04/2005 Ruediger Niehl markup
text typed (without Italics, Macron accents and several margin notes) - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header
07/2006 Jutta Jäger; Ho Wai Ming markup
spell check partially performed
05/2007 Reinhard Gruhl markup
many corrections inserted (especially in uncertain passages); corrections from the errata list integrated (except the strange items: 94. 58 iam. 239. 41. immitti. 414. 17. suppeditatum. and the Greek passage: 118. 17.)
01/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s001

VITAE GERMANORUM PHILOSOPHORUM: QUI SAECULO SUPERIORI, ET QUOD EXCURRIT, PHILOSOPHICIS AC HUMANIORIBUS LITTEris clari floruerunt. COLLECTAE A MELCHIORE ADAMO. Cum indice triplici: personarum gemino, tertio rerum [illustration:

FATA VIAM INVENIENT

Jona the Prophet kneeling and praying on the shore with the big fish in the background that saved his life in the storm]
HAIDELBERGAE Impensis IONAE ROSAE Librarii Francof. Typis Iohannis Lancelloti, Acad Typograph. ANNO MDCXV.



image: s002

IN VITAS PHILOSOPHORUM GERMANORUM a MELCHIORE ADAMO concinnatas IANI GRUTERI Trochaicum.

DUM tu, ADAME, fascem in unum luculenter colligis
Aliteis Apollinares oscinesque Palladis,
Queis adhuc superbus est fons Pegasi, ac biverticis
Quos adhuc crebris susurris arbores iugi sonant:
Dumque eorum item in tabella florulenta publicas
Inde vitas, inde scripta; non modo tuos facis
Aliteis Apollinares Oscinesque Palladis,
Queis adhuc superbus est fons Pegasi ac biverticis
Quos adhuc crebris susurris arbores iugi sonant;
Insolubili at quoque illos demereris vinculo,
Quos modo per antra Pindi, perque Daphnes laureas
Fax rapit sacrae Minervae, ter triumque virginum.
Quare et isti et illi utrinque profitentur publice,
Vitam item tuam Monetae litteris smaragdinis
Marmore aureo inscribendam, fas cui ac ius vivere
Orbe donec literato hoc nostro erunt superstites
Alites Apollinares, Oscinesque Palladis.



image: s003

ILLUST. GENEROSIS, MAGNIFICIS AC NOBILISSIMIS VIRIS, MELCHIORI a RECHENBERG L. B. IN WARTEMBERG, SLAVA, ROTENBURGI; Sacrae Caes. Maiest. [abbr.: Caesareae Maiestatis] Consiliario: CHRISTOPHORO GEORGIO A BERG, IN HERNDORFF et CLADEN; FREIWALDAE et BURAE hereditario, Tribunalis GLOGOVICI adsessori regio: IOANNI A BERG IN HERNDORFF ET CLADEN: TOBIAE DE BREGOSCHUTZ ET SCHWANENSEE cognomento SCULTETO: Bellaquimontii et Hirsfeldae hereditario: S. Caesar. Maiest. [abbr.: Sacrae Caesareae Maiestatis] consiliario et commissario: S. Palatii Comiti, Fiscique regii per Silesiam et Lusatiam inferiorem PATRONO MAGNIFICIS MUSARUM FAUtoribus ac Promotoribus Cum cultu et obsequio perpet. L. M. Q. D. D. C. [abbr.: Libens meritoque dat, dicat, dedicat, consecrat] MELCHIOR ADAMUS.



image: s004

EPISTOLA

GRAVISSIME semper a sententiosissimo illo Seneca cordati omnes scriptum exsistimarunt: Hoc debemus virtutibus: ut non praesentes solum illas, sed etiam ablatas e conspectu colamus. Nam, ut idem ait, esse plures bonos iuvat: si gratia bonorum non cum ipsis cadat: et exempla in utramque partem valere plurimum, vel unus Flaccus confirmat, dum ita de sese:

-- -- insuevit pater optimus hoc me
Ut fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando.

Exemplis nimirum et virtutes cum oblectatione implantantur, benigneque foventur: et vitia cum pudore exstirpantur: severeque vindicantur.

Hoc fine a complusculis iam annis id mihi studio inter alia habui: ut GERMANORUM vitas, res gestas, scripta, virtutes, nec non et vitia, qui superiore illo, et quod excurrit, saeculo eruditae doctrinae nomine floruerunt; deque posteris nobis bene meriti sunt; unde unde possem, conquirerem; ac certis voluminibus, iuxta disciplinarum genera, observata temporum serie, stylo simplici ac compendioso complecterer, et summatim, non in otio Iovii Nuceriniano coagmentarem. Primum igitur volumen PHILOSOPHIS, ET QUI AD EOS, PHILOLOGIS, POETIS, ORATORIBUS, HISTORICIS,


image: s005

MATHEMATICIS, ac si qui alii in talium censu, est adsignatum: alterum MEDICIS clinicis, et elegantibus chirurgis: tertium IURECONSULTIS et POLITICIS: ultimum ac supremum THEOLOGIS tribuitur: qui regnum CHRISTI voce atque scriptis propugnarunt et propagarunt. Versati quidem ante nos hoc in stadio fuerunt et alii: sed, quod modeste dixerim, nec ita plene, nec hoc ordine. Ego sane hac quali quali opella nihil aliud quaero; nisi aeterni Numinis gloriam, a cuius bonitate hi boni et magni viti: nisi Virtutis et Doctrinae exempla, quae nobis itidem earum rerum sint incentivum: nisi charissimae patriae, quae maximam nostri ortus partem sibi vendicat, en comium et decus, si fas sic loqui, sempiternum.

Illustr. [abbr.: Illustris] autem VESTRAE MAGNIF.tiae [abbr.: MAGNIFICENTIAE] ac GENEROSIT.tis [abbr.: GENEROSITATIS] nomen primo huic PHILOSOPHORUM volumini praescribere visum est: primum ut patrocinium libro contra dentes Theoninos atque Zoilos, si qui futuri sunt, invenirem: et auctoritate Vestra communirem. Deinde, quae vere princeps est causa, ut pro beneficiis summis, a singulari munificentia magnifici illius IOACHIMI BERGERI, nunc e)n a(gi/ois2, et a me sine pia observantia numquam nominandi, in studia mea, quem numquam vidit, liberalissime profectis, aliquam saltem grati


image: s006

animi ederem significationem. Qua enim heros ille fuit pietate in Deum, amore in ecclesias, in scholas remque litterariam universam, non solum dum vixit ingenuos iuvenes, honestarum artium studiis deditos suis stipendiis munifice fovit: in Academiarum spatiis excolendos curavit: excultos et praeparatos, vel ecclesiis verbo pascendis, vel scholis disciplina regendis praefecit, aliisque praeficiendos commendavit: verum etiam ut perpetuum Rei publ. [abbr.: publicae] Christianae, et SILESIAE nostrae dulcissimae patriae, id beneficium esset: testamentum legitime fecit: grandem pecuniae vim alendis tenuioris fortunae studiosis eo legavit: et dispositionem illam voluntatis suae summi Magistratus RODOLPHI 2. Augusti adsensu et approbatione confirmavit: Vosque, Viri illustr. [abbr.: illustres] et magnif. [abbr.: magnifici] exsecutores eius post obitum suum nominavit. Dignus certe, dignus hic heros, et nutricius ecclesiarum atque scholarum, alterque Abdias est; qui memoria celebretur immortali: a quo immortalia in ecclesiam orthodoxam, in rem litterariam, in tenuiores omnes, merita. Nec dubium est ullum; quin sanctissima et beatissima eius anima, nunc non in Elysiis et ficticiis poetarum campis; sed in concilio beatorum angelorum, atque electorum hominum, aevum agat aeternum: et, amarantina gloriae corona illustris, summo triumphet


image: s007

gaudio, inter principes Iosias ecclesiae nutricios, inter Christianos Ebdemelechos: qui prophetas in nomine prophetae receperunt: qui Eliis egentibus et Ieremiis vexatis subvenerunt: aut ut Maronis versu dicam, quem Augustinus alicubi in Aeneide reperiri miratur;

Quique sui memores alios fecere merendo.

Hic hic est divitiarum maximus et verissimus fructus: hoc est, in arcam DEI divitias suas conferre: hoc est fluxum et fragile bonum facere sempiternum; adeoque thesauros suos custodi DEO credere: ubi non furem timeas, non rubiginem, non tyrannum.

Quid iam, quae tertio me loco ad hoc, quod feci, faciendum invitarunt, quid dicam de vestra, Viri illustr. [abbr.: illustres] et magnifici, singulorum summa praestantia? quid de virtutum splendore et magnificentia? quid de singulari doctrinae rarissimae copia? quid de prolixa in litteras ac litterarum cultores beneficentia? Voluminis hoc, non epistolae argumentum esset: et alibi fortassis etiam a nobis exsequendum. Nunc satius fuerit, opinor, rectiusve fecero; si plane hic tacuero; quam si parce aut ieiune laudaro: aut forte illud audire cogar; quod cuidam virum extra controversiam egregium laudanti, alius hisce occinuit: ecquis enimvero eum vituperat?


image: s008

Accipite ergo, Viri illustres ac generosi, Maecenatesque magnifici, et serena fronte accipite, scriptum hoc bono a me consilio, bonorumque subsidio collectum: quod volo esse testem Bergerianorum meritorum, meaeque in nobilissimam ac generosissimam familiam pietatis numquam intermoriturae pignus: et tuemini mihi, o Musarum antistites, viros istos GERMANOS hic descriptos:

Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas:
In quorum plausus docta theatra sonant.

Sic DEUS IEHOVA, V.ras [abbr.: Vestras] Generosit.tes [abbr.: Generositates] et Magnific.tias [abbr.: Magnificentias] , quam diutissime ecclesiae et rei publ. [abbr.: publicae] Christianae conservet! Haidelbergae d. [abbr.: die] 2. Septembr. [abbr.: Septembris] Iul. CIC IC CXV.

V. G. et Magn. Observans MELCHIOR ADAMUS.



image: s009

[gap: content]

page 1, image: s017

IOANNES FAUSTUS, et IOANNES GUTTENBERG.

NOMINA haud raro aliquid portendere, iam olim non uno exemplo confirmatum scimus, Ita enim, ut de sacris nihil dicamus, D. Octavius, Monarchiae Romanae confirmator, vero augendi omine, volente Senatu, Augusti cognomen adsumpsit: sicut contra Augustuli, male ominoso nomine appellatus est [note: Anno Christi quadringentesimo, septuagesimo quinto. ] ultimus in Italia Occidentis Imperator.

Hac ratione et Iohanni illi, Fausti nomen fatale non absurde dixerim; qui primus vel artem typographicam invenit, vel saltem inventam adiuvit et feliciter absolvit. Fuit [note: Aliqui Fustum nominant. ] is Faustus Germanus, civis Moguntinus; qui, divino haud dubie instinctu agitatus, ingenii sagacitate plus quam Daedalea aut Cadmea, novum scribendi genus adinvenit; quam chalcographiam, typographiam, Graece; artem impressoriam excusoriamve Latine nominamus. Factum id Friderico III. Augusto imperante, sub annum Christi millesimum, quadringentesimum, quinquagesimum. Verum hic sunt divortia historiarum.

Alii enim, iique non postremae notae historici, [note: Sunt qui Petrum, sunt qui Iacobum nuncupent. ] Ioanni Guttenbergero Argentinensi, equestris ordinis viro, acceptam hanc artem ferunt, idque decennio ante, anno nempe millesimo, quadringentesimo, quadragesimo, atque sic narrant: Ioannem illum cum suo puero Scheffero, diu multumque de tali artificio cogitasse; tandemque litteris vel compositis, vel in asseres tabulasve insculptis, artis specimen quale quale exhibuisse: ei postea opibus et consilio adiutores fuisse Ioannem Faustum,


page 2, image: s018

Ioannem Medinbachium, alios. Sunt e diverso, qui asserant a Fausto, et Petro Scheffero, de Gerensheim, genero illius, cui unicam filiam Christinam desponderat, hoc divinissimum munus inter secreta adactis omnibus [gap: greek text] iuris iurandi religione ad silentii fidem, aliquantis per habitum litterasque in sacculis clanculum in officinas importatas, rursumque ita exportatas: donec postea decennio exacto Fausti minister, Ioannes ille Guttenberger, in Germania vulgarit. Sed quicquid huius sit, id tamen in confesso apud omnes est, Germanos artificii huius, numquam satis laudati, primos esse auctores. Deinde et hoc constat, ut omnium aliarum rerum, ita et typographicae artis tenuia initio fuisse exordia, quae progressu temporis magis magisque fuerunt aucta a diversis et exculta. Nam integras paginas inciderunt primum in lignum, deinde chartis commiserunt litteras ibidem incisas et litterae primum e ligno factae sunt; deinde ex orichalco, tandem e stanno. Et cum, ut Philosophus ait, facilius sit inventis addere, quam invenire: municipes illorum duum annis sequentibus adeo id artificii genus expoliverunt; ut quid in eo desiderari hodie possit, ne Momus quidem facile inveniat. Uldericus Han. quod nomen Latinis [note: Hinc Campanus et alii, natione Gallum finxerunt. ] gallum gallinaceum significat, natione Germanus, formas librarias Romam, rem inauditam, nec unquam Romanis visam, circa annum sexagesimum supra millesimum quadringentesimum intulisse fertur. Venetiis eandem occeperunt Hanson Hamman, dictus Herzog, et Octavianus Scotus, ut etiam num libri impressi testantur. Anno autem millesimo, quadringentesimo, septuagesimo primo, Sixtus Rusiger, Argentorate oriundus Neapoli libros primus cepit excudere. In Gallia Nicolaus Ienson librariam istam artem excoluit; qua, ut Campani, Aprutini praesulis, versu utar,

Imprimit ille die, quantum non scribitur anno.

Per Germaniam autem passim. exercuerunt eam artifices in plerisque celebrioribus urbibus: ut Augustae Iohan. Bemler Biblia Larina excudit anno 1466. Eslingae typographus fuit an. 1475. Conrad Finer: Ulmae circa eadem tempora Ioan. Zainer et Conrad Denckmuth: Coloniae Anno 1490. Henricus Quentel; Basileae eodem anno Nicolaus Kesler: Noribergae Antonius Koburger. Petrus Ramus exemplum habuit officiorum Ciceronis, in membrana impressorum; qui ad finem hanc continuerunt adscriptionem: Praesens M. [abbr.: Marci] Tullii clarissimum opus Ioannes Fust, Moguntinus civis, non atramento plumali, canna neque aerea, sed arte quadam perpulchra, manu Petri de Gernsheim, pueri mei, feliciter effeci. Finitum anno M. CCCCLXVI quarta die mensis Februarii.

Huius artis periti erant primum summo in pretio, divitiisque


page 3, image: s019

affluebant, et magno aere opera eorum conducebatur. Argentinae Ioannes Mentel id artificii genus inceptans, multis voluminibus castigate et polite impressis, factus est brevi opulentissimus. Sed ut in aliis etiam fit rebus, ita hodierna die, cum immensa sit librorum copia, ars haec quoque utilissima vilescit: et praeter labores vix aliud typothetis et impressoribus relictum est, omni quaestu ad officinarum dominos ac bibliopolas redundante.

Ceterum Pomponius Laetus maiorum memoria, et post cum Paulus Iouive, hoc invento Germanos fraudare mala fide conati sunt. Ludovicus etiam Guicciardinus, in descriptione inferioris Germaniae, Harlemi in Hollandia typographiam primum inventam, Moguntiam inde exportatam inclarescere cepisse, vulgari fama Harlemensium scribit. Hadrianus item Iunius in Bataviae [note: pag. 253. ] historia, auctorem eius quendam Laurentium Ioannem, cognomento aedituum seu custodem Harlemi laudat, verboseque archetypi formam, cui titulus, Speculum salutis fuerit, sibi visum, describit. Qua de re candidis lectoribus iudicium relinquimus. Illud admiratione maiore dignum est, quod historiae Indiarum orientalium [note: Hieronym. [abbr.: Hieronymus] Osorius lib. [abbr.: libro] 11. de rebus Emanuelis. Iovius, alii. ] testantur, apud Chinenses cum typographiam, tum tormentariam ante multa saecula cognitam usurpatamque. Ita enim inter alia Ioannes Hugo [note: Parte 2. Indiae orientalis cap. 26. ] Lintscotanus [gap: greek text] de Chinensibus: typographia, bombarda, tormenta bellica, pulvis tormentarius, et si quae alia huc pertinent, fuerunt illis in usu ante aliquot saecula: nec vivit inter illos, qui memoria repetere possit: quando eiusmodi quisquam inventim sic apud ipsos. Habent libros excusos annis quingentis [correction of the transcriber; in the print quiicgentis] sexcentisve prius, quam in Europa id inventum fuit. Sunt ibi bibliothecae refertissimae. Haec ille. Sed hinc evincitur hoc saltem: verum esse illud Aristotelis pronuntiatum: nihil probibet, easdem artes a diversis, vel eodem vel etiam diverso tempore, citra ullam communicationem, inveniri. Nos hoc artificium, ut vir magnus graviter monet, agnoscamus esse donum divinitus generi humano communicatum hoc senescentis mundi, vel potius aetate iam effeti ac fatiscentis saeculo: ut renascentis in Ecclesia sincerioris doctrinae, et aliarum necessariarum artium studia, prolatis in lucem e tenebris omnis generis codicibus vetustis, instruerentur copiosa supellectile optimorum scriptorum, quorum fuit auctoritas [gap: greek text] ; et sublevaretur imbecillitas et ignavia hominum, fatali languore torpescentium. Grati etiam utamur tanto DEI munere, non ad obscurandam, sed illustrandam DEI gloriam; non ad disiungendas, sed ad copulandas Ecclesias Utinam vero, utinam artificium hoc vel in populo DEI,


page 4, image: s020

vel litteris in Graecia ac Latio florescentibus, notum fuisset! quam multi auctores, qua sacri qua profani, vel non intercidissent prorsum, vel saltem non ita manci atque mutili ad nos pervenissent? Sed querelam abrumpo, et epigrammate, a Sebastiano Brand Iureconsulto, in laudem praestantissimae huius artis scripto, materiam hanc finio. Carmen est eius modi.

Nuper ab ingenio Rhenanae gentis, et arte,
Librorum emersit copia larga nimis
Et qui divitibus, vix regi obvenerat olim,
Nunc liber in tenui cernitur esse casa.
Gratia diis primum, mox impressoribus aequa
Gratia: quorum opera haec prima reperta via est.
Quae doctos latuit Graecos, Italosque peritos:
Ars nova Germano venit ab ingenio.

Wimpfeling c. 65. Polydor. Virgil. l. 2. cap. 7. Sabellic. 1. 6. Ennead. 10. Huldericus Mutius Chronic. German. lib. 28. Paulus Langius in Chronico Citizensi pag. 865. Zwinger. in Theatro et alii.

GEORGIUS PURBACHIUS.

HIC ad limites Bavariae et Austriae, anno a Christo nato, millesimo quadringentesimo, vicesimo tertio, die trigesimo Maii, hora post meridiem tertia, editus; qua erat ingenii felicitate, atque in litterarum studio adsiduitate, omnes quae ad humanitatem pertinent artes, quamquam aspero adhuc et rudi saeculo, prompte hausit. Itaque et Philosophicis doctrinis excelluit; et in Mathematicis omnes sibi [gap: Greek word] multis parasangis anteivit.

Exin Viennae Austriae cum professio Mathematum ordinaria ei fuisset demandata: magna cum laude disciplinas abstrusiores ibi instauravit; atque tandem rediuivas a mortuis quasi in lucem reduxit. Fuitque magnum Purbachii tunc nomen, non solum apud nostrae nationis homines; verum etiam apud exteros: ac ingenium eius et Galli et Itali admirati sunt. Nec admirati hi solum: verum et Friderici III. Augusti praeclara in PUrbachium exstitit munificentia: Purbachium Ladislaus Pannoniae rex astronomum sibi e non multis delegit: Purbachium, Cardinalis D. Petri ad vincula, in familiam suam receptum unice voluit: Purbachium Ioannes Varadiensis Episcopus eximie dilexit; et Mathematicis, quibus delectabatur, studiis, praeceptorem optavit.

Apud Bessarionem vero Cardinalem, qui legatum Viennae


page 5, image: s021

sub id tempus forte agebat, magna inprimis in aestimatione est habitus. Hic ad suos rediturus, indignumque arbitratus tantum ingenium apud nostros subobscure agere; secum in Italiam, studiorum nempe tunc parentem, ut proficisci vellet, tandem persuasit. Ergo dum ad iter se parat, DEO ita disponente, morbo victus, viam universae carnis ingreditur Viennae Austriacorum, anno sexagesimo secundo, supra millesimum quadringentesimum die octavo Aprilis, aetatis trigesimo septimo; relictis post se discipulis innumeris, quorum primus Ioannes Regiomontanus [gap: greek text] qui [gap: greek text] se eius discipulum deinceps re ipsa luculente demonstravit, uti mox dicemus.

Reliquit Purbachius varia ingenii perspicacis monumenta; quae diligentia Andreae Stiborii ad posteros pervenerunt; inter quae theoricae Planetarum eminent, opus vere insigne; quod et superiori, et nostro saeculo passim publica Academiarum auditoria personat. Prudentissime enim in epitomen contraxit Ptolemaei [correction of the printer; in the print Ptolomaei] doctrinam, de omnium orbium caelestium motibus; ut Philomathematicis aditum ad integras disputationes patefaceret. Prodest enim ad longas et difficiles controversias afferre summam negotii, velut argumentum. Atque cognitis elementis istis; planetarum motus ex tabulis, ad id compositis, computari facile possunt. Calculavit et Almanach pro annis pluribus: fecit sphaeras solidas; et alia instrumenta complura, De reliquis videantur bibliothecae. Philippus Melanchthon, Gesnerus in bibliotheca, Zwingerus in theatro, et alii.

IOANNES MULLERUS REGIOMONTANUS.

NAtus est Iohann. Müllerus, dictus Regiomontanus, in oppido Franciae, cui nomen est Monsregius. Parentes eius tradunt fuisse honestos, et facultates habuisse mediocres; ut sunt res in nostris municipiis; unde utcumque liberos educare et erudire potuerunt.

Cum autem res ostendat, ingenia sumere impetus aliquos a caelestibus causis: operae pretium videtur, recitare tempus, quo in lucem editus est, et siderum positum, quae nascenti fulserunt. Natus igitur est Regiomontanus, iuxta usitatam numerandi rationem, anno millesimo, quadringentesimo, sexto et tricesimo, die sexto Iunii, quarta hora post meridiem, minuto quadrages. Fuit horoscopus 15. gradus Scorpii; Sol, Luna, Mars, et Mercurius simul in Geminis: quod signum minime significat feritatem [correction of the printer; in the print fertitatem], sed naturam moderatam, docilem,


page 6, image: s022

et disciplinis idoneam: in qua cum et lumina convenerint, et Mars, et Mercurius: fuit ingenium neque hebes neque segne, et bonitatem temperamenti augent Iuppiter in Libra, et Venus in Cancro. Sed eruditi vident, qui positus vitae minitentur.

Fuerint autem laeta sane naturae semina, fuerit ingenium docile et acre: tamen sine afflatu divino, nec tot tamque varias artes penitus percipere, nec [correction of the printer; in the print ] tot linguas discere, nec [correction of the printer; in the print ] tantos perferre labores discendi, docendi, fabricandi machinas, spectandi stellarum loca, scribendi eruditissimas enarrationes, evolvendi tot labyrinthos, edendi tabulas tum suas tum alienas, item ephemerides: haec inquam omnia praestare non potuisset, praesertim in tam [note: Triginta quatuor annorum, et quod excurrit. ] brevi vitae curriculo: nisi illa mentis et pectoris incendia DEUS et fovisset et adiuvisset: ut solet immensa bonitate ad restituendas et conservandas artes vitae necessarias, in omni genere subinde excitare et adiuvare artifices. Profecto DEI aeterni, qui fons est omnis sapientiae, beneficium est artium et doctrinarum in genere humano conservatio. Vult autem ad suam liberalitatem mediocrem etiam in nobis accedere diligentiam et sedulitatem: vult non fastidio ac contemptu abici sua munera, quod in parabola de negotiantibus etiam in argumento graviore significatur. Nec absurde dictum est a Platone: [gap: greek text] , id est: Deus quidem et occasio Universi operis summam gubernant: sed tamen mitius est concedere tertium artem videlicet quoque adiungendam esse. Ut in navi etsi tempestas dominatur: tamen non sint otiosi remiges: ita et nos dona divina reverenter habeamus et quantum possumus diligentia tueamur ac augeamus, ut scriptum est: hoc flagitatur, ut fideles simus.

Itaque et Regiomontanus, etsi ei Deus ingenii et corporis vires discenti necessarias dederat: tamen adiumenta non neglexit, non ut multi voluptates aut divitias sectatus est: sed omnibus ingenii atque animi viribus ad studia incubuit, ubique eruditos quaesivit, quorum sapientia erudiretur: et quantum potuit suis laboribus artes illustravit. Postquam enim in patria Grammaticen didicit: puer adhuc venit in Academiam Lipsicam: ubi Dialecticen et elementa Sphaerica avidissime arripuit. Sed natura, flagrans discendi cupiditate, requirebat huius studii duces, ac socios pulcherrimi laboris: et Viennam audierat praecipuum esse domicilium eius philosophiae. Quare in Austriam admodum adolescens proficiscitur. Ibi invenit G. Purbachium Bavarum, ingeniosissimum virum, et aetate ac auctoritate florentem. Hic


page 7, image: s023

complexus Regiomontanum, cum naturae vim et voluntatem adolescentis considerasset: non solum hortator, sed etiam dux fuit in ipsa adyta sacratissima harum artium. Sic Theletem, Metonem et Eudoxum erudierunt sacerdotes Aegyptii, Eudoxus Platonem. Sic antea Atlas dicitur Oroni hanc doctrinam tradidisse: imo sic longaevi illi primis mundi temporibus Adam, Noha, Sem, Ioseph posteris hanc doctrinam tradiderunt, ac possessio eius in Aegypto retenta est inde a Iosephi ad Ptolemaei usque aetatem et aliquanto amplius, plus duobus milibus annorum.

Cum autem Regiomontano summa esset familiaritas cum Purbachio, et assidua sententiarum collatio circiter decennium: multas obscuras materias, ut fit [gap: greek text] , illustrant, vel observant motus, ac deprehendunt, Martis motum non congruere ad tabulas: sed duorum nonnumquam graduum errorem esse. Incipiunt igitur tabularum emendationem.

Forte autem Bessarion, vir Graecus doctrina excellens, cum esset Cardinalis, tunc ad Fridericum Imperatorem legatus erat. Is cum de Ptolemaei doctrina Purbachium multa sciscitatus esset, et dexteritatem eius in explicando admiraretur: petivit ab eo, ut epitomen componeret eius libri, cui titulus est, [gap: greek text] . Id opus interruptum morte Purbachii Regiomontanus absolvit: quia, ut ipse narrat, moriturus Purbachius inter extrema mandata id petiverat.

Qua in re valde mirandum est, tunc sine Graecis fontibus sententiam eos ex illis Arabicae versionis tenebris eruere potuisse. Id vero fieri nequaquam potuisset: nisi propter magnum usum in toto illo artium orbe, demonstrationes eis obviae et facile penetrabiles fuissent. Sed tamen hoc ipsum opus Regiomontanus postea Romae, cum Graece didicisset, et Theonem contulisset, emendavit. Exstat etiam epistola Regiomontani, plena pietatis, in qua Purbachii praeceptoris mortem desset: et eius ingenium ita praedicat, ut omnibus aetatis suae Mathematicis anteferat.

Incesserat autem utrique cupiditas adeundae Italiae, Purbachio et Regiomontana: tum ut doctos viros, inter quos Blanchinus, audirent: tum ut Graecae linguae, in qua fontes earum artium contineri sciebant, operam darent, et Ptolemaeum sua lingua loquentem intelligerent, eratque hortator Bessarion, ut secum proficiscerentur. Narrat Regiomontanus, se adolescentem, cum videret duos ingeniosissimos viros, Purbachium et Francisum Mantuanum, in versionibus Ptolemaei haerere propter inscitiam Graecae linguae: valde doluisse, quod


page 8, image: s024

fontes inspicere non posset, nec Graecae linguae praeceptores haberet, eamque ob causam de crevisse aliquando Italiam adire. Moleste tulerat adolescens, in versione descriptionis Danubii toties erratum esse. Nam cum in textu sit [gap: greek text] , quae est meatus, ubi influit alius amnis; ut ad Patavium Oenus influit in Danubium: verterat interpres multis locis scissiones; quasi cetera flumina sint Danubii brachia. Simili hallucinatione descriptio Padi obscurata est. Sed Purbachii consilium de hac peregrinatione mors immatura antevertit: quo exstincto luctus etiam Regiomontanum movit, ut facilius Viennam relinqueret.

Comitatur igitur Bessarionem, redeuntem in Italiam, cum iam non procul a tricesimo anno abesset. Romae cum Trapezontio saepe congressus est: lustravit et Bibliothecas, quae magis accenderunt eum, ut Graecae linguae operam daret. Ardens itaque ea cupiditate multa sua manu descripsit, et Ptolemaei libros sibi familiares lectione assidua fecit. Tunc et dialogum contra Cremonensis Theoricas scripsit. Aliquanto post Ferrariam se contulit, ubi tunc erant Blanchinus et Theodorus Gaza, et Guarinus, qui ibi Graece docebat. Hic nauavit egregiam operam in Graeca lingua, amplius anno: tantumque didicit, ut et versus Graece scriberet, qui adhuc exstant; et expedite versari in philosophis Graecis posset. Hic etiam Ptolemaeum [correction of the printer; in the print Ptolomaeum] et Theonis commentarios conferre coepit Aliquanto post discedens Ferraria venit in Academiam Patavinam: ubi a philosophiae studiosis rogatus, Alfraganum publice enarravit. Exstat praefatio ibi recitata: in qua non solum disciplinas praedicat, sed etiam magno candore celebrat Mathematicos, qui tunc in Italia clari fuerunt; et quos sibi devinxerat amicitia propter societatem studiorum et virtutem.

Absoluta enarratione Alfragani, cum iam Bessarion ex Graecia rediisset: contulit se Regiomontanus Venetias Anno 1464. Hic et librum de triangulis magna diligentia [correction of the transcriber; in the print diligenta] conscripsit, et Refutationes quadraturae circuli, quam Nicolaus Chusanus demonstrasse putabatur. Romam postea rediit: ubi libros Graecos et Latinos partim sua manu descripsit (pinxit enim litterarum figuras et venustate et facilitate magna) partim magna pecunia describi curavit. Hic et certamina ei cum Trapezontio acerrima fuerunt, cuius hallucinationes, cum Theonem reprehendissent, ingenue refutavit.

Peragrata Italia rediit Viennam: ubi etsi docere ceperat: tamen evocatus a rege Matthia, et ab episcopo Strigoniensi, magnis ab utroque praemiis donatus est. Rex etiam ei pensionem annuam decrevit aureos Hungaricos ducentos Hic et regi et episcopo instrumenta fabricavit ad observandos motus


page 9, image: s025

Nam episcopi magna erat eruditio in his disciplinis. Et rex, quamvis nemo principum eius aetatis bellicosior erat: tamen non erat rudis doctrinae de motibus caelestibus. Et Regiomontanum tanti fecit: ut crebro ipsum eruditorum colloquiorum causa mensae suae adhiberet. Narrant et gravissimo morbo servatum esse Mathematici consilio. Nam cum Medici nullam in humoribus causam morbi deprehenderent; ac animadvertissent, tantum mirificum esse languorem cordis: Mathematicus monuit, propter Eclipsin, quae minata fuerat regis vitae, hanc imbecillitatem virtutum vitalium exstitisse; nec causam in humoribus quaerendam esse: sed tantum cordis vires rebus suavibus fovendas. Ita rex convaluit.

Eo tempore Regiomontanus et episcopo illi tabulas directionum conscripsit: quarum initia etiamsi ab aliis sumpsit: tamen magna pars lucubrationis huius est ipsius propria. Et haec laborum communicatio iusta, et laude dignissima est: priores artium semina tradere posteris, et posteros ea fideliter conservare et illustrare.

Eo ipso tempore rex Pannoniae Matthias bellum movit adversus Bohemos: quae res multarum vicinarum regionum tranquillitatem turbavit. Bohemi partim Casimirum, Poloniae regem accersebant: partim regnum duci Saxoniae Alberto tradere conabantur: partim invitabant Matthiam: qui, ut erat acerrimus, antevertit ceteros. Cum igitur Pannonia, Austria, et tota vicinia, plenae essent tumultuum: Regiomontanus, tranquillam sedem studiis suis quaerens, anno 1471. Noribergam se confert. In hac urbe ut mallet reliquum suae aetatis consumere, ipse has causas recitabat: quod artifices ibi essent idonei ad fabricandas machinas, huic arti necessarias: deinde quod per mercatores facilius in alias regiones inde litteras transmittere posset. Cum enim iam praeclare instructus esset doctrina, et ceterorum iudicia explorasset, et se, quantum potuit, ad Mathemata illustranda et propaganda praeparisset: constituerat, et veteres scriptores edere, et suas enarrationes publicare. Ad hanc rem instruxit officinam typographicam, et nomenclaturam proposuit librorum, quos editurus erat, quae adhuc exstat. Et quidem auspicato exorsus est ab editione Ephemeridum annorum triginta: fuitque tam gratus labor eo tempore; ut singula exemplaria duodecim aureis Hungaricis venderentur, et quidem appeterentur ab omnium gentium hominibus. Nemo Italus, Gallus, Pannonius, Sarmata, aut Germanus, simile calendarium viderat. Veneti etiam in Graeciam invehebant. Cyclopes enim sunt; qui halum artium studia vel oderunt, vel contemnunt. Edidit et commentaria subtilissima in mega/lhn s1u/ntacin Ptolemaei, quam Almagestum vocant.


page 10, image: s026

Quod opus Graecum a Bessarione Cardinale, natione Graeco, acceptum, Noribergam attulit: unde traditum est typographo. Id opus Bessarion tanti fecisse fertur: ut una tota provincia aestimare non dubitarit: quod in epistola nuncupatoria ad Senatum Noribergensem Ioachimus Camerarius testatus est.

Sumptus autem ad instruendam officinam typographicam praecipue contulit Bernardus Walterus; e cuius familia Walteri sunt, in Saxonia non ignoti: qui et facultates habebat amplissimas, et colebat doctrinae caelestis studia. Invitavit idem et aliorum multorum civium voluntates; ut has disciplinas degustare et cognoscere inciperent. Haec seminaria huius doctrinae primum Noribergae sparsa sunt. Quare usque ad haec tempora ea in urbe magis harum artium studia florent: quam in plerisque Academiis. Et sapientissimi Senatus consilio stipendium certum artium studiosis constitutum est: ut ad earum cognitionem iuventus adsuefiat. Ac postea multorum ibi studia excitavit vir doctus et honestissimus Ioannes Schönerus.

Vide autem quantam rem molitus sit Regiomontanus. Novas versiones instituit Ptolemaei, magnae constructionis et Geographiae. Adornabat et suarum emendationum confirmationes. Obiter et aliae naturae opera scrutatur et patefacit. Inquirit quam alte vehantur supra terram vapores: et mirabili sollertia deprehendit, non amplius duodecim milliaribus Germanicis eos ab horizonte distare. Legimus autem eo tempore duobus continuis annis 1471. ac rursus 1472. arsisse duos cometas: quos tanta siccitas secuta est; ut fluminum et fontium venae exaruerint. Nominatim etiam narrant, multorum oppidorum conflagrationem secutam esse. Et dimicarunt inter se de Bohemia Hungari et Poloni: et Mahometes Turcicus tyrannus in Europa Walachiam occupavit; in Asia Trapezuntinum [reading uncertain: print damaged] regnum: ut alia omittantur.

Cum igitur Regiomontanus sciret, non saepe duobus continuis annis incensos esse cometas, et moveretur magnitudine eventuum, qui secuti erant: edidit mirandum opus de Vero loco et magnitudine cometarum. Fuit eodem tempore Erfordiae vir doctissimus in his disciplinis, M. Christianus: cui quantum tribuerit Regiomontanus, ex eius epistola apparet, in qua scribit; se molientem editiones utilium scriptorum, hanc ob causam libentius migrasse Noribergam; ne procul ab ipso abesset, quod maxime se ab eo adiuvari, et iudicio ipsius censuraque in multis materiis uti cupiat. Laudandus nimirum artificis praestantissimi candor; quod alienus fuit ab obtrectatione, et a malevolentia erga suae artis professores: et quaesivit procul dubio serio sui


page 11, image: s027

pulcherrimi laboris socios, et magni artificis censuram.

Grata fuerat Romae inprimis editio Ephemeridum: et viri docti, qui eius ingenium et eruditionem norant: in Italiam eum retrahi cupiebant; ut frui eius doctrina possent. Hi sunt hortatores, ut Pontifex Sixtus eum Romam accersat: et causa recensetur, quod de emendatione calendarii deliberationes futurae essent. Etsi autem aegre patiebatur avelli se Regiomontanus ab officina, et a Ptolemaei editione; et praesagiens suam mortem, ut narrant, querebatur, se gravatim hoc iter suscipere: vicit tamen Pontificis auctoritas. Et causa proposita erat, quae virum cupientem utilitati communi servire, movebat. Sciunt enim omnes, quantum prosit, habere rationem anni recte ordinatam et emendatam. Huic negotio tanto tamque utili deesse noluit. Credibile est etiam, eo minus abhorruisse ab hoc itinere: quia expetebat eruditorum colloquia, et invitabant eum bibliothecae.

Redit igitur Romam: ubi cum non diu fuisset, mortuus est anno [note: alii 1477. ut Bucholzerus: alii 1489. ut Crentzheim. ] millesimo, quadringentesimo et septuagesimo. Quis autem non doleat, tanto ingenio non contigisse vitam longiorem, praesertim molienti res utilissimas? Exstinctus est enim cum iam ingressus esset [note: alii 41. Veneno exstinctum fama est. ] quartum et trigesimum annum. Fama est, venenum ei datum esse a Trapezontii filiis, quia et versionem Ptolemaei taxaverat, et errata in commentario et reprehensiones Theonis refutaverat. Ac genesis non solum hominem [gap: greek text] significat; sed etiam ingenuum et pugnacem. Quare fortassis ei linguae libertas nocuit. Sed quoquo modo exstinctus sit; mors immatura fuit, ac etiamnum lugenda; propterea quod iis operibus, quae iam inchoarat, carendum est.

Non praetereundum est autem, quod ad tantam eruditionem, et ad alias virtutes adiunxit pietatem erga Deum: ac ut vera agnitione eum et invocatione coleret, novum Testamentum integrum Graece sua manu elegantissime descripsit: quem codicem Melanchthoni Schönerus inter alia eius monumenta monstravit. Et consentaneum est, tales viros, qui ubique vestigia divinitatis impressa rerum naturae vident; et propter eruditionem attente considerant: his testimoniis valde moveri, ut multo firmius statuant, hunc mundum ab aeterna mente architectatrice conditum esse et gubernari; quam alios homines, alienos ab hoc studio considerandi tam multa et illustria vestigia DEI in natura. Equidem pia mens non potest non cohorrescere, quod cum tam multis testimoniis verissime ostendat DEUS se prope adesse; et spectatorem ac iudicem esse omnium nostrarum actionum: tamen eum pectora nostra languidius metuunt, et non ardent fiducia eius. Quaqua te vertis


page 12, image: s028

in hac tota rerum natura, vel caeli figuram, motus, et harmoniam cum elementis considerans, vel mirandam artem in opificio nostri corporis, et terrae fecunditatem intuens: ordo in omnibus rebus clamitat, esse mentem aeternam architectatricem. Et haec agnoscenda est, ut se in Ecclesia patefecit. Quod cum fecerit Regiomontanus, nunc eum existimemus, et in ipso DEO cernere ideam totius mundi, et causas, cur hoc modo omnia condita sint: et coram aspicere caelestia corpora, et saepe cum primis patribus de inventione harum artium, et ipsorum observationibus, tamquam [gap: greek text] dulcissime colloqui, et Deum auctorem celebrare.

Bibliothecam Regiomontani Walterus ille civis Noribergensis, de quo antea, redemit: quo mortuo asservari reliquias Senatus ibidem curavit: ex quibus vir doctissimus Schönerus quaedam utilia scripta edidit: sed plura alia et longe utiliora haberemus; nisi tristi fato auctor ante tempus exstinctus esset. Ex tomo 3. declamat. Melanchthonis.

ALEXANDER HEGIUS.

ALEXANDER HEGIUS Westphalus fuit, in dioecesi Monasteriensi ex pago Heck prope Horstmariam, natus. Praeceptorem nactus est Rodolphum Agricolam, linguarum et scientiarum omnium eruditum virum; cuius magistri non degener ipse exstitit discipulus. Ludo Daventriensi, omnium ea aetate in illis gentibus celeberrimo, praefectus, triginta ipsos annos magna cum laude eum rexit. Nam ipso docente ibi, illa schola, ante Monasteriensem, velut seminarium fuit politiorum litterarum et linguarum; quas illius alumni, Erasmus Roterodamus, Iohannes Murmelius, Hermannus Torrentinus, Hermannus Buschius, Iohannes Caesarius Iuliacensis, Conradus Goclenius Padebornensis, Iacobus Montanus Spirensis, Ioan. Peringius, Gerardus Listrius, Matthaeus Frissemius, et alii; longe lateque, in tota Germania et Belgico propagarunt. De Erasmo quod Daventriae contigit, hoc memoria dignum est. Venit aliquando Rodolphus Agricola in Hegii scholam: ibi cum ei discipulorum scripta Hegius monstrasset: praetulit Rodolphus Erasmicum scriptum ceteris propter inventionis acumen, orationis puritatem, et figuras, ceu flosculos apte interspersos; eoque adeo delectatus est, ut accersito ad se Erasmo, dixerit. Tu eris olim magnus: quod omen eum minime fefellit. Facit huius Hegii non uno in loco epistolarum [note: Vade et in vita Agricolae. ] honorificam mentionem Erasinus.

Hoc David Chytraeus confirmat; Alexandrum Hegium et Rodolphum


page 13, image: s029

Langium, Monasteriensium ac Westphalorum primos fuisse; qui in Germania poematis elegantibus editis clari sua aetate fuerunt; et meliorem discendi ordinem, et puriorem Latinae orationis formam monstrarunt. Tanta enim elegantia Hegius veterum expressit dicendi stylum; ut Erasmi iudicio, si desit carmini titulus; in auctore facile erraveris, nec alius in prosa fuit, nec Graecarum litterarum ignarus.

Idem Hegius adeo fuit [gap: greek text] , ut etiam tum, cum Rectorem scholae Daventriensis ageret, non dedecori sibi duxerit, ex Agricola, quae ignoraret, aut de quibus dubitaret, sciscitari ac discere; saepius etiam rogare, ut litteris suis limam adhiberet. Fecit id Rudolphus candide, et, qua fuit modestia, eandem censuram ab Hegio petiit. Explicat ipsi Agricola in epistola quadam; quid inter mimum et histrionem sit discriminis, item quid persona, et unde dicta: tum quid scurra, parasitus, nebulo, nepos; unde [gap: greek text] dicatur: quid aurora, quid Vespera, quid tignum asser, dioecesis: docet, rectius dici: ut plura paucis complectar, quam Ut plura brevibus complectar; monet, Latinius dici: entra, aut post quantum tempus rediturus: quam quanto tempore, etc. Unde tum ardor proficiendi, tum candor in communicando, et animorum, studiorumque societas elucet.

Scripsit multa, quae maxima ex parte dicuntur post eius mortem prodiisse, vel invito illo edita esse: ut sunt dialogi multi, epistolae, carmina et epigrammata ad sanctos, quae in bibliotheca a Gesnero recensentur. Confectus senio sacerdos est factus Daventriae inter alias virtutes, quibus a DEO ornatus fuit, celebratur eius liberalitas in pauperes scholasticos: quos et ope et opera pro virili iuvit. Ex epistolis Agricolae, et Chytraei Saxonia.

RODOLPHUS AGRICOLA.

AGricolarum familia apud Frisios inter honoratiores semper habita est. Ex hac vir incomparabilis Rodolphus Agricola originem duxit prope [note: Pago nomen est Bafflon duobus milliarib. [abbr.: milliaribus] Groninga dist. Suffrid. ] Groningam, nobilem illam Frisiorum metropolim circa annum 1442. natus, ibidemque educatus.

In ipsa infantia haud obscura ingenii ac memoriae specimina edidit: cum libellis et chartis unice videretur delectari: et nutricularum quoque blandimenta balbutiens lingua felici conatu exprimeret. Puer admodum in ludum litterarium missus, non solum coaetaneos, verum etiam multos natu maiores discendo praecurrit: ita ut ludimagister, si quis ignaviae tarditatisque arguendus esset, Rodolphi alacritatem, studium, diligentiain illi ob oculos poneret.


page 14, image: s030

Brevi itaque in Grammaticis tantum profecit; ut praeceptoris iudicio aptus haberetur, qui ad Academiam aliquam celebriorem mitteretur. Eo tempore Lovanii, quae est Brabantiae primaria civitas, bonae artes, vocatis ad hoc amplis stipendiis doctissimis quibusque Philosophiae professoribus miro studio docebantur. Praeterea adolescentum mores ingenti cura formabantur ea ratione; ut propius ad severitatem, quam ad indulgentiam accederetur. Qua re factum est, ut tota fere secunda Germania, una cum bona Galliae Belgicae parte, cum adolescentes Lutetia Parisiorum, et Coloniae Agrippinae licentius lasciviusque vivere didicissent, inde avocatos Lovanium, tamquam ad quoddam bonorum morum, solidaeque eruditionis, emporium mittendos censeret.

Venit ergo et Agricola Lovanium, nomenque dedit inter eos, qui in paedagogio, ut loquebantur tunc Cacabi, deinde Falconis, instituebantur. Hic vix dialectices elementa degustarat, et mox commilitones, stupentibus praeceptoribus, praevertere coepit. Quae a magistris audiebat; non tantum memoriae, sed litteris etiam commendabat. Puer enim didicerat illud Ciceronis: Stylum esse optimum dicendi magistrum. Erant tum Lovanii nonnulli, qui Latinae dictionis puritatem amare coeperant. His se Rodolphus fato quodam familiarius adiungebat; suffuraturque nonnihil tempusculi, quo ab Aristotelicis laboribus vacans Ciceronem Quintilianumque legendo percurreret.

In scholasticis disputationibus sedato animo, ore verecundo adversariorum argumenta semel atque iterum repetebat, singulasque partes accurate introspiciens, summa arte, si quid refellendum esset, refellebat. Sua vero nervose, acriter, magna certae victoriae spe, et proponebat, et defendebat. Praeceptores quoque quaestionibus quibusdam contra receptum Aristotelicum docendi ordinem interdum exercere solebat. Meditabatur enim adolescens ex observatione Ciceronis et Quintiliani ea, quae hodieque magna eruditorum approbatione leguntur.

Posthaec in examine et censura eruditionis publica, inter multos competitores modestia ac liberalium artium cognitione antecelluit, primasque magisterii arrium, quod summi honoris est Lovanii, obtinuit. Mox cepit Rodolphi Frisii nomen per rotam Academiam finitimasque civitates divulgari. Ac potuisset docendi conditiones adipisci honestissimas: si non divinus egregii adolescentis animus ad altiora anhelasset.

Cum in paedagogio illo inter Belgas, qui Gallica lingua utebantur, et ad Musicen natura propensiores erant, habitaret: Gallicam linguam ita didicit, ut Hannoniorum simplicem


page 15, image: s031

rusticitatem devitaret; aulicamque eius linguae elegantiam feliciter imitaretur.

Musices vero ea fundamenta iisdem annis iecit: quibus absolutam eius artis peritiam postea superstruxit. Canebat enim voce, flatu, pulsu. litteras pingebat elegantissime, a quarum pictura ad ipsam pictoriam artem, non sine maxima laude aditum sibi paravit.

Lovanii vixit honestissime ab omni compotatione ac comessatione, contra gentis suae morem, alienissimus. Tantus erat in eo bonarum litterarum amor, tam in defessum studium: ut turpis Veneris fornices et lustra ne noverit quidem.

Cum autem nihil esset antiquius ei; quam ut ad veram politae doctrinae gloriam perveniret: relicto Lovanio Gallias adiit; ut vel ibi disceret, quod sibi deesse sentiebat. Hinc in Italiam, ubi, capto [note: An. 1453. d. [abbr.: die] 29. Maii. ] Byzantio, a Graecis exilibus philosophiam et eloquentiam audierat renovari, profectus, Graece Latineque discendo pariter atque docendo tantum nominis est adeptus: ut Italorum nonnulli inviderent, alii dolerent, deflerentque, Latii gloriam in Germaniam penitiorem iam mox demigraturam. Ferrariae uno atque altero anno, nimirum milesimo quadringentesimo septuagesimo sexto, et sequent. loci amenitate, studiosorum ac nobilium quorundam Musicorum frequentia, ipsius quoque principis, Herculis Estensis, Ferrariensis ducis, liberalitate detentus est.

Ibi Theodorum Gazam, Aristotelis scripta enarrantem, diligenter audivit: magna cum laude ingenii acuminis et dexteritatis disputavit: enarravit utriusque linguae auctores; habuit publice orationes magna cum auditorum approbatione. Et vero tunc non fuit exigua laus homini Germano, non solum eruditione et genere sermonis; sed etiam venustate actionis satisfacere Italiae, morose ac fastidiose iudicanti. Erasmum accepimus, saepe in Italia rogatum fuisse; ut specimen suae eruditionis ac facundiae praelectione publica praeberet: sed, ut hac in re amicis morem gereret, adduci numquam potuisse; veritum ne ab Italis pronuntiatio hominis Germani, derideretur. Sed Musicae naturae ad actionem et pronuntiationem aptiores sunt ceteris.

Rediit tandem in patriam: ibique honestissimo [correction of the transcriber; in the print honestississimo] officio Rodolphum suum honorare ac detinere prudentissimus Senatus annisus est: verum cui omnia, praeter litteras sordebant; persuaderi nulla ratione poterat, ut a semel adamata sapientia vel pilum latum discederet. Versatus est aliquamdiu Noviomagi, Batavorum civitate; in qua praeter summos honores, amplissimum quoque stipendium facile consecutus fuisset: si Rei publicae sese addicere unquam voluisset.


page 16, image: s032

Groninganae tamen Rei publicae vel Syndicus, vel consiliarius fuit: cuius nomine aulam Maximiliani I. dimidio anno securum se scribit: et causam quidem patriae feliciter egisse, gratiam autem a civibus speratam minime retulisse. Pervenit in aula Augusta in arctissimam familiaritatem cancellariorum duum Burgundiae et Brabantiae: qui summopere conati sunt eum inserere familiae Maximiliani, praemiis amplissimis propositis: sed ipse pro iudicio eorum de se honorifico gratias egit: et obligatione priori excusavit. Maluit nempe retinere quietem, et in libertate permanere. Fuit ei etiam oblata Antverpiae conditio, scholae ibidem gubernatio, cum stipendio trecentorum Rhenensium annuorum: verum et hanc recusavit: ut rem studiis suis multum impedimenti allaturam. Crebro loca mutabat; quod tamen non levitatis nec inconstantiae, sed iudicii erat. Alte enim illud Flacci infixerat animo:

Dic mihi Musa Virum, captae post tempora Troiae,
Qui mores hominum multorum vidit et Urbes.

In itineribus unum saltem famulum comitem habebat. Plinii autem naturalem historiam e sinu numquam deponebat: iunioris Plinii epistolas, Quintiliani de oratoria institutione libros sua manu descripserat; quibus Platonis quaedam et Ciceronis selectiora addiderat. Hanc bibliothecam semper circumferre secum solebat: ceteros libros apud amicos relinquere: amicorum libris bona fide uti; gratus omnibus, gravis nemini.

Ne perpetuo peregrinaretur, doctissimus Princeps Ioannes Camerarius Dalburgius, Vangionum Antistes, quem in Graecis discipulum habuerat, sua liberali humanitate tandem effecit. Cum hoc enim ab anno 1482. partim Haidelbergae, partim Wormatia, ad ultimum vitae actum usque vixit coniunctissime. Scribit quidem Rodolphus ad fratrem Ioannem, se prorsus contra animum suum principio ibi fuisse: sed vicit tandem constantia, et id quod mutare citra levitatis notam non poterat, assuetudine iucundum reddidit. Haidelbergae quidem vixit in aedibus viri equestri loco nati, principi suo tum, et aulicis omnibus grati, Theodorici Pheningeri, quem [correction of the printer; in the print quam] Plinium ipse nominat: quo et ante Ferrariae erat familiariter usus. Placuit ipsi multum aula Haidelbergensis. cum summa principis Electoris mansuetudine, et ingenii suavitate, tum amicorum omnium modestia, concordiaque vitae. Cumque ibi, ut fit, incideret mentio veterum imperiorum; et Rodolphus commemoraret vel Graecas vel Romanas historias: princeps [note: Philippus Elector Palat. ] et verti sibi multa, non solum ex historiis, sed etiam ex poetis iussit: et petivit sibi contexi integram seriem quatuor Monarchiarum. Contexuit igitur eruditissimam epitomen, ex Bibliis et Herodoto de Assyriorum et Persarum imperio; de civilibus discordiis


page 17, image: s033

Graecarum civitatum, ex Thucydide et Xenophonte: de Philippo et Alexandro et successoribus, ex Diodoro et Polybio: deinde lectissima quaeque excerpsit ex historiis Romanis: postremo et Germanici imperii res praecipuas collegit. Ac eo in scripto non solum res summas perspicue narrat: sed etiam principem de plerisque monet, unde apparet, non solum litteris, sed etiam civili prudentia eum excelluisse.

Wormatiae autem etiam publice docuit. Fuitque ei auditorium, ut illo loco, fatis frequens: sed eiusmodi fere auditores, qui propensius cuperent, quam commodius possent illas litteras discere.

Maxima enim pars erant Magistri, aut scholastici, uti appellabant, artium: quibus necesse fuit omne fere tempus cavillationibus suis impendere: minimum et velut subsecivum in studia humaniora, quae urgebat Rodolphus, concedebatur.

Multas praeclaras orationes, et in Academiis frequentibus, et coram maximis Christiani orbis Monarchis, non minore prudentia, quam facundia habuit. Et cum Haidelbergae consuetudo esset, plena humanitatis; ut in publicis disputationibus professores, si quando haereret disputator, interfarentur: ipse saepe difficiles nodos perspicue explicavit. Consulebatur saepe ab eruditioribus tum in Philosophia, tum in aliis artibus. Multa ex Aristotele vertebat et interpretabatur iis, qui eius sententiam sciscitabantur. Et quia nemo tunc viderat libros Aristotelis de animalibus: pergratum accidebat eius officium doctioribus; si quando insignem aliquem locum inde proferebat: ut cum de immortalitate animae hominis disputaretur, quid sensisset Aristoteles; magna cum admiratione excepta est illa sententia prolata ex libro [note: l. 2. c. 3. ] de generatione animalium: *lei/petai [note of the transcriber: corrected according to the errata list, in the print: *lh/petai ] to\n nou=n mo/non quraqen e)peis1i/enai, kai\ qei=on ei)nai mo/non. Mens extrinsecus accedit, et est divinum quid, nec nascitur ex materia corporum. Interdum aliquid ex Arato, de siderum positu, ortu, et occasu, studiosis impertiebat. Nec deerat eius officium professoribus aliarum disciplinarum. Forte inciderat disputatio inter Theologos et Iurisconsultos de hoc dicto: Frustra servat Evangelium, qui non servat canones Synodorum. Hoc cum alii ad confirmandam superstitionem in ceremoniis detorquerent: alii to\ r(hto\n esse durius quererentur, et mitigandum aliqua interpretatione dicerent: Rodolphus admonuit; canones a veteribus vocatos Synodis tantum articulos doctrinae deiudicatos in Synodis; non traditiones de ceremoniis. Verum est, inquit, Evangelium non servari ab iis, qui adspernantur decreta contra Samosatenum, aut Arium, aut Macedonium facta. Nam Seteres Synode propter controversias dogmatum convocabantur; non de ceremoniis cumulandis. Quam indigna vox esset dicere, Chresti fidem invidam


page 18, image: s034

et inanem esse, sine observatione omnium rituum humanorum! lucem et vitam aeternam in mentibus inchoatam exstingui, si aliqua ridicula ceremonia negligeretur! Addebat tales ritus saepe sine ullo peccato omitti posse. Hac tam dextra interpretatione facile satisfecit omnibus. Saepe et in iure civili ea, quae ab historiis petenda sunt, explicabat interrogantibus; ut locum de usuris centesimis: item quid sit e)rh/mh dikh; qui fuissent gradus veterum Romanorum iudiciorum, et talia permulta. In Theologia quid desideraverit; testatus est Iosquinus [reading uncertain: font faded] Groningensis; qui scripsit, se adolescentem interfuisse sermonibus Rodolphi et Wesseli: in quibus deplorarint Ecclesiae tenebras, et reprehenderint profanationem Cenae in Missis, ac caelibatum: item disputaverint, de iustitia fidei, quid sit, quod Paulus toties inculcat: Homines fide iustos esse, non operibus: atque aperte reiecisse monachorum opinionem, quae fingit, homines operibus iustos esse.

Cetera erat vir prudens, liberae et veracissimae linguae moribus gravis; a livore, malevolentia ac petulantia alienus. Nec solebat irritare morosos, et filoti/kous2, intempestivis reprehensionibus, ne quid certaminum sereret in schola; saepe recitans Graecum versum:

ce/non de\ s1iga=|n [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: oi)da=|n ] krh=tton, h)/ kekrage/nai.

Iocis eruditis gaudebat plurimum: scurrantem nemo audivit unquam. Non vestiebatur splendide; sed honeste et iucunde. Natura negligentior, ut solet fere hoc genus hominum, ac paulo incivilior, in conviviis praecipue, citra tamen cuiusquam offensam, habitus est. Cogitabundus enim mensae innitens ungues demordebat. Puellas amare se nonnumquam simulabat: verum numquam deperibat. In earum gratiam vernacula lingua quaedam carmina scripsit elegantissime: quae virginibus primariisque amicis praesentibus voce et testudine modulatissime canebat. Huiusmodi cantionibus animum intentiore studio gravatum interdum remittebat.

Cum iam in ipso vigore aetatis, nec procul a quadragesimo anno abesset; et eruditionis ac eloquentiae gloria per Germanias, Gallias, et Italiam ab optimis quibusque celebraretur: non ignorans Vir vere pius vereque Christianus illud Platonis: Omnem scientiam magis obesse, quam prodesse; si desit scientia optimi: magno animi ardore sese sacris litteris addixit. Has nocturna, has diurna versare manu, delitias suas ducebat: in solis his venam scientiae et intellectus, imo fontem aquae vivae, salientis in vitam aeternam, se reperisse gloriabatur.

Verum, ut erat iudicii exactissimi, ad sacras litteras penitius intelligendas, sanctae Hebraeae linguae cognitionem necessariam esse, facile intellexit. Studia itaque Hebraea aggressus est; quae primum ei plurimum negotii, uti scribit ipse, exhibuerunt:


page 19, image: s035

ut sibi videretur cum Antaeo luctari. Sed postea nactus Iudaeum, eius linguae utcumque peritum, paucis mensibus tantum profecit: ut aliquot Psalmos Davidicos in Latinam linguam citra culpam transtulerit. Iam totus videbatur alius factus. Immutaverat enim cor eius Verbum DEI vivum et efficax. Iam Christum Iesum spirabat animus: loquebatur lingua: manus scribebat. Et ecce adest ipse Christus: qui consecratum sibi pectus ex hoc errorum pelago in verae sapientiae portum transvecturus erat. Correptus itaque febri, etiam prius, quam medicorum auxilia advocarentur; totum se Christo Servatori commendarat: superanteque vi morbi, animam suam Christiana alacritate vitae datori Christo reddidit; annum quadragesimum secundum egressus, anno Domini 1485. d. 28. Octobr. Ingenti studiosorum et doctorum omnium maerore Haidelbergae apud Minoritas, in habitu Franciscano sepultus. Fratres habuit duos uterinos Ioannem et Henricum: quorum ille Secretarius, ut videtur, fuit Dominae Auricensis hunc adolescentem studiis informandum Hegio commendavit.

Uxorem numquam duxit: quamquam in priore aetate ducturum destinarat. Sed posteaquam incepit diligentius se ipse introspicere; aversus est ab eo consilio, non incommodis rei Oeconomicae; sed deterruit ipsum genus vitae suae, et animus levissimis etiam curis impar, [gap: Greek words] (verba sunt ipsius epistola quadam ad Capnionem) [gap: greek text] . Amicos habuit praeter Ioannem Dalburgium, hominem apprime nobilem et egregie eruditum, primum Illustrissimi Principis Palatini Electoris Cancellarium, postea Vangionum praesulem, et Theodoricum Plenningerum: item Adolphum Occonem Frisium, Augustanae civitatis medicum, quem et bibliothecae suae heredem scripserat: Wesselum Gansfortium, popularem suum; Rodolphum Langium, nobilem illum Canonicum Monasteriensem: Iacobum Barbirtanum, musicum nobilissimum: Alexandrum Hegium, quem Graecas litteras docuerat. Hic saepe cum natu grandiores ad literarum studia hortaretur, et ne desperarent, admoneret; eius meminit: Ego, inquit, liberalium artium Magister, et quadragenarius, tum quoque barbarus, perveni ad Agricolam adolescentem, praeceptorem meum, a quo quicquid in Latinis et Graecis litteris scio, aut alii me scire credunt, didici.

