium, et ad iter opusque suae vocationis expeditum: item fortem et firmum, qui pravis suggestionibus magno animo resistat, et modestiae temperantiaeque monitis sitientem aurem praebeat. Quo et illud facit, quod inter vestes Sacerdotales V. T. nihil sauctius habitum fuerit cingulo vel baltheo: ut quo reliquae omnes vestes, alias fluxurae, continerentur et constringerentur, ut in officio suo nullam facerent Sacerdotibus moram. Vide supra in voce Baltheus, et plura hanc in rem apud Salmas. ad Solin. p. 655. et Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 6. et 50. Vide quoque infra Cinctus, Cingula, et de Cincticulo, quo colo amicti aedes suspectas intrabant olim furtorum indagatores, infra, voce Lanx, item ubi de Furto.
CINGULA
Ae, apud Ovid. l. 3. de Arte, v. 444. Nec brevis in rugas cingula pressa suas. De Rem. idem l. 1. v. 238. Ut nova velocem cingula laedat equum. Communiter Cingulum, non militum modo gestamen, sed et nota fuit, sine qua nemo militaribus ordinibus censebatur dignus, quippe Cingulis insertos gladios gestabant. Ioh. Saresber. Polycraticil. 6. c. 13. Honorem gladii in cingulo militari frustra portat. Vide in voce Baltheus supra, et infra, ubi de Militibus. Eodem Imperatores inaugurandi cingebantur, tamque necessarium militi fuit, ut per eum militia significaretur, et gestatum militem signaret, depositum vero denotaret exauctoratum et ignominiosa missione castris excedere iussum. Fuit autem haec Cinguli militaris ademptio in gravissimis semper et ignominiosissimis poenis, dicebaturque Discinctura, item Recinctura. Herod. l. 7. Cohortibus, quae signa amiserant, hordeum dari iussit, Centurionesque manipulorum, quorum signa amissa fuerant, districtis gladiis discinctos destituit. Vide plura infra ubi de Veter. Zonis. Ad formam militaris disciplinae et civici Magistratus cingi sunt soliti: Unde M. Manilius, l. 5. Astronomic. de Consule Rom. Maenia succinctus curvo describit aratro, etc. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini, Antiqq. Rom l. 10. Paralipom. Sed et aliis sua Cingula fuere. Vide de mulieribus infra, ubi de Claves remittendi ritu. Hinc ea pro omni cinctu, cinctusque pro omni vestitu, apud Statium, Theb. l. 8. v. 567. ---- triplici velaverat ostro Surgentes etiamnum humeros et laevia mater Pectora, tunc auro phaleras auroque sagittas Cingulaque et manicas etc. ---- Et l. 1. Sylv. 2. v. 13. Ipsa toros et sacra parat, cinctuque Latino, Dissimulata Deam, crinem, vultumque genasque Temperat. --- --- De Cingulo inprimis Pontificali, apud Israelitas, vide supra in voce Baltheus. In iis vero solitum aliquid fingi, unde nosceretur Dominus, indicat Virg. l. 12. v. 940. ubi Pallantis cingula Turno sunt causa mortis: ---- iam cunctantem fectere sermo Coeperat, infelix humero cum apparuit alto Balteus, et notis fulserunt cingula bullis, Pallantis pueri; victum quem vulnere Turnus Straverat, atque humeris inimicum insigne gerebat. Hic enim inimicum insigne notra est, qua Pallantis arma a ceteris internosci possent. Et Cingula, Regni insignia habuisse, docet Val. Flaccus, l. 3. v. 342. Dat pictas auro, atque ardentes murice vestes ---- ---- galeam dilectaque cingula Regni Inicit, etc. ---- ---- Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium Thebaid. l. 12. v. 440. et de Cingulo, ex testudinum marinarum testulis confecto, quo Mandarini Sinensium Proceres uti solent, Georg. de Sepibus, in Musaeo Collegii Romani Societat. Iesu, p. 34. Hinc Cinguli homines, Latinis dicti, qui gracilioris starurae sunt. Hoc enim zona praestat in tunicis, quae praecinguntur, ut ab ea parte, qua cinctus est, graciliores homines reddat, etc. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, p. 105. Item Centurini, de quibus supra. Sed et Cingulum, inter vestes Ecclesiasticas Ecclesiae Romanae occurrit, apud Stephanum Eduensem Episc. l. de Sacramento Altaris, c. 10. et Menardum ad librum Sacram. Gregorii, p. 260. In antiquo Pontificali MS. Cinctorium appellatur: de cuius benedictione et usu in Communione Romana at Graeca, vide Macros Fratres in Hierolex. Adde quae diximus supra itidem in voce Baltheus: de Cingulorum incisoribus vero vide infra voce Furtum, item ubi de Sacculariis, et voce Sector, ac Zonae.
CIRCENSES_Ludi
certaminis curulis genus erat, in honorem Consi, consiliorum Der institutum, ita dictum, quod in Circo perageretur. Horum 7. erant, ut ex Varrone Gellius, l. 3. c. 10. notat. Öaeterum de Circo, de pompa, ludisque Circensibus videndus est, Dionys. Halicarn. l. 7. et Solin. c. 45. ubi plura notavit Salmas. quae ad eorum eplicandam Historiam pertinent. Scripsit de Circensibus ludis et peruliarem librum Casaubonus, cuius ad Suetonium et Athenaeum meminit, sed hactenus editus non est. Nic Lloydius. Aliis dicti Romani, ob antiquitatem suam, utpote ab ipso Romulo instituti: item Magni, tum ob impensas ingentes ac celebritatem, tum quod in honorem magni illorum Dei Neptuni, quem Consum, velut consiliorum praesidem, appellabaut, celebrati solebant. Quod enim in Cereris honorem illos exhibitos sunt qui doceant, id inde ortum, quod Cereales ludi in Circo quoque habiti: In Solis quoque illos institutos qui contendunt, pompam Circensem cum ludis Circensibus confundunt. Cum enim decursio equestris equorumque pompa inter praecipuas festivitatis huius ceremonias fuerint, illa in honorem Neptuni, qui equitandi inventor artis *i(/ppios] dictus est, ab Euandro primum instituta; dein a Romulo, quod huius Dei consilio in ludis illis Sabinae raptae, restaurata: ista in Solis honorem celebrata est. Unde duum generum equi in Circum adducti leguntur, *pompikoi\], qui spectaculi solum causa producebantur, et hi Soli dicati erant: Unde de talibus legimus in Sacris 2. Reg. c. 23. v. II. superstitione ad Iudaeos derivata a Persis, apud quos celebris inprimis Equus Solis: et *dromikoi\], quibus ad decursiones utebantur, primo earum Neptuno inventore. Habebantur autem hi Ludi ptimum in Tiberina insul. nollo ad id certo constituto loco, sed ab altera parte tiberis pro meta erat, ab altera enses ponebantur, teste Servio: donec Tarquinius Priscus Circum Maximum erexit, Liv. l. 1. c. 35. Exercitationum in iis genera varia: Prima erat pugna, cum pugnis, caestibus, gladiis, fustibus, hastis, pilis similibusque armis certabatur: quo et Gladiatura spectabat, et certamen cum bestiis etc. Altera cursus: Tertia saltatio: Quarta iaculatio discorum, sagittarum, telorum omniumque armorum cuiuscumque generis, quae longe proiciuntur: et hi ludi erant fere pedestrium. Quinta decursio equestris: Sexta eaque primaria aurigatio, i. e. certamen bigtarum aut quadrigarum inter duas primo factiones, Albam et Russam; postea inter 4. Prasinam, Venetam, Albatam et Russam, vide supra in voce Aurigatio. Septima Naumachia, seu navale certamen, quum in mati, fluvio, stagno, lacu, forma navalis pugnae repraesentabatur. Pompa vocabatur totus ille apparatus, qui ludicro certamini praemitti solebat: In ea Deorum imagines et nobiles matronae carpentis suis vectae, clarorum item virorum ae Imperatorum circumferebantur statuaae, vide infra Lauratum; equi item ostentationi deducebantur etc. praecedentibus ordine pueris puberibus, de quibus vide infra, in voce Ludii. Ovid. l. 1. de Arte Am. v. 147. At cum pompa frequens certantibus ibit ephebis etc. Hac procedente favor, studia etc sponsiones spectatorum, huic vel illi factioni addictorum, se exserebant etc. Ludos porro Regesinitio, dein Consules ediderunt: creatis postea Aedilibus, horum id munus fuit, Curulium inptimis, namque Plebeii ludos plebeios curabant. Sed et ad Praetoriws urbani officium pertinuit, signum mittendis quadrigis dare: quo bellis forte occupato atque absente, dictus Dictator fuit, qui vices eius subiret. Tandem omni Rei publ. potestate in unum translata, Imperatores id munus sibi sumpsere, ut ex Suetonio, Historicisque sequentibus videre est, vide Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 2. sect. 3. c. 6. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 4. et 5. cum Thom. Dempsteri Paralipom. et infra de Circo. His ludis Graecorum Olympici ac Gymnici respondebant. Verum, Circenses Olympiae, a Circensibus Romae, qua in re discreti fuerint, vide apud Salmas. ad Solin. p. 915. De Circensium insania ita Lactantius, l. 6. c. 20. Circensium quoque Ludorum ratio quid aliud exhibet, nisi levitatem, vanitatem, insaniam. Tanto namque impeiu concitantur animi in furorem, quanto illic impetu curvitur, ut iam plus spectaculi exhibeant, qui spectandi gratia veniunt, cum exclamare, et efferri et exilire coepcrit. Et generatim, Spectaculis neminem interesse potuisse, sine animi passione, ira, dolore, bile, furore, concussione Spiritus, pulchre inducit mirus argumentandi Artifex Tertullianus, de Spectac. c. 15. qui sequentic. Circi praecipue insaniam miro acumine proponit et exagitat. Duravit autem 15 furot, usque ad extrema Rei Romanae tempora, ut ex optimo castigatore Salviano patet. Vide quoque Onuphrium de Circo, Desid. Heraldum, Iacobum Pamelium, Ludovic. de la Cerda, Commentar. ad Tertullianum, Apologet. c. 38. Iul. Caesarem Bulengerum, alios: De proeliis vero, factionibus Circensium Agitatorum Populique studio, ut et aliis huc pertinentibus hic passim, inprimis in vocibus, Agitatores, Factio, Missus, Pannus etc. De Circensi Ludicro, in necem Chriftianorum, a Neroneedito, vide Tacitum, l. 15. Annal. c. 44.
CIRCUITIONES_Equitum
ad explorandas visendasque vigilias, indigitantur Papinio Statio, Theb. l. 10. v. 387. ----- ----- monitu Ducis acer agebat Amphion equites, noctem, vigilataque castra Explorare datus, primusque per avia campi Usque procul (nec dum totas lux solverat umbras) Nescio quid visu dubium, incertumque moveri Corporaque ire videt. Subitus mox fraude reperta Exclamat: cohibete gradum quicumque, sed hostes Esse patet. Miseri pergunt anteire, timentque Non sibi, tunc mortem trepidis minitatur, et hastam Expulit etc. ----- ----- De quibus vide Iustum Lipsium, de Militia Rom l. 5. c. 9. Apud Athenienses olim, ab anno 18. ad vicesimum usque, quilibet Ephebus cogebatur, peripolei=n], circumire excubando seu custodire, ta\ peri\ po/lin frou/ria], urbana et suburbana castella, lege Solonis, cuius meminit Ulpianus, ad Olynthiac. 3. quo fine accipiebat a Populo pro contione scutum et hastam, uti discimus ex Aristotele de Atheniensium Republ. Hinc Terentius in Eunucho, Actu 2. sc. 2. v. 58. de Chaerea adolescentulo, Sed video herilem filium minorem huc advenire, Miror quid ex Piraeeo abierit: nam ibi custos publice est nunc. Vide Sam. Petitum, Commentar. in LL. Atticas, l. 8. tit. 1. De Circuitione consimili in Monasteriis, dictum supra in voce Circa. Sed et Circuitio sacer ritus, vide infra Nundinae.
CIRCUMCISIO
ex ordinatiis V. T. Sacramentis prius, geminam habuit periodum: unam ab Abrahamo ad Mosen, alteram a Mose usque ad Christum, Ioan c. 7. v. 22 in quarum illa fuerunt Ecclesiae circumciae incunabula, in hac illius a)kmh/]. Primus qui illam accepit, divino iussu, Abrahamus fuit, Gen c. 17. v. 4. 5. 7. 11. 12. A. M. 2107. ante exitum Israelitarum ex Aegypto annis 406. aetatis Abrahami anno 99. In qua prima sua institutione Circumcisio fuit Sacramentum domesticum familiae Abrahami: donec post quatuor saecula, reiectis gentibus et emortuis piorum inter eas reliquiis, Ecclesia conclusa fuit inter Abramidas, sicque Circumcisio facta est publicum totius Ecclesiae illius temporis Sacramentum, a Mose Iudaeis datum, Ioann. c. 7. v. 22. a quo tempore nemo Ecclesiae membrum esse poterat, nisi circumcisus, Exodi, c. 12. v. 48. Vide infra quoque, ubi de Proselytis. Administer eius quivis erat Paterfamilias, Gen c. 17. v. 23. Instrumentum, culter lapideus, seu acutus, Exodi c. 4. v. 25. Illius legi subiecti omnes Israelitae mares, servique tum emptitii, tum vernae, exceptis slum mercenariis, Gen c. 17. v. 2. et 27. Tempus, octavus a nativitate dies Ibid v. 12. forte, quia mater a partu recens, octo diebus impura erat, Levit c. 12. v. 2. et 3. nec sine dolore peragebatur, ad quem sustinendum infanti aliquot dierum intervallo opus erat. Idque tempus adeo stricte observatum, ut diem anticipare omittereque nulla causa liceret: Sacramenti contemptori addita excisionis comminitatione, Genes c. 17. v. 14. Circumcisionem autem comitabatur nominis impositio, ut in circumcisione Isaaci, Gen c. 21. v. 3. 4. Ioannis Baptistae, Lucae c. 1. v. 59. et Christi, Lucae c. 2. v. 21. Cui accedebant etiam testes, Esaiae c. 8. v. 2. et Lucae c. 1. v. 58. et 59. Vide quoque infra Compatres. Quibus omnibus quid significari voluerit Deus, vide apud Franc. Burmannum, Synopsi Theolog. Christ. Part. prior. l. 3. p. 6. §. 20. et seqq. Verbo, Circumcisio obsignabat foedus Dei cunctaque eius benehcia, eratque sigillum eius a Deo traditum, quod durare debebat, usque ad praestitum in carne Messiam, sub quo illud abrogandum, et Baptismus in eius locum substituendus erat. Nempe ante adventum Chriti Circumcisio necessaria erat: post Christi adventum coepit languere, per mortem eius; mortua est et antiquata, post mortem Christi, quamquam aliqandiu in Ecclesia usurpata, propter infirmos, Baptismo veluti geminum sigillum, paulatim tamen coepit abrogari, primusque Cornelius in praeputio baptizatus est, Actor. c. 10. v. 44. 47. Quo tempore intermedio, quo illa aliquandiu retenta est, ut videl. pretiosius exspirantis funus esset, magna suit opus prudentia, ob Iudaeos Christianos, qui patrii ritus tenaces, eius abrogatione scandalum patiebantur. Post Templi vero destructionem, quo veluti velo ablato Ecclesia plene in libertatem asserta est, una cum reliquo Templi apparatu, abolita et tandem mortifera facta est Circumcisio. Interim per cacozeliam apud varias nationes, pro lustratione Graecis Romanisque usirata, lustrico die, infantibus adhibita est. Quod institutum divinum, ut corporis signaculum, Iudaeis primo proprium fuit, uti vidimus, qui recutiti hinc dicti, ut ex Petronii Satyr. et Martial. l. 7. Epigr. 29. v. 5. patet, aliquando ab Adriano aliisque sublatum. Inde ad alias gentes transiit, aliquando simplici vice, aliquando iterato administrata Circumcisio: Ad Samaritanos scil. in nomine columbae circumcisos; Aethiopes, (qui Circumcisionem cum Baptismo coningunt, ut sic discernantur, tamquam filii credentis Abrahami, a coeteris nationibus) Aegyptios, Colchos, Phoenices, Troglodytas, Macrones, Edomitas, Ammonitasque; quorum omnium meminere, praeter alios, Herodotus, l. 2 diodor. Sic. l. 2. et 4. Strabo, l. 16. et 17. Arabes quoque per experimentum acquisiverunt: Christiani insuper veteres et Episcopi quidam, ut adhuc *ko/fqoi] dicantur Aegyptiis, vide Kircherium, Prodom. Copt. c. 1. Inter Haereticos Ebionitae quoque tenuere. Sed nec apud Graecos et Romanos, incognitam plane fuisse, suspicio est. Dies octavus erat uti dictum, quia tum purgatae erant puerperae et unum transierat Sabbathum. Vide Cunaeum de Rep. Hebr. Mahometanis (quibus ex civili potius, quam religioso instituto, inter Orientales populos celebrata Circumcisio, deinceps apostasiae Impostoris illius facta est Symbolum) octavus annus, Syris tertius decimus, aliis alius. pars scindenda principium est genitalium seu a)krobusti/a] Hebraeis, superfluum luxuriansque (Magis totum corpus) signum, quod renasci non possit. Aliae tamen gentes iterum adducebant praeputium, qua de re vide Thom. Bartholin. Comm. de Morbis Bibl. c. 26. et aliae quaedam novum fecerunt. Utriusque diversus modus disquiritur fusius. Masculus Iudaeis, Aegyptiis etiam feminae clitoris, unde Nymphas Aegyptias exscindere, dicit Galenus Introduct. et hodieque hoc in Aegypto servari, quia eis plerumque nimis excrescat, testatur Alpinus. Illis vero lex, his honor, illi totam amputant pellem et reliquum unguibus abradunt; hi Arabesque incidunt tantum, ut iterum consolidetur. Nec instrumenta unius generis ab omnibus adhibita: Testa subinde et silex, ut in sacris Cybeles, vide Plin. l. 35. c. 12. Novacula plerisque, cuius incommoda praevidentes, alii forcipem maluerunt, alii bipennem. Catino autem inferebant et ad morbos servabant praeputium. Ministri quivis: totumque actum convivio clauserunt Arabes, sicut voto Iudaei, nomina dein quoque imponebantur etc. Vide thom. Bartholin. de Puerperio Veter. praeterque alios plurimos Cunaeum inp rimis Opere cit. l. 3. c. 5. Quod vero supra dictum, de Circumcisione Iudaeorum ab Imperatorib. sublata, sic habet: Fuit illa letgibus Domitiani, Nervae, Hadriani, interdicta, Rescripto postea Divi Pii iterum permissa. Unde de Hadriano Spartian. c. 14. moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod vetabantur mutilare genitalia. Etsi enim magnum discrimen inter perite/mnein] et ente/mnein], circumcidere et castrare, videtur tamen LL. Imperatorum praedictorum, quibus entomh\], i. e. marium eviratio, vetita, etiam circumcisioni fibula esse imposita, quod cum impatientissime ferrent aut potius cum non ferrent, a Pio tandem auxiliarem legem impetrarunt. Modestinus libro Regular. Circumcidere Iudaeis filios suos tantum, rescripto Pii permittitur: in non eiusdem Religionis qui hoc fecerit, castrantis poena irrogatur. Casaubon. ad Spartian. loc. cit. etc. Circumcisionis a Iosua administratae memoriam servat nummus vetustissimus, in Musaeo Kircheriano, de quo vide infra voce Semisiolus.
CIRCUS_Maximus
locus in urbe roma amplissimus ac pulcherrimus, spectaculis olim destinatus. Eum Tarquinius Priscus non exstruxit solum sed et exornavit, Liv. l. 1. c. 35. Tum primum Circo, qui nunc maximus dicitur, designatus locus est: loca divisa Patribus Equitibusque, ubi spectacula sibi quisque facerent, Fori appellati, spectavere furcis duodenos ???b terra spectacula alta sustinentibus pedes. At Dionys. l. 3. Idem Tarquinius Priscus in Circo Maximo, inter Palatinum et Aventinum montes sito, primus circumquaque operta tecto fecit sedilia. Nam antea stantes spectare solebant furcis tabulata sustinentibus. Locos spectaculorum in 30. curias distribuit, ut Curialium quisque spectaturus, suo loco sederet: quod opus et ipsum procedente tempore annumer andum erat, inter spectacula totius urbis pulcherrima. Longitudo eius trium stadiorum cum dimidio, latitudo 4. iugerum, a duobus maioribus lateribus, et uno minore, cingitur Euripo, qui aquas accipiat, decempedali profunditate simul ac latitudine. Post Euripum exstructae sunt triproticus, imae habent lapidea paulum scandentia sedilia, supr duplici contignatione sunt lignea, duas maiores porticus tertia minor coniungit transversun lunata specie apposita, ut ex tribus una conficiatur amphitheatr alis 8. stadiorum amplitudine C. pass. centum quinquaginta mill. hominum capax. Reliquum e minoribus latus, quod subdiale est, habet fornicatos carceres, unde equi emittuntur, omnes uno clausi repagulo. Extere ambit Circum simplex contecta porticus, habens officinas et superne cellas, per quas spectatores intrant, et ascendunt per officinas singulas, ut nulla confusio exoriatur inter tot hominum milia, tum venientia, tum discedentia; Nomen an a Circe, quae prima in honorem Solis ludicrum hic agi solitum excogitavit, an a circuitu, quod rotundus esset, vel quod circum metas ferretur pompa, vel quod circum spectaculis aedificaretur? Varro, l. 4. de Ling. Lat. Certe uti Circum Latini, sic Graeci *ku/klon], dixere; nam, Circus est *ku/klos]: adeoque, quod circa metas in co currerent equi, septemque circulos facerent, inde Circus appellatus. Apollonius de loco Certaminis curulis, ----- ei)s2 eu)re/a ku/klon a)gw=nos]. Sed et a)gw=na] inde dictum Grammatici argutantur, quasi a)gw/nion], quod rotundus et sine angulis esset etc. Soli autem sacer fuit, Corippus Africanus, l. 1. num. 17. Solis honore novi grati spectacula Circi Antiqui sanxere Patres. At ludi, qui hic celebrati, partim Neptuno, partim Cereri. Vide supra in Circenses ludi. Forma oblongiorem referebat Circulum, ovumque, qualis et Amphitheatri forma, repraesentabat: Ni malis fuisse ad instar fundae, quae in medio latior est, utrinque strictior. Certe sic dicta in Circo Constantinopolitano ultima meta est, Graece s1fendo/nh], quod ea parte Circus in angustias, ad instar fundae, cogeretur. Quemadmodum Terrarum Orbem, qui ad Ortum et Occasum in arctum stringitur, s1fendo/nh| e)oikh/kan] Dionysius esse dixit. Unde Circum claudi utrinque in tertem orbem, ait Corippus. Et quidem pars Circi ubi metae ultimae, superior dicta est, in qua arae tres, Saturni, Iovis et Martis, a)/nwqen th=s purami/dos], ut habet Io. Lydus, i. e. supra obeliscum, qui stabat in medio: pars illa, ubi carceres, inferior, in qua arae itidem tres, Veneris, Mercurii et Lunae. Media vero pars, Spina, in qua ingens obeliscus erectus stabat; Infima tandem dicta, in qua primae merae. Ulterius tribus porticibus tristegis, ut dictum, cinctus, fossis quoque circumdatus est et Euripis, quae Nero sustulit, habuitque suum podium et cancellos. Carceres item, et binos ordines ostiorum, e quibus emittebantur quadrigae, certaturique, qui committi dicebantur. Statius, Theb. l. 66. v. 372. ---- ---- Quisnam ista duo fidissima Phoebo, Nomina commisit Deus in discrimina Reges? ex Homerico cune/hke ma/xesqai] Il. a. occasione sumpta; fiebatque haec commissio nominibus certantium in urnam coniectis atque inde a Praetore eductis. Virg. l. 5. Aen. v. 132. Tum loca sorte legunt. ---- ---- Claudian. de 6. Honorii Consul. v. 5. ---- --- Campus sollemnis et urnae Luditur in morem. In Circo hoc, mentorat porro Tertullianus, Ova Castori: Delphinos Neptuno: Obeliscum Soli: Euripum Cybeli: locum apud metas subterraneum Conso: aedem quoque Murciae, dicata, l. de Spectaculis. Coeterum Carceres primum ex topho, lignoque, dein sub Claudio Imperatore ex marmore fuere, qui idem metas insigniores inaurari voluit: solum minio et chrysocolla sterni Caligula; auri argentique scobe conspergi mandavit heliogabalus, dolens quod non posset etiam electri. Et ne quis non sederet molliter, non solum Magistratibus ac hovoratioribus tomentum, quod leuconium et gnaphalium, sed et multitudini substernebatur, quod e concisis arundinibus factum, nomine proprio Circense dictum est. Ne quoque unus alteri molestus esset, cancellis sedilia discernebantur. Exornabant quoque locum Deorum sub Imperatorib. Ethnicis; Principum sub Imperatorib. Christianis (vide infra Lauratus) imagines gypseae, ac spolia hostibus detracta: solebantque servi nuces et fractum cicer per illum clamando circumferre, ac in cortinis aquam portare, quam elurienti sitientique plebi venderent. Sub Circo in cellis antrisque impudicae prostabantk feminae, et res furto ablatae vendebantur: unde Horatio, l. 1. Sat. 6. v. 113. Circus fallax dictus est, etc. Nec prisca solum Roma suos Circos habuit, sed et nova, Constantinopolis videl. Mediolanum item, aliaeque urbes, ad Romae imitationem. Sed Circi Constantinopolitani et Romani;o ut et Romani, ac Olympiaci veteris, ad cuius exemplum Romanus Circus institutus est, ratio non in omnibus eadem fuit, uti docet Salmas. ad Solin. p. 901. et 902. quem vide: Plura vero hanc in rem, apud Ioann. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 4. et Thom. Dempster. in Paralipom. nec non, in voce Circi: Inprimis vero apud praefatum Salmas. d. l. passim, Car. Paschalium, Coronar. l. 6. c. 15. ubi de *i(ppodromi/a|], Circensibusque Olympicis] pluribus agit, ut et hic in vocibus, Ag???, Balbis, Carceres, Circenses, Creta, Euripus, Hermae a)feth/rioi], Meta, Miliarii, Missus, Ostia, Ova, Porticus, Processio, etc.
CISON_vel_KISHON
torrens Galilaeae iuxta montem Thabor; ab antiquitate laudatus. Iudic c. 4. v. 7.
CITRON
civitas in tribu Zebulun. Iudic c. 1. v. 30.
CIVICA_Corona
inter omnes millitares nobilissima, illi uni seponi solebat, qui e manibus hostium civem Romanum eripuisset, quippe Civis, ut ait Seneca, de Ira, l. 2. c. 31. est pars Patriae. Dabatur autem veteri Republ. mann illius, qui servatus esset, A. Gellius, l. 5. c. 6. quemadmodum apud Graecos ta\ s1w=stra], sive s1wth/ria], servati liberatoribus suis dabatn. Nec solum eum, qui dabat, sed et eum, qui accipiebat, civem esse oportuit. Necesse autem fuit, civem servando, hosrtem occidere, ut de Coriolano memorat Plutarchus in eo. Insuper ut eum locum, in quo id esset actum, hostis obtineret eo die, utque servatus fateretus. Alias testes nibil proder ant, Plin. l. 16. c. 4. etc. Sed et hanc coronam Seneca Principi tribuit, Rei publ. Servatori, l. 1. de Clem. c. 26. unde eam Caesari decretam post bella civilia, veluti Patriae Servatori, memorat Appianus Alex. de Bell.Civ. l. 2. Quo exemplo Augustus, ob eadem merita, cum rostratam Agrippae dedisset, civicam a genere humano accepit ipse, apud Sueton. Certe aspicientibus domum Augusti haec corona prima sese offerebat, ut quae esset in eius fastigio collocata. Unde Ovid. l. 3. Trist. El. 1. v. 35. En, domnus haec, dixi, Iovis est quod ut esse putarem, Augurium menti querna corona dabat. Cui similiem in vestibulos coronam Tiberius recusavit, apud eundem Sueronium. A'domo Principis ad aedes privatorum sensim transiit is mos: ut super foribus cuiusque Civica corona statueretur. Certe ibi picta aspiciebatur, aut quavis alia ratione effigiata, prorus eodem modo, quo hodie honestissimus quisque scutum, insignia Principis aut Principatus continens, suis foribus superponit, velut conspicuum decus et praesentem sibi suisque rebus tutelam. Unde idem Ovid. l. 1. Fastor. v. 614. Augeat Imperium nostri ducis; augeat annos, Protegat et nostros querna corona fores. Id quod in publica inprimis laetitia fiebat, uti docet Tertullian. de Idolol. addita nonnumquam laura et palma. Hinc, inter honores Germanico decretos, hunc quoque memorat Tacit. l. 2. Annal. c. 83. ut sedes curules sacerdotum Augustalium locis, superque eas querneae coronae statuerentur etc. Verum ab illo tempore, beneficium Principis esse coepit, non iudicium servati, corona haec; ac ne a Duce quidem exercitus conferebatur, Idem, l. 15. Annal. c. 12. Hinc Ostorius pater et filius, fortibus eam factis meriti, non ilico nec in Britannia, ubi eam meruerant, sed posted demum Romae a Principe indepti leguntur, apud eundem, l. 12. Annal. c. 31. Materiam quod spectat, Samnitium bello, ait Plin. l. 16. c. 4. iligna primo fuit; postea magis placuit ex esculo Iovi sacra. Variatumque et cum quercu est; ac data ubique quae fuerat, custodito tantum honore glandis. Hinc quoties dabatur corona quercea, rem civinam ad quercum faciebant, ut colligere est ex Val. Max. l. 2. c. 8. Sed et hederacea nonnumquam fuit, ut de Domitiano habet Martialis, l. 8. Epigr. ult. v. 7. quandoque etiam oliva quercui mixta, ut videre est apud Statium, Silvar. l. 5. etc. Porro alii honores hanc coronam meritis additi: Accepta licet uti perpetuo. Ludos ineunti semper assurgi, etiam ab senatu, in more est. Sedendi ius in proximo Senatui. Vacatio munerum omnium ipsi patrique et avo paterno, Plin. d. l. etc. Eorum vero qui id honoris adepti veter. Republ. Siccius inprimis Dentatus celebris, qui quatuordecim coronascivicas se impetrasse, apud Dionys. Halicarn. memorat. Antiqq. Rom l. 20. quem numerum mirum in modum auget Solin. c. 6. Ei Capitolinum, sex meritum Plinius addit, l. 16. c. cit. Nec minora de M. Sergio narrat Solinus, ibid. Ut taceam Africanum, qui de Patre accipere noluit, apud Trebiam, de Sulla Dictatore, aliis, Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 7. c. 8. et seqq. Prudentius, ubi Laurentium Martyrem celebrat, ex omnibus coronis civicam, utopte aestimatissimam, eligens, illa eum donat in caelis degentem, his verbis, Peristeph. Hymn. 3. v. 549. Sic, Sancte Laurenti, tuam Nos passionem quaerimus, Est aula nam duplex tibi, Hic corporis, mentis polo. Illic inenarrabili Allectus urbi municeps, Aeternae in ara Curiae Gestas coronam civicam.
CLASSIS
proprie vox nautica vel u)po\ tw= ka/lwn], a lignis: vel a voce ka/lws2], rudens, vel quasi Calassis, ab antiquo Calare congregatio enim est. Improprie ordinem civium denotat; quales Classes a Servio Tullio Romae in stitutas sex legimus, quae 193. civium centurias sub se continebant. Primam fecit eorum, quorum maximus census erat, nec minor centum mini, i. e. 10000. librarum Turonicarum: Hos arma habere imperavit, clypeum, arginum, loricam ex aere galeamque et ocreas, tela, hastam et gladium; distinxitque in 40. centurias iuniorum, qui primum semper locum tenebant in acie, et totidem seniorum, quibus urbis custodia erat commisla. Secundae Classis census erat intra 10000. drachmarum usque ad minas 70. Ex his conscriptae 20. centuriae: qui arma eadem gestare iussi, loricis solum carentes, scuta pro clypeis habebant, iterum divisi in 10. centurias iuniorum et totidem seniorum, quorum aetas 45. annos excessit. Tertiae census, ut ad 7500. drachmas non perveniebat, ita 50. minis maior erat. His non loricae solum, sed et ocreae ademptae erant, divisique similiter in 20. centurias, in acie proximum post secundae Classis cives ordinem tuebantur. Qui porro minus 5000. drachmarum possidebant, usque ad 20. minas, quartam constituere, totidem centuriis, in seniorum pari cum prioribus modo ac iuniorum centurias distinctis constantem: His arma imperata, scuta, hastae, et gladii, locusque in postrema acie imperatus est. In quintam Classem reiecti sunt, quorum facultates censerentur inter 25. minas et duodecim cum dimidia; Eorum 30. erant centuriae, pro aetatis ratione similiter divisae. His imperatum, ut cum fundis et iaculis militarent extra ordines. Iussae etiam armatos sequi quatuor inermes centuriae, duae ad armorum et machinarum fabricam; totidem Cornicinum, Tibicinum quique aliis instrumentis signa canerent. Opifices in secunda classe censebantur, adscripta senioribus una eiusdem aetatis centuria; altera iuniorum stipendia faciebat cum iuvenibus. Tubicines et Cornicines quartae pars erant, pari aetatis discrimine: Equitum delectus ex opulentissimis fuit. Sexta Classis ac ultima eorum civium erat, quorum census minor erat duodecim minis ac dimidia: Hi, licet numero reliquas omnes classes superarent, in unum ordinem congesti immunes fu1ere a tributis ac militia. Vide Dionys. l. 4. et supra in vocibus Census, item Centuria. Addam solum, primae tantum Classis cives, per excellentiam Classicos fuisse dictos, unde hodieque optimae notae ac auctoritate dignissimos Auctores Classicos vocamus; A. Gellius, l. 7. c. 13. Classici, inquit, dicebantur non omnes, qui in classibus er ant sed primae tantum classis homines: qui centum et viginti quinque milia aeris ampliusve censi erant. Faciunt autem centum milia aeris, inquit Anthon. Thysius in hunc locum, 3000 florenorum Hollandicorum: iuxta Thom. Godwynum ducentad libras Sterlingas, Anthol. Rom l. 3. sect. 1. c. 4. Ab eadem voce orta phrasis, Classicum canere, Germanice Larmen blasen: Fiebat illud, non primo unius ac singularis tubae sono, qui Primipili fortasse haud longe ab Imperatore nutu incinuit: nec secundo aliquot aliorum, qui in loco quodam orbiculato ac fortassis altiore stabane ad signa et Aquilas: sed tertio omnium aliorum per cohortes, per turmas, qui pariter iam Classicum canebant. Vide Lipsium de Mil. Rom. et Stewechium, ad Vegetium, ut et infra in voce Tuba. Olim vero Classicum buccina seu cornu cani solebat, et convocationis militum ad bellum instans signum erat: sed proelii conferendi signum tuba dabatur. Buccinam autem comitabantur vel praecedebant litui. Lucan. l. 7. v. 475. ---- ---- stridulus aer Elisus lituis, conceptaque Classica cornu: Tunc ausae dare signa tubae ---- Aperte etiam Isidorus, Origin. l. 17. c. 4. Buccina insonans sollicitudinem ad bella denuntiabat. Virg. l. 7. Aen. v. 519. qua buccina signum Dira dedit --- Tuda autem proelia indicabat, ut l. 9. Aen. v. 503. At tuba terribilem sonitum dedit aere canoro. Cuius sonitus varius est, nam interdum canitur, ut bella committantur, interdum ut insequantur eos, qui fugiunt, interdum receptui, nam receptus dicitur, quo se exercitus recipit: unde et signa receptui canere dicunter. Classica sunt cornua, quae concinendi causa erant facta, et a calando classica dicebantur, de quibus Virgilius, l. 7. Aen. v. 637. Classica namque volant. Apud Amazonas autem non tuba, sed sistro, a Regina, vocabatur feminarum exercitus. Glossar. Graeco-Latinum, periferh\s2 s1a/lpigc]. Classica. Vide de Classicum incinendi modo, etiam apud Dionem Cassium nonnulla, l. 47. ubi tamen tubae et Classici differentiam confundit etc. Delrius, ad Thyestem. Sen. v. 574. Ioanni de Ianua Classicum proprie est Concentus et concordia omnium instrumentorum simul sonantium, sivesint tubae vel cornua in bello, sive sint campanae omnes alicuius Campanilis: quod Galli Glas, Occitani Classes dicunt, quia, ut ait Honorius Augustodun. in Gemma Animae, l. 1. c. 73. cum campanae sonantur, quasi per Classica milites ad proelium incitantur, Hinc in Vitis Abbatum S. Albani, Pulsato sollenni classico. Florent. Wigorniensis A. C. 1139. S. Oswaldi reliquias, albis induti, tota sonante classe extulimus. Guil. Brito, Philippidos l. 12. Classica per vicos resonant, ut multiplicato Concentu maiore sono se vota revelent. Fortunatus, l. 3. Poem. 4. de Dedic. Eccl. Nunc Domini laudes, inter tua Classica, canta, Et Trinitatis opem machina trina sonet etc. apud Car. du Fresne Glossar. De Classibus, in quas Athenienses olim divisi, dicemus aliquid infra, voce Naucrati.
CLAUDAE_Victimae
reiectae a Deo, Deuteron c. 15. v. 21. Vide quoque Malach. c. 1. v. 8. Quod et in sacris suis Graeci Romanique accurate observarunt, ut nempe hostiae lectae et eximiae essent, neque Claudae et vitiosae. Unde Poeta, l. 4. Aen. v. 57. ---- mactant lectas de more bidentes. Et Alexander ab Alex. Genialium dier. l. 3. c. 12. Lectae, inquit, dicuntur hodie maiores et uberius depastae, quae claudae, morbosae aut vitiosae non sunt etc. Vide hanc in rem Bochart. Hieroz. sue de Animalibus sacrae Scripturae, Part. prior. l. 2. c. 46.
CLAUDIA_Lex
lata a C. Claudio Consule cum Tit. Sempronio, an. Urb. Cond. 576. voluit: Ut qui ex sociis ac Latini nominis ipsi, maioresve eorum, M. Claudio, T. Quinctio Censoribus, postque ca apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante Kal. Novembris redirent, Vide Liv. l. 41. c. 9. Alia lata â M. Claudio Consule cum Serg. Sulpitio Rufo an. Urb. Cond. 702. Ne in Magistratuum Comitiis absentium ratio haberetur, Sueton. in Caes. c. 28. Alia, cuius auctor Q. Claudius, Tribun. Pleb. P. Corn. Scipione, T. Sempronio Longo Consulib. an. Urb. Cond. 533. Ne quis Senator, quique Senatoris pater fuisset, maritimam navem, quae plus quam 300. amphorarum esset, haberet, Liv. l. 21. c. ult. Hanc Legem Caesar Dictator postea in Iuliam de repetundis transtulit. Alia a M. Claudio Marcello Consule cum Serg. Sulpitio Rufo an Urb. Cond. 702. lata voluit, Ut colonis, quos rogatione Vatinia Novicomum Caesar duxisset, civitas adimeratur: quod per ambitionem et ultra praescriptum esset, Sueton. in Caes. c. 28. Alia a C. Claudio Imperatore sancita est, Ut ne agnati mulierum tutelam legitimam recipere cogerentur, Ulpianus, tit. 2. Instit. et Imperator, l. 3. Cod. de legitinus tutoribus. Alia eodem auctore, ab Atheniensibus desumpta, Creditoribus ne in mortem parentum pecunias filiis familiarum foenori darent, interdixit, Tacit. l. 11. Annal. c. 13. Alia tandem fuit de Scribarum negotiationibus, quam Claudiae de Senatorum quaestu partem fuisse, scribit Hottomannus. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 1. 2. 3. passim
CLAVIS
Graece klei\s2], Ionice klhi+\s2], unde klai+\s2] et klabi/s2], et hinc Romanum Clavis, modo claustrum, modo clavem notat. Aratus, ----- klhi+i/di squ/rhn e)/ntosq) a)rarijan] *dikli+da]. Ubi klhi+\s2], claustrum est, to\ a)s1fa/lis1ma th=s squ/ras2], adeoque idem quod o)keu\s2]. At apud Homerum, Odyss f]. v. 47. ubi de Penelope thalamum aedium intimum ultimumque aperiente, in quo pretiosa eius cimelia recondita, legimus, *e)n de klhi+/d) h(=ke, squre/wn eu) a)ne/kopten o)kh=as2] *a)/nta tituokome/nh]. Ubi klhi+\s2], clavem siguificat, quo sensu vocem communiter sumimus. Sic Clavis pro claustro et sera, apud Tibullum, l. 1. El. 6. v. 34. ----- frustra clavis inest foribus. Et Plautum, Casin. Actu 5. sc. 2. v. 7. Ubi intus hanc novam deduxi, via recta clavem Abduxi. Et certe multo rationabilius, ut klei\s2] signisicet claustrum, et id quod ianuam claudit, quam clavem, cuius munus aperire. Quamvis enim hodiernae quaedam Claves sint, quae claudunt et aperiunt, adducendo, reducendoque claustri pessulo: aliae tamen quam plurimae tantummodo apcriunt. Laconicae quoque aperiebant solum, ut et h( balana/gra] Veterum, de quibus paulo infra. Fuit autem Clavis Laconum inventum, Eustath. in Od. e. v. 447. *a)nti/k) e)ph/rtue pw=ma, sqow=s2 eu) e)pi\ des1mo\n i)/hle] *poiki/lon. o(/n pote men\ de/dae fres1i\ po/tnia *ki/rkh]. Statim aptavit operculum; celeriter autem vinculum ligavit varium, Quod olim docuit ingenio veneranda Circe. *palaio\n], inquit, e)/qos h)=n katas1fali/zesqai des1moi=s2. h( klei+s2 ga\r newte/rwn kai\ *lakw/nwn eu(/rhma. kai/ e)stin a)s1fale/steron des1mou= poiki/lou to\ kleidi/on]. Antiquus mos fuit ad aliquid bene obserandum vineulis uti. Clavis enim recentiorum et quidem Laconum inventum est. Et certe vario licet vinculorum flexu tutior clavis. Unde des1mo\s2 *o)dussh=os] olim celebris, quem ab ingeniosissima Circe ei monstratum fabulatur Poeta, quemadmodum alibi peritus venator a Diana, iaculator insignis ab Apolline, textrinae gnara a Pallade edocta fingitur. Hinc de iis, quae obsignata a)s1falw=s2], Ulyssis vinculum nodusque, Proverbialiter usurpari coepit. Sic cista, in qua Erichthonium, cum dracone inclusum, Pallas tribus Cecropis filiabus custodiendum commiserat, nodo solum religata legitur, apud Ovidium, Met. l. 2. Fab. 8. Unde Aglauros, videre volens, quid intus latitaret, v. 560. ----- nodosque manu diducit: at intus Infantem videt ----- Ita ergo et ianuas et cistas olim occludi obserarique mos erat; quod cum non satis esset ad furum effractorumque conatus eludendos, clavium usus increbuit. Memimt item Homeri Commentarot istiusmodi priscae clavis, in Homeri, Od. f]. v. 6. *ei(/leto de\ klhi=d) eu)kampe/a xeiri\ paxei/h|] *kalh\n, xalkei/hn: kw/ph eu) e)le/fantos e)ph=en]: Accepit autem clavem bene flexam manu forti Pulchram, aream, manubrium autem eboris inerat. In quae verba sic scribit o( *parekboli/ths2: *a)rxai+ko\n ei)+dos klhi+dos fra/zei, kai\ ou) kata\ ta\ u(/steron trupw/mena ei)s2 polla\s2 o)pa\s2], Antiquum clavis genus recenset, non in varia foramina, sicut sequentibus temporibus factum est, pertusum. Interim et clavium istiusmodi fuo quoque tempore usum aliquem fuisse ibidem docet, quibus per ianuae foramen immissis funis ad aperiendam illam intus circumagebatur. Erant autem tales claves drepanoeidei=s2], falcatae seu falcis figuram habentes; et vulgo ligneis manubriis, haec vero, cuius Homerus meminit, eburneo ornata etc. Thom. Dempsterus in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 38. Quae ut paulo accuratius exponamus, sciendum duo habuisse priscos mortales Clavium genera, quorum unum commune, *balana/gra] dictum, unico dente constans; alterum magis artificis et subtilioris sollertiae, Clavis Laconica peculiariter, item Carica appellata, in qua tres dentes erant. Et quidem *balana/gra] in iis utplurimum foribus locum habebat, quae in publicum exibant, primis nempe domuum ianuis et Urbium portis, quae vecte ac sera lignea, h. e. moxlw=|] praeducto mumebantur: cui serae balanus immissa non sinebat eam ab ostio tolli. Atbalano inserta balana/gra], i. e. clavis, eam ex foramine extrahebat, et seram removeri ac tolli facilem praestabat, utisupra latius diximus, in voce Balanagra, item Balanus. Atinteriorum conclavium et oecorum fores obicibus claustrisque ferreis concludi solitae, alias claves requirebant; quarum originem aperit Poeta Comicus *qes1moforiazou/s1ais2], ubi quiritantur mulieres usum Laconicarum clavium, quas viri tum gestarent, multum sibi et furtis suis incommodare: Cum enim autea solerent de facili cellaria et apothecas viris insciis aperire, et inde quae vellent depromere, hoc sibi nunc non licere prepter illas claves Laconicas, quae fraudibus minus essent obnoxiae, quam coeterae communes balana/grai]. Nempe Lacones, cum viderent non satis tuto communibus clavibus oecos firmari, alias excogitarunt, ingenio sollertiori elaboratas. Habebant illae trei=s2 gomfi/ous2], ut Aristophanes habet h. l. h. e. tria crucis cornua, et dikli=des2] dicebantur, quasi duplices vel geminae claves. Cum enim communes una modo virga ferrea constarent, quae in balanum iniecta eam e claustro eximebat: in Laconicis velut duae claves sese invicem decussabant in formam crucis. Atque hae totae intra claustrum immersae latebant, hinc kruptai\], illudque sursum cum impetu levatae succutiebant, hinc a)nakroustikai\] dictae: sicque prorsus fores aperiebant, uti claves illae, quibus hodie Carthusianorum familiae in sui Monasterii conclavibus utuntur, quas et Carthusianas propterea quidam appellant. Similes certe factura illis Veter. claves illae kruptai\], quae scapum habcbant rectum et superne transversariam virgulam, ad instar tridentis, incisam, ut videre est ex icone earum, quam Salmasius exhibet infra laudandus. Ab his dein Laconicis clavibus reliqua omnia clavium genera artesque et formae diversae productae. E quibus illae inprimis menoratu dignae, quas in Batavia erutas Lipsius, Commentariô suô ad Tacit. l. 2. Annal. illustravit. Sunt illae facturâ plane similes nostris, quae et annulum habent, ut digitô teneri possit: sed scapô, qui instar manubrii sit, destitutx. Hae itaque, exceptô annulô, totae intra claustrum absconditae quoque mergebantur, sed non succutiendo ac dejiciendo, ut Laconicae, verum reducendo et adducendo, quae intus erant ferrea repagula, aperiebant. Verum cum nec Laconieae omnem fraudem averterent: factô enim digitulô ferreô seu uncinô triobolari, daktuli/w|, triwbo/lw|], ut Aristoph. ibid. ait, adeoque etiam sine clave non difficulter admodum reserari poterant illae quoque fores, quae clavibus illis a)nakroustikai=s2] aperiebantur: unde Plato Comicus in *metoi/kois2, parakleidi/ou], clavis adulterinae, meminit. Hinc non contenti Veteres Clavibus et Claustris, in asservandis rebus iis, quas cariores habuere, siguacula, Euripide auctore, inposterum adhibere coeperunt, quibus nosci poterat, an fraus clavi esset facta, qua de re vide aliquid supra, ubi de Annulis signatoriis. Imo cum ne sic quidem satis fiderent; concha ipsa signacula insuper texerunt, vide infra Claxendix. Porro in Laconica aperiendi et claudendi ratione sera intus erat, i. e. pessulus, Clavis vero ab exteriore parte immissa, pessulum succutiebat: quemadmidum hodieque omnes claves ento/s2 ei)s1in], utpote quae ab exteriore forium parte immittuntur claustro. At balana/gra], seu clavis communis in interiore parte, ubi et sera erat: namque in seram ipsam demittebatur, ad ba/lanon] extrahendam. Quam in rem foramen in ostio relinquebatur per quod manus posset immitti a foris stantibus, inserendae clavi in seram et bala/nw|] evellendae etc. Vide omnino Salmas. ad Solin. p. 925. et seqq. nec non hic, ubi de Aperiendi ratione, de Claustris, item de Carica, et Laconica Clavi, ut et voce Clidium.
