meridiem anno septuagesimo tertio, cum vixisset annos quadraginta dies nonaginta, horas duas, minuta quinquaginta, iamque prorsus exstinctae essent vires corporis , inter preces et suspiria continua, discessit beata anima, ad illam caelestis Academiae et Ecclesiae sapientiam et lucem, quam diu avide expetiverat: sicut iter faciens noctu in locis horrendis et ignotis, valde optat solis ortum, et laetatur conspecta aurora.

Elatus est frequenti funere, et monumentum eius tali inscriptione honoratum:

IOACHIMO CURAEO FREISTADIENSI DOCTORI PHILOSOPHO ET MEDICO IN URBE GLOGOVIENSI, SACRARUM LITTERARUM PERITISSIMO VIRO PIETATE, SAPIENTIA, VIRTUTE, ELOQUENTIA, DIGNITATE, PRAESTANTI, PIE DEFUNCTO DIE XXI. IAN. AN. CHRISTI M. D. LXXVIII. AETATIS VERO SUAE XLI. ANNA UXOR MARITO, LIBERIQUE PATRI CARISSIMO H. M. P. C.

Hic tegitur magnus parva Ioachimus arena, Curaeus, lumen Slesica terra tuum. Ingenio summus, medica celeberrimus arte: Mortuus et vivus, maxime CHRISTE, tuus.

Praecisa est, velut a texente, vita mea: dum adhuc ordirer, Dominus succidit me. Iesa. 38.

Ingenii vim huius viri ostendunt praeclara ipsius monumenta: historia patriae, quam nominavit, gentis Silesiae Annales; quos descripsit iudicio gravi, et sermone luculento; ita ut ubere