Scripsit Agricola tum prosa, tum carmine multa: quae omnia Alardus Amstelrodamus in duos Tomos redegit: et excusa sunt Coloniae apud Ioannnem Gymnicum anno 1539. Videatur Gesneri Bibliotheca, et alii. Lubet hic addere elogium, quod Rodolpho posuit Erasmus in adagio; quid cani cum


page 20, image: s036

balneo: quodque hodie in editione Manutiana, ex decreto Synodi Tridentinae perpurgata, nuspiam apparet. Ita igitur Erasmus: Hoc equidem adagium eo libentius refero, quod mihi refricat renovatque memoriam pariter ac desiderium Rodolphi Agricolae: quem ego virum totius tum Germaniae tum Italiae publico summoque honore nomino: illius, quae genuerit; huius, quae litteris optimis instituerit. Nihil enim unquam hoc Cisalpinus orbis produxit omnibus litterariis dotibus absolutius, absit invidia dicto. Nulla erat honesta disciplina, in qua vir ille non poterat cum summis artificibus contendere. Inter Graecos Graecissimus: inter Latinos Latinissimus: in carmine Maronem alterum dixisses: in oratione Politianum quendam lepore referebat, maiestate superabat. Oratio vel extemporalis adeo pura, adeo germana: ut non Frisium quempiam, sed urbis Romanae vernaculum loqui contenderes. Eloquentiae tam absolutae parem adiunxerat eruditionem, Philosophiae mysteria omnia penetraverat. Nulla pars Musices, quam non exactissime calleret. Extremo vita tempore ad litteras Hebraicas ac scripturam divinam, totum animum appulerat. Atque haec conantem fatorum invidia virum terris eripuit, nondum annos natum [note: 43. opinor. ] quadraginta.

Exstant paucula quaedam illius monimenta; epistolae quaedam; carmina item varii generis; Axiochus Platonis Latinus factus; Isocrates ad Demonicum versus; tum una atque altera oratio, habita in publico scholasticorum Ferrariensium coetu. Nam illic et didicit, et publice docuit. Latitant apud nescio quos commentarii [note: post editi. ] Dialectices. Verterat et Luciani dialogos aliquot; sed ut ipse erat gloriae negligens; et plerique mortales alienam sane quam indiligenter curare solent: nondum in lucem emerserunt. Quamquam haec ipsa, quae exstant, etsi ne edita quidem ab ipso; plane divinitatem quandam hominis prae se ferunt.

Verum, ne videar homo Germanus immodico patriae studio caecutire; Hermolai Barbari Veneti de eo epitaphium subscribam, elegantissimum profecto; et de quo dubites, utro sit dignius, ipsone qui scripsit, an hoc, quem eo exornavit. Est autem huiusmodi:

Invida clauserunt hoc marmore fata Rodolphum
Agricolam, Frisii spemque decusque soli.
Scilicet hoc vivo meruit Germania, laudis
Quicquid habet Latium, Graecia quicquid habet.

Quaeso quid nostro Rodolpho potuit amplius, aut omnino magnificentius contingere, quam testimonium tam splendidum, tam plenum? idque redditum non vivo, sed iam vita defuncto; ne quis ab amore magis, quam a iudicio profectum causari possit. Deinde ab eo viro, qui non solum Italiam suam; verum etiam omne saeculum hoc nostrum illustrarit: cuius tanta est apud omnes eruditos auctoritas; ut impudentissimum sit ab eo dissentire; tam insignis in restituendis litteris utilitas; ut aut a litteris omnibus alienissimus, aut certe ingratissimus


page 21, image: s037

habeatur; apud quem Hermolai memoria non sit sacrosancta.

His itaque tam plenis tam absoluti viri laudibus equidem fateor, me peculiarius etiam atque impensius favere: quod mihi admodum adhuc puero contigit uti praeceptore huius discipulo, Alexandro Hegio Westfalo, qui ludum aliquando celebrem oppidi Daventriensis moderabatur: in quo nos olim admodum pueri utriusque linguae prima didicimus elementa: Vir (ut paucis dicam) praeceptoris sui similimus, tam inculpatae vitae, quam doctrinae non trivialis; in quo unum illud vel Momus ipse calumniari fortasse potuisset, quod famae plus aequo negligens, nullam posteritatis haberet rationem. Proinde si quae scripsit, ita scripsit, ut rem ludicram, haud seriam egisse videatur. Quamquam vel sic scripta sunt eiusmodi, Ut eruditorum calculis immortalitatem promereantur. Itaque in hanc digressionem non temere sum exspaciatus; non ut gloriose Germaniae laudes iactarem; sed ut grati discipuli vicibus fungerer, et utriusque memoriae debitum officium utcumque persolverem: propterea quod alteri veluti filii debeam pietatem, alteri tamquam nepotis caritatem. Hactenus Erasmus: Cuius sententiae Petrus Montanus, Philosophus Platonicus et poeta Satyricus his verbis subscripsit: Agricolam solum ex Germanis scriptoribus insolenti Graeciae, aut procaci Italiae obicere possumus. In oratione enim pedestri mihi effinxisse videtur sonum Lactantii, lenitatem et rotunditatem Plinii, lumen Senecae, Tullianam quoque redolet ubertatem, et acumen ostentat Quintiliani, vehementiamque et obliquitatem Cypriani referre videtur. Ex Geldenhaurio, et orat. de Agric. tomo 2. Philippi, et aliis.

WESSELUS GANSFORTIUS.

WESSELUS cognomento Gansfortius, Graecis Basilius appellatus, Groningae, quae Ostfrisiorum civitas est, honestis parentibus circa annum millesimum, quadringentesimum decimum nonum natus; litteris in patria, pro saeculi illius barbarie, operam dedit. Cumque ingenio esset praestantissimo, diligentia autem incredibili; tandem hoc assecutus est: ut non solum Theologicae scientiae lauream meritus; sed Iuriconsultis iuxta et medicis doctoribus annumeratus fuerit.

Postea in Graeciam profectus, Aristotelem Graece, et quicquid eo saeculo in Graecia docebatur, summa industria ac labore didicit: ibique cum eruditis, quos invenit viris, linguae potissimum et philosophiae gratia versatus, Basilii nomine, ob excellentiam ingenii opinor, ab iisdem donatus est.

Reversus inde, Germaniae, Galliae, Italiaeque Academias perlustravit: in quibus linguarum Hebreae, Graecae et Latinae


page 22, image: s038

scientia, disputationum acumine, docendi denique dexteritate, tantam nominis famam adeptus est; ut lux mundi vulgo diceretur. Docebat enim clarius, et disputabat evidentius; quam reliquum professorum vulgus: cum instructus esset a Logicis artibus; quae aliis recte explicandis comparatae sunt. Docuit autem Coloniae, Haidelbergae, et Lutetiae Parisiorum.

Et cum Platonicae Philosophiae, ut divinioris atque Christianismo propioris, summus admirator esset; acerbius interdum in Aristotelem invectus est; quam tenerae scholasticorum doctorum aures ferre possent. Hinc factum, ut et odio ab illis haberetur, qui hactenus in summa fuerant auctoritate, cum se a iuventute destitui, illum coli animadverterent: et vulgo magister contradictionis appellaretur.

In disputationibus Theologicis magnos titulos Doctorum contemnebat, solis divinis litteris firmiter adhaerens. Quare si quis forte inter disputandum, ut fieri solebat, ei obiceret; hoc dicit Doctor Sanctus: hoc Seraphicus: ipse respondere solebat: Thomas fuit Doctor, quid tum postea? Et ego Doctor sum. Thomas vix Latine intellexit, et unilinguis fuit: Ego trium principalium linguarum mediocrem peritiam assecutus sum: Thomas vix umbram Aristotelicam vidit; Ego Aristotelem Graecum in ipsa Graecia didici.

Hac loquendi libertate incitavit adversus se Praedicatorii Ordinis Fratres, haereticae pravitatis inquisitores, qui eo tempore adversus Ioannem Vesaliensem Theologum, et insignem contionatorem, tyrannidem suam exercebant. Sed quo minus palam Wesselum persecuti sint, in causa fuit reverendissimus et illustrissimus princeps, David a Burgundia, Ultraiectinus Episcopus, cuius medicus tum Wesselus erat. Versabatur crebro apud Canonicos, quos regulares vocant, montis Sanctae Agnetis, non procul ab oppido Svolla. Ibi cum neque horario, neque rosario uti eum observassent: Interrogatus, utrum nihil oraret? Respondit, se quidem, gratia Dei, adhuc conari, ut perpetuo orare posset; nihilominus tamen etsi singulis diebus Orationem Dominicam semel recitaret; sperare, eam orationis paucitatem Deo placere.

Ingravescentibus annis in patriam rediit; ibique scribendo suo more, et docendo et sibi, et suis vixit. Commendatus enim fuit Virginibus spiritualibus Groningae a Davide Burgundo Episcopo Ultraiectino: cuius ad Wesselum datae litterae, cum aliorum quoque magnatum et doctorum virorum, ibi adservantur.

Incertum tamen est, utrum ipse, an eius nomine Episcopus virginibus expensas pro convictu solverit; an vero gratis ab illis alitus fuerit.


page 23, image: s039

Vixit Groningae diu carus omnibus: tandem cum aetatis annum septuagesimum [note: Alii nonagesimum, sed calculus non convenit. ] attigisset, integro visu et auditu: ita ut numquam oculariis specillis opus habuerit, minutissimasque litteras et commode legeret, et pulchre ipse pingeret, in morbum incidit; qui ei et vitae finem attulit. Hic cum amicus quidam doctus invisendi gratia eum convenisset, et ut valeret, interrogasset? respondit, se pro sua aetate et morbi molestia utcumque valere; sed unum admodum molestum sibi esse; quod variis cogitationibus et argumentationibus circumactus, de veritate Christianae religionis subdubitare inciperet. Obstupescebat ille, ac hortari aegrum cepit; ut omnes cogitationes suas in Christum Servatorem unicum reiceret. Sed cum huiusmodi admonitionem ei molestiorem esse sensisset: tristis tum abiit. Post unam atque alteram horam reversum ad se, ubi Wesselus vidit: alacri animo, et, quantum valetudo sinebat, exsultans dixit: Gratias ago DEO; omnes ille vana disputationes abierunt: iam nihil scio, nisi IESUM, et hunc crucifixum. Hac in confessione animam DEO reddidit.

Decessit anno millesimo, quadringentesimo, octogesimo nono, die Francisci: sepultus Groningae in monasterio, quod spiritualium virginum dicitur. In libro memoriali templi illius haec leguntur:

Anno Domini millesimo quadringentesimo octogesimo nono obiit venerabilis M. Wesselus Hermanni, egregius Doctor sacrae Theologiae, et in Latina, et Graeca, et Hebraea linguis multum eruditus, et in tota Philosophia quasi universalis. Epitaphium ei huiusmodi positum prope monumentum fuit:

Pallida Vesseli saxum hoc tegit assa magistri,
Philosophos inter qui leo fortis erat.
Illum lingua triplex, Hebraea, Pelasga, Latina,
Inclita doctorum scandere pulpta dedit:
Agrippina et Parisium, duo regna Minervae,
Sensere ingenii vimque decusque su..: [reading uncertain: print faded]
At laus una viro, quia totum scibile scivit,
Et vitio infectis malleus ipse fuit.
Arx Frisiae cineres [reading uncertain: print faded] , Germania tollit honores:
Dic ferat omnipotens, lector amice, animam.

Inter familiares et amicos, quos multos Groningae habuit, maximi fecit Rodolphum Agricolam, et M. Ioannem Oestendor pium, postea Canonicum Daventriae ad S. Lebuinum. Hic cum Wesselum, natu grandiorem, aliquando convenisset; deque ordine studiorum consuluisset: inter cetera studiosum eruditumque iuvenem, hortatus est, ut veteres scriptores, tam sacros, quam profanos, neotericis scholasticis, Theologicis praesertim, anteferret.


page 24, image: s040

Futurum enim brevi; ut doctores illi irrefragabiles, cucullati, atrati, et albati, in ordinem se dignum redigerentur. Romanae Ecclesiae errores saepius deploravit; atque gratuitam nostri iustificationem per fidem in Christum, inculcavit: purgatorium et indulgentias [gap: Greek word] improbavit. Multa scripsit in Theologia; sed quae a Catholicis, ut Suffridus ait, non probantur. Anno decimo quarto supra millesimum sexcentesimum, opera eius omnia, quae inveniri saltem potuerunt, excusa sunt Arnhemiae. Geldenhaur. Noviomag. l. [abbr.: libro] 1. de Viris illustribus inferioris Germaniae; Suffridus Petr. decad. 8. de scriptorib. [abbr.: scriptoribus] Frisiae cap. 4.

PETRUS SCHOTTUS.

PETRUS SCHOTTUS Argentinam nactus est patriam, urbem Germaniae nobilissimam, sub annum Christi quinquagesimum nonum supra mille quadringentos. Pater eius fuit vir ea in Republica tum omnibus notus, summi consilii, summaeque industriae. Qui cum ob publicas occupationes minime ea cura, qua cupiebat, filium educare posset: tradidit eum in disciplinam gravissimo atque integerrimo viro Iohanni Müllero de Rasteten. Is nullum laborem praetermisit, quo discipulus ad doctrinam et virtutem institueretur. Erat inter eos certamen quoddam atque contentio. Praeceptor enim diligebat eum tamquam filium: contra discipulus praeceptorem non minus, quam parentem venerabatur et colebat: dictoque eius ita audiens erat, ut simul ac quid mandasset, dicto citius effectum daret. Saepe percunctabatur ex magistro varia, et vix pro captu aetatis.

Postquam prima rudimenta et Grammaticen in patria didicerat: Parisios cum illo praeceptore profectus est. Ibi quantum doctrinae, pro eo tempore, brevi consecutus fuerit; incredibile est dictu. Nihil in Logicis tam erat spinosum ac contritum: quod non explicaret: nihil in Physicis tam reconditum, quod non erueret, et disputando clarum redderet: nihil in Ethicis tam anceps, quod non apertissime explanaret. Erat ei ingenium summum, memoria tenacissima, sermonis mira suavitas. Itaque et audita faciliter percipiebat, et percepta fideliter retinebat, et retenta elegantissime pronuntiabat. Eminebat igitur inter aequales, et suo studio eos incitabat: nec tamen cuiquam ideo minus gratus, virtute superante invidiam. Laudatus numquam intumescebat: tardiores non contemnebat: de alterius invento non minus quam de suo gaudebat, et puer fere senilem prae se sapientiam ferebat. Iraque cum omnibus illius Gymnasii magistris carus esset; consensu omnium decretum est, ut baccalaureatus insigniretur titulo; ac, pro more Academia, antea in


page 25, image: s041

disputatione variis argumentis, aliis inextricabilibus, eum adorti sunt: sed ex quibus Schottus se argute expediret adeo; ut non iam tyro, sed veteranus videretur. Fama haec ingenii eius Parisiis degentis etiam in patria Argentorati increbuit: et exspectationem summam excitavit. Lutetia dein de ad suos reversus vix tres menses ibi haesit; cum pater eum Bononiam, studiorum matrem, misit. Hic cum primo sese poeticae atque oratoriae dedidisset: adeo celeriter et feliciter eas arripuit, ut omnes in admirationem sui ad duceret. Contulit se demum ad ius civile: in quo indefesso labore tantum profecit, ut nullus nodus in iure tam esset implicatus, quem non solveret. Inde ad ius Canonicum transiit, ut non solum ea quae ad opes consequendas, sed etiam quae ad animae salutem faciunt, condisceret. In Graecis Bononiae anno 1487. praeceptorem habuit Antonium Briteniensem: ususque est consuetudine ac familiaritate arctissima Bohuslai Hassensteinii Bohemi, quem etiam versibus celebravit: qui ei par retulit, oratione pro ipso ad Argentinenses dicta et scripta. In patriam ex Italia reversus Schottus, canonicus S. Petri est electus quo in officio summa cum innocentia ita versatus est, ut ab omnibus praecipuo in honore fuerit habitus. Scripsit aliquot opuscula tam metro quam pedestri sermone, ut sunt vitae Iohannis Apostoli, Iohannis Baptistae et Chrysostomi carmine elegiaco conscriptae Item laudes Iohannis Gerson, et epistolae.

In exercitationibus et studiis assiduus fuit: Quippe qui nec convivia humanioribus disciplinis vacare passus est: Semper aliquid sive in poetica, sive oratoria, sive in legibus proponebat; audiebat alios libenter, placideque omnibus respondebat: recte dicta gratissimo arimo suscipiebat: prava non acriter refutabat: disputantes contra se docere potius, quam vincere nitebatur. Concurrebant itaque ad eum familiares, nunc qua oratione utendum, quaerentes, nunc quibus argumentis aliquis oppugnandus esset, investigantes: et omnes omnia eius dicta, tamquam Apollinis oracula, observabant, nec unquam cum eo quisquam collocutus est, qui non doctior discesserit. Quae praeterea eius tum in omni vita, tum praecipue in cibo potuque moderatio fuerit, vel ex eo apparet, quod in Italia, ubi etiam indigenae aliquando aeris intemperantiam vix tolerant, adeo prospera valetudine usus sit, ut numquam aliquo corporis dolore affectus fuerit.

Cum autem in medio vitae cursu et ipso aetatis flore esset: mors eum rebus humanis exemit, aetatis, ut volunt, anno 31. Christi vero 1401 vel 92. Argentinae, ubi in aede S. Petri est sepultus. Bohuslaus Hassenstein et Pantaleon.



page 26, image: s042

HENRICUS BEBELIUS.

QUI in Germania viri boni et eruditi saeculo praecedente, Romanae linguae usum, temporum iniuria, pariterque hominum incuria neglectum, reducere ac genuino nitori restituere conati sunt: ii aeternam a grata posteritate laudem suo merito inierunt. Talibus inter primos accensendus venit Henricus Bebelius: qui Iustingae, quae pagus et arx Sueviae est, parentibus rusticanis quidem, sed honestis est prognatus: id quod ipse his carminibus fatetur:

Si non criminibus poterit mea vita notari,
Non curo indocti Verba profana Viri.
Cum referam proavos, fatear, carosque parentes:
Rusticus, et duri ruris alumnus ero.

A puero omne studium omnemque laborem ad litterarum optimarum adipiscendam cognitionem contulit: iurique civili simul operam dedit: unde ipse:

Solus ego coepi civiles discere leges;
Palladiasque sequi non rudis ipse scholas.

Cumque ad carmen fundendum venam nactus esset non infelicem; eamque uno alteroque specimine probatum ivisset: laurea et insignibus, a Maximiliana primo Augusto, qui in Germania superiori saeculo ingenia mirifice excitavit et munifice iuvit, donatus est. Ita enim ipse in quodam ad Zoilum carmine:

Glorior hinc humili quod surgam sanguine primus;
Atque meum Veniat nomen in ora Virum.
Namque adolescentis lauro mea tempora Caesar
Cinxerat, ex hedera conspicuumque caput.
Contulit et nobis armorum insignia; laus est
Induperatori me placuisse meo.

Anno nonagesimo septimo, supra mille quadringentos, in Tubingensem Academiam accitus est; ut politiorem ibi doceret literaturam. Frequenti itaque auditorio poetas, oratores, ac historicos explicuit; crassamque barbariem suo loco pro virili exegit. Quamquam quale fuerit tunc literarum ex barbarici abysso emergentium, quasi crepusculum; vel hinc apparet; quod anno primo supra sesquimillesimum, per litteras ex Ioanne Capnione sciscitari ac discere non dubitavit; eleison, triumne, an quatuor syllabarum esset?

Libellum facetiarum anno millesimo quingentesimo sexto edidit; eumque Petro Iacobo Arlunensi Iureconsulto, Praeposito Backnaugensi, canonico Stutgardiano, dedicavit: in quo


page 27, image: s043

et auctor ipse, et alii non iniuria reprehendunt, et sublata optant omnia; quae pias ac honestas aures offendunt. Scripsit et de magistratibus Romanorum, de nominibus artificum, de nominibus morborum corporis humani Graecis et Latinis, de nominibus sanctorum, cum eorum interpretatione, de pagis Suevorum, et Neccaro flumine; hisque similia, uno volumine impressa Argentinae in officina Schureriana, anno millesimo quingentesimo decimo tertio. Exstat in primo tomo scriptorum Germaniae, a D. Schardio collectorum Bebelii oratio ad Maximilianum primum Caesarem, de eius et Germaniae laudibus. Item demonstratio Germanos esse [gap: greek text] : apologiam etiam scripsit pro defensione Imperatorum contra Leonhardum Iustinianum et alios, qui, nomen Imperatorum extenuant, et coronationem eorundem incessunt ac derident. Idem edidit tractarum: Imperatorem Christianorum iure Christianissimum esse dicendum. Scripsit et de laude, antiquitate, imperio, victoriis rebusque gestis veterum Germanorum. Item epitomen laudum Suevorum, atque principis Wirtembergici Ulrici: de proditione ducis Mediolani: et de mendaciis quorundam historicorum. Plura, quae posteritati elucubravit, recenset Gesnerus, et Bibliothecae. Crusius in annalibus Suevicis, Schardius, alii.

IOANNES NAUCLERUS.

NON usquequaque veritati adfine esse illud, quod Graecorum sermone iactatur proverbium; [gap: greek text] ; cum aliorum, tum huius Naucleri exemplum luculenter evincit. Hic enim loco nobili apud Suevos natus, patre Ioanne Verge, vulgo Vergehanss/ (quod nautam Germanis notat, unde Naucleri postea defluxit, et familiae adhaesit appellatio) Natus igitur viro equestris ordinis, et apud Ludovicum Wirtembergensem Uraci Comitem, praecipuae dignitatis, maiorum splendore, tamquam alieno [note: Ovid. l. 13. Metamorph. At genus et proavos et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra puto. ] bono, minime contentus, propriae quoque virtutis laude, nomen litteris a puero summa industria, nec sine ingenio, perceptis, quaesivit. Cum studio autem mansuetiorum Musarum, coniungere ei visum fuit et Iurisprudentiae, et Theologiae, qualiscumque tunc temporis tradebatur, cognitionem In iure igitur eo progressus est, ut docturae, quam vocant [gap: greek text] , et testimonium Academicum summum, consecutus fuerit: nec in Theologicis plane fuit nullus: Id quod et honores, quibus ornatus est, et scripta, quae reliquit, testantur. Nam cum [note: An. 1450. Ephorus Eberhardi Wirtembergici, primi postea ducis. ] mortuo Ludovico Comite Wirtembergico, filius Eberhardus licentius sub cura primum matris, deinde, illa iterum [note: Alberto Austriaco, fratri Fride. 3. nomen ei Machtildis [perhaps: Mechtildis] Palat. Com. ] nupta, sub [correction of the transcriber; in the print snb] tutela patrui Ulderici,


page 28, image: s044

viveret: ephorus ei datus est Nauclerus, qui et moribus et litteris indolem illustrem informaret. Verum, ut plerumque fuit aularum adversus litteras iniquior animus, Latinae linguae operam dare per aulicos integrum ei non fuit, dictitantes, maternam linguam principi adolescenti sufficere. Quamquam est non nemo, qui affirmet, a patre Eberhardi Ludovico, iam deposito, aulicos iureiurando fuisse adactos, ut promitterent: curaturos se, ut ne filius litteris Latinis inficeretur. Longe sane alia mens Alphonso regi, longe alia Aeneae Sylvio, post Pontifici, fuit, qui, litteras pauperibus argentum: perhibuit, nobilibus aurum: principibus gemmas. Sed forte id fecit ab aliis sic inductus, de cuius farinae hominibus illud dicas:

--- amaracinum fugitat sus, et timet omne
Unguentum: nam saetigeris subus acre venenum est.

Ipse certe Eberhardus Princeps, iam adultior, id sero agnovit, et non raro ad doctos latine loquentes infelicitatem suam qui erudita eorum colloquia assequi non posset, miseratus est. Ab aula Nauclerus ad sacra se retulit: et Ecclesiae collegiatae apud Stutgardianos praepositus, circa annum, millesimum, quadringentesimum, sexagesimum. Anno vero 1467. ab inclito comite Wirtembergensi, Ulrico, ad Carolum, Burgundiae regulum, missus, propter bellicos furores ad Traiectum substitit [correction of the printer; in the print substituit], ac tandem re infecta domum rediit.

Anno deinde Christi, septuagesimo septimo, supra mille quadringentos, Academia Tubingae auspiciis Eberhardi Comitis, et postea [note: Anno 1495. inprimis Maximiliani I. comitiis, Gabriel Biel. Primus Tubingae Rector Nauclerus. Chronica Naucleri. ] primi Ducis Wirtembergensis, constituta, plantante eam Gabriele Biel, Theologo et Sententiario ea tempestate celebri, Ioannes hic Vergenhanß, praepositus Tubingensis, decretalium Doctor, primus Universitatis illius Rector est designatus.

Hic itaque cum in litterarum studiis provehendis, totus esset: Chronica subcincte comprehendentia res memorabiles saeculorum omnium ac gentium, ab initio mundi, usque ad Annum Christi, millesimum, quingentesimum, ex omnibus aliis Latine conscripsit. [note: Anno 1515. Melanchthon ea retexuit. ] Excudit opus istud Thomas Anshelmus, qui Typographicam officinam habuit Tubingae. Melanchthon autem in eo partim disponendo, partim augendo, partim etiam retexendo, id praestitit: ut lectio istius libri a pluribus expeteretur, et fructu voluptateque non careret.

Continuavit deinde idem Laurentius Surius Carthusianus usque ad Annum Christi sexagesimum quartum, supra sesquimillesimum. De cuius tamen Paralipomenis Caspari Peuceri [note: In dedicatoria lib. 5. Chronic. Melanchth. ] iudicium hoc est: ut dicat, monachum illum Surrianum, Scurram rectius vocari: quippe qui, utrum rem seriam agat, an scurretur, non facile dixeris: cum impudenter res manifeste


page 29, image: s045

veras calumnietur et depravet. Inter alios discipulos habuit Nauclerus quoque Ioannem Reuchlinum, virum postea undequaque doctissimum; quem humanioribus in disciplinis, nec non et iuris studio diligenter erudivit, ac suo exemplo iuventutem ad otium litterarium invitavit. Habuit etiam Ludovicum Vergen fratrem: quem in bonis litteris adeo fideliter instituit: ut praepositus Stutgardianus, et cancellarius principis sui factus fuerit. Martin. Crusius in annalibus Suevicus, Ioach. Camerar. in vita Melanchth.

CONRADUS CELTES PROTUCIUS.

COnradus Celtes Protucius, familia Celtica honesta, Suinforti in Francia Orientali ad Moenum, haud longê ab Herbipoli, calendis Februarii natus est anno quinquagesimo nono, supra mille quadringentos, mane circa horam tertiam: quo eadem anno et Maximilianus postea 1. Augustus eius nominis [note: Die 22. Martii. ] editus est.

Infans incredibiles vagitus edidit: butyro et mellis favo, foco admotus, aegre leniebatur. Responsum est a nutricibus, magna fama et facundiae virum fore. Infantia exacta a germano suo Druide, litterarum rudimenta (ut Germanorum institutio fert) brevi perdidicit. Per patrem a litteris revocatus; ut vinearum et familiae curam susciperet; cum in vineam perductus esset, elapsus nil tale suspicantis patris manibus, adscensaque rate per Moenum Coloniam Agrippinam venit: ibique liberalibus studiis et Theologiae aliquamdiu operam dedit.

Motus deinde fama Ioannis Dalburgii, Vangionum episcopi, et Rodolphi Agricolae, Haidelbergam adiit: ibique oratoriam et poeticam, cum Graecae et Hebraicae linguae praegustamentis hausit: et mox Erphordensium, Lipsensium, Rostochiensium publica Gymnasia perlustrans, non exiguas docendo pecunias adquisivit.

Hinc in Italiam profectus, Paduae, Calphurnium, et Creticum; Ferrariae, Guarinum; Bononiae Philippum Beroaldum, Florentiae, Ficinum; Venetiis Sabellicum, Romae Pomponium Laetum audivit. Roma per Venerias, Illyricum, et Pannoniam, Sarmatas adiit: ibique astronomiae vacavit, praeceptore Alberto Bruto usus.

A peregrinatione Sarmatica et Italica reversus, in familiaritatem Friderici, Saxoniae ducis, pervenit: cuius suasu et ductu


page 30, image: s046

coronam poeticam a Caesare obtinuit, aetatis suae anno trigesimo secundo: primusque eius dignitatis titulum et insignia apud Germanos gessit. Coronatus est manibus Friderici 3. Imperat. in arce Noribergensi, anno [note: Vel potius nonagesimo primo. ] octogesimo septimo, supra mille quadringentos, die 18. April. unde ipse de se:

Primus ego titulum gessi nomenque poetae:
Caesareis manibus laurea nexa mihi.

Laurea eius adhuc hodie Viennae, ubi docuit, adservari dicitur. Ipse ad peregrinationem rursus conversus, cuius avidissimus discendi gratia erat, totam Germaniam, et quindecim tunc eius Academias perlustravit. Primus patriae suae fines ad quatuor mundi plagas conspexit: primus eloquentiam Romanam, quantum Germano saltem homini concessum, cum rudimentis Graecae linguae, in Germaniam induxit: primus Comoedias et Tragoedias, publicis in theatris, veterum more exhibuit. Statura fuit mediocri; corpore obesiore, facie clarissima; candentibus oculis et grandiusculis: ore decoro: pilo leni, raro, et subnigra circa tempora parum renodi: barba rara, et eius praecoci canitie, ac frontis calvitie. Animo et mente hilari: vultu gelasino; valetudine prospera: stomacho imbecilli Solis, nemorum, montium, peregrinationum, balneorum, conviviorum, et utriusque musices pertinax amator. Amicitiae et favoris studiosissimus: et cui nulla ad audiendum doctos viros longa aut difficilis fuerit mora. Omnium antiquitatum diligens inquisitor, et admirator. In verbis et moribus lenis et suavis: sed in iram praeceps, et difficulter placabilis: in ceteris animi motibus sedatus et generosus.

Amicos sui aevi viros praecipuos habuit: et quos semel adquisivit, numquam suo vitio perdidit: Ioannem inquam, Dalburgium, Ioannem Trithemium, Spanhemensem abbatem, Ioannem Vigilium Cheruscum Iureconsultum, Andream Stiberum et Ioannem Stabium, Mathematicos, et Theologos, Andream Pegasum Sarmatam, Sebaldum Calamosum, Hartmanuum Eptingum, Philippum Callimachum, Florentinum, vatem doctissimum.

Apophthegmata eius, praeter illa, quae carmine conscripsit, haec celebrantur: neminem vivere, cui non pars stultitiae contigerit: nullam agnitionem difficiliorem, quam sui: Eam solidam esse voluptatem quam nulla paenitudo sequatur. Interrogatus, cur negligentius opes curaret? respondit: maiorum domûm maiorem esse curam: et rursus de eodem interrogatus, subiecit: impossibilem non curantem habere quod habeat. Somnum, vinum, amicum, et philosophiam, dixit levamina et vitae vehicula: aetate vinum et carmina pretiosa fieri: conveniens esse philosopho pessimis displiceret Philosophum oportere amatores sui primum dotere patientiam, et vacuos reddere affectionibus: Invidiam convertere debere sapientem in misericordiam:


page 31, image: s047

optimum genus victoriae non invidiam, sed in paenitudinem duxisse hostem: tolerabiliores esse miserias, dum ad aliorum comparantur calamitates: Illorum, qui sine laude Viverent, laudes aut Vituperia non debere curare sapientem: praebere histrionum speciem, qui habitu tantum profiteantur religionem et philosophiam: multum referre in quae tempora cuiusque vita et virtus inciderit: A diis neminem amari, nisi quem ament homines: Amantem et invidum intra se gestare supplicium: in praeteritum ne Deum quidem consulere posse, et perinde de hic esse consolationem: Principes indoctos organorum instar esse, quae aliorum impulsu sonos edant: felices esse, qui alios proba institutione erudirent: feliciores, qui cogitationes suas illustres ad posteritatem destinarent: felicissimos, qui Utrumque perfecissent: Tria esse ingeniorum genera: Bonos, qui aliorum scripta interpretentur; meliores qui exotica transferrent; optimos qui nova cuderent: animorum affectus esse fatales.

Hortanti, ut indoctum doctorem salutaret, respondit: doctos quaerimus, doctores plures habemus Adspernantibus eloquentiam et Graecas litteras respondit: facilius esse honesta studia et Virtutem contemnere, quam discere: philosophum decere passiones suas frangere, aut condere: apud prudentem et studiosum virum debere observari semper, Ut dies dum doceret. Interrogatus, quid novi acciperet, respondit: nil nisi novas semper in perversis mentibus erumpere cogitationes et affectationes.

Cum ex familiaribus suis quendam commendasset, et ille negligentius egisset: hortantibus cunctis, ut eum vituperaret, respondit: semel laudavi, Vituperare non possum. Poeticam divinum esse motum animi: oculos fenestras animi, et sensus, ianuas intellectus esse: Virtutem esse ut spongiam et silicem, quorum alterum si compresseris, contrahitur, alterum si laeseris, ignem elicis: dulcissimam esse mortem, qua cum gloria apud posteritatem revivisceret. Cum quendam castigasset, et ille se illustrium virorum vitiis tueretur, respondit: illorum vitia sequeris virtutes negligis. Vivum vivis prodesse debere post mortem bonorum omnium incertum heredem: Virtutem similem esse oleo, quod cuicumque liquori miscueris demum supernatabit. Interrogatus, quo Graecorum et Latinorum studia differrent, respondit: hos magis rebus, illos magis Verbis abundare. Neminem in familiaritatem admisit; nisi quem ipse meliorem, aut qui se meliorem reddere posset. Non quomodo Videndum, sed quo modo moriendum, cogitandum dixit. Colentes se colere debere spernentem spernere. Interrogatus quo res humanae consisterent? respondit: tolle eloquium et intellectum: non erit quippiam in hominibus. Menstruanos amicos vocabat: qui adversis rebus amicitiam solverent. Quomodo aliquis cognosci deberet interrogatus? respondit: ex eius amicis et contubernalis. Scripsit in Poetica libros amorum, quatuor vitae circulos, ut Pythagorici tradunt, et secundum


page 32, image: s048

quatuor aetatum affectiones; et secundum quatuor Germaniae latera: ut illam ab occasu Rhenus, a Septentrione Rhodanus et mare Germanicum; ab ortu [reading uncertain: print faded] Vistula, a meridie Danubius et Alpes claudunt, observatis maxime gentium moribus, et locorum naturis, fluminibus, lacubus, silvis, et urbibus insignioribus: edidit libros carminum totidem, Horatium maxime secutus in Lyricis et Epodis: Libros [note: Libri [correction of the transcriber; in the print Liberi] a)ne/kdotoi [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: a)neh/dotos2 ]. ] Epigrammatum quinque: Parnassum bicipitem, in quo poetas et Theologos conciliat, Theodoricriden orsus, qua Theodorici regis Gothorum et Germaniae historiam complecti volebat; oratione pedestri item Germaniam illustratam cupivit, situm Norinbergae, et de eius institutis, moribus, aliaque non ita magni ponderis opuscula affecta habuit.

Vixit [note: *q. [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: *o. ] Viennae Austriae, ubi docebat. ] annis novem et quadraginta, diebus tribus, ad annum usque Domini, octavum supra mille, quingentos, diem vero secundam Nonar. Februarii. Ex volumine 1. de viris illustr. virorum Iohan. Fichardi.

IOANNES MURMELIUS.

IOannes Murmelius natus est Rurimundae, Geldrorum urbe insigni, ad Mosae et Rurae confluentem. Primum militiae nomen dedit: post a turbulentis Bellonae castris ad blanda quietaque Musarum otia conversus, Alexandrum Hegium, cui et Erasmus et Hermannus Buschius operam dederunt, Daventriae audivit. Coloniae in Ubiis artium liberalium magister, non sine insigni eruditionis laude, est renuntiatus.

Bonas litteras, quas callebat exacte, pluribus in locis optimafide docuit. Nam Alcmariae apud Batavos, Daventriae apud Westphalos, et alibi, magno cum iuventutis commodo ludum aperuit. Fuit Monasterii annos 11. Conrector Timanni, et per triennium rector scholae Lutgerianae. Tandem decimo quarto post, 1500. anno, venit Alcmariam, ibique instructa schola clarebat: sed incendio redactus ad paupertatem, venit Daventriam, publico stipendio accersitus, anno 1516. ubi postea anno sequenti d. 2. Octobris obiit, relicta in paupertate, ut scholasticum hoc genus solet, uxore cum filio, quem instituere ceperat Graece et Latine. Miraeus tamen vult obiisse eum Monasterii, idque anno 1513. Sed si anno 1516. scripsit encomium Reuchlini, ut Gesnerus in Bibliotheca confirmat: utique ille fallitur.

Utut sit, de fati certe genere ambigitur. Creditum enim, ab aemulis, quod ante diem obiisset, toxico emedio sublatum:


page 33, image: s049

sed qui artis medicae periti morienti adfuere, peripneumonia exstinctum affirmabant.

Multa inter pistrini labores carmine ac soluta oratione scripsit. Grammaticas enim praeceptiones tabulis complexus est: epigrammata varia feliciter lusit: Persii aenigmata opera H. Buschii acute illustravit; uti et Boethii elegans illud Satyricon de Philosophiae consolatione. Collegit versus sententiosos ex Elegiographis Latinis: scripsit et scoparium ad profligandam barbariem e scholis, librum apprime eruditum: et alia, quae Gesneri bibliotheca recenset. Miraeus in elog. Belgicu: Gerhard. Noviomagus l. 2. de viru illust. infer. Germaniae.

ALBERTUS CRANTZIUS.

THeologum hunc professione, Philologis annumeravimus [reading uncertain: print faded] , scriptorum, quae posteritati elucubravit, habentes rationem. Edidit eum Hamburga, urbs Hansetica, celebris emporio in familia natum honesta. Ibi a prima aetate ad litteras discendas adhibitus, omni doctrinarum genere ingenium excoluit. Cumque aetas eius gravioribus studiis idonea esset: ius civile ac Pontificium addidicit.

Postea, quae erat ingenii ipsius felicitas, animum ad Theologiae studium applicuit: ac in utroque studiorum genere tantum profecit; ut insignia cum iuris tum Theologiae emeruerit. Cum autem praecipue omnis antiquitatis esset studiosus: multarum gentium evoluit annales atque historias: ac de Saxonicis gentibus, et vicinarum Insularum orbis Arctoi regnis, praeclare meritus est: dum et regum vicinorum successiones, et bella praecipua, et Vandaliae in illo litoris Balthici tractu longissimo, et Saxoniae fere universae principum et episcoporum nomina et successiones, usque ad annum Christi millesimum quingentesimum, graviter et prudenter explicatas deduxit. Quod Saxoniae et Vandaliae Chronicon David chytraeus, ab eo tempore, ubi ille finem fecit, usque ad annum nonagesimum tertium, supra mille quingentos, perduxit.

Non itaque in otio Crantzius vixit: sed ingenium suum et doctrinam, praecipue ad utilitatem Ecclesiae contulit. Docuit primum in Academia Rostochiana; cuius rector anno millesimo, quadringentesimo, octuagesimo secundo, fuit. Postea Hamburgae, in collegio duodecim monachorum, a Carolo Magno, eiusque filio Ludovico Pio, instituto, cum virtute, doctrina multarum artium scientia et facundia ceteros antecelleret, praecipua eius in decanatu fuit auctoritas: et lectoris Theologiae officio functus, sacras litteras professus est, ac publicis contionibus populum docuit. Fuit ipse nonus in illa lectura, publice


page 34, image: s050

in schola ac templo docentium, instituta anno Christi quadringentesimo octavo, supra millesimum, a quodam M. Ioanne Frickio. Animadvertit in doctrina eius temporis multum fuisse errorum et superstitionum: et mores Canonicorum ac monachorum acerrime reprehendit; eosque in ordinem redigere conatus est. Sed cum id frustra se tentare videret: quod perversitas illorum hominum munita esset auctoritate Pontificis, dixisse fertur: numquam posse eos reduci ad meliorem frugem, nisi prius a viris doctis expugnata arce. Interrogatus cur sese ipse non opponeret tam crassis erroribus, respondit: se neque eruditione neque aetate parem esse tantis negotis.

Perstrinxit autem variis in locis errores ac mores Cleri sui temporis: et [note: Metrop. l. 4. cap. 2. ] Canonicos [gap: Greek words] dictos adseruit: qui maiori ex parte irregulares essent. De monasteriorum et redituum Ecclesiasticorum abusu [note: Metrop. l. 4. c. 37. Abusus monachorum. ] alicubi ita conqueritur: Utinam illo feruore, quo res inchoantur [correction of the transcriber; in the print incoantur], perennarent: qua in re nimium falluntur opinionibus fundatores. Degenerant enim in deterius omnia: quod in probatissimis quibusque religionibus spectatur. Inde crebrae reformationis, et secutae deformationes. Sic teritur vita. De Eucharistia [note: Metrop. l. 11. c. 39. ] autem haec habet: Eius usus a caelesti Magistro constitutus est ad usum, non ad ostentationem.

Cum aegrotus ac fere animam agens, vidisset propositiones Martini Lutheri contra indulgentias, dixisse fertur: nihil effecturum esse contra tam potentes adversarios. Suum esse consilium, Ut ab incepto desisteret. Frater, frater, inquit, abi in cellam tuam, et dic Miserere mei Deus: significans conatum rei tantae, adversus Pontificem cuius auctoritas et potentia summis Regibus terrori erat, ab in simae sortis monacho susceptae, inanem et irritum fore.

Decessit autem eo anno Crantzius; quo Lutherus nundinationes indulgentiarum reprehendere cepit. Sepultus est Hamburgae: ubi in coemeterio summi templi monumento hoc epitaphium inscriptum est.

ANNO DOMINI M.D. XVII. IN VIGILIA CONCEPTIONIS VIRGINIS MATRIS GLORIOSAE, SPECTABILIS AC EGREGIUS VIR, DOMINUS ALBERTUS CRANTZ, SACRAE THEOLOGIAE AC DECRETORUM EXIMIUS DOCTOR, ECCLESIAE HAMBURGENSIS CANONICUS, LECTOR FACUNDISSIMUS DOCTISSIMUSQUE, ET OLIM DECANUS, MORUM AC VIRTUTUM SPECIMEN ET EXEMPLAR, PATRIAE DECUS FELICITER CONCESSIT IN FATA, CUIUS ANIMA CUM BEATIS MOLLITER QUIESCAT, AMEN.

Reliquit posteritati scripta haec: Ecclesiasticam historiam sive Metropolin: Saxoniam et Metropolin: quibus res Saxonum et


page 35, image: s051

adiacentium regionum, ac totius fere Germaniae luculentissime exponuntur: regnorum Aquilonarium, Daniae, Sueciae, Norvegiae Chronica, quae deinde ab aliis continuata sunt. Scripsit praeter historias et versus: atque in dicendi genere, ut tunc ferebant tempora, excelluisse eum res ipsa ostendit. Ioachimus Mollerus in praefatione metropolis ad Christianum, Danorum regem: Chytraeus in Saxonia.

RODOLPHUS LANGIUS.

ROdolphus Langius Westphalus fuit, nobilis genere, et ingenio poeta. Primis litteris Daventriae praeclare excultus a patruo Hermanno, Ecclesiae cathedralis Monasterii Decano in Italiam, ubi tunc Latinae et Graecae linguae studia reflorescebant, missus est. Ibi studiose Laurentium Vallam, cuius de elegantia sermonis Latini commentarii exstant, Maphaeum Vegium, qui Aeneida Virgilii addito libro complevit, Franciscum Philelphum, et Theodorum Gazam audivit: et in soluta ac ligata oratione eleganter formanda se exercuit, ac studiorum socios, Mauritium comitem Spiegelbergicum, Philippi filium, et Rodolphum Agricolam. Frisium habuit. Qui in patriam reversi omnium primi in Germania puriorem Latini sermonis formam usurpare, et rectam discendi et Latina scribendi rationem ostendere, et cohortationibus ac exemplo sui excitare, cum Alexandro Hegio Daventriensis scholae studiorum Rectore fidelissimo ceperunt. Primus autem Germaniae poeta, ipsius Rodolphi Agricolae iudicio, avorum aetate, aliquot ante Conradum Celten annis celebris, hic Rodolphus Langius fuit, editis de excidio Hierosolymae postremo, de obsidione Novesii, de Paulo Apostolo de Maria virgine, poematis clarus. De quo condiscipulo et aequali suo Hegius cecinit.

--- --- Iam ferre poetas
Barbarie in media Westphalis ora potest:
Langius hanc decorat, maiorum sanguine clarus,
Monasteriaci lausque decusque soli.
Primus Melpomenen qui rura in Westphala duxit.
Cum caneret laudes, maxime Paule, tuas.
Buschius hanc modulis et stemmate clarus honestat
Cum te, Virgo parens, numine feta, canit.
Vatum terra altrix tantorum Westphala gaude!
Lumine te dextro docta Thalia Videt.

Duxerat secum in Italiam Langius adolescentem Hermannum Buschium cognatum suum, cum ab Epo [abbr.: Episcopo] Henrico Schwartzburgensi et collegio Monasteriensi An. 1480. ad PP. Sixtum IV legatus Romam certi negotii causa mitteretur: ubi praecipuis viris in itinere Buschium commendavit, et sumptus studiorum in Italia conmoranti liberaliter


page 36, image: s052

tribuit. Ipse etiam rebus omnibus ex Episcopi et collegii sui sententia apud PP. confectis, cum quidem honorificis Sixti PP. et Laurentii Medicei litteris Episcopo et collegio commendaretur, maiore in pretio et admiratione apud collegas fuit: et causam bonarum litterarum, et emendationis studiorum doctrinae barbarae passim in omnibus collegiis et scholis regnantium, maiore cum fructu egit: tametsi aliquot adhuc annos reluctantibus veteris barbariei patronis, ac nominatim Academia Coloniensi, quae datis ad Conradum Ritbergensem Episcopum, qui Henrico Schwartzburgensi successerat, et summun collegium litteris, usitatam tot saeculis instituendae adolescentia et docendi rationem et libellos, in scholis retineri, et mutationes novas, studiis et disciplinae periculosas, caveri flagitabant. Etsi autem erudite et graviter consilii sui causas Langius explicabat: tamen ad Italorum doctorum iudicia ipsi provocare necesse fuit. Qui cum emendationem doctrinae in scholis usitatae necessariam esse, et Langium recte, Lovanienses perperam iudicare in responsis ad Episcopum suis pronuntiassent: Episcopus, qui Italorum, apud quos olim vixerat, censuram magni faciebat, facultatem aperiendae novae bonarum litterarum scholae collegio dedit: ad cuius gubernationem cum Alexandrum Hegium in dioecesi Monasteriensi natum vocarent, ille aetatis excusatione usus, alios idoneos scholae suae alumnos, et in his Ioannem Caesarium, Hermannum Torrentinum, Timannum Camenerum, et aliquot praeterea alios indicabat. Ex quibus Timannum, ob personae et morum gravitatem ceteris praetulit; eique sex collegas, et in his Ioann. Murmelium Ruraemondensem, et Ioan. Hagemannum adiunxit. Quibus docendi ordinem et libros in schola interpretandos, et reliqua scholae exercitia, ipse Langius praescribebat, et suam Bibliothecam plurimis optimisque libris instructam, omnium in schola docentium usibus communem faciebat. Sic igitur paulo ante annum 1500. constituta Monasterii schola, usque ad Anabaptisticos furores florens ac celebris mansit, et in totam reliquam Westphaliam et Germaniam optima studia propagavit. Hinc enim colonias elegantioris doctrinae deduxerunt: Petrus Nehemius, Tremoniam: Iosephus Horlenius Hervordiam, ubi inter alios Petrum Mosellanum auditorem habuit, Ludolphus Heringius, Hammonem: Alexander Meppensis, Osnabruggam: Ludolphus, Susatum: Tilemannus Mollerus Attendorum: a quo Ioan. Rivius Attendoriensis, vir doctissi. et multis editis scriptis clarus, Georgii Fabricii, Adami Siberi, Iobi Magdeburgii, et postea Augusti Electoris Saxoniae praeceptor, primum institutus est.

Approbavit illud Langii studium et Agricola, et in epistola ad eum quadam sic exstimulat: Equidem ingenii tui vim honestissimamque


page 37, image: s053

animi institutionem, quibus digne prosequar Verbis, non invenio. Unum hoc tibi affirmo (neque velim id a me dici blandius credas) ingentem de te concipio fiduciam, summamque in spem adducor, fore aliquando, Ut puscam insolenti Italiae, et propemodum occupatam benedicendi gloriam extorqueamus; vindicemusque nos, et ab ignominia, qua nos barbaros indoctosque et elingues, et si quid est his incultius, esse iactitant, exsolvamus: futuramque tam doctam atque litteratam Germaniam nostram, ut non latinius Vel ipsum sit Latium. Haec ibi Agricola.

Scripsit Langius praeterea, quae supra indicavimus, carmine lib. 1. de tribus Magis: epistolas ad diversos; carmina item varia; quae se vidisse Herm. Hammelmannus indicat, sed excusane [correction of the printer; in the print excusare] an manuscripta, et ubi non addit.

Tandem emeritus et decrepitus senex superato aetatis anno octuagesimo, inter prima certaminum Lutheri initia, Monasterii vitam in terris suam clausit [note: Pantal. vult obiisse eum 1496. sed fallitur. ] Anno 1519. David Chytraeus lib. 3. Saxoniae.

IOANNES CAPNIO.

OPpidum est celebre supra Spiram, Phorce, vulgo Phorcemium; cuius nomen etsi Capnio ludens a Graeca origine ducebat: tamen vere est porta Herciniae. Est enim a Spira ad Silvam Martianam accessuris primus aditus. Per id oppidum flumen mediocre Entius labitur; quod cum aliis piscibus abundat, tum vero Phagros copiose gignit, qui nostra lingua nominantur Eschen; et influunt duo flumina in Entium ad moenia, Wormia et Nagolta; qui copiose gignunt auratas. Et amoenitatem augent ripae, prata et vicini montes, ubi aditus est in silvam Martianam, et in altero latere agrorum fecunditas et horti. Ut autem alia sunt multa oppidi ornamenta; ita litterarum schola ibi frequentior semper fuit, quam in aliis vicinis oppidis. Ibi ex parentibus honestis Capnio natus est anno Christi 1454. d. 28. Decembr. ac fratrem habuit Dionysium, et sororem honestam matronam. Parentes, ut erant amantes virtutis et doctrinae, filios curaverunt doceri litteras. Cum autem Ioannes natu maior voce valeret; postquam initia Musicae didicit in collegio eius oppidi, adiunctus est adolescentibus, qui, ut multis in locis mos fuit, multa praecinunt in templo. Inde in aulam Badensem ad symphoniacos accersitus est: ubi, quia Grammaticam melius didicerat, quam alii, statim adiunctus est adolescenti Marchioni Badensi, et aliquanto [correction of the printer; in the print aliquando] post cum eo missus est Lutetiam.

Haec initia fuerunt studiorum puerilium, quae adparet singulari


page 38, image: s054

consilio Dei gubernata esse Fuit enim singularis felicitas; tunc praesertim cum Germanicae Academiae agrestiores essent, venire in illam principem Academiam orbis terrarum, quae tunc etiam Italiae antecellebat.

Venerat enim aliquanto ante Gregorius Tifernas Lutetiam, qui suo consilio ad Rectorem accessit, et suam operam Academiae obtulit in docenda Graeca lingua; ac stipendium sibi tribui postulavit, iuxta decretum, quod exstat in iure Pontificio. Rector etsi miratus est hominis peregrini audaciam: tamen ad consilium retulit. Ibi laudata est voluntas Tifernatis: et decretum stipendium, et Graece docere iussus est. Ita Graeca lingua Lutetiam post multa saecula rursus invecta est.

Successerat autem Tifernati Hermonimus Spartiata: hunc adolescens Capnio audivit, a quo etiam venuste pingere litterarum figuras didicit, qua industria venit in multorum notitiam et peculium paravit. Petebant enim multi describi ab ipso Grammatica elementa, et paginas Homeri et Isocratis, qui enarrabantur. Interea simul in lingua Latina et in dialecticis Aristotelis exercebatur: quae ita perfecte didicit, ut senex etiam ad verbum longas Aristotelis sententias recitare posset.

Aliquot igitur annos bene excultus doctissimorum hominum consuetudine Lutetiae, iam ingressus annum vicesimum redit in Germaniam, et Basileae Magistri Philosophici gradu ornatus, docere ibi linguam Latinam et Graecam coepit, habuitque studia seniorum et iuniorum non vulgaria. Eodem tempore venit --- [correction of the printer; in the print in] Basileam vir doctissimus Wesselus Frisius pulsus Lutetia, propter ea quod errores quosdam Theologorum taxasset. Eius viri ingenium, eruditionem et gravitatem valde praedicabat Capnio, quem quidem recte de eo iudicasse, editis Wesselii scriptis melius intelligi potest. Ibi enim res ostendit, et in philosophia excellenter eruditum fuisse, et de gratia, de iustitia fidei, de paenitentia, de discrimine disciplinae et regenerationis, de potestate Episcoporum, de discrimine ministerii Euangelici, et politicae gubernationis, prorsus congruere eius sententias cum voce Lutheri. Colebat autem adolescens Capnio senem Wesselum, eo maiore reverentia, quia eum antea Lutetiae noverat, et cum ei familiaris esset, elementa linguae Ebraeae ab eo didicit. Narrabat autem ipse Capnio Wesselum hortatorem sibi fuisse, ut adolescens in Graeca lingua diutius se exerceret. Eius rei facultas Basileae erat, quia ibi Graecos libros, quos Synodi tempore eo adferri curavit Nicolaus Cusanus, inspicere et describere poterat.

Eodem tempore et fratres Amerbachii officinam typographicam irstituerunt, qui cum desiderari viderent Latinum [gap: Greek word] , Capnio librum collegit, cui titulus est Breviloquus, qui


page 39, image: s055

tunc, cum nondum meliores libri in hoc genere haberentur, et expetitus est et studiis profuit. Quia vero doctrinam iuris inchoarat, cuius studia in Gallia maiora esse sciebat, Aureliam profectus est, ubi etsi praecipuus labor erat discere iuris doctrinam, tamen hortator fuit iuventuti nobili, ut linguam Latinam recte discerent, ac enarravit Ciceronis epistolas, interdum et Graece docuit. Ibi cum frequens eum nobilitas audiret, quae [gap: greek text] liberaliter dabat, sumptus habuit suorum studiorum copiosos.

Ornatus autem gradu in Pictavis, rediit in Germaniam, ac ut Tubingam proficisceretur, invitabant eum et vicinitas patriae et recentis Academiae, et aulae celebritas. Nam et in Academia et in aula eruditorum et bonorum virorum magna frequentia erat, quorum aliqui in Galliis familiares Capnioni fuerant. Ac ut in aulam citius vocaretur, occasio haec fuit. Princeps optimus Eberhardus eo tempore Romam proficisci decreverat, quo cum senes Nauclerum, Petrum Arlunensem et Gebrielem duceret, hi monuerunt, ut adiungeretur ipsis Capnio, qui et exteras nationes antea vidisset, et usum haberet Latine dicendi et scribendi, et sonum pronuntiationis minus horridum. Haec initia fuerunt Capnioni militiae aulicae. Fuit enim principi admodum grata ipsius industria Romae, quia animadvertit libentius audiri Capnionis orationem a summis viris, quam aliorum, qui retinebant patrium sonum.

Non multo post reditum legatus missus est ad Fridericum Imperatorem, ubi inter Medicos Imperatoris erat Iudaeus Iehiel Loans, quem cum in illis aulicis congressibus, semel atque iterum Capnio aliquid de lingua Hebraea sciscitatus esset, et Iehiel videret enim avidum esse eius linguae; admisit eum in familiaritatem, et legationis tempore fideliter eum in Grammatica erudiit. Hic cum deliberatio esset in aula de munere dando oratori, ut mos est, Capnio per hunc suum Magistrum perficit, ut donaretur codice Hebraeo pulcherrime et integerrime scripto, continente Moysen et alios libros propheticos. Delectatus est Senex et sapiens Imperator studio hominis Germani, et ad cetera dona hunc pulcherrimum codicem, qui non potuisset emi trecentis aureis, adiunxit. Flagrans igitur studio et cognitis rudimentis, et instructus Bibliis, ipse iam quantum aula concedebat temporis, tribuit lectioni propheticae. Ita simul et Ecclesiae doctrinam rectius discebat, et in lingua exercebatur. Cumque iam non rudis esset Hebraeae linguae, nova ei legatio, et non difficilis ad urbem Romam facultatem praebuit Romae audiendi Iudaeum perfecte eruditum in sua lingua Abdiam, ut ipse nominat. Sed priusquam de ea legatione dico, recitandae sunt quaedam aulae


page 40, image: s056

Wirtebergensis mutationes, quae hunc etiam non leviter adflixerunt, et multarum rerum exempla continent. Eberhardus primus dux Wirtenbergensis testamentum condiderat, ut ipso [note: Mortuus est anno 1496. cum primus Dux Wirtebergicus anno superiore creatus esset in primis comitiis Maximiliani 1. Wormatiae. ] exstincto, succederet adolescens Ulricus, cui tamen certos tutores et gubernatores addidit. Contra id testamentum successit alius, cuius naturam non probaverat sapiens et bonus princeps Eberhardus. Nec fefellit Eberhardum sua de illo divinatio. Successor potitus ditione, Monachum Augustinianum habuit ministrum omnium cupiditatum. Hic quia intelligebat agi apud Maximilianum Imperatorem, ut successor ille removeretur a gubernatione, infestus erat omnibus, per quos ea res agebatur, ac praecipue Capnioni, quem cum decrevisset in carcerem abducere, monitus Capnio, fugit in aulam Palatinam, ubi tunc erant viri ipsi amicissimi, Dalburgius episcopus Vangionum, Plinius Cancellarius, Rudolphus Agricola et alii.

Videmus hic et principum dissimilitudines, et bonorum virorum pericula, qui non raro illud gementes repetunt:

w(s2 a)rgale/on pragm' e)s1tin, w)= *zeu= kai\ qeoi\,
dou=lon gene/s1qai parafronou=ntos2 des1po/tou!

Exsulabat igitur Capnio; sed in aula Palatina tunc quidem florente; cum et principis Philippi virtus egregia esset, et multi viri docti simul in ea versarentur, quorum singuli magnas Academias ornare poterant. Talium amicorum consuetudo exilium ei liniebat. Ibi et Philippo Palatino epitomen historiarum composuit, recitata serie Monarchiarum ex Herodoto et Xenophonte, et ex aliis bonis scriptoribus, qui postea res Macedonicas, et Romanas descripserunt. Ibi Comoediam scripsit, capitis caput plenam nigri salis et acerbitatis adversus Monachum, qui eius vitae insidiatus erat. Ibi et alteram Comoediam edidit fabulam Gallicam, plenam candidi salis; in qua forensia sophismata praecipue taxat. Hanc narrabat hac occasione scriptam et actam esse. Cum alteram de Monacho scripsisset, fama sparsa est de agenda Comoedia, quod illo tempore inusitatum erat. Dalburgius lecta illius Monachi insectatione, dissuasit editionem, et actionem, quod eodem tempore et apud Philippum Palatinum Franciscanus erat Castellus, propter potentiam et malas artes invisus nobilibus et sapientibus viris in aula. Intellexit periculum Capnio et hanc Comoediam occultavit. Interea tamen, quia flagitabatur actio alteram dulcem fabellam edit, et repraesentari ab ingeniosis adolescentibus, quorum ibi exstant nomina, curat. Secutae sunt deinde in aula Palatini deliberationes de coniugio Ruperti et filiae Ducis Bavariae Georgii. Cumque Romani


page 41, image: s057

Pontificis auctoritate comprobari id coniugium vellent; Capnio legatus Romam missus est, ubi cum diutius anno commoraretur, et otium ac pecuniam haberet, Abdiam illum Iudaeum studiose audivit, deditque [gap: greek text] pro singulis horis, singulos aureos. Ibi tantum didicit, ut postea linguam hanc recte propagare posset.

Tunc etiam Romae audivit Argyropylum, publice enarrantem Thucydidem, de quo sui congressus exordia hoc modo narravit ipse. Cum in auditorium venisset ante lectionem more legati cum comitatu mediocri, et assiderent ibi multi homines nobiles, senes, Cardinales etiam aliqui; salutat Argyropylum reverenter: deplorat exilium Graecorum, et narrat se cupidum esse doctrinae ipsius. Argyropylus interrogat, cuias sit, et an Graecam linguam intelligat? hic narrat se Germanum esse, et non omnino rudem Graecae linguae. Iubet igitur Argyropylus eum legere partem Thucydideae contionis, et reddere sententiam. Legit clara voce Capnio, et addit interpretationem. Cumque et sonus pronuntiationis non esset agrestis, et sententia recte et bonis verbis reddita; animadvertit Argyropylus, non prorsus tyronem esse in Graeca lingua, et gemens exclamat; Graecia nostro exilio transvolavit Alpes. Ita divinavit senex Graecae linguae cognitionem, quae tunc late spargi coepit, lucem allaturam esse omnibus artibus, etiam in his gentibus horridioribus. Oratio Capnionis de Palatini et nobilissimae familiae Ducum Bavariae reverentia erga Ecclesiam, recitata coram Pontifice, exstat ab Aldo edita. Cum Roma in Germaniam rediisset, iam rursus tranquilla erat Wirtebergensis aula. Nam edicto Imperatoris coactus ille successor Eberardi reliquerat gubernationem, et Monachus procul fugerat in alias terras: et iam gubernatio Duci Ulrico adolescenti sententia Imperatoris tradita erat. Sed adiuncti erant ei viri excellentes sapientia et virtute Gregorius Lamparter duo Naucleri, et alii quidam. Hi revocant Capnionem in patriam. Etsi autem Palatinus eum non libenter dimisit; tamen cum diceret, se ad coniugem et otium domesticum linguae Hebraeae propagandae causa redire, et ab aulis velle abesse, non repugnavit honestissimae ipsius voluntati.