CLAUTOMON
locus flentium, Iudic c. 2. v. 5. a planctu nomen accepit. Hieron. in loc. est in tribu Beniamin.
CLAVUS_Annalis
dictus est, qui figebatur apud Romanos in parietibus sacrarum aedium per annos singulos, ut per eos numerus colligeretur annorum, Sext. Pompeius, l. 3. Hunc ritum primus discussit Cassellius Durantius, var. lect. l. 1. c. 5. et obscurissimis tenebris facem praetulit. Petronius Satyr. At paries, circa palea satiatus agresti, Fortuitoque luto: clavos numerabat et annos, Et viridi iunco gracilis pendebat arundo. Sollemnitas Septembri mense celebrata. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. paralipom. c. ult. et supra ubi de ritu Clavum figendi, nec non infra, ubi de Genutia lege et Planetis.
CLEOPHAS
Christidiscipulus, qui proficiscens in Emmaunta, Christum alloquebatur in itinere. Luc c. 24. v. 18.
CLIENTES
Graecis *dhmo/tai] seu Populares, dicti sunt apud Romanos tenuioris sortis homines sub potentiorum protectione constituti. Diviso enim universo populo in Patricios et Plebeios arctissimo eos Romulus vinculo colligavit. Commendavit, inquit Dionysius, Patriciis Plebeios, optione cuique e vulgo data, ut quem vellet, Patronum sibi legeret: more a Thessalis ac Atheniensibus mutuato. Patronorum talium erat, Clientibus respondere de iure, et absentium curam gerere: sustinere porro, circa pecunias et contractus, accusatoris impetum, et quietem eis, qua maxime opus haberent, parare a privatis publicisque negotiis. Vicissim Clientum erat, Patronos iuvare elocantes filias, si his pecuniae parum esset; ab hoste captos redimere; privatarum litium perditarum aestimationes et mulctas publicas pecuniarias pro eis solvere; publicorum quoque impendiorum, quae Magistratuum honorumque causa fiunt, esse participes, non secus, quam genere coniunctos. Utrisque commune erat, nefas esse alteris accusare alteros, aut adversum diceretestimonium, ferreque suffragium aut censeri inter inimicos: quod si quis deprehensus esser aliquid horum facere, TENEBATUR LEGE DE Proditoribus, quam sanxit Romulus, convictumque eius criminis licebat cuivis, ut Diis inferis devotum, interficere. Nec tantum in ipsa Urbe plebs tuta erat Patriciorum favore, sed et coloniarum et sociarum ac amicarum civitatum et bello subactarum, quaeque suos habebat Parronos, quos vellet e Romanis civibus. Quibus initiis firma adeo Romanis concordia coaluit, ut per 630. ann. numquam ad eaedem et sanguinem ventum sit, multis licet ac magnis inter plebem et honoratos exsortis de Republ. controversiis: sed parentes et monentes nututim, et partim concedentes, parrim impetrantes a volentibus per expostulationes civiles componebant negoria: Haec ex Dionysio. Addit Thom. Dempsterus, in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 1. c. 16. paralipom. sequentia: Cum dignam Patronis facundiae mercedem exhibere non possent Clientes, ianuam ipsorum corona imposita honestabant. Martialis, l. 7. Epigr. 27. v. 5. Sic fora mirentur, sic te palatia laudent, Excolat et geminas plurima palma fores! Iidem Kalendis Ianuariis munuscula quaedam tenuia, grati animi indicuium, Patronis offerebant: omneque observantiae genus, fidem inprimis invictam, exhibebant, cuius rei celebre exemplum habes apud Sueton. in Iulio, c. 71. Dicti Longobardica dictione Vassalli, quod Patronorum suorum tamquam vasa censeantur. Contra qui rem Clientis prodidissent, Praevaricatores sunt dicti; neque minus sacri habiti sunt, quam hi, cum Patronos fefellere. Adumbravit hoc flagitium Virg. l. 6. Aeneid. v. 609. Pulsatusve parens, aut fraus innexa clienti, etc. Ulterius Clientes cenam popularem Dominis suis in aede sacra instituebant, Plaut. in Trinummo, Act. 2. sc. 4. v. 69. Apposita ist cena, popularem quam vocant, Si illi congestae sunt epulae a clientibus. Privato quoque nomine statuas Patronis suis sumptibus erigi collocarive curabant. Quo alludens Claudian. de Consulat. Manlti Theodosii, sic canit, v. 24. s. Hinc te pars Libyae moderantem iura probavit, Qua nunc tota probat. longi sed prgnus amoris Exiguae peperere morae: populumque clienterk Publica mansuris testantur vocibus aera. Inde tibi Macetum tellus, et credita Pellae Moenia, quae famulus quondam ditavit Hydaspes. Apud Thessalos Penestoe, apud Athenienses Thetae dicti; nisi quod mitius clementiusque suos Clientes Romani habuere. Sed et Persis Armenisque suos fuisse Clientes, ingensque Procerum in Clientelis robur, discas ex Curtio, l. 7. c. 4. et Tacito, l. 13. Annal. c. 37. Alii paulo videntur fuisse, togati Chentes, qui limina potentiorum observabant, ut deducerent ac reducerent, quod officium diutissime Romae duravit, etiam post Imperium Byzantium translatum. Hi primo statim mane Patronis ac magnis amicis praesto erant, illis Ave matutinum portantes, et ad balnearum cenaeque horam togati transigebant; unde etiam postquam Toga in desuetudiem abiit, hi tamen in officiis istiusinodi occupati eius usum servabant. Unde Martialis, l. 14. Epigr. 125. Si matutinos facile est tibt rumpere somnos, Attrita veniet sportula soepe toga. Et, l. 10. Epigr. 18. Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit, Nec spondet, nec vult credere, sed nec habet. Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum, Eheu quam fatuae sunt tibi Roma togae? Vide Octav. Ferrarium. de re Vestiar. l. 1. c. 33. Apud medii aevi Scriptores Salvamentum dicitur praestatio, a clientibus facta, pro tutela ac protectione sui rerumque suarum, aliter Commendatio. Qua de re sic Salvian. Gubern. Dei, l. 5. Tradunt se ad tuendum protegendumque maioribus et dediditios se divitum faciunt ---- nec tamen grave hoc esse aut indignum arbitrarer, iino potius gratularer hanc potentum magnitudinem, quibus se pauperes dedunt, si patrocinia ista non venderent ---- Illud grave ac peracerbum est, quod hac lege pauperes tvert videntur ut spolient, etc. Vide quoque infra Commendati, Patronus, Suscepti, et supra ubi de Applicationis iure.
CLOACAE
publica sordium receptacula, sicut Latrinae (de quibus infra) privata; inter Gentilium s1eba/s1mata] memoratae Clementi Romano, Recognit. l. 5. quem locum supra adduximus voce Aelurus 3 non tennis operae nec leviculae im pensae Romanis fuere. Harum struendarum initium fecit Tarquinius Priscus, quo nemo Regum plura aut meliora: Is enim montibus suffossis ac urbe pensili fornicibus suspensa receptaculum omnium urbis sordinm Cloacam fecit, inque tres ductus divisit, Plin. l. 36. c. 15. Post urbem dein a Gallis captam incensamque vicorum nulla ratione habita, neque civitate, ut prius, in certas regiones divisa, privatorum quisque suis usibus peculiarem struxit: mansere tamen Tarquinianae inexpugnabiles ad Plinii usque aetatem, per annos 800. qui memorat Agrippam in Aedilitate per meatus corrivatis septem amnibus cursuque praecipiti torrentum modo rapere omnia atque auferre coactis, urbem subtus navigabilem fecisse. erant autem tam magnae, ut vehem foeni onustam large transmitterent, non angustiores proin oppidorum portis, lapidibus sectis et ad normam positis suffultae. Marlianus, qui dimensus est, prodidit pedum senum denum latitudinem se reperisse, nec altitudo minor fuit. Interim licet firmi fuerint operis, reparatae tamen non semel leguntur. Unde Livius ait, Censores detergendas cloacas et in Aventino, atque aliis partibus, qua vondum essent, faciendas locavisse. Quanto sumptn, dicat C. Aquillius apud Dionysium, Neglectis, inquiens, aliquando cloacis et non defluentibus, Censores in earum instaurationem mille talenta impendisse, h. e. sexcenta milia Philippaeorum. De iisdem Cassiodorus, l. 3. Ep. 30. l. 8 Ep. 29. Splendidae Romae civitatis cloacae, tantum visentibus conferunt stuporem, ut aliarum civitatum possint miracula superare, apud Adam. Preyelium, Sinae et Europae c. 19. Idem paulo infra, Sua fuit excretio Templi Hierosolymitani in torrentem Cedron, et ingens fuerit apud Sinas cura canalium, ad eluendas urbes. Cedet de pulchritudine utriusque structurae, de sumptibus et necessitate non cedet Roma. Hinc laudati Romani trium maxime rerum gratia, quae a Giaecis videbantur neglecta, Viarum, Aquaeductuum et Cloacarum. Harum cura primum penes Censores fuit, postea publici earum Curatores ab Augusto instituti sunt. Vide Dionys. Halicarn. l. 3. Plin. l. 36. c. 15. Barthol. Marlianum, l. 3. c. 18. Liv. l. 1. c. 56. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 32. etc. In eas servosab Aedile deprehensos mergi consuevisse, dicemus infra voce Lacus. Vide quoque Iactantes, it. Mendaces, ut et ubi de canalium Naribus.
CLYPEUS
Casaubono ad Trebellium, in Divo Claudio, c. 3. duo significat, scutum sive a)pi/da] et imaginem: Prima, inquit, inventio fuit ad necessitatem, ut corpus defenderet; dein accessit decoris et elegantiae studium, coeperuntque pingiscuta: inde nominis huius diversa notio, ut Plinius censet, l. 35. c. 3. At Grammaticis hic libuit esse subtilibus, clipeum enim scripsere a)pi/da], clypeum vero imaginem, etc. Imo huiusmodi imaginum clypeos, o(/pla] etiam Graecis autiquissimis dicta esse, o(/plon] autem est clypeus, notat Salmasius. Sic enim Latini veteres etiam arma proprie scuta appellarunt: quemadmodum sqw/raka xa/lkeon], h. e. clypeum aeneum, Timomacho a Thebanis, virtutis ergo, positum o(/plon] Thebanis vocatum esse, legimus apud Scholiastem Pinari, ad Isthmionicas. Hinc notum est, unde Latini didicerint vocare clypeos, imagines thorace tenus depictas: nam o(/plon], ut dictum, clypeus est; idem autem Lacedaemoniis erat sqw/rac], quod Thebanis o(/qlon]. Clypeos vero istos imaginum, seu imagines clypeatas, Graeci di/okous2] etiam vocarunt, propter clypeorum discorumque similitudinem. Qua factum, ut Vitellius patinam illam suam ingentem, Clypeum Minervae, appellarit etc. Vide infra in voce Cyclus, item Discus et Thoracida. Uti autem Timomacho aereus, sic Claudio II. post mortem Clypeus aureus ---- in Romana Curia Senatus iudicio collocatus est ---- expressa thorace vultus eius imago. Hadriano quoque Antoninus Pius Clypeum magnisicentissimum posuit, apud Iulium Capitolin. c. 5. Sed hac de vocis notione quoque infra in Strongyle. Priore vero sensu Clypeus, cum umbone, parma, scuto, res eadem, nisi quod forma differrent: Diversanamque Clypeorum genera. Isidoro tamen Clypeus, scurum maius est, Origin. l. 18. c. 12. sed cum inde, quod clepet, h. e. celet corpus, dictum ait, suaviter fallitur. Ex Graeco ku/klos], qua ratione potius originem eius Salmasius arcessat, diximus supra, in voce Clupea. De inventore eorum quaedam habet Plin. l. 7. c. 56. Magnitudo Heroicis inprimis remporibus tanta, uttotum corpus regerent. Unde clypeis fixis defensos remiges, sicque pictura repraesentatas naves videmus. Quo facit illud Statii, Theb. l. 5. v. 382. Illi quippe simul bello pelagoque laborant Pars clypeis munire ratem. ----- Sed et Romani talibus usi. Egesippi Scriptor, l. 3. c. 24. Progredimur in bellum muniti undique. Tegitur galeacaput, lorica pectus, totumque clypeo corpus. Imo et ratem seu navem clypeis munitam, habet Val. Flaccus, l. 3. v. 27. ------ postquam AEmoniam, tantae non immemor irae, Aerisono de monte ratem, praefixaque Regum Scuto videt. ----- Vide quoque infra, voce Pavisarii. Fortibus ii viris picti erant, inertibus ac tyronibus puri. UndeVirg. l. 9. Aen. v. 548. ----- ----- Parmaque inglorius alba. Et de Camilla tyrocinia ponente, l. 11. Aen. v. 711. ----- ----- Puraque interrita parma. Contra de viro forti ac bellicoso Capaveo, Stat. l. 10. Theb. v. 929. Et clypei niger umbo cadit. ------ Solebant vero in Clypeis eorum, quorum effent, vel etiam Avorum, imagines quoque effingi: Inprimis autem magnificis suis factis illos exornasse Veteres, constat. Nemesin, in clypeo pictam, gessit Polynices, auctore eod. l. 1. Theb. v. 445. ----- ----- ----- ----- Nam vos Haud humiles tanta ira decet, generisque superbi Magna per effusum clarescunt signa cruorem. Unde superbiam eius apud Aeschylum exagitat Eteocles, et inde iracundia motus singulare cum eo ertamen concipit. Hinc hodieque mos, ab alta antiquitate oriundus, terribiles facies clypeis praeferendi servatur. Sed et cum nondum cohorrtibus signa vel vexilla essent, clypeis Ducum notae quaedam infcribebantur, uti ex Aeschylo docet Barthius ad Statium, Theb. l. 4. v. 803. Aquilas plerumque in iis pictas, Ulyssem vero delphinum habuisse dicemus infra, ubi de eo. Porro Templis figebantur Heroum clypei, ad perpetuam rerum gestarum memoriam, etiam verustissimis moribus. Ioseph. fine l. 6. *ar)xaiol. *a)pote/mnous1in au)tw=n tas2 xefala\s2, kai\ tas2 me\n panopli/as2 au)tw=n a)ne/qhkan ei)s2 to\ *a)sta/rteion i(ero\n, ta\ de\ s1w/mata a)nestau/rws1an], ex l. 1. Sam. c. 31. v. 10. Horat. Carm. l. 1. Od. 28. v. 9. ----- ----- ----- ----- habentque Tartara Panthoiden iterum Orco Demissum, quamvis Clypeo Troiana refixo Tempora testatus. Et res pervulgata est, Euphorbi Clypeum detraxisse summo Templi poste Pythagoram, se eundem sub eius persona illic Troianis temporibus fixisse memorantem. Sic aurei Clypei honoris ergo Numinibus dedicabantur, ob res feliciter gestas, uti in libris Maccabaeorum legere est. Et bello Achaico confecto Clypeos XXI. dedicasse, in Templo Iovis Olympii L. Mummium, scribit Pausan. l. 5. Idem de Lucii et Caii Caesarum clypeis observat Xiphilinus, ex Dione. Vide quoque Liv. l. 34. c. 52. l. 33. c. 10. et 41. l. 38. c. 35. etc. In eorundem dedicationibus epulas datas civibus, docent Inscriptiones aliquot veter. 441. 7. 496. 4. Neque vero, solum intra Fanum, sed et extra, sub caelo nimir. alibique sub tecto, illos pependisse deprehendimus, apud eundem ibid. ut et statium, Theb. l. 2. v. 256. ----- ----- celsam subeuntibus arcem In gradibus summi delapsum culmine templi Arcados Evippi spolium cadit aereus orbis etc. Uti vero gloriosum fuit clypeum multis vulneribus habuisse perfossum, summumque dedecus in pugna illum abiecisse: Ita unicus occisorum in acie Ducum honor erat, in Clypeo suo efferri; quo pertinet praeceptum Lacaenae matris, armantis filium in bellum profecturum, h)\ ta\n h)\ e)pi\ ta\n te/knon], Aut hunc, aut super hoc Fili; h. e. ut vel vivusintegrum a conflictu refertet, vel in eo ad suos referretur mortuus. Virg. l. 10. Aen. v. 506. ----- At socii multo gemitu lacrimisque Impositum scuto referunt Pallanta etc. Lapsa dein Republica etiam consuetudo invaluit, ut Impetatores quoque inaugurati Clypeo insiderent, elevatique in eo Centurionum aut militum humeris, toti exercitui se praeberent videndos. Capitolin. in Maximo et Balbino, c. 14. inter haec, inquit, Gordianus Caesar sublatus a militibus, Imperator salutatus est. Idem de Graecis Imperatoribus, narrant Curopalates, de Offic. Aulae Constantinop. Ian. Zonaras, Annal. 3. Niceph. Gregoras, Hist. Rom l. 3. et 4. Niceph. Choniates etc. etiam de Canninefatibus Tacit. l. 4. Hist. c. 15. Impositus scuto, more gentis et sustinentium humeris vibratus, Duxelititur. De Gallis Ado Viennensis, in Chron. aetat. 6. Sigebertus contra Chilpericum fratrem, more gentis clypeo impositus, Rex constituitur: quod de Clodoveo quoque habet Gregor. Turonensis, Hist. Franc. l. 11. etc. Imo et virorum Nobilium tumulis iam olim scuta, ac proin eorum, quibus illa decorari solebant, armorum insignia, appendi consuevisse, quod hodieque sit, discimus ex LL. Henrici I. Angliae Regis, ubi Clypeus sepulchris Militum appensus, occurrit, c. 83. Hinc Baldrici distichon in Scutum Raherii, A domino viduata tuo iam parma quiesce, Cui para Raherio nullus erat dominus. Sed et, ut arma mortui sepulchro imponerentur, antiquissimis temporibus fuisse in usu, notum ex illo, l. 6. Aen. v. 232. At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum Imponit, suaque arma viro etc. Unde Clypeus, pro praeogativa ac dignitate, in Speculo Saxon. l. 1. art. 3. §. 2. Item pro familia nobili, apud Matthaeum Parisium, A. C. 245. et Car. du Fresne, Notis ad Cimamum, p. 451. etc. Porro inter praemia Clypei fuere, ut videmus apud Statium, Theb. l. 6. v. 644. Finiti cursus, operumque insignia praesto, Arcas equum dono, Clypeum gerit improbus Idas. Eque tenuiora, exemplo Virgili, qui artificiose licet elaboratum pelli leonis poftponit, l. 5. Aen. In Iunoniis praesertim Ludis qui Argis celebrabantur, Aerei Clypei donabantur victoribus, unde *a)pi/da *h(/ras2] vicisse dicebantur, et agon ipse *a)pi\s2 en *a)/rgei]. Vide quoque infra Orbes aenei. Etiam in Sacris adhibiti Magnae Matris, a Corybantibus et Curetibus, quos ensibus pulsasse Clypeos aut alia arma, discimus ex Claudiano, de Proserpinae Rapt. le 1. v. 209. Postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant, Conticuere chori. Corybas non impulit ensem, Non buxus, non ara sonant -- -- ----- Cuiusmodi sonitus voces Daemonum esse, aeti coniunctorum, opinabatur Pythagoras, uti habet Porphyrius, nomine malchi, in eius Vita etc. Quam in rem vide plura, apud Casp. Barthium, Animadversion. ad Papinium Statium passim, Thom. Dempsterum, in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 10. paralipom. ad c. 10. Alios. Nec omittendus mos vetus militaris hastis clypeos quatiendi, apud Macedonas, usitatus, teste Curtii Supplem. l. 10. c. 7. Romanos apud Polybium, l. 15. c. 12. ubi hunc patrium morem vocat, alios. Vide Amm. Marcellin. non uno loco, inprimis, l. 14. c. 8. ubi Lindenbrogium vide. Ad terrorem scil. faciendum, ut indicat ex Polybio Liv. l. 28. c. 29. Quem proin ut initum redderent Persae, equos suos adsuetudine ad strepitum hunc fragoremque audiendum condocefecere, teste Aeliano, Histor. Animal. l. 16. c. 25. qui et venatoribus elephantorum eundem concrepaudi arma morem in usu fuisse, docet, l. 8. c. 10. apud Freinshemium ad Curt. d. l. Fuit autem Clypeus, non quadratus, quemadmodum scutum, sed rotundus, ex aere factus, minor scuto, dequo videre est Ald. Manutium, de quaesitis per Epist. l. 2. Ep. 6. nec apud Romanos aliis, quam ex prima Classe civibus, Clypeum in bello gestare licebat, cum secundariis scutum eius vicem suppleret. Adde Car. du Fresne, Glossar. et quaehic passim, de Cetra, Parma, Peita, Scuto etc. item voce, Arma plena, Aspis, Buccula, Cenchri, porro ubi de Clypeos detrahendi more: uti de Clypeo Arthuri Britonum Regis infra voce Priwen. etc.
COCCO_Clavata
h. e. purpura, mantilia, occurrunt apud Lamprid. in Servero, c. 37. Et quidem vermis cocci, Mosi minimum triginta locis memoratur: pro quo coccum vermis, per hypallagen, Levit c. 14. v. 4. legitur. Imo quandoque vermis per se coccum significat, ut Esaiae, c. 1. v. 18. et vicissim coccum nonnumquam solum occurrit, ut Iosuae, c. 2. v. 18. 21. Hebr. quod proprie dibaphum est: cuius meminit Horat. l. 2. Od. 16. v. 35. ---- Te bis Afro Muricae tinctae Vestiunt lanae etc. Uti igitur Graeci di/bafon] appellarunt, quod purpura; Ita Hebraei sani, quod cocco bis tinctum fuit. Nec obscurum est, cur coccum vermis, aut vermem cocci aut solum vermem iidem appellarent. Apud Dioscoridem, l. 4. *ko/kkos bafikh\], Coccus tinctoria est frutex parvus surculosus, cui grana ut lentis adhaerent. Cusculia vocat Plin. l. 16. c. 8. i. e. kos1ku/lia], quia e cortice eraduntur. Porro, ut magnus Auctor in Solinum asserit, ea grana scatent intus parvis vermiculis, quorum sanies coccino tingendo praeclara est et eximium illum colorem, quem nos miramur et adorarunt Veteres efficit. Hinc vermiculum, pro ipso cocco, dixerunt: et emhlemate vermiculatum Lucilio, coccineo colore tinctum; pelles item vermiculatae Hieronymo, coccineae. Apud recentieres quoque Graecos s1kw/lhc] passim pro cocco: Arab. Kirmiz vel Kermez, unde Gallorum cramosi, quemadmodum iisdem vermeil, ex vermiculo etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 27. Tribuit autem Cocco meracum et suffusum colorem, seu colorem acutissimi rubri, ad quem accedat purpurae rubrae lumen, idem Auctor in Solin. Salmas. p. 1330. Cocci color pumiceus, hoc est, coloris ruhri acutissimi. Purpurae quoque rubrae tale lumen ad cocci nitorem accedens. Eam purpuram dicit Pollux foini/ssesqai en to=u a)/nw puro\s2], i. e. splendorem cocci recipere ex alto, dum radis Solis accenditur. Interim non in omnibus locis, quibus nascebatur, unius generis colorem habuisse, idem docet. Sic cocco tincta rursus Tyrio tingebant, si Pansamae credimus, ut fieret hysginum: quomodo videtur proprius Galatici grant (quod primum repertum) color fuisse, quem u(/s1ghn] Galatae vocabant, cum coccum aliis in locis proveniens magis ruberet. Sed de hocce alii aliter seutiunt, uti infra videbimus. Prro coccum, pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniae donare, Plin. scribit, ubi de Cocco. Nempe duplex tum in illa provinc. fuit tributum, alterum capitis, alterum soli; quorum hoc saltem illi pendebant, quibus ager esset. Ut illud autem solverent, etiam qui nihil omnino in censu habebant, invenite tamen cogebantur. Pauperes itaque in Hispania Corcum passim nascentibus fruticibus decerpebant, arque inde corradebant, unde capitationem solverent, vide omnino illum, l. 9. c. 41. ubi totam tingendi cocci rationem exponit, l. 27. c. 9. alibique. Idem tamen perperam ilicem arborem, quae praeter glandem baccam quandam fert puniceam, sed quae nihil confert infectionibus et in totum a cocco diversa est, confundit cum ilice aquifolia frutice, cuius coccum ipsum fructus non est, sed tamquam scabies fruticis et excrescens tumor, qui cortici et ramis adhaerescit instar lenticulae. Hic enim frutex numquam arborescit, sed manet semper frutex, et, ubicumque provenit, coccum illud suum fert aptum tingendis lanis etc. Nec omittendum, quod idem adfert, Imperatorum paludamenta cocco tingi consuevisse, l. 22. c. 2. Quam in rem vide plura apud praefatum Salmas. ad Solin. p. 27. et seqq. De Cocco et Murice, amborumque diversis coloribus, Martial. l. 5. Epigr. 24. ad Bassum, v. 5. Non nisi vel cocco madida, vel murice tincta Veste nites, et te sic dare verba putas.
CODICARII
qui caudicariis navibus, ex tabulis nempe crassioribus confectis, quibus allatum classe ex Sicilia, Sardinia, Africa, Aegypto aut Gallia frumentum per Tiberim in urbem inferebatur, praeerant. Lapis antiquus ad Smetium Inscr. Mensores portuenses, quibus vetus Fuit cum Caudicariis diuturnumque certamen. Vide Thom. Dempster. in Iob. Rosini Antiqq. Rom l. 7. c. 38. Paralipom. Navium vero Codicariarum mentio, apud Varronem, de Vita Pop. Rom. 1. 3. Quod antiqui pluris tabulas coniunctas codices dicebant, a quo in Tiberi naves Codicarias Appellamus. Cuiusmodi naves pa/ktonas2] Graeci vocabant, a verbo phgnu/ein], quod ex pluribu lignis inter se alligatis compingerentur; Ratellos vel Radellos Galli hodierni: Similesque erant diaploki/nois2] Straboni memoratis, quae erant navigia ex papyro texta, quibus in Nilo Aegyptii utebantur, Salmas. ad Solin. p. 1116.
COELIBATUS_Lex
Apostolorum aevo prorsus ignota, quippe cuius propugnatores inhabitatorem Draconem illum apostatam habere, asserit Ignatius, ep. ad Philadelph. occasione lori, 1. Timoth. c. 4. v. 1. 2. 3. a Syricio Episcopo Romano primum inter suos introducta legitur, circa A. C. 393. male intellecto dicto Pauli, Rom c. 8. v. 8. Qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Postquam iam ante Concil. II. Constantinopolitanum, Eustathius, Monachatu in Armeniam introducto, inter coetera ipsos prohibuisset contrabere matrimonium, Socr. l. 3. c. 14. et Sozom. ac post Concilium in Oriente Epiphanius dictitasset, Sanctam Dei Ecclesiam non suscipere ad Sucerdotium adbuc liberos gignentem. In Occidente Ambrosius et Hieronymus contra Iovinianum, eandem promoverime: quibus adia toribus suffultus praefatus Syricius legem promulgavit, A.C. 395. quae nihilominus per annos 200. in Hispama, Gallia, etc. locum non invenit, Mart. Chomnitius, exam. de Caelib. part. 3. Salvianus, l. 5. de Provid. Gregorius M. postea, circa A.C. 590. Calibatus decretum cum plusquam 6000. infantum capita extracta ex piscinula vidisset, minime salutare esse agnovit. Chemnirius, ibid. In Synodo etiam Toletana 4. circa A. C. 638. Clericis legitimum coniugium, damnato ancillarum consortio, concessum elt. Imo in Hiberma usque ad Bernardi aetarem, 7. Episcopi, in sede Armachana, uxorati praesedere, qui ne ad hanc legem adstringerentur, ordinationem a Pontificibus Romanis petere nolnerunt, Idem, Baron. in Annal. Graeca quoque Ecclesia, a Leone IX. per Legatos, revocata, A. C. 1054. coniugia Sacerdotum nihilominus tuita est. Gregorius post haec VII. in Germania Caelibatum vehementer ursit, a Clericis propterea maledictis incessitus: Episcopus quoque Moguntinus, Erphordiae ob id Synodo coacta, desistere tamen necesse habuit: Moguntiae dein cum id ipsum suis impositum iret, in virae discrimine rursus fuit. A. C. 1074. 1076. 1078. Sigon. l. 9. Ioh. Naucl. Gener. 36. Contrarium suadente suis Guidone Archiepiscopo Mediolanensi, qui celebrato Episcoporum conventu, Clericis uxores babere, permisit, circa A. C. 1062. Sigon. l. eod. ad an. 58. quo victo tamen Pontifex illos quoque sub hoc iugum redegit. Anselmus exin Cantuariensis, Synodo Londini vocata, A.C. 1103. Sacerbdotes uxores habere prohibuit, etsi multa testarentur, loco coniugii prohibiti, tota Anglia Sodomiam grassari, Polydor. l. 9. In Lateranensi Concilio a Calixto roborata lex, et in Germaniam Magistratus brachio introducta est, A.C. 1120. 1122. Iohannes quoque Cremonensis Legatus Pontificius. Synodo Londinicelebrata, A.C. 1125. coniugium ibi Sacerdotum iterum damnavit: ipse tamen, in meretricio paulo post interceptus, confusione plenus dom um rediit. Idem. l. 11. Hist. Primus in Hiberniam Episcopus Malachias Legem Caelibatus Invexit, circa idem fere tempus, S. Bern. in vita Mal. In Polonia Clemens III. eum per Petrum Capuanum Cardinalem promotum ivit, A. C. 1190. quod cum in Bohemia similiter tentaret, parum abfuit, quin a Sacerdotibus occideretur. A. C. 1196. Sic et Dani tum suos Sacerdotes uxores habere iusserunt, idcirco a Papa excommunicati. M. Cromer, l. 7. Hist. Pol. Ipse Pius II. crebro in ore habuisse legitur: Sacerdotibus magna ratione sublatas nuptias, maiori restituendas videri. Ioh. Baleus, in vit. Drexelius in Niceta, c. 5. Imo et iam ante, Concilio Basiliensi, A. C. 1439. definitum, Non solum uxorem qui habuit, sed et qui habeat, in Pontificem assum posse: electusque tum Felix V. qui uxoratus erat. Morn. in Myster. p. 1248. Toieratum tamen utcumque hoc iugum est, usque ad tempora Reformationis, ubi Lex Pauli Hebr c. 13. v. 4. qua Honorabile esse coniugium apud quosvis pronuntiavit, humanae Caelibatus traditioni opposita, et cum prius laudato Concilio statutum est: Consultius fore, si plures Sacerdotes uxorati essent; quoniam multi salvarentur in coniugato Sacerdotio, qui sterili in Presbyterio damnantur. Plura hanc in rem vide apud Auctores retro meinoratos.
COEMETERIUM
Graece *koimhth/rion], vox apud medii aevi Scriptores Ecclesiasticos recepta pro sepulchro, koima=sqai], dormire: somno enim Fidelium mortem in Sacris comparari, tralatitium est. Haec omni tempore benedicta et Fidelium sepultutae consecrata fuisse, notum. Cum enim Geutiles quogue sepulchra religiosa esse agnoverint, quatenus humanum corpus in iis conderetur, Celsus, ff. Lib. 11. iit. 7. Maiori longe iure Fideles Coemeteria, Postquam mortuorum in Chrifto corpora, quae Templa Spiritus S. fuerant, recepissent, pro sacratis habuerunt. Et quidem in primitiva Ecclesia, cum commodioribus locis adhuc destituti essent Christiani, illus ad Deum invocandum eiusque Verbum audiendum, convenerunt. Constitut. Apostolic. quae sub Clementis nomine circumferuntur, l. 6. c. 30. Congregamini in Coemeteriis, ligite libros sacros, ac ad mortuorum tamulos Psalmodias canite. Postmodum, cum laxius habitare inciperet Ecclesia, Coemeteriis foris, Templis vero sacrorumque Conventuum locis, intra muros Urbium locus fuit. Sensim tamen superstitio gliscens Coemeteria Templis adiunxit primum; mox crescens et adulca, cumque turpi lucro (quod ex sepulchrorum et honoratiorum locorum venditione, sub beneficii specie, captabatur) coniuncta, ex Templis Coemeteria fecit. Quorum prius inter provincias prima fecit Africa, ut ex Augustino, Coemeteriorum Templis viemorum, saepius mentionem faciente, discimus. Posterius, sequenti tempore fieri incepit, quod Concilium Brachareuse corrigere hoc Can. conabatur: Placuit, ut corpora defunctorum nullo modo intra Basilicam Sauctorum sepeliantur, sed, si necesse est, deforis circa murum Basilicae,usque adeo non abborret. Nam si sirmissimum boc privilegium usque nunc retinent civitates, ut nullo modo intra ambitum murorum cuiustibet defuncti corpus sit bumatum, quanto magis boc venerabilium Martyrum debet reverentia obtinere? Sed et Constitutio Caroli M. Ansegiso in Capitulari memoratur, ut nullus deinceps in Ecclesia mortuum sepeliat, quae a Durantio religiosa aut pia Maiorum constitutio vocatur, de Ritibus Eccl. l. 1. c. 23. Derivat autem eam idem ab Optati Milevitam tempore, his verbis: Nec sepultura in domo exbiberi concessa est. Cumque ostendisset, olim Imperatores magno honori duxisse, in Templorum vestibulis sepeliri: At bodie, inquit, ibid. recepta consuetudine, praeter maiorum leges et instituta, Christiani, nedum lmperatores et Sacerdotes, quibus id postea indultum fuit, sed etiam Laici, passim intra Ecclesiam sepeliuntur. Digni proin, qui audiant Cyrilli, ad Gentiles, verba, l. 10. ubi illis exprobrat, Templa eorum celebria nominata fuisse sepulchra et sepulchra suisse templa. Certe non apud Israelitas solum, extra urbis pagosque sepulturarum loci designabantur, ut apparet ex Gen c. 25. v. 9. ubi de Abrahamo; Matc. c. 5. v. 2. 3. ubi de Gadarenis; Lucae c. 7. v. 12. ubi de vidua Naimitica; Iohann. c. 11. v. 38. ubi de Lazaro; Ioann. c. 19. v. 41. ubi de Iosepho Arimatheensi. Sed et apud alias gentes, Romanos, de quibus vide XII. Tabb. Graecos, vide Platonem, de LL. l. 2. Alios. Hinc Chrysostomus de suo tempore, Serm. de Fide et Leg. Nat. Omnis civitas, amne castellum ante ingressum sepulchra babet, ut contendens intrare in civitatem ---- videat primum quod fit. Ante portas sunt sepulchra ---- ubique ante oculos est nostrae bumilitatis schola. Et sane Templa, in quibus quottidie magnus hominum numerus ad Dei cultum confluit, morruis replerie re neutiquam est: quum eorum exhalationes saepius vivis damnum inferant; nec religioni id convenire, Concilium praedictum censuit. Uti vero prisci Patriarchae sepulturis fidem suam de Dei promissionibus restabantur, ita etiam Christiani in iisdem locis, quibus in fide Christi morientium corpora condebantur, sepeliri summopere desideraverunt. Hinc carpit Cyprianus in Marriali Episcopo, Ep. 78. edit. Pamel. quod, cum reliquis sidelibus eum commode iungere licuisset, in Gentilium sepulchris condi maluerit. Ab Haereticorum vero et Schismaticorum Christianorum tumulis non adeo abhorruere tum Fideles, ut, cum necessitas postularer, in illis sepeliri recusaverint. Unde gravissime conqueritur Optatus Milevitanus, contra Parmen. l. 6. de Donatistis, ira Coemeteria sibi vindicantibus, ut Catholieos non admitterent. Vide plura hane in rem apud Andr. Rivetum, Summae Controv. Tr. 2. Qu. 42. et hic passim, inprimis voce Polyandrium
CENA
quasi koinh\], quia antiquitus seorsim solebant prandere Romani, cenare cum amicis, Plut. Symp. l. 8. c. 6. Comessationem antecedebat et Prandium primo, dein Merendam sequebatur. Olim Vesperna dicta, a vespertino, quo sumebatur, tempore, hora enim eius apud Romanos diei nona erat, communiter; At hora quinta, vel sexta, cum couvivia tempestiva, diebus festis ac sollennibus agitarentur. Iuvenalis, Sat. 11. v. 205. ----- ----- Quamvis solida hora subersie Ad sextam. Tertullianus, in Apologet. Saturnalibus non lavor diluculo, sed bonesta et salubri hora etc. Quemadmodum apud Atticos legitimum Cenae tem pus fuit, cum deka/poun] aut dwdekapoun] esset stoikei=on]; uti loquitur Lucianus, in Saturnalibus: Sed diebus festis, quibus maturius itidem solebant inire convivium, to\ e(ca/poun] observabant ave e(pta/poun]; quorum illud, umbra videl. 10. vel 12. pedum, horae 9. vel 11. istud, nempe umbra 6. pedum, horae quintae vel sextae Romanorum respondet. Hora una veroante lavabant Romani, quam Cenam auspicarentur etc. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 648. Cena autem erat semper in usu etiam cum prandia nondum invaluissent: Lautiores enim tantum olim prandia obibant, idque sine ulla ferculorum pompa aut splendido apparatu, ad magnificas et exquisitas epulas amicis in cenam condicturi. Imo erat cum Cena idem, quod Prandium, significabat, Festus. Hine tam frequens cenarum, prandiorum nulla, certe raro mentio, in magnifici alicuius apparauts descriptione; Horat. l. 2. Carm. od. 14. v. ult. Absumet bares Caecuba dignior, Servata centum clavibus: et mero Tinger pavimentum superbo, Pontificum potiore cenis. Ausonius, Ep. 9. v. 1. Osirea nobilium cenis, sumptuque nepotum Cognita, etc. Unde de nepotum, in noctem multam, imo in alterum Solem, convivia extendentium luxu, querela M. Tullii, Orat. 2. in Catil Liv. Dec. 3. l. 3. Ael. Lampridii, in Commodo etc. Distinxere autem Cenam antiqui in tres patres, seu missus: Antecoenium seu Gustum seu Promulsida, Cenam ipsam, cuius quod ptaecipuum ferculum erat, Cenae caput dicebatur, et Bellaria, seu Mensam pomorum seu Mensas secundas. In Antecoenio mora ponenda esse, voluti Galenus: At Metellus Pontifex echinos, ostreas crudas, pelorydas, spondylos, turdum, asparagos; subtus gallinam altilem, patinam ostrearum pelorydum, balanos nigros, et albos: Interdum spondylos, glycomaridas, urticas, ficedulas, lumbos, capragines, aprugnos, altilia ex fatina involuta, murices et purpuras ante cenam apposuit, apud Macrob. Saturn. l. 3. c. 13. Ipsius Cenae initium priscis fuit lactuca, ova et lucanicae: at praedictus gurges in cena apposuit sumina, synciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amylum, panes Picentes, Idem ibidem. Secumdae mensae dicebantur Mensae pomorum, cum scil. apponerentur bellaria, quo vocabulo omne genus secundae mensae significatur, puta nuces, pyra, poma, ficus, oleye, uvae et alia, de quibus multa apud eundem Macrob. Saturnal. l. 3. c. 18. 19 et 20 et Varronem, in Satyra Menippea, apud A. Gellium. Vide quogue infra Epidipnides, it. Mensae Secundae. Luxuria postmodum immensum crescente, Leges Sumptuariae latae sunt, e quibus Licinia lex cum non plus centussibus, praeter terra nata, in cenas impendi iuberet, Cenae centenariae inde ortum traxerc. Foris autem coenasse Rommanos, neque mensam omnino tollere, sed semper aliquid super ea relinquere consuevisse, docent Macrob. Plut. in. Quaest. Rom et Sympos. etc. Porro Cena Adicialis, quibusdam eadem est cum Pontificia, quae lautissima esse solebat: Lipsius autem de Magnis. Rom l. 4. c. 9. vult Aditialem legi, eam enim intelligit, quae in aditu honorum seu muneris inauguratione a Magistratibus exhibebatur. Cena Dubia dicebatur, cum mensa omnis generis exquisitissimis ferculis erat instructa, ut in tanta copia ambigerent convivae, quo potissimum manus porrigerent. Eadem Recta quoque nuncupata est, opposita sportulae, qua voce indigitabatur munus, quod Romani clientibus, Principes populo in sportula dabant, velut obsonium: cuius vicem aliquando pecunia supplevit. Budaeus, Liberaliores divites salutatoribus suis rectam Cenam exhibebant, sordidi sportulam tantum. Hinc factum, ut Sportula, pro viliore Cena, aliquando caperetur. Martial. l. 8. Epigr. 50. v. ult. Promissa est nobis Sportula, recta data est, etc. Plura vide apud Plinium passim, Stuckium, de Conviviis, l. 1. c. 35. Pancirollum, l. rer. deperditar. c. de cibi capiendi modo, Turnebum, Advers. l. 5. c. 10. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 29. cum Thom. Dempsteri Paralipomenis etc. Ut et supra in voce Cibus, ac infra in Convivia, Fora, Hora. Atque haec de Cena communi, sed et in multis paganicis Sacris epulae agitabantur, uti notum, quae *dei=pna] itidem plerumque, h. e. Cenae, appellatae sunt. Unde in Oschophoriis Atheniensium, inter alia Ministeria mulieres fuerunt *deipnofo/roi] dictae. Isaac. Casaubonus, Exercit. 16. num. 31. De Christianorum vero Cena Mystica, vide hic infra, ut et de alio eorum Convivio sacro, quod Tertullianus, Apologeici c. 29. ubi illud fuse describit, etiam Cenam appellat, quodque a priore toto genetre diversum postmodum ob varios abusus Templis eiectum, ac tandem penitus sublatum est, supra in voce Agape.
CENA_Domini
Graece *dei=pnon *kuriako\n], 1. Corinth. c. 11. v. 20. quae aliter *eu)logi/a], Bdenedictio 1. Corinth. c. 10. v. 16.*euxa risti/a], Gratiarum actio, Matth c. 26. v. 27. *kainh\ *diaqh/kh], Novum Testamentum, Luc c. 22. v. 20. *tra/peza *kuri/ou], Mensa Domini, 1. Corinth. c. 10. v. 21. *kla/s1is2 a)/rtou], Fractio panis, 1. Corint. c. 10. v. 16. *koinwni/a], Communio, 1. Corinth. c. 10. v. eod. et *sw=ma tou= *xristou=], Corpus Christi, appellatur ex verbis institutionis Matth c. 26. v. 26. ut Ecclesiasticas eius appellationes, quarum 24. collegit Burmannus, praeteream: alterum est Christianorum Sacramentum, sacris veter. Israelitarum epulis ac conviviis respondens; uti in priscis inundationibus ac lotionibus Baptis mi quaedam imago fuit. Eius Auctor et Institutor Dominus noster, unde Domini cena dicitur; Administeri Apostoli, ac qui illos sequuti sunt, Ecclesiae rectores ac praesides, quibus peculiarem sacrorum curam ac ministerium dedit, ne promiscuo usu contaminentur, ac inter tractantium manus paulatim evilescant. Convivae in prima cena fuere Apostoli: In Ecclesia postmodum Christiana, universi ad Mensam hanc accedebant, nullis de Fratrum coetu, qui Sacris intererant, exeuntibus, nisi qui ipsius Ecclesiae iudicio a)mu/htoi] adhuc erant, vel ob crimen arcebantur, Catechemenis videl. et Paenitentibus, quibus et Energumenos, si forre adessent, adiungebant. Qui Christanorum fervor labente dein disciplina, dum Fideles socordiae sese dedunt et dignos se S. Cena facere laborem existimant, ac sacris Symbolis carere malunt, non parum refrixit. Unde factum deinceps, ut multi, qui Sacris intererant, nihilominus communione abstinerent. Instituit autem Servator Convivium hoc sacruna, commemorandae ultimae ac emortuali cenae, utque tristissimae noctis illius imago, atpue universae passionis et sacrisicii eius memoria de Ecclesia numquam deperiret. Ac, sicut in Baptismo ritum quendam Iudaeorum initatus est, quem in novae Ecclesiae Sacramentum consecravit: ita haec Cena, ad mensam Paschalem primum coepta, cuius vel pars vel appendix erat, in N. T. Sacramentum commutata est, ac nobiliorem in usum dedicata; unde dein in Paschatis locum successit ac in Ecclesia obtinuit. Postquam enim verus Agnus venisset, qui ipse in ultimo epulo praesens erat, ac luce sua umbram illam explebat, sacrificalibus Agnis opus non amplius erat. Elementum ergo, utiin Convivio sacro, hic duplex Panis et Vinum. Et quidem Panis, quo Christus in prima Cena usus est, fuit azymus: quod accidentarium erat, ex lege Paschatis, quae fermento omni abstinere per eos dies iubebat. Unde vetus Ecclesia quottidiano ac cibario usa est, plane ad sensum Domini, qui panem, quo in communibus epulis vescimur, ad concinniorem mysterii signisicationem, instituit. Quo et Apostoli tum in Iudaea, tum inter Gentes, postmodum usi sunt, Actor. c. 2. v. 42. et c. 20. v. 7. coll. cum 1. Corinth. c. 10. v. 16. 17. etc. 11. v. 26. cum azymus ad V. T. ceremonias potius pertineret. Vinum, Matthaei, c. 26. v. 29. Vitis genimen dicitur, cuius loco in regionibus, ubi vini penuria est, illud, quod vini vicem ibi praestat, usurpatur; quod idem de pane quoque intellectum vult Auctor praefatus. Utriusque copia solebat apud Veteres a Fidelibus spontanea liberalitate conferri, atque sic ex collatitia dape S. Cena instrui. Unde oblationis, oblatarum ac cacrificii, nomina: ac reprehendit Cyprianus, Serm. de Eleemosynis, mulierem, quae in Dominicum sine sacrificio veniebat, ac partem ex sycrisicio, quod pauper obtulerat, sumebat. Addebant et alia dona, ad Agapen instruendam, de qua dictum suo loco. Porro Consecratio Symbolorum a Domino facta est, precibus, gratiarum actione, et expressis verbis, quibus voluntatem suam testatus Panem corporis, et Vinum sanguinis sui pignus Ecclesiae tradidit. Quod Servatoris exemplum vetus Ecclesia sancte imitata est: ut in qua audiebatur primum sacra Lectio, tum Concio vel Sermo; inde Preces concipiebantur etc. atque sic ad SS. Mysteriorum participationem accedebatur.Peractis enim precibus, post osculi colluctationem, quod Orationis signaculum Tertullianus vocat; et dextrae congressum, quod ipsi est panem miscere, afferebantur Praesidi a Ministro vel Diacono oblatarum partes. Quibus ille acceptis, postquam nomina offerentium fausta commemoratione prosequutus esset, Panem et Vinum, clara voce audiente et Amen acclamante Populo, benedixit primum; dein Panem fregit, more a Cenis Iudaicis desumpto; postea ipse de eo gustavit, ex eodem more; distribuitque sacris convivis, addito accipiendi et comedendi mandato. Similiter Poculum benedixit, vinum infudit, tradidit et omnes ex eo bibere iussit, secundum Marc c. 14. v. 23. Cui S. Symbolorum usui postmodum alii usus ritusque extra S. Cenam accessere. Processu enim temporis deferri facratus panis non solum ad absentes, sed etiam ad infirmos; quin imo vino intinctus moribundis in os ingeri coepit; Unde commeatum et viaticum dixere. Domum etiam persaepe secum adferebant fervente praesertim persecutione, quo quottidie Christum gustare atque ad certamen sese praeparare possent. Denique et alium praeterea panem habebant Veteres, sacrum quidem, sed non sacramentalem; quem, communis Fidei testandae causa, Episcopi ad dioeceseos suae Presbyteros, vel ad alios Coepiscopos, missitabant: vocabant auteni istas micas Eulogias. Qui tamen ritus, ac nonnulli alii, Conciliorum auctoritate non semel compressi leguntur etc. Clausit Cenam Dominus Hymno paschali, ac porro sermonibus sanctissimis extremam illam noctem transegit. Cuius exemplo et Veteres gratiarum actione ad extremum defungi, et dara ex more pace populum dimittere solebant, sollenni formula, Ite in pace. Unde, quod concio tum missa esset, Missae nomen exortum est. Residuae autem micae, in Agaparum usum, quod S. Cenae, ut olim antecoenium, ita deinceps, mutato ordine, perdiu velut corollarium fuit; vel, iis abolitis, Clero aut Catechumenis, aut pueris de ludo redeuntibus, aut denique pauperibus, cedebant. Locus primo privatae aedes, in quibus tamen Fratrum conventus; deinde Templa fuere.Tempus quod attinet, prima Cena celebrata est Feria V. ante festum Paschatis; quem diem annuatim ecclesia vetus quoque servavit: ceteroquin et aliis diebus communicabant, praesertim Dominico die, uti Iustinus testatur. Quod Horam, vespertino tempore Christus convivatus est, ob Paschatis sollenne, quod alio diei tempore fieri erat nefas. Servaruntque illud diu Veteres, quorum nocturnas et deinde antelucanas Cenas saepe legimus. Quamquam et aliae cenandi horae ipsis postmodum usurpatae fuerint. Nam ubi ieiunia vel semiieiunia agitabant, qua hora illa solvebantur; vel ubi ieiunare non licebat, matutino tempore Cenam faciebant. Plerumque autem ieiuni eam celebrabant; unde deinceps nata Latinorum lex, qua Eucharistiam nisi ieiunantes non sumunt etc. Plura hanc in rem, utpote de Convivii huius Mysteril, et re significata; de eius efficacia et usu, de erroribus circa eam tum veter. Aquariorum, Artotyritarum, Cataphrygum, Gnosticorum, Marcosiorum, Semidalitarum, aliorum; tum hodiernorum non paucorum, aliisque huc pertinentibus, vide apud Ecclesiasticae Kei Scriptores, inprimis qui iam sub proelo sudat, Io. Casp. Suicerum in Thesauro Eccl. ut et hic passim, in vocibus Dona, Eucharistia, Eulogia, Norunt Fideles, Panis Fractus Synaxis etc. Nec omittendum, in Communione Roman. hodieque sic dici quintam Feriam ultimae hebomadis Quadragesimae, quod ea, uti dictum, mysterium Dominicae Cenae a Christo fuerit institutum. Vide Isidorum, de officiis Eccles. l. 1. c. 28. et Honorium Augustodum. l. 3. c. 84. In ea omnes Sacerdotes totumque, uti vocant, Clerum, ex decoreto soteris Papaead sacram Synaxon. accedere teneri, dicitur can. in Cena Domini de consecrat. dist. 2. idque cum stola in collo, Concil. Bracar. 3. can. 3. Excommunicatio insuper recitatur etc. Vide Dominicum Macrum in Hierolex. voce Feria V. in Cena Domini, ut et infra, Natalis calicis, it Partes, ubi de ritu utraque manu S. Cenam sumendi inter alia.
