Discet et ex illis coquus ingeniosior hortis, Apparet ut domino fercula rara suo. Te Bacchus, te flava Ceres, te rustica turba, Te Satyri et Fauni, Naiadesque canent. Fortunate! tua frueris qui laude superstes: A Iove quid magno maius, amice, petas?

Haec de Dodonaeo ex Suffridi Petri decade 13: de scriptoribus Frisiae: Academia Lugdunensi: I. Posthii parergis: et bibliothecis.

IOANNES CRATO A CRAFFTHEIM.

EXCEPIT Ioannem Cratonem in hanc lucem editum Vratislavia, metropolis Silesiae: cuius Res pub. non tam amplitudine, splendore, et opibus; quam artium litterarumque scientia cum optimis et moratissimis quibusque civitatibus in orbe Christiano certat. Incidit aetas eius in id tempus, quo de rebus maximi momenti in imperio Germanico controversiarum certamina exstiterunt. Natus est enim anno Christi decimo nono, supra millesimum, quingentesimum, Novembris die vicesimo: quo ipso anno Carolus V. Imperator designatus est; et Lutherus primatum Papae Disputatione Lipsica et scriptis editis. contentione magna oppugnare coepit: ut initia maximarum mutationum non obscura sese id temporis darent. Quae quidem mutationes cum consequentibus annis in actum eruperint; anni Cratonis primi in ipsa epitasi reformationis Ecclesiarum et scholarum versati sunt. Nati eodem Christi anno sunt Theodorus Beza, et Rodolphus Gualterus, ille quidem in Vezeliis Aeduor. oppido d. 24. Iun I. Gallia, hic autem in Tiguri d. 9. Nov. Adi vitas Theolog. Helvetiis; quorum praeter ceteros est nobilitata eruditio. Eos igitur Crato aequales se habere solitus est praedicare. Parentibus editus est, haud maximis quidem fortunis; vitae tamen gravitate et integritate plenis: patre Christophoro Craffto; cuius operae Rei pub. ad tempus vere longum magno usui fuere. Is ad honestam senectutem vixit; et annos septem et septuaginta complevit. Matre vero Anna Bidermanna, de qua pietatis et virtutis fama et opinio praeclara fuit. In hos etiam mortuos amorem studiumque suum declaravit Carto; cum anno Christi quinquagesimo septimo monumentum e saxo faciendum eis curavit, in templi Elisabethani coemiterio; in quo hanc epigraphen versuum suorum, tamquam elogium incidi atque notari voluit.