Reversus in patriam, cum post bellum Bavaricum iudicium Suevici foederis ita constitueretur, ut Tubingae quater convenirent quotannis iudices, et Doctores in eo numero essent; ipse quoque delectus est, eoque uno munere contentus in studia se abdidit. Scripsit primus omnium Latine magna perspicuitate Grammaticam Hebraeam et [gap: Greek word] ; addidit postea et psalmorum aliquot Grammaticas enarrationes, ut multis exemplis regulae illustrarentur. His operibus bene meritus est de


page 42, image: s058

Ecclesia, et de tota posteritate. Nam et invitavit multos ad discendam linguam Hebraeam, et ad cognoscendos fontes doctrinae propheticae, et eorum studia adiuvit. Quod enim postea multi locupletiora scripta ediderunt, gaudeo, et gratiam eis deberi fateor. Sed existimo hos ipsos et alios multos fateri: semina huius doctrinae, vel se, vel suos Magistros a Capnione accepisse.

Ultimum Capnionis certamen fuit de libris Iudaeorum, in quo a Sycophantis monachis oppressus esset, nisi Deus eum texisset, et fatali quadam conversione rerum tyrannis adversariorum labefactata esset. Cumque palam esset iniuste Capnionem oppugnari a monachis, et multi homines litterati in Germania, et in Italia privatis studiis, sententiis, et scriptis eum defenderent; non leve odium adversus monachos accensum est; quod postea etiam nonnihil momenti attulit, ut avidius exciperentur scripta contra superstitiones, quae nervi fuerunt regni monastici. Multa sunt autem insignia exempla in hac historia. Inprimis in Ecclesia hoc crebro accidit; ut iusti et bene meriti, calumniis circumventi opprimantur, ut filius Dei, Prophetae, Apostoli, Stephanus, et alii multi interfecti sunt. Nec desunt similia exempla in civili gubernatione, ut Palamedis, Socratis, Phocionis interitus. Et tamen veritas postea emergit, ut dicitur: a)/gei de/ e)s2 *fw=s2 [note of the transcriber: corrected according to errata list; in the print: e)s2: *fw=s2 ] th\n a)lh/qeian *xro/nos2 [note of the transcriber: corrected according to errata list; in the print: *xro/nas2 ]. Saepe autem Sycophantae quasi venti, magnas in Republica tempestates excitant, quae postea mutationes et distractiones infinitas efficiunt.

Itaque cum iniuste oppugnarent Capnionem monachi, ut Socratem Anytus et Melitus; texerunt eum tamen propter eruditionem multi boni et docti viri, quorum auctoritas impedivit monachorum furores apud Imperatorem et Pontificem. Ut autem ab ovo sciatur, quae fuerit controversia; repetendae sunt occasiones eius rixae.

Fuit in urbe Colonia Agrippina impostor quidam Iudaeus, qui simulabat se amplecti religionem Christianam, et familiaris erat monacho inquisitori, ut nominant, Hochstrato, et eius amicis. His ostendit, magnam pecuniam honesta specie et sine magno negotio Iudaeis eripi posse, si edictum Imperator proponat; ut Iudaei omnes libros adferant in curiam, in suo quisque oppido, ut ab inquisitoribus ceteri libri, praeter Biblia, tamquam perniciosi Christianae religioni comburantur. Nec id serio impostor ille agi volebat; sed Iudaeos sciebat statim magna pecunia libros redempturos esse. Eo igitur rem deduci volebat; ut Iudaei pecuniam offerrent. Hanc praedam captabat, dividendam inter inquisitores et socios huius consilii.


page 43, image: s059

Hos fuisse fontes negotii certum est. Petunt igitur monachi edictum ab Imperatore, et religionem praetexunt Editur edictum, et Francofordiae libri in curiam gestantur. Interea, ut multi sunt Iudaei, non ignari communis vitae, in aula Imperatoria suos etiam patronos adeunt; qui rem eo adducunt, ut Imperator sciscitaretur iudicia eruditorum in lingua Hebraea. Iubet igitur scribere Capnionem quid sentiat. Hic in illo suo hortulo Stutgardiae latitans, ne suspicari quidem potuit, quomodo haec res instructa esset. Et tamen metuens linguae nolebat libros Grammaticos et medicos interire Scribit igitur sententiam longe mitiorem. Discernit libros: Scripta nominatim contra CHRISTUM iubet abolere, eaque suis titulis nominat: Grammaticos vero et aliarum honestarum artium libros iubet conservare, ne lingua necessaria Ecclesiae penitus deleatur. Censet eruditos in lingua adhibendos esse. Haec sententia aequior cum Imperatori magis placuisset; libri in curiam Francofordianam translati, Iudaeis restituuntur, et elusa fraude discedit inquisitor, ut corvus hians. Tunc autem monacho furiis exarserat atro felle dolor.

Lecto igitur Capnionis scripto, calumniose excerpit dicta, et arte depravat, et atroci criminatione accusat Capnionem haereseos.

Moguntiae corrogatis aliquot suae factionis hominibus, comburit librum Capnionis. Haec belli illius initia fuerunt. Postea Capnio luculentam orationem Latinam ad Imperatorem edidit. Et provocatione ad iudicia legitima et ad Pontificem se defendit.

Pontifex Episcopo Spirensi mandavit, ut controversiam cognosceret. Hic delegit iudices, viros sapientes et eruditos; Svalbachium Truchses, et Theologos Capitonem; et Iodocum Gallum, hospitem Erasmi.

Hi cum pronuntiassent pro Capnione; monachi rursus ad Pontificem provocant. Capnio Romae multo praestantiores habuit patronos, quam in Germania. Iudicio praeerat Cardinalis Grimanus Venetus, excellenter doctus in Latina, Graeca et Hebraea lingua. Et hic adhibuit Petrum Galatinum, cuius exstant scripta. Multum etiam apud hunc Cardinalem, et apud alios valebat auctoritate, senex eruditus, et suavis, natus in oppido Mysorum Friberga Iacob Questemberg, qui summa fide tuebatur Capnionem. Commendavit et Erasmus hanc causam Leoni, et praecipuis Cardinalibus. Interea lectis in Germania scriptis Capnionis, multi calumniarum odio a monachis fiunt alieniores: Et quasi classicum canebat suo sodalicio Huttenus. Hic monachi etiam magis furere ceperunt;


page 44, image: s060

vociferantur in contionibus, contra Capnionem, Erasmum, et Huttenum; edunt picturas, futilibus argumentis propugnant suas superstitiones, quae sunt aucupia impii quaestus, denique malam causam stultissime agendo deteriorem faciunt, et irritant contra se multo plures.

Cum ita accensa essent hominum studia, Tezelius aliud incendium maius excitat; irritat Lutherum, ut imposturas indulgentiarum refutet. Hic explicata doctrina de paenitentia, et taxatis superstitionibus, magis etiam labefactata est monachorum auctoritas. Et Romae occupatis iam animis nova cura, prorsus conticuit causa Capnionis, ut saepe fit, iuxta dictum: *lu/ei [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: *lu/h ] de/ s1umfora\ th\n s1umfora/n. Ita periculo tandem liberatus est Capnio. In ultima senecta, propter bella Suevica invitatus a Duce Bavariae Guilelmo in Academia Ingolstadiensi Graecam et Hebraeam linguam docuit; postea et Tubingam accersitus est: sed iam egressus septuagesimum annum morbo Icterico laborare cepit, et paulatim languefactus Stutgardiae in sua domo anno 1521. ex hac vita discessit.

In testamento cum alia pie mandavit, tum vero libros Hebraeos et Graecos donavit Collegio Phorcensi: ita ut ibi in templo publice seruentur, et ab omnibus inspici possint. Quamquam autem nunc quidem, postquam Officinae Typographicae Bibliothecas ubique locupletarunt; minor est admiratio eius thesauri; tamen et voluntas Capnionis laudanda est, quod non voluit dissipari libros ab heredibus, sed in loco certo custodiri; ubi ad posteros etiam plurimis usui esse possent Sunt autem ibi et scripta nondum edita in officinis Typographicis, videlicet Merci Antonini Imperatoris liber, cuius et vetustas mentionem fecit, orationes Maximi Tirii, et alia quaedam, inter quae praecipua est historia Synodi Ephesina digna luce. Ostendit enim quis indixerit, quis praefuerit, et quo ordine, et qui viri sententias dixerint. Et recitantur multorum integrae orationes, in quibus ut ab illa erudita antiquitate, et ubi tot lumina Ecclesiae suam confessionem ediderunt, diligenter exponitur, qualis sit copulatio divinae et humanae naturae in filio Dei nato ex virgine.

Magnus etiam acervus est ibi librorum veterum, qui lingua Hebraea scripti sunt; sed ingens thesaurus est unus codex librorum Mosis et Propheticorum, pulcherrime et emendatissime scriptus, de quo antea.

Gratitudo igitur Capnioni debetur, quod hos libros in loco publico posteritati custodiri voluit.

Servivit Rei publ. in curia et iudiciis, propagavit linguam Hebraeam Ecclesiae necessariam, vixit modeste et erga inopes ac praecipue scholasticos, beneficus fuit. Candor in eo eximius


page 45, image: s061

fuit, et nihil livoris et obtrectationum. Quare a doctissimis viris ubique diligebatur. Ab Hermolao Barbaro Veneto nomen Capnionis factum esse dicebat ex Germanico, apud quem assidue fuit toto legationis tempore ad coronationem Maximiliani. Picus Miranaulanus quia Hebraeam linguam norat, multa ab eo sciscitatus est de reliquiis veteris doctrinae, quam Cabalam nominant. Ac singularis felicitas fuit eius temporis, eruditorum inter ipsos coniunctio et candor. Nunc successit alia ferrea aetas, in qua ut Cadmaei fratres inter se dimicant hi, quos propter studiorum similitudinem, et foedus religionis coniunctissimos esse oportebat. Declamat. Philippi tomo 3 Est et inter colloquia Erasmi Capnionis apotheosis, lectu non indigna: qua docetur, quantum honoris debeatur egregiis viris; qui suis vigiliis bene meriti sunt de liberalibus studiis.

CHRISTOPHORUS LONGOLIUS.

CHristophorus Longolius Macliniae, nobili Germaniae inferioris oppido, honesto splendidoque inter suos loco natus fuit. Quoniam vero eo vivo non defuere, qui eum Parisiensem dicerent; libri etiam ab eo scripti hoc titulo circumferrentur: non abs te erit, quae ipse in altera defensionum suarum, errorem hunc librariorum refellens, de patria sua dicit, hoc loco commemorare, ut deinceps qui de hac re dubitant, ipsi potius Longolio de se, quam aliis credant. Eius verba haec sunt: Ego P. C. Macliniae natus sum, Macliniae educatus, Germanicae lingua et Caesarum ditionis oppido, cum aliis laudibus multis illustri, tum Gero Philippi et Caroli Hispaniae regum incunabulis percelebri: haec ille.

Puer admodum cum vix annos novem natus esset, parentum studio et diligentia, Lutetiam Parisiorum, ut ibi litteras disceret, est missus. Neque enim vel id aetatis propter summam ingenii docilitatem immaturum censebant, qui in celeberrimo illo litterarum domicilio politioribus disciplinis animum excoleret. Celeriter vero omnibus artibus, quibus puerilis aetas imbui solet, ita profecit: ut aequales suos omnes doctrinae laude longe praestaret: Ex his autem generosissimum quemque imitandi cupiditate incenderet. Ingenio acri et vehementi praeditus fuit; in quamcumque partem se dedisset; atque omnium disciplinarum (quod postea res ipsa declaravit) capaci. Quemcumque scriptorem sibi legendum proposuisset: eum numquam fere de manibus, nisi diligenter perlectum, dimisit. Neque unquam in eo animadversum est, aut obscuritate scriptoris


page 46, image: s062

alicuius, aut prolixitate deterritum, quo minus totum perdisceret: si modo talem putaret, ex quo fructum aliquem capere posset.

Cum autem ea, quae in antiquorum scriptis tradita essent, celerrime perciperet; tum vero quae abdita fuere, nemo maiori facilitate eruit. Atque huic rei testimonio esse possunt multa ab eo pene puero in C. Plinii de naturali historia libro scriptoris non ita facilis et plurimis mendis deformati ingeniose excogitata et notata, quae postea ipso imprudente et invito in Gallia fuere edita.

Memoria vero tanta fuit, ut ad ea tollenda, quae animo semel insedissent, diuturnitas temporis vix aliquid valeret. De pluribus et variis rebus saepe interrogatus, de quibus a multis annis nihil legerat, non minus prompte de singulis solitus est respondere, ac si eo die ab eo perlecta fuissent. Cuius rei iis, qui familiariter cum eo vixerunt, quottidie periculum facere licuit. Hocque in eo magis mirum fuit, quod cum plurima legisset, omnia autem quae Graece aut Latine scripta essent, sibi legenda praeponeret, numquam fere ad metam semper properanti, ad eundem scriptorem revertere licuit. Si quando de iis rebus sermo incideret, quae a diversis et variis scriptoribus tractatae essent, cum res ipsae essent caedem: ita tamen oratione solebat distinguere, sua verba singulis scriptoribus, a quibus ea acceperat, referendo: ut non memoriter ea dixisse, in quo saepe offendi solet, sed de scripto pronuntiasse, videretur. Quae saepe dum faceret, ita auditorum admirationem incendit, ut cum artificio quodam, non naturali memoriae bono, uti existimarent. Ad haec tanta naturae bona doctrinaeque summa adiumenta, eam industriam adhibuit, ut quicquid in litteris profecerit, huic pene soli gratia habenda videretur.

Ineunte aetate cum earum rerum cognoscendarum magno studio teneretur, quae a Philosophis tractantur, amicique eum honoratum magis, quam doctum videre cuperent [correction of the printer; in the print cupiebant], verentes ne talium rerum studium; eum longius ab honorum petitione abduceret, magnopere illi auctores fuere, ne aliud sibi eo tempore, praeter ius civile discendum proponeret. Ex eius enim artis studio affirmabant fore, ut celeriter ad honores, et ad summam gloriam perveniret. Quorum precibus et hortationibus cum sibi omnino parendum esse duxisset: Sex annos in eo studio ita consumpsit, ut nullis interim aliis litteris, praeterquam oratoriis, quae maxime etiam artem illam vel ornare, vel adiuvare existimantur, operam daret. Usus est praeceptore Philippo Decio celebri iuris interprete, qui tum Valentia in Narbonensi provincia maximo auditorum concursu, qui undique ad cum confluebant, ius docuit. Eo vero tempore ita profecit,


page 47, image: s063

ut cum postea ab amicis Lutetiam Parisiorum, ut ius ibi [correction of the printer; in the print sibi] exerceret, esset revocatus, tum agendo, tum respondendo, tantam laudem sit adeptus: ut vix dum biennium in Iurisconsultorum subselliis versatus in Centumvirale illud consilium, quod antea solis senibus, vel certe aetate provectis patebat, admodum iuvenis adlegeretur. Quare amicorum voluntati iam satisfactum ratus, tempus adesse putavit, ut animo etiam suo, maiorum cupiditate flagranti, morem gereret. Itaque C. Plinium, cuius lectioni se totum dicaret, delegit: quem varietate et copia rerum ceteris Latinis scriptoribus praestare, ac velut in unius operis compendio, quaecumque a Philosophis Graecis pluribus et libris et verbis tractata essent, mira brevitate collegisse existimavit.

Sed cum res ipsae, quae quamvis copiose tractatae, perse ipsae difficultatem afferunt, in angustum a Plinio conclusae, vix spem aliquam sui intelligendi darent; ubi partim necessitate coactus, quod aliter ea, quae ita concise tradebantur, intelligere non posset, nisi eadem fusius apud alios tractata videret: partim magnitudine et varietate rerum eum invitante, ut ex uberrimis illis fontibus potius, ex quibus Plinius ipse hausisset, set, quam ex illa faeculenta aquula illarum cognitionem peteret: animum ad maiora erexit, ut eos etiam scriptores videret, a quibus illa Plinii emanasse putabantur. In hac vero sententia cum esset; omnes illi Agricolae, omnes fere Medici fuere perdiscendi, rerum Romanarum, et totius antiquitatis memoria diligenter tenenda; orbis denique ille disciplinarum, quam [gap: Greek words] Graeci vocant, evoluendus; cum nulla fere ars sit, cuius non expressa vestigia aliqua apud Plinium reperiantur.

Haec vero perficere illi longe fuit difficillimum, praesertim Graecarum litterarum adhuc ignaro et prorsus rudi. Verum nihil horum eum retardavit; ut erat animo semper reluctante difficultatibus, tamque incensus cupiditate; ut Philosophorum, et aliorum scriptorum mysteria cognosceret.

Principio itaque Graecis litteris tanto studio, tantisque ingenii viribus incubuit; ut nondum se vertente anno, sive ad oratores se converteret, ignoratio linguae nusquam eum ab eorum intelligentia excluderet; eodemque temporis intervallo Graece etiam ad Guilielmum Budaeum, Gallorum doctissimum, epistolas saepe mitteret.

Pari ergo studio atque industria cum quinquennium in Graecis scriptoribus legendis perseverasset: iam lingua ipsa maxime illi familiaris fuit, eademque opera, doctos illos scriptores assidue legendo, uberrimam maximarum rerum cognitionem ex illis hausit.


page 48, image: s064

Memor vero ubique, cum illos legeret, instituti sui, et cuius causa initio tot sibi scriptores evoluendos sumpsisset; nihil in his omisit, quod ad pleniorem C. Plinii intelligentiam aliquo modo faceret, quin illud diligenter notatum, quo loco, et in quo auctore legisset, in Plinii libro scriptum relinqueret; ut ante omnia subsidia in hac re, quaecumque ex lectione comparari poterant, tentaret; eandem rationem in recentiorum scriptis legendis servavit. Quando vero de stirpium natura multa Plinius traderet, nonnulla etiam de piscibus scriberet, rebus a cognitione huius saeculi ita remotis, ut ne nomina quidem intelligantur: non contentus eorum auctoritate, qui aliquid de his scripsere, voluit ipse verba rebus accommodare; hisque diligenter inspectis videre, quo pactores ipsae cum antiquorum scriptis convenirent. Itaque ea causa illi in Narbonensem provinciam iterum proficiscendi fuit: cum adolescens antea ibi ius civile didicerat; quam quidem stirpium fertilissimam, piscium etiam abundantissimam, propter illius maris vicinitatem existimavit. In qua quidem peregrinatione librum etiam, quem herbarum historiam appellavit, scripsit. Eam vero partem, in qua Plinine terrarum orbis descriptionem complexus est, diligentissime est persecutus; atque in hoc etiam oculorum iudicio uti voluit; amnesque et antiqua oppida a Plinio descripta, quorum aliqua vestigia manerent, ipse adire. Itaque cum adolescens Hispaniam totam peragrasset; adulta iam aetate, Britanniam, Germaniam, Galliam, Italiam emensus est, statueratque in Orientem proficisci, nisi Turcorum arma, quibus omnia Christianis hominibus clausa essent, eum ab hoc consilio deterruissent. Quamquam etiam apud homines nostros peregrinando in magna pericula saepe incidit. Apud Helvetios autem, dum eorum regionem viseret, nihil propius fuit, quam ut interficeretur. Quid vero illi acciderit, et quomodo periculum euitaverit, non erit alienum commemorare, quo magis et industria eius cognoscatur, et animus, qui nullo periculo a rerum dignarum investigatione deterreri potuit. Profectus eo cum duobus familiaribus Gallis, eo sane tempore, quo accepta clade apud Mediolanum Helvetii a Gallis maxime dissenserunt. Ex comitibus ergo, cum in suspicionem venisset, speculandi causa accessisse, pars quaedam cohortis Helvetiorum eos aggressa est. Ibi cum aliquando repugnassent, neque pares esse potuissent, unus eorum fuga Rhodanum tranatando, vitam sibi servavit, alter in pugna caesus, ipse gravi vulnere altero brachio accepto, captus et in carcerem abductus est, ubi triginta fete dies, cum neque medici, neque remedii ullius facultas daretur, vulneris dolore magis magisque ingravescente, in summo maerore iacuit, donec casu Antistes Sedunensis, qui


page 49, image: s065

apud Helvetios dignitate et gratia maxime valuit, eo venisset, cuius opem cum Longolius per litteras supplex implorasset, ipse casum viri valde miseratus, statim custodia liberavit, adhibitisque medicis, tam diu apud se retinuit, dum a vulnere prorsus sanatus esset, tum equo donatum, et viatico liberalissime instructum, in patriam remisit. Nec vero ille antea discedere voluit, quam id cuius causa venerat perfecisset, regionemque totam lustrasset, atque tabellis descriptam secum domum reportasset, cuius rei perficiendae maiorem tum facultatem habuit, quam ei Sedunensis auctoritas dabat. Itaque cum in omnibus, quae videre cuperet, abunde satis factum esset, illinc in patriam decessit. Sed ut eo, de quo inceperam, revertar, hoc saepe praedicavit; se quicquid rerum naturae cognitione profecisset, id C. plinii lectioni acceptum referre, qui in omnibus illi occasionem plura quaerendi et investigandi semper dederat. Oratoriis artibus a puero semper deditus fuit, earum vero summam cognitionem, non artis solum praeceptis, sed multa exercitatione firmaverat, declamandique consuetu dinem multis iam saeculis intermissam et prope mortuam, qua nihil unquam utilius iis, qui oratores evadere cupiunt, inventum fuit, in se ipso primum, post aliis renouavit, cum argumento proposito, saepe in scholis declamando, alios suo exemplo, ut idem facerent, commovit. Genus dicendi ineunte aetate secutus est, quod postea vir factus, valde improbavit. Nam cum adolescens per omnia scriptorum genera vagaretur, neque quemquam unum sibi imitandum proponeret, sed, ut ipse de se dicere solebat, tantum in Uno quoque notaret, quantum acute aut sententiose dictum esset, eo factum est, ut prudenter semper fere diceret, quod fuit etiam naturae: oratio vero eius, quae ex verbis undique accersitis constaret, nullam neque elegantiam, neque venustatem prae se ferret, formamque dicendi inconditam et minime aequabilem redderet. In hoc tamen genere multa scripsit: Orationem de laudibus C. Plinii, alteram de laudibus Gallorum. Comparationem iuris civilis cum re militari, in qua iuris laudes extollit. Commentarios quosdam in ius civile: Historiam herbarum: Commentarios in XI. libros Plinii, ab eo admodum adolescente, quo primum tempore Plinium in manus sumpserat, conscriptos, postremum vero omnium, cum iam etiam maiorem elocutionis rationem habere inciperet: quinque orationes de laudibus urbis Romae fecit. Quod vero genus scribendi muraverit, id Petri Bembi consilio, qui eo tempore hac laude eleganter et Latine scribendi multum Italis omnibus praestitit, acceptum referre solitus est. Ille enim cum Longolio amicissimus esset, multaque eius prudenter quidem scripta, sed inquinatis et corruptis verbis referta videret; dolere


page 50, image: s066

se apud cum testatus est, quod cum a natura et litteris ad oratorias artes instructissimus esset, voluntate etiam in eas maxime propensus, negligeret tamen eam partem emendate et Latine loquendi, quam M. Cicero eloquentiae Romanae parens, solum et quasi fundamentum oratoris esse iudicavit: unde etiam eloquentia ipsa nomen sumpsisset. Magnopere igitur est cohortatus, ut totam suam dictionem ad praestantem illam Ciceronis formam revocaret, cumque solum ex oratoribus sibi imitandum proponeret. Cuius consilio et auctoritati tantum tribuit, ut quinque annos continuos, ab ea cohortatione nullum alium auctorem Latinum in manibus haberet, nullum legeret, praeter unum Ciceronem: in quo tantum studio industriaque profecit, ut post breve tempus, cum sibi eam legem indixisset, ne aliis atque a Cicerone sumptis verbis uteretur, ad omnia fere quaecumque animo concepisset exprimenda, abunde ex illo uno verba electa suppeterent Cumque se totum ad summi illius oratoris imitationem dedisset, sicque toto animo contendisset: ut nihil unquam magis, quam perfectam illius scribendi formam animo inclusam haberet, etiam in omnibus, quae scripsit, ut eodem modo dicere posset, magnopere laboravit. In hanc vero formam scriptae sunt ab eo orationis duae, quibus eorum accusationi respondet, qui eum Romae perduellionis reum egere, una praeterea ad Luterianos oratio, et aliquiuot epistolae ad amicos. Reliqua omnia, quae scripsit, ipse abolenda censuit, idque ut ita fieret, amicis moriens mandavit. Causam vero totam Luterianam, cuius oppugnationem iussu Leonis X. Pontificis, a quo etiam commentarii totius causae missi ad eum fuere, susceperat, quinque orationibus complecti statuerat, brevique perfecisset (excogitatis iam secum, quaecumque tali in causa dicenda forent) nisi prima statim absoluta, immatura mors consilium eius praevenisset. Theologiam et eos scriptores, qui de divinis rebus tractant, omni aetate coluit, idque putavit hominis esse Christiani, non in senectutem, ut maxima pars hominum facit, hoc studium differre: sed quottidie addiscendo in eo quamquam lentius id fieret, aliquid tamen procedere. Hoc autem modo ipse et Graecos et Latinos plurimos, quos maxime in rerum divinarum explicatione excellere putavit, diligenter evoluit. In his vero litteris, et in aliis artibus, tot perlegit, tam multa, tanto iudicio, in tam paucis annis, ea etiam aetate, qua aliis vix matutum iudicium adesse solet, tot interim laboribus et peregrinationibus exercitus, ut iis, qui eum et mores eius non novere, pene incredibile videatur Sed adiuvabat praeter cetera, quae modo sunt commemorata, temperantia summa in victu, et in omnia vita: ut voluptatibus, quae apud ceteros eius praesertim


page 51, image: s067

aetatis magnam partem temporis sibi vendicat, nullum omnino tempus daret. Cibi et potus erat parcissimus, mero numquam, dilutissimo semper utebatur, maxime vero frigidae potu delectabatur, quo etiam saepius usus fuisset, nisi medici, quod maxime inimicum stomacho dicerent, deterruissent. Somno parum indulgebat; cum plurimum, non amplius sex horas dormiebat. Reliqua genera voluptatum summus ille ardor in studia litterarum ita restinxit: ut nulla prorsus in eo aliarum rerum cupiditas appareret: neque vero ita prorsus studiis deditus erat, ut reliqua omnia, quaecumque in Republica Christiana agerentur, tamquam ad eum nihil pertinerent, negligeret. Sed cum studiis plurimum tribueret temporis, tum vero quando salutis ratio, vel quaevis alia necessitas, eum a studio avocaret, libentissime et diligentissime de iis, quae foris agerentur, inquirebat.

Quo factum est, ut simul et doctissimus et prudentissimus haberetur, ut neque haec curiositas rerum externarum cognoscendi, quicquam de legitimo studiorum tempore detraheret, nec illa languidiorem ad cetera redderent, aut quicquam de prudentia rerum diminuerent; sed contra alterum ab altero adiutum, hanc pulcherrimam in eo prudentiae et sapientiae coniunctionem effecere. Corporis eatenus rationem habuit, quatenus studiis sufficere posset, quottidieque ante cibum parva pila se exercebat. Quamquam per se laboris apta membrorum compositione patientissimum corpus habuit, et quod multis magnisque laboribus ad omnem patientiam ineunte aetate firmaverat; quippe qui adolescens laborem etiam militarem fuerat perpessus, milesque Neapolitano bello cum Ludovico Gallorum rege in Italiam venisset, etsi a robore militari multum abesset, corpusque decorum magis habere, quam robustum videretur.

His vero rationibus ita corpus et animum curavit, ut alterum semper sanum, alterum quam doctissimum, variisque et multis artibus repletum haberet. Quantum vero doctrina et eloquentia inter illius saeculi scriptores praestiterit, ii demum intelligent, qui pauca ea, quae suo iudicio probata, scripta reliquit, cum aliorum in illo genere scriptis conferent, aut is denique, qui in simili scribendi argumento sui periculum fecerit. Neque vero istis artibus atque virtutibus praemia omnino indigna suis temporibus tulit, multaque praeclara de eo iudicia principes viri secere.

A rege Hispaniae Philippo duodeviginti annos natus, sanctioribus illis reconditarum rerum notis, quibus hodie unis omnia prope regnorum arcana committuntur, praefectus. A principibus Pannoniae magno proposito praemio accersitus;


page 52, image: s068

ut regem puerum optimis artibus instituendum susciperet. A Ludovico Francorum rege multis honoribus affectus, de quibus ille in iudicio cum prose diceret, adversariis maxime conditionis obscuritatem obicientibus, commemorare est coactus. Quo tempore regis decretum recitari fecit, a quo ille non unius aut alterius (ut eius verbis utamur) suae ditionis Urbium, sed universi regni iuribus uno edicto est donatus. Sub quod etiam aliud decretum consilii illius centumviralis, quod Lutetiae Parisiorum cogitur, intulit: In quo illi iurati summo eum consensu in collegium suum cooptarant, habiturum in perpetuum ius vitae et necis, ac summam fortunarum omnium potestatem, non in plebem modo, sed in omnes regni proceres. Vicesimo vero octavo aetatis anno civitas ei Romana ultro est oblata, virtutisque et litterarum ergo civis factus. Quae res quamquam initio multarum illi turbarum causa fuit, multis clam invidentibus, nonnullis vero nobilissimis viris palam eum oppugnantibus, et virtutibus eius obtrectantibus, inter quos magno periculo est versatus, postea tamen optime cessit, nomenque eius et gloriam magnopere auxit. Nam cum statim post civitatem datam in Gallias redire studeret; ut amicos et propinquos, a quibus multos annos absuerat, viseret; crebrae adversariorum eius voces exceptae essent, palam dicentium, se nomen eius delaturos, ea res fecit, ut paulo diutius consilium profectionis differret; ne si tali tempore urbem relinqueret, non amicos salutandi causa discessisse, sed timore et minis inimicorum perterritus, ab urbe aufugisse videri posset Sed eum diutius mansisset, quam eius rationes paterentur, exspectans quorsum obtrectatorum invidia procederet, cum illi interim nihil contra eum nisi convitiis agerent, existimans ulterius eorum indignitatem non progressuram, iter Galliam versus iam diu deliberatum, est persecutus, relictis tamen apud amicos defensionibus suis scriptis, ut contra omnes conatus adversariorum, si absentia eius aliquam illis occasionem accusandi daret, praesto haberent, quod opponerent, iam tum ex eorum convitiis animo prospiciens, quae maxime obiecturi essent, quibus ille omnibus medicinam fecerat. Cuius sui consilii prudenter excogitati magnum postea fructum et voluptatem cepit.

Vix enim Venetias in eo itinere pervenit, cum ad eum litterae amicorum sunt allatae, nuntiantes gravissimam accusationem, qua statim post discessum eius adversarii sunt usi, et quo pacto consilium de relinquendis defensionibus processisset. Accusavit eum nobilis ac disertus adolescens Romanus, in quo magnam dignitatis suae spem maiores natu Romani collocarant, ad id inductus inimicorum Longolii multis et assiduis


page 53, image: s069

precibus, obiecto etiam falsae gloriae splendore, quod patriae laudibus, quas oppugnatas a Longoleo esse voluerunt, in huiusmodi accusatione adesse eum asseverarent. Ita vero acerbe et vehementer, ipso audiente principe Romano, cum multi nobilissimi et clarissimi viri iudicio interessent, egit, ut nonnulli amici Longolii essent, qui de causa obtinenda desperarent, donec amicorum praecipue cura defensiones eius in lucem prodiere, quae ita ab omnibus passim probabantur, ut multi dicerent: non Longolium civitatis donatione ornatum, sed ipsum civitatem illis orationibus ornasse, in quibus pristinam dignitatem civitati, et vetera sua ornamenta omnia restituisse videbatur. Principi vero ipsi ita placuere, ut oblitus pene quid adversario eius tribuisset, quem paulo ante, nulla magis re alia motus atque eius in Longolium actione, in familiarium numerum receperat, protinus iuberet: ut diplomata Longolio expedirentur, quibus ratum esset, quod S. P. Q. R. de cive eum adsciscendo decrevisset, praeterea quod ipse de privato aerario ad tuenda studia eius concessisset: atque ad eum, ubicumque terrarum esset, deferrentur, ea tamen lege, ne sedem studiorum alibi, quam in Italia poneret. Multis praeterea honoribus affecit: nam in Palatium et sacrosanctae Lateranensis aulae comitatum sua sponte cooptavit, et in romani Pontificatus scribarum numero esse voluit. Quae cum ad eum perlata essent, cum alia omnia libenter audivit, tum vero conditionem de commoratione sua in Italia non invitus accepit: laetusque in Galliam quasi ex inimicorum dolore triumphum agens animo statim revertendi est profectus: ubi magno amicorum concursu ac gaudio exceptus, quod nihil tam praeter opinionem eorum acciderat; quam ut eum, quem vix salvum in tantis contentionibus arbitrabantur, honoribus etiam auctum viderent, magno cum studio apud se retinere contenderunt; pluribus etiam ad manendum praemiis et privatim a multis, et publice a rege ipso Francorum propositis. Ex privatis autem, qui hoc maxime ab eo contenderunt, Ludovicus Ruzeus Parisiensis, cum multa alia, tum vero suburbanum fundum, lautum et fructuosum, muneri obtulit; nullam aliam beneficii sui remunerationem aut operam ab eo exspectans, nisi ut urbe illa, quasi domicilio suorum studiorum contentus, in Italiam amplius non rediret. Ille vero quamquam Galliam semper non minus charam, quam patriam habuisset, existimans non inferiori amoris loco habendam, quae excepit, quam quae genuit; plurimi etiam hac in re amicorum studia aestimaret: tamen cum recordaretur, quam fidem X. Leoni Pont. Max. et reliquis amicis de reditu dedisset, ab eo nullis cuiuscumque promissis aut precibus deduci potuit. Mirifice


page 54, image: s070

vero ipse sua sponte erga Italiam et Italos homines afficiebatur, ut etiam in epistola quadam ad Sadoletum, reditus sui rationem probare volens, cum alias causas attulisset, postremo addit, ideo se redisse, quod ad ex itanda fovendaque studiosorum hominum ingenia plurimum conferre arbitratus esset, caeli ipsius Italiae clementiam, seque in eo felicem illum et plane divinum Italiae genium secutum. Antequam vero rediret, Britanniam nobilem insulam videre voluit, adductus praeterea fama eorum, quos praeter ceteros illic Graecis litteris et Latinis eruditos omni liberali et ingenua doctrina pollere audiverat. Cum quibus pluribus diebus iucunde consumptis, quod eorum doctrina ita delectaretur, ut etiam summae admirationi essent, quemadmodum saepe narravit; tantam et tam politam atque excultam doctrinam in illis locis, apud eos homines, vel usquam pene terrarum, illis temporibus, quibus prope omnes elegantiores artes iacerent, potuisse reperiri: ad constitutum sibi in Italiam iter reversus est, Pataviumque venit, quem studiis suis locum accommodatissimum elegit. Quamquam simul ac de eius in Italiam adventu auditum est, populus Florentinus non solum in civitatem suam, si illic ad instituendam bonis artibus iuventutem se conferret, invitavit: verum etiam vicena quina in annos singulos sestertiorum nummum milia ex aerario publico decrevit. Verum ille recordatus, quae praemia ante contempserat, quod nullam otii sui partem aliis vendere voluisset: nulla mercede a suscepta propositaque sententia potuit avelli. Patavii autem se continuit, sibi et studiis suis serviens, primum in contubernio Stephani Sauli nobilis Genuatis, qui litterarum causa eo se contulerat optimarum artium etiam ipse studiosissimus Deinde vero, eo in patriam revocato, cum multi nobiles viri (quorum tum Patavii propter celebritatem eorum, qui litteras docebant, magna copia fuit) certatim Longolium ad se invitarent, quod eius consuetudinem non honorificam tantum sibi; sed etiam fructuosam fore putabant, ille in domum Rainoldi Poli nobilis iuvenis Britanniae, quem per eos dies Rex Britanniae litterarum causa eo miserat, migravit: quo cum coniunctissime in litteris usque ad extremum vitae diem vixit. Amicitiis usus est magnis et illustribus, quas illi ubique fere vel felicitas quaedam eius, vel doctrinae fama conciliaverat. Neque vero in conciliandis amicis felicior, quam in retinendis prudentior habebatur, quos summa fide observantiaque semper coluit. Quantum vero officio in amicos tribuit, vel extremus ille vitae actus facile declaravit. Nam cum gravissime ex febre laboraret, ex qua etiam periit, eodemque tempore ab Hieronymo Saverinano amico suo, qui tum filium summa spe et indole adolescentem amiserat, litteras accepisset valde


page 55, image: s071

miserabiliter de morte filii scriptas, existimans se non aliter officio suo in amicum posse satisfacere, in mediis ipsis doloribus cum gravissime cruciaretur, litteras ad eum consolatorias, morbum suum silentio tegens, ne hoc etiam ad amici dolorem adderet, dedit. Quae quidem, ut tum scriptae, maxime vim morbi auxisse existimari possent, sic uberrime quo officio in amicos esset declaravere; qui ne eo quidem tempore sibi parcere voluit, aut officium intermittere, quo omnes illi libenter remisissent, aut sane amicus non esset, qui hoc ab eo exigeret: et tum alium consolaretur, cum magis consolatione ipse egeret. Sed ab ea humanitate, quam in omni vita erga amicos retinuerat, ne tum quidem dolor corporis et propinqua mortis exspectatio potuit eum deducere, aut facere, ut suorum commodorum rationem haberet, qui semper quacumque in re declarare posset, amicorum commoda suis praetulerit. Quo factum est ut carissimos illos semper firmissimos haberet: idque maxime est expertus, cum absens Romae in iudicium vocaretur. Quo tempore neque adversariorum eius potentia, quae maxima fuit, nec acerba eorum in eum accusatio, quemquam eorum, qui amicitia vel consuetudine aliqua, dum Romae esset, coniuncti videbantur, ulla in reflectere potuit. Plurimum vero ex omnibus detulit Iacobo Sadoleto et P. Bembo viris cum auctoritate et gratia inter eos, qui tum Romae erant, maxime florentibus, tum vero doctrina omni politiore et humanitate prope singularibus. Quorum opibus et gratia quamdiu Romae fuit; in omnibus rebus est usus. ut vero alios in se benignos ac liberales est expertus, sic omnibus, quos aut opera aut consilio iuvare posset, maxime fuit expositus, praecipue vero iis, qui spem aliquam de se vel ingenii vel doctrinae darent. Fuerunt multi, qui cum a patria absentes, et amicorum subsidio destituti ad eum confugerent, ab eo saepe pecunia sublevati, cum tamen valde tenues facultates haberet, et aliorum opibus casus suos sustentaret Quando vero diutius sumptus tales seferre non posse sentiret: per amicos omnia egit, ne quid illis deesset, non secus, ac si omnia necessitudinis officia sibi cum illis intercessissent, qui neque cognatione, neque patria eum contingebant, indole tantum et spe doctrinae ei commendati. Adversae fortunae vulneribus multis, ut in tam paucis vitae annis, ictus, nihil unquam aliter atque virum decuit, tulit. Primum Philippi regis Hispan. [abbr.: Hispaniae] morte inopinata, ad quem se post amissum utrumque parentem contulerat, ex quo cum magna sperasset, iamque apud eum gratia, et supra aetatem auctoritate multum valeret, ille praeter omnium opinionem in Hispania ereptus est. Deinde multis peregrinationibus et molestiis agitatus, carceris etiam molestiam et difficultatem est perpessus. Post


page 56, image: s072

contentio illa Romae accessit cum potentibus et factiosis adversariis, inter quos cum saepe discrimen vitae adiit, numquam sine magno periculo est versatus. Extremum vero omnium, quod aliqua ex parte eum attingere videbatur, fuit Leonis Decimi Pontificis mors, in cuius vita omnem spem fortunarum suarum sitam habebat, cuius auctoritatem et promissa secutus, contra omnium amicorum suorum voluntatem in Italiam redierat.

Cum autem neque ad suos honestum reditum, quorum antea promissa spreverat, neque quo pacto in Italia defuncto iam Leone, qui antea sumptus suppeditabat, otium suum cum dignitate tueri posset, satis videret, haec nonnihil eum conturbarunt. Nusquam tamen se commovit: sed veteribus tantum amicis, quos in Italia habuit, de statu suo per litteras admonitis, ille in contubernio illius nobilis iuvenis Britanni se continuit. Cum vero decem menses post obitum Leonis Pont. perpetuo fere in litteris versaretur, constitutum se habere dixit in Forum Iulium proficisci, tum ut animum suum curis litterarum districtum peregrinatione laxaret, tum etiam ut eam partem Italiae sibi non satis cognitam viseret. Itaque paucos ante dies quam egredi statuerat, cum nihil omnino incommodae valetudinis sentiret, semotis arbitris multa cum Pol suo, cui semper plurimum tribuit, fertur disputasse de periculis, de fragilitate, de miseria humanae vitae. Hanc vero tandem summam orationis habuisse, ut quoniam sibi peregrinandum esset, neque ignoraret multa saepe peregrinantibus pericula praeter opinionem, quibus obsisti non posset, intervenire: Ut rebus suis, quicquid sibi accideret, provideret, testamentum se Velle facere dixit, atque apud eum deponere, flensque pene rogavit, ut si quid sibi adversi accideret, testamenti capita persequeretur, famamque suam et memoriam charam haberet. Atque haec cum magna admiratione illius, cui haec commiserat, fecit. Quis enim non miraretur, quod in proximam provinciam exiturus, optima etiam valetudine, ut sibi et aliis videbatur, praeditus, ea diceret, et faceret, quae magis ex vita quam ex civitate migrantis videbantur?

Verumtamen sive divinatione de propinqua morte sua id faciebat, sive prudentia quadam, quam casus postea divinationem videri fecit, eodem die, qui profectioni constitutus est, in gravem et assiduam febrem incidit, ex qua non convaluit, eo etiam tempore cum forte abesset Polus, cui antea res suas omnes crediderat. Quem tamen per litteras statim, quo statu esset, certiorem fecit, nihil de testamento mutans, hoc tantum rogans; ut quemadmodum coram recepisset, curam et quasi dispensationem rerum suarum acciperet, mortuoque memoriam pie et inviolate praestaret.


page 57, image: s073

Quo nuntio tristissimo ille perculsus, quod eum unice amaret, subito accurrit, multaque cum in spem vitae diceret, eadem etiam medici pollicerentur, numquam ab eo deduci potuit, quin ea febris finem sibi vitae esset allatura, id quod paucos post dies evenit. Antequam vero discederet, in D. Francisci Familiam voluit adoptari, eiusque habitu post mortem et templo sepeliri. Obiit XXXIV. aetatis anno III. Idus Septembris. Anno salutis humanae M. D. XXII. atque Patavii in aede Francisci, quemadmodum ipse praescripsit, sepultus.

Epitaphium eiusdem Longolii.

CHRISTOPHORO LONGOLIO BELGAE, ROMANAM CIVITATEM PROPTER EXIMIAM IN STUDIIS LITTERARUM PRAESTANTIAM ADEPTO, SUMMO INGENIO, INCREDIBILI INDUSTRIA, OMNIBUS BONIS ARTIBUS PRAEDITO, SUPRA IUVENTAE ANNOS, IN QUA EXSTINCTUS EST MAGNO CUM ITALIAE DOLORE, CUI INGENTEM SPEM SUI NOMINIS EXCITAVERAT, PETRUS BEMBUS AMICO ATQUE HOSPITI, POSUIT.

Te iuvenem rapuere Deae, fatalia nentes
Stamina, cum scirent moriturum tempore nullo,
Longoli, tibi si canos seniumque dedissent.

Ioannes Fichardus I C.

PETRUS MOSELLANUS PROTEGENSIS.

NAtus est Petrus Mosellanus loco humili atque obscuro, in quodam Trevirorum ac Mosellae pago, cui nomen Proteg, ad quintum fere lapidem supra Confluentes, tenuibus ac humilis fortunae parentibus, honestis tamen atque probatis moribus. Patri [correction of the printer; in the print Petri] fuit nomen Ioanni, Matri vero Catharina. Mulier quidem satis fecunda, ut quae quattuordecim liberos, quorum Petrus natu inter fratres minimus erat, sustulerit. Pater autem praeter vinearum culturam etiam tonstrinam et mercaturam exercens, filii indole ac probitate adductus, ipsum studiis addicere non cessavit, impendiaque ad haec subministrare minime recusavit: quamquam is adhuc illo puero exsistente


page 58, image: s074

e vivis sublatus est. Quocirca res ista in viduae matris arbitrium ac potestatem devenit: quae cum filium a schola et litteris abstrahere, et ad domestica munia urgere vellet: his remoratum aliquamdiu frater in Beylstein denique scholae ac studiis reddidit Luceburgumque [reading uncertain: print faded] mittit. Verum cum in plagiarium potius, quam in peritum ludi moderatorem, nimirum durum illius gentis hominem, incidisset: tamdiu sustinuit imperium, donec opportune per amicos Limpurgum (est id oppidum Lani) mitteretur. Ubi si etsi commodiorem ludum nactus esset: tamen inopia laborans, facile Treverim se transferri passus est, functurus forte, in summa aede, [note: Praeceptoris potius. ] chorauli [correction of the printer; in the print choraul] munere. Hinc non longe post Coloniam Agrippinam, Ioannis Schade avi sui beneficio atque viatico instructus, ablegatur, seque ibi in disciplinam ac familiaritatem doctissimi viri Ioannis Caesarii, qui tunc Coloniae Graecas et Latinas litteras profitebatur, insinuavit: a quo et Chrysolorae grammaticam, et Luciani dialogos aliquot hausit, atque ita in eo studio processit, ut et Homerum et alios quosque bonos auctores summo ardore cognoscere laboraret. Habebat ea urbs illo tempore praeter Caesarium etiam alios viros doctissimos, et notissimos, praesertim Buschium et Sobium, qui tunc ambo Coloniae publico stipendio elegantiores Musas docebant, quorum quidem benevolentia et observantia Mosellanus nihil habuit prius. Hos igitur, cum litterarum studio mire flagraret, diligenter audivit, suique exspectationem in dies maiorem ac probabiliorem reddidit: ita ut et doctissimis viris eius conatus arriderent, et votis propinquorum perpulchre responderent.

Degustata Dialectica, discendi ac docendi magistra, iactoque in Graecis litteris, quas cum Latinis ex M. T. Ciceronis praecepto, coniungendas putavit, fundamento, ad munus docendi cumprimis inter aequales aspiravit, utilissimum sibi fore ratus, si eorum, quae ipse didicisset, docendo alios periculum faceret. Ea namque re sibi evenire existimabat, ut et aliis plus prodesset; et maiorem sui profectus utilitatem, eo ipso exercitationis genere consequeretur. Hoc igitur docendi munere, cum et gratus esset, et iam florere coepisset: suas quidem inde extulit alas, Lipsiamque concessit, ubi primum inita cum Casparo Bornero, viro in Mathematicis non vulgariter versato, amicitia perductus est atque persuasus huius consilio et auctoritate ad suscipiendam conditionem, navandamque novae scholae operam, quam Ioannes Asticampanus gravis cumprimis vir atque eruditus, Freiburgae apud Lipsenses instituisset. Qua in re illi cum haud gravatim obsequeretur, summa cum laude id ipsum ac omnium admiratione praestitit.


page 59, image: s075

Nec vero longe post migrare alio, ubi et frequentia maior esset, et locus celebrior, constituit. Qua eius quidem voluntate perspecta, effectum est per amicos viros ornatissimos, ut publicum ei docendi munus in Academia Lipsensi, e communi aerario decerneretur, quod et illustrissimi Ducis Georgii benevolentia, et celebrium hominum commendatione non difficulter impetravit, atque obtinuit; factumque est ut post Richardi [note: qui Ioachimi Camerarii praeceptor. ] Croci discessum unus Graecae linguae docendae provinciam magno omnium applausu et congratulatione subiret, eaque cum laude, ac studiosorum profectu administraret, ut statim summis eius loci professoribus par, ne dicam superior haberetur: et quidem ad [note: Venit ergo Lipsiam anno 1514. ] decennium, adeoque ad extremum vitae diem constantissime exsequeretur. Erat autem Mosellanus initio hanc potissimum studiorum ac vitae rationem rectissimo consilio ingressus, etiam pene puer, ut nihil pretiosius tempore doceret.

Idcirco et noctis multum in studia insumebat, et summo mane, Homerum suis contubernalibus enarrabat. Servabat et hoc, ut antemeridianum tempus gravioribus et Graecis litteris: pomeridianum levioribus et Latinis daret.

Bis primum aut etiam ter in die publice praelegebat: bis item vel saepius privatim: reliquum vero tempus lectioni, scriptioni ac stylo dabat.

Theodori Gazae grammaticae Diomedis Latinam coniungebat, Aristotelis Dialectica pure tractabat. Quosdam Platonis, Ciceronis et Plutarchi libros, ipsumque Suidam mira dexteritate atque facundia auditorio suo proposuit.

Isocratis orationes quasdam, Demosthenis item interpretari aggressus est, non sine magna studiosorum utilitate aclaude, Verum ne his tantum, ceu profanis, delectari Christianus homo videretur, Prudentium cumprimis pium Poetam cum Divi Augustini de doctrina Christiana libris, militem Erasmi, Ioannis Euangelium, ac illam Pauli ad Romanos epistolam publice explicandam delegit, maximi faciens divinarum litterarum maiestatem: quas e suis fontibus potius, quam ex turbulentis rivulis hauriendas esse putavit. Itaque ad hoc studium deinde omnem operam et industriam contulit; eo summam cogitationum suarum referens; ut non modo impensissime illud dilexisse, sed et optimo consilio adiuvisse, et excoluisse videretur. Ac ne etiam illotis, quod dicitur manibus aut temere, ut hodie permulti in arcem illius praeclarissimae disciplinae invaderet: omnes liberales artes atque linguarum cognitionem sibi velut in auxilium adhibuit: ac sic quidem Basilii quaedam nonnulla Chrysostomi, plura Nazianzeni, honestiss. suscepto labore, e Graeco in Latinum sermonem vertit, ac ira vertit, ut ob id laudis plurimum et gratiae ab eruditis


page 60, image: s076

emeruerit ac reportaverit. Inscripserat eos quidem labores suos ut dignum erat, summis ac maximorum ordinum viris; Basilii opusculum [correction of the printer; in the print opuiculum] de solitaria vita illustri D. Adolpho Mersburgensi Episcopo, principi Anhaldino, Chrysostomi contionem adversus avaritiam, generoso Sigismundo Lobdovicaeo et Hassistenio Baroni, Nazianzeni libros quinque de Theologia reverendissimo D. Richardo Gryffencla Archiepiscopo Trevirensi, ac Principi Electori, Maecenati litteratorum meritissimo: a quibus quoque horum officiorum causa, unice et amatus est Mosellanus, et muneribus amplissimis cohonestatus.

Sunt et alia ingenii atque industriae Mosellani monumenta cuiusmodi est nobilissimae illius orationis Isocratis pro pace versio, Aphthonii item, et Luciani orum dialogorum Charontis et Tyranni traductiones, quae sane Graecae linguae peritis displicere non possunt. Ad haec quasdam non protritas aut vulgares orationes conscripsit, ac habuit ipse, sed quae a doctis hominibus mirifice adamantur et probantur, pro linguarum studio contra Barbaros, de concordia in publicis scholis retinenda, deque ratione in re theologica disputandi.

Nec praeterea fugiunt studiosos reliqua illius etsi minutiora; tamen eius generis scripta, ut eiusdem auctoris esse appareat: nimirum commentarit illi in Quintilianum et Gellium, figurarum fabulae, Paedologia, Rhetorices progymnasmata, et quae daturus erat plura et absolutiora vir optimus ac dissertissimus, nisi ante diem e medio fuisset manibus, proh, raptus avaris. Erat enim ea mente atque animo, cum erga meliora tum maxime sacra studia parato atque illustri, ut ea sane, si quis alius, propagasset quam latissime: ni fato inevitabili ac plane immaturo, quod optima fere statim subtrahit, secus visum fuisset.

Fuit autem ea comitate Mosellanus, eo ingenii candore ac modestia: ut facile quemuis in sui amorem pelliceret: quin et insinuare se in eius amicitiam plerique etiam illustrissimi viri laborabant, nec de suo erga illos, quos semel amplexus erat, animo quicquam immutabat. Fuit item moribus honestissimis atque ingenio eximio, fecundo, ac pene divino: quo facile factum est, ut si quae, velut corporis praestantia, opes atque divitiae, ei deesse viderentur, minus requireres, cum et haec a priscis philosophiae studiosis propemodum neglecta sint, et non in veris bonis habeantur, neque ob ea unquam quisquam fuerit melior existimatus. Quamobrem etiam ingressus est eam potissimum studiorum rationem, quae videbatur esse et libero dignior, et ceteris multo quietior, eorum videlicet studiorum rationem, quae omnibus saeculis iucundissima pariter ac liberalissima appellata sunt, et multiplicem utilitatem ac fructus uberrimos generi humano conferre solent.


page 61, image: s077

Erat imbecilliori corpore, ac lateribus non satis valentibus, statura brevi ac humili, voce debili magis, quam sonora, acuta tamen, facie subfusca, caesioque (quod de Minerva Homerus praedicat) aspectu, subscrispo et nigro admodum capillo. Ingenio omnino gravi, et quidem praeter aetatem canescente, ex quo etiam accidit ei, ut aetate ante tempus ingravescente, atque effeta esset. Somno parcissimo, nec cibo nec potioni unquam indulgebat. Circa Venerea et voluptatem continentissimus, ut huius hic Pythagorae versiculus semper obstreperet auribus:

*gas1tro\s2 [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: *gakgo\s2 ] me\n prw/tis1ta kai\ u(/pnou kai\ filo/thtos2.

Nullum homini otium, nulla cessatio, nulla laboris prolixa fuit intermissio Sermonis atque colloquii suavissimi, qui neminem taedio aliquo adficeret audiendi: De studiis ac pietate creberrime disputabat. Optimos quosque et Graecos et Latinos auctores nulla habita pecuniae aut sumptuum ratione, maxime ex Aldina littera sibi comparavit. Quotquot autem librorum congesserat: ita perlegit, ut multa signaret, plura edisceret, nonnulla etiam describeret. Indicant hoc etiamnum hodie quidam illius codices. Erat Metaphorarum (ut obiter etiam id indicem) observantissimus, earumque ex Cicerone aliisque optimis [correction of the printer; in the print optionis] scriptoribus magnum acervum collectarum, instar Adagiorum Erasmi, editurus opus, si annos aliquot supervixisset.

Porro a nulla re tam abhorrebat natura, atque a turbis et tumultu; unde quoque nihil tam exsecrabatur, quam dissensiones et bella: nihil exoptabat magis, quam et se placidam posse vitam ducere, et publicae tranquillitati consultum esse. Itaque pacis artes et alumnas, bonas litteras, propensissimo animo ac studio semper complexus est. Quae cum saeculo illo valde iacerent neglectae atque oppressae, essentque pauci, qui dignam illis manum operamque adhiberent: summis votis ac laboribus eo adspiravit: ut pro sua virili quiddam illis contulisse videretur. Itaque cum eorum causa tam multa esset perpessus atque perfunctus; brevi scholam ita instituit, ut verae ac germanae eruditionis quasi officina quaedam exsisteret, ex qua nimirum permulti ornatissimi atque doctissimi prodiere viri, suum Mosellanum agnoscentes praeceptorem; inter quos facile primas et meretur et retinet amplissimus vir et clarissimus D. Iulius Pflug [note: Postea episcopus Naumburgensis. ] praepositus in Zeitz et canonicus maioris ecclesiae Moguntinensis, qui etiam singulari pietate, et dissertissima oratione praeceptoris sui carissimi funus prosecutus est. Ex eadem schola prodiit quoque nobilissimus iuvenis Christophorus a Carlovitz, cuius quidem beneficio Laurentii Vallae Antidotos libros multo quam antea correctiores, sibique ipsis planissime


page 62, image: s078

restitutos accepimus Atque huius similes permultos alios cum equestri ordine, tum dicendi facultate ormatissimos [perhaps: ornatissimos] iuvenes Germaniae nostrae dedit Mosellani institutio ac eruditio, qui nimirum eam vitae atque studiorum rationem institutionemque iudicavit esse optimam et praestantissimam, quae rectas disciplinas cum honestissimis moribus copularet Quemadmodum ipse in epistola ad reverendum patrem Martinum a Lochau testatur his verbis: Deum, quem nihil latere potest, mihi aliquando animam agenti, et cum morte luctanti propitium adesse nolim, si non iam inde a puero, non sine summo domandi animi labore, nihil tam cavi, quam ne alicuius vel lacessentis famam mordicus arriperem, quin omnibus, quae mihi non adeo contemnenda, si anniti voluissem, contigissent, posthabitis honoribus, copiis familiaribus ac communibus humanae vitae voluptatibus, hoc unum sum subsequutus , ut optimi cuiusque et doctissimi calculo probatus, tandem mentem disciplinis his elegantioribus a mundi sordibus repurgatam, Christo Iesu verae sapientiae fonti, divinae doctrinae scatebris irrigandam, supplex offerrem. Hoc interdiu cogitavi, hoc noctu somniavi, huc manibus pedibusque contendi, huc omnibus aspiravi votis, in hoc otium et negotium omne collocavi, ac denique omnes ingenii nervos intendi, videlicet, ne de sit quod Euangelico illi diviti, rationes suas olim explicanti, pro talenti quantulicumque mihi crediti usura, rependere possim. Nullus alius vitae meae unquam fuit scopus. Nam, si ad voluptates, ad opes, ad honores, ad potentiam anhelassem, longe alia via fuissim ingressus. Nec operam hic lusi omnem, nec caruit successu conatus.

Quam quidem vitae atque studiorum rationem ac inodum cum ipse ubique promptissimo animo tum docendo, tum vivendo vendo sequeretur, brevi tempore apud optimos quosque eam famam et gloriam consecutus est, quas alius mortalium nemo. Coeperunt eum maximi quique viri ob singulares illas acraras virtutes impensissime amare atque complecti: eius scripta sic in manibus habere, sic fovere, sic deosculari, et comprimis a summo illo et clarissimo omnium saeculorum Erasmo Roterodamo, ut eius etiam haeres futurus fuisset, si parsissent animae fata superstiti. Percarus erat Philippo Melanchthoni; carus Eobano Hesso; carus Ioachimo Camerario et Iacobo Micyllo; celeberrimis illius aetatis et incomparabilibus litterarum antistitibus; qui ipsum et in vita dilexerunt plurimum, et post obitum honorificentissimis officiis ac sententiis, suae benevolentiae velut testimoniis, quae publice exstant, decorarunt et dolentissime prosecuti sunt. Moritur autem in ipso aetatis flore mosellanus, vix annum primum et tricesimum egressus, cumbis Rector atque moderator Lipsensis Academiae fuisset et annos novem publice docuisset: morbo atque languore admodum diuturno: qui ipsum plane confecerat, nec nisi paulo ante emigrationem quiescere paululum ac


page 63, image: s079

dormire sivit. A quo deinde somno experrectus, statim animam exhalavit. Itaque factum est, ut cum Philippus Melanchthon peregre veniens Mosellanum ipsum iam invisere, ac veteris amicitiae nomine salutare vellet, defunctus [note: Ad morientem Philippus cum Camerario accessit. Camerar in vita Philippi. Epicedia in obitum ipsius a variis scripta. ] nuntiaretur, ipsius profecto et aliorum bonorum virorum summo et acerbissimo cum dolore. In cuius quidem benevolentiae atque amoris significationem et testimonium pro epitaphio Philippus elegantissimos inscripsit versiculos Graecos. Alii quoque viro optimo Mosellano iam defuncto officia suae erga illum pietatis et observantiae testificati sunt, praesertim Iacobus Micyllus, elegantissimo elegiaco Ioachimus Camerarius, Graeco et Latino Epigrammate, Ioannes Müsserus Ottingensi, oratione funebri. Denique ipse D. Iulius Pflug, praeter funebrem orationem, etiam pro aris templi D. Nicolai Lipsiae monimentum in praeceptoris memoriam exstrui atque in aes incidi fecit, hoc carmine:

D. O. M.

Conditus exiguo iacet hic sub marmore Petrus,
Nobile cui nomen clara Mosella dedit.
Attica quo primum hic audita interprete lingua,
Cum docuit Graio Teutonas ore loqui.
Et Latiae veterem linguae revocavit honorem,
Nativumque illi reddidit arte decus.
Cuius et eloquium vivo Cicerone probasset
In medio quondam Roma diserta foro.
Magna etiam coluit pietate oracula Christi,
Et sanctis studiis consona vita fuit.
Ipse sua vivens quod spe Votisque petebat,
In gremio ut vivat, da, bone Christe, tuo.