COHORS
peri/bolos] est, qua plurima aedificia continentur. Varro, Cohors, quod, ut in villa ex pluribus tectis coniungitur ac quiddam fit unum, sic haec ex manipulis copulatur Cohors. Unde et cohortem pro villa dixere. Addit, a coercendo dictam. Sed aliter Salmasius: Ex voce, mquit, Graeta xo/rtos], facta est Latina Hortus, quo nomine Villam Veteres appellabant, ut videre est apud Plin. l. 19. c. 4. Hinc Cohortem dixere, aream cum horto, i. e. cum villa iunctam. Nam Cohortes proprie, areae muro et aedificiis cinctae, ad villam, adiunctae: eaeque duplices, Exterior ac Interior; ve Gallis hodieque. quam altam et bassam curtem vocant; cohortes enim postea cortes et curtes, vide ibi. Plura videl. aedificia cum horto iuncta sic dicebantur, et s1q/gxorta]. Erant autem rotundae huiusmodi in villa cohortes: a qua rotunditatis forma, certus numerus mitlitum in legione Cohortis nomen accepit, ut mox dicemus. Quemadmodum Graeci ab eadem ratione pei/ras2] vocarunt, quae Latinis Cohortes. Haec namque confertae multitudinis natura est, ut in circulum se stipet et in orbem conglobet. Cohortibus porro villarum similia fuisse, quoad figuram, Mapalia Poenorum, ait Cato: quae Salustius aedisicia fuisse oblonga lateribus incurvis, quasi navium carinas, adeoque ovalis figurae, scribit. Attegias vocavit Iuvenalis, Sat. 14. v. 196. Sosipater *kalu/bas2], quod idem est. Vide salmas. ad Solin. p. 310. et 311. E' villisad castra vox transiit, uti dictum. Fuit autem Cohors, ex maioribus legionis partibus: quemadmodum enim equestres copiae in Turmas et Decurias: ita pedestres in Cohrotes et Centurias erant divisae. Et quidem eraut Rosino in iusta Legione Cohortes decem, quarum quaelibet tres manipulos, manipulus duas militum centurias continebat: Sie Cohors sexcentis militibus constiterit. Salmasius vero illas quingenarias facit, h. e. hominum quingentorum, ad Solin. p. 717. Illarum prima reliquas et numero militum et dignitage praecessit, utpote Aquilae custos et Imperatorum imaginibus insignis. Vide Modestum ac Vegetium. A'C. Mario Cohortes primum institutas volunt Eruditi, eo quod nulla earum apud Livium mentio. Cohors miliaria dicta est prima, Legionis totius caput: Pilata, a pilis, telorum genere Romanis usitato nomen babuit: Praetoria, dicta est militum Praetorianorum, quos in corporis seu tentorii sui custodiam Prartor elegit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 5. ac infra Turma. Sed et Cohors in Theatro locum habuit: Uti enim per cuneos disposuit Caesar, quos Praefectos ordinum appellabat, qui excitarent de sede, quam quis contra Legem oecupasser: ita ad seditiones et rixas cohibendas. statio Cobortis erat in Theatro a Principibus posita: quam Nero postmodum ad speciem libertatis sustulit. Ante Principum vero imperia, ei muneri praepositi fuerant Lictores atque Viatores: quos in eodem officio apud Graecos, *p(abdou/xous2] appellatos novimus. I. C. Scaliger, Poetices l. 1. c. 21. Tandem pro quacumque hominum congregatione, apud probatos Auctores, vox accipi coepit. Unde Cohors Pythagorae, apud A. Gellium, 1. 1. c. 9. Socratis, apud eundem, l. 2. c. 18. etc. pro Collegio discipulorum, ut clarius patet, ex eodem l. 13. c. 5. Aristoteles Philosophus annos iam fere natus duo et sexaginta, corpore oegro affectove ac spe vitae tenui furt. Tunc omnis eius sectatorum cohors ad eum accedit etc. Inprimis vero celebris Cohors amicorum, apud veteres Principes. De Alexandro Curtius, l. 6. c. 7. Ceoalinus ---- operiens aliquem ex prima cohorte am,icorum, quo introduceretur ad Regem. Ubi prima habet, quia plures fuere amicorum cohortes et quasi gradus, tum apud priscos Reges, tum, imitatione eorum, apud Imperatores postmodum Romanos ut Lipsius docet ad illa Taciti, l. 6. Annal. c. 9. quem Druso fratri percarum, in Cohortem suam transtulerat: et nos supta vidimus, voce Amici. Eiusautem gradus atnicos tou\s2 megi/s2ous2 fi/lous2] vocat Plut. Alexandro, c. 83. *e(tai/rwn] meminit Arrian. de eodem Alexandro agens, l. 3. c. 2. eorumque equitatui Philotam praefuisse, addit. Ubi Interpretem, vocem Graecam Sociorum reddentem, pro Amicorum, refellit Freinshemius, tum ex Curtio, l. 6. c. 9. ubi Principes nobilissimae iuventutis illos vocat, quibus praefectus Philotas; tum ex iplo Arriano, qui polt *e(tai/rwn] mentionem, tw= *cumma/xwn] i. e. Sociorum, meminit. Vide quoque infra voce Pagius. Ab his itaque Cohortibus nomen dein post invenerunt Cohortalini, de quibus mox.
COLLEGIUM
Graece *e(tairi/a], Latinis aliter Sodalitas, Sacietas. aliquando Cohors, est legitima trium pluriumve personarum eiusdem conditionis et potestatis consociatio: in qua qui supremus est, olim dicebatur Primicerius, reliqui ordine Secundicerii, a tabulis cereis, quibus tum collegarum nomina inscribebantur. Haec primum Romae instituit Numa Pompilius, qui tesle Plutarcho, universam multitudinem secundum artificia divisit, ut suum pecuiliare corpus haberent Tibicines, suum Aurifices, Architecti, Tinctores, Sutores, Coriarii, Fabri aerarii, Figuli etc. horum unicuique suos peculiares conventus et religiones praescribens. Habebant hi, ad Rei publ. exemplar, res communes, Arcam et Actorem seu Syndicum, per quem, quod communiter fieri oportebat, expeditum est: Itaque poterant istiusmodi Collegia manumittere, legatum capere et leges sibi ferre, dummodo ne quid ex publicis legibus corrumperetur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 6. De illorum coetu, qui studiis vacaut, cum vox sumitur, idem valet, quod *koino/bion] Pythagorae, de qua voce vide supra in Coenobium. Istiusmodi Collegiorum historiam, a condito mundo, usque ad principatum Caroli M. pertexui supra, in voce Canonicorum coetus, reliqua hic subtexturus, Itaque Carolus M. uti universam sere Europam im plevit Episcopatibus Academiisque, ita et de Monasteriis Collegiisque illi prospexit, quae scilicet Ecclesiarum seminaria essent: constituitque ut in singulis Monasteriis ac Episcopiis Scholae essent, ubi iuventus Gramaticam, Musicam, et Arithmericam, Scripturam inprimis sacram, doceretur. Simul variis Collegiis, Academiarum Scholarum que iam fundatarum additamentis ac complementis, ortum ea saecula dedere. Hinc celebre in Anglia Banchorense tum Coenobium, in quo Philosophorum Christianorum Collegium erat, quorum in numero Columbanus et Gallus recensentur. Et quot non eiusmodi Collegiis iam a multis saeculis, in eodem regno fulsit Oxonium, ut de aliis taceam? Iam ab A. C. 1200. Sorbonae Collegium Robertus Sorbona Theologus, Ludovici VII. Regis, ut quidam volunt, frater, Parisiis primus instituit, pro Scholasticis Theologiae vacaturis: cui tot alia superaccesserunt deinceps, ut iam quinquaginta et quatuor Collegia una numeret Lutetia, Genehr. Eodem modo Bononiae, Slamanticae, Vallisoleti, Compluti, alibi, instituta Collegia caput extulere. Inter ipsos Barbaros, Tuneti multa florere dicuntur, in quibus Studiosi Artibus, Medicinae Legibusque operantur. Fesae unum prae ceteris nobile, in quod exstruendum Habu Henon 480000. aureum expendisse dicitur, etc. Interim, crescentibus opibus, quibus istiusmodi Musarum receptacula pii Principes locupletarunt, zelus ac diligentia remitti, laboris taedium subire, et studiorum corruptioni ansa dari sensim coepit. Quod frigus, circa annum millesimum inprimis initium sumpsit, et circa 1200. fatali quodam afflatu literas tantum non penitus extinxit. Ab co tempore Philosophia Theologiae permisceri, et Collegia, quae prius Theologica fuere, Philosophica fieri, ac utraque Theologiae Scholasticae nomine doceri coepit: Apud Graecos Iohanne Damasceno, apud Latinos Petro Lombardo Auctoribus; quorum hic illum imitatus, circa A. C. 1145. Theologiam in novam methodum redegit, tum Aristoteli et Philosophiae, tum Patribus ac Doctoribus Ecclesiae, eisque non optimae saepe notae nimium tribuens, quo pacto S. Scripturae auctoritas deprimi sensimque e manibus hominum excuti coepit. Successit sequior aetas sub Alberto M. Episcopo Ratisbonensi, qui circa A. C. 1220. Philosophiam Aristorelis non Patribus modo, sed et Scripturae ipsi aequiparavit: A. quo tempore Arstoreles in Religionis iudicem adscitus, et textus eius S. Scripturae vicem in contionibus ad populum non uno in loco subiit. Insecuta hanc aetatem tertia, a durando de S. Portiano ab A. C. 1320. usque ad Gabrielem Biel Spirensem, neque finis neque modus commentandi fuit in Magistrum sententiarum Petrum Lombardum et Aristotelem: donec superiori saeculo in praedicto Biel id docendi genus ex parte exspirare coepit. Haec ante Reformationem cum Coenobiorum Collegiorumque facies esset, non defuere, qui non voto solum, sed et praesagio, futuram eorum restaurationem praeciperent. Iohannes Hilten Isenacensis, Franciscanus, qui saeculo 15. floruit, inter alios, praedixisse fertur: Coenobium Vinariense fiet armamentarium, Wittenbergense Granarium, Magdeburgense Schola iuventutis; cui praedictioni etiam suo tempore eventus respondit. Cum Reformatione enim renatis divinis pariter humanisque literis, Monasteria ac Collegia otiosis erepta ventribus, verae pietatis doctrinaeque exercitiis, artium literarumque Scholis ac infucatae iuventutis culturae, aliisque bonis usibus, qui primaevus fundatorum scopus erat, iterum destinata sunt. Testis inter alia, Monasterium Augustinianorum Heidelbergae, quod in Collegium Sapientiae, ad imitationem Collegii Romani, auctoritate Iulii III. aliud hic agentis, a Friderico II. Electore mutatum est, unde hactenus tot insignes Sapientiae mystae prodierunt. Sic Coenobium Fratricellorum, quod Lugduni Batavorum erat, A. C. 1592. in Theologiae Collegium Ecclesiaeque Seminarium versum: Sic Philippus Magnanimus Hassiae Landgrav. in bonarum artium Collegium seu Scholas ac Xenodochia, quidquid antea in tota ditione sua Monasterii veniebat nomine, convertisse legitur, similiter et alibi factum etc. Ita Franc. Burmannus, Orat. inaugur. de Collegiis. Vide et supra in voce Ahbas, it. Canonicorum Coetus, ac infra in Corporati, item Monasteria, et ubi de Sacramentol Iuris Sodal. it voce Synodi Archiereus.
COLLINA
Dea collium Praeses. Ioh. Rosin. Antiqqu. Rom l. 2. c. 20.
COLLIS_Hortulorum
vel Hortorum, nomen accepit ab hortis Sallustii ei proximis: Postea Pincius dictus, quod in eo Pinciorum domus esset, quae familia in Urbe claruit, circa tempora Constantini. Hic antiquitus extra urbis moenia erat, ideoque extra septem montium numerum, sed Aureliani principatu pomerio inclusus est: Celebris tum Neronis tumulo, tum Candidatorum ceremonia, qui in hoc colle consistere, unde ab universis videri possent, et inde in Campum Martium, petitum Magistratum, descendere solebant, Ioh. Rosin. Antiqq Rom l. 1. c. 11.
COLONIA
oppidum fuit, in quod Romani Magistratus ex urbe cives traduxere, vel quod sine traductione coloniarum iure donatum erat. Coloniarum autem huiusmodi ratio erat: Quum in urbe Roma multos ex veteribus, novisque incolis paupertate premi intellectum erat, ut censui solvendo non sufficerent, Triumviri a Senatu creabantur, qui locis primum confoederatis, in quibus Rei publ. expediret propugnaculum constitui, nova edicta proponebant, danda esse nomina ab iis, qui novam coloniam deduci vellent. Sicque et urbs pauperibus exonerabatur, et rei familiaris pondere gravati, ad novas quibus indigerent divitias gratis datas, cum familia accedebant. Accipiebant enim duo, quatuor, aut 6. aut 7. agri iugera, et quandoque plura. Duo item genera coloniarum fuere Romanae, et Latinae, Omnes constabant e Civibus Romanis in colonias exeuntibus. Romanae dicebantur eae, quae iura civiratis Romanae possiderent. Itaque Cives Romani semper erant, et ferendi suffregii potestatem habebant, cuius generis erant Coloniae multae in Gallia Togata. Cicer. ep. 1. l. 1. ad Att. Videtur in suffragiis multum posse Gallia. Latinae coloniae dicebantur eae, quae ius Latii haberent, quod intra ius Romanae civitatis erat. Nic. Lloydius. In his Romani porro, sicut Graeci in suis Coloniis, Diis patriis templa moliri, opera publica, ac prae cipua ibi loca eartsm urbium, ex quibus orti essent, structura exprimete, partiisque nominibus una cum fluviis et montibus appellare; nonnumquam etiam novam urbem veteris urbis et matris suae appellatione honorare, ne patriae desiderio torquerentur, consueverant. Hinc apud Virgilium Helenus in Epiro Pergama Iuliacamque arcem ad undam falsi Simoentis, dicitur condidisse, l. 3. Aen. v. 302. Eius moris tenaces fuere Romani, proin Colonia Agrippina Ubiorum Capitolium, Arelate Circum, Amphitheatrum, Palatium, Monetam; Augusta Trevirorum Circum Maximum, Amphitheartum, Capitolium ad ripam Mosellae, Horrea publica, Basilicas, Monetam, Campum Martium: item Palatium duplex, Palatium vetus et Horreum vel Palatium Dagoberti: Nemausus Amphitheatrum et Basilicam Plotinae, cum aquae ductu: Lugdunum Amphitheatrum, Theatrum, Forum Vetus, Monetam, Palatium, etc. Vienna Amphitheatrum, Palatium intramuranum, Montem Quirinalem: Tolosa, preater coetera, Capitolium altissimum, Iovi, Iunoni ac Minervae sacrum, ut de aliis taceam, ad morem veteris Romae, habuerunt. Hadr, Vales. Notit. Gall. in praef. Quid Colonia a municipio differat, Gellius, l. 16. c. 13. tractat: Municipia, inquit, quid et quo iure sint, quantumque a Colonia differant, ignoramus, existimamusque meliore conditione esse colonias, quam municipia. Coeterum de Colomts vide S. Iulium Frontinum. Modus Colonias deducendi, ex Ioh. Rosino, Antiqq. Rom l. 7. c. 47. hic fuit; Cum lege aliqua a plebe scitum, aut Senatusconsulto decretum esset, Coloniam aliquam deduci, et numerus colonorum scriptus esser, creabantur Comitiis Tributis, modo per Consulem, modo per Preatorum urbanum Curatores, qui illam deducerent, interdum tres, interdum plures, qui inde Triumviri vel Quinqueviri vel Septemviri, vel Decemviri vel Vigintiviri Coloniae deducendae, aut agris dandis attribuendisve appellabautur. Hi postquam creati erant, Colonos in locum destinatum sub vexillo, quasi exserictum aliquem, deducebant, Duce e Curatoribus agrariis delecto. Ubi vero colonos in agris, quo deducendi erant, collocarunt, tum aratro urbem agrumque circumscribebant; quo facto agri divisionem ac suae cuique partis assignationem sunt aggressi; Unde agros colomarum divisos et assignatos dici notavit Frontinus. Fuit autem hoc munus difficillimum, ac molestiae saepe plenissimum, propter odium colonorum quod illi facile poterant, non pro voto cuique assignando, incurrete: Fiebant vero omnia auspicato, quo fine Curatoribus illis Pullarius adiungi solitus est. Idem, l. 10. c. 23. et 24. de Republ. Coloniarum prolixe agit, docetque inter alia, praeter Colonias et Municipia, Praefecturas fuisse inter Italicas civitates, quarum conditio durissima fuerit, vide in voce Praefectura. Porro Foederatas civitates, quae aliquid ex foedere populo Romano debentes, in coeteris liberae erant: Reliqua omnia provinciarum nomine venisse. Plura de Coloniis vide apud Marc. Velserum, l. 4. et 5. Rer. Aug. Vindelicarum: de Colomiis militaribus inprimis Sigonium, de Antiq. iure Italiae, l. 3. c. 4. etc. Adde Salmas. ad Solin. p. 674. et seqq. ubi de Coloniarum metatione et limitatione, de Coloniarum item deducendarum ratione, varia.
COLUMBA_Noae
in Sacris celebris. Noahus enim in arca inclusus, cum ex corvo non didicisset, quod scire avebat, quousque decrevissent aquae diluvii, Columbam quoque emisit, avem docilem, et homini amicam, quaeque diu ac procul volat, Psalmo 55. v. 7. et libenter humi pascitur, quia est e)u tw= s1permolo/gwn], hocque habet a natura sua insitum, ut ad nidum suum redeat undequaque, etiam e locis remotissimis. His igitur de causis columba a Noacho emissa est; sed rediit non multo post, quia quietis locum non reperit, utpote rerra adhuc limnazome/nh|], ut ait Iosephus, i. e. adhuc stagnante vel lacunosa saltem et uliginosa, in qua nihil tum erat firmum. At eadem, septiduo post rursus emissa, rediit sub vesperam ramum olivae in ore gestans: non exinonte oliveti decerptum, aut Paradiso terrestri, ut quibusdam visum; sed ex Assyria forte, oleatum feracissima, 2. Regum, c. 18. v. 32. Noae scil. arca substiterat in montibus Ararat seu Gordyaeorum, qulbus Assyria versus Austrum vicina est, in quam prom partem caeli columbam, ex area evolantem, invitante Austri calore et vento etiam impellente, devolasse credibile est. Vero enim conseritaneum, ventum illu, quem excitaverat Deus, ut aquas exsiccaret, Genes c. 8. v. 1. ex Aquilone flavisse in Austrum. Ut apud Ovidium, in Deucalionis diluvio, pacatus Iuppiter, l. 1. Met. v. 328. Nubila disiecit: nimbisque Aquilone remotis, Et caelo terris ostendit et aethera terris. Sic reditu suo columba anxium Nooahi animum recreavit, et eum excitavit in spem proximae liberationis. Sed post aliud septiduum tertio emissa, non reversa est amplius, in arcam, quia tum aquis magis ac magis decrescentibus, neque victus illi defuit, neque nidus, in quo lateret. Unde aquas destitisse, animadversum. Cuius Historiae vestigia in Abydeni Chaldaicis occurunt, apud Eusebium, Praepar. l. 9. et Cyrillum contra Iulian. l. 1. Ille enim tertio die, postquam pluere desiisser, aliquas aves dimisisse Xisuthrum (sic ille Noam vocat) quae pedibus lutosis ad illum redierint, scribit, Graeci id ipsum ita referunt, ut in iis vix quidquam desideres, nisi quod Noae substituunt Deucalionem suum. Vide Plut. in l. utra animalia. Item in more Veterum quos navigationem auspicaturos, columbam e navi emittere solitos esse, dicemus infra, voce Navis. Onirocritici Arabes tw=|] warsen, i. e. palumbi tribuunt idem; camque columbae praeferunt, forte quia Mahumeti creditur Deus sub palumbi specie apparuisse et multa inspirasse, uti refert Vartomannus, Navigat. l. 1. c. 18. etc. Quam in rem vide plura, inprimis de morali ac mystico sensu huius Columbae, nec non de Columbae specie, quae in Baptisino Christi apparuit, apud Sam. Bochartum, l. praefato, c. 6. uti de Samaritanis in Columbae nomine circumcisis supra.
COLUMBAE
in multiplici Sacrificiorum apud Hebraeos olim usu fuere. Non einim solum ad esum hi columbas, sed etiam ad sacrificia exquirebant, quae multorum erant generum. Sic Levit c. 1. v. 14. agitur de spontaneo holocausto e turturibus, aut pullis columbarum. Levit c. 5. v. 7. qui blasphemantem alium non correxerat, au ipse temere iuraverat aut immundae rei contactu se polluerat, iubetur offerre par turturum, aut columbarum, unam pro peccato, alteram pro holocausto. Levit c. 12. v. 6. a puerpera, post expletos dies purificationis, Deus agnum anniculum in holocaustum exigit, et pullum columbae, vel turturem, pro peccato; aut si agnum offere non possit, duos turtures, aut duos pullos columbarum. Easdem quoque oblationes praescribi videas ei, qui a lepra sanatus est, Levit c. 14. v. 22. Illi item, qui a profluvio suo mundatus est, Levit c. 15. v. 13. et 14. Et, en tw=| th=s2 ai(mor)r(oou/s1hs2 kaqaris1mw=|], Levit. eod. c. v. 27. 28. 29. Et in purgatione naziraei, qui mortui contactu se contaminavit, Numer. c. 6. v. 10. In quibus sacrificiis Deus columbas et turtures coeteris avibus praetulit, propter puritatem, castitatem, simplicitatem, mansuetudinem et reliquas virtutum umbras, quae in illis observantur. Sed turtures adulti, Columbarum non nisi pulli in Altari oblati, quod in hac aetate maxime praxstant: idque plerumque non nisi a tenuioribus, Levit c. 5. v. 7. Itaque vel hinc olligere est, quam pauper fuerit B. Virgo, quae, post purificationem, non obtulit agnum, sed turtures, aut pullos columbarum, Lucae c. 2. v. 24. Quo ritu autem columbas mactaverint Iudaei, breviter docet Moses, Levit c. 1. v. 15. 16. 17. et c. 5. v. 8. pluribus vero Maimonides, De Sacrificits offer. c. 6. et 7. Hic saltem addimus, alias quidem victimas Hebraeos ferro mactasse, at aves ungue solo, quo, capite versus alas reflexo, guttur eis discerpebant. Id quod Hebraeis est , Graecis a)pokni/zein], h. e. ungue lacerare vel abscindere Levit. d. l. Vide Kimchium in Lexico in hac voce. Ne vero victimae deessent, in prima Templi parte vendebantur boves, oves et columbae, Ioannis, c. 2. v. 14. uti dicemus infra in voce Parbar. In quorum venditores merito irritatus Dominus noster, evertit eorum cathedras, qui columbas vendebant, Marci, c. 11. v. 15. Et columbarum venditoribus dixit, Auferte ista hinc. Nec facite domum Patrus mei domum emporii, Ioannis, c. 2. v. 16. etc. Sed et Gentile Columbarum haec sacrificia prava quadam cacozelia usurpasse legimus. Propert. l. 4. Eleg. 5. ad Laenam, v. 63. Sed cape torquatae, Venus ô Regina, columbae Ob meritum ante tuos guttura secta focos. Ovid. l. 1. Fast. v. 451. Ergo saepe, suo coniux ahducta marito, uritur in calidis alba columba focis etc. Quo tamen Veneris mystis interdictum fuisse, videtur colligi ex Martiali, l. 13. Epigr. 66. Ne violes teneras praeduro dente columbas, Tradita si Cnidiae sunt tibi sacra Deae etc. Vide iterum Bochart. ubi supra, c. 5.
COLUMNA_Nubis_et_Ignis
Dei ante castra Israelitarum procedentis sedes augustissima, memoratur, Exodi c. 13. v. 21. et 22. Febova vero antecedebat eos (Israelitas) interdiu in columna Nubis ad deducendum eos via illa et noctu in columna Ignis, ad afferendum eis lucem, ut progrederentur interdiu ac noctu. Non amovit columnam illam nubis interdiu, aut columnam illam Ignis noctu a conspectu ipsius populi. Vide quoque Psalm. 105. v. 39. Nempe in vastissimo illo Deserto, ubi nec viae, nec vestigia hominum visebantur, alii quidem illac iter facientes, velut in mari navigantes, ad stellarum cursum gressus suos dirigebant: Israelitas vero ipse Filius Dei, in visibili Columnae signo, praeivit, viamque qua pergendum esset monstravit. Quae columna quamvis una esset, geminum tamen usum praebuit, nimium Solis ardorem de die umbra sua infringendo, et noctis caliginem lumine suo minuendo. Factum autem id, quam primum ex Aegypto exierant Israelitae. Postea, quo die erectum Tabernaculum est, operuit nubes ipsa Tabernaculum interdiu, versus tentorium Testimonii: vespere autem erat super Tabernaculum, quasi species ignis usque mane. Prout autem efferens se nubes illa supra Temptorium illus proficiscebatur, ita postmodum proficiscebantur silii Israelis et in loco, ubi residebat, ibi castrametabantur, uti videre est Numer. c. 9. v. 15. et seqq. Tumque fiebat illa precatio, Surge Iehova et dispergantur inimici tui, fugiantque osores tui a facie tua. Item, Da quietem Iehovae myriadibus, milibus Israelis, quae habetur, c. 10. seq. v. 35. et 36. Praeibat vero columna haec, quandiu peregrinatio illa durabat, uti patet ex c. 9. cit. etc. Quibus omnibus significabatur Angeli vindicis praesentia, qui ista nube vehebatur, ac circum Israelitarum castra metabatur. Vide Esaiam, c. 63. v. 9. Perpetua item Ecclesiae protectio, ac illuminatio, quam, tamquam castra sua, per mundi huius mansiones, praesenti cura ambit ac incingit, Esai c. 4. v. 5. Praecipue vero Angeli Foederis incarnatio, qui, sicut tunc in nube habitabat, inque eo signo ab Ecclesia videbatur: ita olim in humano corpore hospitaturus erat istaque veste Maiestatem suam dissimulans sese eidem populo olim videndum contrectandumque praebiturus, Iohann, c. 1. v. 14. Vide Franc. Burmannum, Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 32. §. 2. et Commentar. in Exodum, ad d. l. nec non infra voce Nubes.
COMA_Ascititia
Latinis olim Galerus, meretricibus inprimis in pretio fuit, et quidem flavi coloris: Unde vetus Schol. Iuvenalis Sat. 6. v. 120. Crine, inquit, supposititio rotundo, muliebris capitis tegumento, in modum galeae facto, quo utebantur meretrices flavo 3 Nam nigro tum matronaeusae sunt. De Messalina, Iuvenal. ibidem loci. Et nigrum flavo crinem abscondente galero. Hos crines e Germania petitos, indigitat Ovidius, l. 1. Ames. El. 14. v. 45. Nunc tibi capitivos mittet Germania crines, Culta triumphatae munere gentis eris. Martialis, l. 5. Epigr. 70. Arctoa de gente comam tibi Lesbia misi. Vide Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiq. Rom l. 5. c. 37. et l. 10. c. 29. Ioh. Laurentium, Not. in Phaedrum, l. 4. fab. 5. Sed et matronis usurpati sutiles hi, textilesque et ascititii capilli. Non enim illae nativam comam irrufare, aliisque coloribus inficere contentae; cui luxui Coronae nomen inditum, ut apud Tertullian. de Coronmil. videre est: adoptitiam quoque adhibuere. Idem. Affigitis praeterea nescio quas enormitates sutilium atque textilium capillamentorum, nunc in galeri modum, quasi vaginam capitis et operculum verticis, nunc in cervicem retro suggestum. Utrumque dedecus expressit Hieronymus, l. 2. Ep. 18. Quando eras in secuol, ea quae erant saeculi diligebas, polire faciem purpurisso et depingere, ornare crinem et alienis capillis turritum verticum struere. Quae res usque eo processerat, ut ad hoc peritissimi capillaturae structores adhiberentur; uti diximus retro in voce Capillatura, item Collyra. Et hinc galeatus ille vertex, illi coronae affinis, qua Prudentius redimit superbiam in Psychom. v. 183. his verbis. Turritum tortis caput accumularat in altum Crinibus, exstructos augeret ut addita cirros Congeries, celsumque apicem frons ardua ferret. Quae exprimunt Graecum illud purgwto\n], turritum nempe verticem, de quo infra. Quippe hic omnino ille est ornatus ascititius adiutor formae et comes incessus fastuosi ac cerviculae tumidae qualem Synesius tribuit illi, quam vocat purgofo/ron kaqa/per *kube/lhn], turritam sicuti Cybelem: cui Virgilius affimilat Romam, l. 6. Aen. v. 785. ----- ----- qualis Berecynthia mater Invehitur curru Phrygias turrita per urbes. Alio longe sensu quam quo Mariam Magdalenam turritam Hieronymus vocat in Epitaphio Marcellae Virg. ob sedulitatem videl. et ardorem fidei; Quam in rem vide plura, apud Car. Paschalium, Coronar. l. 1. c. 5. et infra passim, inprimis ubi de Comam struendi more, ut et in voce Lampadion.
COMESSATIO_melius_COMISSATIO
secundum Aldum Manutium Iunior. in Orthogr. ratione, Leonardum Malaespinam et alios, quintus erat apud Veteres cibi capiendi modus, quo post cenam antequam cubitam irent, utebantur. Anglice forte a night drincking dicas. De ca Festus: Comissatio, inquit, a vicis quos Graeci kw/mas2] dicunt, appellatur. In bis enim habitabant, priusquam oppida conderentur, quibus in locis alii alios convictus causa invitabant. Alii a comedendo vel comessando vocem deducunt etc. Hoc certum est, Comessationes antiquis probatas non fuisse. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 27. Hinc Comissator, qui post cenam in multam noctem convivium protrahit. A. Gellius, l. 4. c. 14. Mamiita ad Tribunos Pleb. provocavit, apud eos dixit, Commissatorem Mancinum ad aedes suas venisse, eum sibi fas recipere non fuisse, sed quum irrumperet, lapidibus depulsum. Et Liv. l. 40. c. 7. et seqq. ubi de hoc more a convivio comessandi, prolixe; Ibi enim post exercitum de more a Philippo Macedonum Rege lustratum, et simulacrum pugnae peractum, cui, Regii Iuvenes, Perseus et Demetrius, praeerant, convivium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuisse narratur. Demetrius dein, Quin comissatum, inquit, ad fratrem imus? et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus. Quod cum per speculatores nuntiatum Perseo esset, etsi causa apparebat --- tamen infamandae rei causa ianuam obserari iubet: et ex parte superiore aedium, versisque in viam fenestris, comissatores, tamquam ad caedem suam venientes, arcet. Quae inde sequuta tristia, vide apud eundem in seqq. Certe Comessari sen Comissari, Graecis *kwma/zein] est, per vicos vagari animi gratia. Theoctitus, *koma/s1dw poti ta\n *a)marulli/da]. Id a cena faciebant, ut remitterent animum post negotia diurna. Ientatione enim praeparca ac minima contenti, haud largius merendabant: prandium non magis lautum erat, saltem ut suo quisque in opere vites reficerent. Quo perfecto in sero diei largius sese accipiebant, tum uberiore epularum apparatu, tum familiarium atque affinium societate: unde Cena dicta, quod koinh=|] vescerentur: non privato demenso diurno. Tum igitur iuventus vacui temporis otio atque licentia noctis abusa, secura imporiorum vel heri vel patroni vel parentum per kw/mas2], i. e. vicos discurrere: qui mos cum ipso nomine ad Latinos transiit. Atque inde ii lusus, quos vicatim exercerent, para\ th\n w)|dh\n kai\ ta\s2 kw/mas2], apte Comoediam dixere: quoniam non in pascuis, aut in arvis, aut ad tumulos aut ad aras canerent. Haec Comoediae initia. Durabant autem istiusmodi Comessationes non numquam per totam noctem, uti de intempestiva incontinentia Philippi Macedonis habet Theopompus, Histor. l. 4. *kai\ piw\n de\ tho\ nu/kta pa=s1an, kai\ mequsqei\s2 h)/dh pro\s2 h(me/ran e)kw/|mazen]. Vide de Acerra facete canentem Martialem. Hinc Lucian. in Discategorumeno, Lunam ait splendere toi=s2 kwma/zous1i]. Adhibuisse vero et pueros, qui funali praelucerent, notissimum, uti observat Gronov. ad Senecae illud, Hippolyto, v. 444. Menteni relaxa, noctibus festis facem Attolle, curas Bacchus etc. Itaque pro re nova miratur in Curculione Plauti Palinurus, quod Phaedromus ipse facem ferret, Actu 1. sc. 1. v. 9. Tute tibi puer es, lautus luces cereum. Vide quoque Petitum, Observat. l. 1. c. 2. etc. Vocis potro notionem Graeci expressere, per aliud verbum balli)zein], de quo vide supra. Ne vero suo Numine careret haec intemperantia, *kw=mon], Comum, ei praefecere: quam vocem legimus quoque apud Apostolum Galat c. 5. v. 21. etc. Vide Scaligerum, Poetices l. 1. c. 5. uti de Comessatione Bacchi cum Bacchis et Satyris bacchantibus saltata, a Pylade, infra ubi de eo.
COMITIA
orum, plural. numer. conventus populi ad creandos magistratus, leges ferendas, et alia cum populo agenda, a comeundo appellata, ita enim veteres loquebantur, vel a coeundo. Leguntur autem Comitia Consularia, Praetoria, Quaestoria, Tribunitia, Aedilitia; quique scil. Consules, Praetores, Quaestores, Tribuni, Aediiles creabantur. Tria fuerunt Comitiorum genera; Curiata, Centuriata, Tributa, nam quae calata Comitia legimus, ea sunt vel curiata, vel centuriata; ex eo, quod primis temporibus calandi verbum pro vocandi usitatum erat. Curiata Comitia erant, quum curiatim kata fula\s2] populus Romanus suffragia ferebat. Centuriata quum centuriatim, sive per centurias; Tributa, quum tributim sive per Tribus. Dionys. l. 7. scribit, in comitiis Curiatis omnem potestatem creandi magistratus fuisse penes populum; in Centuriatis autem penes divites. Inde Comitium, i. e. locus comitiorum. ceterum de Comitiis plura vide apud Manutium, libro de Legg. Romanis. Fuit autem inter eminentissima summi imperii iura, ius Comitiorum et creatio Magistratuum. Itaque Maecenas, Consiliator vere regius, apud Dionem, l. 52. Augustum monet, ut ex ratione status Monarchica ad se trahat tantam potestatem. Intellexit facile vim eius consilii Augustus, sed exemplum moderandi Iulius iam dederat; quod secutus, partitus est cum populo Comitia, sive verius, videri voluit pattitus, excepta Consulum creatione, quam sibi Senatuive reservavit in solidum. Postea Tiberius, sive consilio Augusti instigatus, sive quod sponte vim Principatus omnibus modis intendere destinaverat, totum ius Comitiorum populo ademptum sibi vindicavit, nisi quod simulacri causa cum Senatu id voluit communicatum, vide Tacitum, l. 1. Annal. c. 15. Lipsium in eum, Clapmarium, l. 6. Arcan. 7. Boeclerum, in Velleii l. 2. c. 124. verba, Primum principalium eius operum fuit ordinatio Comitiorum: quam manu sua scriptam D. Augustus reliquerat: Rosinum etc. Comitiorum et Conciliorum discrimen Laelius Felix, apud A. Gellium, l. 15. c. 27. hoc constituit, ut Comitia dicantur universi populi conventus, ad aliquid suffragiis suis decernendum: Concilia vero partis populi conventus ad aliquid iubendum; cuius generis erant, quae a Tribunis Pleb. indicebantur Comitia. Habebant enim ius vocandae plebis, non universi populi. Interim discrimen hoc anxie non observat Livius. Sic enim ille, l. 3. Iudicii die cum excusaretur solum vertisse exilii causa, nihilominus Virginio Comitia habente, collegae appellati dimisere Concilium. Alibi, ubi de iudicio Manlii, quod Centuriatis Comitiis peractum fuit, disserit: In lucum, inquit, Petilinum Concilium populi indictum est. Cicero tamen de Legg. l. 2. c. 12. ea distinguit: Quid enim maius est, ait, si de iure quaerimus, quam posse a summis imperiis et summis potestatibus Comitatus et Concilia vel instituta obnuntiare, vel habita rescindere. Et post reditum in Senatu: Tribunus Pleb. tulit, ne obnuntiare Concilio aut Comitiis liceret etc. Apud Athenienses Comitia Prytanes indicebant; idque 4. vicibus, intra 35. dies, Pollux, l. 8. c. 9. Sect. 7. Inprimis, in Magistratus inquirebatur, bene ne an secus officio functi sint, idque die 11. Prytaneias: In secundis, quae cogebantur die 20. cuilibet, licitum erat, de publicis privatisque negotiis verba facere: In tertiis, die 30. audiebantur exteratum Gentium Legati. Ultima tandem, quae die 33. haberi erant solita, expediebant res sacras et ad Deorum cultum spectantes. Graec. *kuei/ai *e)kklhs1i/ai] dicebantur, quia in iis solebant kurei=n yhfi/s1mata], condere decreta seu plebiscita, ut loquitur Scholiastes Aristophanis in Acharn. Cum vero, ob subitum quiddam, extra ordinem convocari populum necessitas postulabat, dicta sunt illa Comitia *su/gklhtoi *e)kklhs1i/ai], Convocationes, seu Comitia calata. Aliud Comitiorum genus apud eosdem fuit *katekklhs1i/a], cum ex agro quoque populus coibat Pollux tamen *su/gklhton] quoque *katekklhs1i/an] dici contendit. Ut ad *kuri/as2] promptius accederent, Praeconis voce monebantur; quo alludere videtur Aristophanes. *e)kklh/s1iaz]. cum ait: de)uteron keko/kknken]. Imo quia segniter admodum in contiones vomi/mous2] conveniebant, itaque solebant duo ministri fune rubricato exstento per forum turbam in Contionem compellere, quo qui inuncti erant, mulctam solvebant. Unde Aristophanes, Acharn. ka)/nw kai\ ka/tw to\ xoini/on fe)ugous1i to\ memiltwme/non ], supra atque infra funem fugiunt rubricatum. In quae verba addit Scholiastes, kai\ a)pe/kleion ta\s2 odou\s2, ta\s2 mh\ ferou/tas2 ei/s2 th\n e)kklhs1i/an kai\ ta\ w)/nia a)nh/roun en tai=s2 a)gorai=s2, a(/pws2 mh\ peri\ tau=ta diatri/boien]. Insuper occludebant vias, non ducentes in contionem, et quae venum exponebantur in foro tollebant ne circa ea morarentur. Ab his porro nemo civis arcebatur, exceptis iis qui infamia erant notati. Sed nec servis, nec peregrinis nec feminis a cecropis tempore, licebat e)kklhs1ia/zein]. Triobolus autem dabatur toi=s2 e)kklhs1ia/zous1i], quem tamen sero venientes non accipiebant: itaque lucelli huius gratia in Comitia maxime conveniebant oi( sqh=tes2], Atheniensium proletarii atque capite censi, unde iocus Comici Plut. *e)kklhs1i/a d' ou)xi\ dia\ tou=ton gi/ne tai]; concio nonne huius gratia erit? Divites vero, ne multarentur, veniebant. Primus dedisse to\ e)kklhs1ias2iko\n] commemoratur Agyrrhius, cuius meminit Graecus Aristophanis interpres, aliis Callistrato cognomine Parnyti id tribuentibus; sed hic obolum primus constituit, Agyrrhius vero to\ e)kklhs1ias2iko\n] auctius reddidit, circa Olymp. 97. Vide Diodor. Sic. l. 14. Numerus tw= e)kklhs1iazo/ntwn], videtur debuisse ad minimum esse sex mille qui suffragia ferrent, ut rata forent decreta: unde toties numeri huius in Legibus mentio, et exempla passim obvia. Facile autem is initi poterati, inito illo calculorum quos in urnas miserant, vel en xeirotoni/ais2], omnes numerando manus, quod to=u xeirosko/pou] munus erat: quemadmodum Lexiarchi cavebant, ne quis contioni interesset, cui id non licebat. Convocato populo, si sivistrum apparuisset omen, concio in proximam diem differebantur; sin minus, peractis sacris, quae *ei)s1ith/ria] et *kata/rs1ia] dicebantur, Praeco sollenni formula, ex Lege, adprecabatur omnia fausta ac prospera toti Atheniensium populo, orareque iubebat, quibus licebat. Dein recitabat probou/leuuia] Senatus quingentorum, secundum quod rogandus et in suffragia mittendus erat populus, quo recitato, iubebat in medium consulere qui vellet. Vide Aristophanem, graphice hunc ritum describentem sqes1moforiazou/s1ais2]: ubi non preces solum concipi, sed etiam ditis devoveri to\n e)pibouleu/s1anta/ ti tw=| dh/mw| kako\n], male Rei publ. consulentem, inter alia, docet. primi dein ad populum verba faciebant seniores, quos minores pro aetatis uniuscuiusque ratione atque ordine excipiebant, idque ex Solonis lege; ad quod invitabantur Praecomis voce: *ti/s2 a)goce)uein bou/le tai tw= u(pe\r penth/konta e)/th gegono/twn; le/gesn tw= a)llwn *a)qhna/iwn to\n boulo/menon, oi/=s2 e)/ces2i], Quis maior quinquagenario orationem ad populum habere vulut? Quis aliorum Atheniensium, quibus licet, orationem habere vult? Intererant vero Iuvenes, ex quo inscripti fuerant Lexiarchico, anno aetat. 23. Dicturi pro contione apud populum, coronas capiti imponebant; Unde Aristoph. *qe/re to\n s2e/fanon e)gw\ ga\r au)= le/cw pa/lin], Cedo coronam, ego enim rursus orabo. At cui aures commodare nolebant Prytanes, silentium imperabant: etiam e suggesto deturbabant per apparitores, ut iterum testis est Aristoph. Acharn. Postea ubi omnes, qui vellent, dixerant, Proedri populum in suffragia mittebant, nisi forte intercederent Nomophylaces, qui Proedris adsidebant, de quibus vide Polucem, l. 8. c. 9. aut ipse, qui Psephisma scripserat, sententiam mutaret, Plut. in Aristide. Inter Proedros autem partes eraut marime Epistatae, Demosth. in Androtiana. Populo in suffragia eunti Prytanes calculos dabant, quos unusquisque mittebat in cados, qui destituti erant in parte loci, ubi conveniebant, cancellis undique septa. Quo facto Prytanes contionem dimittebant per Praeconem sollenni formula, in sequentem contionem tw= nomi/mwn]: nec licebat Plebiscito seu Psephismate facto Prytanibus populum denuo mittere in suffragia de re, de qua iam Psephisma scriptum esset, iuxta Legem: *tou\s2 pruta/neis2 mh\ a)nayhfi/s1ui], cuius meminit Nicias apud Thucydidem, Histor. l. 6. etc. Vide Sam. Petitum, Commentar. in Leges Atticas, l. 3. tit. 1. Locus in quo Comitia Atheniensium seu concio habebatur, *pnu\c] Pnyx dictus est, a)po\ to=u pepukna/sqai a)/ndras2 en au)th=|], quod viri confertim ibi convenirent: Aristophani pe/tra] rupes dicitur, o)reinh\ ga\r vh)=n], in clivo enim erat. Vide Franc. Rossaeum, Archaeol. Atticae, l. 3. c. 2. Hinc Comitiales dies, a Fastis, Comperendinis ac Statis distincti, erant quibus cum populo agi licebat: De quibus vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 3. Bersmannum, in suis Annotat in Rom. Cal. ad finem Ovid. Fast. etc. Comitialis morbus, de quo vide infra Sontes, sic dictus, quod si quis eo correptus in Comitiis concidisset, Comitium populi labes horrenda diremit, ut ait Serenus Sammonicus. Homo vero Comitialis dictus est, litium sectator et perpetuus causarum concatenator, Angl. a wrangler in the law or a litigious person, Thom. Godwyn. Anthologiae Rom l. 3. Sect. 1. c. 1. Item Comitiatus, celebratio Comitiorum: Unde et Comitiatum et contionem avocare, apud A. Gellium, l. 13. c. 16. est, impedire ne Comitia habeantur. In Legg. XII. Tabb. De capite civis, nisi per maximum Comitatum, ne ferunto, i. e. per Centuriata Comitia, hi quibus populus descriptus censu, ordinibus, aetatibus, plus adhibebat in suffragium cousilii, quam fuse in Tribus vocatus. Mentionem legis facit Cicero de Legg. l. 3. et Orat. pro Sestio. Vide quoque infra voce Privilegium, et plura apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 6. De Comitiis veterum Francorum, dicemus infra, voce Malbergium, it. Mallus, Placita etc. Vide quoque Parlamentum, Roncalia.
COMMENDATI
apud Recentiores, dicuntur Liberti, qui Patroni, seu Manumissoris patrocinio post libertatem impetratam se commendabant. Quippe per Chartam ingenuitatis, servo in libertatem asserto, facultas dabatur, seu Ecclesiae, seu alterius cuiusdam, qui eius ingenuitatem tueretur, patrocinio se commendandi, ut patet ex Marculfo, l. 2. Form. 32. Legibus vero Scaniae editis ab Andr. Svenonis Archiepiscopo Lundensi, l. 6. c. 5. servum, statim atque libertatem consecutus erat, ingenuorum aliquis suo generi coniungebant, eum in suum consanguineum eligendo, et qui pro factis eius se sponderet responsurum, et hoc facto pro parte tertia praestandae satisfactionis onus sustinebat, vel pro parte tertia recipiende satisfactionis lucrum percipiebat cum Liberto, duplo minore semper liberto, quam ingenuo, satissactione pro homicidio attinente. Neque vero Liberti tantum, sed et quivis villarum incolae, qui sub Dominorum tutela et protectione vivebant et in signum eiusmodi protectionis, certam praestationem annuam vel servitium iis exolvebant, Commendati dicuntur, in LL. Wisigoth. Longobard. alibique passim. Interdum tamen ita clientelae ac patrocinio domini alicuius se commendabant, ut obnoxiae conditionis ceserentur, et tamquam servi, si fugitivi essent, retraherentur, ut est in L. Ripuaria, tit. 72. §. 5. Hac enim lege alterius se commendabant potestati, ut, quoad viverent, de victu ac vestitu sibi ab illo caveretur, cui ingenuili ordine, h. e. absque ingenuitatis ac libertatis pra iudicio, servitium ac obsequium sese praestituros profitebautur; addito, quod ab eo se subtrahendi potestatem non haberent, ut est in Formulis secundum L. Rom c. 44. Vide Car. du Fresne in voce Affidati. Nonnumquam vero servis ipsis Commendati huiusmodi accensebantur etc. Non multum absimile fuit Ius applicationis apud Romanos, ab Atheniensibus ortum, apud quos peregrini se alicui opulento civi in clientelam dabant dicabantque. Hinc Commendare se in clientelam, apud Terentium, Eun. Actu 5. sc. 8. v. 9. etc. Vide quae hanc in rem congessit Hadr. Turneb. Adversar. l. 24. c. 32. et Car. du Fresne, in Glossario, ut et hic passim, ubi de Clientibus, Manumissione, Patronis etc.
COMMENTARIENSIS
Plin. l. 7. c. 38. dicitur, custos quidam carceris, qui Triumviro capitali, cuius summa carceris ac animadversionis cura fuit, parebat: teste Valerio Max. l. 5. c. 4. ex. 7. qui, custodem carceris pietatem filiae, in carcere matrem lacte suo sustentantis, ad Triumvirum detulisse natrat. In castris Commentarienses Sigonius fuisse ait, qui obsequia militum, excubias commeatusque perscriberent. Vide Ioh. Rosin. Antiquu. Rom l. 9. c. 17. et l. 10. c. 8.
COMMODUS_L._Aur._Antonius
M. Antonini filisu, patri dissimillimus, cui etiam in imperio successit. Sub Onesicrito, Atteio et Antistio, humaniores artes didicit. Sub Philosophis, morum magistris, nihil profecit, natura in omne scelus prona; Alter Nero, Hercules vocari voluit, clava et leonina insignis. Imo aras et delubra sibi poposcit, Senatu turpiter adblandiente. In Christianos, in proceres saevus. Moribus perditissimis, nonnisi consimiles evexit: Cum gladiatoribus et feris in arena colluctatus. Tandem Martiae, Laeto et Electo mortem parans, ab illis praeventus, venenum primo hausit, mox ab athleta quodam strangulatus est. A. C. 192. aetat. 31. Imperii 13. Vide Lamprid. in eius vita. Etrop. Hist. Rom l. 8. Onuphr. in Chron. imprimis Herodianum, l. 1. De hoc Ausonius, Caesarib. Epigr. 18. Commodus insequitur, pugnis maculosus arenae, Threcidico princeps bella movens gladio. Eliso tandem persolvens gutture poenas, Criminibus fassus matris adulterium. Vide et Lucius Antoninus.
COMOEDIA
drama est, civiles et privatas actiones exitu laeto repraesentans, seu Poema est dramaticum, negotiosum, exitu laetum, stylo populari, Scalig. Poet. l. 1. c. 6. Eius origo haec: Cum Apollini Nomio, i. e. Pastorali, ob frugum proventum, festum agerent agricolae, in compritis et vicis comessatum convenire solebant, et circum aras choreas ducere, ad tibiam cantantes, postea convitiis etiam incessere meritos. Ea consuetudo dein transiit in civitates, ubi cives improbos simili pompa, saltantes ac caventes, sunt insectati. Unde a)po\ kwmw=n], i. e. vicis, vel a)po\ tou= kwma/zein], i. e. a comessando, seu per vicos animi gratia vagando, *kwmw|di/a] dicta fuit: et Iusus, quos vicatim exercerent, Comoedias dixere. Ael. Donatus, et Scalig. l. 1. c. 5. Vide quoque supra. Aristoteles non a comessando, sed inde dictum hoc dramatis genus vult, quod Agricolae oberrantes per pagos, insectarentur urbanos, eisque facinora sua exprobrarent: quod cum ob iufamiae metum efficax esset ad maleficia coercenda, postea ad elegantiorem carminum cultum ab ingeniosis hominibus redactum fuit, et salibus conditum, fabulisque in ordinem digestis contextum, ut gratiam eo facilius inveniret: Itemque constituta loca et tempora, in quibus ageretur, Scaliger, dicto loco. Erat autem initio carmen simplex, sicut et Tragoedia, quod Chorus circa aras fumantes cum tibicine concinebat: Dehinc una persona atque altera addita est, quae respondens alternis Choro, locupletavit variavitque rem Musicam: Ad postremum, crescente numero personarum, materia ipsa locupletata fuit, donec in iustum Poema excresceret. Tum certa ornamenta adiungi coepere, Cothurni, Socci, ceterique habitus Scenici, etc. Fuit vero Comoedia triplex, Vetus, Media ac Nova. E quibus prima summa cum libertate, personas probro dignas nominatim carpsit. Horat. l. 1. Sat. 4. v. 1. s. Eupolis atque Cratinus, Aristophanesque Poetae, Atque alit, quorum Comoedia prisca virorum est: Si quis erat dignus describi, quod malus, aut fur, Quod moechus foret, aut sicarius, aut alioqui Famosus, multa cum libertate notabant. Susarion Megarensis eam inchoasse, Cratinus expoliisse, Aristophanes perfecisse dicitur. Sed cum Poetae abuti licentius stylo et passim laedere quosvis etiam bonos coepissent, lege lata a 30. Atheniensium Tyrannis, cohibiti sunt, ----- ----- ----- Chorusque Turpiter obticuit, sublato iure nocendi, ut loquitur Horat. de Arte, v. 283. Vide quoque Ciceronem, de Republ. l. 4. Hinc Satura sumpsit exordium, quae in peculiare genus fabulae abiit, postquam et ipsa in suspicionem sinistram apud potentiores pervenit. Vide infra in voce Satura. Dein Media Comoedia, in qua nuilum aperte traducere faserat, orta est, non tamen ad novae accessit modestiam, cum ius quoddam reprehendendi retineret, et Chori loco parabases quasdam aspergeret, tectius civium peccata coarguentes, Scaliger, loc. cit. Tandem temporibus Alexandri M. Nova obtinuit, quae argumento plane ficto fictisque personis, citra amarulentiam, facetiis iucundis, ad delectandum comparatis, vitam communem et vulgatos mores spectandos proponeret: ut salubria monita in mentes animosque hominum, cum audiendi quadam illecebra, illaberentur. Unde Piscator apud Plautum, in Rudent. Actu 4. sc. 7. v. 23. conqueritur, non flecti mores populi ad virtutem Comoediis, Spcctavi quidem Comicos ad istum modum Sapienter dicta dicere, atque iis plaudier, Cum illos sapientes mores monstrabant populo; Sed cum inde suam quisque ibant diversi domum, Nullus erat illo pacto, ut illi iusserant. Haec Iambicis et Trochaicis versibus contenta erat, cum antiqua plurimis carminum formis uteretur: Neque Chorum admittebat. Hodierna tamen eos interdum saltantes aut concinentes pare/rgws2] adhibet, non vero loquentes. Excoluerunt eam Plantus, Terentius, Accius, Naevius etc. inter Latinos: Menander vero princeps eius est habitus. Vide Scaligerum, Poet. l. 1. c. 7. Utra prior fuerit, Tragoedia, an Comoedia? quaerunt Eruditi: Sed Aristoteles innucre videtur, Tragoediam prius fuisse excultam: unde Horatinus Tragoediis veterem Comoediam successisse docet, in arte Poet. Ex utraque mixta otitur Tragico-Comoedia, quae introductis augustioribus personis exitu laeto absolvitur, qualis est Plauti Amphitruo: Comico-Tragoediae vero exemplum haud exstat. Partes Comoediae, omnisque Dramatis, sunt vel Primariae, vel Accessoriae, vel Circumstantes, seu Accidentales. Primariae sunt quatuor, Protasis, Epitasis, Catastasis ac Catastrophe: quae uno nomine dicuntur Actus, et tum Choro, qui pars erat veteris Comoediae, itemque Tragoediae opponuntur. Hae enim duas partes, Actum et Chorum habuerunt. Aliter distinguebatur Drama in Actus, sumpto vocabulo, non ut supra, de actione tota, sed de parte quadam eius praecipua: et hi rursus in Scenas. Actuum non plures quinque erant, sed nec pauciores. Horatius, de Arte Poet. v. 189. Neve minor quinto, non sit productior actu Fabula. ----- ----- Qui Choro vel Musica distinguebantur. In Scena plures quinque personis non introducebantur loquentes, nisi forte consultatio esset instituenda: mutas vero personas plures adesse non prohibet. Apud Romanos tamen plures tribus non loquebantur. Horat. ibid. v. 192. ----- ----- Nec quarta loqui persona laboret. Partes Accessoriae, quae extra Actum, intellectus aut delectationis causa, adhibentur: sunt Argumentum, ante actum ab initio: ut et Prologus: In medio, inter actum et actum, Chorus, vel Diludia. Horat. l. 1. Ep. 19. v. 48. Displicet iste locus, clamo, et Diludia posco. Idem, l. 2. Ep. 1. v. 185. ----- Media inter camrina poscunt. Aut ursum, aut pugiles. ----- Quarta pars accessoria Mimus est, Satura, et aliquando Epilogus: quae olim duobus ad summum verbis absolvebatur, Valete et Plaudite: hodie iustum saepe carmen explet: E' quibus accessoriis partibus tibus solum Chorum sibi Tragoedia vindicat. Partes tandem Circumstantes dramatis sunt, Titulus, Cantus, Saltatio et Apparatus: qui in Tragoedia columnis statuisque et magnificorum palatiorum picturis Scenam exornabat; in Comoedia vero, silvarum, ruris aediumque privatarum imaginibus eandem splendidiorem reddit etc. Vide Auctores Poeticae Giessensis, Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 2. sect. 3. c. 2. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 8. etc. Ratione habitus, adde et gentis, Comoediae olim aliae fuerunt Palliatae, seu Graecae, aliae Togatae seu Latinae: quia in illis pallium, Graecorum gestamen; in his toga, Romanorum vestis adhibita est. Unde vetus Interpres Iuvenalis, ad illud Sat. 1. v. 3. ----- ----- Recitaverit ille togatas. Togatae sunt, inquit, Comoediae Latinae: Palliatae Graecae, quales Afranius fecit: Ubi verba haec posteriora retrahenda, et Togatis subicienda esse, (Afranium enim Togatas dedisse notum est) monet Ferratius. Togatarum porro aliae nobiliores fuere, quae Praetextatae dictae, quod in iis introducti Magistratus, qui in praetextis, fortasse etiam pueri vel puellae praetextatae: Aliae minus nobiles, in quibus viliores personae comparuerunt. E' quibus illae seriae totae, graves omnique turpitudine vacuae fuere: istae lasciviores etant. Prioribus affines fuere Comoediae Trabeatae, quod novum genus Togatarum edidisse dicitur Melissus, ab Augusto praefectus Bibliothecae in porticu Octaviae, apud Sueton. de claris Grammaticis, c. 21. Posteriores Tabernariae dictae sunt, quod in iis introducerentur homines in tabernis habitantes; opifices, institores ac sellularii. Ceterum Togatarum auctores ab Acrone recensentur, Aelius Lamia, Antonius Rufus, Melissus, Afranius, Pompomus: qui omnes, magno literarum damno, praeter Afranii fragmenta interciderunt. Primum autem Stephanionem Togatas saltare instituisse, auctor est Plin. l. 7. c. 48. Vide Octav. Ferrarium, de ve Vestiar. Part. 2. l. 4. c. 2. Comicos porro, ut pedestris sermo, ita humiles calcei, Socci vocati, ornabant, Plin. iunior. l. 9. ep. 7. Quare Planipedes appellati sunt; item Excalceati, a Seneca, Ep. 8. Claudianus, de Consul. Manlii Theod. v. 313. Cui plectro pulsanda chelys, qui pulpita socco Personat. Ausonius, Eidyll. 4. v. 59. ---- ---- Percurris pulpita socco. etc. Thom. Dempster. in Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 8. paralipom. Apud Athenienses porro institutum primum fuit ad 3. Olymp. 93. Archonte Callia, ut Anthesteria Dionysia celebrarentur agone Comicorum. quem morem postea renovavit Lycurgus Rhetor, lege lata: *to\n peri\ tw= *kwmw|dw=n a)gw=na toi=s2 *xu/trois2 e)pitelei=n e)fa/millon en tw=| sqea/trw| kai\ to\n timhs1anta ei)s2 a)/s2u katale/gesqai], Comoediam Anthesteriis fabulas docento, atque committunto in Theatro: Victorem civitate donanto. Nullus autem histrio poterat in scenam prodire, minor annorum 30. ex hac lege: *mh\ ei)s1elqei=n tina ei)pei=n mh/pw tria/konta e)/th gegono/ta], Histrio fabulam ne agito annorum triginta minor: Erantque Athenis hi omni nota vacui, itaque etiam Poetae ipsi cives Attici in scenam prodibant; cum Romae contra histriones infamia notarentur. Unde Laberii querela, quem asperae libertatis Equitem Roman. Caesar invitavit quingentis milibus, ut prodiret in scenam et ipse Mimos ageret quos scriptitabat, Ergo bis tricenis annis actis sine nota Eques Romanus, Lare egressus meo, Domum revertor Mimus. Nimirum hoc die Uno plus vixi mihi, quam vivendum fuit. Hincque factum est, ut Scenici spectaculorum deberentur obsequiis, eaque Scenicis nati non possent detrectare, sed vel inviti ad ea praestanda adigerentur. Proin primus Valentianus Princeps A. C. Dionys. 371. constituit, liceret Scenicos in extremo vitae peticulo constitutos baptizare. Excipiebantur tamen, qui Atellanas agebant: qui soli inter histriones ab infamia immunes erant. Agebantur autem Comoediae Athenis in foro, ubi pegma ex arbore populo mos excitari: non e lapide enim antiquitus, sed e ligno scenae erant, quas l)kri/a] appellabant. Aristoph. Thesmophor. ----- *a)po\ tw= i)kri/wn] *u(poble(poua) h(mas2]. ----- e pegmatibus Suspiciunt nos. Erant illa exstrui solita ab iis, qui sqeatrw=nai] dicebantur, Casaubon, in Theophr. p. 245. ubi, qura de sede magna saepe contentio, constitutum est a Senatu, ut duobus obolis quisque sibi pataret, (Archonte Diaphanto drachma fuit) quam pecuniam sqewriko\n] vocarunt, quia eius beneficio sqe/an a)gora/zein] solebant. Quapropter Pericles postea, popularem captans auram, iis qui inopes erant, e publico illam dari voluit, quam qui plebi distribuebant, oi( e)pi\ sqewrikw=|] nuncupabantur: nec profecit quidquam Apollodorus, cum necessitate exigente pecuniam hanc in belli usum destinasset, contra nitente Eubulo, qui vulgi favori inhiabat. Sed dum scenica spectacula libertati ac imperio Graeciae posthabebant, tandem fracti mollitie Macedonicum subiere iugum. Unde Iustin. l. 6. c. 9. Siquidem amisso, quem aemulari consueverant, (Epaminonda) in segnitiem torporemque resoluti, non ut olim in classem exercitusque, sed in dies festos, apparatusque ludorum, reditus publicos effundunt: et cum auctoribus nobilissimis Poetisque theatra frequentant, saepius scenam quam castra visentes. Versificatores Oratoresque meliores quam Duces, landantes. Tunc vectigal publicum, quo ante milites et remiges alebantur, cum urbano populo dividi coeptum est. Quibus rebus effectum est, ut inter otia Graecorum sordidum et obscurum antea Macedonum nomen emergeret. Locus tandem ubi Senatores spectabant, *bouleutiko\n]: ubi iuvenes, *e)fhbiko\n] dicebatur. In parte Scenae Orchestra fuit, ubi squme/lh], vel Tribunal, vel Altare: In omnibus enim scenis altare Baccho sacrum erat, teste Donato. Erat et ibi mensa scenica, *ei)leo\s2] dicta, in quam, antequam Thespis viveret, aliquis ascendens Choro respondebat, etc. Vide Sam. Petitum, Comm. in Leges Atticas, p. 74. et seqq. Franc. Rossaeum, Archaeol. Atticae; l. 2. c. 11. Pollucem, l. 4. c. 19. et Meursium, Atticar. Lect. l. 4. c. ult. De Comoedorum inprimis ferula, Salmas. ad Solin. p. 769.
CONCHA_Purpuraria
Hebr. chilzon] (quae vox alias in genere Cochleam denotat,) Deuteronom c. 33. v 19. in Paraphrasi Ionathanis dicitur, quod cochlea concham hanc incolens simillilima fit cochleae terrestri. Uti testatir Bellonius, qui Cochleas purpurarisas adhuc vivas saepius viderat his verbis: Eius concha cochleam terrestrem penitus reserret, nisi clavata esset, et canalem ad latus, qua linguam exserit, haberet. Cornua limacum more attollit, atque eovem pacto serpit, iisdemque cornibus iter sibi praetendit. Hae quamvis in petris frequentius, tamen etiam in arena proveniunt, Oppianus, Halientic. l. 1. v. 314. *polla\ me\n en pe/trh|s1i, ta\ d' en yama/qoiss1n ne/mon tai,] *neiri=tai, s2ro/mbwn te ge/nos, kai\ porfu/rai a)utai/] Multa quidem cochlearum genera in petris, alia autem in arenis pascuntur, Neritae, siromborumque genus et ipsae purpurae. Unde inter thesauros absconditos arenae, Zabulonitis promissos, d. l. ctiam purpuram numerant Magistri. Purpurarium certe Iudaeae littus, a Tyri scalis usque ad Chaipham extensum esse, diximus retro in voce Chaipha. Quamdiu etiam Cochlea haec purpuraria, tamdiu et concha eius seu theca crescit, quae cum sex aut 7. annos vivat, in concha, tot orbes habet, quot annos agit. Aristot. Histor. l. 5. c. 5. *zh= ga\r h( porfu/ra peri\ e)/th e)/c, kai\ kaq) e(/kas2on e)neanto\n fanera/ e)s2in h( au0chs1is2, toi=s2 dias2h/mas1i toi=s2 en tw=| o)s2ra/kw| th=s e(/likos]. In quem sensum Plin. l. 9. c. 36. extr. purpuram, cum buccino conferens: Clavatum est (purpurae rostrum) ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt buccino: Sed utrisque orbes totidem quot habeant annos. Piscatio eius, in Mari Mediterraneo fieri solita est, non in lacn Asphaltite, ut scribit Maimonides, ad locum Nummer. c. 15. v. 38. ubi de Iudaeorum fimbriis, quibus vittam purpuream iubebantur assuere, agens quomodo in illius cochleae sanguine lana tingatur, sic docet: Cum fimbriarum prupuram infecturi sunt, lanam sumunt, quam in calce maceratam et subinde lotam, donec sit nitida, in sapone olixant, atque aliis huiusmodi ---- ut lana colorem imbibat. Quo facto sanguinem to=u] chilzon afferunt ---- atri sanguinis, instar atramenti, qui in Mari salso reperitur. Et sanguinem in cortina ponunt cum pigmentis variis, cimolia puta, atque allis huiusmodi; pro more infectorum. Et postquam elixus est, lanam in eam immergunt, donec caelo fiat concolor. Cum vero capiebantur hae conchae, dabatur opera, ut vivae contunderentur. Philosophus ubi supra, *spouda/zous1i de\ zw/s1as2 ko/ptein. )*ea\n ga\r pri\n ko/ptein pro/teron a)poqa/nh, s1unezemei= to\ a)nqos]. Nemper si repetitis ictibus percuteretur, succi florem (quem in mediis faucibus, a)na\ me/s1on to=u mh(kwnos kai\ to=u traxh/lou], inter cirrum et spodylum habent hae cochleae) amittebat, sive is prorsus efflueret, aut in massam corporis spargeretur, atque ea ratione ad lanarum infecturas fieret inutilis. Unde Eustathius, Il. e. mortem ab Homero vult purpuream, porfu/reon qa/naton], vocari, non solum propter sanguinem, qui coloris est nigti seu purpurei, sed et to\n e)k mia=s2, plhgh=s2], mortem uno ictu inflictam, qua de re, ut et plura huc pertinentia vide apud Plin. l. 9. c. 35. et seqq. Sam. Bochartum, Hieroz. Part priore, l. 5. c. 2. et seqq. nec non hic passim, ubi de vocibus Argavan, Purpura, Thechelet etc.
CONCLAMANDI_defunctos_ritus
occurrit apud Statium, l. 2. Sylv. 6. cui titul. Epicedion Pileti Ursi. v. 5. ----- ----- miserum est primaeva Parenti Pignora, surgentesque nefas accendere natos: Durum et deserti, praerepta coniuge, partem Conclamare tori ----- Et l. 9. Theb. v. 355. At genitrix coetu glaucarum cincta sororum Protinus icta malo, vitrea de valle solutis Exiliit furibunda conus, ac verbere crebro Oraque, pectoraque et viridem scidit horrida vestem, Utque erupit aquis, iterumque iterumque trementi Ingeminat, Crenae, sono. nusquam ille ----- Duplex autem Conclamatio observata Eruditis. Statim enim cum exspiravit aliquis, sequebatur propinquorum et amicorum eiulatus: uti de Alcestide uxore Admeti, legimus apud Euripidem, *a)/r. *ble/yon pro\s2 h(ma=s2, ble/yon. *a)lk. ou)de\n ei)m) e)/ti.] *a)r. ti/ drai=; prolei/peis2? *a)lk. xai=re.] *a)d. a)pwlo/mhn ta/las.] *xor. *be/bhken, ou)k e)/t) e)s2i\n *a)dmh/tou gunh/.] *e)um. l)/wmoi tu/xas2 mai=a dh\ ka/tw be/bhken]. Dein deponebatur humi, et sic deposito lacrimae porro dabantur ac oscula. Atque haec prima erat conclamatio, ei)s2 oi)mwgh/n a)naboh=s1ai] Herodiano, l. 1. Quum postea, diebus aliquot exactis, pararetur pompa funeris, ultimo conclamabatur. Servius ad l. 6. Aen. Servabantur cadavera octo diebus, et calida abluebantur: et post ultimam conclamationem comburebantur. Atque haec conclamatio sollennis erat, et mater crine soluto exigebat ad saevos famularum brachia planctus, Lucan. l. 2. v. 21. Tandem igni impositus deflebatur, ac defletus dicebatur, quod cum Conclamatus non confundendum. Desid. Herald. ad Arnob. l. 5. Hinc itaque Conclamatio, velut consummatio luctus est, de qua vide porro Kirchmannum, de Funeribus Rom l. 1. c. 13. et hic passim, inprimis supra, ubi de Cadaverum cura.
CONFARREATIO
modus connubiorum, apud Romanos, de quo sic Servius ad Virgilii Georgic. l. 1. Tribus modis apud veteres nuptiae siebant: Usu, si verbi gratia, mulier anno uno cum viro, licet sine legibus, fuisset: Farre, cum per Pontificem Max. et Dialem Flaminem, per fruges et molam salsam coniungebantur, unde Confarrcatio appellabatur; ex quibus nuptiis, patrtmi et matrimi nascebantur, Coemptione vero atque in manum conventione, cum illa in filiae locum, maritus in patris veniebat (Dionys. Halicarn. l. 2. illud de Confarreatione scribit) ut si quis prior fuisset defunctus, locum hereditatis iustum alteri faceret. Idem Dionysius sacras nuptias Farracia esse dicta scribit, quod eodem farre coniuges vescerentur, quo etiam victimas respergerent. Ulpianus tit. 9. Institut. Farre, inquit, convenitur in manum certis verbis et testibus decem praesentibus et sollenni sacrisicio facto, in quo panis quoque farreus adhibetur. Plin. l. 18. c. 3. In sacris nihil religiosius Confarreationis vinculo erat, novaeque nuptae farreum praeferebant. Nempe, uti benedictionum sacrarum formulae etiam Paganis in usu obiter fuisse videntur, ex Plauti Aulul. sic et sacra Nuptiis habuere propria, quod inprimis perspicitur ex tertio hoc Nuptiarum apud romanos genere, quod ex ipsis Sacris constabat. Ulpian. in Fragm. tit. 9. de his qui in manu sunt, Farre convenitur in manum certis verbis, et testibus decem praesentibus etc. Ubi de 10. testibus in matrimonio loquitur, ut de aevo suo Ambrosius ad Virgin. lapsas, c. 5. Quamvis in consuetudinem tunc prorsus Confarreatio abiisse videatur, vide infra. Accessit autem aqua etiam et ignis atque sacrificio huic Nuptiali, seu ipsis per se Nuptiis sacris, praeerant Pontifex Max. et Flamen dialis, uti vidimus; cuius et Flaminicae nuptae eodem ritu ut fierent necesse erat. Servius in l. 4. Aen. Nec nisi e parentibus confarreatis nati, Flamines rite fiebant. Romulone autem an Numae Confarreationis initiae trivenda, dubitant viri docti, qui interim Coemptione vetustiorem volunt et Sacrorum item simpliciter nomine a Tullio dictam, pro Mur. In desuetudinem postmodum abiit, Tiberii aevo; aut saltem rarissima fuit; ut praeter l. cit. Tacitus Annal. quoque, l. 4. docet. A'quo tempore Coemptione et Usu annuo, tum apud Romanos, tum apud Paganos Romani Imperii, plerumque acquisitae uxores: ita tamen, ut Coemptioni sollennius adhiberentur in posterum etiam Sacra, quae ex auspiciis, auguriis, immolationibus, oblationibus, constabant. Quamquam autem Sacra, quae fuere in Confarreatione paganica, utpote Christianismo plane adversantia, sub eiusdem initia etiam apud Paganos ipsos evanuere; nihilominus farris ipsius usus aliquis sollennis in libis conficiendis, diffringendis, communicandis, locis saltem in nonnullis semper obtinuit. Sic frequentissimus apud Anglos est ab antiquo liborum admodum grandium in Nuptiis usus, quae Bride ---- cakes, i. e. Liba Sponsalitia seu Nupttalia, appellitant; eaque tum a Sponsis ipsis confecta, tum a propinquis amicisque sollenniter muneri nuptiali data. Atque in agro nostro alexandrino, inquit Lancillotus Gallia, perseverant adhuc quaedam antiquarum observationum vestigia, veluti in vico Villae fori Nuptiae per Confarreationem, dum libo inter nubenters et affines atque cognatos partito fiunt, in Consuetud. Alex. Quin et in Graecorum Ritibus, compotatio est in Ecclesia nuptialis, quae Confarreationis vicem praestare videtur etc. Vide Ioh. Seldenum, Uxor. Ebraic. l. 6. capp. 21. et 26. Hinc Diffarreatio apud Festum, dissolutio matrimonii dicitur confarreatione contracti. Plura apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 37. Anton. Thysium in A. Gellium, l. 3. c. 2. Thom. Godwyn. Anthologiae Rom l. 2. sect. 2. c. 20. Alios.
CONGIARIUM
munus Principis, quo donabat populum. Vell. Paterculus de Tiberio Imperatore, l. 2. c. 129. Quoties populum Congiariis honoravit: Sicut donativo milites. Et quidem Tiberius Congiarium populo trecentos nummos viritim dedit: Caligula bis, trecentos sestertios: Nero quadringentos nummos Populo divisit etc. Ad hanc autem, ut et alias liberalitates, non admittebantur, nisi cives, aut saltem in tribum prius descripti: Unde appetente Congiarii die, plurimi patroni, servos manu mittebant, iisque tribum statim emebant, quo pacto illi ad civium haec commoda adrnittebantur, ac mox ad patronos suos omnia deferebant. Quam fraudem notat in Pompeiana divisione frumenti Dio, l. 49. in Congiarii ab Augusto propositi historia, Sueton. c. 42. et ante utrumque Dionys. Halicarn. l. 4. etc. Vide plura apud Suetonium eundem in Vitis praefatorum Principum, et ad eum Isaac. Casaubonum, qui inter alia, ad Congiarium accipiendum, quam ad frumentationes, maiorem hominum copiam, admissam fuisse, addit. Item quod Candidati per Divisores seu Sequestros, solebant distribuere, ad benignitatem suam demonstrandam et populum conciliandum, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 8. A' congio, genere mensurae: Inter munera enim prima fuit oleum vinumque, in quorum postea locum alia quoque, inprimis aurum argentumque successere, manente semper Congiarii iam inolita voce. Fuit autem Congius Romanus, mensura liquidorum, octava pars amphorae et senos quaquavorsum habebat pollices Romanos, capiebatque sextarios Romanos sex ac pendebat libras Romanas novem, si oleo: decem, si vino: tredecim et semis, si melle impleretur. Unde Cato, de R. R. c. 57. Mense quinto, sexto, septimo, et octavo, bibant servi indies sextarium unum, in menses congios quinque. Apud Plinium, l. 14. c. 22. de strenuis bibonibus legere est, qui Bicongii et Tricongii dicerentur; Ut de Ciceronis filio, qui binos congios simul haurire soleret, et de Novellio Totquato, qui spectante Tiberio Imperatore uno impetu tres congios evacuasset, Antou. Thysius in A. Gellii Noct. Atticar. l. 18. c. 1. Istiusmodi Congius, ex aurichalco, pedem Geometricum altus, Congii veteris exactissimam formam referens, asservatur in Musaeo Kircheriano Romae. Vas est antiquitate venerandum, in usu, principatu Vespasiani et Augusti fil. ut testatur Inscr. vasi inarata. IMP. CAESARE VESP. VI. COS. F. CAES. AUG. F. IIII. MENSURAE EXACTAE IN CAPITOLIO P. X. Vide Georg. de Sepibus, in Collegii Romani Societatis Iesu Musaeo, p. 22. ut et de Congiario Anteambulonum apud Romanos Martiali memorato, l. 3. Epigr. 7. v. 2. infra in voce Quadrans.
CONNUBIA
apud Romanos, tribus modis friebant: Usu, Cenfarreatione, et Coemptione, de quo supra. Usu fieri matrimonium dicebatur, cum Tutoribus auctoribus mulier in matrimonium conveniebat et cum viro ita consuescebat, ut cum iusto marito, adeo ut si usus ille intra anuum non interrumperetur, pro usucapta iam haberetur. Usum vero trinoctii absentia interrumpebat, ut patet ex lege XII. Tabb. quae annui huius usus interrumpendi interpellandique gratia, trinoctio perfecto a viro uxorem abnoctare iabebat. Hanc legitimt connubii rationem antiquissimam fuisse et a raptu Sabinarum initium sumpsisse, arbitratur Iac. Raevardus I. C. qui raptus quia feliciter Romulo successerat, ideo institutum ab codem Rege fuisse ait, ut simulato quodam raptu omnis legitimi Connubii ritus perageretur. Unde Festus: Rapi Simulatur virgo, inquit, ex gremio matris, aut si ea non est, ex proxima necessitudine, cum ad virum trahitur, quod feliciter eares Romulo cessit. De Confarreatione dictum satis. Coemiione qui initum fuerit coniugium, docet Varro: Veteri Romanorum lege, inquiens, mulieres tres ad virum asses ferre solebant, atque unum quidem quem in manu tenebant, tamquam emendi causa marito dare; alium quem in pede habebant, in foro Larium familiarum posuere; tertium in sacciperto cum condidissent, compito vicinali solebant resignare. Verum alii tradunt, virum uxori et uxorem viro, adhibitis testibus et libripende, unum nummunt mutuo tradidisse, Boethius in Top cis in coemptione a viro et muhere mutuas interrogationes fieri solitas, refert, an Mater-familias vel Pater/familias esfe cuperet, affirmantibus masrimonium fuisse inirum. Tunc enim mulier in viri manum conveniebat, et vocabantur hae nuptiae per Coemptionem, et erat mulier Materfamilias vito loco filiae, vide paulo altter hac de re disserentem Servium supra, in voce Confarreatio: et plura de insigni hac materia, apud Barn. Brissonium, l. de ritu nuptiarum, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 37. etc. ut et infra in voce Nuptiae.
CONSCRIPTI_Senatores
dicti sunt apud Romanos, qui ex Equestri ordine Patribus adscribebantur, ut Senatorum numerus expleretur. Unde Freinshemius in Florum, l. 1. c. 1. ubi de consilio Rei publicae, instituto a Romulo, qui illud penes Senes esse voluit, loquitur: Haec enim, inquit, prima Senatus lectio, maiorumque gentium: qui vero cum progressu temporis sublecli sunt, Patres Conscripti nuncupabantur. Meminit eorum Corippus, l. 4. Num. 2. Inde Senatorum sacro recitantur ab albo Nomina, Conscripti Patres, qua voce citati Accedunt hilares. Etl. eodem, Num. 5. Ante pedes Domini, saciunt qui iussa clientes, Adstabant laeti, vultuque et veste nitebant, Romani populi Patres. ----- De iisdem Ioh. Rosinus ita disserit, Antiqq. Rom l. 7. c. 5. Patritios maiorum gentium dictos fuisse ducentos Senatores a Romulo primum lectos, eorumque progeniem, dubium non est. Eos vero, quia Tarquinio Prisco ex plebeiis in Patriciorum ordinem allecti, deinde Patrum numero adscripti fuerunt, Patricios minorum gentium appellatos, testis est Livius. Allectos autem in Senatum a L. Iunio Bruto et P. Valerio Poplicosa primis Consulib. post pulsos Reges, Patres Conscriptos vocitatos esse, Livius et Plutarchus docent. Adde his Corn. Tacit. l. 11. Annal. c. 25. ubi ait: Iisdem diebus in numerum Patriciorum ascivit Caesar vetustissimum quemque e Senatu, aut quibus clari parentes fuerant. Paucis iam reliquis familiarum, quas Romulus maiorum gentium, L. Tarquinius minorum, Brutus Conscriptorum appellaverunt. Qui ex Conscriptis hisce Patribus ortum traxere, Patritii quoque vocabantur, qui honor primum legitimus erat, et dignitati uniuscuiusque sive generi convenicus, at temporibus Constantini Principis coepit Patritiatus culmen concedi iis, quos dignos censuisseut Imperatores. Thom. Dempst. in Rosini retro laudatum caput.
CONSEPTUM
locus quispiam munitus, ubi Potitii Herculi lacrificare consueverunt. Solin. c. 1. Nic. Lloydius. Locus sic habet; Suo quoque Numini idem Hercules instituit aram, quae maxima apud Pontifices habetur, cum se ex Nicostrata Euandri matre, quae a vaticinio Carmentis dicta est, immortalem comperisset fore: Conseptum etiam, intra quod ritus sacrorum, factis bovicidiis, docuit Potitios. Graece peri/bolos], proprie fuit certus agri modus, circum Templa vacans, vitibus aut arboribus consitus et muro clausus, Deoque, cuius id Templum erat, dicatus ac Sacerdotum usibus proficients. *peri/bolon to=u new\] Auctores Graeci frequenter dicunt. Aelian. Hist. Anim. l. 17. c. 47. *ou)kou=n e)n tw=| new\ peribo/lw| tiqa/ssous2 o)/rniqas2 pollou\s2 tre/fesqai/ fhs1i], uti Latini Templi conseptum. Appuleius, l. 11. Aedibusque conductis intra conseptum Templi Larem temporarium mihi constituo. Et Arnob. l. 6. Darius et Immanarchus fratres, in Eleusino consepto, quod civitati subiectum est, h. e. in Templi Cereris Eleusinae consepto, quod to=u *e)leus1ini/ou peri/bolon] vocat Clemens. Idque sine tecto. Festus, Sacella dicuntur, loca Diis sacrata, sine tecto. Idem autem Conseptum et Sacellum. Sed apud Solin. loc. cit. idem quod templum vel aedes: quomodo et Sacellum nonnumquam sumitur. Sic Graeci peri/bolon], pro ipso Templo, plerumque ponunt, et new\n peribale/sqai], Templum inaedificare, vocant. Aliquando tamen Conseptum et sine templo. Unde apud Pausaniam, l. 2. legimus, in agro Thebano, fuisse peri/bolon th=s o(dou te ou) me/gan kai\ ki/onas2 en au)tw=|], h. e. ut reddi Salmasius, Sacellum in via non magnum, et columnas in co: ubi tamen nec Templum eiusfuit, nec Oracula reddebantur. Nempe in loco illo terta absorptum esse Amphiaraum existim^runt Thebani, quem proin locum muro sepire et columnis ornare consecratumque habere voluere. Sed et locis fulguritis, Conseptum cirumdatum. Varro de Lacu Curtio in medio Foro, Aelius et Lutatius scribunt, cum locum esse Fulguritum et ex Senatusconsulto septum esse, idque factum esse a Curtio Consule. Intra cuiusmodi conseptum ara erigebatur, ut videre est hic, in vocibus Bidental et Puteal. Vide plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solinum passim, inprimis, p. 10. et 1141. Occasio vero huiusmodi Conseplis paganorum, uti cacozelia illorum nemmi ignota, e Sacris: Ita emm de Deo, cum in monte Sinai Legem populo suo datutus erat, legimus Exod c. 19. v. 10. et seqq. Edixit Iehova Moschi --- Pones terminum huic populo circumquaque, dicendo, cavete vobis, ne ascendatis in hunc montem, attingatisve finem eius: quidquid tetigerit hunc montem, omnino morte afficitor. Et v. 21. Edixitque Iehova Moschi, descende contestare hunc populum, ne perrumpant terminum, ascendendo ad Iehovam videndi animo, ut non cadant ex co multi. Sic ergo et Simia Dei facerrimis suis sacris, quae inter Gentiles instituit, religionem circumdare conseptis tablibus seu peribo/lois2], conata est. Vide insignem Dilherri Tractatum de Cacozelia Gentilium.
SONSERVATOR
cognomen Iovis, a conservando: consecratus cratus est a Domitiano Imperatore, quod ipsum in seditione Vitelliana a furore hostium conservasset. Tacit. l. 3. Hist. c. 74. Domitianus prima irruptione apud aedituum occultatus, sollertia liberti lineo amictu turbae sacricolarum immixtus, ignarusque apud Cornelium primum paternum lientem, iuxta Velabrum dilituit. Ac potiente rerum Patre, disiecto aeditui contubernio, modicum sacellum Iovi Conservatori, aramque posuit casusque suos in marmore expressit. Et exstant nummi veteres, Iovis Conservatoris simulacrum et nomen continentes. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 5. Idem nomen Aesculapio tribuit Arnobius, Graecum *swth\r] expressurus adv. Gentes, l. 7. Vide infra Soter. At Conservatores, in Concil. Herbipolensi A. C. 1289. c. 39. sunt, qui personis religiosis et Monasteriis maxime dari consueverunt, exemptis per summum Pontificem aut legatos eius missos a latere etc. Apud Matth. Parisium, Conservatores Libertatum Angliae, A. C. 1244. p. 433. dicti.
CONSPUERE
extremi contemptus et contumeliae signum: idem cum Despuere, apud Minucium Fel. in Octavio, ubi Caecilius de Christianis, Deos despuunt, rident sacra: quod amplius esse, quam respuere, monet Ouzelius ad l. Petronius, Satyr. Nec contenta mulier tam gravi iniuria mea convocat omnes quasillarias, et familiae sordidissimam partem, ac me conspui iubet. Seneca, de iniur. Sapientis, c. 1. Tibi indignum videbatur, quod illi dissuasuro legem, toga in Foro esset erepta, quodque a rostris usque ad arcum Fabianum ---- voces improbas et sputa --- pertulisset. Vide quoque Hieronym. ad Domnionem. Nilum, de Causis Dissens. Eccles. l. 1. Alios. Hinc in Euangelio cruci damnandus Salvator noster, ne quid contumeliae non pateretur, a nequissmis Iudaeis etiam consputus legitur. Matth c. 26. v. 67. Eodem itaque fine Christiani gentilium Deastrorum simulacra sputamentis oblinebant, quod Caecilius apud Minucium innuit, ut scil. tanto magis eorum exsecrationem manifestissimis signis testarentur: quo fine et pedibus ea proturbabant. Templa quoque, aras, altaria et coetera huiusmodi despuebant, quin et in ipsa Praesidum, a quibus ad idololatriam compellebantur, ora, sputa coniciebant, ut ex Prudentio, in Martyrio Eulaliae, discimus. Qui tamen Zelus non ommbus probatus est. Certe cum obiceret Celsus Christianis, eos gloriari, quod Iovis aut aliorum Numinum simulacris impune maledicerent, ac colaphos im pingerent, negat Origenes de veris Christianis id vere posse dici, ut qui sciant, scriptum esse, *qeou\s2 ou) kakologh/s1eis2], Diis non maledices, contra Celsum l. 8. integrum locum, insignem omnino, ut et plura hanc in rem habes apud Desid. Heraldum, Castigat. et Not. ad Minucium, loc. cit. Uti vero Conspuere alios, vilipendii signum, sic insputare se ipsum, insaniae; uti notum ex Davidis Historia sacra, 1. Sam. c. 21. v. 13. Quod etiam Fanaticos ac Ariolos, furorem mentientes, factitasse, dicemus voce Insania. Vide quoque infra Exsufflatio, Facies etc.
CONSUALES_Ludi
seu Consualia instituta in honorem Neptuni, qui Consus, item Consul cognominatus est, eo quod arcanorum consiliorum Deus haberetur: illustria erant equorum pompa, cuius ipse primus Auctor, hinc *i(ppi/ou] cognomen tulit. Hanc festivitatem primus instituit Euander, sub nomine *i(ppi/ou] vel Equestris Neptuni, unde i(ppokras1i/a] Latine Equestria', dicta est. Restauravit postea Romulus, in honorem Consi, quod is consilium deraptu Sabinarum suggessisset. Val. Max. l. 2. c. 4. ex. 4. Ad id tempus Circensispectaculo contenta erat civitas nostra, quod primus Romulus raptis Virginibus Sabinis, Consualium nomine, celebravit. Tum enim Circenses ludi non alii quam Consuales erant, aliter et Magni et Romani appellati: Quando celebrati sint, vide in voce Consus. Hoc festo equos asinosque coronabant Romani ac otiari finebant, vel quia feriae istae Conso seu Equestri Neptuno agebantur, vel quia tum commoda navigandi maris rempestas exhibita iumentis qualemcumque quietem praebebat. Plutarch. quaest. Rom. quaest. 48. Festus scribit, Mulis celebrari ludos in Circo max. consualibus consuevisse, quia id quadrupedum genus primum putatur currui vehiculoque adiunctum fuisle. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 4. c. 12. Thom. Govvyn. Anthol. Rom l. 2. sect. 3. c. 6. etc.