Iulius Pflug praeceptori carissimo F. C.

Lapidi incisus est hic versus:

*mikro\s2 e)/hn r(w/mhn ou(=tos2, gnw/mhn de\ me/gis1tos2.

Iustinus Göbler ad Ioannem Fichardum I. C. Chytraus in Saxonia.

IOANNES FROBENIUS.

IOannes Frobenius a puero ad optimas incubuit litteras, atque primis rudimentis in patria Hammelburg. Franconiae, perceptis, ad Basiliensem Academiam se contulit. Ibi magna diligentia artibus et linguis operam dedit, et eruditionis non gregariae nomen sibi comparavit. Postea, ut litterarum studia, quod unice in votis habebat, commodius iuvaret et illustraret, typographicis sese dedidit, et Basileae instructissimam


page 64, image: s080

officinam aperuit. In ea optimos quosque auctores eleganter excusos foras dedit: atque iterata editione Hieronymum, deinde Augustinum, et alios patres atque auctores in lucem emendatius protulit. A contentiosis vero libellis, unde quaestum haud mediocrem alii haberent, ipse suam officinam semper immunem servavit: ne litteras ac disciplinas aliqua contaminaret labecula.

Tanta erat sinceritate praeditus: ut etiamsi quid voluisset simulare aut dissimulare, non potuisset, natura repugnante: tam promptus et alacer ad bene merendum de omnibus: ut indignis etiam ex ipso beneficii quippiam accessisse gauderet, unde et furacibus et decoctoribus erat et gratus et idoneus. Erepta furto, aut a malea fidei debitoribus, interceptam pecuniam, ea solebat alacritate commemorare, qua lucrum praeter spem obiectum alii. Fide tam incorrupta, ut in neminem magis congrueret illud: Dignus, qui cum in tenebris mices. Atque ut ipse fraudem nemini machinabatur: ita de nullo tale quicquam suspicari poterat: tametsi non raro delusus. Quid esset invidiae morbus nihilo magis imaginari potuit; quam ii, qui caeci nascuntur, animo fingere possunt, quid sit color. Offensas, quamvis capitales, prius condonabat, quam rogaret is, qui offenderat. Nec ullius omnino iniuriae poterat meminisse, contra nullius, quamlibet vulgaris officii, poterat oblivisci.

Itaque Erasmus huius viri fama, et singulari, quam in exscribendis praelo suo libris adhibebat, diligentia excitus, Basileam venit: atque suas lucubrationes in eius officina edendas curavit. Cum eodem quoque coniunctissime complures annos vixit, atque quibus potuit officiis honestissimum certamen certavit. Nam omnes Frobenius occasiones venabatur, ut aliquid obtruderet muneris Erasino; nec unquam fuit laetior, quam cum vel dolo perfecisset, vel precibus impetrasset, ut aliquid acciperet. Si enim forte pannus ad vestem erat emptus per famulos Erasmi; Frobenius subodoratus, illo nihil suspicante solvit: nec ullis precibus adigi potuit, ut reciperet. Arte simili fallendus erat, si damno vellet exemptum. Tale certamen inter ipsos fuit adsidue: longe diversum a vulgi moribus: dum alter hoc agit, ut abradat quam plurimum: alter, ut det quam minimum.

Anno 1521. e summis gradibus in solum latericium decidit casu plusquam letali: convaluit tamen, sed ut solet, mali reliquiis in corpore residentibus quod utcumque dissimulavit ille. Tam erat animi generosi, ut puderet dolere. Anno prius quam moreretur 1526. corripuit illum gravissimus cruciatus circa talum dextri pedis. Ibi praesto erant medicorum officia, quae nihil aliud, quam exasperabant malum, dum, de morbi


page 65, image: s081

genere dissentientes, alii aliud admovent remedium, nec deerant, qui auctores erant, pedem resecandum esse. Tandem aliunde venit medicus, qui dolorem hactenus sedaret, ut et tolerabilis esset, et somni cibique sumendi permitteret facultatem. Demum ita confirmatus est, ut bis equo proficisceretur Francofordiam, malo in dextri pedis digitos relegato, quos solos flectere non poterat, cetera valens. Tum et ab erasmo et a medico frequenter monitus, ut rarius prodiret in publicum; aut vestitu contra frigus munitior prodiret; non obtemperavit: pudendum ratus, si quicquam omnino pristinae consuetudinis omittens, morbi speciem prae se ferret. Iam et duos manus dextrae digitos stupor occuparat, morbi imminentis praeludium, dissimulavit et hoc, parum virile ducens quicquam morbo concedere Denique dum in sublimi agit nescio quid: correptus, ut est probabile, vi morbi in pavimentum decidit pronus, non sine gravi cranii vulnere. Delatus in lectum nec oculos attollebat, nec ullum sensus indicium dedit, nec ullam omnino vitae significationem, nisi quod manum sinistram movebat. Nam dextrum latus omne dissimulata paralysis stupefecerat. Ita biduum consopitus sub mortem experrectus est, aegre paulum diductis oculi sinistri genis, lingua tamen immobili, nec supervixit ultra sex horas. Ita rebus humanis exemptus ad vitam transiit meliorem, anno vicesimo septimo supra mille quingentos. Ob huius mortem (ut Erasmus inquit) decebat omnes, qui colunt bonas litteras, pullatos lacrimas et luctum sumere, apio flosculisque sepulcrum ornare, lymphas aspergere; odores adolere, si quid talibus officiis proficeretur. Certe illud erit gratitudinis, ut omnes defuncto bene precemur, memoriamque laudibus debitis celebremus.

Erat Frobenius ex Hammelburgo Franconiae oppido, una cum Adamo Petri ex Langendorff propinquo loco, Basileam vocatus ab ipso Ioanne de Ammerbach, et Ioanne Petri typographis Basiliensibus. Hisce cum praeclaram operam navarent, postea successerunt, et ad artem illam ea in urbe accessionis non parum attulerunt.

Reliquit Frobenius filium Hieronymum, atque generum Nicolaum Episcopium, qui patris vestigiis insistentes, unanimi consensu officinam instaurarunt: et quae eorum eruditio fuit et integritas, optimos quosque auctores ediderunt: ut Frobeniana officina apud litterarum cultores nihil notius aliquando fuerit.

Erasmus, ut se amico et hospiti gratum declararet, epitaphium Latinum et Graecum tale sepulcro Frobeniano apposuit:

Arida Ioannis tegit hic lapis ossa Frobeni,
Orbe viret toto nescia fama mori.


page 66, image: s082

Moribus hanc niveis meruit studiisque iuvandis;
Quae nunc maesta iacent orba parente suo.
Rettulit, ornavit veterum monumenta sophorum,
Arte, manis, curis, aere, favore, fide.
Huic vitam in caelis date numina iusta perennem,
Per nos in terris vita perennis erit.

Idem

*wd' *)iwa/nnhs2 kaqeu/dei tupogra/fos2 *brofe/nnios2,
*oude/n' a)/llw| ple/on o)fei/lei tw=n lo/gwn s1pouda/s1mata
*mh\ nekro\n qrhnei=te. zh= ga\r kai\ pne/ei [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: pne/h ] pneu/s1wn a)ei\
*th=| te yuxh=|, th=| te fh/mh|, toi=s2 te bi/blwn leiya/nois2.

Ex lib. 23. epistolarum Erasmi Roterodami, et 1. 3. Prosopogr. Pantal.

ALBERTUS DURERUS.

ALbertum Durerum e Pannonia [note: Fuit eius pater Albertus ex vico Cula prope Voradium civitatem Hungariae, natus. ] oriundum accepimus, sed cuius maiores in Germaniam commigrarint. De origine igitur et natalibus illius copiosae orationi locus non erit: qui etsi fuere honesti; ab eo tamen maiorem splendorem accepisse constat, quam tribuisse. Natus est Norinbergae, celebri Germaniae Urbe, Anno 1471. d. 20. Maii. Dederat huic Natura corpus compositione et statura conspicuum, aptumque animo specioso quem contineret, ut iustitiae suae, quam solet extollere Hippocrates, etiam in hoc non oblita fuerit, quae et ridicule animato simiae ridiculum quoque corpus texuit; ita praeclaris mentibus convenientia corpora circumdare consuevit. Erat caput argutum: oculi micantes: nasus honestus, et quem Graeci [gap: greek text] vocant: proceriusculum collum: pectus amplum: castigatus venter: femora nervosa: crura stabilia: sed digitis nihil dixisses vidisse elegantius. Sermonis autem tanta suavitas atque is lepor, ut nihil esset audientibus magis contrarium, quam finis. litterarum quidem studia non attigerat; sed quae illis tamen traduntur, maxime naturalium et mathematicarum rerum scientiae, fere didicerat; eque iis praecipua ut intelligebat, et re explicare noverat; ita et oratione sciebat declarare. Testantur hoc scripta eius Geometrica, in quibus quid de illa scientia possit requiri, quatenus quidem tractandam sibi iudicavit, non video. Ferebatur autem magno quodam ardore animi ad omnem honestatem morum et vitae complectendam; quam ita praestitit, ut vir optimus merito haberetur. Non tamen erat aut tristi severitate aut gravitate odiosa, quin etiam quicquid ad suavitatem hilaritatemque facere putatur neque ab honesto nec recto alienum; et ipse per aetatem non neglexerat, et probabat


page 67, image: s083

etiam senex, cuiusmodi sunt gymnastices et Musicae reliquiae. Sed prae ceteris eum ad picturam natura finxerat; quare et illius studium totis viribus complexus, et ubique gentium laudatorum pictorum opera, et rationem illorum cognoscendi et imitandi, quae probasset, cura tenebatur. Inter quae et maximorum Regum ac Principum ipsiusque adeo Maximiliani et huius nepotis Caroli Augusti et benignitatem expertus et favorem consecutus est, affectus ab illis non aspernando salario. Sed ubi iam habuit illius manus, ut ita loquar, maturitatem, tum maxime de operibus intelligeres ingenium sublime et virtutis amans. Talia enim omnia faciebat grandia et laudabilis argumenti. Exstant encomia Maximiliani, exstant et historiae astronomicae opera immortalia, de quibus, quae memoravi, aestimare licebit, ut alia non dicam, quorum est nullum, quod non vel ex veteribus aliquis, vel nostra aetate quacumque in gente pictor suum dici optaturus videatur. Est autem nulla profecto certior neque verior naturae uniuscuiusque indicatio, quam quae ab operibus fit, quae quisque pro artificio suo effecit. Quorum duo genera, quo reliquis longius praestant et quasi ex ipsius naturae officina prodeunt, hoc in eo, quod diximus, magis possunt pollentque. Ea sunt quae [gap: greek text] et [gap: Greek word] . vocantur, id est, repraesentatae rerum similitudines vel oratione vel manu, quorum illa proprie poetica nominantur: haec nescio an generalem appellationem habeant, sed quadrifariam fere intelliguntur, Statuarum, picturae, sculpturae et plastices. Nunc vero de pictura loquamur, ut propositum fert, quaeque ipsa inter quatuor illa laudatissima est, et ab aliquo Graecorum poetice vocalis nuncupata. Tales igitur esse pictores prorsus, quales ipsorum opera sunt, vere arbitrabimur, non secus ac poetas Polygnotum pinxisse ampliora omnia, Pausona minora tradunt. Quis non ex hoc intelligit, et illum fuisse ingenio altiore, et hunc humiliore?

Quot autem fuere, ac potius quis non fuit pictorum inquam omnium, qui non declaret operibus naturam suam? Non iam veterum mentionem faciam, nostrorum temporum exemplis contentus. Cui autem obscurum est non paucos laudem et admirationem vulgi quaesivisse obscenitate pingendi, dum quae non nisi occulte fieri honeste nequeant, imo quae ne occulte quidem facta, nefario scelere et probro vacent; tabulis expressa publicarunt: hos ne pudicos quisquam credet, quorum mens et dextera talia fuerit molita? Vidimus etiam multorum minutulas et bene sane coloratas picturas, quibus quidem nonnihil ingenii et gravitatis declararetur magistri, sed ars requireretur. Hoc igitur loco optimo iure admirabimur Durerum sanctimoniae et pudoris diligentissimum custodem, et granditate


page 68, image: s084

picturarum proferentem, se conscium nimirum sibi virium suarum: sic tamen ex minoribus quoque operibus ipsius sperni nihil debeat. In quibus nullam lineam invenias ductam temere aut perverse, nullum supervacuum punctum. Quid ego de manus constantia et certitudine loquar? Iurares regula normave aut circino perscripta, quae nullo adiumento vel penicillo vel saepe calamo, aut penna deducebat, ingenti cum admiratione spectantium? Quid memorem qua dextrae cum animi conceptibus congruentia, saepe in chartas statim calamo aut penna figuras quarumcumque rerum coniecerit, sive, ut ipsi loquuntur, collocarit. In quo hoc profecto legentibus incredibile futurum prospicio, distantissimas non solum argumenti, sed et corporum partes instituisse nonnumquam, quae convinctae inter se ita convenirent, ut aptius fieri nihil potuisset. Nimirum ita mens artificis singularis instructa omni cognitione et intelligentia veritatis consensusque inter se partium, ipsa moderabatur ac regebat manum, iubebatque sibi absque ullis adminiculis fidere. similis erat promptitudo peniculum tenentis, quo minutissima quaeque in linteo tabellave praescribebat, nulla designatione premissa; sic ut non culpari modo posset nihil, sed laudem etiam omnia summam invenirent. Maxime admirabile fuit hoc laudatissimis [note: Bononienses ei pictores principatum picturae in toto orbe detulerunt, affi mantes iucundius se morituros, viso tam diu desiderato Durero. ] pictoribus, quibus in illa re versatis plurimum, difficultas non esset ignota. Hoc loco non possum silentio praeterire quod inter hunc et Ioannem Bellinum accidit. Erat is Venetiae inque Italia tota huius artis fama excellens: quo cum Durerus venisset, facileque cum illo se coniunxisset, atque ut sit, mutuae operum iam ostentationes exsisterent, admirante Durero candide, et magni faciente Bellini omnia; Bellinus et ipse ingenue cum alia tum pilorum subtilitatem praecipue in Alberti operibus comprobavit. Forte accidit ut de arte inter se colloquerentur, quibus sermonibus finitis, facies ne, inquit Bellinus, Alberte benigne et gratificabere in re non magna amico. Senties, inquit Albertus, siquidem quod praestare valeam a me petieris tum Bellinus, cupio a te ferre, inquit, dono Unum e penicillis tuis, quibus capillamenta deducere soles.

Ibi Albertus nihil moratus cum plurimos similes aliorum et qualibus Bellinus quoque uteretur, protulisset, eligere iussit, qui maxime placerent, nisi auferre mallet universos. Sed Bellinus falli se ratus, non enim hos, inquit, aiebam, sed quibus crines et pilos unico ductis complusculos exprimere consuevistis quos sparsulos et latiusculo discrimine esse oportet. Aliter enim in maxima saepe longitudine tanta aequabilitas flexuum et distantiae servari nequeat. Non aliis, inquit Albertus, quam his utor, quod ut tibi probem, licet contemplere; et arrepto uno ex propositis penicillo, longissimos et flexulos crines, quales mulierum maxime sunt, constantissimo


page 69, image: s085

ordine et ratione, inspectante et stupente Bellino produxit, qui postea multis confessus fuit, nullius mortalium sermonem eius rei quam oculis vidisset, fidem sibi facere potuisse. Tribuit hoc idem illi ingenuitate spectabili Andreas Montegna qui Mantuae floruit, revocando ad severitatem quandam et legem picturam, qua quidem primus laudem meruit, dum disiectas et fractas statuas eruit et in exemplum artis proponit. Cuius quidem sunt omnia dura et rigida, scilicet manu non assuefacta sequi animi intelligentiam et promptitudinem. Sed illis nihil putatur in arte melius neque perfectius. Is ergo cum Mantuae decumberet et Durerum in Italia esse audivisset, curavit celeriter ad se accersi, instructurus facilitatem eius et certitudinem manus rerum cognitione et arte. Non enim raro in sermonibus familiaribus questus fuerat, quod vel sibi non contigisset illa, aut Durero scientia sua. Nihil moratus Durerus posthabitis rebus omnibus ubi nuntium accepit, statim itineri se accinxit; sed prius decesserat Montegna, quam Mantuam potuisset pervenire, neque quicquam dicere solebat in vita sibi tristius accidisse. Quamvis enim Durerus summus esset; tamen aliquid animo suo magno et excelso supra concupiscebat semper. Amici viri barbatam imaginem, in linteo statim ipso penicillo nullis ante dispositis, ut assolent, delineationibus ab eo expressam quasi attoniti spectaverunt. Pili fuerunt barbae ferme cubitales, ita exquisite et sollerter ducti, ita ubique discrimine et modo simili, ut quo quis melius artem intelligeret, hoc magis cum admiraretur, tum in credibile duceret in illis effingendis nulla alia ope manum adiutam fuisse Ceterum nulla spurcities, nullum dedecus, in ipsius operibus exstat, refugientibus scilicet talia omnia castissimi animi cogitationibus. Iam expressiones viventium vultuum, quae contrafacta nunc vocant, quam similes conficiebat, quam infallibiles, quam veras! Quae omnia eo consequebatur, quod ad artem et rationem usum revocarat, ignotam hactenus et inauditam pictoribus nostratibus saltem. Quis enim illorum fuit, qui operis sui quo maximam quoque famam adeptus esset, rationem explicare posset, ut magis scientia, quam casu laudem invenisse crederetur? Sed Durero parata, certa inque promptu erant omnia, quod picturam in viam praeceptionum induxerat, et revocarat ad rationem doctrinae, sine qua, ut Cicero scripsit, etiam si quid bene fit adiuvante natura, tamen id, quia fortuito sit, semper paratum esse non potest. Haec sibi ipsi primum elaboravit, mox, ut erat liberalissimus et candidissimus explicare in scriptis libris Claris et Doctissimo viro Bilibaldo Pircamero aggressus est, cui et elegantissima epistola illos dicavit, quam Camerarius Latine reddere intemerata illius nativa quasi facie, cum supra vires


page 70, image: s086

suas esse sentiret, intactam reliquit. Sed priusquam absolvere omnia et correcta edere, ut cupierat, posset, morte est ereptus, placida illa quidem et optabili, sed profecto multorum iudicio praematura. Erat autem fi quid omnium in illo viro quod vitii simile videretur, unica infinita diligentia et in se quoque inquisitrix saepe parum aequa. Hinc igitur mors ab incepta editione operis sustulit, quam tamen consummarunt amici ex illius praescriptione.

Scripsit et praeter Geometricarum institutionum libros, omnibus pictoribus, fabris aerariis et lignariis, lapicidis, statuariis necessarios, tichismatica, in quibus urbium munitiones, ut corum temporum ratio ferebat, descripsit. Aliquid etiam ceperat de symmetria partium in equorum corporibus: sed amisisse amici sciverunt, quorundam perfidia. Neque non suspicabatur, vel potius compertum habebat, unde in suos labores fuci involassent: sed optimus vir maluit dissimulare cum detrimento et dolore suo; quam in illis persequendis mansuetudinis et lenitatis oblivisci. Obiit Norimbergae, anno et die, quos Epitaphium indicat.

M. Beatis S.

MEMORIAE ALBERTI DURERI, VIRI OPTIMI, AC AETATE SUA PICTORIS ABSOLUTISSIMI; QUI NON SOLUM PRIMUS E GERMANIS PICTURAM AUXIT, ILLUSTRAVIT, AC AD SEVERIOREM LEGEM RESTRINXIT, SED ET LITTERIS POSTERITATI COMMENDARE CEPIT: OB QUAM REM, PRAECIPUE MORES COMPOSITOS, PRUDENTIAM AC MODESTIAM SINGULAREM, NORENBERGENSIBUS SUIS, IMO EXTERIS OMNIBUS, FUIT CARISSIMUS: DIVO VERO MAXIMILIANO, AC NEPOTI EIUS CAROLO, CAESARIBUS; NEC NON FERDINANDO HUNGARIAE AC BOHEMIAE REGI, ACCEPTISSIMUS, QUI ILLUM ANNUO LARGOQUE STIPENDIO FOVERUNT, AC SUMMO PROSECUTI SUNT FAVORE. OBIIT AUTEM NON SINE MAGNO AMICORUM DESIDERIO VIII. IDUS APRILIS ANNO 1528. AETATIS VERO SUAE 57.

Bilibaldus Pirckeimerus amico integerrimo M. P.


page 71, image: s087

Exstat in caemiterio Noribergensi ad S. Ioannem aeri incisum sepulcrali et tale Epitaphium.

Me. Alb. Du.

Quicquid Alberti Dureri mortale fuit, sub hoc conditur tumulo. Emigravit VIII. Idus Aprilis. M. D. XXVIII.

Ioach. Camerar. in praefat. libri de symmetria partium in rectis formis humanorum corporum, a Durero Germanice scripti, ab ipso autem Camerario Latine redditi.

IOANNES CUSPINIANUS.

NAtus est Ioannes Cuspinianus in nobilissimo Franciae Orientalis oppido, Sveinfordia, sive a Suevis conditoribus, sive animalium traiectu ita appellato Cum apud suos litterarum elementa percepisset, tandem maiore vi ingenii excitatus, Viennam, nobilem illam superioris Pannoniae urbem, cum aequalibus profectus est. Nullum enim erat ea tempestate in Germania celebrius gymnasium, ob abundantiam rerum omnium et doctissimorum hominum incredibilem multitudinem. Cum enim sapientissimi principes Austriae studia humanitatis et Mathematices instituissent: maxima passim ex omnibus adiacentibus regnis et provinciis eo turba confluxit.

Hic Cuspinianus, ut erat acri ingenio, statim Philosophiae praecepta edidicit. Deinde sub Conrado Celte, eximio tum philosopho et poeta, etiam politiores litteras magna cum aviditate arripuit. Natura enim et ingenii vi, ad ea studia sua sponte impellebatur.

Et quia unum magistrum et auctorem Apollinem utriusque studii, poetices atque medicinae fuisse credebat: etiam medicinae professionem mansuetioribus Musis adiunxit. In his pulcherrimis studiis tantam famam, tantamque cum laude gloriam consecutus est; ut eo tempore in universa doctorum turba, nemo Cuspiniano facundior ac eloquentior, ut tum erant tempora, haberetur.

Itaque cum sub annum Domini 1502. D. Maximiliani Caesaris iussu Ioan. Stabio. nobili Mathematico et Poetae, laurea danda congregataque esset eruditissimorum hominum maxima contio: soli Cuspiniano inaugurandi Stabii et laudandae poetices provincia fuit demandata. Hic eo habitu corporis, ea forma iucundissimi oris, tanta cum gravitate et Graeca et Latina pronuntiavit: ut omnium facile exspectationem superaverit.


page 72, image: s088

Quam dicendi admirabilem gratiam corporis statura et dignitas, supra quam dici potest, amplificabat. Erat enim corpore procero et obeso: sed tam eleganti proportione et forma, ut ei nihil dedecoris crassities illa adferret. Crines erant aurei, sed ab syncipitio rariores. Facies prorsus nivea: os venustissimum: tantaque in dicendo suavitate et gratia; ut nihil unquam videris iucundius. In gestu et motu corporis, in capitis nutu et renutu, omnique illo oratorio habitu tanta moderatione et gravitate; ut vere dicere posses, in illo Pericleam illam [gap: greek text] , et Ennianam Suadae medullam per omnia diffusam fuisse membra.

His artibus, et tam multiplici optimarum rerum cognitione instructus, perfacile in doctissimorum virorum amicitias pervenit. Nam primum omnium optimus Imperator D. Maximilianus eum in Senatum suum adscivit; eumque in Ungariam Boemiam, Poloniamque oratorem misit, annis duodecim continuis eius consilio et opera in difficillimis rebus saepissime usus. Quem adeo clementer, adeo mansuete complectebatur; ut saepe in multam noctem cum eo de negotiis iMperii, de rebus secretissimis collocutus sit, plane, ut erat mansuetissimus Princeps, familiarissime. Tanta enim erat in Cuspiniano prudentia, tanta fides, et tam tenax arcani custodia: ut illius fidissimo pectori optimus Imperator tuto potuerit etiam reconditissima committere. Habebat inter amicos praecipue Ioannem Graccum Pierium, virum summum in aula Imperatoris: deinde Ioannem Stabium, Andream Stibarium, et Stephanum Rosinum, praeclaros Mathematicos et Philosophos. Inter omnes gratissimus illi erat Ioannes Gremperius, homo festivus et mire lepidus: quo in periculosissimis saepe legationibus comite usus est, ob facilitatem morum et singularem urbanitatem.

Cuspinianus cum nominis celebritate et tot peregrinationibus in maximorum Regum et Principum notitiam pervenisset: ut ab abolitione [reading uncertain: print faded] labores suos vindicaret, ad scribendam historiam se applicavit. Et quia in summi imperatoris aula diu versatus fuerat; de Consulibus et Romanis Imperatoribus scribendi argumentum arripuit: Ad quod institutum multam supellectilem suppeditavit rarissimorum librorum copia. Patebant enim ei ex Caesaris liberalitate et beneficentia omnes undique vetustiores bibliothecae: omnia Ducum Austriae secretiora scrinia et [gap: greek text] : ex quibus vir omnium diligentissimus, multa, quae ab aliis praetermissa sunt, accuratissime deprompsit.

Primum itaque omnium Consules aggressus est, quos antequam ab eo vita eriperetur, revidit et emendavit. Postea Caesares et Imperatores uso; ad D Maximilianum perduxit: sed morte praeventus inemendatos reliquit. Eos deinde Nicolaus Gerbelius


page 73, image: s089

Iureconsultus, vir doctissimus, ex manuscripto castigavit, atque in lucem edidit.

Scripsit Cuspinianus et historiam Austriae, a I. Oporino excusam: et Ungariae tabulam, quam Apianus edidit, ut auctor est Lazius.

De dicendi genere aut elegantia, quibus historiae ornari et illustrari potuissent, non admodum fuit sollicitus; ratus satisfacturum se ingenuo lectori, si quae verissima esse comperisset, simplicissima oratione mandaret posteritati. Satis enim est historico, ut praeclare dixit apud Ciceronem Catulus, non esse mendacem.

Fuit Cuspinianus philosophus, medicus, poeta, orator, historicus eximius: in quo duo praecipue lectori candido probantur, sedula familiarum inquisitio, et historiarum mira ac iucunda varietas. Adscivit eum e schola, ut diximus, D. Maximilianus; fideque eius et industria in gravissimis legationibus perspecta, Viennensi Senatui praefecit. Quinque adeo annorum spatio vicies quaterque in Ungariam orator ivit: ut ipse in praefatione quadam indicat. Inprimis autem eius prudentia, et in rebus agendis dexteritas in comitiis Viennensibus aparuit: cum anno 1515. Maximilianus Caesar, atque tres reges Ungariae, Poloniae, et Boemiae convenirent, et de rebus maximis consultarent.

Tandem cum et bonis litteris et Rei publicae Christianae plurimum profuisset; atque praefecturam Viennensem magna cum laude administrasset: veneranda canicie insignis naturae satisfecit anno [note: quo 26. Septembr. Solymannus Turcarum tyrannus obsidere eam coepit. ] 1529. Viennae, ubi et sepultus est honorifice. Nicolaus Gerbelius in Caesarib. [abbr.: Caesaribus] Cuspin. 1540. editis.

IOANNES STOFLERUS.

IUstinga hic in Suevia, circa annum Christi quinquagesimum secundum, supra mille quadringentos, [note: d. 10. Decembr. hora 6. a. m. [abbr.: ante meridiem] pol. 48. 20. ] loco obscuro progressus, non parum ornamenti patriae attulit. Nam cum cum ad omnia egregium atque excellens armasset ingenium; ab ultima pueritia in studio optimarum litterarum evigilavit. Et quando in his potissimum elaborandum est, ad quae natura aptissimi sumus; Stoflerus, suo se ingenio metiens, ad Mathesin animum mature applicuit. Quo in studiorum genere ita versatus est; ut ad miraculum usque excelleret; atque sua aetate superiorem haberet neminem.

Ad docendum igitur in Academiam Tubingensem vocatus, Mathemata iuventuti studiosae ita tradidit, tantaque cum industria munere functus suo est; ut Matheseos nomine ad famam


page 74, image: s090

existimationemque doctorum omnium proflueret. Nec vero viva solummodo voce docuit, sed et mura. Foras enim dedit Ephemeridum opus insigne, ab anno Christi trigesimo secundo supra mille quingentos, ad proxime sequentes viginti annos usque. Id opus ad veterum imitationem calculo accuratissimo fuit elaboratum. Edidit idem rationem compositionis astrolabiorum, cum explanatione eorundem usuum: Procli quoque Sphaeram commentariis illustravit. Scripsit item calendarium Romanum magnum; quod anno millesimo quingentesimo decimo octavo Oppenheimii per Iacobum Kaebelium excusum, et ab auctore Maximiliano primo Augusto dicatum, prodiit. Elaboravit tabulas Astronomicas, anno 1517. Tubingae a Thoma Anshelmo impressas; Cosmographicas aliquot descriptiones, de Sphaera Cosmographica, hoc est, de globi terrestris artificiosa structura; de duplici terrae proiectione in planum, hoc est, qua ratione commodius chartae Cosmographicae, quas Mappas mundi vocant, designari queant. Atque haec sunt a Ioanne Dryandro Marpurgi anno 1537 edita [correction of the printer; in the print ]. Habentur eiusdem Stofleri de dimensione per astrolabium et quadrantem Germanicus libellus, et supputatio coniunctionum atque oppositionum, et cyclorum antiquorum redargutio, cum Eclipsium praedictione.

Discipulos ex variis nationibus habuit complures; qui grata memoria magistri fidelissimi merita celebrarunt: de quibus non postremus Sebastianus Münsterus, Cosmographiae auctor. Hic diligentia et discendi aviditate praeceptoris sibi animum ita conciliavit: ut quicquid ingeniose elucubraverat, id ei describendum crederet. Quae res tam praeceptori, quam discipulo profuit. Omnibus enim libris instrumentisque Stofleri incendio fortuito Tubingae consumptis, nihil illarum Iucubrationum enasisset; nisi multa Munsterus descripta adservasset.

Cum sic multos annos in propagandis abstrusioribus disciplinis sedulo allaborasset; tandem veneranda canitie insignis, ingressus annum aetatis octuagesimum, peste obiit Blaubeurii, anno salutis nostrae millesimo quingentesimo trigesimo primo, die 16. Februarii; transportatus est Tubingam, ibique in templo Parochiali conditus. Epitaphium, supra monumentum sculptum, ita habet:

Heus, heus, adesse te cupit,
Regatque saxum, ut hoc legas:
Mathesis ecce principem
Dedit tulitue Suevia,
Vel illa Martiai hoc decus
Sed abstulit nimis fera hic,
Premitque Parca: iam cubant,


page 75, image: s091

Ut cernis, ossa Stofleri
Precare, quisquis hac abis.

Crusius in annalibus Sveviae; Bibliotheca Gesneri, et alii.

IOANNES AVENTINUS.

IOANNES AVENTINUS natione Boius, ex Abusina, (oppidum est superioris Boiariae, quod vulgo Abensperg dicitur) oriundus. Patrem habuit Ioannem Thurmati pandocheum eius oppidi, virum honestum: unde et a nobili viro Leonhardo ab Eck Thurniomarius in epigrammate quodam dictus est. Quod vero sese Aventinum nominarit, in causa est patriae antiquum nomen. Nam Abensperg in vetustissimis litteris Auentinium, ab Antonino Romano Imperatore in itinerario suo Abusina vocatur.

Natus est Auentinus anno Christi domini nostri millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto. Cum primum pater filium studiis dicasset: brevi temporis spatio prima fundamenta Grammaticae, quod tamen eo tempore rarum erat, apprehendit. Deinde Ingolstadium a parentibus missus est: ubi cum in philosophia et liberalibus artibus multum profecisset: consilio praeceptorum suorum, atque ex innato erga honesta studia ardore, Lutetiam Parisiorum profectus est. Quod Gymnasium primas prae omnibus aliis in Europa tum tenebat. Ibi ita sese in omni studiorum genere exercuit; ut septem artium Magisterii gradum cum laude consequeretur. Praeceptores Parisiis habuit Iacobum Fabrum Stapulensem, et Iodocum Clichtoucum, sicuti ipse scriptum [note: Lib. 6. annalium. ] reliquit.

Postea anno salutis millesimo quingentesimo tertio in Germaniam maniam ex Gallia rediit, et Viennam petiit. Quo cum venisset, privatis auditoribus libros aliquot Oratorios et Poeticos (quod ibidem pauci antea tentarant) praelegit. Anno vero quarto supra sesquimillesimum Ratisponam Vienna venit. Qua in profectione in morbum gravissimum incidit. Bigis igitur vectus ad Andream Brims, patrem D. Erasmi Ratisponae post civis, divertit, togans ut sibi liceret in praesenti frigore sese apud fornacem fovere paulisper. Ubi cum adquievisset Andreas, hospitio eius per totam hiemem usus est, et se fovit. Etsi molestum nonnihil erat hominem aegrotantem tam diu retinere: tamen ob viri singularem probitatem, et eruditionem raram, parentes Erasmi patienter tulerunt; donec pristinae sanitati restitueretur. Quod ubi factum est, et ipse vires paululum recollegisset: in patriam rediit, ibique totum annum permansit.


page 76, image: s092

Anno sexto supra sesquimillesimum rursum Viennam abiit, Erasmumque supra dictum, agentem iam decimum et quintum annum secum abduxit. Quo tempore D. Maximiliani Roman. Imp liberalitate, doctissimi totius Germaniae viri Viennae agebant: nempe Conradus Celies, primus inter omnes Germanos poeta laureatus, Ioannes Stabius, Caesareae Maiestatis mathematicus, Ioannes Cuspinianus Imperatoris orator, D. Velocianus Pinderus, Ioachimus Vadianus: quibus partim usus est praeceptoribus, partim familiariter cum iisdem vixit.

Anno septimo Cracoviam profectus est: ibi Grammaticam Graecam publice legit: Mathematicisque tum magnam operam, ut ipsemet [note: Lib. 4. annal. ] scribit, dedit. Sed in patriam litteris suorum revocatus, Erasmo Brimsio comite Viennam Cracovia venit; inde Ratisbonam, et tandem in patriam commigravit.

Anno supra sesquimillesimum nono cum Erasmo illo Ingolstadium abiit, ubi (omnium Scipionis, et Rhetoricam Ciceronis ad Herennium professus, magnam laudem consecutus est. Post bellum Bavaricum scripserat Heroicis carmen gratulatorium ad Albertum ducem Boiorum, conditionemque aliquam tum petebat.

Porro anno duodecimo Monachum vocatus Illustrissimorum principum Ludovici et Ernesti fratrum germanorum praeceptor constitutus, eos Burckhusii humanioribus litteris diligenter informavit.

Paucis annis post cum illustrissimo principe Ernesto in Italiam profectus, multas ibi cum principe vidit urbes, et mores hominum: praecipue Mantuae sanguinem CHRISTI miraculose sub Carolo Magno repertum, [note: Avent. l. 4. annal. ] inspexit.

Tandem officio praeceptoris defunctus, noluit vitam reliquam in otio, sed in negotio transigere: et annales Boiorum scribere incepit. Quod cum illustrissimi principes Wilhelmus, Ludovicus, et Ernellus duces Boiariae intellexissent: conatus eius liberalissime sumptibus suis iuverunt. Hinc diplomatis ad omnia monasteria Boiariae acceptis: utramque Boiariam perlustravit: atque quae ibidem inspexerit ipse in sua dedicatoria epistola annalium enumerat.

Bonam etiam partem antea aetatis, patrimonii sui, valetudinis perlustrando Germaniam, Galliam, Italiam, Sarmatiam, Pannoniam, exhauserat. Posteaquam ita varia et multa ad propositum suum idonea collegisset: annales septem libris Latine conscripsit: quorum maiorem partem Ratisbonae apud Erasmum Brimsium, quaedam etiam in patria, ubi aedes cum adiuncto horto extra maenia habebat, absolvit. Verum solitudinis pertaesus, ad Erasmum suum Abusina scripsit haec: Neminem habeo, cum quo loquar: quare decretum est apud me, rursum ad


page 77, image: s093

te Venire. Itaque aliquando integrum, quandoque dimidium annum Erasmi hospitio Ratisponae usus est.

Anno Domini M. D. XXIX. mense Octobri Ratispona in patriam rediit. Cum primum vero aedes sororis Abusinae ingressus esset: statim captius (quam ob causam nescio) abductus, per aliquot dies in vinculis detentus est. Verum paucis post diebus mandato Illustrissimorum Boiorum principum libere, nulla infamiae nota prorsus illata, dimissus est. Sed ita fit; ut aliquando quidam clementia principum in benorum perniciem abutantur. Quamquam illud viro philosopho aliquo modo tolerabile esse debuisset: tamen nonnihil postea mutatus videbatur. Valde enim semper timidus erat, et pusillanimis; de dispendio valetudinis et captivitate multum conqueri, nimium angi; adeo ut illam sollicitudinem veram melancholiam in eo multi arbitrarentur.

Ad Venerem numquam proclivis, et quantum omnes, quibus cum vixit, animadverterunt, ab amoribus mulierum alienus semper fuit. Cum vero iam ad annum usque LXIV. aetatis suae caelibem vitam duxisset: cum Oswaldo Rueland, et Erasmo Brimsio de uxore ducenda consultare coepit; serioque saepius multos locos ex sacris litteris suadentes et dissuadentes matrimonium protulit. Sed senectutem suam penitius considerans, tandem in haec verba prorupit: Senex sum, mihi ministerio opus est. Duxit igitur Suevam, morosam mulierem, illepidam, et omnino pauperem; deceptus ab anu quadam, quae ei illam ut famulam saltem adduxerat. Ducta uxore Ratisponae in via Angelorum domum emit: ubi aliquamdiu cum uxore habitavit.

Anno XXXIII. salutis a nobilissimo Viro Leonardo ab Eck, Ingolstadium, ut filium suum Oswaldum institueret, evocatus est. Quo cum venisset, Petro Apiano, mathematico clarissimo extra familiam familiarissime usus est. Honestissime ibi perpetuo vixit; raro in publicum prodibat: domi sese Horatianis carminibus cantandis, a prandio et cena cum Oswaldo ab Eck, et aliis oblectabat. Vesperi aliquando ad Danubii ripas prodeambulabat: ibique cum amicis confabulabatur.

Circa natalitias ferias anni M. D. XXXII. vehiculo Ratisponam venit; ut uxorem cum filia infante secum Ingolstadium aveheret. Verum, ut sunt res mortalium caducae, bonus et pius vir, sive ex frigore, quod ei semper quam aliis infestius fuit, sive quod iam senex, atque exhaustus viribus esset, morbo correptus, statim ut Ratisponam venisset, calidum poposcit. Illi, qui aderant, et inter ceteros Oswaldus Rueland, et Erasmus Brimsius conclave ilico calefieri curarunt: Aventinus calida offula absorpta, se in cubile declinavit, Altero die


page 78, image: s094

praesentibus amicis et familiaribus, multa et varia locutus, inter cetera annalium suorum meminit, optavitque principem tanto suo labori atque operi fautorem: complura (dicens) adhuc forent inquirenda in Boiemia, Ungaria, Austria, quae vetus sunt regnum Boiariae; sed non est, qui curet. Denique ingravescente morbo, in dies peius habere cepit: tandem V. Idus Ianuarii, complicatis manibus, cum devotissime Deo per Christum animam suam commendasset: emisit spiritum similis dormienti, anno aetatis suae LXVIII. praesentibus Wolfgango Rysio, uxore sua, atque una anu.

Uxorem habuit unam, quam diximus, morosam; ex qua filium Carolum, qui infans obiit, progenuit: deinde filiam Gisalam nomine, post se reliquit, novem saltem hebdomadarum.

Mediocri fuit statura Auentinus, paululum tamen obesiore corpore. Barbam crocei coloris, quam subter genas alebat, supra radebat omnem, habuit. Studia sua semper a crepusculo cum sacra lectione auspicatus est. A cena paululum otiosus, deinde ad mediam frequenter noctem libris incumbebat. Numquam delectabatur sodalicio multo, sibi et suis studiis vivens. In conversatione tamen erat valde pius et affabilis: in familia ne puero quidem (ut dicitur) molestus. Personam omnino philosophicam referebat. Parcissimi victus, inter edendum crebro bibebat, sed quasi pytissando, vix suprema labra proluebat. Plerumque non cenabat propter stomachum. Nam eo repleto dormire noctu non valebat. In vestitu non erat mollis et effeminatus, neque sordidus, sed honestus. Pecuniae quoque minime avidus. In Lyricis versibus scribendis admodum felix, et Horatii imitator egregius. Multa habuit Oswaldus ab Eck poemata ab Auentino scripta, quae, an publicata sint, dubitamus. Plurima scripsit, quae excusa sunt. Vallam promisit, sed non edidit: et, ut aiunt, exemplar in Monasterio Ror [reading uncertain: print faded] diu latitavit.

Communia ipsius dicta erant: Nascentes morimur: Homo bullae: Non res ipsas reprehendimus, sed abusum. et homines rebus abutentes: [gap: Greek words] : quibus sese consolabatur, et quam nihil in rebus humanis constans esset, indicabat.

Apud D. Haimeramum Ratisponae sepultus est, cum tali epitaphio et aeternitatis monumento:

D. O. M. [abbr.: DIIS OMNIBUS MANIBUS] IOANNES AVENTINUS VIR SINGULARI ERUDIT. FIDE AC PIETATE PRAEDITUS: PATRIAE SUAE ORNAMENTO, EXTERIS ADMIRATIONI FUIT: BOIORUM ET GERMANIAE STUDIOSISSIMUS: RERUM ANTIQUARUM


page 79, image: s095

INDAGATOR SAGACISSIMUS, VERAE RELIGIONIS, OMNISQ. [abbr.: OMNISQUE] HONESTI AMATOR: CUI H. [abbr.: HOC] M. [abbr.: MONUMENTUM] AD POSTERIT. [abbr.: POSTERITATIS] MEMORIAM P. [abbr.: POSITUM] EST: O. [abbr.: OBIIT] V. IDUS IAN. ANNO M. D. XXXIII.

Ex Annalibus Aventini Ingolstadii Anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto editis.

HERMANNUS BUSCHIUS.

NATUS hic est in Westphalia Dulma ditionis Monasteriensis, genere nobili; ut qui cognatione attigerit nobilissimum virum Rodolphum Langium, litteratorum Maecenatem liberalissimum: a quo Buschius non solum in Italiam [note: An. 1480. ] ductus, virisque primariis ibi commendatus; sed et sumptibus honestis fuit sustentatus. Ingenio et Orator et Poeta sui saeculi non postremus fuit; ac variis in Germania Academiis bonas litteras (quod nostra tempestate insolens) docuit. Ad Latinae enim linguae professionem vocatus est Haidelbergam, anno vicesimo quarto supra mille quingentos: uti Simon Grynaeus ad Graecam linguam ibidem docendam. Docuit praeterea Buschius Lovanii, Lipsiae, et Marpurgi sub initia illius [note: Fundati anno 1526. ] Gymnasii; ex quo in patriam redeunti Eobanus Hessus Francobergius successit. Lipsiae cum ageret, quaesivit ex eo Georgius Heltus, quam maxime rationem in comparanda prompta et expedita elegantia quacumque de re, et quocumque in negotio verba faciendi, secutus fuisset: respondit, legendis et relegendis Ciceronis epistolis. Edidit Silium Italicum cum argumentis singulorum librorum: Persii Satyras annotationibus illustravit: edidit et Plautinas decimationes, et artem memoriae. Scripsit et alia multa soluta et ligata. Georgio Palatino in Episcopum Spirensem electo, Spiram ingredienti, anno vicesimo nono, supra mille quingentos, luculento carmine, in quo iustitia, convocato Virtutum choro, omnes bono Principi convenientes in eo lucere praedicat virtutes, gratulatus est.

Eruditione sua et studio iuvandi rem litterariam conciliavit sibi amorem ac benevolentiam eius aevi doctorum virorum, Erasmi, Trithemii, et aliorum. Salutavit eum etiam honoris causa in itinere in patriam anno vicesimo quarto, Melanchthon cum Camerario, Neseno, et aliis comitibus: quos omnes ac inprimis Melanchthonem iuvenem ipse senex amantissime est complexus: ut facile intelligi posset, affectionem benevolentiae et amoris erga ipsos Buschii esse singularem.


page 80, image: s096

Moribus qualibus fuerit iuvenis ex epistola quadam Trithemii, scripta anno millesimo quingentesimo sexto, primo Martii, colligi potest, ubi inter alia ita eum hortatur: Non decet virum eruditum, etiamsi poeta sit, esse lascivum, non ebrietatis sectatorem, non muliebrem et luxui deditum, quae omnia cito perdunt virum, Tu ergo, Buschi, fuge omnes animi pestes, vinum et Venerem maxime: quorum Usu nimio Virtus enervatur omnis: mens caecutit: et fama in opprobrium cunctis exponitur. Parce oculis tuis, qui utroque malo, te nimium volente, perculsi, fluxu et rubedine iam pene destructi sunt. Parce rebus et substantiae, quam docendo laboriose adquivis, ne senior factus mendicare cogaris. Memento, quod, sicut poeta dicit:

Vino forma perit, vino corrumpitur aetas:
Vino saepe suum nescit amica virum.

Et quod Aristoteles dixit: Non de facili potest invadi sobrius et vigil: sed qui ebrius est, et dormiens, mortuo similis, facile capitur. Haec Trithemius. Ridiculum est, quod de hoc Buschio fertur. Marpurgi cum per forum forte incederet vestitu domestico, magnamque civium turbam praeteriret: nemo ei quicquam exhibuit honoris. Ilico igitur abit domum; vestes pretiosiores induit; iterumque in forum prodit. Ibi tum omnes adsurgunt, omnes capita aperiunt. Hic indignatus vir doctus domum repetit, vestesque exutas pedibus conculcat hisce additis verbis: Tune ergo Buschius, an ego? Aegre nimirum tulit praeposterum hominum iudicium: qui honorem non homini aut virtuti, sed vesti haberent.

Obiit Dulmae in patria anno Christi trigesimo quinto saeculi quingentesimi. D. Chytraeus in Saxonia. Trithemius, alii.

CONRARDUS GOCLENIUS.

COnrardus Goclenius natus est anno millesimo quadringentesimo octuagesimo quinto in Westphalia. Cumque Erasmo hortante Hieronymus Buslidius Aeriensis apud Artesios Ecclesiae antistes, facultates suas alumnis aliquot, tribusque adeo linguarum trium alendis Professoribus in collegio, suo etiam aere exaedificato, et Trilingui hinc dicto impendisset: primus Latinae linguae professor hic Goclenius renuntiatus est: quamquam Iacobus Ceratinus Hornanus, utriusque linguae Bene peritus, competitor concurreret. Annos ipsos XX. quibus publice professus est, auditoribus suis adeo gratus fuit; ut eos nec assiduitate satiarit unquam, nec diuturnitare lassarit. Magna certe felicitas, quae duobus maximis viris, Lactantio Firmiano, et Rudolpho Agricolae, non obtigit: quorum alter ab auditorio desertus est, alter, contumeliis evictus, auditorium deseruit.


page 81, image: s097

Praeter scholia in M. Tullii officia, Latinum fecit Luciani Hermotimum, sive de sectis Philosophorum dialogum. Quem Thomas Morus, Angliae Cancellarius, cui bene longa et docta praefatione inscripserat, tanti aestimavit: ut interpretem inaurato poculo aureis Anglicis referto, remuneratus sit, existimans auream viri eloquentiam auro, eoque copiosissimo, compensandam. Aliud magni nihil elaboravit, ut honoris minime studiosus: nisi quod in Adagiis colligendis, aliisque Desiderium iuvisse fertur; qui per iocum de illo dicere solebat: maluisse obesulum, quam [gap: greek text] esse. Abunde tamen specimen sui dedit, quantum in utroque scribendi genere valeret: neque minus ideo laudandus videtur, quod pauca ad posteritatem transmiserit: cum, ute vestigio Hercules: sic e scriptis pauculis ingenii doctrinaeque praestantia facile possit cognosci. Quare merito hic Martialis illud per parodiam usurpem:

Laudatur magis in libro Goclenius uno,
Quam levis in tota Marsus Amazonide.

Perpetuo Lovanii haesit; ut litteras apud Belgas efflorescentes magis magisque excitaret: quamquam Canonicum Antverpiae sacerdotium merito suo nactus esset.

Vixit annos undequinquaginta. Obiit 1535. ante diem 8. Kal. Febr. conversioni D. Pauli Apostoli sacrum. Funebri eun oratione, quae exstat, Petrus Nanntus laudavit.

Tumulus Lovanii ad D. Petri.

CONRADUS iacet his Goclenius, alter Erasmus,
Ingenio, lingua, moribus, atque stilo.
Hunc lugete Virum Graecae Charitesque Latinae,
Et decus amissum Buslidiana domus.
Ille scholarum auxit pomeria lata Lovani,
Traxit eo omnigenum milia multa Virum.
Immatura quidem rapuit te Parca disertum,
Vix dum condideras integra lustra decem:
Praemia sed voluit CHRISTUS tibi digna labore,
Et festinatas reddere delicias.

IOACHIMUS FORTIUS RINGELBERGIUS.

IOachimus Fortius Ringelbergius natus est Antverpiae, cuius encomium ipse in praefatione tractatus de Homine luculentum reliquit. Liberalibus artibus discendis teneros annos impendit. Puer ex alto in medium flumen decidit; ita ut spes vitae omnis perierit. Mox tamen casu advenere, qui non sine suo periculo iam ferme mortuum liberarunt.


page 82, image: s098

Circa decimum septimum aetatis annum aulam Maximiliani Imperatoris reliquit. Inde Lovani Latinae linguae rudimenta didicit: Aristotelis item Dialecticen ac Physicen, praeceptore Petro Curtio, in omni litterarum genere apprime erudito. His disciplinis dum operam dedit; ad res ludicras mentem saepe abduxit. Initio modum scribendi aulicum complexus, varia characterum effinxit genera: ac tantopere eum delectarunt characteres apte compositi, pulchri, ac varii; ut quindecim diversas scribendi formas, praeter eam, quam italicam vulgo vocant, collegerit. Postea relictis iis in pingendi astem grassari cepit. litteras descripsit maiusculas non simplici ductu linearum; sed e frondium, arborum, rerumque aliarum, qua littera patet, protractione.

Post haec aggressus est artificium caelandi picturas in aere levigato, conversa imaginis forma, ut apposito atramento eadem in chartis multis exprimi posset. Cuius rei specimen reliquit effigiem puellae regiae, ornatae gemmis atque vestitu eximio, in aerea tabula sculptam.

Hinc per annos aliquot didicit ac publice professus est Arithmeticam, Astronomiam, et Graecam linguam. Postremo animum adiunxit ad curam Latine et polite scribendi: cuius gloria inter humanos conatus omnes summum tenere locum videtur. Fuit ipsi in animo, si vita daretur mediocriter longa, opuscula conscribere millena: quorum corpori universo inde titulus esset Chilias. Nullum perfecit librum, nisi dum a typographo excuderetur; in quo hunc observavit modum. Ante omnia animo concipiebat totum corpus operis futuri: deinde in rabula lignea maximae amplitudinis rubrica titulos solum capitum delinebat. Circumspiciebat hinc diligenter, num cuncta bene cohaererent: ubi res visa exigere, alios auferebat, alios addebat, mutabat, transponebat. Titulorum capita, dum excogitatio recens esset, rudi oratione leviter singula in singulis chartis depingebat: quas ordine ponebat in tabula, ubi titulos prius collocarat. Hos postremo magnis scribebat typis, quo libri ordo universus adspectu uno posset comprehendi. Tum singulis diebus capita aliquot ad praelum absolvebat: primum illis leviter descriptis aliquid addendo vel adimendo; deinde decore, suaviter, numerose omnia eloquendo. Horatiano enim illo, quod scripta nonum in annum premere iubet; non tempus, sed diligentiam praescribi, velleque nihil temere vulgari existimabat. Opera eius uno volumine edita sunt Lugduni, quorum hi sunt tituli:

De ratione discendi liber: cuius bonam partem in tenebris scripsit, quando eum somnus ob dolorem calculi reliquerat, saepe intempesta nocte.



page 83, image: s099

Elegantiae,

De usu vocum, quae non flectuntur, libell.

De conscribendis versibus libell.

Elementa Graeca,

Dialectica,

Tabulae Dialecticae,

Rhetorica, et quae ad eam spectant.

De figuris ac vitius orationis liber.

Sententia.

De formis dicendi liber.

De periodis opusculum.

Synonyma.

Sphaera.

Institutiones Astronomicae.

Cosmographia.

De tempore liber.

De tempore tabula.

Optice.

Chaos Mathematicam.

Arithmetica.

Horoscopus.

Astrologia cum Geomanteiae.

Physiognomia, de Urina non Visa, et interpretatione somniorum.

Chaos, ubi de variis.

Experimenta.

De Homine liber, cum epistolis quibusdam.

Fuit, ut verbo dicam, homo, cui nihil vel ad eruditionis copiam, vel ad morum integritatem vitaeque candorem deesset: tam comis, tam humanus, ut maximi quique viri eius consuetudinem expetiverint. Studio autem tanto, ut per singulos dies mense uno duodecim docere horis solitus fuerit: praeterque eas semel interim declamare, vel de Deo. vel de mundo, aut thematibus aliis, exercitationis causa. [note: Libro de ratione discendi. ] Nonnulli propterea insanire ipsum voci ferabantur: verum optat, ab ineunte aetate sic insaniisset. Nam quae alios docuisset; ea tam sibi perspecta esse confirmat; quam corporis membra ea non aliter ac solis splendorem ante oculos haerere. Auctor proinde est aliis, ut nihil legant, nihil audiant, quod non et ipsi aliis tradant, vel per diem totum instituendo. Tanti fecit facultatem et consuetudinem alios docendi. Stili elegantioris fuit studiosiss. ideo in libris suis cum speciosum aliquam vocum contextum, aut verba duo ornata invenisset; laetitia exsultavit maiore, quam si aureum reperisset. Tum inquit, mirus splendor pectus illustrat: hac ambrosia Vivimus: hos dulci gaudio mens tranquilla fruitur. Ea est mihi sententiae, atque


page 84, image: s100

uti spero, ad Vitae exitum permanebit: ut pro singulis vocibus nitidis, significantibus, appositis, singulos accipere aureos nolim, etiamsi summa me premeret inopia. Malo dictionem esse decoram, aut voces duas commissas apte, avi splendide dictum aliquod in opusculis meis, quam aureum in manibus. Illud namque imperatorem animum voluptate incredibili afficit: hoc vitiorum fomes est: hoc ad corpus solum et luxum spectat: illud perpetuo meum erit: hoc ad breve tempus.

Opes adeo contempsit; ut alicubi ita scribat: Equidem eo sum ingenio, semper fui [reading uncertain: print faded] , et semper ero, ut summam inopiam, quam summas opes malim. Metuerem enim, ne perniciosa esca mentem occuparet meam, neve tam vilis metalli cura studia dulcissima impediret. Mediocrem modum ad vitam tuendam necessarium esse, non pernego; nec aurum contemno; sed magnas opes, quae mentem a litteris abducere queant. Fere sit, ut bona animi, corporis mala: rursus corporis bona, animi mala sint. Nihil sane rarius, nihilque magis arduum puto; quam hominem esse et eruditum et divitem.

Praeter haec animus generosus varias lustravit regiones, sive quo doctorum frueretur iucundissima consuetudine, sive ut reperiret, ex quo aliquid disceret, sive ut ipse alios suae doctrinae participes faceret. In profectione Germanica, quam anno 1528. suscepit, cum aliquando a media nocte non dormiisset, et animadvertisset milites quosdam, qui in eadem erant navi, itidem vigilantes; horam unam lucrifacturus docuit illos Germanico sermone circuitum mundi, solis, lunae, siderum reliquorum, quid orbes, circuli, axes, poli; terram mundi centrum esse; quid annus, mensis, dies, hora. Haec ita tum perspicue et populariter illis delineavit, reddita omnium ratione ac usu; ut iam totam sese mundi faciem tenere existimarent. Adeo omne tempus perire cum Plinio statuit, quod studiis non impertiretur. In Gallia Aureliae per duos menses substitit, docuitque cum magna auditorum frequentia; inter quos fuit et Ludovicus Stella, quindecim anoorum adolescens, tam eruditus Graece; ut omne genus auctorum suo Marte tum potuerit interpretari. Pater huius Stellae fuit Petrus IC. qui plurima in Ringelbergium beneficia contulit. Aurelia profectus est Biturigas [reading uncertain: print faded] cum viris aliquot et sui et litterarum amantissimis: et Auarici per mensem unum varias artes professus. Aegre illinc potuit discedere; ita nunc precibus, nunc muneribus sollicitatunt animum eius, quotquot ibi erant eruditae doctrinae amantes.

In itineribus ne horas somnus auferret non necessarias corpori; saxa aut ligna per transversum lateri solitus fuit supponere: cum domi horologium haberet, cuius pulsu, quando vellet, excitaretur. Libros etiam itinerum facundos comites semper sibi adscivit, eos potissimum, in quibus diligenter res aliquas [reading uncertain: print faded] scitu dignas notasset. Quod si in volumine duae tantum


page 85, image: s101

tresue paginae notatae essent: eas e libro eximebat; reliquum vendebat. Basileam aliquando profecturus, e novo opere Plinii secundum librum a se notatum exscidit: ubi amicus interveniens, ipsum mentis esse parum sanae opinatus est. Atque ita tractavit libros complures, quando erat proficiscendum; idque ob duas causas, tum quod fixa in illis memoria esset, tum quod scripta ea nonnihil conducere putaret ad stylum. Librorum enim copia ubique suppetit: cogitationum et animadversionum privatarum non item. In multis Academiis intra unius mensis spatium bis praelegit Dialecticen. Inter docendum hortabatur auditores; ut ea, quae audierant; a lectione conferrent inter se, et firmarent exercitio. Summam artis grandibus typis depingebat in pariete: quam quotidie semel praelongo radio omnibus declarabat ante finem lectionis. Finito mense rogabat, an adhuc semel repeti vellent eandem artem? responderunt, se satis intelligere, etiam ii, qui antea nihil in ea audiverant.

Docuit plerumque per totum diem ab ortu solis ad occasum, excepta dimidia hora, quae prandio dabatur. Nulla re magis animum suum excitari aiebat; quam caeli consideratione: et Astronomiam plus centies et quinquagies docuisse; nec dimissurum, quoad viveret. Alii aliis delectantur, et laudem ex iis quaerunt, cum quibus brevi et ipsi sunt morituri. Ringelbergium nihil cepit; nisi quod divinum, quod honestum, quod aeternum.

Ad corpus exercendum hoc observabat. In vestibus interioribus cosuebat plumbum dissectum in minutas laminas tanti ponderis, ut utraque manu universam levare molem vix posset: has induebat mane, his robur corporis sustentabat. Cavebat tamen, ne inferior spinae pars plus aequo premeretur. Id faciebat octiduum [reading uncertain: print faded] , donec aesta laboris nimium membra accenderentur. Sed pondus dictum sensim auctum et diminutum est; cum repentina mutatio laedere non parum naturam soleat.

Amicos habuit litteratos plerosque sui saeculi, interque eos praecipue Erasmum Roterodamum, Nicolaum Beraldum, Andream Hypertum, Ioannem Tariesium, Adrianum Amerotium, Ioannem Oporinum.

Laboravit calculi dolore forte ex nimiis vigiliis nato, adversus quem vix ullum remedium: unde et perbreve sibi vitae tempus superesse praesagiit. Quando autem certo rebus humanis exemptus sit, nondum reperimus.

Exstat oratio Hyperii qua ad Senatum Parisiensem vivum adhuc Ringelbergium laudavit officii et exercitationis causa: quam ei cum tali epigrammate misit:



page 86, image: s102

Delicium terrae gens Battava laudet Erasmum,
Agricolam Phrysius cantet, in astra ferat:
Barlandos referat nunc clara Zelandia doctos,
Dorpius et magnum sit decus usque suis:
Longolium sequitur iam Ringelbergius auctor,
Edidit hunc nobis terra Brabania virum.
Pierides vestrum decus hoc redamate sorores;
Pieridum decus hoc vos redamate viri.

ERASMUS ROTERODAMUS.

DEsiderius Erasmus cognomento Roterodamus natus est anno [note: Alii 1465. alii 1466. ut Chytr. in Chron. Sax. de die consentiunt. Patria. Chytr. in Chron. Sax. l. 5. ] 1467 d. 28. Octobr. hora quarta ante solis exortum, primis Friderici 3. Augusti annis, Roterodami in Hollandia, inferioris Germaniae provincia, quam olim Batavi possederunt. Ibi etiamnum monstratur exigua domus ad caemiterium, cum hac inscriptione:

Haec est parva domus, magnus qua natus Erasmus.