CONSUL
tutor annuus erat Romanae Rei publ. publici consilii princeps, et exercitus Dux. Summum vero apud Romanos dignitatis fastigium fiut post exactos Reges a Iunio Bruto prim um inttoductum, an. Urb. Cond. 244. Consulem perpetuum se Vitellius creavit, Sueton. c. 11. Dio. Tacit. Dicti autem sunt Consules, a consulendo, h. e. providendo ac iudicando, Quintilano auctore, l. 1. c. 10. Hinc illud vetus apud Varronem; qui bene consulat, Consul cluat. Diu autem hoc nomen Romae sanctum, ac summi magistratus proprium fuit; Tandem tamen et ad Proconsules et municipiorum Magi stratus translatum est, quod Casaubonus, Notis ad Apul. Apol. observat et plures Inscriptiones apud Gruterum confirmaut. A Iustintano Imperatore Treboniani instinctu A. C. 541. penitus sublatum Novell. 105. a Iustino restitutum, qui A. C. 566. Populi favorem aucupaturus se Consulem fecit. Coripp. l. 2. De Consulum officio, vide plura apud Fenestellam, l. de Rom. Magistratibus. Apud Auctores medii aevi voces Consul et Consulatus, usurparae reperiuntur pro Comite et Comitatu. Apud Orientales Consul etiam dicitur, qui, in re merecatoria, legatione defungitur, Henr. Spelmannus Glossar. Archaeol. De Consulib. Romanis addo: Erat penes Consules, quorum duo erant, eadem primitus potestas, quam Reges ante habuerant, sed ad anni solum spatium; Fueruntque primo Praetores, dein Iudices, tandem vero Consules dicti, Graecis *u(/patoi]. Vide infra Hypatus. Creabautur Comitiis Centuriatis, eratque Magistratus huius capiendi legitimus annus quadragesimus rertius aetatis: Marco tamen Valerio corvino, Tit. Flaminio Scipioni et Pompeio, ob merita, citius contigit. Absentem creari Consulem potro non licuit, nec fas erat sequente quoque anno eandem dignitatem tenere, quod ramen Mario, ob Cimbrici belli molem imminentem, concessum. Raro quoque bis aut ter in eundem id dignitatis collatum, fuitque umus Marii proprium, septies Consulatum gessisse: qui cum antiquitus non nisi Patriciis obtingeret, communicatus cum plebe est, post atrocem seditionem ingentiaque certamina an. Urb. Cond. 388. quo prim us de plebe Consul factus est L. Sextius ptinceps seditionis, et cuius lege partus erat, ut loquitur Liv. l. 7. Imo an. Urb. Cond. 621. eo res deducta legitur, ut tum primum ex tenore legis Liciniae ambo Consules Plebeii eligerentur: nihilominus plerum que obtinnit, ut Patricius Plebeio iungeretur. Potestatem illorum Polybius, l. 6. prolixe describit, strictius Cicero, de Legg. l. 3. c. 3. Regio Imperio, verba Legis, duo sunto, irque praeeundo, iudicando, consulendo, Praetores, Iudices, Consules appellantur: militiae summum ius habento: nemini parento: ollis salus populi suprema lex esto. Eum Magistralum nisi intervenerint decem anni, ne quis capito etc. Postea tamen potestas tanta ad Senatus auctoritatem alligata et mature provocatio a consulibus ad plebem lege Valeria constiruta est: inprimis postquam Tribuni Pelb. orti, non parum de illa decessit. Insignia Consulum fuere, sellla Curulis regia seu eburnea, in qua ius dicebatur: Trabea seu purpurea pretexta, unde Poeta, ---- ---- Trabeati cura Quirini. Lictoresque 12. qui alternis mensibus fasces praeferebant; Cui primo mense praeferebantur, idque vel propter liberorum numerum, ex lege Iulia, vel ob aetatem, vel quia ante Collegam in Comitiis proclamatus erat, Consul maior vel Consul prior dictus est, Cael. Rhodig l. 12. c. 7. Fuit et hoc magnae dignitatis, quod hic Magistratus *e)pw/numos] esset, sic ut, cum prius ab ure condita annos Romani, postea a Consulibus, illos numerarent, hoc modo: L. Vaerio M. Horatio Consulib. Unde apud Sueronium, c. 1. Caesar dicitur designatus, sequentibus Consulibus, h. e. sequenti anno. Imo et vini cados Consulis, quo collectum erat, anno, una cum regione, ubi ortum, obsignabent. Iuvenalis, Sat. 5. v. 35. ---- ---- Cuius patriam, titulumque senectus. Delevit multa veteris Fuligine testae. Nec omittendum, olim ad Consulatum designari solitos esse die 24. Octobr. at Magistratum dem um Kalendis Ianuarii sequentibus iniisse, ut interea, an talis legitime renuntiatus esset, an malis artibus obrepsisset, exploraretur, Tistinus in Cicer. Orat. pro Caelio, P. Ramus in Catil. 1 etc. Et quidem hi, qui integrum in Consulatu annum exegere, Consules Honor arii, item Ordmarii vocitati sunt: reliqui autem, qui vel sponte n:unus resignarunt, vel depositi, aut fato ante tempus functi sunt, vel aliam ob causam annuam non gessere dignitatem dicti Non Ordinarii et Suffecti Consules leguntur. Quod inprimis coepit, circa an. Urb. Cond. 708. cum Caesar, postquam in Urbem venit, Consulatu se abdicavit, Consulesque fecit Q. Fabium ac C. Trebonium, Fabioque extrema Magistratus sui die mortuo, statim in residuas horas C. Caninium substituit; in quem notus Ciceronis iocus. Vide Dionem, l. 43. Auctum institutum a Trium viris R. P. C. L. Marcio C. Calvisio Conlulib. ut ipsi gratiae causa m ultos in cundem annum consules designarent, qui in paucos menfes aut etiam dies Magistratus gererent, idem est auctor, Interim annorum numerus his, qui initio anni Consules fuerunt, adseriptus hique soll ordmarii censebantur ac honoratiores erant etc. Vide quoque infra, ubi de Nundinis Consulum, Relationis iure, A' Consule dicitur Consularis, qui aliquando Consulatum gesserat: quod eximii honotis erat symbolum, Unde ex Consularibus electi sunt Dictatores, Magistri Equitum et Censores. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 7. c. 9. Thom. Godwiin. Anthol. Rom l. 3. sect. 2. c. 4. I. C. Bulenger. de Imperatore, p. 143. Theodor. Sitzmannum, ad Rutilii. Itinerar. l. 1. v. 176. Casp. Barth. ad Papin. Statium, l. 4. Sylv. 1. etc. In specie de Candidatorum more, nocte quae Comitia praecedebat, sub dio extra urbem cubandi, dein in solida sella sedendi, dum ipsis Deus aliquis bonum signum mitteret, quod augurium capere dixerunt: de Consularisacro in Capitolio Kal. Ianuar. a novis Consulib. fieri solito: de more item Consulum, de curuli descendendi, cum in Senatu verba ad Principem facturi essent, Isaac. Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 26. 95. et Claudio, c. 12.
CONVALLIS_Mambre
quae et Vallis Hebron, in tribu Iuda, fertilis et amoena valde, in qua habitabat Abraham in tabernaculo, ubi et tres Angelos hospitio excepit, pedes eorum lavit, et sub ilice sive quercu Mambre ministravit ad mensam. Vide Gen c. 18. v. 1.
CONVIVA_Apostolorum_et_Martyrum_consors
congnomen Thomae Cantuariensis Archiepiscopi apud Eund. Conviva Regis, l. Sal. tit. 43. §. 6. Si quis Romanum hominem, Convivam Regis, occiderit, alibique passim, Ionam inprimis in Vita S. Columbani, c. 24. ubi Chrodoaldus, etc. 18. ubi Hagnericus, Regis Theodeberti Convivae, isaac. item Pontanum, Hist. Danic. l. 5. ubi Blaco, S. Canuti Regis conviva, a quo Rex occisus, memoratur: dictus est, qui non minister solum seu officialis domus Regiae, sed et intimam Regis familiaritatem, erat adeptus. Convivae Regi scil. iis erant, qui honore mensae regalis aliis anteponebantur: quos participes mensae suae effecit, ut est in Concilio Tolet. XII. Can. 3. et quos divinis epulis adhiberi adorandi pPrincipis facultatem habere consuevisse, ait l. 1. Cod. Theodos. de Comit. et Tribun. Scholar. ubi Iac. Gorhofredus plura congessit de honore Mensae Regiae, ut et Bignonius ad L. Sal. Savaro, ad Sidonium Epistol. l. 1. Alii. Cuiusmodi honorem Chimhamo et Mephibosetho, a Davide Rege Israelis exhibitum esse, in Sacris legimus, 2. Samuel c. 9. v. 7. c. 19. v. 28. Simile quid Hospes Regius in Persia hodieque, vide suo lcoo. Sed et eriamnum, qui ex familia et domo Regia sunt, Ministri Regis, Gallis vuglo Officiers Commensaux de la Maison du Roy, dicuntur Car. du Fresne, Glossar. et Dissertat. ad Ioinvill. 2.
CONVIVIA
vide de iis iam aliquid supra, in voce Cibus: item Cena. In iis, Varro convivarum numerum incipere voluit a Gratiarum numero. et progredi ad Musarum, quibus Apollinem quoque suum indulget Erasinus. Vettius tamen apud Macrob. l. 1. Saturn. c. 7. Musas cum Gratiis coniungens, duodecim convivas adesse vult: scribitque Capitolin. in Vero, c. 5. eum primum fuisse, in cuius convivio duodecim accubuerint, cum vetus verbum esset, Septem convivium, novem vero convitium. Sed corrigens Capitolinum Casaubonus, famosissimam Octavii iuvenis cenam *dwdeka/qeon] suggerit, in qua duodecim convivae, duodecim Deorum nomine et specie; quam haud dubie verus aemulari voluit. Archestratus, Poeta Syracusanus, convivas esse aut tres, aut quatuor, aut non plures quinque vult, alias futurum conventum manipularium et rapto viventium, his versibus, aput Athen. Deipnosophist. l. 1. *e)/stws1an d) h)\ trei=s2 h)\ te/ttares2 oi( cuna/pates2,] *h)\ tw= pe/nte ge. mh\ plei/ous2 h)\dh ga\r a)/n e)i/h] *misqofo/rwn a(rpacibi/wn s1khnh\ stratiwtw=n]. Heliogabalus, memorante Stuckio de Conviv. l. 4. c. 2. invitavit Octo calvos, octo luscos, octo podagrosos, octo surdos, octo raucos, octo insigniter nigros, octo insigniter longos, octo praepingues, et octo nasutos, delectatus illo Graeco proverbio a(/pant) o)ktw/]. Horat. de convivarum numero ita. l. 3. Od. 19. v. 11. ---- ---- Gribus aut novem Miscentur cyathis pocula commodis. Qui Musas amat impareis, Ternos ter cyathos attonitus petet Vates. Treis prohibet supra Rixarum metuens, tangere Gratia Nudis iuncta sororibus. Qui non invitati accessere, Plauto, Poenul. Actu 3. sc. 3. v. 77. Muscae, Horatio, l. 1. Ep. 5. v. 28. Umbrae dicuntur: ---- ---- ---- Locus est et pluribus umbris. Solebant autem Veteres eos, quos invitarant, aliquando acrius urgere paenulam eorum prehendendo, neque dimittendo, donec condicerent; unde phrasis orta, Paenulam mihi scidit, de iis qui serio rogati: et Illius ego vix tetigi paenulam, tamen remansit, de iis qui nimis faciles invitantem sequebantur. Antequam accumberent, calcei, ne inquinatentur lectuli, detrahi solebant. Terentius in Heautont. Actu. 1. sc. 1. v. 72. Accurrunt servi, soleas detrahunt, Video alios festinare lectos sternere etc. Postquam accubuere, priusquam coronae ex floribus, herbis ac auro in usum venirent, tum ad dolores capitis ex cibo ptouque averruncandos, tum ad ebrietatem compescendam, laneis et lineis vinculis tempora et frontem vinciebant: sertis postea ex hedera, myrto ac rosa inprimis hunc in finem usi, quamvis et symbolum plenae libertatis fuerunt. Prius autem domino convivii moris erat, schedam dari, quae descripta ordine obsonia omnia haberet, ut iam tum sciri posset, quid primum quid postremum coquus esset missurus. Epulae a perito carptore divisae, de quo vide supra in voce Carptor, simulque Convivantium Magister sorte electus est, vide infra in voce Tapulla, Interim dum structores carptoresque muneribus functi, organa, tibiae varique alia insonabant instrumenta, hydraulica inprimis, quorum frequentissimus in conviviis antiquorum usus fuit. Unde Theodoricus Rex laudem meruit, quod, dum epularetur, organa hydraulica non sonarent, apud Sidon. Apollinarem, l. 1. ep. 2. At Cato in Originibus, et ex eo Cicer. Tusc. quaest. l. 4. c. 2. auctor est, morem apud maiores epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibias clarorum virorum laudes atque virtutes; eademque reeptuntur in Bruto. Id fiebat in principio nascentis Rei publ. imo et temporibus Heroicis, in hortamen virtutis, ut loquirur Cael. Rhodig. Antiqq. lect. l. 7. c. 1. Sil. Italicus. l. 6. Punicor. v. 667. Cui nocturnus honos, funalia clara, sacerque Post epulas tibicen. ---- ---- Horat. l. 3. Ode 11. v. 3. 6. Tuque testudo resonare septem Callida nervis, Divitum mensis et amica templis. Et diu ante ea saecula, in convivio Didonis, apud Virg. l. 1. Aen. v. 774. ---- ---- Cithara crinitus Iopas Personat aurata. ---- ---- Sed et prisco Heroum aevo id receptum, docet Homerus in Phaeacum convivio, Od. 8. v. 498. imo iam ante expeditionem Troianam, in Argonautica profectione, apud Val. Flaccum, l. 1. v. 138. Vinaque et aequoreos inter cum coniuge Divos Aeacides, pulsatque chelyn post pocula Chiron. De Philippi Macedonis convivio idem docet Plut. l. 1. de Fort. Alexandri etc. Postea luxu omnia occupante, victa iam Asia, delitiae ex Musico concentu ambiri coeperunt. Unde Liv. Dec. 3. l. 9. Tunc Psaltriae Sambucistriaeque et convivalia ludionum oblectamenta addita epulis. Duplex itaque in Convivis Musica in usu suit, una vocis, altera instrumentorum, dictique artisices Thymelici sunt, qui in pulpitis canere solebant. Praeter eox exquisitae aderant dicacitatis vernae, qui non symphonia modo vocis suavi, sed et petulantibus dicteriis convivas oblectarent ac incesserent, atque ii plerumque ex Aegypto petiti. Numerum vero istiusmodi Symphoniacorum ingentem et plene prodigiosum in Magnatum conviviis fuisse, discimus ex Cicer. Act. 6. in C. Verrem, Senec. Ep. 84. etc. Neque semper illi domestici erant, sed ut gladiatores, a mangonibus alebantur collataque mercede in privatas civium aulas, publicaque Principum itabant palatia, teste Plinio. l. 7. c. 12. Vide quoque Sueton. in Aug. c. 69. Macrob. l. 2. Saturn. c. 4. Solin. c. 5. etc. Quem luxum non reprehendit solum acriter Hieronymus, Ep. ad Furiam, et in se correxit Theodosius Senior, sed iam olim ipse carpsit A. Gellius, l. 1. c. 11. Nec pueri modo procaciores, sed et puellae his officiis adhibitae sunt, quae plerumque Gaditanae erant. Iuvenal. Sat. 11. v. 162. Forsitan exspectes, ut Gaditana canoro Incipiat prurire choro, plausuque probatae Ad terram tremulo descendam clune puellae, Irritamentum Veneris etc. Utroique coniungit Martialis. l. 3. Epigr. 63. v. 5. Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat. Interim ipsos viros principes Musicae operam dare, apud Romanos probrosum fuit; nisi forte in privatum oblectamentum. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. c. 26. et seqq. cum Thom. Dempsteri Paralipomenis, Cael. Rhodig. l. 27. c. 26. Alex. Genialium dier. l. 5. c. 22. Stuckium, Antiqq. Conviv. Farnabium, ad Phoenissas Senecae, v. 175. ubi Laribus et familiae Diis prima in festis Conviviis libamina fieri consuevisse, effuso in terram vini pauxillo, ut et dapum parte in focum iniecta, notat etc. Apud Graecos tria erant Convivirum genera, *e)/ranos] seu Cena collatitia, ad quam convivarum quisque symbolam conferebat, cuius rei arrhabo plerumque annulus fuit, Terent. Eun. Actu. 3. sc. 4. v. 3. --- Dati annuli, locus, tempus constitutum: *ga/mos] sive *panoais1i/a], ad quam invitati similiter oi)ko/s1itoi] esse tenebantur, Aristoph. in Pace, et *e)ilapi/nh], convivium maguifice instructum; cui qui intererant, *ei)lapinistai\] dicebantur, vel quia kata ei)/las2] bibebant, vel quia in choreis suis e)i/las2] i. e. spiras faciebant: His mulieres apud illos interesse mos prohibebat. Contra, Quem Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? Corn. Nepos, praef. Vitarum. Numerus convivarum non erat ultra triginta, eratque constitutus peculiaris *oi)no/pths2], qui, quoties et quantum biberetur, observans, intemperantiores Areopago castigandos traderer: quam ob causam Graeci ab istiusmodi neporibus dicti sunt *mikrotra/pezoi] et *fullotrw=ges2]. Convivae postquam advenerunt, osculo vel amplexu salutati et voce, *ti/mie], Vir honeste, compellati, antequam accumberent, morae taedium ornamenta domus visendo fallebant, ut pater ex Aristoph. in Vespis; Magister dein convivii seu *deipnoklh/twr] a coquo *grammati/dion], seu catalogum missuum ferculorumque accipiebat: eligebatur post haec more Romanorum, hodiernorumque etiam Italorum, sorte *bks1ikeu\s2], i. e. Modimperator, qui bibendi leges aliasque praescriberet, cuius imperium tam despoticum suit, ut iuber entur convivae saepissime, pi/nein h)/ kataxei=sq ai th=s kefalh=s2], aut bibere aut caput perfundi, Pollus, l. 2. c. 8. Suffitus interea fiebant, tum ut nares quoque laute epularentur iuxta phrasin Athenaei, e)uw|dian e(stia=n], tum ut Deos hoc pacto honorarent, quibus fercolorum primitiae sacrae erant, in ignem conici solitae, Ut apparet ex illo patroeli apud Homer. Il. 1. v. 220. ---- ---- *o) d) ou)+n puri\ ba/lle quhla\s2], Is autem in ignem coniecit libamina. Ita epulabantur convivae, coronati sertis ex myrto plerumque confectis, unde Euripid. ste/fei de\ kra=ta murs1i/nois2 kla/dois2], incingit autem caput myrteis ranus: quem Romanos imitatos docet Horat, Verbis, l. 1. Od. 4. v. 9. Nunc decet aut viridi caput impedire myrto. Etiam inungebant caput, Scholiastes, in Aristoph. aves, quod et ipsum usurpatum fuisse a Romanis, ostendit illud, ---- Habent unctae mollia serta comae. Utrumque ad vini aestum refrigerandum vaporesque dissipandos, laxatis, per quos facilius foras commearent, poris, quem in finem crambe conviviis frequenter adhibita, evius naturali cum vino inimicitia ebrietatem praecavere studebant. Duabus insuper vicibus lavabant; ante epulas. quod u(/dwr| kata\ xeiros2], et post illas, quod a(poni/yasqai] dicebatur. Quo gestu cibum ceperint, quoque ciborum potusque genere usi fuerunt, dictum est supra in voce Cibus. Vide quoque in voce Bibendi ratio. Inter epulandum makra\ ptu/ein], clare, ut Quintilianus interpretatur, excreare, nobilioribus solum: ungues vero resecare nemini licebat. Cuilibet convivarum puer ministrabar, cui apophoreta, seu portiones quaedam ferculorum domum deferendae committebantur, more etiam apud Komanos usitato, cui ministerio Aethiopes plerumque adhibiti: Iuvenal. Sat. 5. v. 52. ---- ---- ---- Tibi pocula cursor Getulus dabit, aut nigri manus ossea Mauri. Aliud quiddam meri/des2] erant, portiones nempe vel sacrificii, vel epuli, publico nomine absentibus amicis transmissae: quales Arato obtigere ab Antigone Rege apud Plutarchum: et a Sponsa, in nuptiali convivio, missas docet Aristophanes, in Acharn. quod apud Romanos quoque et Hebraeos obtinuit. Bellaria eorum nuces erant, fructus, et placentae, dicebanturque *e)pa/i+kla, trwga/lmata, e)piforh/mata, e)pido/rpis1ma, metado/rpia], Epidorpiae mensae. Quibus omnibus acceslere a)nadh/mata daita\s2], Cantus et Chorea, Cantiones eorum convivales frequentrssimae erant, Harmodius, cuius initium, *fi/ltate *a)rmo/die, ou)/toi pou te/qnhkas2], Carissime Harmodie, nondum obiisti, etc. apud Aristoph. in Acharn. et Vespis: et Admetus, cuius instium. *a)dmh/tou lo/gon w)= e)tai=re maqwn\ tou\s2 a)gaqou]s2 *fi/lei tw= dei/lwn a)pe/xou] etc. Admeti narrationem quisquis perceperis, strenues amplectere, cave a timidis etc. Scolia quoque ibidem saepissime narrata, de quibus vide infra suo loco, uti et voce Paroenium. Totam vero hanc laetitiam convivalem temperabant sto/mas1i], suis sen oscillis vel ossiculis, qualia Romae in festo Sigillaria dicto, item ab Augusto apud Sueton. adhibita leguntur; Haec tam ingeniose fabricata, ut pro situs diverfitate, facies alias atque alias ostenderent, Fortunae inconstantiam et rerum humanarum vices epulantibus refricabant: quemadmodum apud Aegyptios, illato in convivium sceleto exclamare solebant, pi/ne kai\ te/rpeu, e)/s1h ga\r a)piqanw\n toiou=tos]. Bibe et laetare, mortuus enim talis eris. et. Plura vide apud Rossaeum, Archaeologiae Atticae l. 6. c. 1. et seqq. Communiter autem bis in die epulabantur cibumque capiebant Graeci: Unde a)/ristoi], quasi ab a)/urion] mane, prandium: et dei=pnon o(/ti tw=n po/nwn diapa/uei], cena, quod a laboribus requiem praeberet, Iul. Pollux, Onom. l. 6. c. 1. Hebraeorum convivia ordinaria dicta fuere Arucoth, i. e Viatica, ab , quod iter facere significat. Vide Ierem c. 40. v. 5. Proverb c. 15. v. 17. Reliqua, quae extra ordinem habebantur, vocabantur Mischte, i. e. compotationes, symposia. Praeter haec illa, in quibus sacrificiorum absumebantur reliquiae, Chag,] vocitatae sunt: ad quorum imitationem, post S. Cenam primi Christianorum suas Agapas celebrarunt. Accedentes convivas salutabaut verbis, Dominus vobiscum, vel Benedicat vobis Deus: Ruth c. 2. v. 4. vel Pax vobis, vide Matth c. 10. v. 12. simul vel prosternebant se vel oscula figebant pedibus, vide Lucae c. 7. v. 38. vel simpliciter illos osculabantur, Gen c. 45. v. 15. Lotio dein sequebatur pedum, Gentibus quoque usitata, unde Plautus, Pers. Actu. 5. sc. 2. v. 14. Locus hic tuus est, huc accumbe, ferte aquam pedibus, quo officio scrvi fungebanntur et vilissimi e familia, cui fini inserviebat vas aqua plenum, quod semper erat in promptu, *nipth\r] dictum, Ioh. c. 13. v. 5. alias podo/niptron]: quales hydrias quoque illas sex, quarum mentio Ioh. c. 2. v. 6. quidam fuisse volunt. Post haec oleum in convivantium capita effundi mos erat. Vide Lucae c. 7. v. 37. 38. ut et Psalm. 23. v. 5. Quibus peractis herus familtae, poculum vino plenum manu ferens, mensam his verbisconsecrabat: Benedictus sis tu Domine Deus noster, Rex mundi. qui creas fructum vitis: dein vino libato, in orbem convivis similiter illud gustandum tradidit, quem ritum Bircath hajaiin,] seu benedictionem poculi vocitabant, vide Lucae c. 22. v. 17. 18. Panem post haec scindebat, illumque ambabus teneus manibus sic precabatur: Benedictus sis tu Domine, Deus noster, qui panem producis e terra; quam ceremoniam dictam fuisse Bircath halechem, i. e. Benedictionem panis, annotat Drusius, in Nov. Test. part. alt. p. 78. Utraque sic peracta benedictione vel ipse Paterfamilias, vel qui eius loco benedixit, frangebat panem, ab hac ceremonia Habotseang, h. e. Fractor cognominatus eumque epulantibus distribuebat. Sic epulabantur, utilibus simul ac iucundis colloquiis sese mutuo oblectantes. Unde Tertullian. Apologet. c. 39. Non tam cenam cenant quam disciplinam. Vide Lucae c. 14. v. 7. et Iudic c. 14. v. 12. Gratiarum postmodum actio convivium finiebat: vel Patrefamilias, vel quodam ex convivis insignioribus dicente: Benedicamus ei, qui nos bonis suis nutrit; cuius benignitate vivimus, ac respondentibus reliquis, Benedictus sit, cuius benignitate vivimus: quam ceremoniam appellarunt, Bircath Hamazon. Universi post haec clara voce dicebant, Timete Deum omnes sancti eius, quoniam non relinquit inopes timentes se; Catuli Leonum esuriunt, sed quaerentibus Deum nullius boni inopia est. Tandem, qui a consecratione poculi convivium auspicatus est, eodem ritu idem clausit: vocabant autem poculum hoc Cos hillel,] i. e., Poculum u(mnh/s1ews2] seu laudis aut gratiarum actionis. Hymni dein ac Plalmi succedebant. Vide Marci, c. 14. v. 26. et plura apud P. Fagium, Comm. in. Deuter c. 8. v. 10. Accumbebant autem Iudaei, non minus ac Graeci, et Romani, licet antiquiotibus sedendi ritus in usu, vide supra in voce Accumbendi ritus. Praeter Patremfamilias, habebant quoque Hebraei Magistrum convivii Baal mischte, *a)rxitri/klinon], qui princeps Ministorum, Patris-familias seu Baal habeth *o)ikodes1po/tou] capestebat iussa. Quibus sunt qui addant Praefectos morum, quales Athenis *o)ino/ptai] et in aula Ahasveri Ocult convivit erant, vide Esther c. 1. v. 8. sed assensum non ab omnibus impetrant. Pauperum curam missis ciborum portionibus testabantur, unde Gentilium a)pofo/rhta] et meri/des2] ortae, quem motem graves ob causas Concil. Laodicenum tandem sustulit. Vide supra, voce Agapae. Cenabant autem Iudaei sub vesperam, quo tempore lautius epulabantur, prandium eorum in horam diei sextam, quae in primam nostram, incidit. Vide Gen c. 43. v. 16. Act. c. 10. v. 9. 10. et et plura hanc in rem apud Thom. Godvynum, deritibus Hebraeorum, l. 3. c. 2. De more vero facta licitatione exhilarandi convivas, apud Graecos Romanosque usitato, cuius in Commentariis Graecorum obscurum vestigium exstat apud Athenaeum, l. 13. Vide infra in voce Licitatio: uti de more Pontificum, post peracta Sacra, praecipuos e Clero et Laicis convivio excipiendi, in tricliniis, maioribus Templis adiunctis, supra ubi de Accubitalibus Tricliniis.
CORACINA_Vellera
Straboni koraca\], dicebantur, quae Romam afferebantur ex Hispania. Ita enim is l. 3. de Hispania, kallh\ de\ e)sqh\s2 pro/teron h)/rxeto, nu=n de\ kai\ e)/ria ma=llon tw= koracwn]. Ubi de lanis loquitur coloris coracini sive corvini, quae ex Hispania in Italiam importabantur, cum prius vestes importari solitae essent. Tales autem Hispanas fuisse lanas, ex Plinio discimus, l. 8. c. 48. Hispania nigri velleris praecipuas habet. Cuiusmodi colore lanas eximias fuisse habitas, idem Strabo docet, l. 12. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 3. Color hic a pullo distinguitur Vitruvio, l. 8. c. 3. Quamvis sint alba, procreant aliis locis leucophaea, altis locis pulla, aliis coracino colore. Nempe color kora/kinos] aliquid luminis habet, cum pullus sit a)/stilpnos], splendoris expers. Unde kora/kinon xrw=ma] docti definiunt, colorem cum aliquo splendore nigerrimum. Qui proin non in lanis solum, sed et in capillis, placuit. Hic de Sponso Cantici Cantic c. 5. v. 11. Antiae eius pendulae nigrae, ut corvus: et Apuleii, l. 2. laudatur capillus corvina nigredine caerulus. Martial. quoque, l. 3. Epigr. 43. v. 1. Mentiris iuvenem tinctis, Lentine, capillis: Tam subito corvus, qui modo cycnus eras. Sam. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 2. c. 10. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 876. de Coracinis vero piscibus Nilidis, lacus Aethiopiae, Ibidem p. 134.
CORBEIA
vulgo Corvey, Urbecula Westphaliae, ad Visurgim, cum Abbatia seu Monasterio celebri, iurisdictionem habet satis amplam. Hoc nobilissim um Monasterium, ab Adalhardo Abbate Corbeiensi exstructum est, principatu et concessione Ludovici Aug. quod nomine Coenobii sui appellavit: verum ut id a Corbeia Gallica distingueretur, Corbeiam novam Saxones ac plerique Hiltorici cognominaver. Est in pago vetere Auguensi. Hadr. Vales. Notit. Gal l. 7. leuc. a Cassula in Boream, 9. a Paderborna in Ortum.
CORCYRA
insul. maris Iovii non procul ab Epiro, a cuius ora vix 6. milliar. sicut 90. a Iapygio promontor. Italico in Eurum, abest, Ulyssis naufragio et Alcinoi hortis nobilis, Plin. l. 4. c. 12. olim Sicheria et Phaeacia dicta, nunc est sub ditione Venetorum, ab A. C. 1382. ac vulgo Corfu vocatur. Cum urbe cognomine Archiepiscopali, et duabus fortissimis arcibus. Divisa est Insul. in quatuor Baronias, sub totidem Nobilibus. Aer hic falubris, solum vitium olearumque ferax, citreae arbores, etc. Incolas habuit olim, navigandi peritissimos. Cum Corinthiis gestum bellum, deseribit Thucyd. A Solimanno frustra tentata, vastata tamen, A. C. 1537. Thuan. l. 12. Ortel. Merc. Miraeus, pol. Eccl. l. 1. et Geogr. Eccl. Boterus, de Venet. Rep. l. 1. Meminit illius Lucan. l. 2. v. 623. ----- Seu vela ferantur In portus Corcyra tuos, seu laeva petatur Illyris Ionias vergens Epidamnus in undas. Unde dicatur, non satis constat. Graeci ab eiusdem nominisnympha Asopi filia, quam Neptunus ibi compressit, vocatam volunt. Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 23. ab Arabico carcara] deducit, quod terram significat in qua tuto, ac pacate vivitur. Proinde Iudic c. 8. v. 10. pro eo, quod in Ebraeo est Zeba, et Salmana erat in Carcor], Hieronymus habet requiescebant; Quod Corcytae quomodo quadret, docet Poeta, Od. Z. v. 201. *o)uk e)/sq( ou(=tos a)nh\r diero\s2 broto\s2, ou)de\ ge/nhtai\,] *w(/s2 ken *faih/kwn a)ndrw=n e/s2 gai=an i(/khtai] *dh+io/thta fe/rwn. ---- ----] *oi)ke/omen d' a)na/neuqe poluklu/stw| eni\ po/ntw|] *e)/xatoi, ou)de/ tis2 a)/mmi brotw=n e)pimi/gestai a)/llos]. Incolarum pars maxima Graeci sunt, aut Graeco more vivunt. Nic. Lloydius, Corinthiorum enim coloniis occupata est insula Olymp. 18. Eusebius, Chron. Corcyraei postea Duce Phalio Corinthio Epidamnum in Ilyrico condiderunt, quod vide. Nihilominus bello cum Corinthiis collisi, mati cum illis conflixerunt, anno 1. Olymp. 29. quod navale proelium omnium quae novimus vetustissimum est, Thucydides, l. 1. Vide quoque supra voce Amenocles: item Anaxilas. Huius Insulae longitudo Baudrando est 45. milliar. dividiturque in quaturo partes. Urbem habet permunitam, cum duplici arce in colle, armamentario et portu capacissimo, in Chersoneso; Archiepiscopali dignitate decoratam, etiam Corsu dictam. Vide supar. Est et alia insul. eiusdem nominis Melaena, i. e. nigra dicta, 20. mill. pasl. priori distans. Plin. l. 3. c. ult. Curzola Sophiano. Karkar Slave Ioh. Luc. De lepido Venetorum stratagemate, quo ii Corcyram nigram, Ragusaeis ereptam, in suam potestatem redegere, vide Spomum, Itiner. Part. I. p. 112. sicut de Corcyra ipsa, p. 120. et seqq.
CORE_vel_CORAH
sil. Izhar, filii Caath, ob seditionem contra Mosen excitatam, hiatu terrae cum tabernaculo absorptus est. Ioseph. l. 4. Iud. Ant. Torniel. Salian. in Annal. circa A. M. 2548. Numer. c. 16. v. 1. s. Item. fil. Hebron. 1. Paral. c. 2. v. 43. Item filius Esau ex Oolibama uxore, Gen c. 36. v. 5. Latine calvus, canities, glacies, vel gelu.
CORNELIA_Lex
de Sicariis. Item contra falsos testes, Sueton. in Aug. c. 33. de qua aliisque ista habe. Cornelia Lex, de crimine falsi; Lata a L. Corn. Sulla Dictatore, et Consule cum Q. Caecilio Metello an. Urb. Cond. 673. qui etiam certum huic crimini Praetorem addidit; memoratur ff. ad l. Cornel. de falsis; item apud Cicer. de Nat. Deor. l. 3. et Sueton. in Aug. loc. cit. De honorumque Candidatis, ab eodem sancita eodem anno: Ut si quis Magistratum peteret, quem ante gessisset, nisi decennium interiectum esset, eius ratio non haberetur, vide Appian. l. 1. de bellis civ. De iis qui legibus solvuntur, lata a C. Corn. Tribuno Pleb. C. Pisone et M. Glabrione Consulib. an. Urb. Cond. 676. Ne quis in Senatu legibus solveretur, nisi CC. affissent etc. Ascon. in Cornelianam, Dio, l. 36. etc. Alia de Municipiis, a L. Cornel. Sulla lata, Ut municipiis omnibus ius civitatis agrique adimeretur. Alia de Praetorum iurisdictione, eodem auctore, qua omnia iudicia de repetundis usque ad primum Caesaris Consulatum peracta sunt: Capita legis habes apud Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 30. De imperio retinendo lata a C. Corn. Sulla Dictatore, an. Urb. Cond. 672. Ut qui cum imperio in provinciam profectus esset, tamdiu illud retineret, quoad in urbem esset reversus. Item, ut 30. tantum dies, postquam successor missus esset, Magistratui ad decedendum concederetur, Cicer. ep. 9. ad Lent. et l. 3. ad Appium, ep. 6. De Testamentis, eundem auctorem habet, lata an. Urb. Cond. 673. Ut eorum testamenta, qui in hostium potestate essent, perinde essent rata, ac si in hostium potestatem non pervenissent. De viginti Quaestoribus, anno eodem lata, Ut viginti Quaestores supplendo Senatui crearentur, cui iudicia tradiderat, Tacit. l. 11. Annal. c. 22. Fuit quoque lex Cornelia, lata an. Urb. Cond. 582. a P. Corn. Scipione Nasica Consule cum M. Acilio Glabrione, Ut, ni Perseus Phil. fil. Maced. R. Populo Rom. satis fecisset, bellum cum eo iniretur, Liv. l. 42. Item an. Urb. Cond. 670. a L. Corn. Sulla Dictatore et Consule 11. cum Qu. Caecilio Metell. Pio, Ut iudicia equestri ordini adempta, in solum ordinem Senatorium transferrentur, Florus Epitom. Alia, Ne quis in pecuniam luderet sponsionemve eius rei ergo, msi qui corporis exercendi causa suspectus esset, faceret. Marcianus, l. 3. ff. de alea. Alia iterum a L. Corn. Sulla Felice an. Urb. Cond. 670. condita, de Maiestate, cuius capita vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 8. c. 23. Fuit tandem lex Cornelia, quae Genutiam, item quae Semproniam legem repetiit ac confirmavit, vide suo loco; et plura hanc in rem, apud Scriptorem modo laudatum, passim.
CORNICULARIORUM_munus
quorum frequens mentio in Notit. Imperii et apud alios Scriptores, Salmasio ad Solinum militare fuit, qui eos a corniculo, seu apice galeae, qui kerai/a] Graecis nuncupatur, dictos adeoque cum keraiou/xois2] Hesychit eosdem fuisse, contendit. carolo vero du Fresine Exceptores fuere et Commentarienses, ex Firmico, l. 3. c. 6. Erunt Exceptores earum sententiarum, quae de hominum capitibus proferuntur, aut Cornicularit aut Commentarienses A' corniculis appellati, i. e. atramentariis: quam appellationis rarionem attigit Senator, l. 11. Ep. 36. ubi de Corniculario. Praefuit enim cornibus Sercretarii Praetoriani unde ei nomen. Eorum autem munus fuit, ad Cornua Secretarii stare et ministrate Iudici agenti, loquenti, scribenti, rescribenti, cuiusmodi fuit Caniclorum officium apud Byzantinos. Annuum fuisse illud, colligitur ex l. 8. Cod. Theodos. de div. offic. Vide quae de dignitate eorum annotat. Iac. Gothofred. ad l. 10. Cod. Theodos. de Cohort. et Iuretum ad Symmach. l. 10. Ep. 56. Sed si posterior vocis notio recentiori aevo obtinuit, nil impedit quo minus prior genuina fuerit. Certe praeter alia galearum insignia, etiam cornicula fuisse, veram nempe cornuum similitudinem aere vel ferro expressam, clarissime colligitur ex Plinio, l. 10. c. 43. Nec non et recens fama Crateri Monocerotis cognomine, in Erizena regione Asiae, corvorum opera venantis, eo quod devehebat in silvas eos insidentes corniculo humerisque: nec non ex Plauti Cornicularia, in qua miles corniculis insignem galeam gestans traducebatur, memorata Varroni, de L. L. l. 4. et 6. Atque ab hoc galeae parasemo, in Militia antiqua Romana Cornicularii milites dicti, honestum scil. militum genus, beneficiarii ut plurimum Tribunorum aut Centurionem. Val. Max. l. 6. c. 1. ex. 11. Cui (M. Lectorio Mergo) Tribunus Plebis diem dixit ad populum, quod Cornicularium suum stupri causa app???âsset. Eosdem corniculo merere Sueton. ait, ubi de Orbilo N. G. mm. c. 9. quemadmodum pedibus merere dicit Mela, qui pedites militant, l. 1. c. ult. de Iaxamathis, Vide Salmas. ubi supra, p. 548. nec non Sigonium, Rosinum, Antiqq. Rom l. 10. c. 8. extr. Alios, ut et infra aliquid, voce Ungulus. Inde Corniculum pro quolibet apice; vide de phasianis Plin. l. 10. c. 37. etc.
CORNU
proprie de quadrupedibus. Plin. l. 11. c. 37. Cornua multis quidem et aquatilium et marinorum et serpentum variis data sunt modis: sed quae iure cornua intelligantur, quadrupedum generi tantum ---- Nec alibi maior naturae lascivia lusit animalium armis. Sparsit haec in ramos, ut cervorum. Aliis simlicia tribuit ---- aliorum finxit in palmas, digitosque emisit ex iis ---- dedit ramosa capreis --- convoluta in anfractum arietum generi, ceu caesius daret: infestaturis --- Rupicapris in dorsum adunca, damis in adversum. Erecta regarumque ambitu contorta et in leve fastigium exacuta sirepsiceroti, mobilia eadem, ut aures, Phrygiae armentis: Troglodytarum in terram directa --- Alris singula, et haec medio capite, aut naribus. Iamque aliis ad incursum robusta, aliis ad ictum, aliis aduma, aliis redunca, aliis ad iactum pluribus modis, supina, conversa, connexa, omnia in mucronem migrantia etc. Ab his ad Lunam vox trauslata, quae facie aspicitur cornuta, Virg. l. 3. Aen. v. 645. Tertia iam Lunae se cornua lumine complent. Inde ad Numina: quibus Gentilitas ea passim velut dignitatis, potentiae et auctoritatis symbola, tribut; Hinc Iuppiter corniger, apud Silium Italic. l. 16. Bacchus tauricornis, tauro/keros], apud Euripidem, Bacch. act. 1. Ammon. keratfo/ros, ai)pu/kerws2], corniger et alticornis, apud eundem Silium, l. 14. etc. A' quorum ultuno, lapidi nomen, Ammonis cornu, de quo Solinus, c. 30. Nam ita tortuosus est et inflexus, ut effigiem reddat cornu arietini, fulgore aureo est. Praedivina somnia repraesentare dicitur subiectus capiti incubantium. Nec vero solus Ammon in sua sede fuit cornutus: utpote circumfusus minoribus Numinibus itidem cornutis, quae, ea gente debellata, Romam advecta fuisse, docer Prudentius contra Symmach. l. 2. Hinc et fluvii, qui inter Numina Gentilium erant, cornuti fingebantur. Vide Inacho, Statium, l. 2. Theb. de Ocinaro Lycophronem, de Tybri, Virg. l. 8. Aen. de Acheloo, Sophoclem, Trachin. de aliis alios. Omnes certe fluvios ab Oceano defluos, et in Oceanum refluos, vocari cornua, legas apud Etymol. voce *ke/ras2]. Vide quoque infra Keren-happech. A Diis ad Reges Cornua translata sunt, utpote Diis proximos, Cuius generis fuere quae Haruspex, visa in capite Cippi, regnum Latii ei portendere dixit, vide Ovid. Metamerph. Ut et illud, e media arietis unicornis fronte prominens, quo Pericli ex agro allato, Lampo vates futurum esse dixit, ut penes illum remaneret Athenis rerum summa, apud Plut. Pericle. Hinc Io cornuta, dicitur peperisse Reges Thebanos, apud Euripidem, in Phoeniss. Actu 3. *i)w/ q), a( kero/essa proma/twr,] *kadmei/wn bas1ilh=as2 e)gei/nato]. Ipsi Mosi non pauci cornua attribuunt, similitudinem videl. eorum ex radiis faciei eius assurgentium in altum, de quibus Drepanius, Legiferum nobis monstrat et ipsa senem, Flammea cornuto vibrantem lumina vultu, Gestantemque sacris iura superna libris. Vide supra in voce Arietina cornua. Proprie autem de quadrupedibus, ut dictum. Et quidem Cornu bubulum inprimis in conviviis, apud Veteres frequens; de cuius usu pluribus agit Athenaeus, Dipnosoph. l. 11. ubi idcirco ait, Bacchum fingi keratofu=a], a multis etiam Poetis taurum vocari. Inde kera/s1ai], i. e. temper are vinum aqua, a)pi\ tw= kera/twn], a cornibus, dictum est. Postea eadem auro et argento exornari coeperunt. Tandem, quum e cornibus hisce bibere desitum, forma tamen reservata est, teste Pindaro, apud eundem, e)c a)rgure/wn kera/twn pi)nontes2], argenteis bibentes cornibus, sicque ad verorum imitationem, aurea facta sunt atque argentea, eundem in usum. Unde notum illud Historicis poculum, *ke/ras2 *a)malqei/as2], cornu copiae, dictum, cuius meminit Eustathius in Iliad. n]. et de Philippo Rege idem narrat, ke/rati] amicis propinare fuisse solitum: qui mos nec hodie penitus exolevit, apud Tartaros inprimis. Vide Petrum de Valle, Itiner. tom. 3. Aliosque. Et celebre est aureum Cornu Daniae Regis, regnante Christiano IV. A. C. M. DC. XXXIX. die 20. Iul. a puella Dana Christina Svenonis filia, in Ripensi Cimbriae dioecesi, in itinere casu repertum: quod conflatum ex obryzo purissimo, rotundum et incurvum, prona parte pedes duos Romanos et quinque pollices longitudine aequat, supina parte pedes 2. et unum pollicem, tam capax ut liquoris duos sextarios cum semisse capiat, de quo vide infra. Barbarae vero gentes praecipue ad Septentrionem diutissime morem retinuere. Plin. l. 11. c. 37. Urorum cormbus Barbari septentrionales potant: urnasque binas capitis unius cornua implent. Quod quantum sit, docet Fannius; qui amphoram ait capere duas urhas, urnam quatuor congios, congium sex sextarios. Nec omittendum mirabile Cornu a spectro Ottoni Comiti Oldenburgico oblatum, quod hodieque asservari et in illustrioribus epulis propinari, legimus. Vide quoque infra Crater, item ubi de Ibicibus. Sed et antiquitus bubulum Cornu in usu erat ad convocandos boves, unde boka/nh] Graece, buccina Latinis; qui mos hodieque permanet, Columella, l. 6. c. 23. Id semper crepusculo fieri debet, ut ad sonum buccinae pecus, si quod in silva substiterit, septa repetere consuescat. Hinc adhibita ad convocandos cives, unde Propertius de temporibus Romuli, l. 4. Eleg. 1. v. 13. Bucoina cogebat priscos ad verba Quirites. Quod ne a Poeta confictum putes, similiter Diony l. Halicarn. l. 2. *tou\s2 dhmotikou\s2], inquit, u(phre/tai tine\s2 ke/ras1i boei/ois2 e)mbuka/nontes2 e)pi\ ta\s2 enklhs1i/as2 s1unh=gon], Plebeios ministri quidam cornibus bovillis insonantes (quasi dicas bucinantes) ad coetus cogebant. De eorundem in bello usu, vide Vegetium, l. 2. c. 22. Ovid. l. 1. Metam. Iuvenalem, Sat. 2. v. 118. etc. quae quidem postea ex aere, at prius boum fuere cornua. Certe inter Signa vocalia, quibus in militia opus, Cornu dicitur, quod ex uris agrestibus nexum argento, temperatumque arte ac spiritu canentis flatum emittit, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 10. c. 5. Eorum meminit A. Gellius, l. 1. c. 11. cum ait, Lacedaemonios non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis, in proeliis usos esse. In quae verba notat Oiselius ex Varrone, l. 4. Cornua dici, quod ea quae nunc fiunt ex aere, tunc facta fuerint ex bubulo cornu. Fuere igitur inflexa, sicut contra tubae rectum tubum sive canalem habebant. Ovid. l. 1. Met. v. 98. Non tuba directi, non aeris cornua flexi. Haec qui inflabant, Cornicines vel Aeneatores appellati sunt etc. Insuper ad arcus adhibita sunt: Maro, Ecloga 10. v. 59. ------ Libet Partho torquere Cydonia Cornu Spicula ----- ----- Idem, vel alius, in Ciri, Gnosia Naupacto contentus spicula cornu. Ac similiter, Papinius non uno in loco, Aliique. Quid quod inter VII. Orbis miracula memoretur Delii Apollinis keratino\s2 bwmo\s2], sive ara ex cormbus; de qua illud Ovidii, Ep. ult. Heroid. Cydippes ad Acontium, v. 99. Miror et innumeris structam de cornibus aram. Ac Martialis, aliusque, Spectacul. Epigr. 1. v. 4. Dissimuletque Deum cornibus are frequens. Compacta autem illa erat, eu)wnu/mwn a)pa/ntwn], ex sinistris omnibus. Vide Callimachum, Hymno Apollin. Plut. de Theseo et Compar. terr. atque aquatil. item Diogenem in Vita Pythagorae. Alia fuere Cornua Altaris, quorum mentio Psalm. 118. v. 27. Nempe Altare aeneum in Tabernaculo primum, dein in Templo Salomonico, quatuor suos angulos habebat aere munitos, qui paulo altius extra Altaris limbum extabant. Haec Cornua Altaris dicebantur, sanguinis libationi et victimarum alligationi destinata. Eadem supplices tenebant etc. Exod c. 27. v. 1---8. Nec omittendus Cornuum facer usus, in inaugurationibus olim Regum Sacerdotumque summorum, in Israelitica gente frequentatus, qui memoratur 1. Samuel. c. 16. v. 1. Dixit Iehova Samueli --- imple cornu tuum oleo et abi ---- ad Ischaium etc. Vase enim corneo servabatur sacrum oleum, quo Reges Sacerdotesque inungi solebant. Ubi observantes Iudaei in Saulis et Iehu inauguratione, lenticulae solum olei, in Davidis vero cornu oleo pleni, fieri mentionem, illa utpote magis fragili Regnum minus diuturnum illogum duorum Regum; isto vero Regui Davidici perpetuitatem indigitatem esse, aiunt etc. In exercitu porro vox, ut et de his pauca addam, partem illius notat, unde dextrum cornu Nabarzanes, in Darii exercitu, tuitus dicitur, apud Curtium, l. 3. c. 9. qui idem laevi mentionem facit, l. 4. c. 16. ubi ait, Darium laevum fuisse tuitum, Bessumque admonuisse; ut Massagetas equos in laevum Alexandri cornu a latere invehi iuberet. Imo pro quavis eminentia seu extremitate apud probatos Auctores vox sumitur: Cornu iugi, apud eundem Curt. l. 3. c. 4. apud Florum, l. 4. c. 2. Cornua sinus: apud Cicer. ad Atticum, utrumque portus cornu; apud Tacitum, l. 1. Annal. c. 75. Cornu tribunalis. In libris Veterum, qui circum ligneum teretem surculum vel osseum convolvebantur, hinc Volumina dicti; surculus ipse seu surculi capitula, Cornua dicebantur, quae argento, auro atque ebore ornari consuevere; eadem laetiori fortuna candida, tristiori atrate erant. Unde Ovidius, in Ponto exul, l. 1. Trist. Eleg. 1. v. 7. ad librum suum, ait, Nec titulus minio, nec cedro charta notetur, Candida nec nigra Cornua fronte geras, etc. Vide quoque infra in voce Coronis. De Cornibus tibiarum, vide supra in voce Coratatdes, et plura apud Salmas. ad Solin. p. 120. et seqq. De Cornibus Crinium, longis videlicet eorum sertis, Ibid. p. 762. etc. Inprimis vero adi de Cornibus Car. Paschal. Coronar. l. 10. c. 4. et 5. Adiciam saltem, Cornu quoque recenseri inter vasa Ecclesiastica, apud Rornanae Ecclesiae Scriptores; hacque etiam voce Festum Nativitatis Domini indicari, apud veteres Danos, consuevisse, quod id temporis laetitiae et exhauriendis poculis idoneum habitum sit, uti observat Wormius in Fastis Danicis.
CORONA_Nuptialis
olim celebri in usu. Apud Hebraeos, in ipsa deductione seu nuptiis, Sponsos antiquissimis iam remporibus coronis ornari solitos fuisse, in Misna legimus. Et quidem Sponsi Corona, sive aurea, sive argentea, sive ex farre tosto formata, atque sulpure depicta, sive rosea, sive myrtea, sive oleagina: Sponsae aurea seu aurata, scilicet forma urbis aureae] seu turrita, qualem Deum Matri vulgo tribui consuevisse, suo loco dicemus, erat: pro varia nempe Neogamorum conditione. Qui mos duravit, usque ad secundi Templi excidium, a quo tempore, uti ritus ramorum myrti ac palmarum, cum cantu, praeferendorum, ita et coronae hae prohibitae sunt; Ioh. Seldenus, Uxor. Hebr l. 2. c. 15. Nec minus, apud veteres Paganos, frequens Coronarum nuptialium mentio. Bion certe Epitaph. Adonidis ste/fos gamh/lion] memorat. Et Clytemnestra apud Euripidem Achilli, de Iphigenia, inquit: ---- ---- ---- *a)ll) o(/mws2] *soi\ kataste/yas2 e)gw/ nin h)=gon w/s2 gamoume/nhn]. Attamen Ego coronans eam adduxi, tamquam nupturam. Vetus quoque apud Ciceronem, de Orator. l. 3. Poeta. Sed mhi cum retulit coronam, ob collocandas Nuptias, Tibi ferebat, cum simulabat sese alteri dare, Tum ad te, ludibunda docte et delicate detulit. Vide quoque Lucanum, Pharsal. 1. 2. ubi de Mariae nuptiis agens, eandem similiter turritam facit; Libanium, Declam. 8. Artemidorum, Oneirocrit. l. 1. c. 79. Alios. Apud Adolphum Occonem nummus Adriani Aug. idem repraesentat, cuius parte altera, CONIUGIUM AUG. altera, M. P. T. NOB. in Corona. Nec coniectura deest, duplicem fuisse Sponsae Coronam, ex illo Valerii, Argonautic. l. 8. v. 235. ---- Ipsa suam duplicem Cytherea Coronam Donat. ---- Materies iis adhibita pro arbitrio, ut videtur, et varia Sponsorum conditione. Et Baeotarum coronas h vius modi ex a)s1faragwni/a|] (an asparago?) fuisse, scribit Plut. in Praec. Coniug. Atque sisymbrio coronari solitos sponsos, eliciunt aliqui ex illo Aristophams, Act. 6. ubi cum Epopis dixerat, suis in hortis pascere alba sesama, myrta, papavera, et sisymbria: respondet Euelpis, *u)mei=s2 me\n a)/ra zh=te *numfi/wn bi/on]. Vos igitur vivitis Sponsorum vitam etc. Vide de his fuse agentes Auctores, apud praefatum Seldenum eiusd. lib. c. 23. Sed et idem mos in Occidentali Ecclesia, non tamen circa Digamos, retentus; Unde inter ritus Ecclesiae huius matrimoniales prisci recentiorisque aevi, quorum aliqui summatim designantur in illo Nicolai I. Pontif. ad Bulgaros responso, sub A. C. 860. post sponsalia, arras, annulum, dotem dictam, benedictionem in Templo et velamen, memorata, ista habentur: Post haec autem de Ecclesia egressi Coronas in capitibus gestant, quae semper in Ecclesia ipsa solitae sunt reservarrt. Et ita, festis nuptialibus celebratis, ad ducendam individuam vitam, Domino disponente, de cetero diriguntur. Formulam benedicendi in Nuptiis tum annulum, tum Coronam huiusmodi, ex veter. Liturgiis hanc observavit Laur. Pignorius, Ep. 1. et 19. Benedic Domine annulum istum, et Coronam istam, ut, sicut annulus circumdat digitum hominis, et corona caput, ita gratia Spiritus S. circumdet Sponsum et Sponsam, ut videant, filios et filias, usque ad tertiam et quartam generationem etc. In Orientali non minus idem viguit, qua de re, ut et aliis Paganisimi ritibus Nuptialibus, recte Antonius Gubertus ICtus, l. de Sponsal. §. de Ritu Nupt. §. 34. Cum pietate, inquit, et industria Constantini idolorum cultus ubique gentium exolevisset, ritus Nuptiarum indifferenter, qui magis ad ornatum et celebritatem earum, quam ad ullum impium cultum, vel iam abactam Idololatriam pertinebant, Christiam in usum revocamus, atque ideo nubentium coronas. Vide iterum Seldenum, c. 25. loc. cit. atque infra ubi de Nuptiis. De Corona baptizatis ex myrto vel palma aliisque similibus, apud Aethiopes, imponi solita, vide Severum Alexandrinum, de Rit. Bapt. sub fin. et Anselm. Solerium de Pileo, sect. 4. etc.
CORONARIUM_Aurum
de quo sic A. Gellius, l. 5. c. 6. Triumphales coronae sunt aureae, quae Imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur. Id vulgo dicitur aurum coronarium: hae antiquitus e lauru erant etc. Verum non tantum coronae; sed aurum postea ad coronas missum, etiam cum gravi exactione, in aliis causis, vide tit. Cod. l. 10. de Auro coronario, Lipsium, de magnitud. Rom l. 2. c. 9. etc. Hoc non decrescebat, in probatione obrussae: Id enim quod voluntate offertur, non debet consequi necessitatis iniuriam, l. 4. de auro Coron. i. e. non debet subiectum esse illi acerbitati, quae adhibetur in illo, quod necessario praestatur: quae acerbitas in collatione voluntaria pro iniuria esset. Idque merito, Nam quae dono contingunt, minus scrupulose probantur, ut ait Columella, l. 9. c. 8. Peccavit ca in re Nero, quum parans expeditionem adversus Vindicem, exigit ingenti fastidio et acerbitate nummum asperum, argentum pustulatum, aurum ad obrussam: ut plerique omnem collationem palam recusarent. Galba non minus, quum oblata ad conflandum a Tarraconensibus e vetere Templo Iovis conona aurea librarum quindecim, tres uncias, quae ponderi deerant, iussit exigi, teste Suetonio. Vide Ioh. Frider. Gronov. de Pec. Vet. l. 4. c. 15.
CORONATI
militum genus, quorum cohortis meminit Theophanes, p. 43. ubi de Valentiniano, postmodum Imperatore, *tribou=nos to/te w)\n ta/gmatos *kwrwna/twn legomen/wn noume/rou], Tribunus tunc cohortis Coronatorum. At *kornou/twn] restituunt Viri docti, Car. du Fresne, Glossar. Sed et Coronatus, pro Sacerdote. Licet enim Iosephus, Antiqq. l. 3. c. 8. soli Pontificiae cidari coronulas adscribere videatur, Lyranus tamen in c. 39. Exod. in Sacerdotali quoque eas agnoscit; non quidem aureas, quales Pontificum erant, sed byssinas, quo trahit is locum Exod c. 39. v. 25. Et ab his, apud Augustin. Serm. 13. de Temp. Simeon inter alia coronatus appellatur; quod licet quidam de multis eius operibus bonis accipiant, alii tamen ex sententia, de coronato Sacerdotum Iudaicorum capite, denominationem arcessunt. Namque et suam Sacerdotio quoque Coronam fuisse, etiam Rabbi Simeon in Capitul. Patr. testatur: Tres sunt coronae, corona Legis, Sacerdotii et Regni: corona autem boni nominis ascendit supra omnes. Sed et apud ipsos Ethnicos, Coronatum idem sonare, quod gerentem Sacerdotium, probat Car. Paschal. de Coron. l. 4. c. 13. ex eo, quod Theopus, apud Plutarchum de Socr. Daemon. iugulans Cabirichum Sacerdotem, Tyrannorum fautorem, dixit: Iace cum his, quibus es adulatus: Neque enim liberis Thebis tu coronabere, i. e. Sacerdotium geres. Mox enim addit: Neque post hac sacrifices illis Diis, quorum Numina periurio violasti, dum saepe pro hostibus vota fecisti. Tertullianus item, l. de Idol. memorat aureas provincialium Sacerdotum coronas: et Prodentius corona repexum aurea Sacerdotem scribit, Peristephan. Hymn. 14. v. 1014. Ita ergo apud Hebraeos omnes Sacerdotes coronati: si non ex auro, quod Pontifici proprium, saltem ex bysso vel lana. Pontificem autem aurea splendere par fuit, utpote reliquorum caput, et veri Pontificis nostri IESU CHRISTI insignem typum. Celebrat maguifice eam cidarim, Siracides, c. 45. v. 14. ubi tegmen illud vocat gloriam honoris, opus virtutis seu fortitudinis, desideria oculorum ornata etc. Vide etiam Prosp. Stellartium de Coronis, et Anselm. Solerium de Pileo, sect. 13. Imo et Coronati dicti, in Eccles. Oriental. in Nuptialibus sacris Sponsi, vide infra,
CORONIS
nota quam Veteres in fine librorum suorum subiungere solebant: Hanc lineam brevem ab inferiore parte flexam fuisse, annotavit Cael. Rhodig. l. 15. c. 20. Alii Romanis priscis in usu positum dicunt, ut non minus frontispici librorum, quam finom, crescente Lunae imagine signarent. Unde lux adagio, a)po\ th=s arxh=s2 me/xri th=s *korwni/dos], a principio ad Coronidem. Schrevelius in Martialem, l. 10. Epigr. 1. v. 1. Si nimius videor seraque coronide longus Esse liber: legito pauca, libellus ero. Ait: Coronide, i. e. fine, signo absoluti operis in calce libri posito, hac figura V. vel 7. alae scilicet cornicis: transtatione ab aedificio, cuius iamabsoluti fastigio apponitur cornix. Vide plura apud Cael. Rhodig. loc. cit. Hanc notam quidam eandem faciunt cum illa, quae Cornu Latinis dicitur; cuiusque meminit Ovid. l. 1. Trist. El. 1. v. 8. Candida nec nigra cornua fronte geras. Sed aliud quiddam hoc esse notant Eruditi, per Cornua superiorem et inferiorem chartae partem, frontem vero ipsam paginam intelligentes. Scribebant enim antiqui in altera tantum paginarum facie, perpetuo ductu ad exetemum usque folium: in quo firmitudinis gratia cylindrum seu bacillum teretem cedrinum seu eburneum agglutinabant, pro modo latitudinis membranae praecise, eundemque nominabant Umbilicum, quod, sicut umbilicus in medio ventre, sic ille libro iam circum voluto medius esset. Huius bacilli capita superne et inferne eminentia, argento, auro aut ebore, ornatus causa praemuniebant, quae Cornua dicebantur. Postea paginas instar spirae convolutas complicabant, unde Voluminis nomen a volvendo. Pont. in Martial. Vide et Paul. Manutium in Ep. famil. 7. l. 3. Pierium, Hieroglyph. l. 34. Thom. Godwyn. Anthol. Rom l. 3. sect. 1. c. 2. Sed et *korwni\s2] per excellentiam Graecis corona dicta est, e violis plexa, Etymol. in hac voce, vide et infra Viola.
COROZAIM
inclita Galilaeae civitas est in tribu Manasse, quae inter 10. celebriores urbes decapoleos numeratur. Sita est e regione Capharnai ad mare Galilaeae, in ulteriori, h. e. in Orientali Iordanis ripa, atque contra Meridiem a civitate Sueta, et contra Occidentem ab urbe Cedar, a singulis 4. milliar. distat, versus Orientem vero a Capharnao in secundo lapide abest. Luc c. 10. v. 13. Matth c. 11. v. 21.
CORVUS
pro Numine Aegyptiis fuit, ut colligunt quidam, ex Ambrosii Comm. in ad Rom c. 1. ubi Coracina, inquit, sacra habuerunt pagani. Ac continuo subdit: Harum omnium rerum, quas memoravi, simulacra coluerunt Aegyptii. Et forte haec sacra prope Coptum fuere, urbem tanti nominis; ut inde Aegypto appellatio sit: circa eam enim bini duntaxat Corvi conspiciebantur; nec militibus Romanis, qui smaragdi metalla ibi cutodiebant, visi sunt plures. Atque ibidem Apollinis erat simulacrum, cui corvi sacri erant, teste Aeliano, de Animal. l. 7. c. 18. Verum non tam hinc consequitur, Corvos illos potius fuisse Deos, quam symbolum Numinis: namque et a symbolo sacra illa kora/kina], seu Corvina, appellari potuerunt, Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 100. qui alibi, inter castitatis quoque, et fidei coniugalis, hieroglyphica, non avem hanc minus, quam cornicem et columbam, reponit. Ceterum Corvorum auspicia Arabes secutos, scribit Porphyrius. In illis autem non alius magis memorabilis illo, Plinii verba sunt, l. 10. c. 43. qui Tiberio Principe, ex fetu supra Castorum aedem genitus pullus, in oppositam sutrinam devolavit, etiam religione commendatus officinae domino. Is mature sermoni assuefactus, omnibus matutinis evolans in Rostra, in Forum versus, Tiberium, deinde Germanicum et Drusum Caesares nominatim, mox transeuntem populum Rom. salutabat postea ad tabernam remeans, plurium annorum assiduo officio mirus. Hunc, sive amulatione vicinitatis, manceps proximae sutrinae: sive iracundia subita, ut voluit videri, excrementis eius imposita calcis macula, exanimavit: tanta plebei consternatione, ut primum pulsus ex ea regione, mox et interemptus sit. Addit deinde, ut huic Corvo, ea in urbe, in qua multorum Principum nemo duxorat funus; neque vel maior Africanus habuit sepulchrum, nec minor reperit ultorem, innumeri exsequias celebraverint, duobus Aethiopibus humeris constratum lectum deferentibus, praelatis omnis generis coronis, praecedente etiam tibicine, ut in funeribus mos erat, contigisseque ea ad diem 5. Kal. Aprilis, M. Servilio et C. Cestio Consulib. h. e. an. Urb. Cond. 788. Vide Kirchmannum, de Funer. l. 2. c. 5. De hoc non inficeta Vossio coniectura est illa Gilberti Genebrardi in Chron. ad Ann. 4016. funere corvi celebribus exsequiis, novo et inusitato facinore a Populo curato, significasse Spiritum Sanctum, Corvum, id est, atrum illum Satanam, mox exstinctum iri Romae, ubi pracipua eius erat sedes ac garritus; apud Vossium, l. 3. c. 89. Nec omittendum, in aucupio quoque Corvos adhiberi consuevisse: primumque in venando iis usum legi apud Olyssem Aldrovandum, Ornitholog. l. 12. c. 1. p. 702. Ludovicum Galliarum Regem. Sed nec hoc venationis genus Vereribus ignotum fuisse, docent illa Plinii, l. 10. c. 43. Nec non et recens fama Crateri Monocerotis cognomine, in Erizena (alias Troezena) regione Asiae, corvorum opera venantis, eo quod devehebat insylvas eos considentes corniculis humerisque; illi vestigabant, agebantque, eo perducta consuetudine, ut exeuntem sic comitarentur et feri. Vide interum Voss. l. cit. c. 97. Plura vero de hac ave, apud Plinium, l. 10. c. 12. etc. Atque hic niger est, unde Apollini olim sacer, uti diximus. Certe Crovos tripodibus assidentes cum Phoebi rebus, dem onstrant nobis nummi veteres, et notat Scaliger ad Manilium. Hinc comes obscurus tripodum Statio, l. 3. Theb. v. 506. Non comes obscurus tripodum, non fulminis ardens Vector adest, flavaque sonans avis unca Minervae. Nempe Corvus est niger, Phoebo ideo consecratus, quod et is obscura det responsa, habet MS. optimae notae, apud Casp. Barth. Animadversion. ad l. Ex nova Zembla vero albi afferuntur, cuiusmodi binos haud pridem aluit Elector Moguntinus. At Corvus Brasiliae, incolis Quaracies dictus, purpureus est et toto corpore intensissime rubet; uti videre est in Musaeo Kircheriano, Romae, et apud Georg. de Sepibus in Descr. eius p. 33. De Corvo fellatore, vide Salmas. ad Solin. p. 458. uti de Corvi imagine, in galeis Veter. infra, in voce Galea. in vexillo veterum Britannorum, voce Reafan.
COSAM
pater Addi, patris Melchi, Luc c. 3. v. 28.
COSAN
idolum Idumaeorum, cuius sacra semper custodiebat illustris in ea natione Costobarorum familia: donec eos Hyrcanus religionem ac ceremonias veri Numinis suscipere coegit. Vide Cunaeum, de Rep. Hebr l. 1. c. 16.
COSTA
apud Plin. l. 11. c. 37. Costae horum tantum octonae, suibus denae, cornigeris tredecim, serpentibus triginta: quid sit, notum. Apud Pausaniam vero, l. 1. Protophani Magnesio in Olympia eodem die pancratio et lucta victori, costae, ut in aliis hominibus, discretae non fuerunt, sed os unum continuum; a iugulo ad situm usque postremae nothae costae. Dalechampius ad h. l. Ex costa Adami Evam formatam, habemus Gen c. 2. v. 21. et seqq. ad quem locum multis Eruditi quaerunt, an illa supernumeraria fuerit in Adamo, an una ex costis eius necessariis? Respondet Rivetus, supernumerariam superfluamque illam non fuisse colligi hinc, quod Adam, postquam e somno excitatus Evam conspexit, dixit illam fuisse os ex ossibus suis; superflua autem costa naturale eius propriumque os non fuisset. Sed et erat ad significandum coniunctionem arctissimam Adami et Evae, ac mulieris ex viro naturalem originem et dependentiam conveniens magis, ut formaretur Eva ex aliqua parte necessaria virilis corporis, quam si ex superflua materia fuisset constructa. Nec propterea mancus postmodum Adamus fuit, Deus enim desumpta una de costis eius, inclusit carnem pro illa, h. e. una costa necessaria ablata aliam eius in locum substituite quod ei facillimum fuit, et in momento, quandoquidem nihil hic naturali modo, sed per omnipotentiam Creatoris, factum est etc. Vide praefatum Auctorem in Genesin, Exercit. 24. Ab animalibus transiit ad naves vox. Plinius, de Acantho Aegyptia, Ob id utilissima navium costis etc. Virg. l. 2. Aen. v. 16. ----- ----- Intexunt abiete costas. Quae Graecis itidem e)gkoi/lia], uti de corpore humano. Interamenta Livius vocat etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1110.
COUS
in tesserarum ludo senionem notat, sicut Chius unionem: Suidas, o( men\ ga\r *xi/os e)du/nato e(/n, o(/de *kw=os e(/c]. Hinc notum Graecorum Proverb. *kw=os pro\s2 *xi/on], cum magna parvis, gigas pygmaeo confertur. Aliter Venus dicebatur, pro iactu fortunatissimo. Vide Thom. Godwyn. Authol. Rom l. 2. sect. 3. c. 13.
COXA
an ex Syro soca, aut Hebraeo an a coarctando, quod femur ibi superiori parti iungatur et arctetur? Graecis i)xi)on, mhro\s2, koxw/nh] dicitur, quo tamen postremo proprie intelligit Galenus commissuram coxendicis, quae est ad sedem, propter quam tora circa sedem regio eo nomine vocatur. Eius vitium cum in Comitiis opponeretur Horatio Cocliti, per singulos, regessit is, gradus admoneor triumphi mei. Augustus quoque coxendice et femore et crure sinistro, non perinde valens, remedio harentum atque arundinum usus est, Sueton. in eo, c. 80 Nempe roboris hic ad incessum sedes, unde Iacobus Patriarcha, cum ei motum femur coxae, ut habet Vulg. seu ut est in Hebr. caph jerec], i. e. curvatura femoris, cavitas nempe illa, in qua summa pars femoris est, ubi coxendix ischio iungitur et duo ossa connectuntur, mota esset ab Angelo, cum eo colluctante, Gen c. 32. v. 25. ipse claudicabat super femur suum, v. 31. a quo tempore nervos mutuos, qui sunt ad acetabulum femoris, comedere inter vetita habuere Iudaei. Vide Rivetum ad l. et plura in fra, in voce Femur. Coeterum Coxendicibus cymbala Veterum fuisse similia infra dicemus: in Sacris autem veter. Romanorum, coxendices hostiarum Umbrico nomine strebulas fuisse dictas, docet ex Plauto Festus. Vide etiam Arnob. l. ult. et ad hunc Stewechii Electa.
CRATER
a)pi\ to=u ke/ratos], quasi kerath\r], quoniam in cornua potio olim fundebatur; cuius rei vestigia certissima in antiquis inscriptionibus. D. Ambrosius, l. de Elia ac ieiunio, c. 17. Per cornu etiam fluentia in fauces hominum vina decurrunt, et si quis respiraverit, commissum flagitium, soluta acies, loco motus habetur. Athenaeus, Dipnos. l. 11. Priscos fama est, atque homines cornibus olim bibisse boum; liquet hoc ex eo, quod adhuc, dum aquae vinum permiscent, kera/s1ai] dicunt, et vas in quo vinum miscetur, craterem appellant, manet etiam nunc cornuum ad hunc usum fabrica: quidam eiusmodi pocula Rhyta vocant, Poetarum quoque multi antiquos bibentes cornibus inducunt. Xenophon, l. 6. exped. Cyri, *katakei/menoi o(i en stiba/s1in e)dei/pnoun kai\ e)/pinon en kerati/nwn], Quum in grabatis inter caenandum discumberent, ac biberent e poculis cornu factis. Idem; l. 7. hanc Thracicam legem vocat. Alluscrunt ad eundem ritum Poetae. Pindarus, *e)c a)rgure/wn kera/twn pi/nontes2]. Ex argenteis poculis bibentes. Aeschylus in Perrhoebis, a)rgurhla/tois2 ke/ras3i], argento ductili factis cornibus etc. Primum autem hoc poculi genere usum Bacchum ferunt, quem cornutum fingi pueruli quoque Grammaticorum sciunt. Unicus Ovidius fufficiet, Epist. 15. Heroid. v. 23. Sum fidem et pharetram, fies manifestus Apollo, Accedant capiti cornua, Bacchus eris. Indi talibus quoque poculi vum, ut ex Ctesia Photius annotavit in Bibl. Ita autem ille, Asinos silvestres habet India, ke/ras2 e)/xous3in en metw/pw|], cornu habent in media fronte; et paulo post, kataskeuazous3i ga\r enpw/mata], conficiunt enim ex his pocula. In conviviis tertium poculum Iovis servatoris fuit (sicut primum, ut Franc. Luisinus ait, l. 1. Parerg. c. 7. Iovis Olympii, alterum Heroum erat) *krath\r *dio\s2 s1wth=ros], Crater Iovis Servatoris Polluci dictum, in memoriam pluviae derepente irruentis, qua pocula vino semiplena, cum temperata essent, salutarem ipsius usum homines didicerunt: prius enim meracum biberant, non sine noxa. Eustath. in Homer. Vide Thomae dempsteri Paralipomena in Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 30. Qua aetate vero luxus maxime invaluit, uti coronarum et unguentorum missus praeibat secundae mensae, sic Crater statuebatur in medio, qui ebibendus erat. Plutarchus *sumpos2. problhm. ia/. *a)/dei men\ ga\r i)/s1ws2 ta\ kalou/mena skolia/, krath=ros en me/s1w| prokei men/ou kai\ stefa/nwn dianemo men/wn] etc. Et quidem coronatus, ut et alia pocula, de quo more Virg. l. 1. Aen. v. 728. Crateras statuunt plenos et vina coronant. Non solum eo sensu, quod vino implerentur, sed et quod plerumque caelata corona redimirentur. Certe Athenaeus, l. 5. in quadam pompa meminit Crateris argentei amphorarum sexcentarum, qui vehebatur quatuor rotarum curru, quem sexcenti viri trahebant. Sub eius labris, ansis et basi imagines fuere animalium torno sculptae. Ipse vero aurea gemmataque corona praecingebatur. Quamvis aliquando crateribus poculisque addita corona fuit, non decoris, sed utilitatis gratia. Quemadmodum collum vasis corona pulegii sive calamintae, ne inde vinum effluat, redimiri consuevisse, tradit Constantinus Caesar, l. 6. c. 14. etc. Vide quoque infra Lanea corona. Verum natis in usum laetitiae scyphis pugnavere Thraces, et Crateres pro telis iacti Centauris leguntur. Statius 3 l. 1. Achill. v. 114. ---- Hic hominum nullos experta cruores. Spicula, nec truncae bellis genialibus orni, Aut consanguineos fracti crateres in hostes. Et Ovid. l. 12. Met. v. 236. Antiquus crater, quem vastum vastior ipse Sustulit Aegides; adversaque misit in ora. Inter quos Pholus inprimis immani cratere mira Hostibus vulnera intulit, apud eundem Statium, l. 2. Thebaid. v. 564. quod socio eius Hylaeo tribuit Virg. l. 2. Georgic. Sed et ipse Pholus aliocratere ab Aesone stratus est, apud Val. Flaccum, l. 1. v. 337. ---- ---- ---- sed fortior Aeson Attollens dictis animos: ô si mihi sanguis Quantus erat, cum signiferum cratera minantem Non leviore Pholum manus haec compescuit auro. Vide de hoc Pholi cratere, imprimis olim celebri, Apollodorum, l. 2. Scholiastem Theocriti ad finem Thalysior. Lucanum, l. 6. etc, Peior abusus, cum Inferis rem divinam facientes prisci, Crateras ipsos cum libamentis in flammas coniciebant, quo de more vide Servium ad Virg. l. 6. Aen. Statium, ubi de Achemori sepultura, et ad hunc Casp. Barthium, Animadversion. Part. 3. p. 426. uti de Helenae cratere non minus, ac ii de quibus diximus, claro, aliquid infra, voce Helena: de Nestoris, voce Nestoreus: et de more insignia avita crateribus inscribendi, ubi de Insignibus. de more vero, minoribus poculis remotis, maiusculum Cratera poscendi, cum ad cantum accederent Graeci, voce Scolium: Crateras vertendi, in lemmate, Vertendi crateras mos, ut alia omittam, passim hic, ubi de Bibendi more, Poculis, Scyphis, ia dicta dicendave. Sed et vide hic infra in Craterra, ut et voce Patera.
CRATERRA
apud Naevium, Lycurgo, Nam ut ludere laetantes inter se vidimus propter amnem, craterris sumere aquam ex fonte. Varronem, de Vita Pop. Rom l. 3. Ad Sybaritanam praedam, in qua sunt tripodes, craterrae, anancae, a Populo nobilium Tarentinorum, et Ciceronem, de Nat. Deor. l. 2. In medioque sinu fulgens craterra relucet: Nonio Marcello situla est. Barthio vero idem cum Cratere seu Cratera, nam et feminino genere Crateras Romanos dixisse notum. Persius, Sat. 2. v. 52. Si tibi crateras Argenti, incusaque pingui Auro dona feram. ---- ---- Servius, l. 1. Aen. v. 728. Graecum est, hic crater. Nam Latine haec ratera dicitur. Vide quoque Isidorum, Origin. l. 20. c. 5. Nec certe Naeevii et Varronis loca ad Nonii situlam faciunt, optime ad crateras Latinas; Ciceronis vero versus penitus in os hom ini contradicit. Erant autem Crateres ingentia vasa, quae in medio conviviorum loco statuebantur, ut inde minoribus poculis hauriretur, uti supra videre est. Quam vis et minutiora nonnumquam sic appellata legamus, apud Val. Flaccum, l. 5. v. 615. Prodentium in Diptochaea, Alios. Nonium tamen absolvat Onomasticon priscum quod u(dri/an], creterram (uti Docti cum MSS. legere malunt) interpretatur; et Cratera illum caelestem Urnam aquariam facit scholiastes Germani. Vide Casp. Barthium ad Statium, Part. 2. p. 300.
CRATES_Aeratae
apud Statium, l. 4. Theb. v. 110. ubi de lucta Acheloi cum Hercule. Omnibus aeratae propugnant pectora crates, Pilaque saeva manu --- --- Aere scil. seu ferro obductae, ait verus Scholiastes. quae mens fuit dubia tamen Lipsio de Mil. Rom l. 3. c. 6. Certe non alia, quam de ligneis cratibus laminis ferreis obductis, Papinio, pro illo videl. aevo, armaturae ad talia solidioris nondum vulgato usu. Quare et singularem notam hanc iis populis adscribit. Pari sensu illa sunt capienda, Apud Virg. l. 7. Aen. v. 632. Tegmina tuta cavant capitum, flectuntque salignas. Umborum crates. --- --- Salignae enim crates, umbones ferrea harum munimenta designant. Nam quid ad ligneas solum crates, quod sequitur. ---- ---- alii thoraces ahenos Aut leves ocreas lento ducunt argento. Nec satis circumspecte servius, qui coria iis inducta de Sallustio accersit. Tales vero et thoraces intelligi vult Papinius. Vide ad loc. cit. Barthium. Non autem pectori solum muniendo, sed et in urbium oppugnationibus, Crates adhibitae, uti ex Curtio discimus, l. 5. c. 3. caesa materia cratibus et pluteis faciendis, ut, qui turres admoverent, extra teli ictum essent. Nempe antelatae hae tegebant. Imo et fossas iis explebant, ac mixto aggere quasi per pontes ibant. Verum hae non fuerunt elaboratae, ad modum stabilium, quas in obsidione defigebant, sed leviores; fortasse nec tecto aut lateribus, sed simplici textu vimineo, quem ante se ferebant; iterum Lipsius, quem omnino vide hanc in rem, uti et de pluteis, qui, ex cratibus corio intentis, recentioribus siebant, aliquid etiam infra in Testudo.
CREDENTIA
Italis Credenza, et Credentiara, abacus est seu tabula vel mensa, in qua mensaria suppellex ad convivia reponitur, item in Communione Romana mensula, quae vasa Altaris continet. Ceremoniale Rom l. 1. sect. 3. Credentiam appellant mensam, supra quam vasa argentea, sive aurea ad convivium opportuna praeparantur: et similiter in divinis ---- Dicitur et Credentia actus ipse praegustationis cibariorum et alioarum rerum. Vide Ceremoniale Episcop. l. 1. c. 12. de Credentia Ecclesiae, ubi pluribus describitur. Sed et fidem datam interpositamque vox notat, Gall. Creance, Ital. Credenza. quibus etiam Far la credenza, est securitatis gratia cibos praegustare sicque fidem facere nihil illos nocituros, ut observat Scipio Ammiratus in Stemmat. Neapolit. Tom. I. p. 53. Porro idem est, quod Creditum, Italis iterum Credenza, Gallis Credit et Creance, apud Matth. Parisium A. C. 1247. Qua notione Credentiam vel Creditionem habere dicebantur domini, iure quodam peculiari in rebus praesertim ad victum necessariis, quas emebant a subditis, quasve ab illis mutuo sumere iis fas erat, qua de re vide prolixe disserentem Car. du Fresne, in Glossar. Tandem Italis sic dicitur publicus civium Conventus, de publicis rebus, deliberandi causa coactus. Quippe cum in civitatibus Consules essent, qui curam Rei publ. gererent, litesque ac controversias civium dirimerent, si quando res maioris momenti agenda incumberet, ex singulis Artificum corporibus eligebantur, qui consiliis istis publicis interessent, suasque in iis sententias rogati expromerent; quos inde Credentiarios appellabant, quod in Secretorum Rei publ. partem adhiberentur, cum corum fidei prudentiaeque publica negotia a contribulibus crederentur. Unde Sigonius, de Regno Ital. l. 7. A. C. 995.Credentiae nomine appellatos dixit, reliquos cives, qui artes opificiaque tractabant. Vide Otton. Morenam Histor. Rerum Laudensium, p. 5. Felicem Osium, Not. ad eam, aliosque laudatos Carolo du Fresne, in Glossario.
CREMANDI_Cadavera_consuetudo
plures apud gentes olim recepta fuit; qui, quod in nobis divinum est, igneo velut hoc vehiculo caelestibus inferri putabant sedibus, subsidente terra. Apud Romanos L. Syllam auctorem habuit, qui metuens, ne idem sibi accideret, quod hosti suo C. Mario ipse fecerat; cuius cadaver erutum in Anienem fluv. iusserat abici, post mortem cremari voluit, Plut. in eo], c. 74. A' quo tempore mansit Romanis ritus, sequenti modo peractus. Postquam cadaver per itegrum septiduum lotum, unctum et a proximis agnatis conclamatum fuit, tandem sollenni pompa (de qua, vide aliquid supra, in voce Cadaver) ad pyram deferebatur, quae, quandiu ardebat ignis, dicebatur Rogus, quod tunc temporis rogari solerent Manes, Servius, l. 5. Aen. postquam autem deflagravit, Bustum quasi bene ustum. Hic cremando digitus incidebatur ab amicis, ut postea ei iusta de novo fierent, quamquam, ne id semper liceret, XII. Tabb. legibus cautum fuerit, nisi quis in bello vel peregre mortuus esset. Tum cadaver curatum ad Pyram efferebatur, quae in modum arae lignis constructa erat, cui laricem, piceam, taxum aliasque arbores intexebant, circa eam constitutis cupressis, ne odore offenderetur populi circumstantis corona. Iacebat cadaver supinum, oculis caelum versus erectis, naulumque Charontis ore tenebant; quibus rite peractis, qui defuncto necessitudine proximus erat, aversus rogo facem inferebat, quo ardente cadaver liquoribus quibusdam pretiosis perfundi et aurum multaque alia pretiosa, vestes, arma atque alia, quae defuncto dum viveret cara erant, inici moris erat, quod ne fierer XII. Tabb. sanxere. Interea turba circumstans Praeficae, id est, planctuum principi, respondebat, sanguisque humanus, teste Servio, vel captivorum, vel gladiatorum, qui Bustuarii hinc dicti, effundebatur, velut in sacrificium Infernalibus diis, quod Inferias vocabant. Horum copia fi non erat, laniantes genas suum fundebant cruorem, ut, sanguine ostenso, Inferis satisfieret, quemadmodum Varro loquitur, quod tmen lege XII. Tabb. iterum interdictum fuit: Mulieres genas ne radunto. Mox ubi ustulatum cadaver erat, cineres et ossa, lota prius lacte ac vino a proximis, urna colligebantur, Ovid. l. 4. Met. v. 166. ---- ---- Una requiescit in urna. Quo facto a Sacerdote ter aqua pura aspersis lustratisque, Praefica novissimum verbum illud alta voce pronuntiabat, Ilicet, i. e. ire licet: Tum, qui comitati funus erant, domum abituri, extremum vale alta voce pronuntiabant, hoc modo: Vale, vale, vale, nos te ordine, quo Natura permiserit, sequemur. Tandem cineres et ossa sepulchro inferebantur, ante quod ara constituta erat, quam Acerram Festus vocat; in hac odores adolebantur. Vide Virg. l. 6. Aen. v. 212. ubi de funere Miseni sic canit: Nec minus interea Misenum in littore Teucri Flebant, et cineri ingrato suprema ferebant. Principio pinguem taedis et robore secto Ingentum struxere pyram: cui frondibus atris Intexunt latera, et ferales ante cupressos Constituunt, decorantque super fulgentibus armis. Pars calidos latices et ahena undantia flammis Expediunt, corpusque lavant frigentis, et ungunt. Fit gemitus: tum membra toro defleta reponunt, Pupreasque super vestes velamina nota Coniciunt: pars ingenti subiere feretro, Triste ministerium, et subiectam more parentum Aversi tenuere facem, congesta cremantur Thurea dona, dapes, fuso crateres olivo. Postquam collapsi cineres, et flamma quievit: Relliquias vino, et bibulam lavere favillam: Ossaque lecta cado texit Chorineus aheno. Idem ter socios pura circumluit unda. Spargens rore levi, et ramo felicu olivae: Lustravitque viros, dixitque novissima verba. At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum Imponit, suaque arma viro, remumque tubamque Monte sub aerio etc. Fiebant haec omnia nocturno tempore, ad funalium lucem, unde et Funeri, teste Servio in l. 11. Aen. v. 143. nomen. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 5. Salmuth in Pancirolum, l. rer. deperditarum de exsequiis, Alex. Genialium dier. l. 3. etc. Magi apud Persas, mortuos cremare a)no/s1io/n ti], profanum quiddam, habebant, Diogenes Laertius, l. 10. ob piritatem ignis, quem Dei instar coluerunt. Apud Graecos utroque modo curabantur defuncti, sed potior habebatur Crematio: unde infantibus, a)utofo/nois2], iisque qui fulmine interempti, hic honor negatus. Primus Hercules Argii, bello contra Laomedontem interempti, corpus ustulasse dicitur, ut, saltem ossa cineresque ad patrem eius Licymnium mittendo, fidem utcumque exsolveret de reducendo ei filio datam. Ritus talis erat: Pyra exstructa, cadavereque imposito, ignem accendebant: Homer. Il. w]. v. 787. *e)n de\ purh=| u(pa/th| nekro\n qe/s3an en d' e)/balon pu=r]. Struebatur autem pyra vel ex quercu, ut apud Eurip. in Herc. furente, vel ex olea, apud Sophoclem in Trachiniis, vel ex pinu, ut apud Athenaeum, quod inprimis, cum virgo cremabatur, erat in usu: si naufragio periisset mortuus, ex tabulis rogus fiebat. Manilius, l. 4. ---- ---- Ut corpus sepeliret naufragus ignis, Et collecta rogum facerent fragmenta carinae. Circa eum lugentes ventos invocabant, ut largiter afflantes ignem ampliorem redderent, quemadmodum de Patrocli funere apud Homer. legimus: qui si forte fortius flabat, optimi ominis erat loco. Interea Praeco, ne ossa legerentur, observabat: quae postquam cadaver crematum, una cum cineribus, sollicite a propinquis asservabantur, in rogum, ne ulterius arderet, vino effuso. Tum ossa diligenter ablebant aqua in xu/trais2] allata feminae ad id destinatae, et postquam unguentis et lardo inunxere, linteo involuta in cista quadam, quam qh/khn] seu pu/elon] seu s1oro\n] appellarunt, recondebant. Homer. Il. y.] v. 91. *w(s2 de\ kai\ o)/stea nw=in o(mh= s1oro\s2 a)mfikalu/ptoi]. Ut autem et ossa nostra eadem cista tegat. Urnam hanc Lycophron krwsso\n]: Moschus, Idyllio 4. *xru/s1eion krwsso\n], Plut. in Numa li/qinon s1oro\n] vocat; plerumque tamen ex ligno, et quidem cedro constabat, quae quoniam putredini minime obnoxia, nekrw=n zwh\], mortuorum vita, dici consuevit. Unde apud Eurip. in Alceste, v. 365. optat Admetus, en tai=s1in a)utai=s2 kedrois2], in iisdem credris, i. e. e cedro confectis loculis, cum uxore sua quiescere. Quod de Monica quoque, Augustini matre, legimus. Hinc Ovid. l. 4. Metam. fab. 4. v. 156. ---- Quos certus amor, quos hora nivissima iunxit, Componi tumulo non invideatis eodem. Urnae ergo hae in sepulchris reponebantur: apud Athenienses plerumque unius solum hominis, apud Megarenses vero, ut Pausan. l. 1. auctor est, quatuor quoque virorum ossa continentes, Haec lei/yana] postea, seu reliquiae dicebantur, quas religiose asservari mos erat, ne, ut Schol. Euripidis in Oreste ait, hostibus in praedam cederent. Quod si peregre defuncti corpus crematum erat, ossa eius cineresque magna cum pompa, in urna floribus exornata, referebantur in patriam. Unde Ovid. iterum, l. 3. Trist. El. 3. v. 65. Ossa tamen facito parva referantur in urna, Sic ego non etiam mortuus exul ero. In via, quoties ad trivium veniebatur, a propinquis Comitalia celebrabantur, qew=n a)guiai/wn e(ortai\ geno/menai en tai=s2 o(doi=s2 u(po\ tw= pros1hko/ntwn toi=s2 nekroi=s2], vet. Gloss. Tandem, post Manes ter vocatos, in tumulo toti familiae communi urna reponebatur. Soli prodigi a)po/tafoi] erant, Diog. Laertius, vide Franc. Rossaeum, Archaeologiae Atticae l. 5. c. 29. et hix passim. Cessasse vero Antoninorum Imperio mortuos cremandi morem hunc, dicemus infra voce Humatus.
CREPIDAE
pallio peculiares fuere, sicut togae calcei. Liv. de Scipione in Sicilia otiante, l. 29. Ipsius etiam Imperatoris non Romanus modo, sed ne militaris quidem cultus iactabatur: cum pallio crepidisque inambulare in Gymnasio. Quod imitatus in Aegypto Germanicus est, qui, ut Tacitus, loquitur, l. 2. Annal. c. 59. pedibus intectis incelssit, et pari cum Graecis amictu. Dio quoque Cassius, l. 16. Claudium tradir Neapoli tamquam privatum egisse, atque in ludis Musicis i(ma/tion kai\ krhpi/das2], pallium et crepidas, gestasse. Idem calceamenti genus Baxea fuit, de qua vide supra. E' corio crudo bubulo primitus fiebant, adeoque Carbatinae dictae sunt: *karbati/nh men\ a)groikw=n u(po/dhma, klhqe/n u(po\ *ka/rwn], Carbatina quidemrusticorum calceamentum, a Caribus nomen trahens. Iul. Pollux, l. 7. c. 22. Unde Catullus, Epigr. 99. v. 3. Ista tamen lingua, si usus veniat tibi, possis Culos, et crepidas lingere carbatinas. Dein ex aluta coccina, ex pelle haedina, ex ferro, ex aere fiebant. Unde de Empedocle Tertullian. de Pall. aeratur crepidam incessit. Etiam purpura et auro distingui coeperunt; unde idem auctor, si Philosophus (loquitur de Aristippo) in purpura, cur non et in baxea Tyria. Nisi aurum minime Graecatos decet: atquin alius sericatus et crepidam auratus incessit. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 5. c. 36. Octav. Ferrarium, de re Vestiar. Part. 2. l. 4. c. 10. etc. de Cothurnis item Crepidisque varii coloris, Caesarem Bulengerum Collectan. de Imperatore, l. 2. c. 8.
CRESCENS
Ordo Equestris A. C. 1464. institutus, a Renato Andegavens. Rege Siciliae, et Provinciae Comite. Symbolum erat ex auro Crescens Luna, cum logogripho Loz, quo indigitabatur, Laudem acquiri virtute crescentibus. Constabat ex equitibus 36. ut alii volunt, ex 50. sub Duce capite. Vide Favin. theat. hon. Boucheun, Hist. Prov l. 9.
CRISTA
apud Virgilium, l. 9. Aen. v. 732. ubide Turno, ----- tremunt in vertice cristae Sanguineae ----- ornatus galeae est, qui illam admirabilem reddit, ut loquitur Etymologicum, *to\ perisseu+on th=s perikefalai/as2 a)na/sthma xa/rin ko/s1mou kai\ kataplh/cews2]. Super cono, qui suprema et eminentissima galeae pars Graecis lo/fos] seu e)pana/sthma th=s perikefalai/as2], item ph/lnc], omnia galeae aditamenta, pinnas, aves totas, horribilium ferarum effigies, spolia, Gorgones, iuxta caudas equorum, adeoque cristas varii generis, sustinebat. Crista itaque addebatur cono, et supra eum collocabatur, sive exibat ex ipso, ut apud Silium Italic. l. 16. v. 555. ----- --- - ----- crista nitenti Exurgens cono, spolia exuviaeque Libyssae. Atque proin non quidem necessaria erat ambiendo muniendove capiti, sed altius assurgebat, ac prae se ferebat nescio quod insigne generositatis et fortitudinis. Graece etiam lo/fos] nonnumquam, uti conus; sed proprie falo\s2], quod super cono splenderet et exiret in superiora: et magis signanter falo\s2 ko/ruqos], Invenisse Cristas in galeis, sicut signa in clypeis, et ansas clypeorum, Cares, Herodotus tradit, Musa I. lisdem Poetae eximium quemque bellatorem donant, ut Virgilius Achillem, l. 1. Aen. Romulum, l. 6. Aeneam, l. 8. Turnum, l. 9. iuventurtem Rutulam, ibid. Pandatum et Bitium, Mezentium item, l. 10. de quo postremo inquit, v. 869. Aere caput fulgens, cristaque hirsutus equina. Easdem hostibus detractas inter insignia spolia statuebant. Virgilius iterum de Regia Latini, l. 7. Aen. v. 185. Multaque praeterea sacris in postibus arma, Capitiv pendent currus, curvaeque secures, Et cristae capitum ----- Sic Euryalus Messapi galeam cristatam aufert, apud eundem, l. 9. Ascanius Niso pollicetur cristas Turni, ibid. Vide quoque de cristis Mezentii, l. 11. Aen. E' quibus locis colligit Paschalius, universum illum galeae ornatum quandoque fuisse dictum a)mfi/falon kune/hn], h. e. utrinque cristatuam, seu duplici crista conspicuam galeam. Interdum vero hic ipse ornatus constituit trifali/a] seu trilofi/a], triplici vertice cristata galea, ut videre est apud Plutarchum, in Arato. Sic Aristophan. treis2 lo/fous2] nominat hoc versu Acharn. *to\ lofei=on e)ce/negke tw= triw=n lo/fwn], Thecam effer trium cristarum. Et Aiacis galema triko/ruqon] propterea vocat Euripides, Oreste, Actu 5. Tergeminae quoque cristae in Palladis picturis observantur, uti docert Casp. Barthius ad Statium, l. 2. Thebaid. v. 242. Imo et Quadruplicata crista, tetrafa/lhros], occurrit apud Homerum, Iliad. l]. et Apollonium Rhodium, l. 3. Aristophanes tetra/ptilon], quadripennem, vocat, ubi de Geryone, *bou/lei ma/xesqai *ghruo/nh| tetrapti/lw|]; Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 10. c. 19. Sed tres cristarum ordines, in Heroum galeis frequentissimae: Fuitque rata et statuta quasi Romanis moribus haec triplicitas, rectarum inprimis cristarum, quae hominem terribiliorem et altero fere tanto facerent altiorem. Unde ter scandens iuba, apud Statium, l. 4. Thebaid. v. 130. et triplex iuba, apud Virg. l. 7. Aen. v. 785. tribus nimirum gradibus circumvolutis cristis et demum in iubam erectis. Vide quae ad pte/rinon ste/fanon], coronam plumeam Polybii, commentatur Barthius ad Statium, d. l. Color niveus communiter. Silius Ital. l. 2. v. 398. ---- ---- galcamque coruscis Subnixam cristis, vibrant cui vertice coni Albentes niveae tremulo nutamine pennae. Vide LIpsium, de Militia Rom l. 3. c. 5. Sed et ruber, Heroibus inprimis priscis. Statiusl, l. 2. Thebaild. v. 530. --- Cristasque videt rutilare comantes. Purpureus enim color magni animi gestamen, ferme omnibus affectatur. Romanis tamen Polybius nigrum placuisse notat; qui color ad terrorem augendum aputs, firmus item, nec variabilis facie. Ad magnitudinem Cristarum spectat locus eiusdem Statit, Theb. l. 9. v. 262. Spicula iam clypeosque leves arcusque remissos Unda vehit, galeasque vetant descendere cristae. Cum enim galeae veterum Heroum minime leves fuerint, quantas esse cristas oportuit, quae illas mergi non paterentur etc. Vide plura hanc in rem apud laudatum Barthium, Animadvers. ad Papin. Statium passim, inprimis ad loca citata. De cristis vero Turcarum, Indiaeque Regulorum hodiernis, vide Ioann. Baptistam Tavernier in Descr. Scrralti, ut et infra in voce Manucodiata. Addam saltem, sicut cristas sumpsere Duces olim, ut conspicui essent suis: sic cum ii latere volebant, usos fuisse galea sine cono et crista, quae a)/lofos] Graecis et a)/falos], Homero kaiai=tuc], dichta est, Il. k]. v. 258. de qua vide eundem Paschalium supra laudatum, l. 10. c. 20. Sed et observat Salmas. Cristas etiam dictas esse, non tantum pinnas galeis aptatas, sed etiam ex ipso ferro laminas eminentes, et rectas, quae mediam galeam dividebant, ex Vegetio et monumentis antiquis: quales hodieque passim, Exercitat. Plin. ad Solin. p. 547. De Cristis vero avium, unde ad galeas appellatio translata, vide insignem locum Plinii, l. 11. c. 37. Addam hoc unicum, quod Cristae gallorum gallinaceorum in delitiis Veteribus fuere. De Heliogabalo Ael. Lamprid. c. 19. Comedit, inquit, saepius ad imitationem Apicii calcanea camelorum et cristas vivis gallinaceis demptas. Quem hodieque imitari eos, qui palatum habent eruditum, docet Salmas. ad loc. Vide quoque infra Gallina.