Puer vocatus est Gerardus Gerardi, more familiari apud Belgas, et olim etiam usitato apud Graecos, Latinosque. Sed quia nomen istud in Belgico idiomate videtur habere cognatam significationem cum verbo desiderare: adscivit sibi loco praenominis titulum Desiderii: cui subiunxit Graecam vocem eiusdem notionis, et Erasmus agnominari voluit. Mater eius dicta est Magareta, filia medici cuiusdam Petri; e Septimontio, vulgo Zevenberge; cuius fratres duos vidit Erasmus Dordraci, pene nonagenarios. Pater dictus est Gerardus: is clam habuit rem cum dicta Margareta, spe coniugii: id quod indigne tulerunt et parentes et fratres Gerardi. Fratres ei fuerunt decem, nulla soror, ex eodem patre et matre omnes coniugati. Visum igitur est omnibus, ut ex tanto numero unus Deo consecraretur: et fratres nolebant minui rem; sed esse, apud quem ipsi convivarentur. Gerardus, pater Erasmi, videns se omnibus modis excludi a matrimonio: fecit, quod solent desperati: clam aufugit, et ex itinere misit parentibus et fratribus epistolam cum manu manum complexa, addito elogio: Valete, numquam vos videbo. Interim relicta est sperata coniux gravida, quam propinquam partui placuit Roterodamum mitti Gouda: quo res occultius transigeretur. Puer altus est apud aviam. Gerardus Romam profectus: ibi scribendo, cum nondum esset ars typographica, rem affatim paravit. Erat enim manu felicissima. Mox applicuit animum ad honesta studia ita: ut Graece et Latine pulchre calluerit: quin et in iurisprudentia non vulgariter profecerit. Roma enim tunc floruit doctis viris; inter quos audivit et Guarinum.


page 87, image: s103

Parentes ubi resciverunt Romae ipsum esse: scripserunt illi; puellam, cuius matrimonium ambierat, esse vita defunctam. Id ille credens prae maerore factus est presbyter; totumque animum ad religionem applicuit. Reversus domum, comperit fraudem. Nec illa tamen unquam post voluit nubere; nec ille unquam tetigit eam.

Puerum autem curavit liberaliter educandum: et vix quatuor annos egressum misit in ludum litterarium. Ac primis annis minimum proficiebat in litteris illis inamoenis, quibus natus non erat. Ubi nonum ageret annum misit Daventriam: mater secuta est, custos et curatrix tenerae aetatis. Ea schola tunc adhuc erat barbara: nisi quod Alexander Hegius et Zinthius ceperant aliquid melioris literaturae invehere. Tandem ex pueris collusoribus, qui grandiores natu audiebant Zinthium, primum cepit odorem melioris doctrinae: post aliquoties audivit Hegium; sed non nisi diebus festis, quibus legebat omnibus. Hic pervenit ad classem tertiam. Solitus est ipse Erasmus narrare praesagium Rodolphi Agricolae. Forte ostenderat Hegius hospiti Rodolpho in scholam ingresso, discipulorum scripta: qui cum tyrocinium probaret: praetulit tamen Erasmicum scriptum ceteris: adeoque eo delectatus est; ut cuperet videre puerum. Erat tum ferme duodecim annos natus, ex quo accersito pauca sciscitatus, considerata figura capitis et charopis oculis, hortatur eum ad discendum, addens: Tu eris olim magnus.

Sub id tempus pestis vehementer ibi saeviens sustulit matrem, relicto filio, iam annum decimum tertium agente. Cum pestis indies magis ac magis incrudesceret, tota domo, in qua agebat, desolata, reversus est in patriam. Gerardus [reading uncertain: print faded] accepto tristi nuntio cepit aegrotare, ac paulo post mortuus est. Ita utrumque parentem amisit vix ephebus; et ipsos non multo supra annum quadragesimum. Pater tres, quos habebat fidissimos, tutores instituit: quorum praecipuus fuit Petrus Winikel, tum ludi litterarii magister Gaudae. Legavit [reading uncertain: print faded] rem mediocrem; si tutores bona fide administrassent. Itaque ablegatus est in Bascum ducis, cum iam satis maturus esset Academiae. Verum illi Academiam metuebant: quod statuerant puerum alere religioni. Illic vixit, hoc est, perdidit annos fere tres, in aedibus fratrum, ut vocant; in quibus tum docebat Romboldus. Is cum mire adamaret ingenium pueri; cepit eum sollicitare, ut suo gregi accederet. Puer excusabat inscitiam aetatis.

Hic exorta peste, cum diu laborasset febri quartana, reversus est ad tutores, iam stylo confirmatior, ex lectione bonorum auctorum. Unus tutor perierat peste: ceteri duo, re non admodum bene gesta, ceperunt agere de monasterio. Adolescens languens febri, quae supra annum illum tenuerat, non abhorrebat a pietate:


page 88, image: s104

ceterum a monasterio abhorrebat. Itaque concedunt diem ad cogitandum. Interim tutor subornat, qui pelliciant: qui minitentur: qui perpellant animum imbecillem. Atque interea repererat locum in monasterio Canonicorum, qui vulgo vocantur Regulares, in collegio, quod est iuxta Delft dicto Sion: quae domus est principalis eius capituli. Ubi dies venisset respondendi, respondit prudenter adolescens; se nondum scire neque quid esset mundus; neque quid esset monasterium, neque quid esset ipse: proinde videri consultius, ut adhuc annos aliquot agat in scholis: donec sibi notior esset. Haec cum videret tutor constanter dici ab adolescente; statim infremuit: Ego, inquit, frustra laboravi, qui talem locum tibi magnis precibus pararim. Tu es nebulo: non habes spiritum bonum: abdico tutelam: vide unde alaris. Adolescens respondit se accipere abdicationem; et ea esse aetate, ut non opus sit tutoribus. Ubi videt, se minis nihil proficere: subornat fratrem, qui et ipse tutor erat, negotiatorem. Is blanditiis agit: et accedunt instigatores undique. Habebat sodalem, qui prodidit amicum. Et quamvis urgeret febris; tamen necdum arridebat monasterium; donec fortefortuna viseret monasterium eiusdem ordinis in Emais sive Steine [reading uncertain: print faded] iuxta Gaudam. Ibi reperit Cornelium, quem Daventriae habuerat contubernalem. Is nondum acceperat sacrum illum cultum: viderat Italiam; sed redierat parum doctus.

Hic suum agens negotium, cepit mira loquentia depingere vitae genus sanctissimum; copiam librorum, otium, tranquillitatem, sodalitatem angelicam; et qui non? Trahebat affectus ille puerilis ad veterem sodalem: alii alliciebant: alii propellebant: onerabat febris. Hunc igitur locum delegit, altero fastidito: lactabatur interim, donec haberet sacram vestem. Interea tametsi adolescens, sensit quam non esset illic vera pietas: adeo ut ad Servatium, qui Patris dignitate coenobio illi praeerat, aperte scribat; Fuisse ibi colloquta frigida, inepta, nihil sapientia Christum: convivia perquam Laica, denique totam vitae rationem cui [gap: greek text] . Et tamen, dum ibi fuit totum illum gregem ad studium excitavit. Vixit igitur aliquamdiu in eo vitae genere, a quo tum animo tum corpore erat alienissimus. Animo, quod a ceremoniis abhorreret, et libertatis amans esset: corpore, quod natura eius non ferebat istiusmodi labores. Ieiuniorum impatiens semper fuit; idque peculiari quadam corporis ratione. Semel excitatus a somno, numquam potuit redormiscere, nisi post aliquot horas. Ad litteras tantum rapiebatur animus, quarum istic nullus usus. Parantem abire ante professionem partim pudor humanus, partim minae, partim necessitas coercuit. Interim cum Guilelmo Hermanno Goudensi, studiorum socio,


page 89, image: s105

nullum Latinorum auctorum volumen non excussit: et tempus, quod alii aequales iocis, somno, comessationibus ignaviter absumebant: hi duo libris evolvendis, et stylo exercendo impendebant.

Tandem per occasionem innotuit episcopo Cameracensi [reading uncertain: print faded] , Henrico a Bergis. Is sperabat Cardinalitium galerum, et habuisset, nisi defuissent praesentes nummi. Ad hoc iter quaerebat hominem Latine doctum. Itaque per hunc evocatus est, cum auctoritate episcopi Traiectensis: quae sola sufficiebat: et tamen ille adiunxit auctoritatem Prioris et Generalis. Concessit in familiam episcopi, servato tamen habitu. Hic in multorum sese amicitiam insinuavit, inprimis Antonii abbatis apud D. Bertinum, et Iacobi Batti, qui senatui Bergensi fuit a secretis: ad quem tot Erasmi exstant epistolae.

Cum autem Episcopus Cameracensis destitutus esset spe galeri: egit, ut iret Lutetiam studiorum gratia. Promissum est stipendium annuum: nihil missum est. Sic solent principes. Illic in collegio montis acuti ex putribus ovis et cubiculo infecto concepit morbum, hoc est, malam corporis, antea purissimi, affectionem. Itaque rediit ad Episcopum: acceptus honorifice: recreatus est a morbo Bergis. Revisit Hollandiam hoc animo; ut maneret apud suos: sed ipsis ultro hortantibus rediit Lutetiam. Ibi destitutus auxilio Maecenatis, vixit verius quam studuit: et ob pestilentiam ibi multis annis perpetuam, quotannis redeundum erat in patriam. A studio Theologiae abhorrebat; quod sentiret animum non propensem, ut omnia illorum fundamenta subverteret: deinde futurum, ut haeretici nomen inureretur.

Lutetiae dum egit in collegio illo; emigravit ad Anglum quendam generosum, duos alios generosos adolescentes secum habentem. Videbant enim inter professores bonarum litterarum illa in [reading uncertain: print faded] Academia tunc neminem esse; qui vel eruditius posset, vel fidelius docere consuesset. Atque hinc cepit in Anglia innotescere; in quam insulam et paulo post concessit, a discipulis suis, inter quos Montioius, domum regressis, invitatus.

Ubi cum aliquamdiu fuisset, in reditu ad litus Davariense a telone fortunis propemodum omnibus exutus est; quod complusculos aureos in Britannica moneta, ultra viaticum sine diplomate regio, imprudens legum Anglicarum a Montioio et Moro persuasus, efferre tentasset. Quae tamen iniuria mussitanda fuit. Alii aliter narrant. Fuisse evocatum ab Henrico 8. Rege Angliae, super negotio religionis. Erasmum tandem adiisse Britanniam: a Rege humanissime exceptum; post aliquot de causa religionis colloquia aegre quidem dimissum, numeratis honorarii loco quinquaginta Angelottis. Erasmum in


page 90, image: s106

illos inquisitores incidisse: qui pecuniam eam apud ipsum repertam de more Fisco regio addixerint, relicto tanto viatico quantum satis videbatur. Erasmum tot aureis minutum; ab aliis monitum; et qui alias ingenio esset sic satis avaro, in aulam rediisse: regique iacturam suam tristi vultu exposuisse: qui in risum solutus, laudata suorum fide, aliis eum quinquaginta aureis donarit, simulque priores quinquaginta reddi iusserit: atque ita Erasmum cum litteris salvi conductus ad suos Hollandos remiserit.

Abundare tum ceperat Anglia viris doctissimis, Guilielmo Grocino [reading uncertain: print blotted] , Thoma Linacro, Guilielmo Latimero, qui in Italia litteris operam dederant, utriusque linguae peritia celebres: item Ioanne Coleto [correction of the transcriber; in the print Ioannes Colcto], Thoma Moro, Richardo Pacaeo et Gutberto Tonstallo; a quibus omnibus amabatur; ut de Episcopis nihil dicam: quorum ut quisque erat litterarum callentior; ita pluris Erasmum faciebat, et benignius tractabat. In Academia Cantabrigiensi docuit aliquandiu: idem et Lovanii fecit; cum apud Ioannem Paludanum, eius scholae rhetorem, diversaretur.

Demum Italiam, cuius miro desiderio semper arserat, cum filiis Baptistae Boerii, Genuensis, regii in Britannia medici, petiit. Ac primum Bononiam cum eis iam aetate vergente, hoc est ferme quadragenarius, profectus est; non ut paedagogus, nam morum curam exceperat, nec ut praeceptor; sed ut inspector futurus, ac studiorum viam commonstraturus. In itinere cum socio Anglo Taurini in Alpibus Cotiis Theologiae doctor renuntiatus est. Itaque dignitatem et eruditionem in Italiam importavit quam ceteri inde exportare consueverunt Bononiae inter professores Paulum Bombasium amicum habuit, hominem nivei pectoris, et eruditum; qui vicissim ingenio et doctrina Erasmi mirifice delectatus est. Iam enim obierat [note: Obiit 1510. ] Beroaldus, professorum sui temporis Achilles: et Baptista Pius, antiquitatem infeliciter aemulatus, Oscos et Volscos sonabat. Hunc cum semel audisset interrogatus ab amico, quid iudicaret, respondit: longe vicit opinionem meam [correction of the transcriber; in the print meaam]: quinam, inquit ille. Subiecit Erasmus: antea ineptum esse iudicavi: nunc prorsus insanire eum comperi.

Dum Bononiae volumen adagiorum pridem ceptum, absolvit; (nam breve et rude specimen operis futuri Lutetiae ante multos annos ediderat) cultum Canonicorum caenobiticum, quo hactenus usus fuerat, huiusmodi causa mutare coactus est. Mos est eius urbis, ut qui peste laborantes curant, linteum album ex humeris pendens, gestent. Tum igitur orta ibi peste, die quodam Erasmus in publicum cum suo ornatu prodit: quem nebulones quidam conspicati, et pestis curatorem esse rati, [note: Cum non cederet de via, ] eductis gladiis invadere parabant: fecissent, ni matrona quaedam


page 91, image: s107

admonuisset, ecclesiasticum ipsum esse. Altero item die cum thesaurarii filios adiret: alii correptis saxis et fustibus vim minati sunt, et conviciis impetiverunt: intra verba tamem grassati. Itaque Erasmus ne simile periculum deinceps incurreret: a Iulio 2. P. P. impetravit; ut ornatu religioso pro locorum [correction of the printer; in the print bonorum] ratione uteretur, aut non uteretur; modo vestem haberet sacerdotalem: quod Leo. 10. confirmavit: et Erasmus deinde tum in Italia tum alibi observavit.

Proverbiorum aurem opere ad umbilicum perducto, quaesivit per litteras ex Aldo Manutio, an librum excusurus typis esset: qui lubenter annuit. Venetias igitur profectus, cum in Aldi officinam venisset, diu exspectandum ei fuit, donec ad colloquium admitteretur: quia Aldus typis [note: vel concinnandis formulis stanneis. ] recognoscendis occupatus, ex vulgaribus salutatoribus quempiam adesse putarat, qui magis curiositatis studio, quam rei seriae causa, plusquam molesti quotidie ipsi solebant esse. Intellecto autem Erasmum adesse, confestim accurrit, veniamque precatus hospiti novo humanitatis officia omnia prolixe probavit. Edidit ibidem Euripidis tragoedias duas Hecubam, et Iphigeniam in Aulide, recognitas: et Terentii Plautique comoedias, habita carminis ratione castigavit.

Sub id tempus Alexander, Iacobi Scotorum regis filius, Patavii operam litteris dabat, Raphaelis Regii auditor, et iam ecclesiae divi Andreae in Scotia Archiepiscopus. Is Erasmum sibi in Rhetoricis praeceptorem adscivit: cum quo postea Senas [reading uncertain: print faded] commigravit. Boerios enim discipulos, post unicum cohabitationis annum dudum dimiserat, ob patris morositatem. Senis dum agit in aedibus praesulis, quem instituebat; commeatum ac potestatem impetravit vicinam Romam invisendi. Ibi dici non potest, quanto plausu quantoque gaudio litteratorum hominum sit exceptus, non mediocrium tantum; sed et eorum, qui Cardinalitia dignitate praefulgebant: in quibus praecipuus Ioannes Medices, qui in Iulii 2. demortui locum [note: 1513. ] suffectus Leonis 10. nomen assumpsit; et Dominicus Grimanus Venetus, atque Aegidius Viterbiensis, trium linguarum peritissimus. Vidit ibi et Thomam illum Phoedram; facundia extemporali incomparabiliter eloquentem: qui ludis et comoediis recensendis priscam antiquitatem repraesentabat. Oblata est paenitentiarii dignitas, si Romae manere vellet, via futura ad altiora conscendendi. Sed redeundum fuit ad Archiepiscopum: quo cum postea denuo Romam adiit, quam illustrissim. [abbr.: illustrissimus] adolescens videre cupiebat prius, quam in Scotiam suam rediret: nec Roma sola, (quamquam dissimulato Archiepiscopi fastigio, ne cuiquam molestus esset.) sed ulterior illa pars Italiae Cumas usque perlustrata, ac antrum Sibyllae subintratum. quod illic ab accolis etiamnum ostenditur.

Post discessum Antistitis D. Andreae, veterum amicorum memoria, quos in Britannia reliquerat, in causa fuit Erasmo, cur reditum


page 92, image: s108

in patriam et ipse maturandum duceret. Itaque per Alpes Rheticas Curiam primum, deinde Constantiam ad lacum Brigantinum profectus, transito Lentiensium tractu, qui sunt ad Martianae silvae initium, quod priscis Orcynium fuit, per Brisgavos Argentoratum venit: inde secundo Rheno in Hollandiam vectus est. Mox amicis suis Antverpia et Lovanii salutatis Angliam adit. Tenebatur desiderio Ioannis Coleti, qui decanus Londini ad D. Paulum, Grocini, Latimeri, Linacri, et praecipue Thomae Mori. Vetus Maecenas erat Guilielmus Waramus, Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae primas, hoc est, iudex summus. Hic omnes Episcopos eius Insulae sua liberalitate vicit: hic et pecuniam dedit, et praeterea sacerdotium Ecclesiae Aldingtonensis in agro Cantuariensi: quod cum religione Erasmus obstringeretur, quo minus statim acciperet, emolumentis integris potius ad pastorem pertinentibus, qui praesens diu noctuque subiectam plebem institueret, id quod nemo inficiari posset: hic ad cunctabundum Cantuariensis praesul; qui, inquit, te aequius ex Ecclesiastico proventu vivat: qui scriptis tuis utilissimis ipsos ecclesiarum praefectos presbyteros instruis, doces, adiuvas unus omnes, nec illos tantum, sed et cunctas ubique terrarum ecclesias, quibus illi singulis singuli duntaxat praesint et prosint?

Ceterum opus adagiorum Aldum aemulatus, flagitantibus studiosis, Ioannes Frobenius Basileae typis suis non infeliciter excuderat: qua arridente editione, simul officinae diligentioris celebritate motus Erasmus, cum alterum proverbiorum exemplar cum accessione pridem Batio promissum et destinatum, adiunctis aliquot Plutarchi libellis, recens versis, Francisci Pircmanni consilio Basileam aberrasse cognovisset; et illic omnes divi Hieronymi lucubrationes sub Frobenianis praelis esse: ipse quoque eodem se contulit, simulans iter ad Urbem voti solvendi gratia. Nec erat vanus rumor. Pridem enim Ioannes Amerbachius absolutis Ambrosii Augustinique libris, totum se comparaverat ad castigationem voluminum Hieronymi, undique conquisitis vetustis exemplaribus, et doctis viris conductis, qui Graecas dictiones passim restituerent: de quorum numero fuit Ioannes Reuchlinus, qui e Lexicis vacuas lacunas replere conabatur, cui successit felicior castigator Ioannes Cono Norimbergensis instituti Dominicani: qui meliorem viam secutus, e vestigiis antiquorum codicum ea, quae vel deerant, vel erant depravata, diligenter reponebat. Idque poterat homo propemodum Graece, quam Latine doctior, versatus in optimis autoribus, et excellentissimorum in Italia professorum, Musuri, Scipionis [reading uncertain: print faded] atque Ioannis Cretensis aliquot annis auditor. Et iam defuncto patre Bruno et Basilius filii, una cum Ioanne Frobenio,


page 93, image: s109

Hieronymi editionem aggressi erant, et in prophetis aliquo usque progressi. Erasmo novo hospiti, statim in aedes Frobenianas recepto, placuit editionis nitor; sed inprimis incredibilis fratrum Amerbachiorum in castigando sedulaque diligentia. Ipse ergo si quando consulebatur, ubi iudicio opus erat, propter exemplarium variationem, nusquam deerat. Verum epistolarum volumina sibi peculiariter vendicabat, partim absolvendis scholiis, quae iam pridem ceperat, partim novis addendis, et argumentis adscribendis occupatus. Hic labor non erat exiguus; sed accessit longe maior.

Desiderabant studiosi Galliae et Germaniae seorsim edi Novum Testamentum Graece, quod cum Veteri Venetiis coniunxerant. In id olim scripserat annotationes Laurentium Vallam imitatus. Eas cum reperisset inter schedas suas; tumultuarie recognovit, et auxit inter praelorum strepitus. Nec deerant, qui ipsum Novum Testamentum elimandum putarent, vulgo Christianorum, ut videtur, scriptum, vel potius versum. Et haec monentibus pro sua facilitate paruit. Hunc laborem Leoni. 10. inscripsit: at Hieronymianorum operum recognitionem Cantuariensi Archiepiscopo Waramo, aeternum observantiae singularis monumentum consecravit. Hic liber Testamenti Novi editus, et rerum bonitate et orationis suavitate iuventutem ad linguarum et Grammaticae studia invitavit: seniores etiam de multis erroribus admonuit. Verum ut bonis gratus hic labor fuit: ita contra in omnibus gentibus hypocritae monachi, metuentes suae auctoritati ac ventri: et studia nova opprimere, et ipsum auctorem perdere conati sunt.

Pugnaverunt in aulis, in gynecaeis, in contionibus ut Erasmus tolleretur e medio, confictis criminibus et fabellis, gratis suo theatro. Sed armatus erat Erasmus sua Gorgone, eloquentia et doctrina, qua fortiter hostes repulit. Rediit tum in inferiorem Germaniam propter negotia: ac non ita diu post Selestadium recurrit, cum Carolus 5. apud Aquas Grani inauguraretur. [note: 1520. d. 23. Octobr. ] Mox Coloniae Ubiorum adfuit sub conventum Wormatiensem, in ordinem eorum, qui sunt a consiliis principi receptus; idque iam pridem, vivo Ioanne Silvagio Cancellario.

Solutis comitiis Vangionum, cum in Hispanias ex Brabantia Caesar rediret: Basileam Erasmus repetiit, iterum editurus adagiorum Chiliades, et paraphrases Paulinas atque Euangelicas absoluturus: quas dubium est, maiori ne studiosorum applausu orbis exceperit, an maiori alacritate ipse scripserit, Hic sum, [correction of the transcriber; in the print ] inquiens, in meo campo.

Basileae itaque bonam librorum, quos edidit, partem in aedibus Frobenianis, in monte divi Petri sitis elucubravit. Deinde


page 94, image: s110

ea relicta Friburgum, [note: An. 1529. mense Aprili Friburgum migrat. ] Brisgoiae oppidum, ditionis Austriacae, monitu Bernardi a Gles Cardinalis Tridentini cum sarcinulis suis commigravit, propter mutatam religionem, et vitandae suspicionis causa, ne videretur illa probare, quae tum Basileae gerebantur; et quod in Helvetia omnia ad bellum intestinum spectare viderentur. Magistratus tamen Reipub. illius prudentia res longe placidius transacta est, quam multi divinarant, nemine ex universo numero sacerdotum per contumeliam attacto. Basileam autem ante annos quindecim ceperat adire, e Brabantia identidem recurrens: et annos ferme octo, perpetuo illius hospitio erat usus commodo sane bonoque. Navim ingressurus tetrasticho hoc urbi valedixit, quod Bonifacius Amerbachius, qui profectionis istius fuit comes, tabellis excepit, estque eiusmodi:

Iam Basilea vale, qua non urbs altera multis
Annis exhibuit gratius hospitium.
Hinc precor omnia laeta tibi, simul illud, Erasmo
Hospes uti ne unquam tristior adveniat!

Friburgi primum in aedibus magnificis habitavit: quas Maximilianus 1. Augustus pro senectutis suae nido aedificari quondam iusserat. Deinde propriam domum emit boni nominis, sed iniqui pretii: qua exhausit, quicquid erat praesentis pecuniae. At cum Ecclesiasten esset editurus, ut praesens adesset dum excuditur in officina, ac operi colophonem adderet (ad calcem enim aliquid restabat attexendum) simul ut reliquias morbi pertinacioris discuteret: vendita domo, Basileam cum universa supellectile sua, quae libris maximam partem constabat, post septimum annum reversus est, ad Hieronymum Frobenium amicum veterem hospes gratissimus divertens: hoc consilio, ut recuperata valetudine, et absolutis, quae habebat in manibus, navigio per Rhenum in inferiorem Germaniam descenderet.

Interim articularis morbus, qui aliquandiu conquieverat, rursus hominem corripit, et miseris modis vexat: ut se loco movere nequiret, frustra caelo mutato. Hic remittentibus cruciatibus ex bipede primum quadrupes, deinde tripes factus est, scipionum auxilio se sustentans, et sensim prorepens. Cumque schedas epistolarum, quas annis superioribus a diversis amicis acceperat, sigillatim evolueret, novae editionis gratia; ac plurimae eorum, qui a rebus humanis excesserant, in manus venirent, subinde aiebat: et hic mortuus est: ac tandem, nec ego diutius vivere cupio, si Christo Domino placeat. Sic languentem et viribus destitutum, dysenteria: malum exitiale, ferme mensem integrum vexavit: ac paulatim exhaustum in summa aequanimitate et tolerantia, in aedibus


page 95, image: s111

Hieronymi Frobenii d. 5. Idus Iulii Anno 1536. sub mediam noctem, tandem exstinxit: cum natus esset annos septuaginta, menses octo, dies quindecim.

Cum vitae finis instaret; clara Christianae patientiae, et animi religiosi documenta edidit, quibus in Christum se spem omnem figere testabatur; assidue clamans: o Iesu misericordia, Domine libera me, Domine fac finem, Domine miserere mei! et Germanica lingua Liever Gott/ [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: Lieber Gott/] hoc est, chare vel mi Deus. Testamentum condidit, quo pauperum inopiae relictis a morte facultatibus suis trifariam consultum voluit, invalidis senioque confectis, virginibus elocandis, quibus dos deesset mariti conciliatrix, et bonae spei studiosis adolescentibus fovendis. Id Bonifacius Amerbachius IC. heres nuncupatus, redemptis annuis stipendiis reditibusve bona fide, cum adiunctis eidem duobus exsecutoribus, Hieronymo Frobenio et Nicolao Episcopio, iuxta testatoris mentem exsecutus est, et quae fieri ille voluit cuncta ad amussim accuravit.

Statura fuit infra proceritatem, supra tamen prorsus notabilem humilitatem: corpusculo satis compacto et eleganti: sed quod esset tenerrimae complexionis, et minimarum etiam rerum mutatione, puta vini, cibi, caelive, facile offenderetur: in senio crebris quoque calculi et sive podagrae sive chiragrae sive [correction of the transcriber; in the print sivae] panagrae doloribus et cruciatibus obnoxium: ut de pituita, communi plerorumque studiosorum malo, nihil dicam. Crebro etiam tentabatur febribus, praesertim in quadragesima ob piscium esum, quorum solo odore solebat offendi. Cute corporis et facie [correction of the printer; in the print faciei] candida, capillo [correction of the transcriber; in the print capillio] in iuventa subflavo [correction of the transcriber; in the print sub flavo], oculis caesiis, vultu festivo, voce exili, lingua pulchre expressa, cultu honesto et gravi. Sed ipse, ut scriptis suis, ita et ne facie quidem propria delectabatur: vixque amicorum precibus extortum est, ut se pingi pateretur.

Ingenio erat simplex: adeo abhorrens a mendacio; ut puellus etiam odisset pueros mentientes: et senex ad illorum adspectum etiam corpore commoveretur. Memoria felicissima: ut puer totum Terentium ac Horatium non secus tenuerit, atque digitos suos. In retinenda amicitia constantissimus, numquam inscriptionibus quacumque [correction of the printer; in the print quaecumque] de causa mutatis.

Pro beneficiis gratus, verbis, animo, rebus. de Montiacum inscriptione adagiorum honestavit: Coleto libros de utraque copia inscripsit, et aliis alios:

Dignitatum et magnatum divitiarum contumax contemptor: neque quicquam prius otio habuit, ac libertate. Fuit in Senatu Cardinalium etiam de Erasmo


page 96, image: s112

allegendo, et purpureo galero donando, agitatum sub Paulo 3. P. P. sed ipse pro errore de se et affectu erga se Pontifici ac Patribus gratias egit. Quo audito; quidam Italus dixit: Erasmum esse sapientem bestiam: qui eo ultro oblato uti nesciret aut nollet; quod alii precio ac precibus ambirent, nec tamen obtinerent.

Otii autem adeo fuit amans; ut, cum Friburgi aedes mercatus [correction of the transcriber; in the print mercacatus] esset, tantum sensisse se scribat [note: l. 24. epist. ] taediorum in licitando, contrahendo, stipulando, emigrando, immigrando, rixando cum fabris et furibus: ut malit decennium in libris versari; quam unicum mensem devorare talia catapotia. Fuit in egenos liberalis; quos ut alibi, sic a sacro domum rediens, per famulum numquam non munerari solebat: maxime vero in bonae spei ac indolis adolescentes, si qui ad ipsum viatico destituti venissent, largus, benignus et munificus. Docuit tum alibi, tum Cantelbergiae, menses complures Graecas et sacras litteras; sed gratis; et ita facere semper decretum fuit. In convictu comis et suavis, citra omne supercilium: ubique e)ra/s1mios2, id est, amabilis: quod ille nomen a se dolebat non usurpatum; cum primum scribere cepisset; et editis libellis innotescere. Linguae inter amicos liberioris, nonnumquam plus, quam sat esset: et saepe falsus, non poterat tamen amicis diffidere. Candidus aestimator alienae doctrinae, et fautor ingeniorum unicus, si fortuna suppetiisset. In provehendis bonis litteris nemo magis profecit: gravemque ob hanc rem invidiam subiit a barbaris et monachis. Lutherana tragoedia (ut ipse vocat) oneravit eum intolerabili invidia. Discerptus ab utraque parte, dum utrique studet seu consulere seu placere. Videbat plus satis tribui Theologiae argutatrici, priori prorsus abolita: sicque Theologos Scoticis argutiis incumbere: ut non attingerent fontes divinae sapientiae. Ad haec disciplinam Ecclesiasticam longe prolapsam esse a sinceritate Euangelica: populum Christianum multis modis gravatum: conscientias variis tricis illaqueatas. Videtur igitur sub illa initia magis habuisse, quid fugeret: quam quid sequeretur. Et meticulosior fuit, ac timens offensionum: atque hoc unice in vita studuit: ut omnium ordinum et generum benevolentiam colligeret.

Verum utut sit: optime tamen eum de re litteraria meritum esse, nemo inficias ibit. Illa enim tempestate in Germania Galliaque mire frigebant litterae: vix unus et alter Latine utcumque sciebat; Graece nullus. Sed simul ac editae sunt adagiorum Chiliades, et libri de utraque copia: velut e nebulis coorto sole, emergere linguarum peritia cepit. Prodibant alii atque alii libelli hanc ad rem facientes: Theodori Grammaticae Institutiones Latine versae: multorumque auctorum in utraque lingua monumenta, Graece citra praeceptoris operam discere volentibus


page 97, image: s113

admodum accommoda. Nam hac ratione etiam Hermolaus Barbarus, immortale decus Venetiarum, olim profecisse fertur privato studio, collatis doctissimi Gazae versionibus. Iamque quasi signo dato, litterarum causam in his provinciis optimus quisque promovebat. Sed omnium maximum subsidium attulit Trilingue collegium illud in Academia Lovaniensi, suadente Erasmo institutum.

Magnas opes moriens reliquerat Ariensis praepositus, Hieronymus Buslidius, Francisci, Vesontini quondam Archiepiscopi in Hispania, peregre exstincti frater. Quas cum ille studiosorum usibus destinasset: Erasmus testamentariis auctor fuit; ut Athenaeum Lovanii constituerent, in quo stipendiis ordinatis tres linguae publice docerentur. Ex hac schola innumeri deinde cognitione linguarum instructi prodiere. Movit ea res Franciscum quoque Galliarum regem, ut ad similis collegii Lutetiae Parisiorum institutionem animum adiceret, Erasmo per litteras evocato, cuius consilio omnia disponerentur. Et iam regium diploma acceperat: sed intervenere causae; quae profectionem impedirent. Felix igitur succrescentium superiori saeculo litterarum successus, Erasmo non cum multis debetur, Editurus proverbiorum opus a quibusdam doctis audire coactus est: Erasme, quid facis? tu evulgas hic mysteria nostra, Sed cupiebat is omnibus ea nota esse et aperta: quae ad solidae eruditionis copiam comparandam facerent. Hoc candore destituebatur ille; qui Venetiis olim Aldo Manutio commentarios Graecos, in Euripidem et Sophoclem, edere paranti, dixit: cave, cave, hoc facias: ne barbari istis adiuti domi maneant, et pauciores in Italiam ventitent. Longe alius animus Erasmo: cui nihil tam humile etiam fuit, quo tantus vir, studiorum gratia, se non demitteret. Ipsum etiam Catonis carmen iuxta titulum, emendare et interpretari [note: adiectis Mimis Publianis. ] dignatus est: ut nec in magnis, nec in minutis eius opera desideraretur.

Haec tum doctrina tum virtus singularis, Erasmo non solum doctissimorum hominum intimae amicitiae fores aperuit; sed et summorum principum ac magnatum favorem et liberalitatem conciliavit. Etenim multorum regum et Pontificum expertus est benignitatem magnificam: ut Caroli inprimis et Ferdinandi Augustorum: qui ei pensionem annuam decreverunt, trecentarum in singulos annos librarum monetae Franciae. Clemens VII. bis misit ducentos florenos, nihil non pollicens. Nec alia mente Adrianus fuit Pontifex, si sacerdotium oblatum, vel munus honorarium Erasmus accipere voluisset. Paulus 3. cum Cardinalitiam dignitatem non acceptam intellexisset, praeposituram Daventriensem Traiectensis dioecesis, quae sexcentorum aureorum reditum tribuere dicebatur, obtulit ac Brevi


page 98, image: s114

Apostolico contulit: sed Erasmus satis viatici sibi paulo post morituro superesse dixit. Henricus Britanniae rex, eius nominis octavus, litteris sua manu scriptis salutavit. Franciscus Valesius Galliarum rex litteris eum evocavit, in iisque sua manu scripsit; longe gratissimum eius adventum fore. Cantuariensis Archiepiscopus sic eum est amplexus, ac si pater esset, aut frater: et ut intelligeret, hoc eum ex animo facere, dedit ei sacerdotium centum fere nobilium: quod postea volente Erasmo in pensionem centum coronatorum mutavit: ad haec dedit dono supra quadringentos nobiles. Nec minor fuit aliorum episcoporum, principum, ducum, et quorumvis magnatum ac divitum in Erasmum propensio: et expetitus fuit ab omnibus Europae regnis. Caesar invitavit in Hispaniam: Ferdinandus Viennam: Margareta in Brabantiam: Rex Anglus in Angliam: Sigismundus in Poloniam: Franciscus in Galliam; oblatis satis amplis salariis. Habuit plena scrinia litteris Pontificum, regum, Cardinalium, principum, episcoporum, ducum, Comitum, et aliorum honorificentissime scriptis: ut taceam munera, quae pro dedicationibus atque inscriptionibus monumentorum suorum, venerunt nequaquam vulgaria. Nec solum a principibus honoratus est Erasmus: sed etiam a civitatibus Germaniae. Nam si qua transiret, idque magistratus rescisset: vino fuit donatus: qui honor magnatibus et civitatum legatis, more gentis, impenditur. Adeoque nemo erat, qui cum Musis ac Gratiis commercium haberet: Erasmum ut exclusum a se et non potius in penetrale amicitiae adscitum omnique honoris genere cumulatum vellet.

Habuit tamen, ut virtutis comes est invidia, suos etiam Momos et Zoilos: atque a tenebrionibus, velut a cimicibus ac pediculis passim fuit admorsus. A Fabro primum est impetitus: nam Dorpiana orsa suppressa sunt. Insimularat ille Erasmum nescio cuius impietatis, in versione Novi Testamenti. Bellum deinde ipsi factum est, ab indoctis monachorum ordinibus: qui, ut noctuae in claustris latitantes, non poterant ferre lucem exorientium litterarum, aut voculam aliquam liberiorem, qua ipsorum superstitiosae opiniones notarentur. Duces illorum ordinum fuerunt [note: Eras. apologetica tomo 9. ] Leus nescio quis, et Stunica, et Sutor, et Bedda; et aliquot alii terrae filii: qui tum conviciis immerentem lacerarunt, tum libellis prosciderunt; sed maiori suo, quam alterius dedecore, imo nullo. Romae quidam Franciscanus librum edidit: [note: Erasm. ad Io. Cholerum epist. a Merula edita. ] in quo Lutherum, Zvinglium et Oecolampadium vocat milites Pilati, qui crucifixerunt Christum: Erasmum illis annumerans, et addens hunc eodem spiritu eodemque consilio scripsisse, quo scripserunt


page 99, image: s115

illi: nihil interesse, nisi quod Erasmus iocetur, illi rem serio agant. Adicit dictum de Monachorum dictis melioribus: Erasmum posuisse ova, Lutherum et ceteros exclusisse pullos. Lutetiae quidam illud: conculcabis leonem et draconem, sic interpretatus est; leonem Lutherum, draconem Erasmum: et huic scurrili dicto frequens datus est plausus a Franciscanorum centuriis praesertim inter pocula; quibus visum est operae pretium, etiam pictura sententiam tam lepidam exprimere. Brugis fuit Minorita quidam, a vino lippus, qui totas horas deblateravit in Lutherum et Erasmum; subinde eos bestias, asinos, grues, stipites, appellans, nec quicquam tamen refellens. Cum in altera quadam contione palam dixisset: in libris Erasmi esse quaedam haeretica: quidam e magistratu doctus adiit hominem: rogavit, quid esset in libris eius tale: non legi, inquit scurra, libros Erasmi; volui legere paraphrases; sed Latinitas erat nimis alta. Timeo igitur, ne possit labi in aliquam haeresin propter altam Latinitatem. Nec solum integras horas publice e suggesto, tamquam e plaustro, in ipsum debacchati sunt: sed et e bibliothecis submoverunt, quicquid fuit Erasmi.

Constantiae etiam fuit quidam doctor; qui Erasmi effigiem in charta impressam habuit in conclavi suo, non ob aliud, nisi ut cum inambularet, quoties eam praeteriret, conspueret: percontantibus odii causam, respondit: se Erasmo acceptum ferre calamitosum illud saeculum.

Et huiusmodi plura ipse recenset Erasmus passim in libris, praecipue in epistolis quas qui volet, adeat. Verum vivit et vivet Erasmi memoria, quamdiu bonae litterae inter homines manebunt: cum iampridem inauspicatarum illarum avium garritus conticuerit. Ceterum offenderunt aliquorum animos libri quos edidit, praesertim Colloquia; quae passim male audiverunt; adagia, publico edicto Pauli 4 prohibita fuerunt: Moria, sive encomium stultitiae, et alia eius opera; quae salibus, et iis interdum aculeatis, abundant; quibus crassos errores et aniles quasdam superstitiones orationis libertate perstringit.

Acuit etiam stylum in Erasmum [note: vide l. 27. epist 3. et catalogum ad Botzemum. ] Huldaricus Hüttenus , eques Germanus, antea amicus; verum, ut videbatur, subornatus ab Heophendorpio [reading uncertain: print faded] et aliis. Erasmus spongia (id nomen scripto) aspergines illas delevit. Tandem pertractus fuit in arenam cum Luthero: quem diatri=b| de libero arbitrio provocavit: cui Lutherus opposuit de servo arbitrio librum. Sed haec palam sunt omnibus nota.

Genus orationis Erasmicae quibusdam visum est non satis Ciceronianum; ad structuram et verba Tullianae dictionis


page 100, image: s116

omnia severe exigentibus. Sed ipse huc semper annisus est a puero, ut orationis mundiciem simul atque animi praestaret: magisque affectavit puram ac perspicuam orationem, quam phaleratam, et solidam masculamque potius, quam splendidam aut scenicam: quae rem ostenderet citius, quam scriptoris ingenium ostentaret. Vocabulis quibusdam uti coactus est Christianae religionis materiae, quam tractabat, servientibus. Neque enim [note: Erasm. in Ciceroniano. ] probabat eorum superstitionem, qui Ciceroni ita addicti sunt, ut voculam etiam alienam reformident: quique inanes modulos quosdam Latinitatis verius referunt, quam sententias densas et praestantes.

Scripsit autem varia, ac fere innumera, qua sacra, qua profana: quae in Catalogo ad Ioannem Botzoemum [perhaps: Botzemum] ita distribuit: ut in primum tomum conferat, quae spectant ad Institutionem litterarum, secundum dedicet Adagiis, tertium adsignet epistolis et praefationibus: quartum det his, quae ad morum institutionem faciunt: [correction of the transcriber; in the print ] quintum his, quae instituunt pietatem: sextum Novo Testamento, et in id annotationibus: septimum Paraphrasibus: octavum Apologiis: nonum epistolis Hieronymi: decimum velit complecti auctores a se recognitos. Paulo alium indicat rationem in epistola ad Hectorem Boeotium, paucis ante obitum annis. Cum igitur Hieronymus Frobenius et Nicolaus Episcopius typographi sensissent opera Erasmi simul ordine collecta ab eruditis desiderari: obsequendum illis rati, rem aggressi sunt tum magnificam, tum omnium favore dignam, nulla nec sumptuum nec laborum magnitudine deterriti: et volumina Erasmi in tomos iuxta auctoris catalogum ad Boeetium [perhaps: Boeotium] distributa typis excuderunt, adiectis ab Amerbachio suo quibusque loco iis, quae postea idem Erasmus elucubravit. Omiserunt tamen decimum tomum, non nisi alios auctores ab ipso recognitos complectentem. Nomina librorum ac tituli alibi videantur.

In memoriam tanti viri Amerbachius in aede Cathedrali urbis Basiliensis monumentum marmore Rhetico locandum curavit cum inscriptione eiusmodi:

Christo Servatori S.

DES. ERASMO ROTERODAMO, VIRO OMNIBUS MODIS MAXIMO, CUIUS INCOMPARABILEM IN OMNI DISCIPLINARUM GENERE ERUDITIONEM PARI CONIUNCTAM PRUDENTIA POSTERI ET ADMIRABUNTUR ET PRAEDICABUNT, BONIFACIUS AMERBACHIUS, HIERONYM. FROBENIUS, NICOLAUS EPISCOPIUS,


page 101, image: s117

HEREDES ET NUNCUPATI SUPREMAE SUAE VOLUNTATIS VINDICES, PATRONO OPTIMO, NON MEMORIAE, QUAM IMMORTALEM SIBI EDITIS LUCUBRATIONIBUS COMPARAVIT, IIS TANTISPER DUM ORBIS TERRARUM STABIT SUPERFUTURO, AC ERUDITIS UBIQUE GENTIUM COLLOQUUTURO, SED CORPORIS MORTALIS QUO RECONDITUM SIT ERGO, HOC SAXUM POSUERE.

Mortuus est VI. Idus Iul. Iam septuagenarius anno a Christo nato M. D. XXXVI.

In Saxo, quo sepulcrum integitur, est Termini facies basi quadrata, cum his verbis:

Des. Erasmum Roterodamum amici sub hoc saxo condebant quarto Eidus Iulias 1536.

Scripta sunt et a viris doctis varia carmina Epitaphia, quibus obitum eius luxerunt, animique dotes celebrarunt. Non indignum est lectu epicedion [note: Exstat tomo 2. decla. Philippi. ] a Melchiore Acontio scriptum; uti et Apotheosis Erasmi, eodem auctore. Exstat et Apotheosis Erasmi auctore Ioanne Sapido, adiunctis aliorum epigrammatis. Atque haec de Erasmo, ex ipsius Erasmi epistola ad Conradum [correction of the transcriber; in the print Conadum] Goclenium, et quae huic adiuncta sunt studio Pauli Merulae edita et tomo 4. declam. Philippi et aliis.

IOANNES SECUNDUS.

PAtriam habuit Ioannes Secundus, Hagam Comitis apud Batavos, natus anno Christi undecimo, supra mille quingentos, patre Nicolao Euerhardo praeside. Secundi nomen non sine omine induit: ut cui secundum non facile reperias. Nam ea aetate, qua vix Latine loquuntur alii, ipse in re poetica usque eo ceteris omnibus antecelluit: ut in aurem Batavam intempestivum [note: lib. 6. epigr. 82. Prov. Auris Batava. In Galliam proficiscitur. ] Martialis iocum facile eluserit.

Adolescens in Galliam profectus, Andream Alciatum Mediolanensem, de superiore loco ius interpretantem audivit: ibidemque Macrino Salmonio Gallo, et Cornelio Musio Batavo,


page 102, image: s118

familiariter usus, in poeticis se studiis exercuit. Post in Italiam transgressus, indeque in Hispaniam traiciens, Archiepiscopo Toletano a secretis fuit: cuius etiam iussu Carolum V. Caesarem in Tunetana expeditione secutus, in Africam transmisit.

In patriam valetudinis gratia reversus, a Georgio Egmundano, Ultraiectino praesule, ad idem munus vocatur. Is tum forte in D. Amandi apud Hannones fano, cuius loci Abbas erat, agebat: quo profectus Secundus, mox in febrim incidit: quartoque post, quam venerat die, flos ille Belgicus, nondum annorum quinque et vigiinti, occidit: summus haud dubie futurus, qua erat ingenii praestantia, si vita longior contigisset. Obiiet anno Christi trigesimo sexto, supra mille, quingentos, die primo Octobris: conditus in aede D. Amandi, Benedictinorum Abbatiae, tumulo marmoreo a tribus fratribus, totidemque sororibus excitato.

Scripsit in omni carminum genere multa; in quibus omnibus ita excelluit: ut, quem Beza illi tribuit, principatum, facile tueri posse videatur. In elegiis lenis, dulcis, perspicuus: in amoribus festivus et lepidus: in luctu gravis, nec tamen elatus: oratio plena in omni genere affectuum: in epigrammatibus argutus: in Lyricis suavis: ubique elegans. Quod si Epopaeiam [correction of the printer; in the print Eipopeiam] quoque attingere potuisset: habuissent tunc Belgae, quem principibus Italiae et Germaniae poetis opponere possent. Quamquam fragmenta, quae exstant in eo genere, quid praestare potuisset, facile ostendunt. Efferant ergo suos Bembos, Pontanos, Flaminios, Itali, laudent Borbonios, Salmonios Galli: iactent Eobanos, Stigelios, Sabinos Germani superiores, non vereor, ut hic Secundus Belga ex illo saeculo sit cuiquam secundus.

Exstant eius poemata uno in volumine: quorum catalogus est hic: Elegiarum libri tres: Funerum liber 1. Epigrammatum liber 1 Basiorum unus: Epistolarum duo: Odarum unus: Silvarum unus. Excelluit praeterea in celatura et in ea plastice, quae ex gypso effigies hominum affabre format: unde sic in naenia de ipsius obitu frater Adrianus Marius.

Nulla dies unquam tales, plaga nulla labores
Nesciet, artificesque manus et caela poetae:
Iulia quis vivo formosa in marmore spirat,
Et formosa Neaera, atque altera, tertius ignis:
Et cari fratrum vultus, carique parentis,
Oraque amicorum varia, et tua maxime Caesar,
Numquam sculpta alia molius, simulatave dextra.
Quid memorem, argilla solitus quos ducere ab Uda
Viventes hominum Vultus, Vultusque deorum?
Quae cuncta adspiciens, et nomina nota Secundi


page 103, image: s119

Posteritas studiosa legens, mirabitur olim
Phidiacasque manus, facundique ora Properi.

Biturgibus familiarissimus fuit Alciato, ob commune iuris ac poetices studium: a quo etiam accepit

-- sanctarum insignia legum,

ut frater idem Marius loquitur. Demeritus eundem est; quando ipse et Adrianus Marius sub persona Solis et Lunae noctu eum convenerunt, et epigrammate lepido, quod inter reliqua exstat, salutarunt. Fratres habuit tres, qui eum non secus ac germanum dilexerunt: e quibus Nicolaus Grudius [reading uncertain: print faded] , et Adrianus Marius, viri fuerunt ut honoratissimi, sic eruditissimi. Nam non solum in iuris scientia uterque excelluerunt: verum etiam in humanioribus litteris, et praecipue poeticis ita versati sunt: ut in praestantissimorum saeculi illius poetarum numerum a Lilio Gyraldo [reading uncertain: print faded] relati sint. Ac Nicolaus quidem Grudius Philippo 1. Hispaniarum regi, Belgicaeque principi, a consiliis, atque illustri ordini velleris aurei ab actis fuit: clarissimis plerisque ea tempestate viris, in his Achille Statio Lusitano, Ioanne Calveto, Stella Barcinonemsi, Honorato Ianio Valentino, familiariter usus. Quin et a M. Hieronymo Vida Cremonensi, Albae Ligusticae episcopo, poetarum sui aevi coryphaeo, absens litteris colebatur. Demum in Italiam Rei pub. causa profectus, Veneti fato fungitur anno septuagesimo primo, supra mille quingentos. Senatus P. Q Venetus ad aram conditum, lacrimis exterum atque eruditum hominem sunt prosecuti.

Adrianus autem Marius, Geldriae Zutphaniaeque cancellarius, a negotiorum curis non raro divertere solitus, praeter dialogos Luciani metro redditos, eiusdem de vitanda calumnia librum prosa convertit. Senex moritur Bruxellis XII. Cal. Aprilis, anno sexagesimo octavo [correction of the printer; in the print octuo] supra millesimum quingentesimum. Corpus Machliniam translatum est, conditumque honorifice ad tumulos parentis et fratris, in D. Mariae. Officium Adriani excepit Guilielmus Cripius.

Ceterum in I. Secundi obitum tum fratres et alii, tum Andreas Alciatus hoc epigramma scripsit:

Nomen perpetuum vita breviore rependunt,
Elysiisque addunt te tua fata locis;
Vincere ne veteres possis magnosque poetas,
Par quibus hoc modico tempore factus eras.
Flent Musae et Charites, lacrimas quoque fundit Apollo,
Et tua deserto busta Helicone colunt.

De eodem est hoc Theodori Bezae Epigramma:

Excelsum seu condit opus, magnique Maronis
Luminibus officere studet:


page 104, image: s120

Sive leves elegos, alternaque carmina, raptus
Nasonis impetu canit:
Sive lyram variis sic aptat cantibus, Ut se
Victum erubescat Pindarus:
Sive iocos, blandosque sales Epigrammate miscet,
Clara invidente Bilbili.
Unus quattuor haec sic praestitit ille Secundus;
Secundus ut sit nemini.

Aubertus Miraeus in elogiis Belgicis; poemata Ioannis Secundi, alii.

IOANNES CARIO.

IOannes Cario nascitur A. C. 1499. A teneris optimarum litterarum et artium studiosus fuit, inque pluribus Germaniae Academiis, praesertim in Witebergensi, tum facile omnium principe, cum laude versatus.

Dedit autem operam cognitioni tum omnium disciplinarum, tum inprimis Matheseos; cuius et professioni in Academia Francofurtana praefuit.

Scripsit Cario practicas Astrologicas, et Ephemerides aliquot annorum; quarum una continuit praesagia et iudicia ab anno 1536. ad annum usque 1550. Fuit et historiarum cupidus; easque in Epitomen redigere conatus est; idque hac occasione. Illustrissimus princeps Philippus Palatinus Elector cum audiret in aula sua doctos viros, Rodolphum Agricolam, et Ioan. Dalburgium Episcopum Wormatiensem, in deliberationibus de Republ. proferre exempla monarchiae Persicae, Graecae, Romanae: petivit ab iis, ut in hunc usum colligerent epitomen praecipuarum rerum gestarum in monarchiis. Collegerunt viri illi e monumentis sacris et profanis Graecis et Latinis praecipuas narrationes: quod scriptum adhuc exstat in bibliotheca Palatina. Hoc proculdubio Cario excitatus, simili studio collegit farraginem quandam historiarum: quam circa annum Christi 1530. misit excudendam, sed prius emendandam Melanchthoni; ut ex epistola eius quadam ad Camerarium patet. Cario (inquit) huc misit Chronica excudenda; sed ea lege, ut ego emendarem. Sunt multa scripta negligentius. Itaque ego totum opus retexo; et quidem Germanice; et constitui complecti praecipuas mutationes maximorum imperiorum. Cum igitur limam adhibuisset Philippus, et in ordinem redegisset; prodiit liber Germanice Witebergae, et lectus est avide in Germania, et omnibus Europae regnis. Sed cum rudius esset scriptus, Melanchthon in extrema senecta totum retexuit, colligendo


page 105, image: s121

praecipuas historias Ecclesiae et imperiorum ex Hebraeis fontibus, et ex scriptoribus Graecis ac Latinis, Herodoto, Thucydide, Xenophonte, Diodoro Siculo, Polybio, Plutarcho, Pausania, Livio, et aliis permultis. Carionis autem nomen praefixit, quia ille primus occasionem contexendi eiusmodi scripti praebuerat, et commendare amicum ad posteros voluit.

A morte Melanchthonis continuavit illud scriptum gener eius Caspar Peucerus ad Carolum V. usque. Germanice idem reddidit Eusebius Menius.

Mortuus est Cario in flore aetatis Berlini anno 1538. aetat. suae 39.

HELIUS EOBANUS HESSUS.

FUIT Eobani patria ea Cattorum pars, quae spectat veteres Angrivarios ad Visurgin, in finibus ditionis Hassiacae. Parentibus natus [note: Anno millesimo quadringentesimo octogesimo octavo, vel septimo, d. sexto, vel ut Purbach, quinto Ianuarii, hora 17. m. 50. ] est non illis quidem opulentis, sed honestis, et integritatis ac pudoris laude inter omnes conspicuis. Mater, civis fuit oppidi Gemundani: pater, in montibus, quibus territorium Hassiacum concluditur, operam suam dedit conventui Hainensi: qui dissipatus nunc est; et mutata res; ut illo loco pauperes aliquot alantur. Sed hic consideranda est vis naturae mirabilis: quae in temporum, locorum, hominum, eventuum, maxima dissimilitudine; similitudinem tamen aliquam semper exprimit. Nam cum Eobanus eam nostra aetate versibus praestantiam attigerit; quam olim Homerus; fuerunt inter hos similia permulta. Quemadmodum enim Herodotus tradit, in ripa fluminis Meletis partu editum fuisse Homerum: ita sub arbore in gramine mater recubans, Eobanum enisa fuit, Et ut patria Homeri ignoratur: sic non potuit certo cognosci, quo loco in lucem editus esset Eobanus. In pago quidem uno ex corum numero, qui attributi sunt conventui Hainensi, natum illum constat: sed non eundem omnes nominant. Non abhorret a vero in pago natum esse; cui est nomen Teutonicum deductum ab hirco. Nam ille aliquando iocans Tragocomensem se appellasse fertur. Fuit denique et fortuna utriusque par; et neuter toto vitae tempore in re admodum aucta aut luculenta vixit. Peregrinator etiam et oculis hebetibus fuit Eobanus: hoc uno Homero felicior, quod visum penitus non amisit.

Quamvis autem parentes habuerit pauperculos; curae tamen illis fuit liberalis filiorum [note: Habuit fratrem natu se minorem.Praeceptor Eobani I. ] educatio. Puer didicit a quodam Ditmaro, qui in illo conventu primas tunc erat Ecclesiasticus, prima elementa litterarum. Verisimile est, quod celeriter


page 106, image: s122

omnia perciperet, et fideliter retineret, placuisse ut litterarum studia sequeretur. Missus igitur fuit ad propinquos Gemundam: inter quos praecipuo loco et nomine unus Hartomannus Arnoldus, paulo natu grandior; qui postea in sua civitate magistratus praecipuos gessit, una cum Eobano audivit ludimagistrum, cognatum suum, virum gravem et satis doctum, Iohannem Mebesium: qui hoc unice studuit: ut pueri inprimis Grammaticas praeceptiones cognoscerent et intelligerent.

Gemunda duo hi ad spem doctrinae uberioris, Francobergam profecti sunt: quod ibi doceret eruditione tum celebris Iacobus Horlaeus [reading uncertain: print faded] . Hic magna benevolentia Eobanum, nondum ephebum, complexus, quod eluceret in eo indoles eximia, una cum paucis quibusdam aliis impendit illi extraordinarias operas doctrinae: et tradidit praecepta versuum faciendorum. Cumque aliquantulum temporis in hac institutione insumpsisset: iussit, eos experiri in componendis versibus vires suas: et proposuit illis sententiam Euangelicae narrationis hanc: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris. In qua Eobanus statim notavit: unam partem numerose cadere: ita ut pentameter Elegiacus concluderetur. Sic igitur expressit sententiam: ut iam tum statim magister admiraretur vim prompti ingenii: et se profectus spem singularem de eo diceret concipere: ac ominis boni loco sententiam illam a se propositam accepit. Hortatus est etiam Eobanum: pergeret, quo Deus et natura ducerent. Non enim sibi dubium esse: quin vir olim magnus esset futurus. Narravit Eobanus Camerario: dormienti sibi aliquando oblatam navigii speciem, ad cursum omnibus rebus instructis; quod stetisset religatum ad litus. Cumque accessisset, et intuitus illud sollicite fecisset: incessisse se cupiditatem navigandi: solvisse funem et provectum hoc cum voto:

Da tandem fortunae viam: iuvat ire per altum.

Horlaeum praeterea in spem magis magisque erexit, adsiduum in Eobano scribendi studium ac cura elimandi. Quoties enim cumque versus aliquot scripserat, si minus potestas dabatur conveniendi magistri; quaesivit ab aliis: nec repelli se passus fuit ullis illorum occupationibus. Saepe in caetu frequenti exhibuit versus suos: saepe ad convivia attulit, et precibus contendit: ut illi statim recitarentur: ac si quid vitii inesset, demonstraretur: negare, moram ferre posse: sibi alios versus mox faciendos. Hac puerili et liberali importunitate multi tum delectati, et istum ardorem studii exosculati in puero Eobano fuerunt: et saepe inter se dixerunt: fieri non posse, quin illa incitatio, et tam fervens studium, admirabile nomen pariturum illi puero esset: si vita ei concederetur. Vereri enim se, ne praecox ingenium ad fructum proferendum non perveniret. Quem metum ut


page 107, image: s123

DEUS inanem esse voluit: ita omen illorum exitus probavit.

Cum in illo ludo mansisset Eobanus triennium; annos deinde natus sedecim, Erphordiam, ad mercatum quasi uberiorem bonarum artium profectus fuit; operam studii fui illi navante Ludovico Christiano, viro pio, innocenti, ac docto. Habuit et aliunde adiumenta ad studiorum cultum, popularium quorundam: qui facultatum copia abundabant. Erphordiae admodum adolescens carmen composuit, de infelicitate amantium, et alterum Bucolicum.

Cum ibidem eos honores consecutus esset, qui in scholasticis communitatibus tribui solent iis, qui doctrina praestare aliis iudicantur: visum illi fuit peregrinationi operam dare, non tam consideratione, quam impetu quodam animi. Erat illis temporibus in Borussia ad Vistulam praesul Risebergensis, gente nobili Nariscorum, Iobus [reading uncertain: print faded] : vir amantissimus omnium studiosorum. Huic conciliatus Eobanus qui sibi cognomen [note: Helius Eobanus Hessus. ] patriae sumpserat, praeposita nomini Eobani voce, qua Graece sol significatur; fuit praesuli mirum in modum gratus. Admirabatur in adolescente vir prudens vim ingenii, et amabat simplicitatem, ac perpetuam sibi illius familiaritatem pollicebatur, beneficiisque variis obnoxium sibi reddere eum studebat.

Scripsit tum Eobanus et alia quaedam, et ad Ovidianam imitationem Heroidas, quas postea retexuit, et futiles inde fabulas exemit, ac multo meliora et graviora fecit omnia. Est id primum opus memorabile, eo etiam nomine, quod initia complectitur facultatis poeticae, et quod maximam partem animo suo composuerit eques; dum comitaretur forte praesulem, aut mandata itinera faceret.

Praesul igitur, qui Eobani opera ad scripturas uti, et ad negotia, quae civilem requirunt prudentiam, et ad legationes obeundas, cogitabat: sumptibus liberaliter instructum Lipsiam ad ius perdiscendum misit; cum esset natus annos [note: Anno 1513. ] circiter quinque et viginti. Habebat tum Academia Lipsica doctos viros multos, sed eruditionis et humanitatis principes erant, Ioannes Sturnus, Vitus Berlerus, et Georgius Aubanus, Franci ambo; prater paulo ante invidia expulsum Ioannem Aesticampianum, et qui Ioachimum Camerarium erudiebat cum aliis Georgium Heltum. Hic Eobanus, quem natura a Musis aberrare non patiebatur, et nescio quis horror a studio iuris repellebat; oblitus voluntatis ac mandatorum praesulis sui, pecuniam confecit, et libros istos grandes, antea a praesule ipsi emptos, legum atque constitutionum divendidit: et mox Erphordiam ad incunabula suae doctrinae se retulit: ubi tum aliis, tum Conr. Mut. Ruffo, qui in sodalitio Ecclesiast. Gothae degebat, et antea quoque Eobanum norat,


page 108, image: s124

non modo carus, sed admirationi quoque fuit. Hic ad eum saepe scribebat, saepe ab eo litteras [note: Exstant pleraque a Camerario edita. ] accipiebat, saepe excurrebat Gotham Eobanus; ut cum Mutiano versaretur.

Amabat ibidem caste virginem Erphordiensem Catharinam: quam postea uxorem duxit: et cum qua multis annis maritus vixit: et ex qua utriusque sexus numerosam sobolem suscepit. Ea habebat patrem honestum in civitate sua hominem; aedium illarum dominum, quas postea Georgius Sturciades emit: moribus aliquanto duriorem, et senecta amariorem. Accidit, ut de hoc apud Mutianum quereretur [correction of the printer; in the print queretur] Eobanus: tum ille hoc modo respondit:

Si tibi nata placet, fer patris imperium.

Postea et socerum ille aequo animo tulit: et cum coniuge amanter vixit.

Docuit tum Eobanus bonas litteras Erphoridae, admodum tenui stipendio: cum neque tum rebus omnibus, quae ad victum et cultum sunt necessariae, vilibus opus esset multo: neque ipse partem vel minimam curae impenderet faciendae rei. Paulo post Erasmi fama excitatus, iter ingressus fuit adiuncto sibi comite M. Bertero, iuvene egregio, ut Erasinum videret: temporibus quidem non admodum expeditis. Eo enim tempore, si quis ab Erasmo, politioris doctrinae tum principe, epistolam ad se forte elicere posset: ingens gloria habebatur: si autem accederet veluti cumulus colloquii et congressus Erasinici; ut ad eum aditus alicui pateret: tum demum sibi in terris is, cui hoc contigerat, beatus videbatur. Venit igitur ad Erasmum, in Belgio tunc apud Grudios commorantem: et versibus compositam elegantibus epistolam ad eum ex diversorio misit: quae cum Hodaeporico, quo describitur iter illud, et aliis quibusdam edita fuit. Erasmus sive occupationibus aliis abstractus, seu propter humilitatem adventus Eobanici, qui cum uno comite pedes accessisset; sive in tanta salutantium frequentia: non despexit ille quidem Eobanum; sed nec tribuisse ei tantum iudicio suo, nec tam officiosus in ipsum fuisse existimabatur: quam pro sua humanitate et Eobani studio esse debuisset. Etiam postea laudavit Erasmus Eobanum remissius: non quod iniquior illius famae esset: sed quod non arbitraretur, ut opinio est, eum indigere praedicatione sua: qui per se magnus esset: atque illos potius extollendos, ornandosve: qui vel nullam vel exiguam dignitatem parare possent ipsi sibi. Eobanus quidem et Erasmo diligenter et prolixe gratias egit: et nomen illius postea maximopere defendit: et cum a Leo Erasmus carperetur, auctor fuit: ut pro illo Erphordiani eruditi contra Deum scriptis suis propugnarent. Tam honorifici etiam fuere Eobani ad suos reversi, de Erasmo sermones; tanta


page 109, image: s125

amplificatio virtutis illius: ut nullius non animus cupiditate visendi Erasmum incenderetur: quidam etiam ad iter statim ingrediendum commoverentur; et proficiscendum eo usque, ubi convenire possent Erasmum; qui in Belgio non uno loco maneret. Inter quos praecipui fuere iuvenes egregii, et multis rebus ornati, Iustus Ionas, Caspar Schalbus, et Iohannes Draco Francus.

Ceterum Erphordiae Eobanus in caetu doctorum auditorum et lectissimorum iuvenum, optimos auctores linguae Latinae explicando operam nauavit discere volentibus: et illexit fama nominis eius permultos; ut in Academiam Erphordianam vel discendi causa migrarent; vel ad visendum saltem Eobanum excurrerent. Inter quos venit eo anno, quo post congressum celebrem Martini Lutheri, et Ioannis Eccii, pestilentiae contagio Lipsiae infesta fuit; Sebaldus Munsterus Noricus: qui summos honores studiorum postea consecutus, iuris publici doctrinae praefuit Wittembergae. Et saepe nominis Eobanici memoriam renovare honorifica mentione est solitus: se unum omnium illum cognovisse; cum eruditione litterarum praestantissimum, tum minime opinionis aliorum cupidum; tum vero ab omni fuco et simulatione remotissimum: et eum, qui neminem ab usu humanitatis suae excluderet.

Cum autem eo tempore, litteras iis negligentibus, qui sublevare debuissent, Eobani admodum in angustum cogerentur copiae; et publicus respectus penitus illi subtraheretur: privatique pauci, inter quos principem locum tenuit Sturciades, subvenirent: amicis de salute tum ipsius tum liberum deliberantibus placuit: ut quaestuosae alicui arti operam daret; non iam famae amplificandae causa, sed ne fame laborare mox cogeretur. Auctores ergo illi fuere, ut medicinam disceret: quoniam priores conatus forenses parum successissent. Hoc ille, fretus potissimum ope et adiumentis a Sturciade, cupidissime amplexus fuit: et statim libros comparavit: et illas res studio maximo cepit cognoscere. Etsi autem ad factitandum artem progressus non fuit: hoc tamen studium, quamdiu vixit, coluit; et librorum de illa compositorum lectione admodum fuit delectatus.

Tum igitur Eobanus, cum propemodum a solo Sturciade retineretur Erphordiae, ibi haesit, ut potuit, conflictatus cum multis adversis, ad annum usque Iesu Christi vicesimum sextum supra mille quingentos. Hoc, auctore et conciliatore Philippo Melanchthone, qui Eobanum eximium in modum amabat et magnifaciebat, Norinbergam venit, ab illa civitate accersitus perquam benigne. In qua una cum illo Ioach. Camerarius et Michael Rotingus vixerunt annis circiter septem: et eas litteras


page 110, image: s126

atque artes, quas didicerant, docuerunt, sine specie quidem dignitatis, sed cum aliquo non vulgaris commoditatis fructu. Praeerant tum Noricis ludis omnes optimi et doctissimi viri; sed duo praecipui, Ioannes Chezimanus, natus ad puerilem institutionem; qui moriens illi civitati ingens desiderium reliquit: et Sebaldus Heidena. Cum his universis Eobano ac reliquis collegis iucundus consuetudinis usus intercessit.

Eo tempore, quo Norinbergae Eobanus mansit, multa, ante edita, recognovit: multa nova fecit carmina, quae omnia sunt in medio. Attentius etiam tum, quam antea, auctores Graecos legere cepit: cumque ei inprimis Theocriti Bucolica arriderent, in illa Latine convertenda incubuit, quem conatum omnibus rebus Camerarius adiuvit. Nam initio multa obiciebantur illi, quibus impetus animi retunderetur: et Eobanus, si quid non celeriter procedebat, haud consueverat urgere. Nihil faciebat omnino anxie aut sollicite, sed tantum sequebatur ductum naturae, et ingenii incitationem. Itaque abiecta semel fere non solebat resumere, neque interrupta contexere. Et ex scriptis eius attento hoc facile patet: quod continuo cursu aequabiliter defluant Eobanica omnia; neque uspiam quasi ad considerationis sollicitae obices refringantur. Itaque Milichius dicere solebat: Eobanum solum omnium, quos novisset, simul facere versus et scribere: cum alii prius commentando, modo has, mode illas partes absolverent, et ita tandem scriberent aliquid: alii prius scriberent; et fingendo atque corrigendo demum facerent aliquid qualiumcumque versuum.

Cum fere seprennium confecisset Norinbergae, sollicitatus crebris litteris et magnis pollicitationibus Eobanus ab Erphordiensibus amicis: eo reverti decrevit: quo retrahebatur desiderio puerilis et iuvenilis vitae; et recordatione laudis quoque ac decoris, quod aetate constantiore in illa Academia gesserat: mores etiam civitatis illius admodum ei placebant. Sed haud scio an nihil impulerit illum magis ad reversionem hanc, quam Langi et Sturciadae semper expetita coniunctio, etsi Groningo et ipso maxime delectabatur. Rediit igitur Erphordiam anno Christi trigesimo tertio saeculi millesimi quingentesimi: venitque illo cum spe eiusmodi, cui eventus non respondit. Et tamen factum est amicorum studio, cura et diligentia: ut satis commode ibi degeret annis fere quatuor: et ut ad illam scholam collapsam, non modo instaurandi viam monstraret; sed rationem etiam inchoaret, quam tamen sequi vel noluerunt, vel non potuerunt ii, penes quos administratio erat scholae illius. Docuit illic publice privatimque cum utilitate aliorum, et sua laude multa. Multa etiam scripsit, et de Graecis versibus quosdam praeclare fecit Latinos. Post quadriennium invitatus


page 111, image: s127

clementissime, a Philippe illustrissimo Hassorum principe, Marpurgum commigravit: cum neque eum schola Erphordiana amplius liberaliter acciperet, et anni ingravescerent, et liberi crescerent aetate et numero: et patria quoque, dulcedine quadam sui insita omnibus, ad sese revocaret occultis blanditiis civem suum: Perfecerat princeps Philippus: ut omni genere doctrinae celebres et spectati viri Marpurgi congregarentur; quo in loco consecrato piis Musis, munificentiaque sua stipendiis non spernendis constitutis, honeste et non incommode vitam ducere possent, in studiorum bonorum cultu, et virtutis ac sapientiae doctrina. Ibi Eobanus et reliquum aetatis breve tempus peregit: et praeclara opera multa elaboravit [correction of the transcriber; in the print elauorauit] ingenii bonitate et industria ingenii sui: inque primis totam Homeri Iliada convertit in versus Latinos. Opus autem egregium atque praeclarum, auctore et hortatore Melanchthone inchoarat, ut ad Christianum ritum Fastorum libros conscriberet, cuius vix paucos initii versus absolvit, et hanc decedens palmam reliquit in medio eruditis secuturae aetatis. Sed nihil est, quod in tota vita sua praestiterit maius aut melius, quam quod Psalmos Davidicos religiose et erudite in Latinas elegias transtulit: primum quidem Erphordiae, sed denuo et maiore cum cura et assiduitate Marpurgi: ubi et praeclara argumenta, quaternis versibus comprehensa, praeposuit singulis Psalmis: ut prodierit tum vere sacrosanctum opus omnibus, ut dicitur, numeris absolutum. Quo vir pietate insignis, et casto pectore, et religioso studio celebravit aeternum Deum; et omnibus non profanis neque vecordibus, occasionem de rebus divinis cupide et ardenter commentandi praebuit, qui est ad Deum cultus summus, et maximus ad homines fructus. Hoc igitur opus et hic labor est, quo Eobanus sibi spem singularem gratiae ac beneuolentiae divinae comparavit, et admirationem sui ac caritatem posteris reliquit: quorum nemo erit, nisi improbus et malus, aut imperitus et barbarus: qui non illum hoc potissimum nomine amabit et venerabitur. Fuit autem non minus principi gratus praesens Eobanus: quam studio ille habuerat, ut sibi hunc adiungeret. Iocos et seria cum ipso miscere non dubitabat. Inprimis de simplicitate, et candore, et studio veritatis, amans Eobanum: quod iudicium ipse posset facere, cum de eruditione doctrinae aliis affirmantibus crederet. Magnopere delectabatur Eobanus latrunculorum ludo, quo ferunt saepe principem suaviter cum Eobano lusisse: cum iracundiam illius commoveret, circumventi et inclusi: dum in celeritate minus caute produceret illas calculorum copiolas. Vere enim ludebat Eobanus, neque considerationi aliquid diligentiae impendebat, neque tempus terere cogitando sustinebat. Itaque nihil erat facilius; quam, si quis calliditatis aliquid usurparet, insidiis eum vincere.


page 112, image: s128

Tum igitur, cum cernebat, se haerere: commovebatur vehementer: sed ita, ut simul cum amissa victoria illa perturbatio resideret, vel potius abiret. Sed de his hactenus.

In patriam igitur reversus, cum omnibus in locis, in quibus fuerat, praeclaram nominis sui memoriam reliquisset; et quodam, ut ita dicam, Homerico fato migrationibus exagitatus fuisset: quatuor annis, et in re meliore, et spe luculenta Marpurgi vixit: annoque illo, qui mortem antecessit, correptus fuit interdum podagricis et arthricis morbis. Quibus cum sentiret se tentari; initio tulit hunc casum molestius: sed aegritudinem simul ac cruciatus die mitigante; desiit queri de hoc malo: et incidit in diuturnum ac tabificum morbum, praeter opinionem omnium, qui fere alios metuebant. Propemodum igitur anno tot magis languoribus, quam aegrotatione confectus; tandem tertio Nonas Octobris, cum diu tacuisset: de improviso voce emissa, se velle ad Dominum suum ascendere, dixit. Idque iis, qui aderant, approbantibus, quod arbitrarentur in animo ipsi esse congressum cum principe, et affirmantibus principi id gratum fore: Eobanus nihil ad haec; sed paulo post placido fine conclusit vitam in terris suam: et in caelum, ut significarat, hinc commigravit; ad aeternum Deum Dominum suum: cui fideliter servierat; et cuius ministeria sedulo obierat ea gnavitate ac sollertia; quam ille idem ipsi erat largitus.

Morte Eobani nuntiata, affecti omnes tristitia fuerunt; sed princeps inprimis indoluisse huic fertur: qui praebuit se permunificum erga relictam coniugem Eobani, feminam lectissimam, et utriusque sexus liberos: quibus etiam locum secum esse voluit: et munia aulica demandavit filiis; virgines et matrem commendavit illustrissimae principi coniugi suae. Itaque illi marito et patre amisso, tamen sic postea vixerunt: ut orbitatis quidem et desiderii, sed nullo alio incommodo afficerentur. Reliquerat autem Eobanus, ut hoc genus solet, nihil fere suis, nisi famam excellentem et nomen celebre, et laudem ingenii, doctrinae, ac virtutis.

Vixit annos quinquaginta tres, menses octo, dies viginti septem: obiit anno quadragesimo supra mille quingentos die quarto [note: Alii quinto Prosopographia eiusd. ] Octobris.

Statura corporis erat procera et robusta: pectus latum, facies aliquanto toruior: ut Albertus Durerus dicere soleret: si illum non nosset; et imaginem expressam adspiceret: suspicaturum se, illam esse bellatoris. Et erat profecto animus in homine magnus; et qui metuere nesciret: sed voluntas minime dimicatrix aut contentiosa. Iuvenis omnia etiam, quibus exercendo corpus reddi solet cum agilius, tum robustius, studio sibi habuerat: ut luctaretur: ut illos gestus dimicationum et chironomias disceret:


page 113, image: s129

ut saltaret, ut nataret, neque in ullo genere facile alteri aequalium cedebat. Est ad Risepurgum in Borussia piscina spatiosa; neque ulla parte sui non distat ripa una huius ab altera ter mille passus. In ea solebat interdum natare Eobanus; et natando etiam certare cum aequalibus: qui in aula illius praesulis agebant. Quodam die cum vestes reposuisset ad ripam, quae oppidum spectat: et demisisset se in piscinam; quod ad alteram illius ripam posse se natando procedere, gloriatus inter suos fuisset: illo quidem perrexit, sed tum demum consideravit animo suo, quam longo ambitu sibi nudo ad vestes redeundum: et quod pagi etiam transeundi aliquot essent. Itaque pudore nuditatis demersit se denuo in aquas: et continuata natatione confecit ad fixus mille possus potius; quam se ullius hominis oculis in via nudum offerret.

Cum autem non posset non sentire, quantum et ingenii, et corporis viribus vaieret, et esset in eo animus excelsus: quo fieret, ne aliis inferiorem se haberi facile pateretur: non ut se ullis praeponeret; aut bona sua ostentaret, id quod ab eius summa humanitate longissime abfuit: sed ne non praestando, quod posset, sibi ipse contemptus auctor exsisteret. Unum vereor, ne nimis iuveniliter et incogitanter iuvenis non deliberaverit, sed ausus fuerit facere: quo et ingenium debilitaretur divinum, et excellentis corporis quasi soliditas labefieret. Putavit enim se etiam inter poculorum certamina, quae maxime tum in aulis certabantur, et a nobilitate frequentabantur, non vinci ab altero oportere. Advehuntur in Borussiam etiam vina plenissima: sed potus coquitur, cum alibi, tum maxime Gedani, is, qui cerebro infestior sit sumis suis, quam vini cuiuscumque ingurgitatio. Atque est Eobanus quidem hoc quoque consecutus; ut de palma in isto genere contendere cum eo vellet nemo. Sed brevi tempore repletione nimia iuvenile corpus graviter afflixit, et vires nonnihil enervavit. Saepe hinc Camerarius indignatus animo suo fuit, hoc etiam malum corripuisse Eobanum, et communem cladem nostrorum hominum deploravit, cum illi diceret: ita eum se ipsum oppugnasse: ut castella et arces solerent tormentis. Hic quamvis iucunda mentio non sit; tamen quia scitum est, narrandum vidertur; quid inter Eobanum, et gloriosum alterum potorem acciderit. Aderat forte Eobanus in convivio. Eodem venit ille quoque, et iussit intro ferri vas grande ligneum, quo adportari de puteis aqua solet; (nos situlam aut urnam possumus, opinor, nominare) cuius generis minimum capit congios duos. Id posuit in medio repletum Gedanensi cerevisia: ac praefatus quaedam, quae comperisse se diceret de strenua potatione Eobani; petii ut ebideret illud vas, sibique propinaret. Hoc si fecisset, praemium se iam ei tribuere


page 114, image: s130

annulum cum gemma pretiosa, quem detractum de digito in vas illud abiecit. Eobanus nihil cunctatus, neque multa locutus, non enim solebat, arripuit vas: et non longo tempore assumpto, evacuat bibendo: et cum everteret, sicut fert mos compotantium, decideretque annulus in mensam: applaudere illi omnes, et inprimis provocator, et annulum donare; ac incredibile se factum cognovisse dicere. Tum Eobanus toruiore vultu, ut consueverat in commotione, eum intuitus: Quid tu, inquit, me mercede potare censes? ac reiecto ad illum annulo: tuum, inquit, annulum tibi habeto; et idem, quod ego feci in vase isto evacuando, ut promisisti, facito. Tum ille ostentator, inchoatam rem cum perficere non posset, ab omnibus derisus, et in convivio obrutus somno relictus fuit. Hoc igitur illi incommodi, vel infelicitatis potius, ab axe Boreo inflictum fuit. Ipse alias neque in cibo, neque in potu delicatus, aut lautitiarum appetens; neque scires, quo maxime prae ceteris caperetur, aut alliceretur. Salsis tamen pisciculis, ac acido olere delectabatur: et in autumno iuglandes recentes incisas, superfuso vino ita comedebat; et mustum sic bibebat: ut in de aliquid voluptatis se percipere non dissimularet. Signo quo utebatur erat olor per ramum lauri adscendens et attingens capite nubes. Quod cum depictum fixisset super ianua aedicularum, quas conductas Norinbergae incolebat: addidit elogium horum versuum duorum:

Nubila scandentem lauri de stipite cygnum;
Hesso stemma suum libera Musa dedit.

Erat ingens in eo verecundia, quae etiam senescentem prosecuta, ita ingenium hominis temperabat, ut moderatio illa ad augendam rem ei, ita ut fit, noceret. In adversis, vel quicquid forte accideret, quod molestiam afferret, pronuntiare solebat nomen, patientiae: quo se ad ferenda tristia confirmabat. Nihil minus ferre [correction of the printer; in the print fere] poterat, neque peius oderat: quam obtrectationes, aut criminationes aliorum, quas obortas quocumque loco aut tempore etiam iracunde refutabat et coercebat. Nec ullo non modo cruento; sed ne dentato quidem dicto ludere solebat: neque reperietur inter omnia scripta ipsius ullum; quo laedatur fama, aut nomen proscineatur alterius: nisi quod, nescio quid in Leum indignationis evomuit suae: et quendam poeticantem Theologum aliquanto immansuetius retudit elegia quadam. A Melanchthone etiam aliquando rogatus, ut optimorum versuum pulcherrima opera elaboraret rem deterrimam et turpissimam, et sibi hanc operam daret: miratus primum et requirens, quidnam rei res illa esset: cum audisset Calumniae descriptionens a Philippo expeti: sequidem facere non posse dixit: quin ei gratificaretur, Itaque hunc laborem se esse suscepturum: quamvis argumentum esset alienum a moribus et ingenio suo: qui [reading uncertain: print faded] neque ioso, neque


page 115, image: s131

serio, neque monendi aut praecipiendi etiam causa soleret insectationes aut reprehensiones usurpare. Mendacium neque ipse dicebat; et dicto graviter offendebatur. Insidias calliditatis neque norat, neque cavebat. Itaque iniquissime patiebatur se ludibrio haberi: et fidem atque simplicitatem suam malitiae deridendam exponi indignabatur. Inter iocos hunc libenter exercebat, ut propositum versum aliqua parte sui mutari iuberet: veluti in hoc:

Vitam quae faciunt beatiorem;

quid pro ultimo nomine numerose posset reponi ut quaereret. Versus etiam tum facere, et ad faciendos alios invitare statim, et sine ulla animi cogitationisque adminiculo; neque cura inveniendi, quid diceretur, adhibita. In quo genere proferebantur ab ipso saepe complures versus numeris et verbis ita concinni: ut nihil fieri posse videretur elegantius: sed sensus nullus exprimebatur. Itaque quidam qui sibi arrogarent aliquid facultatis poeticae, decepti interdum fuerunt: cum argumentum quodpiam explicatum esse putarent: et quid rei significaretur; quaererent. Solebat et invertere in convivio voces Teutonicae inprimis linguae: quod erat factu ideo facilius, quia in hac omnia fere sunt primae originis vocabula unius syllabae. Ad hanc usurpationem ita suos familiares assuefecerat; ut ignari negotii arbitrarentur externa lingua eos colloqui. Ita numquam poterat quiescere: et nihil illi, nisi quod et neminem laederet, et ingeniosum esset, placebat. Seria non patiebatur admisceri, et ostentatoribus ingenii in conviviis aut familiaribus congressibus, admodum irascebatur, eorumque ineptias interdum repudiabat asperius. In conuentu Augustano cum apud Episcopum Varmiensem, oratorem regis Polonici, virum doctum et gravem, essent Melanchthon, Camerarius, et Eobanus, aliique plures; intervenit Logus quidam, poetices non penitus hospes: atque versus non paucos, quos adolescens forte olim memoriae mandaverat, in illorum consessu recitavit. Ibi Eobanus, qua erat modestia, diu se continuit. Tandem cum finem poetandi nullum ille faceret, haec in verba, loquacitate intempestiva aut iactabunda offensus, prorupit: Du Tropff/ meinstu daß sonst keiner Verß weiß/ dann du allein: Adside nobis, praebibam [reading uncertain: print faded] tibi hoc vini vitrum. Praesul autem Logum amice appellans, accipe, inquit, et responde; est Eobanus noster. Tantumque abest, ut aegre ille tulerit Eobani reprehensionem, ut etiam sua ipse, qui ad tantos viros tam procax aut loquax fuisset, temeritatem statim agnoverit et accusarit. Amicitia usus et liberalitatem expertus est multorum. Habebat semper eum animo suo carum Dantiscanus ille, Episcopus Varmiensis: et nonnihil etiam fortunae suae commoditatis ad eum transtulit, missis interdum munusculis. Eumque vicissim Eobanus coluit et ornavit scriptis suis. Prosecutus eum est constanti favore Conradus Mut. [reading uncertain: print faded] Ruffus nobili familia


page 116, image: s132

ortus: qui cum offerrentur occasiones amplissimorum honorum, splendori et opulentiae fortunam exilem, et infra mediocritatem positam Gothani collegii praetulit. Erphordiae inter omnes amicos Eobani principem locum tenuit custus lonas, quo cum vixit coniunctissime: una crebro deambulabant; crebro domi confabulabantur; crebro etiam cenitabant. In Eobanico etiam grege non tulit postremas Henricus Vibanus, Georgianae familiae curator. Augustinianae autem Ioannes Langus Theologus, non modo amicum habebat Eobanum; sed doctrinae atque ingenii etiam admiratorem. Cum Petro Mosellano, Petro Suavenio, Georgio Spalatino singularis necessitudinis usus ei intercessit. Habuit et popularem Ioannem Ortum, quem valde dilexit: et perquam festivum et eruditum iuvenem Nosenum Silesium. Christophorus Hacus [reading uncertain: print faded] , qui melicis carminibus faciendis praestabat aequalibus omnibus, et Valencinus Capella, cum Ioanne Groningo et E..ilio [reading uncertain: print faded] , adseclae erant Eobanici, et ad se saepenumero eum abducebant. Sed ex omnibus familiarissime complectebatur Martinum Hanum: et affectione praecipua in prima adolescentia cognitum, constantissime diligebat Petreium Aperbachum Erphordiensem, iuvenem ingenii cultu et eruditione doctrinae excellentem: sed aegrum pedibus, et adversa valetudine perpetuo laborantem. Hunc cum [correction of the printer; in the print eum] per iocum apud suos se regem faceret, ducem ipse solebat appellare; significans proximum locum a se, quasi in gubernatione regni Musici, illi deberi Ioannes quidem Capnio in quadam ad ipsum epistola, alludens ad Hessi nomen [gap: greek text] eum appellaverat, et versum adduxerat Callimachi de Iove: quem hic negat Hessena Deorum sorte esse factum, sed virture et praestantia sua. Ex eo in sodalitiis cum rex Hessus vocitaretur; hoc ioco postea utebatur; ut se regem et alios regni proceres faceret. Augebant hoc sodalitium lustus Maenius, Ioannes Francus, qui Portunus cognominabatur et Megobacchus: Ioachimus Camerarius ad Eobanum a Ioanne Cratone Fuldensi primum adductus, Iacobus Micyllus, Antonius Musa, Valentinus Paeceus [reading uncertain: print faded] , et D. Stibarus, et alii complures, quibus incensis optimarum artium studiis referta erat Erphordiana Academia.

Noribergae cum ageret, praeter Ioachimum Camerarium, habuit complures, a quibus colebatur, et cum quibus hilariter vivere, et apud quos libenter esse consueverat. Ex quibus unus vicinus ipsius Wilhelmus Musicus, adsiduus erat comes Eobani: quotiescumque hoc agebat; ut vel prodeambulando, vel ad sodalitium se conferendo, curis animum relaxaret. Thomae Venatorii consortium eidem erat pergratum. Ex ceteris, qui doctrinae sacrae praeerant, et venerabatur, et diligebat maxime Vincislaum Lincum [reading uncertain: print faded] ; cum propter pietatem et studium veritatis,


page 117, image: s133

tum humanitatem et candorem. Bilibaldo Pirckaimero valetudo obstabat: quo minus crebro ad se invitaret Eobanum. Hieronymus autem Bamgartnerus ex senatorio ordine Eobanum compelctebatur omni cura, deque sua copia eius inopiam, sicubi opus erat, sublevabat. Saepenumero enim res eius plagam accipiebat; vel ab iis, quibus fidem temere habuerat; vel incircumspecte contrahendo cum versutis negotia, vel etiam debitis sese implicando. Apud Ioannem autem Mylium [reading uncertain: print faded] Iurisconsultum saepe conveniebant: deque illius sententia institutum sodalitium fuit, in quo praecipui erant ipse Mylius, Michael Rotingus, Georgius Hopellus, Ioachimus Camerarius. In orbem autem convertebatur acceptio, quae erat potus ad vesperam cum bellariis. Proponere autem Materiam oportebat eum, cuius partes erant, ut acciperet alios, de qua tum quaereretur et disputaretur. De hac ubi verborum satis videbatur factum; tum reliquum tempus iocis et familiaribus collocutionibus, atque interdum ludicris impendebatur. Prodeambulationes ibi etiam erant, cum aliis vicinis locis, tum ad unum in silva Norica fonticulum, ad lapidem unum ferme urbe distantem: qui Eobani versibus non minus perenni aqua manabit; quam Athenis quondam sempiternam in arce olea viriditatem tenere, aut palma in Delo non exarescere potuit.

In obitum denique Eobani (ne et hoc omittamus) tum alii epitaphia carmina scripserunt: tum Iaccbus Micyllus elegantissimum, quo historiolam quandam vitae, fortunaeque et mortis illius pertexuit. Ioachimus autem Camerarius hos versus, quasi ad sepulcrum Eobani apponendos conscripsit.

Hic situs est Hessus, patria tellure receptus,
Quo rediit Domino se revocante soli.
Dum circum huc illucque Vagus fert seque domumque,
Quaerit et Aonio pramia digna choro.
Non nihil ille quidem reperit: sed praemia Musis,
Huius nulla satus digna fuere viri.
Nec potuere dari, neque saecula nostra tulerunt
Tantum, aetas Hessum nosset, ut illa, boni.
Gloria sed venit meritis, post fata superstes,
Inque dies melior fama sepulta redit.
Et tamen ipse suae cognovit nomina laudis,
Audiit et tempus se celebrare suum:
Cepit et ingenii de fructu commoda vivus,
Virtutisque suae crescere vidit opus.
Sed maiora ferunt insignia scilicet anni,
Viventis cedens quos abit ante decus.
Illi etiam eximiae famae praeconia, mundus
Hesso, donec erit, splendidiora ferent,


page 118, image: s134

Hoc satis est. Hessi busto sepelitur in isto
Corpus, in aetheria spiritus arce manet:
Per terras bona fama Volat, speciosaque laudis
Nomina Pieria testificata manu.

[gap: Greek poem]

Annus emortualis hoc disticho Chronologico expressus est:

DVCIte ThespIaDes fLetVS, ELegeIa LVge.
HoC HessVs saXo gLorIa Vestra iaCet.

Ioachimus Camerarius in narratione de Eobano ad V. Cl. Adamum Cratonem Fuldensem, praefixa epistolis illius; Eberus in Calendario, alii.

SIMON GRYNAEUS.

CUm alii doctrina et virtute insignes viri ex Suevia prodierunt: tum hic Grynaeus, princeps suae aetatis Philosophorum ac Philologorum, addo etiam Theologorum: felici satu editus circa oppidum Veringam, in comitatu Hohenzollerensi, parentibus rusticis in iugis montium vicinis Wirtembergico agro tunc agentibus. Natus autem est anno Christi nonagesimo tertio, supra mille quadringentos.

A puero ad litteras adhibitus primum in patrio ludo, deinde in schola portae Hercyniae: ubi condiscipulum inter alios habuit Melanchthonem, praeceptoribus Gerbelio et Simbero, celebribus ea tempestate iuventutis informandae magistris. Fuit inde ab isto condiscipulatu inter ipsum et Melanchthonem sanctissima animorum coniunctio: sicut scholasticae amicitiae studiorum societate contractae, sunt omnium honestissimae, omni un dulcissimae et constantissimae.


page 119, image: s135

E patria Viennam Austriae profectus, in studiis ac litteris tempus omne posuit: pauloque post Philosophiae magister ibi est nuncupatus, et Graecas itidem litteras docere iussus. Deinde cum veritatem et puritatem Euangelii esset amplexus; variis fuit expositus periculis, praesertim Budae, ubi aliquor annis scholae praefuit. Nam ad monachorum accusationes in carcerem est compactus: ex quo tamen nobilitatis Ungaricae intercessiones eum tandem liberarunt. E Pannonia igitur VVittembergam concessit: ibique multa cum Luthero et Melanchthone super religionis negotio aliisque rebus contulit. In patriam reversus a Ludovico Palatino Electore, Haidelbergam ad docendas Graecas litteras evocatur, anno vicesimo tertio supra mille quingentos. Ibi dum agit: Spirae [note: 1529. ] conventus imperii religionis causa habetur. Eo cum Grynaeus, salutaturus amicos, et inprimis Melanchthonem, excurrisset: accidit illud, quod aliis fictum, aliis etiam nugatorium videtur. Quod cum alibi [note: In Vita Melanchthonis. Vide et secundum tomum operum eius. ] a nobis narrandum [correction of the printer; in the print narratum] sit; breviter hic saltem attingemus. Erat Grynaeo cum Fabro Constantiensi consuetudo nonnulla. Eum cum audisset pro contione pertinacius quaedam propugnantem, accedit, colloquium amicum petens. Faber humanissime respondet: iubetque postridie ad se redire. Verum interea efficit, ut a magistratu ad vincula quaeratur. Hic supervenit in hospitium, ubi coniunctim agebant, vir quispiam senex et gravis, qui Melanchthoni cuocato, periculum Grynaeo imminere indicat. Melanchthon ilico ei abitum, ut paret, suadet: et cum dicto ad Rhenum deducit. Vix digressis illis adfuere, qui comprehenderent, sed serius. Investigatum de illo fuit praemonitore: sed nihil dum certi repertum. Haidelberga anno vicesimo nono, ab Oecolampadio magistratus iussu scituque Basileam invitatur ad docendum: quam vocationem amplexus, Oecolampadii potissimum causa, publice privatimque auctores optimae notae quosque enarravit. Fuit eaem in schola et sacrarum litterarum ei commendata interpretatio: de quibus epili. Pauli ad Rom. sibi delegit, quam tanta cum perspicuitate explicuit, verumque in ea Apostoli sensum tanto cum acumine eruit, ut in omnium esset ore. Quapropter anno trigesimoquarto a principe Wirtembergico Hulderico cum aliis Tubingam vocatus est; ut et scholam et Ecclesiam eius loci reformaret: sed biennio post Basileam reversus, Erasmo aegrotanti ac morienti ad extremum usque halitum adfuit. Anno quadragesimo supra mille quingentos, Melanchthoni, Capitoni, Bucero, Caluino, aliisque, ad sollenne colloquium Wormatiense proficiscentibus, adiunctus fuit.

Sequenti anno, saevitia pestilentiae continua annis pene tribus vastante regiones ad Rhenum et Hercyniam ea correptus ex hac vita migravit, cal. August. annos natus quadraginta octo:


page 120, image: s136

quo tempore Carolus Caesar instructa classe in Africam traicere contendebat. Sepultus postridie est in aede summa, iuxta latus Oecolampadii, et Iacobi Meieri, consulis Basiliensis, cum eiusmodi ad parietem epigraphe:

Sancto Servatori.

D. SIMONI GRYNAEO, ALMAE HUIUS ACADEMIAE RECTORI, ET LAUDE ET MEMORIA SEMPITERNA, OB LINGUARUM LATINAE, GRAECAE, ET HEBRAICAE PERITIAM, OMNISQUE PHILOSOPHIAE AD MIRACULUM USQUE COGNITIONEM, OB THEOLOGIAE VERAE SCIENTIAM ET USUM, DIGNO, MONUMENTUM HOC DICATUM EST M. D. XXXXII. OB. CAL. AUG. M. D. XLI. AETAT. XLVIII.

So Ehr/ Gut/ Kunst/ hülffen in Noht/
Wer keinr von diesen dreyen todt.

Fuit vir in tribus linguis et universa Philosophia solide citra supercilium eruditus; nec minus in Theologicis exercitatus: ut verbo dicam, verae pietatis et virtutis priscae exemplum fere sine exemplo: homo ad promovenda bonarum artium ac pietatis studia natus: multisque tam Latinis quam Graecis auctoribus suo nitori egregie restitutis, memoriam meritus sempiternam. Saepe eius consilio et iudicio typographi in imprimendis libris, tamquam Apollinis illius Grynaei oraculo, usi sunt: uti testantur praefationes et epistolae auctoribus omnis generis praefixae. Transtulit de Graecis Agesilai vitam in parallelis Plutarchi: Eiusdem librum, sit ne rationis aliqua in bestus vis: Aristotelis Elenchorum libros duos, eiusdem de virtutibus libellum; item de mundo ad Alexandrum cum commentariis. Scripsit annotationes in octo libros Topicorum Aristotelis; vertit et homil. Chrysostomi in priorem ad Corinthios. Praefationes editae et ab ipso scriptae sunt, in Iulium Pollucem, in Absyrtum, et reliquos auctores Graecos Hippiatros: in Lexicon Graecolatinum: in Plutarchi vitas cum emendationibus et declarationibus: in Euclidis Geometr. elementa Graeca: in Ptolemaei magnae constructionis libros Graecos: in Iustinum: in scriptores novi orbis: in opera Platonis a se emendata, quae a Marsilio Ficino versa: in orationem Hugonis Latimeri, de regni statu per Euangelium in Anglia reformando. Scripsit et de vita ac obitu Oecolampadit: et somnium ad Iacobum Sturmium, carmine Heroico. Sunt penes heredes nondum excusa commentaria in epistolam ad Romanos; de cena Domini liber, opus epistolarum, alia. H. Pantol.l.3.prosopograph. Nic. Reusnerus in iconibus, Gesnerus.



page 121, image: s137

ALARDUS AMSTELREDAMUS.

ALardus ab illustri Batavorum emporio Amstelredamo, in quo honesto loco natus, cognomentum induit. Coloniae Ubiorum, ac post Lovanii, operam humanioribus litteris felici successu dedit. Audivit in Theologicis Ruardum Tapperum, et Iacobum Latomum, primi nominis tum professores.

Itaque cum praeclaram sibi eruditionem assiduo studio comparasset; inter publicos Lovanii professores receptus fuit. Idque iure. Graecarum enim et Latinarum litterarum fuit peritissimus; artium dicendi singularis aestimator; carmen itidem Musis et Apolline multo feliciter scripsit.

Omnia Rodolphi Agricolae opera emendavit; scholiis eruditis illustravit; et evulganda typis curavit. De inventione Dialectica epitomen ipse scripsit: formavit Eccesiasten iuxta locos omnes Rodolphi: utque oves lupum fugere, pastores arcere discant, haereticum vivis coloribus depinxit.

Idem similia sacra congessit: Similitudines eiusdem selecta tum ex Bibliis sacris, tum ex veterum orthodoxorum commentariis, tribus tomis concinnatae in 8. Venetiis habentur. Hippocratis Coi epistolam ad Damagetam paraphrastice convertit in Latinum sermonem, adiuncto etiam textu Graeco; Matthaei Philade phiensis apud Ephesum Metropolitani precationes, compendiariam inprimis viam ad resipiscentiam praestruentes, et ad sumptionem Domini corporis non parum conducentes, Latinitate donavit. Scholia eius in Marbodaei de gemmis librum, una cum Georgii Pictorii scholiis, excusa habentur.

Martino Dorpio contubernalis, amicitia eruditorum hominum, in his Desiderii Erasmi, Ludovici Vivis, Francisci Craneveldi, Petri Aegidii. et aliorum aequalium floruit.

Moritur pius hic vir et eruditus Lovanii anno salutis 1141. legata testamenti tabulis bibliotheca patrii soli pupillis. Saepe inter suos impendentia patriae mala deflevit, cum belli intestini causas in religionis dissidio inclusas videret. Optime de Repub. litteraria certe vel eo nomine meritus est; quod Agricolae, alias famae negligentis, scripta integra, quantum licuit, emendataque edi curavit; quae quidem, de magni Viri iudicio, omnibus vere studiosis sunt.

Nocturna versanda manu, versanda diurna. Miraeus in elogiis Belgic. et part. 2. Icon.



page 122, image: s138

HADRIANUS BARLANDUS.

NAtus est Hadrianus Barlandus circa annum, opinor 1482 ante diem 4. Cal. Octob. Barlandiae, insigni Zelandiae pago: ut de se ipse Annotationib adselectas C. Plinii epistolas testatur. Annos natus undecim (ut idem Epistola ad Io. Borsalum, quam de sua vita reliquit, scribit) a patre Gandavum ablegatus, quadriennium ibi dedit operam Petro Scoto, viro doctis. Qui ubi Barlandum incredibili litterarum studio praeter ceteros flagrare animadvertisset: coepit ea diligentia instituere, ut nullum boni prae ceptoris officium praetermiserit. Hic natum Gandui, et sacro tinctum lavacro vidit Carolum Philippi filium, qui ex Duce Brabantiae post Caesar Aug. Quinti cognomento, creatus est: ut ipse refert annalium Brabantiae cap. 164. qui annus erat reparatae salutis quingentesimus supra millesimum. In huius viri aedibus ac schola, maximo cum fructu exactis quatuor annis, parentis iussu Lovanium concessit, in quo percelebri Gymnasio mutata studiorum ratione, Philosophiae alterum tantum impendit temporis: ubi et Philippum Austrium urbem ingredientem, dum in Hispaniam cogitabat, spectavit, urbis Senatu, et orantissimo Gymnasii Rectore, toto denique Clero, an. CIC. IC. V. obviam procedente; ut in iisdem Chronicis cap. 166. legas Aetatis iam vicesimum ingressus, acceptis laudandarum artium insignibus, ad ea demum studia, quae intermiserat, revertit. Porro his iam lucubrando revocatis, ex amicorum consilio ad docendum se comtulit. In quo munere Academiae perpetuus Rhetor, ita se gessit, ut libenter auditus, e quottidianis eius enarrationibus se plerique profecisse faterentur. Utque ad posteros etiam maneret utilitas, animum ad scribendum appulit, et scholia, scholis, enarrandisque scriptoribus utilia, reliquit Iuvenis vertit e Graeco, Aesopi Phrygis Apologos, una cum Guil. Hermano Goudano: et e Chiliaste Adagiorum Epitomen concinnavit, et dialogos casti sermonis conscripsit. Hos vero auctores explanavit.

Proverbia Bucolicorum Virgilii et Menandri carmina scholiis ornavit. In quatuor priores AEneidos libros antiqui scriptoris annotationes e membranis evulgavit. Terentium argumentis et commentario explicavit. Ciceronis quoque primam Catilinariam et Philippicam nonam. Rhetoricas quoque praeceptiones edidit, et de amplificandi ex topicis ratione. Post aetate provectior ex stylo formato, tersa Latinae linguae dictione Historiae scribendae cupidus, praesertim Patriae: (quod quomodocumque, ut ait Plinius, scripta ea sit, delectet ipsa ad rerum notitiam provocante natura) illustrium virorum vitas conscripsit: auspicatus a litteratis urbis Romae Imperatoribus. Dein res gestas comitum Hollandiae litteris mandavit: addito et Ultraiectentium Episcoporum cataloge. Post et Brabantiae Ducum chronica


page 123, image: s139

disertius saepiusque aucta dedit: adiecta et Chronologia a Christo nato usque ad annum sui saeculi CIC. IC. XXXII. In quorum Principum egregiis facinorib. [abbr.: facinoribus] commemorandis, fideique servandae tam anxie studuit, ut Patriae linguae historicis minime contentus multas et varias etiam Bibliothecas, ubi de his exstaret aliquid, adierit. Brabantinorum vero Annalibus inseruit copiosius, Suetonii exemplo descriptas vitas Caroli Bargundi, qui bellator et audax dictus, ad Nantium Lotharingiae urbem cum suis confossus interiit: et alterius Caroli, V. cognomento, qui longe illo armis felicior Saxonum Ducem ad Albim, et Gallorum Regem Franciscum ad Ticinum cepit. Scripsit et de Venetorum Ducib. [abbr.: Ducibus] post Ant. Sabellicum: cuius lectione impensius delectatus, aemulum se praebuit. Iocorum item saliumque libros tres a se collectos relaxandi studio fessis animis, Notis explicavit. Denique Christiani hominis institutione Aphorismis tradidit. Floruit autem, ad annum opinor secundum et quadragesimum usque obiitque Lovanii Grudiorum, Martini Dorpii, Doctoris Theologi, et aequalium eruditorum hominum amicitia clarus, vir de humanitatis studiis, ut illa tempora ferebant, bene meritus. Ex scriptis Barlandi et Miraei elogiis.

NICOLAUS CLENARDUS.

NIcolaus Clerardus Distemii in Brabantia natus est: et studio linguarum a teneris flagravit: in quo, praeceptore inprimis Iacobo Latomo, tantum profecit: ut non Lovanii modo, sed apud exteros etiam eruditas linguas magna cum sui admiratione propagarit. Nam dum Graecas Hebraeasque litteras Lovanii docet: incessit ipsum cupido discendae etiam linguae Arabicae: q [abbr.: quod] in Iudaeorum commentariis animadvertisset: affinem ipsam Hebraicae esse, et alteram alterius iuvari praesidio. Nactus itaque Psalterium Nebiense, quinque descriptum idiomatib [abbr.: idiomatibus] Latino, Graeco, Hebraeo, Chaldaico, et Arabico, cepit suo Marte litteras utcumque dignoscere, atque inde Lexicon etiam rude concinnare. In eo dum est: Lovanium venit Fernandus Colon, quaesiturus hominem: cuius consilio moderaretur bibliothecam, quam adornabat Hispali. Cum eo itaque iter ingressus circa an. 1532 Lutetiae Guil. Budaeo, Graecarum lit. [abbr.: litterarum] tum coryphaeo, innotuit: inde in Hispan. [abbr.: Hispaniam] progressus, Salmanticae aliquandiu substitit. Ibi repertis, quos unice expetiverat, libris Arabicis cum apicib. [abbr.: apicibus] sine ullius praeceptoris opera, spatio sex mensium tantum profecit: ut non dubitarit easdem litteras publice profiteri. Interim allaborante epo [abbr.: episcopo] Cordubensi, liberatus fuit a pactis Colonicis: et in iuventutis gratiam litteras Graecas docuit, tanto auditorio: quantum eo usque in Hispania non fuerat visum. Sed cum vix duodecimus ageretur ei in noua professione dies: Regis Lusitaniae litteris evocatur, ad fratrem Regis Henricum instituendum. Cum hoc versatus est annos quinque, Arabicis interim sepositis. Tam gratus fuit Regi adventus Clenardi,


page 124, image: s140

ut ei gratulatorium munus dari iusserit quinquaginta ducatos. Vixit itaque Eborae, ubi aula tum fuit, iucunde cum amicis doctis, inter quos Resendius poeta, et singulis diebus unam horam regis fratri Henrico, impendit.

Anno quarto, a suo in aulam adventum cum principe suo Henrico Archiepiscopo Braccaracensi, Braccaram profectus est. Hic cum Conimbrica transiret, ubi Rex Lusitaniae novam tum moliebatur Academiam, audiit profitentem Vincentium Fabricium: qui Homerum ita enarravit, ut non et Graeca verteret Latine, sed, quasi ageret in ipsis Athenis, Graeca Graece exponeret: quod antea nusquam viderat: nec segnius discipuli praeceptorem imitati ferme in totum usi sunt sermone Graecanico.

Bracoarae deinde cum Princeps Gymnasium condidisset capessendis litteris Latinis: animi causa aliquandiu Latine docuit et ipse Clenardus; donec adveniret Salmantica Ioannes Vasaeus, eo ad docendas litteras evocatus.

Postea studio plene cognoscendae linguae Arabicae, commeatu accepto, in Africam Tingitanam, hodie Fesae regnum post Pascha Anno 1540. traiecit, nec sine praesentissimo vitae discrimine. Etsi enim ex Europa in Africam ab oppido Gibraltar [correction of the transcriber; in the print Gribalaltar] traiectus est angustus, trium forte aut quatuor horarum: tamen angustum illud strictumque fretum Clenardus tanto cum metu est expertus: ut optime sine commentariis intelligeret illud Virgilii.

Praesentemque viris intentant omnia mortem.

Fesam tandem, Africae urbem vastissimam delatus; regem Arabice salutavit, et cum eo promiscue sermonem miscuit, exposita causa profectionis, nempe studio discendae linguae Arabicae, et librorum coemendorum.

Desedit Fesae menses quindecim, nullo ferme fructu: adeo Christianis illi Mahometistae suos invidebant codices. Et quod mali omnis caput fuit: expertus est Clenardus ibi summam Christiani cuiusdam perfidiam: qui apud regem Fesae perfecit: ne Clenardum quisquam doceret: ne libros consequeretur: ut praeceptorem Arabicum, quem compararat, amitteret: ipsumque tantum non in capitis periculum vocaret.

Cum igitur tot insidiis se peti sentiret, ex Africa in Europam transmittens; hospitio a N. Mendoza Marchione Mandechari, prorege Granatensi, exceptus est: mortuusque paulo post Illiberi, quae hodie Granata, circa annum, ut opinio est, 1542. Conditus est ibidem in sacello loci editioris: ubi postea urbi defendendae arx est excitata.


page 125, image: s141

Fuit linguarum studiosissimus, adeoque, ut ipse de se, [gap: Greek word] : ut sacra biblia in eam linguam transferens, gentem Mahometana inquinatam perfidia Christo transscriberet: eiusque linguae professionem ceteris in Academia Lovaniensi adiungeret. Praeter Latinam Graecam, et Hebraeam (quae in omnibus pene Academiis regnant) Arabicam quoque Grammaticam conscripsit: exstatque manuscripta in Hispania apud I. Perusium Valentinum, hominem doctissimum. Exstant et Epistolarum eius libri duo, in quibus lepida est rerum varietas et orationis puritas. Scripsit et methodum docendi puero analphabetos Latine, praesertim intra privatos parietes.

Fuit amans vitae solitariae, et fugitans multitudinis, ut alicubi scribat, malle se frustum panis edere apud librum Arabricum: quam versari in hominum strepitu. Itaque in Hispania cum ageret, piguit eum diutius alienam adire mensam: quod plurimum ipsi periret de studiis, dum sublata mensa, prolixius fabularentur, non de iis semper rebus, quae ad eius stomachum: nec tantum declararent, ut privata intra parietes lectio. Coemit igitur sibi mancipia Aethipes: quorum ibi magna copia: et patrem familias agere cepit In omni vita apertus, nec villis usus ambagibus: iniquior toti agmini, ut ipse vocat, causificorum [note: In epistolit saepius ita appellat. ] aitque didicisse se atagium, quod non noverit adagiosus Erasmus: Opes perdunt Christiant litigando: Iudaei conviviis festorum: Mauri celebrandis nuptiis. Fidus in amicos, adeo ut reprehensus fuerit quandoque, sic opem amicis tulisse: ut tamen ne illi ipsi benefactorem suum scirent. Salibus usus saepe ingeniosis et festivis, alicubi narrat, Fesae discipulum sibi factum in Graecis hominem, iam nonaginta annos ferme natum: esseque puerum bonae spei, alludens ad proverbium [gap: greek text] . IN epistola quadam monachi definitionem tradit huiusindi: monachus est hypocriseos domicilium: alibi scribit se Fesae fuisse annum totum servum servorum Dei, h. e. ut in Italia, summum Pontificem: alibi, inter arentes Arabes aridum se factum dicit.

Antelucana studia sic amavit: ut maluerit hora prima lumen poscere: quam lucubrare vesperi. Quare non fuit ei mos: ut post vespertinum cibum, librum vel saltem inspiceret: etiam si ante octavam rediret ad cubiculum: protinus se ad nidum contulit. Cum autem ab ineunte aetate linguarum fuerit studiosissimus: de orationis genere non admodum fuit sollicitus. Pura tamen eius est dictio: licet extemporanea: unde apparet quam diserte scribere potuisset: nisi peregrinarum linguarum, in quibus fuit [correction of the printer; in the print fuerit] [gap: greek text] , praesertim Arabicae, Mania laborasset. Hinc quadam ad Vasaeum epistola: Licet mihi numquam eloquentiae studium displicuerit; numquam tamen


page 126, image: s142

imperare mihi potui, ut vel iustum tempus operamque in stylo formando ponerem: aut qui quid id esset, quod scriberem, ad limam revocarem. Qua de re serio doleo: cum enim rem propius adspicio, longe satius fuerat, cum amicis pressius agere et brevius, aliqua adhibita vel arte vel diligentia, quam multarum horarum dispendio prolixiores quidem effundere litteras; sed quibus conscribendis id modo consecutus sis: ut male et tumultuarie garrire possis, prudenter atque diserte dicere non possis. Oro te, mi Vasaee, ut exemplo meo doctus, iuvenis discas evitare, quod seni mihi iam evitare non licet. Non quin dictionem tuam, et sententiarum elegantiam semper plurimum commendem, sed, mihi crede, si animum inducere queas, ne minimam quidem chartam exarare, quam non, serio recognoscas, futurum est, ut mihi aliquando de consilio dato magnas sis habiturus gratias. Ego si hoc in stadio versarer, in quo multa cum laude iamdiu versaris, nihil omnino conscriberem, ne de levissima quidem re cuius non reliquum apud me remaneret exemplar: id quod tibi, cum ministrum habeas, non admodum fuerit difficile. Haec ibi Clenardus.

Valetudine, ut ex peregrinationibus longissimis, quas terra marique suscepit, facile colligere est: fuit satis firma, nisi quod saepius dentium dolor eum invasit: adeo ut noctes insomnes duxerit. Obiit, ut diximus Granatae, discipulo relicto Ioanne Latino Aethiope (quod prodigii simile sit) Rhetore Illiberitano: cuius exstat poema panegyricum de victoria navali Ioannis Austriaci ad Echinadas Insulas. Ex Clenardi epistolis, et A. Miraei elogiis.

NICOLAUS COPERNICUS.

ABsolutae hic subtilitatis mathematicus natus est anno Christi septuagesimo tertio supra mille quadringentos, die decimo nono Februarii, Torunii in Borussia. Cum in Italia animum optimarum disciplinarum atque artium doctrina instruxisset, otium tandem nactus, correctionem calculi Astronomici divino ingenio aggressus, incredibili diligentia perfecit, cum omnium, qui in iis studiis versantur, admiratione. Vixerat cum Dominico Maria Bononiensi, cuius rationes plane cognoverat, et observationes adiuverat. Suas autem exquisitiones mediocres non nimias esse voluit. Itaque consulto non intertia aut taedio defatigationis, eas comminutiones vitavit, quas nonnulli etiam affectarunt: et sunt, qui exigant. Videas quosdam in his omnem curam ponere, ut plane scrupulose loca siderum scrutentur.


page 127, image: s143

Qui dum secundariis et tertianis, quartanis quintanis minutiis inhiaut; integras interim partes praetereunt, neque respiciunt, et in momentis [gap: greek text] saepe horis, non etiam numquam diebus totis aberrant. Hoc nimirum est, quod in fabulis Aesopicis fit ab eo, qui iussus bovem amissam reducere, dum aviculis quibusdam captandis studet: neque his potitur, et bove etiam ipsa privatur.

Scribit Rheticus, se cum Copernico de illa exquisitione quandoque contulisse, et quia in penetralia quasi siderum pervenire cupiisset, expostulasse. Copernicum ipsius [gap: greek text] honesta cupiditate delectatum, molli eum brachio obiurgasse: et hortari solitum ut manum etiam de tabula tollere disceret. Ego, inquit Copernicus, si ad sextantes, quae sunt scrupula decem, veritatem adducere potero: non minus exsultabo animo, quam ratione normae reperta Pythagoram accepimus. Difficultatis autem eius tum alias, tum potissimum tres esse causas.

Harum Primam esse aiebat, quod animadverteret, plerasque observationes veterum sinceras non esse: sed accommodatas ad eam doctrinam motuum, quam sibi unusquisque peculiariter constituisset. Itaque opus esse attentione, et industria singulari, ut quibus aut nihil, aut parum admodum opinio observatoris addidisset, detraxissetve: ea a corruptis secernerentur.

Secundam causam esse dicebat, siderum inerrantium loca, a veteribus non ulterius quam ad sextantes partium exquisita.

Et secundum haec tamen praecipue errantium positus capi oportere, pauca excipiebat, in quibus declinatio sideris ab aequinoctiali annotata rem adiuvaret, quod de hac locus ipse sideris certius constitui iam posset.

Tertiam causam hanc memorabat: non habere nos tales auctores, quales Ptolaemeus habuisset, post Babylonios et Chaldaeos, illa lumina artis Hipparchum Timocharem, Menelaum, et ceteros: quorum et nos observationibus ac praeceptis niti, ac confidere possemus.

Se quidem malle in iis adquiescere, quorum veritatem profiteri possit: Quam in ambiguorum dubia subtilitate ostentare ingenii acrimoniam.

Haud quidem longius certe vel etiam propius omnino abfuturas suas indicationes sextante aut quadrante partis unius a vero: cuius defectus tantum abesse, ut se paeniteat, ut magnopere laetetur hucusque longo tempore, ingenti labore, maxima contentione, studio et industria singulari


page 128, image: s144

procedere potuisse. Rheticum inprimis hortabatur, ut stellarum inerrantium observationi operam daret: illarum potissimum quae in signifero apparent, quod cum his errantium congressus notari possent.

Opus revolutionum, ab ipso adornatum, edidit discipulus eius Rheticus excusum Norinbergae, eo quo auctor obiit anno. Inter vivos autem esse desiit Copernicus anno Christi quadragesimo tertio, aetate iam septuagenarius.

De hypothesibus Copernici, nempe de terrae motu, solisque in mundi centro quiescentis [gap: greek text] respondet Gemma Phrysius, non illa statui, tamquam necessario ita se habeant, neque aliter constitui possint: sed ut assumptis illis habeant artifices certam rationem motuum, correspondentem in caelo conspicuis stellarum locis, tam pro tempore futuro vel elapso, quam pro praesenti.

Hypotheses Ptolemaei quoque etsi prima facie sint plausibiliores, quam Copernici; non pauca tamen absurde committere; neque tam evidentes habere [gap: greek text] causas, ut illae Copernici.

Quin si quispiam velit, posse illos motus terrae, quos praeter duos primos ponit, ad caelum referre, ac uti iisdem canonibus calculorum. Nec vero Copernicus fecit hoc primus. Exstat adhuc liber Archimedis de numeratione arenae in quo narrat Aristarchum Samium hoc paradoxum tradidisse: solem stare immotum, et terram circumferri circa solem.

In opere etiam illo Revolutionum demonstrat Copernicus (quod et Reinoldus et Stadius fecerunt) solis absida terris esse propiorem, quam Ptolemaei [correction of the printer; in the print Ptolomaei] qui sub Adriano floruit, aetate, duodecim partibus, hoc est, uno ac triginta terrae semidiametris; vel, ut nos Germani metimur, viginti sex millibus, sexcentis, et sexaginta milliaribus. Id quidam, inter quos Melanchthon, ad corporum caelestium terrestriumque tabescentem naturam referendum putarunt: declinari illa nempe, ut sublunaria commodius solis calore foveantur: alii interpretati sunt, signum id esse; mundum brevi igne conflagraturum. Sed Iulius Caesar Scaliger vel scripturam spongiis, vel auctores ipsos scuticis castigandos iudicat. Alii instrumentorum diversitati adscribunt. Verum de his artifices. Pro Copernico exstat hoc distichon.

Quid tum? si mihi terra movetur, solque quiescit,
Ac caelum: constat calculus inde mihi.

Rheticus in praefatione Ephemerid. anni 1551. ad lectorem: Gemma Phrysius epistola ad I. Stadium.



page 129, image: s145

HIERONYMUS GEMUSAEUS.

MUlhusii, oppido superioris Alsatiae, Helvetiis confoederato, honestis parentibus Gemusaeus hic editus anno quinto supra millequengentos, cum ingenio esset bono, et a studiis minime abhorrente, de parentum voluntate a puero litteris operam dedit. In triviali ludo rudimentis primis feliciter perceptis, ad publicas se scholas, et in his primo ad Basileensem contulit.

Urgebant ibi tum operas scholasti cas, et litteras magis magisque succrescentes plantabant ac fovebant tum alii doctissimi viri, tum Henricus ille Glareanus. Hoc Gemusaeus ductore et doctore usus, singulari cum diligentia ad doctrinam eruditam et linguarum cognitionem Graecae et Latinae, incubuit: et inter aequales primas facile obtinuit. Studium igitur adolescentis ut aleret et inflammaret Magister, discipulis reliquis eum praefecit; et suum interdum in docendo locum domi obire iussit. Ita enim fit, ut qui alios quacumque in arte informant, se ipsos illi doceant et confirment.

Anno deinde Christi vigesimo quinto, ipsius Gemusaei vigesimo, Decano artium Glareano, die 10. Februarii Philosophiae Magister sive Doctor publice ibidem est renuntiatus. Artium igitur et linguarum cognitione cum instructus egregie esset; in Galliam, maioris ingenii cultus, et persequendi curriculi Philosophici causa profectus est. In quo tanto cum successu versatus est; ut subtilissimorum in Philosophorum numerum merito suo admitteretur. Ipsum enim Aristotelem et Platonem, Graecae doctrinae principes, quod tunc temporis rarum erat, ita euoluit; ut familiariter sibi prorsus cognitos haberet: et res naturae reconditas non sine ingenii et acuminis lande perspicue aliis explicaret.

Cum studio Physiologico coniunxit alterum huic affine, Medicinae nimirum: inque eo ita elaboravit, ut Doctoratus quae vocant insignia, doctrinae non proletariae testimonium, Taurini anno trigesimo tertio supra sesquimillesimum, non tam a se expetita, quam a Professoribus oblata retulerit.

Quamobrem ab eruditionis multiplicis egregia supellectile instructus, Basileam rediit: ibique ei Philosophiae naturalis publice docendae prouincia fuit demandata Paulo post Andreae Cratandri typographi filiam uxorem duxit: utque ex soceri officina auctores optimi optime excusi prodirent, diligenter curavit.


page 130, image: s146

Philosophiam autem non ex lacunis Latinis neque ex triobolaribus compendiorum libellis, ut ipse vocabat, sed ex ipsis fontibus atque Graecis auctoribus petendam existimabat. Itaque ipsius Aristotelis libros Physicos publica in [gap: greek text] enarravit: atque cum discentum admiratione docuit. Usque adeo nimirum verum est illud in vulgus notum:

Dulcius ex ipso fonte bibuntur aquae.

Quamquam autem ipse in omni genere litterarum nulli esset secundus: tamen aetatis anno trigesimo quinto, Hebraicam etiam linguam, praeceptore Sebastiano Manstero, addidicit: et caelestium quoque litterarum studio impensius incumbere cepit: eo fine, ut fundamentis fidei nostrae ex ipsis fontibus exacte cognitis, et cum adversariis aequo Marte congredi, et Euangelii doctrinam propagare scribendo posset.