CROCEA
Auctori Ceremonialis Rom l. 1. sect. 1. genus est chlamydos longe ad terram usque a parte anteriori aperta, a summo ad imum rugosa, in formam capparum Praelatorum, si demas cucullum: Addit Macer, cappam esse nigri coloris, manto Graecorum Episcopor. similem, nisi quod habeat ex posteriori parte exiguum caputium, sicuti in mozetta; refertque Cardinales illa in Conclavi uti. Idem similiter Croceae formam, ab antiquis Rhodiorum Equitum Magistris ferri solitam, aere incidi et operi suo inseri curavit, vide cum Hierolex. Dubitat tamen Car. du Fresne, annon in Ceremoniali praefato legendum sit Clocca; nam Cloccas seu Cloches, Gallis vocatas esse, in Glossar.
CRUX
pro cruciatu et interitu in ligno, barbaris Gabalus, ex Hebr. Gabal, i. e. terminus, stipes erectus in agru; in carmine horrendo apud Livium, l. 1. c. 26. Arbor infelix, Senecae Infelix lignum, Graecis *stmuro\s2] et *sko/loy], quorum tamen illud frequentius etc. vel Simplex fuit, idque primitus, cum in uno simplicique ligno facta est affixio aut infixio, quorum posterius hoc supplicii genus Graecis *skolopi/zein] et *a)naskindule/uein] dictum est: vel Compacta, quae manu facta est, idque duplici e ligno; *eu/lon] proin di/dumon], a LXX. in libro Iosuae versa. haec plena et vera Crux fuit, in qua brachia etiam explicabantur, atque ideo Patibulum non semel dicta. Eius species triplex: Decussata, in qua duo ligna directa et aequalia inter se obliquantur, ad formam literae X. Andraeanam vocant, quod is vulgo in ea cruciatus dicitur: Commissa, cum liguo erecto brevius alterum superne et in ipso capite committitur, sic ut nihil exstet, quae forma est examussim literae T. Hanc Aegyptiis olim inter signa sacra fuisse docet Ruffinus: et Immissa, cum ligno erecto transversum alterum iniungitur atque immittitur, sed sic ut ipsum secet: in qua forma CHRISTUS IESUS mortuns creditur. Habet eminentiam aliquam et capitellum, aliter quam in Comissa: unde ob 4. eius angulos, Sedulius de cruce CHRISTI sic canit, l. 3. Quatuor inde plagas quadrati colligit orbis. Splendidus Auctoris de vertice fuiget Eous, Occiduo sacrae labuntur sidere plantae. Arcton dextra tenet, medium laeva erigit axem. Fuere autem Cruces, ubique fere gentium receptae: Oriens quidem plerusque usurpavit, idque iam olim. De Syris vide Estherae c. 7. v. 9. de Iudaeis Iosuae c. 8. v. 29. ut et in Numeris, c. 25. v. 4. de Aegyptiis, apud Thucyd. l. 1. et Iustinum, l. 30. c. 2. de Persis, apud Herodotum, ubi de Polycrate agit: de Afris, quiommum creberrime, neque solum in homines viles, sed etiam Duces id supplicii exercuerunt: apud Val. Max. l. 2. c. 7. ex. ext. 1. de Graecis apud Plutarch. in Alexandro et Herodotum in Calliope, ubi de Xantippo Atheniensi agit. Romani statim sub primis Regibus usurparunt, unde vetus veterrimumque supplicium Victori, et exemplum in Horatio, cui id sub Tullo parabatur, Liv. l. 1. c. 26. Libera quoque Republ. statim Cruces in usu, sed vix tamen nisi in homines viliores, et servos fere. Iuvenalis, Sat. 6. v. 219. Pone Crucem servo. ----- Unde nomine Servilis supplicii capienda Crux venit, apud Tacitum, l. 4. Hist. c. 11. et Livium, l. 3. Nec tamen ob levem aut quottidianam noxam, Horat. l. 1. Serm. 3. v. 80. Si quis eum servum, patinam qui tollere iussus Semesos pisces, tepidumque ligurrierit ius, In cruce suffigat; Labeone insanior inter Sanos dicatur. ----- Verum ob graves et estremas, quales sunt: Delatura domini, vide Capitolin. in Pertinace, c. 9. Herodian. l. 5. ubi de Macrino Principe sermo est: Et in genere, omnis machina contra dominicam salutem, vide Paulum, l. 5. sent. tit. 12. Item Fuga diututna aut repetita, vide Cicer. de Deiotaro etc. In liberis hominibus apud Romanos rara Crux, sed vilioribus ac provincialibus. In quibus haec crimina cruciaria fuere: Latrocinium, apud Senec. Ep. 7. et Petronium in Satyr. Sicariatus, Paulus, l. 5. sent. 23. Crimen Falsi, vide Firmicum, l. 6. Furtum randem, sed non Romae, apud Lamprid. in Alexandro, ut alia omitrantur. Seditionem tamen et innovationem praeterire non licet, cuius praetexru damnatus est innoxius noster AGNUS: Namque Romana lege Auctores seditionis aut tumultus, pro qualitatis dignitate aut in Crucem tolli, aut bestiis obici, auctor est Paulus, l. 5. tit. 22. In hos ergo tales ex ordine et more Crux usurpata, interdum regnum ei largius, et praesertim apud Reges. Alexander M. duo milia Tyriorum, qui hostes erant, crucifixit, Plutarch. in eo: Turbidos Iudaeos ad 800. in crucem egit Minutius Alexander in Iudaea, Ioseph. Ant. Iud. l. 13. c. 22. bis milia Quintilius Varro, apud cundem, l. 2. Excidii, c. 3. quingenos et plures in singulos dies Titus, l. 5. c. 28. Christianorum decem milia uno tempore, uno loco sic interfecta esse, docet Martyrologium 22. Iun. Nec feminis parcitum: Namque Tiberius, ob adulteratam in templo Isidis Paulinam, tou/s2 te i(ere/as2 a)nestmu/rws1e kai\ th\n *i)/dhn o)le/qrou genome/nnhn ai)ti/an], et Sacerdotes crucifixit et Idem (ancillae nomen ) quae corruptelae causa fuerat, Ioseph. Iud. Ant. l. 18. c. 6. etc. Duplex utem in Cruce figendi modus, vulgaris et rarus. In illo flagellatio sollennis antecessit, et raro in crucem dati sunt nisi sic purpurati. Unde horrendi carminis apud Livium, l. 1. c. 26. diserta lex, Verbera intra aut extra pomoerium: et tum denique succinebat, Arbori infelici suspendito. Idque potius flagris, quam virgis, quae honestiores. Usque adeo autem aspera flagella erant, ut sub iis multos interiisse, scribat Ulpianus, l. 8. ff. de poenis. Quod magis fuit, cum ea insitis talis aut ossiculis exasperabant: quod flatorum genus *a)stragalwta\s2 ma/stigas2] dici notat Eustathius. Quo REDEMTOR caesus est flagro, *i)ma/sqlhn], i. e. loreum stagellum appellat Nonnus: *r(igedanh= *xristoi=o de/mas2 foi/nicein i(ma/sqlh|], Horrifica Christi corpus rubescit habena. Fiebat haec flagellatio, vel ante deductionem, idque domi aut in Praetorio, quod in SERVATORE factum: vel in ipsa deductione, per viam; quod moris fuit magis prisci. Si domi, ligabant interdum ad columnam. Plautus, Bacchid. Actu 4. sc. 7. v. 24. 25. ----- ----- ----- Abducite bunc Intro, atque adstringite ad columnam fortiter. Si per viam sub furca id factum. Cum deducebantur, misericrucem suam aut certe eius partem ipsi ferre sunt coacti: Unde Iohannes, c. 19. v. 17. *basta/zan to\n stauro\n autou=], Baiulans suam crucem, nempe totam; Alii, qui ritu inprimis veteri sub furca caesi ducebantur, non nisi istam ferebant. Porro traliere, divexare et stimulis agere tales moris erat, ut paret ex Plauti Mostellaria. Simul ad Crucem ventum, spoliati vestibus in eam agebantur, quod idem in CHRISTO observatum; funibusque adstringebantur, vel, quod frequentius, cla vis affigebantur, qui in manibus pedibusque fuere: Nonnus de SERVATORE, *kai\ pos1i\ kai\ pala/mh|s1i s1idh/rea ke/ntra komi/zwn], Et pedibus manibusque ferens stimulos ferratos. Horum ternos quidam, alii quaternos fuisse volunt. Imo per saevitiam multiplicati saepe clavi. Quo supplicii vero tam acerbi iusritia omnibus innotesceret, cansa illius sen crimen, romanis Titulus, item Elogium, Matthaei Euang. c. 27. v. 37. *ai)ti/a] dictum, in tabella scribi et damnatis anteferri, vel appendi aut apponi solebat. Dio, l. 54. de scrvo, quem dominus agi in crucem, idque per forum iussit, meta gramma/twn tw= ai)ti/an th=s qanatw/s1ews2 dhlou/ntwn], Cum literis (seu Titulo) quae cansam mortis aperirent. Saepe tamen eo neglecto ac spreto, contenti fuere Superdictione, i. e. ut Praeconis praecuntis voce populo id nuntiaretur. Sic fi xis mors lenta, molesta, et vel a stillante paulatim sanguine, vel a fame, vel ab avium ferarumque laniatu. Certe in Cruce fixi bestiis, in publicis inprimis spectaculis, saepe obiecti, apud Eusebium, l. 5. c. 1. Martialem, l. 1. epigr. 7. v. 3. de Laureolo, Sueton. in Nerone, c. 49. etc. Interdum etiam lanceis transverberatos legimus, an ad accelerandum Fatum, ut in Marcelliano et Marco; Martyrol. 18. Iunii, an ad explorandum, ut in nostro DOMINO factum est; cui miles iam mortuo lancea latus aperuit, scil. periculum facturus an bona fide obiisset. Crura affixis non fracta, nisi apud Iudaeos; ne fraus legi fieret, quae iusserat ad Solem occasum suspendiosos deponi. Apud reliquas vero gentes, non depositi sic mortui sunt, sed tabo illic diffluentes, a Sole pluviaque fuere corrupti, sepulturae exsortes. Unde Theodorus Cyrenaeus Tyranno minitanti, respondit: Sua nihil interesse, humi, an sublimi putresceret, apud Ciceronem, l. 1. tuscul. Quaest. c. 43 et Val. Max. l. 6. c. 2. ex ult. Quare ne quis deponeret, miles et custodia assedit, Petronius in Satyr. Plutarch. in Cleomene etc. quo possis referre vocem Pilati ad Iudaeos, Matth c. 27. v. 65. *e)/xete koustwdi/an a)pa/gete], Habetis custodiam, abite. Hactenus vulgaris crucisigendi modus: Rarus vel aevo sepositus vel schemate aut sine inusitatus fuit. Aevo seposita Furca est, de qua vide infra suo loco. Schemate a vulgari diversus fuit, cum alio atque alio habitu hominem affigebant, ut ingeniosa in poenas crudelitas est. Alii capite converso in terram suspendere, Senec. Consol. ad Marciam, c. 20. quod in Petro factum Chrysostomus refert, Orat. in Petr. et Paulum. Obliquum iacensque Eunuchi corpus tribus stipitibus sive crucibus infixit Parysatis, apud Plut. in Artaxerxe. Inter duos palos dispessis manibus pedibusque alligatos, reperias in Martyrologio: Videas et inter arbores appensos, et iis reductis scissos, apud Propertium, l. 3. El. 21. v. 19. Arboreasque cruces Sinis et non hospita Graiis Saxa, et curvatas in sua Fata trabes. Tertius sigendi modus rarior, sine a vulgato divertit, cum Cruces hominem capiebant moriturum non per ipsas, sed in ipsis: vel fumo flammaque, vel bestiarum moribus; Item cum non vivi, sed mortui in ea appensi, apud Orientales inprimis; nec cadavera solum, sed imagines quoque: ut in Celso factum, cuius corpus a canibus consumptum est, et novo iniuriae genere imago in crucem sublata, auctore Pollione in XXX. Tyrannis, c. 29. Vide quoque supra in Crucem. Fuit autem Crux ex obvio quovis ligno constructa, e quercu Servatoris censetur. Siius quoque in ea crucifigit, l. 1. v. 165. Quem postquam diro suspensum robore vidit. Locus ei incertus et pro arbitrio, tamen plerumque conspectus aliquis ac iuxta vias: In monte Calvariae SERVATORIS fuit: in excelsissimo Mycalensis montis vertice Polycratis, Val. Max. l. 6. c. ult. ex. ext. 5. quin ipsa saepe alta, praesertim in noxio aliquo insigni. Sed satis de his: Sustulit Crucis supplicium Constantinus M. sub Imperii sui extrema, postquam iam a primordiis eius Crux in honore esse coepit, a quo Maxentium aggressurus figuram eius in caelo vidit, cum verbis: *e)n tou/tw| vi/ka], In hoc vince, Zonaras in Constant. Tum enim militaribus eam signis inseruit, et maxime labaro, quod inter ea primum: in ipsis etiam militum armis, et quidem galeis mox effulgere coepit. Imo in suum caput et ad Diadema Imperator transtulit: statuam quoque sibi erigi fecit Romae in urbe media, quae manu hoc teneret signum, cum inscriptione, quam apud Eusebium, qui volet, leget, de Vita Constantini, l. 1. c. 23. quod exemplum sequuri sunt Imperatores alii, (ut ex nummis illorum apparet, vide infra) etiam non Christiani, quemadmodum Occo in Galieno et Romulo Augustis notat: A' quo ritu etiamnum crucifer ille globus, inter Imperii Insignia. hactenus Lipsius, l. de Crute. Rivetus vero signum, quod Constantino apparuit, non fuisse Crucem eius formae, prout fingitur vulgo, sed literam Graecorum P. literae X. insertam, quam oblique intersecabat hoc modo P. quae primae nomnis CHRISTI initiales literae, nomen ipsius significabant, ostendit. Vulgare enim Crucis signum potius literam T. retulisse, supra visum, et docet Tertullian. contra Marcionem, l. 3. Nec Eusebius, qui visionem hanc de Vita Constant. l. 1. c. 23. refert, nec Zonaras retro laudatus, aliam memorant inscriptionem, quam en tou/tw| vi/ka], in hoc, vel per hunc, (cuius mitales literas Imperator vidit) vince: ut verba ad ipsum CHRISTUM commodissime referri possint. De Labaro idem docet, non tum primum in crucis formam fuisse conversum, sed iam antea eam imitatum esse, ut Pamelius post Tertullianum in Notis ad Apologet. c. 15. num. 245. agnoscit. Sic itaque Constantinus Labaro nihil adiunxerit, nisi quod auto intextum CHRISTI nomen velo imposuit, ut testatur Prudentius contra Symmachum, l. 1. v. 488. Christus purpureum gemmanti textus in auro Signabat Labarum etc. Vide Andr. Rivetum, Summae Controv. tract. 2. quaest. 19. et 20. Ioann. Forbesium, Instructionum Historico-Theolog. l. 7. c. 2. 5. et 8. inprimis vero Ioan. Casp. Suicerum, Thesaur. Eccles. in voce *stauro\s2], nec non infra in voce Monogramma, it. ubi se Suppedaneo et compositis ex Graeco *stauro\s2], Iac. Ouselium, coeterosque Commentatores Minucii Fel. ad illa verba, Cruces nec colimus, nec optamus, ut et qui Fertulliani Apologet. et Athenagorae Admonit. ad Gentes Notis suis illustrarunt, I. Matth. Wackerum, Syntagm. de Cruce.
CRYPTAE
trichilae, porticus et topia, coniunguntur Spartiano in Vita Hadr. c. 10. ubi in aestivis castris milites luxuria diffluentes ea usurpasse, ab Hadriano vero diruta esse tradit. In quibus Cryptae hypogaea erant, quae per sum mum aestum milites frigoris captandi gratia subibant, Salmas. vide quoque infra voce Resugia. Apud Scriptores Eccles. Roman. Cryptae potissimum appellantur Oratoria et Sacella subterranea, cuiusmodi plurima etiamnum occurrunt in vetustioribus aedibus sacris, quae in quibusdam Galliae provinciis adhuc Crouptes dicuntur, Car. du Fresne, Glossar. ubi in in Crypris condita olim ac sepulta Martyrum aliorumque corpora, refert ex Hieronymo in Ezech l. 12. c. 40. et Gregorio Turonens. Histor. l. 1. c. 139. Vide quoque supra.
CUBICULARIUS_Tonsuratus
in Ordine Roman. memoratus, in familia Pontificis Romani sic dicitur, ad discrimen Cubicularii Laici, cuius idem quoque Liber meminit. Munus eius circa vestes Ecclesiasticas, ut Laici circa quottidianas erat. Et quidem Laico, ut ibi habetur, haec cura est praescripta, ut sella Pontificis in sacrario sit parata, donec ille veniat celebraturus divina Mysteria. De Tonsurato ibidem alio loco: Pontifex autem per manus Subdiaconorum mutat vestimenta hoc ordine: defert ei plicata Cubicularius Tonsuratus accepta de manibus Ostiarii, etc. Eligebantur autem Cubicularii isti Pontificii ex Schola Cantorum, ut videre est ibid. ut et in Ceremoniali Rom l. 1. sect. 2. apud eundem Car. du Fresne. Vide quoque Macros Fratres in Hierolex.
CUCULUS
Graece ko/kkuc], Plinio ex accipitre videtur esse, tempore anni figuram mutans, quoniam tunc non apparent reliqui, nisi perquam paucis diebus: ipseque modico tempore aestatis visus non cernitur postea, l. 10. c. 9. Sed non solum Accipitrum id genus, Emerillon Galli vocant, cui similem Cuculum Aristoteles tradit, Histor. l. 5. c. 7. verum nec reliqui accipitres tum videntur, utpote ovis edendis occupati incubandisque. Aeschylo idem cum upupa est, Cucullus enim vere procedit, aestate discedit, quo tempore upupa apparere incipit. Versus eius sunt, *tou=ton d) e)po/pthn *e)/popa tw= au)tou= kakw=n] *pepoiki/lwke kapodhlw/s1as2 e)/xei] *qra/ssh| pterwto\n o)/rnin en panteuxi/a|.] *o(\s2 h)=ri me\n fai/nonti diapa/llei ptero\n] *kirkou= lepargou=, du/o ga\r ou)=n morfa\s2 fe/rei,] *paido\s2 a)p) au)tou=, nhdu/os mi/as2 a)po\.] *ne/as2 d) o)pw/ras2 h(ni/ka canqh\ sta/xus2,] *stikth/ nin au)=qis2 a)mfie/nnus1i pte/ruc kl]. Apud Aristotelem supra laudatum. Ad quos versus vide notas insignes Salmasii, ad Solin. p. 238. et 239. Sed tam falsum ex cuculo fieri upupam, quam falsum ex sycallide vel ficedula melancoryphum, uti docet idem ibid. coeterum Cuculi proprium esse hoc multi putant, ut alienis ovis incubet. Unde est, quod hodieque vulgato sermone Galli sic eum per convitium appellent, cuius uxor moecha est, quia alienos liberos fovet et nutrit inscius. Verum non aliena ova incubare, sed in alieno nido parere Cuculum et aliis avibus ova sua incubanda excludendaque tradere, discimus ex Aristotele, l. 9. Histor c. 29. Theophrasto, de Caus. Plantar. l. 2. c. 24. Plinio, d. l. Oppiano, Ixeutic. l. 1. Aliis. Itaque Romana lingua Cuculus non dicitur, qui ab uxore contumeliam patitur, sed qui facit: moechus videl. qui instat cuculi cubat in lecto non suo. Hinc Artemona mulier, in Asinaria Plauti, Demaenetum virum suum, in lupanati cum scorto deprehensum, hoc convitio excipit, Actu 5. sc. 2. v. 73. Etiam cubat cuculus ----- Item, v. 84. Cano capite te Cuculum uxor ex lustris domum rapit. At eum, quem Galli cuculum, Romani currucam appellabant, Iuvenalis, Sat. 6. v. 276. quod in huius avis nido Cuculus plerumque patiat. Alias tamen et in palumborum, et turturum et alaudarum, et chloridum et papporum et passerum, et scolopacum (quam avem quidam intelligunt voce Hebr. Kore Ierem c. 17. v. 11.) w)otokei=n] cuculum, discimus ex Antigono, Mirabil. c. 109. Aeliano, l. 3. Histor. c. 30. Isidoro, l. 12. c. 7. etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 1. c. 12. et infra Cugus, plura vero de hac ave, apud Auctores praefatos.
CULTER
apud Plinium, l. 18. c. 18. pars aratri: Ita enim is, Vomerum plura genera. Culter vocatur praedensam, prius quam proscindatur, terram secans, futurisque sulcis vestigia praescribens incisuris, quas resupinus inarando mordeat vomer. Nempe resupinus vomer terram in arando mordebat. At Culter rectus, incisuris eam notabat. Unde illa locutio, in Cultrum collocare, de iis, quae recto situ ad perpendiculum posita sunt. Sic Tympanum in cultro collocatum, apud Vitruvium, l. 10. c. 14. quod plano oppositum. Aliud paulo cultellare est, de quo verbo supra. Nempe media Latinitas omnem vomerem, etiam plavum ac resupinum, Cultrum dicere coepit; unde cultellare, non tantum in cultrum collocare, sed et planitiem redigere significat, apud Agrimensores. Vide Salmas. ad Solin. p. 820 et infra Vomer. Alias Culter, quid sit notum: Et quidem, in sacris eius usus insignis suit. Popa enim, seu victimarius, ad Sacerdotis nutum, cultro iugulabat victima, subinde dicens Agon? Unde Agonati festo nomen suspicatut esse Ovid. l. 1. Fastor. v. 359. Nominis esse potest succinctus causa minister, Hostia Caelitibus quo feriente cadit. Qui calido strictos tincturus sanguine cultros Semper agatne rogat, nec nili iussus agit. Hinc Virg. l. 6. Aen. v. 248. Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem Suscipiunt pateris --- --- Nec ad iugulandum solum victima, sed et dissecandum, adhibebatur. Dionys. Halicarn. l. 7. *oi( de\ pi)ptontes2 u(peti/qesan ta\s2 s1fagi/das2 kai\ meta tou=to dei/rante/s2 te kai\ meli/s1antes2]. Vide infra ubi de victimas Dissecandi ritu. Ad avium vero sacrificium Culter non adhibitus: Sed Sacerdotis pollice caput illarum discissum est, uti legimus Levit c. 1. v. 14 --- 17. Vide quoque infra Lancea, ubi de Cultri in Ecclesia Graecae usu. Sed et Cultros assumendi; cum ad rem divinam irent, Gentilium ritus, indigitatur Spartiano in Hadriano, c. 13. In Achaia quidem illud observatum ferunt, quod cum in sacris multi cultros haberent, cum Adriano nullus armatus ingressus est. Quo spectat Proverb. h( a)ic th\n ma/xairan], Vide Casaubon. ad loc. et infra Secespita, uti de Iugulo Cultro incidendo, infra verbo Iugulare. Nec omittendum, quod Culter inter Investiturae quoque symbola fuerit, in Chron. S. Sophiae Beneventanae, p. 718. Per unum cultrum, quem manu tenebam, dedi: quemadmodum Cultellus plicatus, in Tabulario Vindocin. supra memorato ad A. C. 1079. etc. Vide supra Cultellus. De Cultro venatorio sic Martialis, l. 14. Epigr. 31. Si deiecta gemes longo venabula rostro, Hic brevis in grandem cominus ibit aprum etc. Hodie commendantur cultri, qui Novigenti Rotroci in Gallia fiunt, de quibus vide infra.
CUMULUS
apud Solinum, c. 32. in troekdo/s1ei], de Nilo exundante, Emissis omnibus cumulis totam fluctuationem erumpere, idem quod tumulus, agger, moles, Graece xw=ma]: cuiusmodi aggeres in Nilo ad emittendas aquas aut avertendas neri consuevisse, diximus supra, et docet Diodor, l. 1. *tou= ga\r u(/datos tra/|ws2 ferome/nou a|di/ws2 a)potre/pous1in au)to\n mikroi=s2 xw/mas1in, kai\ pa/len e)pa/gous1in e)uxerw=s2 ta=uta diairou=ntes2, o(/tan doch= s1umfe/rein.] Certe Cumulus etiam s1wro\s2 gh=s2], aggestum terrae. Sed melius Salmasio Iudice dixerit Auctor Cumulos de aquarum ipsarum ponderibus, ut alibi vocat. Namque a ku=ma], fluctus, Latinum cumulu. Unde Virg. l. 1. Aen. v. 109. --- Insequitur cumulo praeruptus aquae mons. Et l. 2. Aen. v. 498. Non sic aggeribus, ruptis cum spumeus amnis Exiit, appositasque evicit gurgite moles, Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes Cum stabulis armenta trahit. Inde vox ad modii aliarumque rerum abundantiam denotandam translata: quarum illa Christi verbis praecepta, ista similiter in Sacris Deo magnopere placuit semper. Hilarem cnim datorem gratum is habet, ut ait Apostolus. 2 Corinth c. 9. v. 7. Quod et Gentiles sensisse, discimus ex Virgilio, l. 8. Aen. v. 284. ubi de sacrificio Herculis a Potitiis facto, Iamque Sacerdotes, primusque Potititus ibant Pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. Instaurant epulas et mensae grata secundae Dona ferunt, cumulantque oneratis lancibus aras. Quae ultima verba repetit, l. 12. v. 215. ubi de sacrificio, quo foedus Latinorum cum Troianis firmatum etc. Quam in rem vide plura hic passim.
CURATOR
in Glossis S. Benedicti cap. de Magistr. frontis2h\s2 kai\ logisth\s2], nomen erat Magistratus, cuius erat in civitatibus rebus venalibus pretia imponere, Curialibus praeesse, vectigalibus ac tributis persolvendis invigilare, ut est in Curatoris Civitatis formula, apud Senatorem, l. 17. Ep. 12. e quo praeterea Curatores civitatibus, a Principibus datos, docemur. De Marco certe Capitolinus, c. 11. Curatores, inquit, multis Civitatibus e Senatu dedit, quo latius Senatorias tenderet dignitates. Iidem vero et reditus civitatum colligebant, hinc *logistai\] dicti, ut visum etc. Sic memoatur Curator Alexandriae, Pollioni in Aenil. c. 22. Curator Aquini, Spartiano in Pescennio, Curator celsae Carthaginis, in Collat. 1. contra Donat. c. 1. Flamen perpetuus Curator Coloniae Cirtensis, Augustino eidem contra Crescon. l. 3. c. 29. etc. In Aula vero Byzantina Megas Curator, qui et simpliciter nonnumquam *koura/twr], dignitas erat admodum illustris, cuius imperio milites quodammodo subiectos fuisse, discimus ex Gregorio M. l. 8. Ep. 7. Eadem forte cum Curatore Imperialium Domorum, *koura/twr tw= bas1ilikw=n o)/ikwn], in Hist. Misc. l. 18. tw= qei/wn o)/ikwn], Theophani etc. quorum hic tradit p. 412. Nicephorum Imperatorem praecipua subditorum praedia ei)s2 th\n bas1ilikh\n kouratwrei/an] redegisse, i. e. Magno Curatori subiecisse, qui eorum reditus fisco inferret. A quo Summus Curator, qui occurrit in veter. Inscr. 431. 1. alius forte fuit. Sed et Curatores singulorum Palatiorum, non semel reperiuntur apud Scriptores Byzantinos: Curator Palatii Hormisdae; in Chron. Alex. Curator Palatii Manganorum, apud Leonem Gramm. Curator Palatii Antiochi, in eodem Chron. etc. qui non quidem ipsorum Palatiorum, sed aeariorum, quae in iis reposita, curam habebant, uti docet Henr. Vales. ad Euagrium, l. 5. c. 18. apud Car du Fresne in Glossar. ubi variorum aliorum Curatorum mentio fit. Imo et iam olim Curator Aquarum, quae primum fuere sub tutela Consulum et Aedilium, interdum quoque Censorum, primus ab Augusto nominatus est Messala Corvinus. Ioh. Rosinus, Antiqq. Rom l. 1. c. 14. In lapidibus, Curatores operum publicorum memorantur, ut et apud Sueton. in Aug. c. 37. cum inquit: Quoque plures partem administrandae Rei publ. caperent, nova officia excogitavit, curam operum publicorum, viarum et aquarum alvei Tiberis, frumenti populo dividendi, praefecturam urbis, Triumviratum legendi Senatus, et alterum recognoscendi turmas equitum, quotiescumque opus esset. Officium Curatorum alvei Tiberis et cloacarum fuit, curare ne quid detrimenti cloacae caperent, et ut purgarentur, aquamque transinittere possent. Quatuorvirt viarum curandarum primitus creati sunt, sed crescente viarum numero, quum hi non sufficerent singulis vel duabus aut tribus pluribusve viis restituendis, sarciendisque, prout temporis exigebat necessitas, singuli Cives praepositi fuerunt, qui Curatores viarum appellabantur. Qui Magistratus cum prius incertus esset, nec nisi ad tempus crearetur, tandem perpetuus factus est, a Caesare Augusto, Sueton. in eius vita, c. 37. Memimt eorum Cicer. l. 1. ad Attic. Ep. 1. Plin. iun. et Plutarchus in Gracchis, ut et Tacitus. Vide Ioh. Rosin. opere supra laudato, l. 7. c. 32. Praeter hos, divisa in 14. regiones Urbe, per singulas eas duos Curatores, et duos Denuntiatores constituit. Priorum munus erat, procurare apud Principem commoda regionum, decorem et elegantiam viarum ac vicorum urbis, ne a privatis novis aedificiis interrumperentur, providere, et alia huiusmodi obire. Idem, l. 7. c. 35. Curatorem Minutiae habes infra voce Frumentum. Tandem Curatores Tribuum erant, qui Tribuum procurarent commoda, perinde atque in vicis vicorum Magistri. Eorum meminit Terentius Varro, de Ling. Lat. l. 5. Ut addam aliquid de Curatore viae Latinae, saepius is memoratur, in veterib. Inscriptionibus, quarum unam apposuit Georg. Fabricius in Roma, c. 5. Id officii sustinuisse Victorium Marcellum, ad quem habemus Epistolam Papinii Statii, l. 4. Sylv. 4. colligimus ex istis, v. 56. At tu, si longi cursum dabit Atropos avi, Detque precor, Latiique Ducis sic Numina pergant, Quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante, Quinque tuos alio subrexit munere fasces, Et spatia obliquae mandat renovare Latinae: Forsitan Ausonias ibis etc. ---- Ad quem locum vide Animadversiones Casp. Barthii: de Aquarum Curatore, apud Athenienses, vide supra: de Curatoribus vero locorum publicorum iudicandorum, item operum publicorum aliisque, Casaubon. ab Sueton. Octavio, c. 32. et 37. etc.
CURIA
sic dictae primo Romanis XXX. illae portiones, in quas populum divisit Romulus: dein partium illarum aedes publicae, quibus et convenire solebant singulae Curiae, et sacra peragere. Tertio locus, in quo Senatus Rem publ. curabat: atque inde quarto, locus etiam, cui suam quisque domum Senator contulit. Athenis *kuri/a] dicebatur et ipsa concio et contionis locus, ubi convenire solitus est Magistratus et creari. Item dies rei alicui constituta, vadimonii sistendi, vel iuris dicendi gratia: nec non sententia, quae in suffragiis vincit, unde Proverb. *a(/uth *Kuri/a]. Tandem potestas et dominium. Et certe Romana dictio a Graeca profecta videtur, licet Varro a Cura, Canonistae a Cruore derivent. Curia pro foro iuridico, apud Scriptores Eccl. et in Iure Civ. antique nonnumquam reperitur. Exin pro potestate et brachio, ut aiunt saeculari: atque alias pro omni populo saeculari: Sic ut Curia et Ecclesia inter se distinguantur, modo quo Ecclesia et Regnum. Vide Iureti Observationes in Epist. 53. Ivonis ad Sanchonem Episc. Aurel. Apud Germanos autem, Francos, Anglo-Saxones, et gentes Boreales, non venisse in usum, Curiam pro foro iuridico, sed communiter Mallum, Placitum, Gernotum, etc. recepta fuisse vocabula, demum post accessum Normannorum, introductam esse, existimat Spelmannus, Glossar. Archaeol. Dicebatur autem Curia primo de Regia seu Palatio Principis, inde de familia et iudiciis in ea habitis. Ritu veterrimo, ut ostendit Virg. l. 7. Aen. v. 174. ----- ----- Laurentis regia Pici: Hic sceptra accipere, et primos attollere fasces Regibus omen erat; hoc illis Curia templum. Iam de omnibus foris iudicariis effertur, Idem. Curiarum vero XXX. in quas populus Roman. divisus, origo haec. In tres partes distribura universa multitudine, Romulus singulis praeclarum aliquem virum Ducem praeposuit: dein unamquamque rursum in decem partitus, totidem viros fortissimos illis praefecit, hasque Curias, illas Tribus vocari voluit. Cuique dein Curiae sacra sua partitus est, assignatis in singulas Diis ac Daemonibus, quos perpetuo colerent, sumptu in haec ex aerario publico attributo. Haec quoties celebratentur, aderant Curiae suis vicibus epulumque diebus festis praebebatur Curialibus, in aula cuique illarum propria. Vide Dionys. Halicarm. l. 2. Unde singulis Curiis fuisse aram alicuius Numinis, ut in Iulia Victoriae, de qua multa Dio, l. 51. et Suetonius, Aug. sub fin. recte censet Causabonus. Apposite ad hanc rem Symmachus de illa ara ad tres Augg. qui tolli eam iusserant: Illa ara concordiam tenet omnium: illa ara fidem convenit singulorum: nec aliud magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quaesi iuratus ordo decernit. Vide Casaubon. ad Sueton. Aug. c. 34. Nomina Curris a raptis Sabinarum virginibus indita, statuit Livins, l. 1. Dec. 1 adstipulante Festo: sed Varro prius, quam raperentur Sabinae, a Romulo Curias institutas, iisque partim a Ducibus: partim a veteribus patriis, nomina fuisse imposita contendit: e quibus praeter octo, de quibus infra, reliqua interierunt. Licet autem primitus Tribuum partes essent Curiae, postea tamen crescente Tribuum numero, eadem ratio observata non est. Qui sacris unicuique peculiaribus praeerant, Curiones dicti sunt: illis hodie in Urbibus plerisque Paroeciae respondent etc. Curiam, ubi Senatus habitus, primus aedificavit Tullius Hostilius Rex in monte Caelio, quae ab auctore Curia Hostilia, nonnumquam per excellentiam Curia audiit: hic nemini, praeter Senatores, considere fas erat, qui ibi de negotiis domesticis deliberabant. In Curia Pompeia vero, cui a Pompeio nomen, non Senatoribus modo, sed et aliis Magistratibus civicis coire permissum erat: in Curia Iulia tandem, quam Iul. Caesar condidit, extranea negotia, ut Legationes aliaque expedita sunt. Vide Alex. Gemalium dierum l. 1. c. 16. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 2. et l. 7. c. 5. etc. non infra, in vocibus Curiata et Curio: uti de fratri/ais2] Atheniensium, quae Curiis Roman. respondebant, infra ubi de Demarchis, item voce Phratrica. Nomina 8. Curiarum, quae ad nos pervenere. Calabra Curia, ubi tantum sacrorum ratio gesta est; Varro. Faucia, vel. ut alii malunt, Saucia, cuius initium duabus insignibus cladibus captae Urbis et pacis Caudinae memorabile fuit, Liv. l. 9. Foriensis, cuius mentio apud Festum, una ex 4. quarum sacra in veteribus curiis fiunt, Festus. Rapta, cuius eadem cum priore ratio. Tifata, a loco iuxta Capuam cognomine dicta. Titia, a praenomine Tatii Regis appellata videtur. Vallensis, Festo memorata, una ex 4. quae e veterib. Curiis in novas, utpote ampliores cum evocandae essent, religio obstitit: itaque eius sacra in veteri loco peracta sunt. Velitia, cuius apud eundem Festum mentio, similis cum priori rationis fuit. Recentiori aevo, Curia Senatus Civitatis, cuius Magistratus Decuriones et Curiales dicuntur, in Cod. Theodos. et Iustinian. de Decur. passim. Fuerunt autem ist iusmodi Curiae institutae, in municipiis Senatus Roman. exemplo, meta th=s batileuou/ths2 po/lews2 mi/mhs1in], ut est in Iustiniani Nov. 38. unde et Senatus nomen iisdem inditum, Vide Iac Gothofredum ad tit. C. Theodos. de Decur. et Iuriscoss. Item Regius comitatus, Gall. la Cour. Guntherus, Ligurini l. 4. Nec tamen emissa tantorum plebe virorum Vel Princeps vacuus, vel Curia sola remansit. Aliquando nude, pro Papali, Gall. la Cour de Rome. Rythmi antiqui de orig. Monasterii pratensis in Flandria, Bis perrexit ad Curiam, formam nequiens habere, Paucam habebat monetam, nihil poterat praebere, Et qui nihil potest dare, non est opus in Curia etc. Ut alias vocis significationes omittam. In plurali Curiae, dicti sunt sollennes illi Regum Conventus, quos in praecipuis anni festivitatibus celebrabant, advocatis omnibus Regni Magnatibus atque Praelatis; quorum lites ibi ac controversiae, ut et alia maioris momenti negotia utplurimum disceptabantur. Indicebantur istae banno seu edicto publico Magnatibus, Praelatis et Civitatum totius Regni Nuntiis ad eas submonitis. Quo fine ob angustias interdum Urbium, eligebantur nonnumquam amplae plantities, inquibus et tentoria et aedes et Palatia, ex lignis, tumulturario opere erigebantur, vi factum in illa Curia sollenni, quam ad Moguntiam tenuit Fridericus I. A. C. 1182. apud Arnoldum Lubec. l. 3. c. 9. ubi multa de huiusmodi Curiarum habet magnificentia, ut inter alia, quod officium Dapiferi seu Pincernae, Camerarii seu Marscalli non nisi Reges, vel Duces aut Marchiones, administraverint. Vide quoque Richardum de S. Germano in Chron. d. l. 1233. Anonymum, de Gestis Friderici II. Imperatoris, Ditmarum, l. 4. p. 36. et Albertum Argentin. A. C. 1356. et infra, Placita Principum, it. Sedes Curiae Gen. uti de phrasi Gallorum tener Tinel huc pertinente, ubi de Tintinnabulis. In iis autem Reges ac Principes coronati procedebant, sacrisque liturgis ac conviviis, eodem ornatu insignes, intererant: imponebatur vero illa eis, inter Liturgiae sollennia ab Archiepiscopis vel Episcopis. Unde Coronatae Curiae, istiusmodi Reguni Conventus dicti sunt. Vide quae de duabus coronis aureis, coronandis Regi et Reginae olim in Francia factis et coronula aurea, quam consueverat Rex dic coronationis suae in prandio deportare, Abbati et Conventui S. Dionysii custodiendis traditis, habet, aliaque plura hanc in rem congessit, Car. du Fresne, Glossar.
CURIATA_Comitia
in quibus populus Curiatim suffragium ferebat, hoc est, in quibus populi per Curias divisi Sententia rogabatur, ut quod plures eatum statuissent, id ipsum populi iussum esse diceretur. De iis sic A. Gellius, l. 15. c. 27. In eodem libro scriptum est: Quum ex generibus hominum suffragium feratur, Curiata Comitia esse; quum ex censu et aetate, Centuriata, quum ex regionibus et locis, Tributa. Fuere autem Curiata omnium Comitiorum antiquissima, ita ut primis illis temporibus omnia, quae populi suffragiis fierent, non nisi Comitiis fierent Curiatis. Fiebant intra pomoerium, et ut plurimum in foro, in loco, qui inde Comitium dictus, ut testis est Varro, de L. L. l. 4. Et post eiectos Reges, duabus potissimum rationibus habebantur: una fuit legum ferendarum, altera Sacerdotum quorundam creandorum. Differebant a Tributis, quod in his simul vocentur, qui eiusdem regionis sunt, ut quisque suam dicat sententiam, in Curiatis vero singuli vocentur, qui eiusdem Curiae sunt. Itaque si contigisset quosdam, qui nomina professi erant in aliqua Curia, domicilium mutare et in alterius locum commigrare, hi non cum iis, inter quos primum nomen suum professi erant, ad Comitia Curiata, sed cum vicinis suis eiusdem regionis sive tribus, ad Tributa Comitia vocabantur. Dein, ut docet Dionys. Halicarn. l. 10. Curiata suffragia tum demum rata habebantur, ubi et Senatusconsultum praecessisset, num ad populum id promulgari oporteret, sustragiis curiatim collectis, nulloque vitio ex auguriis vel ostentis obnuntiato: Tributa vero sine Senatusconsulto vel Sacerdotum aut Augurum approbatu fiebant, opportebatque ea intra unum diem confici, Oiselius in A. Gellii locum supra citatum. Indicebantur Curiata Comitia per tricenos Apparitores, quorum singulos singulae Curiae habebant; in iis, cum ritu praescripto propositio facta placebat, ad electionem procedebatur; sin minus, intercedebat Tribunus Pleb. sicque Comitia solvebantur. Convocandi habendique haec Comitia ius primum penes Reges erat; Postea Magistratibus quibusdam Patriciis, Consulibus, Praetoribus, Dictatoribus et Interregibus: Pontificibus etiam id concessum fuit, nec non Flaminibus. Suffragium in iis tulerunt cives Romani sed ii tantum, qui in Curias erant descripti, quales saltem fuere, qui in urbe habitabant, etc. Plura vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 6. c. 2. 3. 4. 5. 6. 7.
CURIONES
apud Romanos dicti sunt, qui pro Curia quisque sua sacra curabant. Instituit id Sacerdotium Romulus, populo in 3. Tribus Curiasque 30. diviso: confirmavit Numa Pompilius, Dionys. Halicarn, l. 2. Hi singuli a singulis Curiis eligebantur, quorum is, qui reliquis omnibus praesidebat, Curi Maximus dictus est. Huius auctoritate ceteri regebantur, nec is, nisi omnium Curiarum suffragiis, Curiatis Comitiis creabatur. Sacra, quae in Curiis fiebant, Curionia: et aes quod dabatur Curioni ob Sacerdotium, Curionium: ipsi Curiones quoque Flammes Curiales dicebantur: Domus tandem publica, in qua sacris peractis quaelibet Curia solebat convivari, Domus Curialis, nonnumquam simpliciter Curia vocitata est, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 3. c. 13. Binos singulis Curiis, adeoque 60. Curiones habet Thom. Godwyn. Anth. Rom l. 2. sect. 2. c. 5. Meminit Curionum quoque Martialis, Praefat. l. 2. Epigr. ad Decianum, Quid nobis, inquit cum Epistola? parumne tibi praestamus, si legimus Epigrammata? --- Video quare Tragoedi epistolam acciplant, quibus pro se loqui non licet. Epigrammata Curione non egent, et contenta sunt sua, id est, mala lingua. Ubi notat Turnebus, Curionis huiusmodi officium fuisse, omnia, quae in Theatro, vel Principis mandato, vel Magistratus iussu edictove, vel alicuius postulato pronuntianda erant, proclamare, uti quasi praeconem Theattalem sic egerit Curio, vide eum Adversar. l. 25. c. 8. Sic itaque Tragoedi, si quid esset, quod Principem vel populum, monitos rogatosque vellent, epistolam exhibebant, quem vocalis aliquis Curio clara voce legebat: quoniam iis in Dramatico poemate, quae extra scenam et argumenta essent, loqui non licebat etc. Vide quoque infra Plebani.
CURRU_vehi
cum aliquo Procerum, magnus honor habitus. Vopiscus, initio Aureliani, Hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis sollemnibus, vehiculo me suo et iudiciali carpento Praefectus urbis, Vir illustris, Iulius Tiberianus accepit. Epistola Smyrnensium, sane insignis, de martyrio Apostolici Viri Polycarpi, apud Euseb. Histor. Ecclesiast. l. 4. c. 14. *kai\ u(phn/ta au)tw=| o( *ei)rh/narxos *h(rw/dhs2, kai\ o( path\r au)tou= *nikh/ths2, oi(\ kai\ metaqe/ntes2 au)to\n ei)s2 to\ o)/xhma, e)/peiqon parakaqezomenoi kai\ le/gontes2 ti/ ga\r kako/n e)sti le/gein, ku/rie *kai=sar, h)\ qu=s1ai kai\ s1w/zesqai]. Sic Honorium Imperatorem primotes Senatorum curru suo invexisle Romae, arguunt illa Claudiani in VI. Consul. ubi vetitos eos currum de more praecedere, canit. v. 548. Temnunt prisca senes, et in hunc sibi prospera fata Gratantur durasse diem, moderataque laudant Temkpora; quod clemens aditu, pro tempore solus Romanos vetuit currum praecedere Partes. Ipsi Honorio, quod eodem curru cum Patre Theodosio urbem esset invectus, idem Poeta, ut insignem honorem, adscribit, in III. Consul. v. 126. Quanti tum iuvenes? quantae sprevere pudorem Speclandi studio matres? Puerisque severi Certavere senes? cum tu genitoris amico Exceptus gremio, mediam veherere per urbem Ut ad remotius aevum ascendamus, Adrastus Hypsipylam; Thetin Neptunus, invitat curru, apud Statium, l. 5. Theb. v. 699 et l. 1. Achill. v. 79. Imo in Sacris, Iehu Rex Israelis iussit Iehonadbum, honoris ergo, conscendere ad se in currum, 2 Regum c. 10. v. 15. Pharao vero iussit Iosephum, qui secundus ab illo futurus erat, insidere currui secundario, Genes c. 41. v. 43. Vide Casp. Barth. Animadvers. ad Statum, d. l. ut et infra.