Tanta [gap: greek text] cum pergeret, sub autumnum anno Christi quadragesimo tertio, in Italiam ad principem evocatus, in viam se dedit: sed ob caeli intemperiem reverti domum morbo contracto coactus est: ad quem accedente febri ardente, die Ianuarii undetrigesimo, anno Christi quadragesimo quinto, magno cum luctu bonorum, praematura morte, anno aetatis quippe undequadragesimo, exstinctus est, relictis filiis duobus Polycarpo et Hieronymo.

Transtulit epitomen septendecim librorum Geographiae Strabonis, incerto auctore Graece scriptam. Scripsit praeterea praesationes doctissimas et prolixas in Graeca Cl. Galeni opera, et in Almagestum Ptolemaei Latinum, et in alios quosdam libros. Aristotelis [correction of the transcriber; in the print Arstotelis] etiam opera recognovit: et eorum quaedam de Graeco in Latinum sermonem transfudit: censuram de Aristotelis dogmatibus adiecit: Analytica posteriora commentariis illustravit: plura huius generis ingenii ac doctrinae monumenta relicturus, nisi mors invidisset. Epigraphe monumenti eius Basileae legitur eiusmodi:

D. HIERONYMI GEMUSAEI

MED. ET PHILOS.

ET POLYCARPI FILII [correction of the printer; in the print FILI]

TYPOGRAPHI:

QUORUM ILLE XXIX. IAN. AET XIL. SAL.

M. D. XLV. HIC VERO III. MART.

AET. XXXIV. SAL. M. D. LXXII.

PIE DECESSIT.

Filius et Pater heic terra clauduntur eadem;
Heic Dominique tubam, gaudia summa, petunt.
Naturas rerum pater et medicamina novit:
Cognovit Pallas quicquid amare potest.


page 131, image: s147

Ast alter libros pulcris committere chartis
Adsuetus: studiis magnus uterque fuit.
Credidit exanimo semper solam esse salutem;
Spemque suam Christum, iustitiamque meram.
Unde utrumque DEUS magno dignitatus honore,
Utrumque ad superi transtulit astra pii.

Henricus Pantal. lib. 31 Prosopographiae: et monumenta Basiliensium.

IOANNES SCHONERUS.

CArolostadii, Franciae orientalis oppido, hic anno septuagesimo septimo, supra mille quadringentos, die decima sexta Ianuarii, minutis septem ante undecimam horam noctis, in hanc lucem editus: a tenera statim aetare litteris imbutus est. E patria ad publicas scholas uberioris ingenii cultus causa missus cum omnibus artibus, quae ad humanitatem pertinent, tum inprimis non obscuro naturae ductu Mathematicis disciplinis fuit deditus. Deinde ad eam, quae est Ptolemaeo pars Astronomiae, praevidens futura, et occulta aperiens de caeli quadam inspecta facie, quae nunc Astrologia proprie vocatur, sese contulit.

In his igitur disciplinis tantum adsidua indefessaque diligentia profecit: ut et publice Mathemata doceret, et Astrologus aeque atque Astronomus excellens haberetur. Non est abhorrens a vero, Melanchthonis ipsum scientiarum eiusmodi commendatione, plurimum inflammatum ad eaque capessendum studium fuisse.

Norinbergam, ubi de Senatus amplissimi consilio ac voluntate, Melanchthonerem dirigente, Gymnasium apertum erat, anno vicesimo sexto, supra sesquimillesimum, invitatus, una cum Eobano, Camerario, et Michaele Rotingo, suo ipse loco rempubl. litterariam fideliter ac feliciter iuvit: et studia Mathematum opera industriaque sua plurimum auxit atque illustravit.

Correxit et locupletavit tabulas Astronomicas: quas vulgo, quia omni difficultate et obscuritate carent, resolutas vocant. Ex quibus tum erraticorum, tum etiam fixorum siderum motus, tam ad praeterita, quam futura, quantumvis etiam longa saecula facilime calculari possunt. In publicum quoque edidit Opus genethliacum antecessoris sui Regiomontani, multis modis auctum et locupletatum. Nam in eo ipse multa, non modo ab aliis tradita, sed et a se longo observata usu, in unum corpus digesta explicavit planissime, et tamquam dissipatas aedificii partes exstruxit ingeniosissime. Praemittuntur tabulis documenta


page 132, image: s148

generalia ex regulis Arithmeticis de minutiis Physicalibus, pro usu earundem necessaria. Exstant eiusdem globus Astronomice, et libellus cum ipso instrumento excusus. Opera eius universa Norinbergae excusa sunt, in unum volumen congesta anno quinquagesimo primo: quorum Elenchum exhibent Bibliothecae, quo lectorem avidum remittimus.

Praeclare itaque de re litteraria universa meritus, in vivis esse desiit Norinbergae anno Christi quadragesimo seprimo, die decimo sexto Ianuarii, exacte septuagenarius.

Philippus Melanchthon, quo fuit erga vererem amicum animo et in disciplinas praesertim Mathematicas studio, hoc defunctum Epitaphio ornavit:

Astrorum motus, et fata regentia mundum
Qui norunt, multos Francica terra tulit.
Hesperus at quanto, quam cetera sidera, fulget
Splendidior, vultus sole tegente suos:
Tantum prae reliquis caput extulit unus et alter:
Saecula vix maius prisca tulere decus.
Regius alter erat, cui mons cognominis usum,
Et natale solum, primaque tecta dedit;
Qui procul Ausonia decessit in urbe IOANNES,
Artis ibi specimen cum daret ipse suae.
Alter ab hoc vixit Schonerus, laudibus artis
Non tamen inferior, quam fuit ille, suae.
Nostra quoque his ducibus peragrarunt lumina caelum,
Barbarico fuerant quae Vitiata luto.
Utque fere exstinctam reuocavit uterque Mathesin:
Sic tantum peperit laudis uterque sibi:
Terra tibi quantum Baeotica fortis Orion,
Et Libyce Atlanti debuit ora suo.
Hoc igitur busto Schoneri membra quiescunt:
Ipsa adiit mens quos viderat ante polos.

Ioachimus Camerarius in vita Melanchthonis: Gesnerus in bibliotheca: Reusnerus in Iconibus.

BEATUS RHENANUS.

BEato Rhenano, oppidum Rhenacum, unde pater Selestadium advenerat, cognomentum dedit. Id oppidum, supra Argentoratum ad quatuor milliaria, Rheno alluitur; ab eodemque ex parte maiore alluvionibus ave diminutum lenibus,


page 133, image: s149

aut subitis absumptum est: quae causa nonnullis inde migrandi fuit. Ex hoc loco quoniam pater advena Selestadii erat; Antonius Rhenanus est cognominatus. Aliquoties ex Beato filio auditum est: saepe se paenituisse; quod adventitium nomen retinuerit; avitum non usurparit. Nam maiores eius Bildii antiquitus appellabantur.

Fuit Antoni pater, diligens suarum rerum paterfamilias: qui cum artem lanioniam praecipue factitaret; ex parva pecunia, quam Rhenaco apportaverat, parsimonia et adsiduitate mediocriter magnam confecit; ratione bona, ut in Senatum paucis annis fuerit delectus, et consulatum gesserit: et functus sit omnibus eius urbis muneribus.

Hoc parente generatus fuit Beatus Rhenanus anno Christi octogesimo quinto, supra mille quadringentos; Friderico tertio Imperatore Augusto, Pontifice Innocentio octavo; rege Galliae Ludovico undecimo. Eodem quo natus fuit anno matrem amisit Barbaram Kegeliam; cuius virtutem mariti Antonii vita vidua comprobavit. Nam eadem quae prima, etiam postrema uxor fuit: cum [reading uncertain: damage] unus solum filius esset Beatus, patris heres, idque ante aetatis flexum. Ex familiaribus Rhenani auditum est, post filium natum et uxorem mortuam ultra trigesimum quintum filii annum pervenisse; neque suae vitae attigisse annum octuagesimum.

Ergo in spepater non concepta, sed confirmata de filii probitare mortuus est: et filius saeculo litterarum non infelici fuit natus. Angelus enim Politianus usque ad vigesimum quartum annum Beati Rhenani vixit: intra quod tempus etiam Hermolaus Barbarus, qui ante Politianum natus fuit, et Ioannes Picus Mirandula, et Theodorus Gaza, et Georgius Trapezuntius, et Marsilius Ficinus, et Iovianus Pontanus litterarum laudibus floruerunt. Quamquam in Germania eo tempore infantia adhuc studiorum et litterarum fuit. Nam praeter Rodolphum Agricolam Alexandri Hegii Magistrum et Erasmum Roterodamum, Hegii discipulum, Germania nihil magnum atque praeclarum in litteris viderat. Sed tamen horum scriptis probabile est; et ex cius aevi hominibus intelligitur, istis exemplis tum excitata fuisse adolescentum et iuvenum ingenia, ad maiorem non modo doctrinarum, sed etiam sermonis atque linguae puritatem. Adolescebant cadem tempestate studia Melanththonis, qui duodecim annis, nisi fallimur, minor erat. Apparet etiam ex historiis, Pontifices et Imperatores, et Reges, et Respub. delegisse ad sua consilia homines eruditos: quibus Maximilianus cumprimis fuit delectatus.

Hisce hominum temporibus homo mediocriter locuples; unius filii pater; mortua uxore, filium litteris deditum esse voluit:


page 134, image: s150

et litterarum causa ad alias gentes proficisci. Credibile est, non solum naturae bonitate patrem eo impulsum esse: verum etiam auctoritate Rerump.atque principum, et exemplo doctorum, et hortatu amicorum: ut heredem unum litterarum doctrina vellet a puero erudiri. Nam cum primum idonea aetas esse cepit; Cratoni Udenhemio darus ad instituendum est: qui tum Selestadii litteras docuit: magna et morum gravitate, et doctrinae opinione, prout illa erant Germaniae tempora, viro: quo mortuo, Hieron. Gebuilero traditus, spe statim de principio apud utrumque bona, eos fecit progressus, ut ceteris discipulis inferiorum ordinum praeficeretur, et diligentiae et profectus causa: quemadmodum ex Io. Sapido intellectum est: qui se unum ex iis fuisse dixit: quibus fuit praefectus, et quos non solum docuit: verum etiam castigavit.

Post hanc disciplinam missus Lutetiam est: quo etiam Sapidus tertio post anno subsecutus, Beatum domi Arist. Oeconomica explicantem audivit. Florere ea aetate ceperunt magis, quam antea, in Gallia et Germania litterae Graecas enim tum Luretiae Georg. Hermonym. Spartanus docuit: quem diu multumque audivit: et Dialectica Physicaque Iac. Faber, ciusque discipulus Iodocus Clytovaeus, explicabant: quorum utriq: fuit familiaris. Fuit circa idem tempus Lutetiae Eras. Roterodamus: qui primum Adagiorum divulgatione cepit magis, quam antea, inclarescere. Faustus etiam Andrelinus, ibi magna auditorum frequentia poetas docuit: et epistolas suas adagiales conscripsit: uter ab altero provocatus, a Faustone Erasmus, qui adagia prope Latinae Graecaeque linguae omnia collegit et digessit: an ab Erasmo Faustus, qui quamplurima pancis rerum argumentis contexuit: incognitum est.

Bona tum temporis litterarum conditio fuit: quae diuturna et inveterata barbarie suppressae, posteaquam in lucem revocari ceperunt, magnum sui desiderium excitarunt: tum natura sui, quae est suavissima, tum etiam praemiis, laudibus, honoribus: quae omnia nostris moribus sublata, inopiam brevi pronunciant non solum doctorum hominum, verum etiam studiesorum. Is huius temporis status magno adiumento Beato Rhenano fuit. Nam primi praeceptores, Crato et Gebuilerus, tametsi pro doctis et bonis habebantur: tamen bonitas in iis maior, quam doctrina fuit. Occupabant enim tum adhuc litterarum gymnasia Alexand. Grammaticus, et Petrus Hispanis Dialecticus, et Tartaretus commentator, et in Theologia plus poterant auctoritate Scotus et Lyra, quam ii ipsi scriptores, quos sunt interpretati. Id etiam quod ex Aristotele, et ceteris scriptoribus Graecae Philosophiae tradebatur, non solum verbis impurum, verum etiam sententiis aut obscurum erat, aut depravatum, aut falsum.

Sed velut in plantis et herbis fit, in quibus quae probae naturae sunt, eae meliores succos e solo ad coalescendum exugunt: ita


page 135, image: s151

ingeniis etiam hominum accidit: ut qui meliore indole praediti sunt, illi meliora studia sequantur, et elegantiam barbariae anteponant. Id quod Beatus sive sua sponte, sive hortatu familiarium, sive exemplo aliorum fecit: et eos audire maluit: qui aut utramque linguam, Graecam et Latinam, tenebant: aut qui sermonem Latinum ad elegantiam artium potius, quam ad earum foedationem tradebant. Sed inter condiscipulos Lutetiae cum aetate parem, tum industria et doctrina aequalem habuit Michaelem Humelbergium: quo plurimum in commentationibus studiorum, et eorum, quae audierant, usus est. Nam Sapidus utroque annis suppar erat: contra etiam Wimphilingius maiore erat in observantia propter aetatem et aestimationem: quam in amicitia esset propter studia iuventutis.

His initiis et artium et linguarum instructus, et in Germaniam reversus haud diu in patria haesit: et primum Argentorati aliquot annis constitit: postea Basileam profectus est: ut magis excoleret ea, quae didicerat: et ut qui cursus conficiendus esset in Philosophorum litterarumque Gymnasiis, eum non desereret ante, quam ad metam pervenisse videretur. Commodum tum ex Italia venerat Ioan. Cono Noricus: qui Graecam linguam ibi ab eruditissimis hominibus cognoverat: commodum etiam illud, quod Ioan. Amerbachius D Hieronymi libros divulgare instituerat: qui ut hi emendatiores in lucem irent, Conomen ad se domum hospitio invitavit: eoque non solum in emendando Hieronymo adiutore: verum etiam in liberis erudiendis praeceptore, est usus. Itaque cum Brunone, et Basilio, et Bonifacio Amerbachiis fratribus, Cononem Graecos scriptores interpretantem audivit: quem etiam mortuum cum pietate coluit. Exstat enim Basileae Epitaphium monumentum: quod Rhenanus hoc titulo Cononi constituit: D.O.M. SACRUM. *tou\s2 a)gaqou\s2 kai\ qano/ntas2 e)nergeth=n [note of the transcriber: corrected according errata list; in the print: eu)ergeth=n ]. Eo in Epitaphio praeceptori suo quinquagenario, anno 1513. mortuo, Theologiae et linguae Graecae atque Latinae scientiam, vitaeque integritatem, et studium iuvandarum litterarum tribuit. Mortuo Conone aliquot annos Basileae, propter loci salubritatem atque amoenitatem, et ob doctissimorum [correction of the transcriber; in the print doctissimornm] hominum, optimorum virorum consuetudines atque familiaritates, mansit: Amerbachiorum scil. Frobeniorum, Ludovici Beri Theologi, Claudii Cantiunculae Iureconsulti, Henrici Glareani, Guilielmi Neseni, Ludovici Carini, Nicolai Briseri, Pauli Phrygionis [correction of the transcriber; in the print Phrygioniis], Marci Bersii cum quibus aut amice, aut familiariter, aut domestice vivebat.

Sed posteaquam Erasmus Roterodamus eodem advenit: fructum ibi tum se Basiliensis vitae percipere putavit: quem ita reverenter coluit, et ita ab eodem amatus fuit: ut par esset, et in Rhenano observantiae, et in Erasmo amoris significatio. Nam ut de moribus eius dicamus, et de ceteris animi ornamentis, praeter excellentem doctrinam, dum vixit, innocentiae,


page 136, image: s152

et humanitatis, et pudicitiae laude fuit commendatus. De pudicitia constat: quod non solum absque crimine, sed etiam absque suspicione criminis ad exitum usque vitae vixerit. Etiam de humanitate clarum est: neque in amicitiis durum, neque in familiaritatibus severum, neque in congressionibus difficilem fuisse. De innocentia [reading uncertain: print faded] , quae ab iniuria semper remota est, nihil visum, nihil auditum ab eo, aut factum, aut susceptum, aut institutum esse: in quo posset culpari; nisi illud sit, in quo maior voluptas est, quam esse possit reprehesio. Fuit Argentorati Doctor Ioan. Geiler Theologus, vir, ut eius temporis homines loquuntur, et ut ex eius concionibus potest intelligi, ea aetate in populo docendo ingeniosus, et in vita innocens atque probus, et populo non solum gratus, verum carus etiam et honoratus: in cuius locum, mortuo Petro [reading uncertain: print faded] Vicramio, qui ante successerat, D. Caspar Hedio, non minore gratia, sed difficiliore tempore, est substitutus. Geileri vitam Rhenanus ex Gallia reversus, cum Argentorati apud librarium Schurerum ageret, conscriptam divulgavit. In qua de Virginibus nostri saeculi paenitentialibus meminit: quarum religionem in ceteris eius aetatis religionum ceremoniis plurimum Geilerus amavit. In quo scripto Rhenanus his verbis scribit de isto virginum collegio: Has cum luxu et delitiis diffluerent; nec pudicitiae sic tuta satis videretur: sub arctiorem vivendi regulam redegit. Quibus verbis exacerbatae feminae, iniuriarum instituerunt cum Rhenano agere. Et nisi composita offensio fuisset per viros, qui tum erant cum auctoritate metuenda erat ex delatione nominis, Rhenano ex Urbe condemnatio. Hanc solam novimus eius contentionem: ceteroquin nullis fuit provocatus inimicitiis, neque ab eo quisquam ulla vel percussus vel appetitus iniuria: fuitque probatis omnino moribus. Quamquam nonnulli fuerunt, qui in eo fortitudinem; nonnulli qui liberalitatem requirerent; quae vitia si in eo fuerunt; tamen absque ullo publico detrimento fuerunt: et temporibus eiusque naturae et vitae instituto adscribenda. Nemo enim aliquid suscipit, quod Reip. periculosum sit: nisi aut excelsi sit, aut remerarii animi. Mediocritas omnis pacem publicam sequitur: otium singulorum amat: et quod his adversarium est, extimescit. Mavult enim privatim cum omnibus pati: quam paucis auctoribus moliri: in quo incertos et periculosos oporteat exitus extimescere. Quamquam etiam Rhenanum et in patrimonio conservando pepercisse, et in matrimonio coeundo suae naturae diffisum, et in religione suscipienda timuisse animadvertatur: tamen haec ipsa talia sunt, ut potius prudentiae laudem mereantur: quam timiditatis vituperationem. Nam quamquam verissime a D Paulo scribitur: nubere melius esse, quam uri: tamen non uri, est optabile: et reprehendendum est; temere contrahere matrimonium: et stultum,


page 137, image: s153

flammam antequam sentias excitare. Credibile etiam est, non ratione solum, sed etiam natura a connubio Rhenanum abstinuisse, quod ex patris iactura sensuque intelligitur. Nam post matris obitum multis annis cum pater solus cum ancillula vetula domi rem curaret: Ioannes Myllerus fur quidam ingenioso invento ex vini doliis, quae in vestibulo erant, interdiu per dies complusculos aedium notatis locis; postquam mille quingentos, Argentinensis pretii, aureos patri ex arcula abstulisset: per litteras a Sapido Rhenanus petiit, ut patrem consolaretur ea ratione; quod ipse ex litteris et a praeceptoribus cognovisset, talia et accidere hominibus saepe posse: saepe etiam sapientibus ac bonis accidisse: et tamen esse ferenda non solum mediocriter, verum etiam forti atque alto animo. Respondit pater: Non sede eo damno solicitum esse, sed magis dolere, filium amatrimonio abhorrere: et potius se successorem videre hereditatis, quam patremfamilias alium: propterea quod de uxore non cogitaret. Non tamen plus potuit patris votum, quam filii natura, quae cuiusmodi fuerit, in aetatis cursu potuit animadverti. Vitae enim ut tranquillae appetens, ita solicitae fugiens erat, ut in ea aetatem degere posset; a Carolo Caesare privilegium civilium vacationum obtinuit, quo liber in patria esset etiam a senatoriis et forensibus laboribus.

Fortassis haec una causa fuit vitae caelibis, in qua minor est sollicitudo atque molestia; quam in matrimonio: cuius tamen cupidum fuisse post apparuit. Paucis enim ante vitae finem annis Annam Brunoniam [reading uncertain: print faded] viduam sibi despondit, mulierem existimationis bonae. Et cum omnes mirarentur, quid causae esset, quod nuptias sollennes non celebraret: tandem a medicis cognitum est, e vesicae doloribus laborasse: cuius etiam exulceratione interiit. Probabilis coniectura est; inde a iuventute, et ab aetatis flore praesensisse id malum, quod cum senestus frigida nonnihil sedasset, sperata salute instituit, quod perficere non potuit, connubium.

Sed iniqui sumus, qui aliorum consilia et conscientiam perscrutamur; nostram negligimus: inique etiam egerunt, qui liberali tatem ab eo requirebant. Quam enim liberalitatem exercere potest, cui satis est rem mediocrem conservare, et animus non est eam amplificare ita, ut liberalitatem ferre posset? Laudabile est, si in facultate non ampla absit avaritia. Convivia sumptuose parare, pretiose vestiri; locupletis familiae, non sobriae vitae est. Existimavit naturae et conscientiae suae conveniens esse; domi privatim et temperanter, nullo fastu, nullis contentionibus vivere; in sua bibliotheca versari, convivia non magnifice domi instruere; sed ea cum amicis per intervalla celebrare. Valeat ergo ille iocosus versus, cuiuscumque fuerit:



page 138, image: s154

Beatus est beatus; attamen sibi.

In religione probavit, quod praecipuum est, doctrinae lucem; et improbavit, quae pestiferae semper fuerunt, doctrinae tenebras. Sed omnia haec privatae conscientiae sunt, in quam inquirere nostrum non est. Vixit, dum vixit, absque ullo maleficio, ullave iniuria; vixit temperanter: vixit vitam philosophicam. Convertit e Graeco in Latinum duas Gregoris Nazianzeni ad Themistium epistolas. Illustravit res Germanicas; iuvit patriam libris tribus, in quibus doctrina ampla et iudicium acutum elucet. Tertullianum, Tacitum, Plinium, Livium, commentariolis purgavit, explanavit, et prope restituere integros conatus est. Neque levem sane operam in Velleio Paterculo, scriptore plane lacero, et tenebris obruto insumpsit: dum eum ita expurgavit; ut post magna cum gratia legi potuerit. Eusebii praeterea historiam Ecclesiasticam, quam tunc Graece nusquam potuit conquirere, ita adornavit, ut nisi Graeca prodiisset; vix aliquid fuisset in ea desideratum. Originis operibus epistolam praefixit, quae pleraque de vita obituque Erasmi cognitu digna continet: ut de minutioribus taceamus, qualia sunt quae edidit scholia in ludum Annaei Senecae de morte Claudii Cesaris; et in caluit ii encomium auctoris Synesii; item praefationes variae, variis praemissae libris. Id ex iis, quae scripta divulgavit, et ex litteris ad amicos missis, et ex sermonibus constat: antiquitatis eum studiosissimum fuisse: ad cuius imitationem multa Selestadii cum publica tum privata aedificia inscriptionibus aut picturis exculta passim olim visa sunt. Uno dicam verbo, fuit vir bonus et doctus; imo optimus et doctissimus. Patrimonium principio a patre mediocre exspectabat: et vivere cum patre liberaliter potuit: praesertim cum avunculus Renardus Kegelius [reading uncertain: print faded] sacerdos, bona sua ei testamento ad patris bona addidisset. Huius hereditate et patrimonio, quod a parente utroque habuit, contentus: primum praecipuumque vitae suae munus esse arbitratus est; litteras colere, et ex litteris [reading uncertain: print faded] prodesse rebus mortalium. Quamobrem ubi satis se Basileae fuisse existimavit: domum reversus est: cum annos ad triginta quinque natus esset: incensa, disceptationum inimicitiis, inter, Pontificios et Lutherum religionis contentione: in cuius societate propter ingenii placabilitatem esse noluit. Postridie quam Basilea propter patris valetudinem vocatus advenisset: pater diem suum obiit. Adduxerat secum Basilea famulum, Rodolph. Berzium, cuius postea per vitam opera semper est usus: et praeter mulierem vetulam et Rodolphum, neminem ea domus habuit. Inter amicos Selestadii inprimis Beato Arnoldo, et Iacobo Spigelio. utroque Caroli Imp. consiliario, familiarissime utebatur. Quos coram amplecti non potuit amicos; eorum benevolentiam missionibus litterarum retinebat.


page 139, image: s155

Fuit enim in respondendo perfacilis et perhumanus. Ex Theologis nostratibus magno amore et pietate D. Hedionem est prosecutus. Pluribus amicus, nulli inimicus fuit: ipse etiam nullius fuit lacessitus iniuria. Nam quod Aquaeus eum in commentariis Plinianis reprehendit, cui respondit humaniter: nihil habuit contentionis aut odii ea disceptatio. Tempora studiis, quae erant quottidiana absque intermissione, ita per vitam partitus est: ut vesperi plus nocti, quam mane diei adimeret. Animi gratia quoties caelum invitabat, quottidie hora aliqua pomeridiana, post lectionem aut scriptionem domesticam, in hortos suos suburbanos exire deambulatum solebat. Prandio horam decimam, cenae sextam dederat. Victus quottidianus salubris magis, quam delicatus aut exquisitus erat. Eadem fuit in cultu frugalitas. Domum quoniam libidinibus et impudicitiae clausam tenuit: comessationes admittebat nullas: convivia rara, eaque optimis parabat. Erasmus bis apud eum hospitio usus fuit, Basilea ad ipsum amoris causa profectus. Et quamquam domi solitudinem propter studiorum rationes suamque naturam amabat: foris tamen frequenter cum amicis convivabatur In moribus eius nulla durities, nullus fastus, nulla ostentatio, nulla de se commemoratio. Cumque plurima legisset, scripsisset, audisset: nemini se anteposuit: in religione, ne quidem quid ipse sentiret, solebat enuntiare. Oratio eius pura est, et copiosa, stylo artificioso; absque imitationis tamen exemplique vestigiis; sed emendatior perfectiorque annis reddita est. Nam aliud in dicendo genus est in vita Geileri: quam Argentorati anno M. D. X. conscripsit: et aliud in postremis lucubrationibus. Valetudine fuit non incommoda, nec ullo unquam deiectus ante aetatem, prope actam, morbo: praeter eam suspicionem, quam de matrimonii consilio diximus. Quamquam fluentibus semper erat oculis: quod vitii ei etiam in adolescentia fuisse Sapidus dixit. Illud vero in valetudine memorabile est: quia post connubium inter se et uxorem constitutum; talis fuit statim significatio morbi: ut nulla fuerit cohabitatio, nulla etiam consuetudo: tametsi eam pro uxore victu cultuque domi non suae, sed mulieris, sustentaret. Ex famulo recognitum est: tantam fuisse vesicae imbecillitatem, ut urinam continere non posset: eamque perpetuo vasculo vitreo exciperet. Idcirco medicorum consilio, postquam curari non potuit, profectus ad balneas Badenses est. In quibus non allevatio morbi; sed tanta exacerbatio exstitit: ut inde Argentoratum deportatus, impatiens propter imbecillitatem vectionis, ibi diem suum obierit, 13. cal. Inn. an. Chr. 1547. aetatis suae 62. Et mortuus est intestatus, quod mirum: hominem summi semper otii, maximae providentiae, cupidissimum honestatis, amantissimum existimationis bonae: cuius bona essent circiter 8000 aureorum aestimationis Argentinensis, paucorum et obscurorum heredum; cui factio testamenti


page 140, image: s156

menti semper fuisset; eum absque testamento decessisse. Berzius quidem ipsius affirmavit; sibi, cum mortem adesse sentiret, demandasse: quid sibi, quid aliis legaret. Sed haec absque scriptura, absque teste. Itaque in controversiis petitorum bona eius absque possessoribus consignata aliquamdiu iacuerunt. Bibliotheca tamen Senatui civibusque legata et concessa est ex sententia petitorum, et famuli testimonio; qui heri eam dixit extremam fuisse voluntatem.

Cadaver Argentorato Selestadium asportatum est: ut patriae, a qua animam acceperat, etiam cadaver restitueretur; ad sepulturam, et ad doctissimi civis, optimi viri, clarissimi hominis memoriam. Ioannes Sturmius in narratione praesixa Germaniae Rhenani.

BERNHARDUS ZIGLER.

BErnhardus Zigler, ab amicis Laterensis nominatus, in Misnia ex equestri familia nascitur, anno nonagesimo sexto supra mille quadringentos, die decimo Novembris. Etsi autem natales erat nactus illustres; tamen, iuxta poetam, Et genus, et proavos, et quae non fecimus ipsi, vix sua putavit, veramque eam laudem duxit, quae propria virtute nititur. Itaque a puero ad litterarum humaniorum studia gnaviter incubuit, ac Lipsiam admodum adolescens missus, sub disciplina optimorum praeceptorum tantos fecit progressus: ut testimonio philsophico fuerit ornatus. A parentibus deinde caenobio mancipatus fuit, religiosa quadam illorum temporum devotione adductis: sed paulo post claustro relicto, totum se Theologiae et linguae sanctae cognitioni dedidit, in qua hoc est consecutus, ut et Theologiae doctor salutatus, et ad docendam linguam Hebraeam Lipsiam fuerit accersitus.

Docuit itaque in Academia illa litteras sanctas cum fructu auditorum, gessitque magistratus scholasticos cum dignitate publica et utilitate, privatim vixit omnibus commodus, nulli gravis: donec ex hac vita abiit anno quinquaoesimo secunde, supra mille quingentos, eius die primo, hoc est, calendis lanuarii, aetatis suae quinquagesimo sexto. Postridie funere honorifice elato, parentavit ei Ioachimus Camerarius oratione Latina, Germanice deinde versa. Ac iucundam eius consuetudinem et accuratam considerationem atque sollertiam in multis sacrae Scripturae locis interpretandis saepe requisivit Melanchthon: et mortuum crebris gemitibus desiderare se testatus est.

Fuit vir ingenio, dictrina, Hebraicarumque litterarum scientia ea instructus, ut in istius linguae cognitione facile omnes in illis regionibus primas ei concederent. Et quamquam vitam


page 141, image: s157

tempestiva hilaritate conditam, more gentis suae, agebat: erat in eo tamen tum in vultu tristis quaedam severitas, tum in verbis, tum etiam vocis asperitas: ut durior et acerbior quibusdam videretur. Ficta, simulata, commentitia, ostentationem, vanitatemque omnem mirifice oderat, levitatem atque mobilitatem vehementer aversatus. Idem officii supra modum memor, inque eo exsequendo diligens. A Melanchthone non raro impetrabat; ut operas ille doctrinae suae instrueret, eamque ob causam nonnumquam Wittembergam excurrebat. ibi saepius fores conclavis obsidebat; ubi sciebat Melanchthonem aliquid conscribere, quod sibi traderetur: nec quemquam adventatum admittebat: ne instituta opera interpellando impedirentur. Obstitit autem effectionibus doctrinae; quod nullum manuum usum haberet, quarum dextram casu, de aedificio exstrui caepto, in terram puer adhuc delatus fregerat, et gestabat de curatione mala enervatam atque inutilem. Denique usque adeo cupidus fuit benefaciendi aliis, et sublevandi egestatem tenuium, ut et suas, nequaquam copiosas facultates, in aliorum commoda impenderet, neque puderet eum undique, quod pauperibus tribueretur, corrogare etiam mendicando. Praeter disputationem de missa, contra Sidonium Mersburgensem Episcopum, et aliam de omnibus Ecclesiae doctrinae capitibus, scripsisse eum bibliothecae nihil indicant. Ioachimus Camerarius in vita Melanchthonis.

PETRUS APIANUS.

DIgnissimum semper iudicatum memoria est Philsosophi illud [note: Arist. l. 1. de part. animal. c. 5. ] pronuntiatum: [gap: greek text] . Quo significavit, in arduis ac sublimibus, qualia sunt caelestia, aliquo saltem usque progredi, cum voluptati esse summae tum gloriae sempiternae. Quod si ita est, ut est, singulari cum honore perhibendus hic nobis venit Petrus Apianus, vulgo ab apibus Binewiß dictus; rei Astronomicae scientia saeculo superiore clarissimus: summisque viris non solum in spatiis et umbraculis Academiarum agentibus, sed etiam ad Rei publ. clavum maiestate timenda sedentibus carissimus.

Patriam habuit Leisnicam, oppidum Misniae subobscurum, sed tanti viri ortu iam clarum. Ibi honestissimis natus parentibus, magno puer ingenio praeditus, litterarum elementa feliciter et mature percepit. Postea tum in studia humaniorum disciplinarum omnia, tum praecipua quadam diligentia in Mathemata incubuit, quibus totum aetatis tempus impendit: et in


page 142, image: s158

quibus omnes sui saeculi homines longe superavit. Cosmographus summus, et Astronomus perfectissimus: cui nemo unquam par exstitit in Astronomicis instrumentis excogitandis.

Haec studia illum non solum Germanis doctis, qui, absit invidia dicto, Mathematica felicissime tractant, admirandum reddiderunt: sed etiam exteris et principibus summis, potissimum Carolo V. Augusto, commendatissimum et carissimum effecerunt. Hic enim illum ad se accersivit Ingolstadio, Boiorum urbe, ubi Mathemata tunc docebat florenti in Academia: hic Apianum ob magisterii fidem praestitam et equestris dignitatis ornavit titulo, et honoribus donisque auxit amplissimis.

Ut itaque gratum Augusto animum quo poterat modo probaret; [note: Apianus eidem carus. Scripta eiusdem Apiani. Donum Caes. pro uno opere Apiano datum. ] insigne illud opus ei dedicavit, quod Astronomicum Caesareum vocatur, vel liber Cosmogrophicus, sive Geographica instructio: cui est adiectus Quadrans universalis, et instrumentum Astronomicum. Quod scriptum quanti summus Monarcha fecerit, ex dono vere regio trium millium aureorum nummum, quo praeter expensas alias auctorem remuneravit, nemo non videt. Ipse Apianus quoque et Bartholomaeus Amantius poeta, collegerunt summo studio ac maximis impensis, liberalitate D. Raimundi Fuggeri, inscriptiones sacrosanctae vetustatis totius fere orbis, expressis ubique figuris perquam eleganter. Edidit et alia ad rem Astronomicam et Geographicam facientia, quae Bibliothecae recensent.

Uxorem habuit Catharinam Landshuttanam, matronam bonam bonis prognatam: plurium utriusque sexus liberorum matrem. Ex iis Philippus, quem secundum, priore cognomine demortuo, appellavit, domi a parente in iisdem Mathematicis disciplinis edoctus, Ingilstadii patri suffectus est. Is vere patrissans etsi ab aliis publicis scholis saepius honorifice invitaretur extra patriam: maluit tamen patriae prodesse: praesertim cum et domum haberet ornatissimam; et patrimonium non exiguum: unde commode vivere posset. Pater sub finem aetatis difficili et acuta nephritide misere est vexatus: e qua diem etiam obiit suum, anno quinquagesimo secundo, supra sesquimillesimum, die vigesima prima Aprilis, aetatis quinquagesimo secundo, cum eruditorum luctu, et rei litterariae iactura.

Luxerunt eum boni et docti omnes, interque eos Adamus Siberus hoc epitaphio carmine:

Hos Apianus habet tumulos: da pinguia tura:
Sparge rosas, manes et venerare [reading uncertain: print faded] pios.
Edidit hunc, nequiit qua vivere, Misnia semper
Praestantes agitant fata sinistra viros.
Excepit tellus et fovit Norica: clarae
Et famae docto nomina ferre dedit.


page 143, image: s159

Iura poli, caelique vias, et sidera novit;
Trinacrio, celebris non minus arte, sene.
Fata resignavit, clades instare futuras
Pandit, et heu meruit vocis habere fidem.
Nunc caelo positus, qua mente solebat adire,
Omnia sub pedibus lucida signa videt.
Tu passis luge Germania maesta capillis:
Arte tibi huic similem non feret [correction of the printer; in the print foret] ulla dies.

Henricus Pantal. l. 1. Prosopograph. et parte 1. Iconum Boissardi, alii: plura de eo in vita filii Philippi, quam vide.

SEBASTIANUS MUNSTERUS.

PRimus omnium, qui in Germania efflorescentibus litteris, Hebraeam linguam excolere cepere; fuit Iohannes Capnio Phorcensis: eiusdemque in Tubingensi Academia, licet aetate multo minor, collega, Conradus Pellicanus Rubeacensis. Tertius his accessit Sebastianus Munsterus, natus anno octuagesimo nono, supra mille quadringentos, Ingelhemii, [note: De quo Munster.l.3. ] Rhenensi intra Moguntiam et Bingium oppido, nunc ditionis Palatinae.

Iactis primis litterarum fundamentis, in Tubingensem, et Haidelbergensem Academiam, maioris in studiis accessionis faciendae causa, se contulit: quaque erat ingenii felicitate praeclaram utrobique artibus et linguis tribus principibus operam nauavit. Inprimis vero disciplinis Mathematicis, praeceptore Ioanne Stoflero, et Hebraeae linguae penitius cognoscendae studium suum et operam omnem dicavit: tantosque in iis fecit progressus, ut illo saeculo nulli secundus haberetur. Utque impensius in ea studia incumbere sibi liceret: professus est ob id aliquandiu Franciscanorum ordinem Tubingae.

Verum exorta paulo post Euangelii luce, cucullum exuit: atque Haidelbergam rediit. Ea ex Academia cum ingenium et doctrina eius haud gregaria eruditis innotuisset: una cum Simone Grynaeo Basileam, anno vigesimo nono, supra sesquimillesimum, vocatus, sanctae ibidem linguae professor est designatus.

Moribus fuit modestis: et inprimis humilitatis amans pompam omnem neglexit. Itaque quamvis eruditione esset instructus non vulgari; facileque de palma cum aliis contendere posset: nulli tamen se praetulit; nec gradus scholasticos ambivit, suae et aliorum conscientiae testimonio contentus. Nec tamen id ex quodam fecit contemptu, aut malo exemplo: quin potius testimonia illa publica in aliis approbavit, multisque honores Academicos ut ambirent, auctor fuit.


page 144, image: s160

Eam eius modestiam ubi Academiae illius professores intellexissent, honestum ipsi in publicis panegyribus locum, medium scilicet inter superiorum facultatum Doctores, et inter artium Magistros tribuerunt: qui Licentiatorum, quos vocant, est proprius. Postea et gubernationem ei Academicam [correction of the printer; in the print Academiam], quam Rectoratum appellamus, demandarunt: eiusque opera et consilio multis in negotiis magni momenti usi sunt.

Cum vero divinarum litterarum cognitionem haberet eximiam: Theologiam docere iussus, sanctorum Prophetarum mysteria explicuit.

Verum ut privatis lucubrationibus plus temporis impendere posset; vacationem ab ea lectione petiit; utque in sola Hebraicae linguae professione progredi sibi liceret, ab iis, qui Academiae praeerant, impetravit.

Matheseos enim Geographiaeque, et inprimis Hebraeae linguae fuit calentissimus, eruditionisque suae plurimas et praeclara posteritati reliquit monumenta.

Vertit enim R. Mosche Kimhi Grammaticam ex Hebraeo idiomate, atque Helia Levitae commentarium: librum item accentuum et traditionum. Proverbia Salomonis, Tobiam, et Euangelium secundum Mattheum Hebraice primus proposuit, et Latine reddidit. Opus Grammaticum Hebraicum absolutum ex variis Rabinis conscripsit: Grammaticam Chaldaicam primus edidit: Dictionarium Hebraicum confecit, atque Theologiae candidatos vigiliis suis ad sanctae linguae studium invitavit. Tandem etiam Hebraica [note: Prodierunt duobud tomis Basil. anno 1533. ] Biblia de novo transtulit; collatis ubique probatissimis eius linguae scriptoribus, et adiectis, ex Rabinorum commentariis, annotationibus haud paenitendis. Iosephi quoque historiarum Iudaicarum libros quinque ex Hebraeo Latine redditos posteritati reliquit.

Nec solum in Hebraicis elaboravit: verum et mathematicas disciplinas libris editis plurimum illustravit. Scripsit enim exactam Horologiographiam, in plano, concavo, convexo, et erecto loco, variis figuris. Organum item Uranicum, in quo theoriae planetarum, atque eorundem quottidiani motus, ad annos centum et quod excurrit, exprimuntur. Canones quoque super novum instrumentum luminarium. Ptolemaum instauravit, et multas tabulas novas adiecit. Pomponium Melam, et Iulium Solinum scholiis illustravit. Collegit et laboriosissimum opus Cosmographicum: quo duce peregrinari per terrarum orbem, etiam domi manendo, licet. In eo enim totius orbis situs, regionum tabulae, nobilium urbium descriptiones, gentium variarum ritus, regum et principum genealogiae, cum multis aliis scitu dignis, explicantur.

Istiusmodi studiis ac laboribus cum professionem suam,


page 145, image: s161

ipsos viginti tres annos, fideliter obiisset: atque piis ingeniosisque lucubrationibus, Germanice, Latine, et Hebraice conscriptis, de re litteraria optime meritus esset: adeo ut Germanorum Esdras Straboque non immerito appellatus fuerit: tandem natura adhuc et viribus integer, anno Christi quinquagesimo secundo, aetatis suae climacterico magno, peste correptus, ab anthrace cum luctu bonorum omnium, die vigesima tertia Maii, tum adscensionis Dominicae sollennitati sacra, absumitur: Basileae in templo cathedrali sepultus; cum monumento eiusmodi:

Germanus Esdras hic Straboque conditur:
Si plura quaeris, audies.

Sebastianus Munsterus Ingelhem. Theologus et Cosmographus inter primos summus, sollennem adscensionis mem. anno sal. M. D. LII. maior sexag. morte pia illustravit.

Henricus Pantal. lib. 3. Prosopograph. Zwingerus in theatro, alii.

IOANNES MARCELLUS.

OPpidum est in ea Germaniae ora, quam Franci veteres tenent, non procul a Moeno, quod nominant regium montem: et clarum est perpetuis monumentis Ioannis Mulleri, inde Regiomontani denominati. Eo in oppido natus est et hic Ioannes Marcellus, sub annum Christi, ut ex emortuali et vitae spatio subducimus, decimum, saeculi millesimi quingentesimi. Patre, ut apparet, usus est diligente, inprimisque studioso litterarum; qui a teneris statim filium iis rudimentis, quibus aetas puerilis imbui debet, erudiendum curavit.

E patria schola Erphordiam venit; tunc liberalissimis studiis et doctis hominibus affluentem. Ibi audivit adolescens Ioachimum Camerarium, et Eobanum Hessum. Et Camerarius quidem eum initio propter communem patriam complexus, postea semper propter virtutem ac doctrinam valde dilexit. Usus est Erphordiae etiam et informatione et patrocinio Conradi Mutiani Ruffi, viri ut genere nobilis, ita ornatissimi virtute et litteris: cuique iucundius accidere poterat nihil, quam si cognosceret, sedulo operam dare litteris iuventutem: quam ipse, quibus rebus poterat, iuvabat; et currentem incitabat.


page 146, image: s162

Erphordia Wittembergam sese contulit; et uti ceperat, cum linguarum studio Philosophiae sobriae cognitionem coniunxit: et oratoriarum exercitationum consuetudinem in scholam reuocavit, tum privatim, tum publice frequenter de argumentis gravibus perorando. Cumque de Philosophi [note: Arist. l. 1. Metaph. c.1. ] sententia sit [gap: Greek words] : impartiri aliis, eam, quam adsidua diligentia sibi compararat, eruditionis copiam mature cepit. Postea publico eruditionis testimonio ornatus, celeberrimae illius Academiae professoribus Phiosophicis fuit adscriptus, et Lectio divinae est ipsi decreta poesis.

Aliquot igitur annis ea in schola multos feliciter in Latina et Graeca lingua erudiit, in Ciceronis scriptis et Livii historia, Lucani item, Ouidii et Virgilii carminibus explicandis occupatus: et in tota gubernatione Academiae fidem atque adsiduitatem omnibus honestis et doctis viris probavit. Gessit enim non solum in Philosophica facultate munus Decani: sed et supremum totius Academiae magistratum anno eo, quo gliscere cepit in Germania infelix illud bellum intestinum, ubi paulo post, sic volente Electore Saxoniae, dimissus est coetus scholasticus. Cum autem expleri discendo mens liberalis numquam possit: ipse praeter doctrinam sacram, quam exacte tenuit, adiunxit Philosophicis etiam aliarum artium studia: ac propter Physicen rectius intelligendam, artem Medicam didicit, propter Ethicen autem Iurisprudentiae operam dedit.

Carus fuit cum aliis viris bonis omnibus, tum vero Melanchthoni, et huius genero Georgio Sabino, et Ioanni Placotomo Medico, ac Physico deinde Gedanensi, Fabro, Cordo, F. aliis. Inprimis autem delectatus est eius virtute, doctrina, et morum suavitate, vir clarissimus Gregorius Pontanus Iureconsultus, qui et uxoris sororem ei nuptam dedit; affinemque elegit; id quod in elegia funebri Henricus Mollerus his innuit:

Cum iam ter denos aetatis duceret annos,
Consortem licito duxit amore tori;
Ista tuae uxoris soror, o Germane Pericles
Pontane, interpres summeque iuris, erat.
Ex qua sollennis percepit gaudia taedae,
Pignora legitimi iure creata tori.

In hoc igitur docendi et commentandi labore dum versatur, et, quod viri boni esse Tullius ait, prodesse omnibus, quibus posset, studet, nocere autem cupit nemini: febri ardenti corripitur, eaque die natali Domini nostri IESU CHRISTI, inchoante annum millesimum quingentesimum quinquagesimum


page 147, image: s163

secundum, leniter exstinguitur, anno climacterico quadragesimo secundo: adeo verum est illud poetae,

Optima prima fere manibus rapiuntur avaris,
Implentur numeris deteriora suis.

Fuit enim Marcellus ingenio, eruditione et usu dicendi ac scribendi ita instructus: ut iuvare studia discentum multum posset: ea insuper benignitare ac facilitate, ut nemini suam operam in quocumque officii genere denegaret: alienissimus ab ambitione, et communis concordiae studiosissimus. Rexit officia omnia non solum Philosophica moderatione, sed etiam divina norma: ut appareret eum gubernari non tantum humana diligentia, sed etiam divinitus. Et quamquam comis erat: tamen disciplinae severus custos fuit: et dicta Pauli sibi et aliis saepe recitabat: [gap: greek text] : Ita serviamus Deo, ut ei placeamus cum verecundia et reverentia. Etenim Deus noster consumens ignis est. In congressibus delectabatur sermonibus Socraticis, et mores erant conditi mira suavitate.

Luxerunt igitur eius obitum collegae et amici omnes: interque eos Henricus Mollerus, qui et elegia funebri ad Placotomum scripta ei parentavit, et tumulum eiusmodi epitaphio carmine ornavit:

Tempora Marcellus discrimine plena relinquens,
In caelo aeternae gaudia pacis habet.
At desiderio lugent ipsius amici,
Gymnasium, cives, patria, et orba domus:
Optima pars, et terreni mens ponderis expers,
Visit caelestis summa theatra scholae.
Nomina virtutum nullis obitura diebus,
Et clarum memori liquit in orbe decus.
Ast huc relliquias posuit, quibus excitus olim,
Viva sub extremo vestiat ossa die.

Ex elegia funebri Henrici Molleri, et programmatis Wittembergensibus.

IOANNES RIVIUS.

IOHANNES RIVIUS in hanc lucem prodiit anno a nato CHRISTO millesimo quingentesimo, Calend. Augusti: quo die annos [note: Obiit Valla anno 1465. cal. Augusti. Romae. ] ante aliquot, mortem obierat Laurentius Valla. Patri eius nomen fuit, Christiano: matri, Margarithae. Fortunis mediocribus, sed honestis: et ob integritatem, nominis inter cives suos praecipui.


page 148, image: s164

Patria fuit Atthendorium, Saxoniae occidentalis, quam nunc Westovaliam nominant, antiquum oppidum, in quo fratres patrueles, Albio, Edilhardi Regis Saxonum filius: et Witichindus, regis Wernechini filius, sacris baptisini undis abluti, et in Ecclesiam CHRISTI IESU adducti sunt, auctoritate Caroli Magni Imperatoris: ut Regino Prumiensis, et Conradus Urspergensis memoriae prodiderunt. Patriae autem appellationem ad nomen familiae adduxit. Fuit enim Ioannes Rivius, Venetus quidam, cuius in Dionedem Grammaticum, aliosque scriptores praefationes leguntur. Rivius hic patris studio et diligentia ad magistros litterarum puer deducitur: qui quamvis illis temporibus rari, et non satis instructi eruditione essent: tamen Rivio in hac parte fuit melius, quam aliis multis, prospectum. Erat in oppido eius natali, Ecclesiae praeses, veneranda aetate et non vulgari doctrina vir, Tilemannus Mullius: qui ferre non potuit, ut pueri et adolescentuli, quorum indoles ipsi perspecta erat, et qui magna aviditate litteras arriperent, negligerentur.

Quamobrem etsi munus Ecclesiasticum, plenum dignitatis et satis laboriosum gereret: tamen humilius non detrectavit, et labores in se plures et graviores suscepit. Primum enim singulis ipse diebus docuit: tum ut apti ad pueritiam formandam homines accerserentur, et consilio, et opibus cives Atthendorienses iuvit. Magnum hoc fuit in sacerdote, in sene, in Saxone, illis praesertim temporibus. Idem Iacobus Wimphelingus fecit Haidelbergae; ut et in templo concionaretur, et docendi munus ultro in schola susciperet. Ea tempestate si quis vel carmen scriberet, vel aliquid litterarum Graecarum sciret, is pro miraculo habebatur: de institutione autem Alexandri Hegii Daventriensis, qui Rodolphum Agricolam audierat, utrumque praestabat Tilomannus, et utroque suos auditores exercebat, in quo studii curriculo Rivius, et bonitate ingenii, et cupiditate laudis ita progrediebatur feliciter; ut diligeretur a suo Doctore, et ut aequales ipsum propemodum observarent. Erat autem tenero et imbecilli corpore, et se fatigabat contentione assidua: quamobrem parentes solliciti cura angebantur, ne sibi morbum contraheret, idque praeceptori pater modeste significabat: qui ut et valetudini pueri et studiis consuleret; certis eum muneribus domi apud parentes fungi voluit, quibus occupatus paulisper a libris abstraheretur; iussit etiam stantem aut ambulantem legere, et a prandio aut cena ad se vocatum, ad tempus quiescere. Ardor litterarum restingui non potuit; sed impetum intempestivum pietas retardavit. Nam praeceptorem non audire, et parentum mandita negligere; benas apud mentes est semper habitum nefarium. Fuit in obeundis parentum


page 149, image: s165

iussis tantum obsequium, tantaque argutia, ut imperata celeriter et dextre exsequens, statim ad museolum recurreret. Motus singulari indole Tilomanus, parentum voluntate, in suam domum, cum duobus tribusve aliis adolescentulis, Rivium recipit, suam senectutem studiis adolescentiae oblectat, depositaque et Theologi et senis persona, interdum lusionibus quibusdam cum ipsis repuerascit. Erant rerum omnium divisa tempora, studiorum, otii, curationis corporis, ludorum: ea observari volebat Tilomanus, et exercitationibus intererat, ne quid petulanter, aut improbe aut parum decore fieret: ita quoque se accommodare poterat iocis adolescentiae, ut nec senis gravitas, nec praeceptoris austeritas esset odiosa. Ad hanc animorum laetitiam, hortulum suum patere voluit, et suos domesticos ita exercuit, ut quod plerumque in litteris affert molestiam, id ille verteret in iucunditatem. Musicae exercitationes erant inter praecipuas et cotidianas. Item illa de versibus Virgilii, ut aperto libro, pagina et linea nominata, notaretur, quod cuique quasi vaticinium obtingeret. Item, ut secundum initium litterarum eius, qui optimus iudicatus esset, alii vel eiusdem poetae, vel diversorum recitarentur. Circumferebantur tum libelli, Aurorae, Moreti, Alani, hominum barbarorum: corum interdum admittebat versus si essent sententiosi, quia eos antea didicerat. Catonis autem nomine, qui inscribitur, eum probabat: et Iuvencum Christianum propter historiam Euangelicam, diebus festis interpretabatur. Inter tales et similes iocos, interdum proponebat argumentum, quod aut versiculis explicarent, aut alio atque alio sermonis genere efferrent. Hymnos Ecclesiasticos canebant frequenter: quibus finitis, exquirebar eorum sententiam, ut etiam in templis cum intelligentia pronuntiarentur. Poetas in scholis praelegere, tum habebatur religio: quod suspecti essent de haeresi, ex loco quodam ex decretis Pontificiis perperam scripto, et peius intellecto: et notata erat infamia lingua ipsa Graeca, quod a Romana Ecclesia Graeci dissentirent.

Quam ob causam cum ab imperitis Sophistis aliquoties reprehenderetur Tilomanus, qui in ludum ista publicum induceret: ne sibi facesseretur negotium, homini Theologo a publico abstinuit, quod praeter dignitatem saccrdotis, in schola (ut vocant) triviali versari, et a suggesto atque pulvinaribus ad pulpita et sedilia puerorum descendere diceretur. Tale tum saeculum fuit, et tales nunc sunt quorundam sacerdotum mores; ut palam helluari, comessari, scortari, in conviviis saliaribus culullos exsiccare, in lustris et claustris vestalium nudatos saltare, scissos ambulare, dedecora non dicenda patrare, liberum et concessum patent: cantare aut psallere coram Ecclesia, docere


page 150, image: s166

in templis plebem, instituere in umbra pueritiam, aut ipsa pietatis et litterarum amplecti praeter honorem et amplitudinem suam plurimi existiment. Disciplina tam gravis et eruditi viri in patria imbutus Rivius Doctoris sui consilio a parentibus in Academiam Coloniensem mittitur: in qua tum temporis Arnoldus Vesaliensis, Matthaeus Phrissemius, Iohannes Caesarius Philosophiam et artes liberales docebant: et laudibus ingeniorum atque existimatione doctrinae florebant maxime. Horum familiaritate utebatur, quorum etiam saepe praedicavit integritatem et beneficentiam et in omni officii genere eximiam voluntatem. Amici instabant Rivio, ut sacras litteras disceret. Cum autem de Phrissemii sententia ageret, in studiis Philosophiae et linguarum permansit: fortasse quod a iure abhorreret, et ab illo sacratiore studio praeceptoris exemplo deterreretur. Scitum est enim quod de Phrissemio refertur. Is cum Theologiae operam dedisset, et litteris cultior ac linguis instructior esset; quam ut Theologo Coloniensi, aut homini Christiano, qualem ipsi tum esse volebant, conveniret: in honore usitato petendo, fert repulsam. Theologis autem literatam eloquentiam in eo, et Graeci sermonis peritiam reprehendentibus, libertate animosa respondit: quta a vestro Collegio excludimur, ecce convertimur ad gentes. Itaque iurisprudentiae operam deinceps navans, decus et honores consequitur. Post id tempus Rivius munus scholasticum suscipit in ludo, qui erat vicinus templo, quod dicitur ad gradus Mariae: ei praefuit annos circiter tres cum laude. Nam et laboriosus erat, et liberaliter (ut dixi) institutus. In vitae genere deligendo varia multi ineunt consilia, et laudandi profecto sunt ii, qui quem cursum sequi velint, et prudenter statuunt, et mature exsequuntur, et constantissime tenent. Videmus tamen non paucos, nequaquam temeritate aut imperitia implicari aliquo genere vivendi: sed DEO gubernante, ad id ferri atque propelli, in quo ipse potissimum vult quemque ad salutem utilitatemque aliorum elaborare: in iis praesertim artibus atue professionibus, quae nec splendorem, nec gratiam vulgi habent, nec augendarum facultatum quasi materiam praebent aut segetem. Ita Rivius a Deo ipso destinatus studiis adolescentiae a cursu instituto avocari non potuit. Factum tandem est ut peragratis ad superiorem Rheni ripam claris urbibus et perlustratis collegiorum bibliothecis, in quibus vetustos quosdam libros asservari cognoverat, sese conferret in Misniam. Nam Academiam Lipsensem nobilitarant Richardus Crocus Britanus, Georgius Aubanus [reading uncertain: print faded] , Petrus Mosellanus, Vitus Verlerus: viri praeclare docti, atque exculti linguis, eruditione, eloquentia. Ii tamen iam vita omnes excesserant, In Rivio vero


page 151, image: s167

cum esset magnum ingenium, statim in virorum doctissimorum venit notitiam, Casparis Borneri, Andreae Camiciani, et Ioannis Weissenstadiensis. Forte Senatus Zuiccaviensis per Hermanum Mulpfortum,, virum consularem, conquirebat magistrum idoneum suo ludo, in quo Ebraeae , Graecae et Latinae litterae docebantur. Excesserat nuper e vivis Erasmus Stella, urbis eius consul, cuius de succino et gemmis libri ediri exstant. Erat enim philosophiae et antiquitatis indagator sedulus, qui in ludo illo erigendo bonam civiubus operam nauaverat. Ibidem docuerat Georgius Agricola, qui se iam contulerat in Italiam; ut philosophos et medicos audiret. Iecerant ibidem fundamenta litterarum et linguarum duo lumina patriae, Gregorius Haloander, et Ianus Cornarius: qui inter illius saeculi viros doctissimos nomen praecipuum obtinebant. Ludi autem administratio post Agricolae discessum, commissa fuerat Leonardo Nathero. Munus docendi in ea urbe celeberrima, cum ad Rivium delatum esset, Bornero consulente, id suscipit; et in eo iudo poetas Latinos interpretatur: cuius collegae erant viri optimi et eruditione excellentes Ioannes Forsterus, doctor linguae sacrae: et Hieronymus Noppus interpres poetarum Graecorum. Hi duo viri postea facti Theologi summa pietatis laude floruerunt, et Rivium dilexerunt perpetuo. Erant Forsterus, Noppus, Rivius statura parvi: unde homines pusillos corporibus, doctrina Gigantes, in suo contubernio habere Natherus vulgo dicebatur; ut in suis Annalibus Paulus Grefius [reading uncertain: print faded] , vir diligens, annotavit. In ea urbe anno M. D. XXXIV. Rivius uxorem duxit, Annam Berenualdiam, ex bona et honesta familia, Petri filiam; in eadem docuit annos septem, cum utilitate plurimorum. Tandem Valentini Hertelii, et aliorum amicorum hortatu, ludum aperuit Annebergae anno a nato CHRISTO M. D. XXXVII. Ibi quamvis tenui admodum doceret stipendio, ut quod aureos Rhenanos sexaginta quotannis non excederet; tamen ex frequentia auditorum, qui e finitimis urbibus oppidisque confluebant, et quos ille privatim magna fide instituebat, rem familiarem non modo sustentavit; verum etiam auxit aliquantulum. Sed sumptus inargenti metalla, quae ibi uberrima sunt, ipse inutiles et cum suo dispendio fecit. Nuper admodum pulsus e palaestra litteraria isthic erat nescio quis villanus Dolensis, Alexander Grammatista: ei successerat Henrichmanus et Brassicanus: quorum etiam libros ob prolixitatem ad captum puerilem minus accommodatos, loco movet et prima rudimenta simplicissime tradit: praecepta quaedam, quantum fieri potexat, lingua vernacula exponit: et simul usum in bonis auctoribus Terentio, Cicerone, Virgilio, Ouidio ostendit. Nam ante id tempus dialogi Pauli Niavis, idioma Laurentii


page 152, image: s168

Coruini, poemata Hieronymi Paduani et Mancini Dominici, subsellia occupaverant.

Vocabulorum discussione, ut nominabat, primus in his terris usus est, qua verborum singulorum vim et proprietatem docuit: compositorum elegantiam et usum monstravit: et in scriptis, quae proponebat, exempla et imitationem illorum elucere voluit.

Igitur quo tardius procedebat, eo diligentius praecipiebat: neque praescripto mensium aut anni per auctores festinabat; sed pro ratione ingeniorum, aetatis, progressuum immorabatur. Qua diligentia effecit; ut pueri studia amarent, quia pueriliter cum iis agebatur: et se proficere intelligerent: quia recte atque ordine omnia fiebant. Utebatur ea in urbe familiarissime Ioanne Sturno, poeta bono, et sene non mediocris eruditionis et experientiae, qui privatim adolescentes aliquot nobiles instituebat: Ioanne Naevio, medico doctissimo et eximiae humanitatis viro: Christophoro Eringio, Theologo multae lectionis et saniore ceteris iudicio: Antonio Beuthero senatore gravi et bene diserto. Hi duo viri postea propter Euangelii professionem solum mutare coacti sunt. Molesti ei erant prae ceteris sacrificuli; qui calumnias deferentes in aulam, eum infensum faciebant Georgio, duci Saxoniae, tum eius impediebant commoda, quibus poterant rationibus: poterant autem eo tempore plurimis. Odii causae pleraeque inde nascebantur; quod corum carperet imperitiam in canticis Ecclesiasticis, quae illi mutabant suo arbitratu, sine intelligentia. Notum est carmen Lactantio inscriptum, sed quod, codicum veterum testimonio, Honorii Fortunati est, de resuscitato a mortuis Christo:

Ecce renascentis testatur gratia mundi,
Omnia cum Domino dona redisse suo.