CURRUS
an Erichthonii inventum, qui turpitudinem crurum hac ratione abscondere fuerit conatus, vide in voce Erichthonius: an Minervae? Suidas, *i(ppei/a *a)qhna=. *tau/thn *pos1eidw=nos ei)=nai/ fas1i qugate/ra kai\ *polu/fhs2 th=s *w)keanou=. a(/rma de prw/thn katas1keua/s1as1an dia\ tou=to *i(ppei/an klhqh=nai]. Pallas Equestris; hanc Neptuni dtcunt esse filiam, ex Polyphe Oceano genita: Currum autem primam fabricasse, qtque ob id Equestrem nominatam. Unde Statius, l. 2. Theb. v. 723. de illa, --- --- sive Aonia devertis Ithome Laeta choris, seu tu Libyco Tritone repexas Lota comas, qua te biiugo temone frementem Intemeratarum volucer rapit axis equarum. Ad varios usus homini inservit: de quorum primo, pulchre Corippus, l. 1. recte emendatus doctissimo Savaronio, ad Carmina Apollinaris Sidonii; reliquos infra subiciemus passim, inprimis ubi de Curuli vectatione, quo pleraque huc spectantia reicere placuit. Antiquissimis certe temporibus, non ex equis sed ex curribus pugnatum, uti apud Homerum videre est, ubi binos in uno Curru fuisse, Heroa et Aurigam, unum ex fidissimis amicorum, legimus passim. Fuere autem Heroum currus tantis impensis, tanto opere, tamque durabili materia fieri soliti, ut in longam sobolis successionem suffecerint, nec facile prioribus amissis potuerint in posteriores inveniri copiae, uti notat vetus Expositor ad Statium, l. 6. Theb. v. 346. It Chromis Hippodamusque alter satus Hercule magno, Alter ab Oenomao, dubites, uter effera presset Frena magis. Getici pecus hic Diomedis; at ille Pisaei iuga patris habet, crudelibus ambo Exuviis, diroque imbuti sanguine currus. Insignium enim et imaginum loco a posteris cumprimis asservati. Virg. l. 1. Aen. v. 22. --- --- Hic illius arma, Hic Currus fuit --- Et Iuvenalis, Sat. 8. v. 3. --- --- quid prodesi, Pontice, longo Sanguine censeri, pictosque ostendere vultus Maiorum, et stantes in Curribus Aemilianos? Etsi namque imagines fictae, veri tamen utique Currus fuere custoditi. Hinc Scholiastes vetus, ad Statium, l. 2. Theb. v. 68. de Laio, Ut vero excelsis suanet iuga nixa columnis Vidit et infectos etiamnum sanguine curtus. Ad memoriam, inquit, Heroum Currus conservatos in atriis domuum, exemplo Laii memorat etc. lidem vero Veteres et devictorum Principum Currus, cum armis in tropaea suspendebant. Virg. l. 7. Aen. v. 184. Multaque praeterea sacris in postibus arma, Captivi pendent currus, curvaeque secures, Et cristae capitum et portarum ingentia claustra, Spiculaque clypeique ereptaque rostra carinis etc. Neque vero Duces solum exercituum Heroesque curribus in bello usi: Sed et postquam equorum usus increbuit, ingens exercitus robur Bellici Currus habiti nihilominus fuere. Unde in sacra phrasi, Currus Israelis et equites eius, iunguntur, 2 Reg c. 2. v. 12. Quam in rem, vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 9. ubi de Salomonis equitatu, et infra aliquid, ubi de Curribus Falcais.
CURRUS_Falcatus
inter praecipua Veterum militaris apparatus genera: de quo sic Curtius, ubi Darii aciem describit, l. 4. c. 9. Ingens --- terror hostium, ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium sequutae sunt. Ex summo temone hastae praefixae ferro eminebant: utrinque a iugo ternos direxerant gladios, et inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum: aliae deinde falces summis rotarum orbibus hoerebant; et aliae terram dimissae, quidquid obvium concitatis equis fuisset, amputaturae. Prima vero huiusmodi Curruum mentio in libris Iudicum occurrit, c. 1. v. 19. ubi ferrati appellantur: inde apud Livium, l. 37. c. 41 Diodorum, l. 17. c. 58. Xenophontem, *paid.] l. 6. ubi Cyro inventionem eorum, ut quidem postea a Persis usurpati sunt, attribuit, et currus hos optime describit; Vegetium, l. 3. c. 24. Lucretium, l. 3. v. 643. ubi falciferos currus vocat, Alios. Vide omnino Brissonium, l. 3. p. 308. et seqq. et Dempsterum, ad Rosini Antiqq. l. 10. c. 10. Quomodo vero in exercitu distribui disponique consueverint, idem Curtius paulo exactius exponit lib. cit. c. 12 Cum fremitu ingenti Barbarorum emissos in hostem, habes, c. 13. quo effectu, c. 15. Paucae tamen evasere quadrigae in ultimam aciem, iis, vibus inciderunt, miserabili morte consumptis; Quippe amputata virorum membra huni iacebant. Sic magnam horrendamque stragem in exercitu Romanorum edidisse eos, docet Appianus, de Bellis Syriacis et Mithrid. Contra tantum itaque malum prudeutia opus fuit. Et quidem Alexander praecepir. Ut si falcatos currus cum fremitu Barbari emitterent; ipsi laxatis ordinibus impetum occurremium silentio exciperem: haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret. Sin autem sine fremitu emisissent, eos ipsi clamore terrerent; pavidosque equos telis utrinque sussoderent. Aliam rationem adversus eos currus pugnandi romani habuerunt, uti discimus ex Vegetio, l. 3. c. 24. et Frontino, l. 2. c. 3. 17. 18. Nempe palis quoque in terram alte defixis, intra quos se miles reciperet adventantibos quadrigis. Vel tribulis obiectis, in quos incurrentes quadrigae delebantur: quibus factum, ut usus huiusmodi curruum sensim exolesceret. Et quidem curribus sere ad bellum usi Asiatici omnes, teste Xenophonte, Paed. l. 6. falcatas autem quadrigas unicum dixit Persarum solatium Curtius supra. Alios Currus Falcatos describit Anonymus, de Rebus bell. apud Cl. Notarum in Curtivon Auctorem, l. 3. c. 1. Ur de numero Falcatorum Bellicorumque in genere Curruum aliquid addam: Mithridates centum habuit in suo exercitu, Plut. in Lucullo; Darius ducentos, Arrian. l. 3. Antiochus Eupator trecentos 2 Maccab c. 13. v. 2. ut et Zera Chusaeus 2 Paralip c. 14. v. 9. Pharao sexcentos, Exodi c. 14. v. 7. Syri trans-Euphratenses septingentos 2 Sam c. 10. v. 18. Sisara nongentos, Iudic c. 4. v. 3. 13. Sobaeorum Rex Adarezerus millenos, 1 Paralip c. 18. v. 4. Sesacus Aegypti Rex, mille ducentos, 2 Paralip c. 12. v. 3. At Salomon Israelis Rex hos omnes supergressus, mille et quadringentos, 1 Regum c. 4. v. 26. et 2 Paralip c. 9. v. 25. quos ille, ne tot currus et equites urbi Regiae essent oneri, per Iudaeae oppida, hinc Curruum urbes dicta, distribuisse legitur 1 Reg c. 10. v. 26. Sicubi vero maior Curruum numerus occurrere videatur, ea loca de mendo esse suspecta, iudicat Bochartus, quem vide omnino Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 9. Nec omittendum, quod Deum, qui equis curribusque suos confidere non vult, Iosuae in mandatis dedisse legimus, ut equis hostium devictorum suffragines succidat, et currus eorum igni comburat, Iosuae c. 11. v. 6. quod a Iosua factum, uti Dominus praeceperat, narratur v. 9. ad quem locum Vide Meditationes Franc. Burmanni.
CURRUS_Secundarius
occurrit Gen c. 41. v. 43. Et iussit (Pharao) eum (Ioseplum) insidere currui secundario. Ubi Arabs Interpres edit. Paris. later alem equum secundum Pharaonis vult intelligi. Namque Currum, pro equo, passim reperias. Et notum, non Regibus solum, sed et privatis binos, aut plutes equos saepe praesto fuisse, ut altero de via fesso, desilirent in recentem. Vide quae de Barbatis ad Istrum, Aelianus in Tacticis, de Moesis Val. Flaccus, Argonautic. l. 6. de Quadis et Sarmatis, Ammian. l. 17. de Romanis Festus, in Paribus equis, de hodiernis Tartaris Io. Bapt. Tavernier, de aliis alii referunt. Sed Hebraea d. l. diserte habent, Et sedere fecit eum in Carru suo secundario. Nempe Reges etiam in bello, praeter primarium Currum, alium habebant secundarium. Quo pettinet, quod de Iosia legitur, 2 Paralip c. 35. v. 24. A curru demissum servi eius imposuerunt super currum suum seundarium.] Ubi Kimchius, Quis solebant Reges duplici curru vehi, quorum primus erat principali, et in altero sedebant, cum opus erat E quo ipso colligere est, tam licuisse Regi vacuum equum, quam vacuum Currum deducere; contra quod e Mgistris nonnulli ne unum quidem equum superfluum Regi divina Lege oncessum fuisse, contendunt. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 9.
CURRUUM_seu_Bigarum_Oppida
2. Paralip c. 8. v. 6. oppida erant, Salomonis curribus destinata. Iosephus, *ta\s2 de\ po/leis2 tau/tas2 a(rma/twn tros1hgo/reus1e], Has autem Curruum Urbes appellavit. Nempe partem equorum curruumque secum servavit, partem, ne-Regiae urbi essent oneri, per Iudaeae oppida distribuit. Et quidem, si Iosepho credimus, equitum dimidia pars Hierosolymae cum Rege commorabatur, at tw= a(rma)twn peri au)to\n e)th/rhs1en o)li/ga], prope se servavit curruum paucos. Fuere autem oppida illa, per quae currus suos equosque Salomon dispersit, nova, et in id ipsum ab eo condita ur Scriptura diserte asserit, a. Paralipom. d. l. In eadem pabulum equis, quantum erat necesse, comportatum. 1. Regum c. 4. v. 28. ubi Septuaginta perabsurde, *ta\s2 kriqa\s2, kai\ to\ a)/xuron, toi=s2 i(/ppois2, kai\ toi=s2 a)/rmms1in e)/feron], vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior l. 2. c. 9. nec non supra, ubi de Curribus Falcatis.
CURSORES
in imperio Constantinopolitano, idem plane quod Viatores priscis Romanis fuere. Non quidem qui in aciem hostilem excurrentes impet um facerent, ut notat Adr. Turnebus, Advers. l. 24. c. 16. sed qui ad Principum ministeria essent idonei. Curopalates, de officiis aulae Constantinop. *prwtostra/twr e)/ni kai\ *defe/ns1wr kours1euo/ntwn, tou/twn ga\r mh/te ta/cin e)xo/ntwn, uh/te fla/mulon i)/dion]. Protostrator est etiam Defensor Cursorum, horum quidem neque ordinem habentium, neque flammeolum suum. Corrippus, l. 3. num. 5. --- --- --- Iamque ordine certo Turba Decanorum, Cursorum, in Rebus agentum. Praecedebant hi Imperatorii Comitatus agmen, et in Palatio cum Decanis, Lampadariis, Mensoribus aliisque militabant, Lampadariis certe iidem iunguntur l. ult. Cod. de div. offic. de quibus iterum modo dictus Poeta, --- --- --- pr enuntius ante Signa dedit Cursor posita de more lucerna. Similes omnino iis, qui in Galliae Regum Palatio dicti les guides des Chemins, comitatum Regium praecedunt, ne quod in viis impedimentum obster, quibus qui praeest, Capitaine des Guides dicitur: uti qui Cursoribus Palatinis praeerat, PRAEPOSITUS CURSORUM appellatur in veter. Elogiis. Ita enim inter alia habet vetus Inscr. SEP. AUG. LIB. ZIBI. PRAEP. CURSORUM. etc. Ut vero paulo latius in historiam Cursorum hic me diffundam: Certe antiquissimos illos fuisse, docemur e Livio, l. 31. c. 24. Hermerodromos vocunt, ingens uno die spatium emetientes: quantum illud, docet variis exemplis Lipsius, Cent. Singul. ad Italos et Hispan. ep. 59. ubi Cursorum tria facit genera, hominum Peditum, Equitum ac Animantium, de quibus omnibus pauca subiungam. Cursores Pedites, quos Hemerodromos, Graeci, Diarios Cursores Latine dixeris celebres fuere: Philippides, qui bello Persico ab Atheniensibus Lacedaemonem, auxilii petendi causa, missus, confccit buluo stadia mille ducenta sexaginta, Plin. l. 7. c. 20. et Corn. Nepos, l, 1. c. 4. ea sint Romana milliaria 157. leucae hodiernae, quae horario spatio definiuntur, 40. Euchidas, ignis sacri petendi causa, ab iisdem Delphos missus, uno die ivit redivitque stadia 1000. emensus, i. e. Romana milliaria 125. leucas hodiernas 31. et quod excedit. Anistis Lacedaemonius et Philonides Alexandri M. cursor a Sicyone Elin uno die 1200 stadia cucurrerunt, sunt leucae 36. et semis. Imo de eodem Philonide scribit Plin. l. 2. c. 71. Ex Sicyone Elin 1200 stadia novem diei confecisse horis: indeque quamvis declivi itinere, tertia noctis hora remensum: additque, Nunc quidem in Circo quosdam 160. mill. pass. tolerare non ignoramus, uno die 40. leucas, in illis Circi spatiis remetiendis, praemii causa quosdam confecisse ostendens. Idem narrat, Fonteio et Vipstano Consulib. annos 8. genitum puerum, a meridie ad vesper am 45. mill. pass. cucurrisse. Posteriore quoque aevo, sub Lcone Imperatore: Indacus quidam fuit, qui in eundo conspeciu (veteris scriptoris verba apud Suidam) subito evanescebat fulguris instar, nec currenti magis, quam volanti adsimilis. Certe quod iter homo mutatis equis uno die conficere non poterat, hoc ipse suis pedibus et sine malestia conficiebat. De Philippo nobili Iuvene, in cohorte Alexandri, qui lorica indutus ac arma gestaus, pedes per 500. stadia Regem comitatus est, vide Curtium, l. 8. c. 2. Et haud pridem Reges Ingae in Pervano tractu Cusoribus sed alia ratione usi sunt; qui per publicas regni vias, in dilpositis casulis habitantes, tanta celeritate per totum regnum iussa clamore nuntiavere, ut omnium equorum cursum ab iis superatum scribant Hispani. Neque diss imilis ratio veterum Gallorum, ubi per istiusmodi homines clamore significato et proximis tradito, quae Genabi oriente Sole erant gesta, ante primam confectam vigiliam, in finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium est 160. mill. pass. Caesar, l. 7. Bell. Gall. c. 3. extr. Sed magis mirandum, quod Diodorus Siculus tradidit: cum Eumenes milites et arma expediret, quosdam Persarum qui 30. dierum spatio aberant, eodem illo die hoc cognovisse, l. 19. etc. Quibus adiunguntur Turcarum Peichi, qui cum securicula in mann et phiala odoratae aquae Byzantio Hadrianopolim die ac noctu pervenire dicuntur, quod intervallum est milliarum Romanor. circiter 160. Diversum genus videtur, quod Laonicus describit, et Ulacidas appellat, de quibus vide infra suo loco. Verus proin Imperator apud Ael. Spartian. c. 5. Cursoribus suis exemplo Cupidinum alas addidit, cosque ventorum nominibus vocitavit, Boream alium, alium Notum, item Aqutlonem aut Circium appellans. Ad Cursores Equites transeo, qui equis vecti publicis et celeriter subinde mutatis mandata deferebant; quod ministerii genus Theodorico Regi apud Cassiodorum, l. 5. Ep. 5. Cursuale ministerium, hodie Gallis la Poste dicitur. Huius inventi auctorem Cyrum facit Xenophon, l. 8. Vide quoque Herodot. l. 8. suntque isti, quos Persae Angaros, item Astandas appellarunt: sed in eo ratio diversa ab illa quae hodie in usu, quod fere per horas hodie disponuntur, cum per dierum spatia olim Equilia talia, inque iis equi et Cursore, constituti sint, An Graeci id genus usurparint, incertum: Memorat tamen Livius, T. Sempronium Gracchum per dispositos equos prope incredibili celeritate, ab amphissa Pellam tertio die pervenisse, l. 37. c. 7. Romanos quod attinet, scribit Caesar, l. 3. Bell. Civil. t. 11. Vibullium, omnibus oppidis, mutatis ad Celeritatem iumentis, ad Pompeium contendisse. Et infra, Nuntios per dispositos equites, de victoria Caesaris, Messanam allatos. Sed id tum nondum peblico sumptu aut cura: primum demum Augustus cursum publicum ordinavit, docente Suetonio in eo, c. 49. verum in vehiculis; siugulares vero equi ac veredi postea accessere. Et de vehiculis quidem ut de Catone, cuius Liv. l. 36. de Iulio Caesare, cuius Sucton. c. 57. Mithridate, cuius appianus, meminere, nil adiciam: Icelus, Galbae libertus, ut patronum Imperii nuncio, et caede Neronis primus laetificaret, septimo ab Urbe die Cluniam (fere in mediam Hispaniam) pervenit. Plut. Annibal, apud Appianum victus a Scipione Adrumetum uno comite venit, biduo et binoctio tria admodum stadiorum milia, h. e. 375. milliar. adeoque in diem noctemque 187. et semis, emensus. Sed quod magis est, nuntius a Maximo Romam missus, ut caedem narraret Maximini, tanto impetu (verba Capitolini, in Maximinis duob. c. ult.) mutatis animalibus cucurrit, ut quarta die ab Aquileia Romam veniret; quod spatium est 788. milliar. Ita in noctem diemque imputes 200. fere milliar. quae ipsa iusta confecit Tiberius Caesar pro exemplo (Plinio iudice) summi cursus, l. 7. c. 20. De equis, qui ut dictum ante et ex Procopio aliisque liquer, successere: Natrat Socrates in Hist. Eccles. sub Theodosio Imperatore Palladium quendam triduispatia ab urbe Constantinopoli ad fines Persarum equitem iilse, totidemque diebus rediisse; quae sunt milliar. 700. in diem paulo minus nostratia 60. quod possint ne Cursores hodierni, dubitatur merito: etsi ratio ista horariae mutationis percom moda est et maximo cursui apta; Cui auctor Ludovicus XI. Rex Gall. dum Carolo Audace caeso, Artesia et reliquo Belgio imminens, nuntios rerum in horas exspectavit, fertur. Cursorum quoque vicem non raro animantes praestant: Regi Aegyptio Marrhae cornix fuit, literas huc illuc docta ferre, cui mortuae sepulchrum Rex condidit, Aeliun. Columbarum inprimis usus olim hodieque frequens; Exempla Tyri a Chriitianis, et Lugduni Batav. ab Hispanis obsessi notissima, quibus internuntiae columbae cum successu inserviere. In Oriente usitatum hunc mandata deferendi morem, per columbas, quae uno die id spatii conficiunt, quod expeditus eques integro sextiduo aegre emetiatur, observavit ac descripsit P. de Valle, Itin. tam. II. quem vide, non deerit pretium operae. Menesius, Arzillae praefectus, audito Fessae Regem Tingin properare, ut eam Christianis eriperet; catellam (quam forte Arzillae per oblivionem civis Tingitanus reliquerat) literis illigavit ad Praefectum illum, et sub noctem destituit in litore, actiter verberatam, quae libera, quantum potest, Tingin cursum intendit, literasque mane pertulit: quod spatium est milliarium circiter 75. Vide Osorium, Lusit Histor. l. 3. uti de hirundmibus infra. Haec omnia tamen superat Ignium, per certa loca, conspectus splenlor, quo pacto Helvetii, ingruente necessitate, dicto citius per omnes suas terras, periculum imminens nuntiare solent, pinu excelso in loco per intervalla flagrante. Quod idem de Anglis memoratur, qui ingruente turbarum metu altissimis palis, Bekyns illi vocant, faces imponunt, quo, velut edicto, brevi omnes moniti ad arma concurrunt, pro aris ac focis dimicatuti. Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom l. 7. c. ult. Paralipom. Sed et Cursores nonnumquam Auctoribus vocantur oi( *taxugra/foi], Notarii, qui notis verba cursim expediebant, de quibus infra. Apud Nic. Uptonem de Milit. officio, l. 1 c. 9. Cursores dicuntur Nuntri peditantes Imperatorum, Regum et Principum, quorum officium est pedibus transire, qui insuper portant arma dominorum suorum in pixidibus depicta, pendentibus in suis cingulis sive cinctoriis supra renes --- Et isti possunt esse milites propter peritiam in offictis habitam, non tamen sunt nobiles et vocantur Milites Caligati, ut C. de Nuptiis L. A. caligatos per Accursium, vide infra Prosecutor. In Ecclesia porro Romana officium Ecclesiasticum Cursoris nomine veniebat, cuius erat Epilcopis Epistolas deferre. Baton. A. C. 44. num. 79. et A. C. 58. num. 102. durantque etiamnum Romae Papae Cursores, qui deferunt mandata eius bullasque divulgant. Sed et in aliis Ecclesiis Cursores satellites sunt Episcopalis Curia apud Dominic. et Carolum Macros, in Hierolex. Plura vide apud Car. du Fresne, Glossar.
CYBELE
Caeli ac Terrae filia, Saturni uxor, aliis nominibus Obs, Rhea, Vesta, Magna mater, Dindymene, et Berecynthia appellata. Cybele atem dicta putatur a Cybelo Phrygiae monte, ubi eius sacra, quae Tertullianus, Apolog. ridet, primo creduntur instituta. Hesych. *ku)bela, o)/rh *frugi/as2; *kube/lh mh/thr qew=n], Quamquam Festus a)po\ to=u kubistei=n th\n kefalh\n] dictam malit, quod Graecis significat in caput saltare, quo genere saltationis Galli, Deae huius sacerdotes, peculiariter in sacris utebantur. aliquando 2. syllaba corripitur. Martialis, l. 1. Epigr. 71. v. 10. Et Cybeles picto stat Corybante tholus. Claudian. l. 1. de Rapt. Proserp. v. 180. Turriger amque petit Cybelen. ----- Quandoque vero producitur. Propert. l. 3. El. 16. v. 35. Vertice turrigero iuxta Dia Magna Cybele. Lucanus, l. 1. v. 600. Et lotam parvo revocant Almone Cybelen. Buxus ei inter arbores sacra. Virg. in Ciri, v. 165. Saeva, velut gelidis Ciconum Bistonis in oris, Ictave barbarica Cybeles antistita buxo, Infelx virgo totä bacchatur in urbe. Claudian. l. 1. de Rapt. Proserp. v. 210. Non buxus, non aera sonant, blandique leones Submisere iubas: adytis gavisa Cybele Exilit, et pronas intendit ad oscula turres. Quamquam ea quoque Bacchi sacrificiis in usu. Papinius, l. 9. Theb. v. 479. ----- Cum Bacchica mugit Buxus, et insanae maculant trieterida matres. Mythologia paucis sich habet: Cybele, sen a monre seu a Cubo dicta, terra est: Corona eius turrita, moenibusque ornata, quid denotet, in aperto. Clavis in manu, indigitat, semina hieme humo condita, sub vernum tempus, velut recluso sinu, prodire. Toga variegata floribus est, a quatuor Leonibus, i. e. anni tempestatibus, currus eius vehitur. Saturnus, eius maritus, tempus est. Diodor. Sic. l. 3. ut et Euseb. praepar. Euang. Cybelen credit medicamenta infantibus salubria novisse, et hinc originem fuisse fabulae. Nic. Lloydius. Vide Natal. Com. Rossaeum. in Mystagogo Poetico. Coeterum Infans exposita in monte Cybelo ibique a feris nutrita, postmodum a pastoris cuiusdam uxore reperta est, unde ei nomen. Tympana, fistulas et cymbala invenit; hinc aerea tympana in eius sacris locum habuere, buxusque. Clavian. de Raptu, l. 1. v. 210. Non buxus, non aera sonant. Ubi aera, non tantum tympana, sed etiam nolas campanasque indigitant, secundum Dempsterum. Auson. Ep. 25. v. 20. Cymbala dant flictu sonitum, dant pulpita saltu, Icta pedum, tentis reboant cava tympana tergis. Isiacos agitant Mareatica sistra tumultus, Nec Dodonaei cessat tinnitus aheni. In numerum quoties radiis ferientibus ictae Respondent dociles moderato verbere pelves. Pinus eidem dicata fuit, propter Atym, puerum ei in delitiis, sub ista arbore iacenrem. Unde Cybele Iovem sic alloquitur, apud Virg. l. 9. Aen. v. 85. Pinea silva mihi multos delecta per annos Lucus in arce fuit summa. ----- ----- Hinc Firmicus, de errore profanar. Relig. in sacris, inquit, Phrygus quae matris Deum dicunt, per annos singulos arbor pinea caeditur, et in media arbore simulacrum iuvenis subligatur. Aur. Prudentius in Romano Mart. v. 196. An ad Cybelles ibo lucum pineum? Puer sed obstat Gallus ob libidinem, Per triste vulnus, perque sectum dedecus, Ab impudicae tutus amplexu Deae, Per multa matris sacra plorandus spado. Atys videlicet, qui quo fidem Deae non servasset, furore ab hac immisso se ipsum sub pinu castravit, unde hic pinui honor. Alii insummet in pinum a Cybele conversum fingunt. Utriusque venerationem in his sacris usitatam, multis prosequitur Catullus, Epigr. 62. unde Taurobolii et Criobolii mentio, apud Iul. Firmicum, libro Epigr. supra laudato, et in inscr. a Ioh. Wowerio annotara, DIS. MAGNIS. MATRI. DEUM. ET. ATTIDI. SEXTILIUS. AGESILAUS. AEDISIUS V. C. CAUSARUM. NON. IGNOBILIS. AFRICANI. TRIBUNALIS. ORATOR. TAURIBOLIO. CRIOBOLIOQUF. IN. AETERNUM. RENATUS. ARAM. SACRAVIT. DD. NN. VALENTE. V. ET. VALENTINIANO. IUNIOR. AUGG. COSS. Quando eius sacra in urbem Romam recepta sint Pessinuntemque missi, qui Deam arcesserent, vide Strab. l. 10. Liv. Dec. 3. l. 9. Sueton. in Tiber. c. 2. Sil. Ital. l. 17. Punic. etc. Sacrificabant autem er porca Praetores quotannis, per sacerdotem uttinsque sexus e Phrygia, ubi primitus culta fuit. Hi ritu patrio amictu variegato seu synthesi induti, imaginem Deae per plateas vicosque urbis ferebant, palmis pectora ferientes, cymbalaque pulsantes, magna populi insequente turba, inter eundum autem vel saltandum potius, ab obvio quovis stipem perebant, hinc *mhtragu/rtai] et Circulatores Cybeleii dicti: qui quod ebrietate aliilque sceleribus infames erant, nomina haec in Proverb. abiere, de hominibus nauci et nullius penitus pudoris; nec libero proin homini id officii subire licebat. Dicti vero sunt Cybeles sacerdotes communiter Galli, sub capite Archigallo, qui primus cymbala (unde et pocula illis in tympani formam) praelata pulsabat. Vide in voce Galli. lidem Corybantes nonnullis vocitati sunt, ut et Curetes, Idaei, Dactyli ac Lares, it. Telchines, de quibus vide suis locis. Hi in caput saltantes, vel illud rotantes, Serv. sacra peragebant: apud Apuleium, Milesiar. l. 8. diu capite demisso cervices lubricis intorquentes motibus, crinesque pendulos rotantes in circulum, et nonnumquam suos incursantes musculos; ad postremum ancipiti ferro, quod gerebant, sua quisque dissecabant brachia, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom l. 2. c. 4. et Thomae Dempsteri Paralipom. Adde Barthium ad Statium. Nomina Cybeles varia. Berecynthia, a monte Berecyntho in Phrygia. Dea Syria. Dindymene. Idaea mater. Magna mater. Mater Deum. Ops. Pessinuntia Dea, a Pessinunte Phrygiae oppido. Phasiana, vide infra. Rhea. Tellus.
CYCLUS_Paschalis
ad Lunae aetatem et diem Paschatis inveniendum. Vide Gassendum, Kal. Rom c. 4. de Cyclo Aureo, cuius apud Computistas passim mentio, ex MS. Thuan. haec affert Car. du Fresne: Prima dies Iani quae Ianua dicitur anni, * Taurum tenet ne posterus ordo vacillet: Maiori numero debetur tertius ordo, Sicque minor sequitur, maiori continuatur Per duodena loca, non est haec regula vera. Undeno Februi numerum coniunge sequentem. Sunt quoque sex menses, Iulius prior atque sequentes, His, quamvis crescat, undenis summa propinquat. Octavo minor numerus sequitur, aec continuatur, Octavo succedentem coniungit a in all. October quintus prope debet habere sequentem. Nonarum quartis dnodeni denique mensis Terdecimum numerum coniunctos atque secundum. Linea sola tamen nemo sic esse recuset: Tali quippe modo componitur Aureus ordo.
CYMBALUM
inter Cybeles inventa, in cuius sacris Archigallus primus cymbala praelata pulsabat, ex aere fuit. Iuvenalis, Sat. 9. v. 62. Cymbala pulsantis legetus fiet amici. In quae verba vetus Scholiastes, Archigalli, inquit, cymbala percutientis. Ita Claudian. in Eutrop. l. 1. v. 277. Vel si saera placent, habeas pro Marte Cybellen; Rauca Celaeneos ad tympana disce furores: Cymbala ferre licet, pectusque illidere pinu, Inguinis et reliquum Phrygiis abscindere cultris. Ubi Cymbala ferre, recte dictum, ad officium archigalli designandum, inquit Dempsterus: Inde et quoscumque effeminatos, tympana vel cymbala gestare dicebant Veteres. Plautus, Truculento Sc. Ite. v. 49. Moechum malatum, cincinnatum, umbraticolam, tympanotribam Amas? Et quia Cymbala usitata in cybeles sacris, hinc et poculis usi sunt sacerdotes eius, cymbalum referentibus, parva autem erant, et cava, sine sundo ac autibus, proinde mollia ac parum viris convenientia: ut locus sit datus Demostheniconvicium faciendi Mipiae, quod eis parum castrensibus biberer, Dorotheo auctore apud Athenaeum, l. 11. Dicebantur etiam Clemmanteres, quod Graeci kle/mmuda] vocant formam operimenti testudinis. Plin. l. 33. c. 11. Mox additum argentum in angulis, lineasque per commissuras; tympana vero se iuvene appellata Stateras, et lances, quas antiqui Magidas appellaverant, Plautus, --- --- --- --- Insum etiam Pauxillum argenti, levibus tensum tympanis, Limari. In orgiis porto Bacchi Cymbalorum tympanorumque usum fuisse, ut et buxi, notat ex poetis, supra laudatus Th. Dempstetus, Paralipom. ad Ioh. Rosini Antiqq. l. 2. c. 4. quem si lubet, vide. Eleganter autem ca discribit Rhabanus Maurus ex Antiquis, Comm. in librum Iudith, Cymbala sunt parvissimae phialae permixtis metallis compositae, ventricula sua in lateribus habentes, quae artificiosa modulatione collisae acutissimum sonum delectabili consonantia vestituunt. Illis a)lalagmo\n] Apostolus, 1 Corinth c. 13. v. 1. tinnitum Catullus, Virgilius. Ovidius, Alii; sed flictum dat Aufonius, unde colligas nequaquam lenem eorum fuisse sonum, neque quem Cymbala nostra hodie habent, quem tinnitum dixeris, ahenis pulsatis ab eo datum potius. Ep. 25. v. 16. 20. Dindyma Gargarico respondent contica luco. Cymbala dant fliclu sonitum --- --- Et paulo post, v. 22. Nec Dodonaei cessat tinnitus abeni, In numerum quotiens radiis ferientibus ictae Respondent dociles, moderato verbere, pelves. Fuere vero eius figurae, qui cotyledonis folia, Latini umbilicum Veneris vocant. Coxendicibus assimilat Plinius, l. 25. c. ult. acetabulis Isidorus, Origin. l. 3. c. 21. Ambabusque manibus terant enim utrinque manubriata, in extima concavitate, apprehensa et complosa concussaque sonum edebapt. Inde Cymbalistriae, quas saepius Romae in scalpturis Bacchanalium sacrorum occurrere, notat Laut. Pignorius, Commentar. de Servis, ubi veterum Cymbalorum formam aeri incisam exhibet. Atque haec de Cymbalis, in Sacris Ethnicorum, usurpatis. Sed et in veri Dei cultu, qualis in V. T. vigebat, Cymbala adhibita, legimus Psalm. ult. Landate eum Cymbalis sonoris: de quibus adi Cocceium, Commentar. ad. l. In Historta Vezeliac. l. 4. Cymbalum refectorii, campana est. qua Monachi cientur ad sese reficiendos. Ad Ecclesiam quoque Cymbalo Monachos accitos, colligitur ex Vita Telliai Episcopi Landav. c. 2. Sed et Cymbalum pulsatum ad mortuos indicat Gregorius M. Dial. l. 1. c. 9. In Choro quin eriam Cymbalum flatuit Beletus, de Div. offic. c. 86. apud Car. du Fresne, Glossar.
CYNOSBATOS
quasi sentis canina, arbor spinosa, Dioscoridi memorata inter eas, e quibus sepes vivae olim fiebant: utpote quae a)ei/fullos], non minus ac rubus et rhamnus et oryacantha, congeneres spinae. Illi in parabola Iothami Abimelechus comparator Iudic c. 9. v. 15. qui cum Gideonis nothus esser, occisis filiis eius septuaginta, tyraimidem invaserat, sed in felici successu, iuxta ultima parabolae verba: Sin minus, exeat ignis e cynosbato et absumat cedros ipsas Libani. Simile quid legimus, in parabola Ioasi Regis Israelis 2 Regum c. 14. v. 9. ubi is Amaziam Regem Iehndae spinae assimilat, quam bestia agrestis in Libano conculcavit. Vide Salmas. ad Solin. p. 270. et infra in voce Oxyacantha.
CYPRIARCHES
*kupria/rxhs2], epitheton Nicanoris, 2. Maccab c. 12. v. 2. Vide Dominio. Macrum Hierolex.
CYPRUS
insul. ex maximis maris Mediterranei, notissima in sinu Issico inter mare Cilicium et Syriacum, ob Ortu in Occasum extensa, vix 60. milliar. ab ora Syriae, et circuitus 550. mill. pass. circiter, fertilitatis tam eximiae, et merallorum adeo ferax; ut Macaria olim, h. c. Beata dicta sit. Unde Virg. l. 1. Aen. v. 625. --- Genitor tum Belus opimam Vastabat Cyprum. -- --- Et propius ad etymon Horat. l. 3. Carm. Od. 26. v. 9. O! quae beatam Diva tenes Cyprum. Amm. marcellin. l. 4. Cyprum insulam procul a coutinente discretam et portuosam, inter municipia crebra urbes duae faciunt claram, salamis et Paphos, altera Iovis delubris, altera Vencris templo insignis. Tanta autem, tamque muliiplici fertilitate abundat rerum omnium, ut nullius externi indigens adminiculi, indigenis, viribus a sundamento ipso carinae ad supremos usque carbasos aedificet oner artam navem, ommibusque ornamentis instructam mari committat. Mitum de hac Insul. referunt Historiae, nullum ibi ram accurate unquam sepeliri potuisse, quin altero die indignabunda qu asi tetra sponte reiceret cadaver, durasseque id, donec Ericus II. Daniae Rex, cum Hierosolyman peteret, morbo ibi prius, mox morte interceptus voluit ibidem sepeliri. Zevicotius, Notis in Foorum, l. 3. c. 9. Christianam fidem hic primus D. Paulus docnit, cum Barnaba, cuius hic tandem occisi corpus A. C. 385. sub Zenone, repertum. concilium ibi A. C. 399. contra Origenistas, Socr. l. 6. c. 9. Sozom. l. 8. c. 14. A. C. 643. contra Monotheleras. Baron. Multis nominibus olim appellabatur, trste Plinio, l. 5. c. 31. Acamantis, Cerastis, Amathusa, Aspelia, Cryptos, et Colinia; qui illam insuper in 9. Regna divisam refert, vide infra. Item Sphecia, ut Eustath. docet ex Lycophrone. Festus Aerosam dici scribit, quod in ea plurmum aeris nascatur. Ital. Cipro. Turc. Cupron dodie. In ea Venus colebatur, unde Cypria, Cypris, et Cyprigena dicta. Horat. ad Penerem, l. 1. Carm. Od. 3. v. 1. Sic te Diva potens Cypri. Factum autem id propterea monet Camers, quod mos esset Cypriis, virgines ante nuptias prostituere, ut dotalem pecuniam quaererent, Iustin. l. 18. c. 5. quem ab ipsa Venere institutum asserit Lactantius, l. 1. c. 17. A Cypro Cinyrae filia nominari volunt, Sleph. *ku/pros2 nh=s1os mega/lh en tw=| *kamfuli/w| ko/lpw| a)po\ *ku/prou th=s2 qugatro\s2 *kinu/rou]. Ita etiam Constantinus ex Philo Stephano peri nh/s1wn], et Ister en a)poiki/ais2 *a)igupti/wn]. Melius quam Eustath. in Dionys. cui Cyprus est filius Cinyrae. Nam muliebre nomen est *ku/pros], quod in nus fuit apud Phoenices, uti docer Scalig. ad Euseb. p. 149. Lucan. l. 8. v. 716. Quaestor ab Icario Cinyraeae litore Cypri. Tamen, quia Cyprus Cinyrae filia, neque in fabulis, neque in historia celebratur; quod sequitur apud Stephanum et Eustarhium, arridet magis, dici Cyprum insulam a)po\ e)kei= fuome/nou a)/nqous2 ku/prou], a Cypri flore, qui ibi nascitur. Cyprus est Arabum Alhenna], non ligustrum, ut multi volunt. Ebraeis dicitur Copher]. Cant c. 1. v. 14. et c. 4. v. 13. neque vero est absimile, inde vocari Cyprum insulam, cum rara alioque planta, et eximia, ibi plurima proveniat. Plin. l. 12. c. 24. ubi de Cypri generbus: Optimum habetur e Canopica in ripis Nili nata: secundum Asealone Iudaeae: tertium Cypro infula odoris suavitate. Inde fragrans Homero in Hymnis, n. 4. v. 66. *seuat) e)pi\ *troi)hn, prolipou=s1) e)uw/dea *ku/pron]. Nic. Lloydius. Divisa fuit alias in quatuor partes: Salaminiam ad Ortum, Paphiam ad Occasum, Lapuhiam in Boream, et Amathusiam, ad Austrum. Hodie in duodecim partes dividitur, quarum nomina sunt, Nicosia, Famagusta, olim Tamassus, Paphia, Andima, Limissum, Masetum, Salinae, Messaria, seu Sivori, Crusocus, Pentalia, Cerinae, et Carpassus. Pagi in universum sunt, 850. Primo sub propriis Regibus, quorum ultimus Prolemaeus, sentiens Caronem contra se venire, mortem sponte sumpsit. Sic cumimmensis opibus in Romanorum porestatem Insula venit, quibus haec unica belli causa erat, quamvis excusent alii et in Prolemaeum Clodiumauq reiciant, ut Strabo, l. 14. Velleius, l. 2. c. 45. Dio, l. 38. Neminem enim latet Romanorum eo tempore avaritia, quam exprimit Galgacus, apud Tacitum, Agric. c. 30. Romani, si locuples hostis est, avari: si pauper, ambitiosi. Et improbant factum hoc summopere Cicero, pro Domo, c. 8. Marcellinus, l. 14. c. 27. Ruffus, c. 13. Sic ergo, mandara Publio Clodio Tribuno Duce, socii vivique Regis confiscatione, Canisium familiarem suum in Cyprum praemisit Cato, qui Ptolemaeo, ut sponte legi Clodiae cederet, persuaderet: darurum ipsi Dopulum Romanum Veneris Paphiae sacerdotium, quod ut opulentissimum, ita praecipuae dignitatis apud Cyprios, habebatur. Sed Rex, hausto venenco, ab ea contumelia sese liberavit. Confectam pecuniam septem millium talentorum scribit Plutarchus: quam praedam dignam iudicarunt Romani, propter quam unius Insulae Rex regno expellerctur. Vide Florum, l. 3. c. 9. Postea Cyprus a Iulio Caefare Cleopatrae Aegypti Reginae concessa est, sed post mortem eius ad Romanos rediit. Post divisum Imperium Romanum Graecis paruit, quibus illa erepta est, a Muhavia Saracenorum ductore, cum Arado et Rhodo, A. C. 656. Guil. Tyrius, l. 19. c. 20. Aaron postea Saracenus, hic templis destructis, Christianos expulit, A. C. 807. seqq. temporibus sub imperium Graecorum rediit. Verum post haec Richardus Angliae Rex cum contra Saracenos ducens, A. C. 1191. tempestate ad Insulam deiectus, ab Insulavis non admitteretur, vi eam occupavit, Isaco devicto, et cuidam Gallo Guidoni de Lusiguano in regnum dedit. Huic Reges successerunt continua serie, (e quibus Hugo ab Hospitalariis depositus est, A. C. 1306.) donec in Genuensium clientelam pervenit. Dein Venetis, ex dono Catharinae Corneliae, uxoris Iacobi usurpatoris, Carlora exclusa, paruit ab A. C. 1472. ad A. C. 1560. quo Turca Selimus bello Venetos aggressus, Cyprum ipsis eripuit sequenti annoo. A quibus in 11. partes dividitur. Caput regni Nicosia, in medio Insul. sere rotunda; secunda Famagusta, urbs permunita, in ora Orientali cum portu capaci; rertia Ceraunia, Cerines; Quarta Paphos, Baffo, in Ora Occidentali, Reliquae sunt parvi momenti. Baudrand. Olim 9. Reges Insulae praefuerunt, qui tamen omnes in Regis Persarum clientela erant, Diodor. Sic. l. 16. In Cyprium exilium missi a Constantino Copronymo Monachi Iconolatrae. Prope Cyprum Hugo ultimus Hierosol. Rex Sultani victoris arma fugiens naufragio periit, A. C. 1291. Urbes Cypri Episcopales olim. Amathus. Arzus. Carpasium. * Ceraunia. Curium. Fama Augusta, olim Hamacostos, et Ammochostus. Leuca. * Leucosia Metropolis Latina Paphos vetus et nova. Salamis Graeca Metropolis. Soli, nunc pagus ut coeterae asterismo carentes, etc. Vide Ferrar.
CYRENIUS
totius Syriae Praeses, ab Augusto Caesare constitutus, per quem censum, universamque descriptionem Caesan sieri iussit. Luc c. 2. v. 1.
CYTHERA
orum, insula in ora Peloponnesi contra Cretam, ut scribit Strabo, quinque mill. pass. a Maleae promontorio, 15. milliar. ab Aegialia, 45. ab ora proximiori Cretae distans, hodie Cerigo Sophiano. A Sinane Cigala Archipelagi YPharos et specula Turcarum vocata. Olim Spartanorum propugnaculum et receptaculum navium, quae ex Aegypto et Libya redibant. Veneti tum dedicata. Virg. l. 10. Aen. v. 51. Est Amathus, est celsa mihi Paphos, atque Cythera. Ovid. l. 4. Fast. v. 286. Deserit, et Veneri sacra Cythera petit. Inde Venus ipsa Cytherea. Virg. l. 1. Aen. v. 261. Parce metu Cytherea, manent immota tuorum Fata tibi. ---- - -- Sic dicta --- *o(/ti pros1e/kurs1e *kuqh/rois2]. teste Hesiodo, *qeogon]. v. 198. id est, quia e mari emergens ad Cythera primum appulit. Hic Venus, ut in Cypro, Armata fuit. Pausan. in Laconicis, *a(/uth de/ h( qeo\s2 co/anon w(plis1me/non]. Cythera dici vult Steph. a)po\ *kuqh/rou tou\ foi/nikos]. Sed Cytherus ille Phoenix, cum aliunde non sit notus, tam Cytheram insulam quam Cithaeronem Boeotiae montem celebrem Phoenices appellasse putat Borhartus o( me/gas2], l. 1. Chanaan, c. 22. a cethera, i. e. a petris. Chaldaeus Interpres, ubi de cuniculis, Proverb c. 30. v. 26. Faciunt sibi domicilium in petris], Nam ut Boeoriae Cithaeron (de quo supra) ita Cythera insula Scopulis scatet. Mercator in Cytheru: Oppidum habet eiusdem nominis (in colle) ac multos portus. sed parum tutos, atque circa ipsam insulam sparsi sunt plures scopuli. Proinde apud Eustath. in 3. Iliad. Cythera, inquit, quidam eandem esse insulam volunt cum Granve, quia *kranao\s2] asperum sonat et confragosum. Quin et purpurae, quae petrosis et calculosis locis maxime gaudent, circa hauc insulam multae fuerunt, unde et Porphyris et Porphyrusa dicta est: Plin. l. 4. c. 12. Cythera cum oppido antea Porphyris appellata. Aristoteles apud Stephanum, *e)kalei=to de\ *porfurou=sta dia\ to\ ka/llos to\ para\ tw= porfurw=n], i. c. Eustathio interprete dia\ to\ kalli/stas2 e)/xein porfu/ras2]; quas purpuras, quod scopulis aut calculis plurimum gaudere diximus, Plinius idem testatur his verbis, l. 5. c. 1. Ebori, citroque Cylvae exquiruntur, omnes scopuli Coetuli muricibus ac purpuris. Et l. 9. c. 37. Purpurae calculosae appellantur a calculo maris mire apto conchyliis. Oppian. l. 1. Halieut. 1 v. 314. *polla\ me\n en pe/trhs1i, ta\ d) en yama/qohs1i ne/montai], Multa quidem in petris, quaedam nascuntur arenis. Nic. Lloyd. Est prima Archipelagi Insul versus Occasum, sub Venetis. Circuitus est 60. milliar, circiter, Tomas. Porcaccio. Portum habet Delphinum, in parte Australi. Coeterum Proveditorem ibi Veneti habent, et arcem; unde sereno caelo Candia Insul prospici potest. Medio itinere exigua Insul. est Cetrgoto, ad Nobilem Cythereum Macarioti pertinens. in qua nihil praeter silvestres carpas. In ipsa ucro Cythera generosae vites, et probae notae falcones, praeter alia, leporum, coturnicum, turturum imprinis vim ingentem, reperiuntur. Ibidem regiae Menclai rudera, et rupem in cameram excavatam, quam Balneum Helenae incolae vocent, ostendi, refert Iac. Sponius ubi supra, Part. i. p. 164.