Hoc aliter cani praecipiebant pueris et flaminibus, contra omnem rationem et pietatem, videlicet in die acensus Christi ad caelos, hoc modo:

Ecce ascendentis testatur gratia mundi.

Item in die missionis Spiritus sancti, isto:

Ecce Spiritum mittentis testatur gratia mundi.

Quis autem non intelligit, quam stolida et fatua imitatione, quam impotente et furioso ipsorum imperio? Talia non recte fieri cum suos doceret, neque, fieri Rivius vellet: quodam die ita tumultuabatur, qui erat illorum antistes; ut convicia faceret in remplo praeceptoribus, nec manus a pueris abstineret coram maxima hominum multitudine. Erat is Ioannes Zeidlerus, artium magister, et Tecelii, monachi indulgentiarii, olim collega, assentator impudentissimus.


page 153, image: s169

Habebat autem adiunctum Casparem Sagerum, nudipedem Franciscanum: quibus accusantibus etiam Dresdae causam pro se dicere necesse habebat. Hoc inscitiae exemplum protuli, ut de aliis controversiis iudicium fieret, quas incidere inter alia hominum monstra viventi necesse erat. In hac urbe, quae illius fuerit industria et sedulitas, quae tolerantia laborum, qui contemptus adversariorum testis esse potuit Fabricius, et viri cum eo eruditissimi, Adamus Siberus, et Iobus Madeburgus, eodem tempore eius disciplina atque etiam multis magnisque beneficiis usi. Fuerunt et e Iurisconsultis Christ phorus Scheiba, Antonius Carchesius, Michael Iegerus, Ambrosius Schurerus, Nicolaus Reinholdus: e Medicis, Georgius Pylander, Caspar Naevius, Hieronymus Oderus, Ioannes Chentmanus, Isaacus Schallerus, Matthaeus Clingisius.

Plena fuit vita eius integritate, sobrietate continentia adeo ut non solum praecepta pietatis et honestatis traderet; verum etiam exempla in suis moribus et actionibus multarum virtutum ipse praeberet et ostenderet. Comparaverat sibi aedes, in quibus altius exstruendis, abbatis Grunhanii liberalitate utebatur. Sed cum quasi portum otii quaereret, iis mercede proscriptis et venditis, Mariaeburgum se contulit: quam urbem sedem Musarum et suae quietis domicilium semper nominabat: in cuius etiam laudem edidit libellum. Quamvis autem vitam inertem et defidem numquam egit, natura et consuetudine ab otio alienissimus: tamen a curis et laboribus illis magnis, tamquam respirabat, quod minus multos institueret. Etenim qui rem facilem iudicat puerorum educationem et gubernationem eius aetatis, quae apud parentes intra parietes domesticos fere corrumpitur, et impetu quodam stultitiae et contumaciae ad omne malum proclivis fertur: profecto imperitum vitae morumque se demonstrat. Retinebat adhuc apud se non paucos discipulos, quos annos aliquot docuerat, et de quibus ipse spem singularem conceperat. In eam urbem cum forte veniret suorum negotiorum causa Caspar Crucigerus, Theologus praestans Rivium hortatur familiariter, ut multitudini serviat potius, quam paucis quibusdam: neque ulla re moveatur magis, quam tam pii muneris excellentia et necessitate. Addit se scire urbem, in qua cum dignitate sit futurus, et habiturus iustum laboribus praemium. Inde eum mox animi causa secum deducit Snebergam, urbi praefecto et Senatui Rivium commendat; qui sibi nihil honorificentius, suis liberis melius putabant posse contingere, quam si tali viro et doctore Res publica uti posset.

Itaque Ioannes Weisenbachius, eques ornatissimus praefectus urbi, nomine Electoris: Wolfgangus Zeinerus pastor, Paulus Smidius, Ambrosius Franciscus, verbis Senatus eum appellant,


page 154, image: s170

neve suam ipsis neget operam, rogant: salarium amplum, et commoda alia proponunt: et Crucigero auctore, in suam tandem adducunt sententiam: quamvis erat eodem tempore vocatus Regiomontem in Borussiam. Docebat tum apud Silesios summa cum laude et mira frequentia Valentinus Trocendorfius: eos aemulaturi Lusatii Rivium vocare Budissinam statuerant: sed in Misnia figere sedem maluit.

Henricus autem Saxoniae dux, princeps optimus, audito discessu Rivii, aegre tulit, quod Mariaebergici eum non retinuissent suis beneficiis. Nam propriis ea in urbe vixerat sumptibus, quos suppeditabant secuti ipsum discipuli externi. Cum igitur pro ingenti pietate et iudicio gravissimo, filium Augustum recte informari ab aetate tenera vellet: nihil intermisit; quo Rivium posset Fribergam traducere; idque non difficile fuit principi. Matthiam Marcum Dabercusium, a Tilomano praeceptore sibi commendatum, Rivius filii loco habebat: eum ad Snebergios, remittit, et collegam addit e suis Hieronymum Staudium: ut praesentia quidem Rivii abesset, sed ratio institutionis et disciplinae eadem maneret, atque hoc modo lenivit illis sui desiderium Rivii collegae erant, Adamus Siberus, Iobus Madeburgus, Fabricius: et erat celebre nomen urbis Fribergi, quod ibi antea docuerant viri clarissimi, Ioannes Ragius Aesticampianus, Petrus Mosellanus Treuir, Richardus Sbrulius Foroliviensis, Iacobus Sobius Coloniensis.

Henricus autem dux Saxoniae, fratre Georgio absque heredibus defuncto, cum provinciarum amplissimarum administrationem suscepisset: Rivius aulicis negotiis, paulisper a vetere vitae instituto et cursu abripitur. Tempus autem quod in otio litterario et pulveribus scholasticis continenter transegit in illis regionibus, anni sunt tres et viginti: quod in aulicis occupationibus, tantummodo duo.

Interea inclito duci Henrico pientissime defuncto, in dominatu succedit maior natu filius, dux Mauricius: cui exemplum patris sequenti, in gubernatione nihil fuit prius, quam constituere Scholas et Ecclesias. Scholas aperuit Misenae et Portae, in quibus sua munificentia aleret pueros cum magistris: Misenensi inspectorem dedit Rivium. Iudicium Ecclesiasticum in eadem urbe constituit, eiusdem quoque ut Quatuorvir esset, decrevit. Utrumque munus cum gravitate et industria exsequitur, donec ex hoc mortali corpore ad aeternam animorum beatorum consuetudinem est evocatus. Verum antequam de exitu vitae dicam; nonnulla demoribus et studiis quoque breviter videntur exponenda.

In moribus Rivii hoc aliqui reprehendebant quod natura esset vehementior, adeo ut irasceretur graviter, et interdum a


page 155, image: s171

verbis acerbis non abstineret. Scimus in eo vehementiam fuisse et animum irritabilem: sed tum maxime: cum aut disciplinam labefactari, aut turpia defendi intelligeret. Ad eam eius fine fragilitatem, sive vitiositatem, aliquid adiciebat vitae professio.

Nam qui aliis docendo praesunt, in tanta ingeniorum varietate, et in hac saeculi perditissimi corruptione et licentia, etiamsi nolint, irasci nonnumquam coguntur: et quamvis animus non plane moveatur, vultus tamen alius ostendendus est bono et diligenti, alius contumaci et lascivo et segni. Naturae igitur hominis miti et placidae, non raro vim infert genus vitae, et consuetudo. Quamobrem in nostrum quoque ordinem lusit Graecorum natio, minime quidem insipiens, sed non semper satis gravis et constans: quae ne iocos perderet suos, maluit ingenii, quam integritatis laudem quaerere. Ambitioni nonnulli tribuunt, quod se in aulam contulerit, versatus iam inde a prima pueritia intra parietes Musarum, et in umbris Gymnasiorum: Sed et Plato Siculam, et Aristippus Macedonicam pertulit, et in aula Rivius diu non permansit. Age levitatis est, quod in loco uno non constiterit: atqui migrare ei vel propter rem familiarem aliquoties necesse fuit.

Qui in scholis, hoc est in servitute vivimus, tam diu stabiles sumus, quam diu placet iis, qui nostras operas conducunt: et hoc vitio laboramus cum aliis, ut interdum copiam inopiae, quietem iactationibus et omnino meliora, si contigerint, deterioribus anteferamus. Inprimis autem offensos scimus quosdam homines fuisse, eius a Zuiccavia discessu: verum eo tempore doctrinam de salute animorum nondum cognoverat. Docuerant in ea urbe florentissima non multum supra biennium, Ioannes Syluius Egranus, et Thomas Mancerus Stolbergae in Herciniis natus. Egranus, homo doctus et facundus, se Erasmianum dici, esse et haberi volebat. Muncerus aperte furiosus erat, sed magno multitudinis plausu audiebatur: is sibi e lanificum officinis adiunxerat Nicolaum quendam Storchium, in cuius moribus audacia certabat cum imperitia. Creaverant hi de plebe infima, duodecim Apostolos, duos item et septuaginta discipulos: tacite autem in domum Burchardianam arma et tela ad certos homines opprimendos, comportaverant. Wolffgangus Weissenbachius Eques, urbi praefectus, sexaginta ex illa factione comprehendit. Muncerus profugit in Boemiam ad Satienses: inde proficiscens Pragam, in carcerem conicitur, et quatuor custodibus elusis evadit, et in Hercinios veniens, Alsteti munus docendi suscipit.

Storchius item clam sese subtrahens, cum nusquam commodum inveniret domicilium, in Bavaria Monaci egens et ignotus, in


page 156, image: s172

taberna publica moritur. Egranus plebi invisus, non insciente Senatu migrat in valles Ioachimicas. Successerunt his qui sincere docerent, Nicolaus Hausmannus Fribergius, et Paulus Lindena Chemnicensis: a quorum doctrina non dissentiebant mores placidissimi, et homine Christiano digni. In iis turbis et in ea novitate, non se expedire statim potuit Rivius, a primis annis in pontificatu institutus, et aetate nondum corroboratus, nec dum versatus aut in veterum aut in recentium scriptorum accurata lectione, quam post id tempus adhibuit, et se docilem atque assiduum sacri verbi Dei, et vocis Iesu Christi praebuit auditorem atque discipulum. In erudiendis quoque tam suis, quam aliis post id tempus (ut ipse ad Principem Hessiae vere scribit) non magis profanos auctores adhibuit, quam sacros: nec magis ut doctiores, quam ut pietatis amantiores discipulos efficeret, elaboravit. Agebat magna contentione Rivius, quidquid agebat: unde interdum vehementius laudando amicos quos probabat, aut supra modum extollendo res quibus delectabatur, nimius et importunus videbatur. Verum qui omnium virtutum perfectionem, omniumque actionum rectitudinem in homine requirunt, iniqui et morosi sunt: nec sibi leges scribunt, sed aliis. Quocirca lugeamus communem infirmitatem generis atque ortus nostri: et nos ipsi agnoscamus: et de aliis modeste, ut debemus: honorifice, ut par est, sentiamus.

Fuit Rivius verecundus, sobrius, castus, amans veritatis: maius in eo studium laudis, quam pecuniae, beneficus erga studiosos, amicis gratus, diligens paterfamilias, custos disciplinae acerrimus, optimus ludimagister, laboribus indefessus, hostis superstitionis, mendaciorum, hypocrisis: atque se hanc laudem relicturum dicebat, quod quantum in se fuerit, vitiis et peccatis in suo munere semper omni conatu, omni vigilantia obstiterit.

Cum autem poetas, oratores, historicos explicaret: utilem posteritati nauavit operam, scribendis castigationibus in Terentium et Salustium, quae cum ipsis auctoribus aliquoties sunt impressae: tum edito Dialogo, in quo locos ex Cicerone plurimos, et alios simul aliis ex auctoribus aut corrigit, aut explicat. In Terentium scripsisse eum copiose ac diligenter, testatus est Iacobus Mycillus: quam editionem in Gallia Lugdunenses; in Italia imitati sunt Brixiani, Veronenses, Veneti. Conscripsit itidem de iis disciplinis, quae de sermone agunt, libros: de Grammaticis videlicet, octo: de Dialecticis, sex: de Rhetoricis, quatuor: de quibus hoc loco nihil dicemus: brevitas, ordo, facilitas satis eos hactenus commendarunt lectoribus studiosis: et inter praecipua horum temporum scripta, quae diligentiam et


page 157, image: s173

commoditatem habeant, Caelius secundus Curio exacti vir iudicii, eos libros commemorat. Marius Nizolius in quadam disputatione, Rivium iracunde et impotenter exagitat, quod libro primo Dialecticae scripserit, errasse Ciceronem, qui Thebanum et Troianum species esse hominis putat. Philosophorum haec est ratio hominis species esse Herculem et Paridem, tamquam res subsistentes natura sua: et in eo minime errant: qui vero Thebanum aut Troianum dicit esse hominis species, ut defendi possit: certe aliena et remota dicit, si de natura hominis sermo est: at si forte in iudicium vocare velit Herculem aut Paridem, iam non hominis naturam investigabit; quod aut sensu praeditus sit, aut rationem et intellectum habeat, aut morte cadat: sed Herculem voracem esse argumentari poterit, quia sit Thebanus, quorum apud veteres celebris fuit intemperantia: Paridem dicere, esse infelicem: nam fortuna Troianorum adversa, etiam proverbio locum dedit. Igitur si Marius distinctiones Dialecticorum, quas irridet, intelligeret: Ludovicum Vivem, qui idem sentit cum Rivio, non nominasset hominem inscientem et stultum, Rivium vero ineptum et delirum, qui falsa non scripserunt: et Ciceronem defendere potuisset ut oratorem, qui speciem foro aptam ponere maluit, quam ex Academia mutuari, qua sibi opus non erat.

Iulius Caesar Scaliger, vir ut nobilitate antiqua, ita etiam humanitate excellens, cum nullam videret proportionem Cretici ad Iambum, item Anapaesti ad Trochaeum: contentus fuit errorem indicasse Erasmi, qui in priore sententia fuerit: Rivii qui in altera: a convicio autem vir modestus abstinuit. Sed iratus Marius, me a proposito abduxit longius. Rivius inter labores Scholasticos et operas cotidianas, de quibus nihil remittebat, diligentissime legebat veteres Theologos, et eorum doctrinam cum renovata atque recente conferebat cum acumine et iudicio: et quia nullum studium salutarius, aut sibi iucundius inveniebat, quidquid otii et quietis erat nactus, id omne ad scribendum contulit. Fecerat idem multos ante annos in regno superstitionis Rodolphus Agricola; qui linguam Ebraeam senex didicit, ut ex fontibus Theologiam disceret: et verum suae senectutis, quam in celeberrimis Italiae et Germaniae urbibus et Academiis exegerat, solatium quaereret: quid consecutus sit, novit is qui corda inspicit et renes explorat, DEus, ut in cucullo sepeliretur, ipsi persuaserunt nudipedes Heidelbergenses. Opera Rivii diversis temporibus emissa, in unum volumen collecta, edidit correctiora, vir doctus, et de studiis optime meritus, Ioannes Oporinus: eorum Catalogum subiunximus.

1. De instaurata doctrina Ecclesiastica 2. De conscientia bonae


page 158, image: s174

mentis. 1. de spectris, seu superstitione vetere. 1. De abusibus Ecclesiasticis. 3. De mysterio redemptionis humanae. 2. De religione. 1. De vero amore erga Deum. 1. De fiducia salutis propter Christum. 1. De titulo crucus Christi. 1. De lucta Christiana. 1. De consolandis aegrotantibus. 3. De vita et moribus Christianorum. 1. De officio pastorali. 1. De praesidio angelico. 1. De stulticiae mortalium in corrigenda vita. 1. De perpetuo in terris gaudio piorum. 1. De felicitate saeculi nostri. I. De sponsalibus sine approbatione parentum irritis. 1. Epistolarum de rebus Theologicis. 1. Commentariolus in Psalmum 34.

In his libris et materiae diversitas, et argumentorum gravitas, et doctrinae veritas, ostendunt eruditionem magnam, studium nominis divini singulare testimonium optimae conscientiae: denique quantis donis ornatus a Deo Rivius fuerit. Praecipuum autem donum in eo fuit, ut divus Paulus nominat, [gap: greek text] : unum enim Christum auctorem salutis esse et sola fide in nomen eius omnes homines salvos fieri, in singulis suis libris testatus est, et ipse in morte sua credidit. Alterum fuit [gap: greek text] : quia etiam officium hominis Christiani recte intellexit, in suis libris perspicue et diligenter tradidit factisque et vita ostendit, ambulandum esse [gap: Greek words] , ut Ephesiis et Philippensibus idem Apostolus loquitur. Cum pontificiis quibusdam longi temporis coluit amicitiam eo animo, si eos quoquo modo posset a via erroris adducere; quorum etiam in disputando nominibus pepercit, ut Io. Cochlaei in Epistolis de re Sacramentaria: Postea autem, cum nihil proficere se videret eorum amicitiae renunciavit. Praeclare erat affectus semper erga eos, qui essent morum bonorum et disciplinae honestae studiosi: praesertim cum doctrinae Euangelicae initio non pauci ferocia quadam et temeritate, et abusu libertatis Christianae, plurimum nocerent. Eos autem, qui disciplinae praetextu, doctrinam de fide et merito Christi aut maliciose obscurarent, aut perdite depravarent: magno odio persequebatur: inter quos erant Siluius Egranus de quo supra: et Georgius Wicelius, quem Becelinum in scriptis appellat, scelerati apostatae: quorum etiam passim in libris suis sententias manipulares, amentatis telis excussit atque comminuit. Dicebat autem corruptum et aversum Egranum voluptatibus, Wicelium ambitione: quod ille pocula et mensam abbatis Chemnicensis sectaretur, hic Fuldani pollicitationes et opulentiam spectaret. Erat ob eandem causam infesto erga Antinomos animo, e quorum numero primarius ille Iacobus Schencius multum ei negotii facessit: sed ei forti animo obsticit, et muneri alieno sese ingerenti nihil potestatis pro sua libertate eximia concessit. Arrogantes enim quidam homines


page 159, image: s175

solo contemptu repelluntur. Rogatus aliquando, cur sua scripta vel principibus vel aulicis potissimum inscriberet: respondebat. Primum observantiae causa id merito fieri: praeterea recte fieri, quod ipsi talis doctrinae atque admonitionis in gravissimo et difficillimo vitae munere et in tam variis actionibus vehementer indigerent. Habuit plures libros in manibus, quorum titulos ipse consignavit: De disciplina Ecclesiastica et civili, De abusu libertatis Christianae, De veterum erroribus in citandis sacrae scripturae locis: sed praeventus morte eos non absolvit. Iam tandem ad castrophen pervenimus.

Anno Christi millesimo, quingentesimo secundo vulgatus fuit per terras illas morbus popularis et pestilens: quo Rivius primo amisit Paulum filium, indolis bonae adolescentem: tum etiam neptem, ex natu maiore filia: item famulas duas: postremo etiam optimam et fidissimam matronam, uxorem suam. Quantum ei aegritudinis et luctus attulerit orbitas carissimi filii, dulcissimae neptis, optatissimae coniugis, de se quisque facile iudicaverit. Praedium possidebat amoenum ad ripam Albis, ad unum ab urbe Misena lapidem situm: in id se contulit cum Hieronymo filio, et familia superstite. Die autem Decemb. 28. qui Ioannis Reuchlini Phorcensis natalis est, Rivius in morbum incidit, cum horrore et concussione totius corporis: eum statim secuta virium omnium defectio, et animi crebra deliquia sunt: cumque magno et firmo esse animo iuberetur: Dominus, ait, meus Iesus Christus faciat de me secundum voluntatem suam. Altero die Alexius Praetorius gener illum accedit, multosque cum eo de vitae huius miseria et brevitate, de caelestis laetitia et felicitate, sermones habet: quos sibi gratissimos esse declaravit. De morbo autem ipso non tam querebatur, quam de siti, dies noctesque sibi molestissima: ad quam restinguendam frustra medicamentis utebatur. In brachio altero maculae quaedam nigrae post quatriduum apparebant, quas cum aspexisset: intellexit sibi instare diem suum. Adhortante ipsum filio, ut spem omnem in Deo et eius filio Christo poneret, pro nobis mortuo et resuscitato: sine trepidatione respondit: Mi fili, iampridem hanc rationem subduxi, neque eam usque ad extremum vitae tempus distuli: certusque sum, me propitium habere Deum in caelis, propter Christum, qui me sui Spiritus praesentia ne in morte quidem destituet. Deinde recitavit dictum Christi ex Ioanne: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, non morietur: et si mortuus fuerit, vivet. Subiecit etiam haec verba: Deus misericordiae immensae, miserere mei propter meritum christi Iesu filii tui. Ab occultis meis munda me. Cor novum crea in me Deus, et sanctum Spiritum tuum ne aufer a me: confirma me.

Post aliquod intervallum coepit hymnum illum Ecclesiasticum attente dicere:



page 160, image: s176

Veni sancte Spiritus
Et emitte caelitus
Lucis tuae radium.
Consolator optime,
Dulcis hospes animae,
Dulce refrigerium:
Sine tuo Numine,
Nihil est in homine,
Nihil est innoxium,
Da salutis exitum,
Da perenne gaudium.

Conversus deinde ad adstantes: vos, inquit, omnes Deo commendo; et sublatis manibus; ait: Iesu Christe, fili Dei aeterni, in tuas manus trado meum Spiritum.

Erumpente autem omnibus membris largo sudore, vi morbi se gravissime angi dixit: mox totum corpus frigus occupabat. Ipse autem se supinum in lectulo reclinans, pedes contrahit: complicatisque manibus: Deus (ait) clementissime, noli, noli me diutius in hac vita haerere: matura finem. Tu adiutor es in opportunitate. Cumque his verbis placide exspirat, Calendis Ian. inchoantibus annum quinquagesimum tertium.

Conditum corpus est extra moenia et portam Lomacensem, in caemeterio D. Wolfgangi. Fratrem habuit Petrum civem Coloniensem, honestum mercatorem. Reliquit filios duos Ioannem et Hieronymum, artium bonarum et philosophiae magistros, viros eruditos: filias tres, omnes honeste elocatas. Successorem habuit Georgium Fabricium Chemnicensem: cuius et haec est de Rivio narratio.

XYSTUS BETULEIUS.

XYstus Betuleius vulgo Birk Augustae Drusi, quam male confundunt cum Augusta Vindelicorum, editus est anno millesimo quingentesimo, tunc

-- cum sine honore iacerent
Optima, barbarieque horrerent omnia prisca.

Pueritiam in patria transegit, et ut tempora sinebant, bonis litteris addiscendis impendit. Iactis studiorum fundamentis mediocribus; Basileam venit: ubi in omnibus ingenuis artibus ita est versatus, ut promerente id erudita doctrina vitaeque integritate, testimonio eruditionis publico, quod Philosophiae magisterium appellant, fuerit ornatus.


page 161, image: s177

Deinde a magistratu Basiliensi urbis minoris ludo litterario est praefectus: pauloque post in numerum etiam illius academiae Professorum cooptatus. Qua in utraque functione ita se gessit: ut et in eruditione et industria eius laborumque assiduitate desideratum fuerit nihil. Cum autem natura ad poesin ferretur; scripsit sub idem tempus Comoedias de Susanna, de Iuditha, Iosepho; easque publice exhibuit. Istiusmodi docendi genere cum inclaresceret: ab Augustana Republ. revocatur, ac stipendio liberali ad docendi munus in schola patria adhibetur.

Ei ipse Gymnasio praefuit non sine laude et discentium fructu per annos [note: Collega eius fuit Andreas Ditherus. ] sedecim: et rem litterariam voce et scriptis editis non mediocriter iuvit. Ex eius schola enim prodierunt complures pereruditi viri, tum et Wolfgangus Musculus, et Guilielmus Xylander: quod ipse naenia in obitum sui praeceptoris testatur:

Tu me susceptum primus puerilibus annis
Informas pietate, decoris moribus ornas:
Prima docesque elementa rudem, tu prima futuris
Fundamenta locas studiis, tu primus honestis
Artibus imbutum, Latium linguaeque Pelasgae
Pulchrum idioma doces; tu primus deinde sacratas
Bellerophontei deducis fontis ad undas:
Tu Maecenates, qui nostrae inceptae foverent,
Concilias, tutumque iter ad sublimia monstras.

Scripsit, praeter comoedias et dramata, symphoniam in Novum Testamentum Graecum: annotationes et collationes in carmina Sibyllina, et in Lactantium. Item commentarios eruditos, in libros Ciceronis de officiis, de amicitia, et senectute, in Paradoxa, et de natura deorum, et alia.

In docendi munere cnm feliciter et diu vixisset, et iam ad senium vergenti res cum morbis variis esset: Senatus Augustanus eum, ut Xylander in naenia,

-- rude donavit, veterani militis instar,
Sat bene promeritum de se testatus.

Fatis concessit in patria, vir piissimus, et in utraque lingua doctissimus, anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto, die decimo nono Iunii aetatis quinquagesimo quarto, mense tertio, die vicesimo sexto: a Ioanne Baptista, et paulo Hainzeliis Augustanis fratribus, vicem bene merito de se praeceptori rependentibus; honorifice ibidem sepultus cum tali epitaphio:



page 162, image: s178

CHRISTO SACRUM.

Qui locus insigni vidit cum laude docentem
Xystum Betulium: nunc tegit ossa viri.
Ingenium, mores, doctrinam, scripta per orbem
Cognita testantur: Spiritus astra tenet.
Ille quidem luctum patriae doctisque bonisque
Liquit: at haud similem liquit in orbe sui.

VIXIT ANNOS LIV. MENSES III. DIES XXVI. GYMNASIO AUGUSTANO PRAEFUIT ANNOS XVI. OBIIT AUTEM XIII. CALEND. IULII. ANNO M. D. LIV. IOANNES BAPTISTA ET PAULUS HEINTZELII, FRATRES GERMANI, PRAECEPTORI BENE MERITO F. C.

Celebravit etiam mortuum Guilielmus Xylander naenia, quae exstat, ubi inter alia sic de ipso:

Non illum tumido quisquam se extollere fastu,
Aut alios vulgi vidit contemnere more,
Quamquam, quo reliquis sese praeferret, habebat:
Humanus sed enim, comis, neque cognitus ulli
Difficilis, neque qui magnos sibi vellet honores
Deferri, placida vitam ratione regebat,
Atque domum, et thalami cum coniuge pignora cara.
Interea studiis sese oblectabat honestis,
Atque exhaustorum mulcebat fruge laborum.
Otia; non pigro sunt qualia inertia vulgo
Plena voluptatum, solaque libidine ducta:
Ingenuo sed quae pensantur sedula fructu.

Guilielmus Xylander in praefat. versionis Antigoni, Pantaleon l. 3. prosopograph. Crus. annal. l. 11. part. 3.

OLYMPIA FULVIA MORATA.

[note: Propter exemplum singulare, et maritum, qui Germanus, huc additum O. 1555.d. 26. Octobr. aetat. 29. ]

NAta est Olympia anno Christi 1526. Ferrariae, urbe Italiae celeberrima. Patrem habuit Fulvium Moratum Mantuanum, virum doctrina et probitate praestantem. Is in clarissimis Italiae civitatibus publico docendi munere functus est, et Alfonsi Ferrariensium Ducis filios, Herculis fratres duos, litteris ac bonis artibus instituit ac perpolivit. Cum autem


page 163, image: s179

hanc Olympam haberet ingenio summo praeditam; omnibus litteris, quibus ad humanitatem homines informati solent, domi erudivit: quae brevi tantum profecit, ut admirationi Italis hominibus esset. Itaque cum Anna Herculis Estensis, Ferrariensium principis filia iisadem litteris a Ioanne Sinapio, viro summo, institueretur: cut haberet, qui cum honesta aemulatione certaret, visum matri est, ut Olympia in aulam, in qua aliquot annos cum laude postea fuit, advocaretur. Ibi Itali audiverunt eam ita Latine declamantem, Graece lqoventem, Ciceronis paradoxa explicantem, ad quaestiones responden tem: ut cum veterum puellarum quavis, quae quidem ingenii laude excelluerit, conferri posse videretur. Dum ita pergit, incidit in letalem morbum Fuluius pater, cui ut ministraret relicta aula domum se contulit. Mortuo patre, quod esset natu maxima et matrem admodum valetudinariam haberet, rem familiarem administrare coepit, et fratres sororesque honeste educare.

Erat eo tempore Ferrariae Andreas Grundlerus Germanus iuvenis Graecae et Latinae linguae bene doctus, qui medicos audiebat: a quibus etiam lauream medicam consecutus est. Is Olympiae eruditionem singularem, moresque castissimos admiratus, eam (quae vicissim nihil in homine praeter ingenii dotes admiraretur) uxorem delegit, sibique pulcro connubio copulavit.

Ab hoc, quia ab iis deserta, a quibus minime debebat, et post patris obitum, in odium incurrerat aulae, in Germaniam ducta, Suinfurti, in patria mariti, aliquandiu commorata, libros Theologicos, quibus carendum ipsi in Italia fuisset, diligenter et adsidue legit: totamque se ad studia divina retulit. Sorores tres nubiles Ferrariae apud matrem reliquit: fratrem autem Aemilium, annos octo natum, secum in Germaniam et patriam mariti abduxit: quem litteris Graecis et Latinis, quantum in ipsa fuit, erudiuit.

Hic frarer cum Wirceburgi aliquando apud Sinapium esset cum sorore, de fenestra excelso loco in terram super horrida saxa decidit: et cum exstinctum eum omnes, aut certe epilepsia correptum iri putarent: nihilo plus accidit illi mali, quam si humi cecidisset: ut experiundo scirent; Deum Angelis mandasse, ut tollant manibus filios suos: ne, cum cadunt, offendant ad lapidem. Cumque patria eius mariti ab exercitu duorum Episcoporum Wirceburgici et Bambergici et a copiis ducis Electoris Mauritii ducisque Brunsuicensis et Noribergensium praeterea, [note: An. 1557. ] obsideretur propter Marchionis Brandeburgensi, exercitum, quem ille in ea urbe collocarat, in summo ipsorum salus discrimine


page 164, image: s180

versata fuit. Sed Deus ita eos texit cives: ut nillus a tormentis, quae dies noctesque maximo cum impetu iactata fuerunt, interfectus fuerit: contagione tamen militum, quibus urbs referta, morbus gravis pene omnes cives invasit, ut etiam mentis dolore fere dimidia pars civium mortua sit. Affectus fuit etiam tali morbo Olympiae amantissimus maritus: et ita graviter ac periculose aegrotavit: ut illius spes vitae nulla ostenderetur.

Verum Deus, qui solet ad inferos deducere, maximis et continuis Ecclesiae precibus ac ipsius uxoris, illum reduxit. [note: Olympiae eiusque mariti summum solatium verbum DEI. Olympiae ad Annam Estensem epist. ] In omnibus vero malis istis scribit ipsa se unico solatio usos fuisse verbo DEI quo se sustentarint: et propter quod numquam ad ollas Aegypticas respexerit: sed mortem oppetere ibi maluerit, quam alibi omnibus mundi voluptatibus frui. Scribit eadem ad Annam Estensem principem Guisianam haec, pietatem veram spirantia: ut primum DEI singulari bonitate ab illa idololatria Italiae discessi, meque cum marito medico in Germaniam contuli; incredibile est, quam Deus mutauerit animum meum: Utpote quae prius longissime a divinis litteris abhorruerim, iam illis solis me oblectem: et omne meum studium, operam, curam, mentem denique omnem in eo locem: Ut quantum fieri possit, haec omnia contemnam, divitias, honores, voluptates, quae quondam adeo mirari solebam.

Sed redeundum est, unde defleximus. Tandem cum post mensem obsidionis decimum quartum, belli illius felicem exitum exspectarent abitu Marchionis: qui suum exercitum nocte alio abducturus erat, in maximam inciderunt miseriam.

Nam vix dum urbe egressus erat ille cum suo exercitu, cum postridie Episcoporum et Noribergensium milites in urbem invaserunt, ac eam compilatam incenderunt.

Deus vero ipsam cum marito e mediis flammis eripuit. Nam cum in tanta trepidatione et Panico pavore maritus et ipsa Olympia iam iam in templum, tamquam in asylum, recipere se cogitarent: miles quidam ipsis ignotus, accurrit: monetque ilico extra urbem profugiant: alioqui futurum, ut iisdem cineribus cum incensa urbe sepeliantur. Et quidem si in templo fuissent; vel fumus eos, ut alios qui eo confugerant, exstinxisset.

Parentigitur monenti, quisquis ille fuit: exeunt spoliati et nudati omnibus: ita ut ne obolum quidem licuerit efferre: imo in medio foro vestimenta ipsis detracta fuerunt: neque Olympiae quicquam, praeter subuculam, qua corpus tegeret, relictum fuit.

Cum ex urbe essent egressi, capitur ab hostibus maritus Olympiae; neque eum vel minimo redimere poterat: et cum


page 165, image: s181

eum abduci ab oculis videret, lacrimis et gemitibus [gap: Greek word] Deum comprecata fuit: qui et statim illum liberum ad uxorem remisit. Ceterum digressi iam urbe, quo se conferre possent, ignorabant: tandem Hammelburgum versus iter habere coeperunt: quo ipsa Olympia vix perreptavit. Abest enim oppidulum tria milliaria Germanica a Suinfordio. Cives illius oppidi inviti exules istos receperunt: cum esset eis interdictum, ne quemquam Suinfortensium hospitio acciperent. Olympia, quae inter pauperculas videbatur omnium mendicarum regina, nudis pedibus, capillis passis, veste conscissa, et ab alia muliere mutuo data, in oppidum illud introiit: et ex defatigatione in febrim incidit: quam deinceps in tota peregrinatione habuit. Nam cum Hammelburgenses sibi metuerent; non integrum fuit exulibus illis diu ibi commorari: sed intra quatriduum illinc, Olympiae quamvis aegrotae cum marito discedendum fuit.

Ibi vero denuo, dum per quoddam oppidulum Episcopi iter facere coguntur, capitur maritus ab Episcopi praefecto: qui sibi a domino suo mandatum esse aiebat, ut interficeret omnes qui Suinfordio illuc profugi venissent. Igitur captivi inter spem metumque ibi detinebantur: donec litteris scriptis ad Episcopum dimissi fuerunt. Aliarum rerum terrenarum omnium iacturam facile tulit Olympia: carissimi coniugis ferre nullo modo poterat. Sed DEUS eius gemitus audivit: neque solum tunc, verum etiam postea. Eo namque duce ad nobilissimum Comitem Rineccensem primum; deinde ad illustres comites Erbacenses devenerunt, qui propter Christianam religionem saepe fortunarum, et capitis periculum neglexerunt. Ab his prolixe accepti: vestibus etiam et aliis rebus necessariis donati fuerunt. Alterius comitis uxor, clarissimi inter Germanos ducis filia, qui Palatini appellantur, tanta charitate pietateque misere affectam Olympiam accepit: ut ipsamet decumbenti sui manibus ministrarit: quin et pallam egregiam donarit, plus quam mille sestertium numum aestimatam. Alius eiusdem nobilitatis vir, antea ipsis ne nomine quidem notus, dum in via essent, argenti numerum non contemnendum subsidio misit. Horum benignitate in illis difficultatibus sublevati, Heidelbergam venerunt Andreas Grundlerus medicus et Olympia uxor: ubi maritus ab illustrissimo principe Palatino, Imperii Septemuiro ad medicinam publice docendam accidtus est. Factum id anno 1554.

Heidelbergae diu firma non fuit. Invasit enim eam febris vehemens et adsidua: dolores per totum corpus, qui somno eam privarunt: unde corpus omnino et vires fuerunt amissae: catarrho, qui dies et noctes suffocare eam conabatur, brevi post


page 166, image: s182

decessit. Quomodo autem vitam finierit, maritus ad Coelium Secundum Curionem perscribit, quem audiamus. Decessit (inquit [reading uncertain: print faded] ) illa quidem magna cum aviditate, atque ut ita dicam, quasi alacritate quadam moriendi: cum persuasum haberet: se ex diuturnis cruciatibus, ex miserrimaque hac vita ad perpetuam felicitatem hinc evocari. Iam ferme moriens, cum e somno paulo ante exporrecta esset, visa est mihi nescio qua dulcedine laeta clanculum subridere. Accessi propius, et quidnam tam suaviter rideret, interrogavi. Videbam, inquit illa modo in quiete locum quendam pulcherrima clarissimaque luce refertum: cumque plura prae imbecillitate proloqui non posset: Age inquam ego, bono esto animo mea uxor: in illa pulcherrima luce tu habitabis. Subridens iterum annuit capite: et paulo post: tota, inquit, sum laeta: nec plura deinceps locuta est; nisi cum iam oculorum acies hebesceret: vos quidem, inquit, vix amplius agnosco: omnia autem cetera mihi videntur plena esse pulcherrimis floribus. Et haec quidem fuit postrema illius oratio. Non multo enim post quasi dulci quodam somno oppressa, efflavit animam: cum iam per dies aliquot, magna adseveratione saepius affirmasset: se nihil aliud cupere: quam dissolvi et esse cum Christo: cuius in se maxima beneficia, quoties per vim morbi licebat, numquam cessabat praedicare: quod eam verbi sui cognitione illustrasset: quod animum eius ab omnibus mundi huius voluptatibus alienasset: quod desiderium illud vitae aeternae in ipsa accendisset: nec se dubitabat in omni sermone appellare filiam Dei.

Nihil autem potuit minus ferre, quam si quis consolandi eius gratia diceret fore, ut ex morbo convalesceret. Dicebat enim Deum breve quoddam vitae curriculum circumscripsisse sibi: sed valde laboriosum et plenum aerumnis. Itaque non cupere se iam a calce ad carceres reverti. Interrogata fuit eodem tempore a quodam viro bono: an esset in animo eius scrupulus aliquis, qui eam male haberet? At illa, totis, inquit, ante hac septem annis numquam cessavit diabolus omnibus modis conari: ut me de fide vera detruderet: nunc vero ac si omnia sua tela amisisset, nusquam apparet. Nec ego in animo meo quicquam aliud sentio: quam summam tranquillitatem et pacem Christi. Sed longum esset, si vellem enumerare quaecumque illa magna cum admiratione nostra, qui illam audivimus, sancte, pie, constanter, fortissimoque animo dixit. Mortua est VII. Calendas Novembris, hora quarta pomeridiana, cum nondum esset annos XXIX. Vixit illa quidem mecum non totum quinquennium: ceterum neque animum magis sincerum et candidum, neque mores probiores sanctioresque vidi unquam.

Haec maritus: qui et paulo post uxorem carissimam est subsecutus. Sepulta Heidelbergae ad D. Petri cum marito et Aemilio fratre.



page 167, image: s183

EPITAPHIUM A BAsil, Herold. scrip.

OLYMPIAE FULVIAE MORATAE

FORMA QUONDAM MULIERI

INGENIO HOMINE MAIORI,

ANIMO, QUO SOLO CHRISTUM

CAPERET, SPERNERET MUNDUM

TOTUM BASIL. IOAN. HEROLD.

CIVI COELESTI. P.

Vixit annos XXIX. Vicit M. D. LV. mense Octobri.

Triumphat aeternum.

Ex opusculis et Epistolis Olympiae collecta.

VALENTINUS FRIDLANDUS TROCEDORFFIUS.

NAscitur Valentinus Fridlandus Trocedorffius anno millesimo, quadringentesimo, nonagesimo, patre agricola, viro honesto, Bernhardo Fridlando, in pago, a quo cognomentum traxit: cum aliud sit nomen familiae paternae. Distat pagus ille uno milliari a Gorlicio, superioris Lusatiae oppido.

Pater, cum natura esset religiosus, superstitionibus eius aetatis apprime deditus, frequens Monachis illius loci adesse, quaeque illi mendicando collegissent, adservare domi suae, et cum in urbem ventitaret, secum advehere erat solitus. Quae occasio fuit, ut accedentem ad Monachos patrem crebro filius comitaretur, in quo illi seu specie considerata, seu observatis argumentis atque indiciis aliis: quod et curiosius inquisivisset [correction of the printer; in the print inquisivissent] multa, et librorum tractatione delectari visus esset: his ergo notis, ubi in eo deprehendissent indolem discendi avidam et doctrinarum capacem, hortati fuerunt parentes, ut filium Scholae adhiberent, et erudiri litteris curarent

Secuti consilium parentes, Rectori scholae in urbe eum commendant. Sed cum vix litteras nosse, et iungere didicisset, relicta schola, rediit domum ad operas rusticas,


page 168, image: s184

seu pertaesus vitae Scholasticae, seu revocatus a patre, cui res familiaris magis, quam filii indoles, curae erat. Sed adversabatur utrique mater, quae usitata illorum temporum persuasione tum demum se fore beatam putabat, si vel facerdotem vel monachum, genuisset. Cum ergo optimam de filio spem, ex monachorum iudicio, concepisset: abduci eum a litteris nolebat; et ne maritum offenderet, si filium in urbem remissum, ab operis rusticis prorsum arceret, cum rei familiaris detrimento; a pastore et custode pagi impetrat: ut hic lectionem et pronunciationem pueri succisivis horis exerceat; ille litteras eum formare ac pingere doceat. Ad hunc usum tum interiorem betulae corticem, chartas, anserum calamos, fulginem infumibuli atramentum suppeditasse saepe ipse commemoravit.

His exercitiis postquam biennium consumpsit apud parentes; quod iam aucto cum aetate iudicio, litterarum utilitatem consideraret atque intelligeret melius, matre etiam assidue instigante; repudiavit vitam rusticam, et urbe repetita totum sese studiis dedidit. Mater abeuntem prosecuta et dimissum a se multis lacrimis obtestata fuerat, ne vitam scholasticam desereret. Has [note: Redit ad Scholam. ] voces saepe affirmabat, se tunc ominis loco accepisse, et de secuturae vitae cursu, qui scholasticus futurus esset, interpretatum esse. Quare si quando deinceps ad functiones alias splendidiores vocabatur, ut ecclesiasticas, recusabat eas; quod se voto matris scholis dedicatum esse meminisset: ab his sibi per mandata eiusdem, salva pietate, discedere non licere. Reversus itaque ad studia, tanta cum intentione animi, et assiduitate in illa incubuit, ut paucorum annorum spatio aetate superiores omnes, longo intervallo anteverterit, et spem de sese summam concitarit. Praeceptorem habuit quendam Alexandrum Cuspinianum, qui postea puriorem Euangelii doctrinam amplexus, fuit unus inter praecipuos, qui Ecclesias Silesiae a sordibus pontificiis repurgarunt. Parentes amisit annos natus viginti tres, id est, anno a nato Christo salvatore tertio decimo; quo divendita hereditate universa, Lipsiam se contulit; ubi quod propter iudicii maturitatem ac rectitudinem posset per se constituere, quae sibi studia maxime convenirent, et odisset barbariem sermonis monastici, qui tunc in scholis dominabatur: sed absque cognitione linguae Graecae, perfici nil posse in eruditio ne doctrinae cerneret, ut coniungeret ergo linguam utramque delegit prae ceteris, Magistros, Petrum Mosellanum, et Riccardum Crocum Anglum, quorum alter Mosellanus, in Latina lingua puriore, alter Riccardus in Graeca excellere iudicabatur; et quidem Riccardus Graecae linguae studium in illas terras retens adduxerat. Utrumque et audivit diligenter et coluit studiose


page 169, image: s185

amplius biennio; et exemplo ac velut manuductione illorum scriptores in utraque lingua probatissimos legere, et imitari cum sermonis tum historiarum causa coepit. Ibidem eo tempore primum suscepit Philosophiae gradum. Inde vocatus Gorlicium ad docendum in schola, etsi initio erat loco inferiore: paulatim tamen propter liberalis ac politae eruditionis opinionem ita crevit: ut non pigeret Rectorem scholae et collegas illo magistro uti, in discendis elementis Graecae linguae, et Latinis scriptoribus cognoscendis. Quare tunc, et collegas, et scholasticos pariter docuit. Collegis libros Ciceronis de officiis enarravit; et Plutarchi libellum de puerorum educatione. Adiuvit et multos alios bonos viros, in scholarum per Silesiam emendatione et constitutione, opera atque consilio suo, qui capti pulchritudine ac dulcedine reflorescentium litterarum, fastidiebant barbaricas sordes, in quibus consenuerant, et hunc iuvenem certatim colebant atque invitabant ad sese. Sed haud ita multo post, cum Lutherus editis propositionibus oppugnaret indulgentias, quas venales circumtulit Tecelius: excitus viri fama, Witebergam illius visendi causa profectus est. Incidit tunc forte fortuna in Iudaeum quendam, Christianis sacris baptismo initiatum, Hadrianum nomine, patria Hispanum. Huic cum non abundaret pecunia, operam suam addixit ad ministeria domestica, quo posset sine sumptu suo audire tradentem elementa linguae sacrae, in qua celeriter tantum profecit; ut mox cum multorum admiratione intelligeret et recitaret Psalmos sine interprete sua lingua; et eosdem explicaret aliis. Commoratus in Academia ad annum quintum usque, auditorem assiduum et sedulum praebuit Luthero et Philippo, Sed delectatus ingenio ac studiis Philippi, et eiusdem in docendo perspicuitate, facilitate, et rerum copia, ad hunc imitandum totum sese composuit.

Tanta cura autem et tam religiose vestigia eius consectabatur; ut non sententias tantum ab illo traditas: sed et verba retinere studeret, atque usurpare in docendo ad extremam senectam usque: [gap: Greek words] , quae verba saepe in ore habebat; imo piaculum se commissurum putabat, si a praescripta norma vel latum unguem discederet. Neque obscure prae se ferebat, eum se fructum capere ex suis laboribus praecipuum, si quos in officina sua excoluisset, probaret Philippo; et [gap: greek text] huic idoneos praestaret. Nam in ea erat sententia, scholas privatas debere et verstigia sequi publicarum; et ingenia tenera praeparare atque assuefacere ad elementa publicae doctrinae in Academiis, praesertim si certa et aetati puerili accommodata doctrinae forma extaret, non ad sua inventa,


page 170, image: s186

quae cogerentur saepe adolescentes dediscere labore aliquanto difficiliore, quam addidicissent. Nec [gap: greek text] probabat illorum, qui in scholas suas non admittebant quicquam; nisi quod ipsi vel genuissent, vel suo iudicio hinc inde decerptum corrasissent.

Posterioribus annis in Academia privatim docendo sese sustentavit commode et liberaliter, idque tum factu non fuit difficile.

Tanto enim flagravit discendi studio illa aetas; ut cum magna esset raritas recte eruditorum, si qui reperirentur, qui melioris doctrinae instaurationem ac propagationem adiuvarent, ii multa mercede conducerentur et cumularentur praemiis. Enarravit autem praeter Ciceronis scripta, quibus multum operae et curae impendit, Paulinas epistolas Graecas, non tam linguae quam doctrinae causa: cuius fundamenta his Magistris et instauratoribus, quos Deus excitarat, cupiebat integre cognoscere. Neque ab illo tempore deinceps unquam studium doctrinae sacrae de manibus deposuit. Nam abductus ex Academia, auctoritate et consilio viri optimi et integerrimi Georgii Helmerici, cuius excellens fuit doctrina et prudentia ad restitutionem scholae Goldbergensis, quae collapsa erat post discessum Hieronymi Wildebergii, viri clarissimi, qui postea in Borussia mortuus est, annis plenus. Centesimum enim attigisse putatur. Eo ergo abductus, cum non subito schola augeretur, rebus mutatione doctrinae ac rituum turbatis et fluctuantibus, et collega a pulveribus scholasticis ad Rempublicam accessisset; ipse omne tempus tribuit disputationi, commentationi, collationi sententiarum cum amicis de suscepta religionis emendatione. Inciderat tum forte certamen Doctori Iohanni Hesso Theologo in vrbe Vratislavia cum monachis ac sacerdotibus eius loci, quorum princeps erat quidam Doctor Sporus; id ad disputationem devenerat. Hessus congressurus cum adversariis, ne solus rem tantam audere videretur fiducia quadam vel ingenii vel doctrinae; prae multis aliis Trocedorffium sibi adiunxit, tamquam paratiorem ceteris ad conflictum, et a subsidiis necessariis instructiorem. Cumque libros Biblicos amicis distribuisset, qui ad citata attenderent, iudicio Trocedorffii tantum tribuit; ut ab eo solo textus, qui proferrentur in fontibus Graecis et Hebraicis, inspici ac considerari voluerit. Eodem tempore innovatae religionis occasione Stenckfeldius et nonnulli alii sparserant in urbe Lignicensi semina fanatici ac pestilentis delirii; quod deinceps, actis paulatim radicibus, non Silesiam solum; sed multas alias Germaniae ac praecipue nonnullas Sueviae partes infecit. Tum vero et principis in illa urbe animum occuparat. Huic delirio cum primus sese opposuisset


page 171, image: s187

et acriter restitisset pene solus Trocedorffius aliquandiu; et tandem in secretioribus colloquiis principem pertinaciter diu reluctantem, evidentia testimoniorum sacrorum, nonnihil flexisset; obtinuit, ut ab eo contra fanaticos accerserentur, tamquam ad Academiam, quam conditurus esset, viri docti ex Wittembergensi Academia: inter quos fuerunt Bernhardus Ziglerus, quem excelluisse peritia linguae Hebraeae annales testantur, Cordatus, et nonnulli alii, circiter annum a nato Christo vicesimum septimum. Hi cum non auctores solum fanatici dogmatis, sed et patronos horum experirentur opiniones semel conceptas mordicus retinere, et emendationem futuram esse difficilem: etsi pertulerunt aliquandiu adversantium oppugnationes, nonnullos etiam ex his summoverunt, aliquos in sententiam traduxerunt saniorem: tandem tamen cesserunt acerbitati et importunitati ceterorum, quos intelligebant tolli difficulter posse. Solus Trocedorffius in statione perstitit, et ictus telaque sustinuit eorum eo usque; donec, devicto et expugnato principis animo, perfecit: ut perniciosum dogma radicitus extirparetur auctoribus dimissis.

Praecipuam in hoc negotio aiebat fuisse auctoritatem Lutheri, quamquam multos princeps consuluisset, praesertim postquam impetrasset: ut Stenckfeldius Wittembergam ad colloquium cum Luthero mitteretur.

Rediit et ipse in Academiam Wittembergensem anno proximo ante conventum Augustanum; et hoc peracto, Goldbergensibus, auctore et impulsore Helmerico, quem supra nominavi, sollicite ac pene suppliciter eum ad instaurationem scholae suae invitantibus, obsecutus propter amicum veterem, recepit se ex Academia Goldbergam anno tricesimo primo, et scholae gubernationem denuo, sed prosperiore, quam antea fato ac successus adiit. Quod enim fama nominis ipsius Silesiam complevisset totam multo ante: cito magna scholasticorum multitudo ex omnibus locis eo confluxit. Celebrantur a gravitate ac severitate disciplinae scholae veteres Rhodia et Massiliensis: sed si nata ex Ecclesia, et ad aeternitatem spectantia scholarum ornamenta, si disciplinae nervos pluris facimus, quam evanidam sapientiam Ethnicorum; longe hanc illis antecelluisse fatebimur. Erat enim prorsus similis optime constitutae politiae, et legibus, doctrina, atque aliis honestis exercitiis praeclarissime sancitae ad hunc finem; ut adolescentia a teneris imbuta sanctis de Deo sententiis, flecteretur ad timorem et invocationem Dei; ut disceret elementa litterarum atque artium necessariarum ecclesiae et communi hominum societati; ut arctiori disciplina, velut cicurata, mansuesceret ad communia honesta officia publica ac privata.


page 172, image: s188

Coetum universum, qui numerosus erat, sed ingeniis dissimilis, distinxerat, veteri Attico et Romano more, in classes sex; classes in tribus certas. Classibus singulis pro captu ingeniorum, sua destinarat studia, quae assiduo repetebat et urgebat, citra defatigationem eadem per eadem declarando. Superiores classes ipse docebat, primis aliquot annis solus, sequentibus, cum aetas et operae crevissent, auxilio collegarum, quos adsciverat. Inferiores erudiebat per discipulos, natu grandiores, quos exercere ingenia ac profectus suos hac occasione volebat, in iis, quae aetati puerili conveniunt. Provectiores exercebat in fundamentis doctrinae sacrae. Haec enim praecipua cura ac diligentia inculcabat in usu linguae utriusque Larinae et Graecae, et iis artibus, quae formandae orationis et regendae ratiocinationis causa traduntur. Quare et Dialecticen numquam intermittebat: et Virgilii poemata, ac Ciceronis familiares epistolas in mandibus scholasticorum perperuo esse volebat; et praeter has ex intervallis, Ciceronis officia, et orationes eiusdem, nonnumquam et Livianas enarrabat; ut ad Rhetorica etiam exercita paulatim traduceretur iuventus. Ad Graeca elementa Isocratis scripta addebat, et Paulinas epistolas. Et quamquam singulis diebus horam unam repetitioni publicae tribueret: tamen ut acueret attentionem et diligentiam in auditoribus, semper praelectionibus miscebat examina, quaestionibus motis aut argumentis; quae fere ex Ethica, aut sacra doctrina sumebat; aut propositis sententiis, vel aliquo loco communi; quo fiebat, ut simul et dialecticarum praeceptionum usum conspicerent adolescentes; et res ipsas nosse atque intelligere consuescerent. Argumentorum et quaestionum explicationes vel ipse instituebat, vel exigebat ab aliquo ex auditoribus: quos, cum requireret, declarationes uberiores et ex fontibus petitas, praemonebat ante publicae praelectionis tempus. Ita etiam in singulas septimanas bina styli exercitia instituerat, alterum in oratione soluta, alterum in carmine. His tertium argumentandi addiderat, cui aderat et praeerat, Thematibus in disputationem propositis. Materiam scriptis suppeditabat alias sacram, alias Philosophicam: sed otiosam et ieiunam numquam. Scripta quidem publice exigebat a singulis, atque inspiciebat, ut diligentiam exploraret suorum, sed raro perlegebat, quod tempus non suppereret. Quae vero formandi styli causa monenda erant; ea seorsim, accersitis ad se singulis, ubi commodum erat, exponebat privatim accurate, et de iisdem saepe publice monebat.

Sed praeter hanc scribendi disputandique, et praeter quottidianam Latine loquendi consuetudinem, occasiones iisdem exercitiis praebebant plures aliae constitutiones, disciplinae


page 173, image: s189

causa introductae, de quibus historia gubernationis monebit. Fuit enim gubernatio tantae multitudinis ideo etiam facilior illi, quod et in pauca eam contraxerat, et aptissimo ordine gradus officiorum, quibus utebatur, distinxerat. Id vero singularis erat prudentiae. Nam felicitatem taceo, quae prorsus erat divina.

Universo coetui praeerat ipse tamquam au)tokra/twr: sed tot Ephoris utebatur; ut in tanto agmine nulli manenti in statione et intra metas, ullo vel loco vel tempore sui deessent custodes atque censores. Quos ergo domesticae disciplinae e)pimelhta\s2 et custodes constituerat, eos oeconomos, quos morum censores et quasi harmostas inter o(motrape/cous2 [note of the transcriber: corrected according errata list; in the print: o(motrape/tous2 ] designarat, hos Ephoros et Inspectores, quibus id negotii dederat, ut in conventibus publicis, qui lectionum, sacrorum, aut disputationum causa fiebant, observarent, tribules suos, hos quaestores nominabat.

Oeconomorum munus erat, curare et praestare, ut domestica quisque officia recte faceret. Hi cum mane surgendum esset, tintinnabuli pulsu excitabant ceteros, paulo post ostiatim circumeuntes, nondum progressos excutiebant: ceteros impellebant, ut rite induti ablutique properarent communes ad preces, quas praecipua cura ac severitate flagitabat et urgebat. Iidem et ad lectiones convocabant agmen scholasticum dato signo, et a prandio, ubi praeteriisset tempus, quod laxationibus animi honestis concessum erat, conclavia perlustrabant singula: num purgata illa essent, ut decebat; num lecti strati essent, vestimenta extersa, supellex munda et composita; num ad locum et ad operas quisque suas rediisset. Providebant etiam ac praestabant: ne qui tumultuarentur, aut compotarent, aut fabulationibus intempestivis, vel musicae exercitiis alieno tempore turbarent studia vicinorum. Somni tempore appetente, postquam preces recitatae essent, scholae foribus conclusis atque obseratis, eodem signo ad lectum quemquam suum renocabant. Cumque de singulis inquisivissent: ostiatim silentium imperabant. Nec citius ipsi se quieti dabant, quam consiluisse omnia ubique animadvertissent. Horum cum plures essent, in pluribus ac diversis contuberniis; ceteri ad unum, qui praecipuus erat, referebant, de suae fidei commissis, quid fieret. Hic renuntiabat praeceptori, qui nonnumquam oeconomis aderat, nonnumquam multo post aut in universos ipse inquirebat, aut de iis sciscitabatur solis, quos de nocturnis evagationibus ac discursationibus suspectos habebat.

Ephoris subiecti erant Discophori. Hi mensae ministrabant, idque ordine singuli hebdomatim faciebant. Ephori magistri erant illius partis disciplinae scholasticae, quae exigit munditiem, elegantiam et modestiam in mensa, ac leges, quae de his praecipiebant,


page 174, image: s190

exsequebantur. Cumque gererent munus commendatum auctoritate publica; ceteri eos non minus, quam ipsum praeceptorem reverebantur. Hunc sublata mensa abeuntem cuncti sequebantur e vestigio, nec commorari diutius cuiquam, nec ante datum signum licebat reverti. Volebat autem succinctos accumbere singulos; ut astrictus ac velut vinctus venter minus impleretur atque oneraretur cibi sarcina, ingenii et valetudinis causa. Quaestores operarum publicarum erant [gap: greek text] . Singulis autem tribubus sui praeerant quaestores, qui uni supremo suberant ac parebant. Illi hebdomadarim creabantur, et sese magistratu sollenniter publica oratione abdicabant. Huius munus menstruum erat. Ad hunc ceteri referebant, si qui ex tribulibus vel a lectionibus, vel a sacris publicis, vel a vespertinis disputationum exercitiis abfuissent. Nam ad quaestores pertinebat, cogere tribules ad obeundas assidue ac sedulo publicas preces et lectiones: absentes vero notare atque indicare. Themata item quaestionum vel argumentorum proponere, de quibus a cena per horae dimidiae spatium inter se tribules conferebant, uno interrogante. Si quos ex oeconomis, aut quaestoribus vel negligentes esse in commisso munere, vel suis connivere, aut cum iis colludere deprehendebat; in tales, ut praevaricatores gravissime animadvertebat.

Rebus sic constitutis, qui contra leges, mores instituta scholae deliquerat, aut contra officium fecerat, in dicabatur praeceptori. De huius sententia ad poenam corporis aut mulctam condemnabatur, vel a magistratu scholastico vocabatur in iudicium ad dicendam causam. De magistratu sic res se habet. Creabat consulem mensibus singulis e coetu scholastico; cui adiungebat Senatores duodecim: Censores binos: Illi consuli causas cognoscenti assidebant, quorum si quis aliquid admittebar indignum ordine illo, senatu movebatur. Censores magistri erant morum ac disciplinae in viis ac congressibus publicis; ut in incessu, gestu, sermone, et tota corporis actione praestaretur a scholasticis modestia, ordinem decens. Quibus vero iudicium publicum subeundum erat; his dies dicebatur octiduo ante: ut praemeditati accederent. Non enim aut scenicum, aut theatricum spectaculum exhibebatur; sed res agebatur seria, cum ea, quae publicis iudiciis convenit, sollennitate ac severitate. Senatus solo ac circumscripto loco intra determinatum circum considebat, quem transscendere nemini licebat. Circumstabat agmen reliquum intentum in rem praesentem cum verecundia et modestia rei tantae conveniente. In medio agmine consistebat Dictator perpetuus. Reus a reliquo coetu separatus, spectante et audiente tota corona, accusabatur. Partes


page 175, image: s191

accusatoris ipse quandoque agebat; nonnumquam eas demandabat uni ex scholasticis, praesertim si quid commissum erat contra leges aut bonos mores. Reus iussus respondere, (prius enim fari non licebat) si vel culpam diluisset iusta excusatione, vel agnita culpa deprecatione usus, diligentiam suam oratione probasset consessui; absolvebatur, sententias rogante consule. Si ignaviae index esset negligens oratio, quam quemque suo Marte componere oportebat, condemnabatur vel in levi culpa.

Magna severitate et gravitate deinceps ipse dictas sententias repetebat, exaggerabat, et exsequebatur. Instituerat autem iudicia hoc potissimum consilio: ut adolescentes a teneris considerare dignitatem ordinis politici, et magistratus ac iudicia, tamquam Dei opus, revereri consuescerent. Nam ut pietatem erga Deum voce doctrinae et precum exercitiis; sic reverentiam erga ordinem policicum spectaculis iudiciorum publicorum tenellis animis inseri oportere atque infigi censebat. Nec minus ei curae erat fingere mores uniuscuiusque: quam excolere pectus doctrina.

Commemorandae hic sunt et Panegyres, quas more Graeciae veteris peculiari quadam festivitate celebrabat. In his enim recitabantur a scholasticis orationes Latinae certatim, et coronabantur cum praeconio publico, qui vicissent; ut olim in certaminibus Olympicis. Haec spectacula animos non prorsus aut veternosos, aut a cupiditate gloriae alienos, vehementer accendebant et incitabant. Nec praetereunda prorsus sunt corporis exercitia: quae etsi non tam urgebat, quam permittebat: tamen spectator esse plerumque cum aut palaestra exerceretur, aut cursu certaretur: atque agilitatem uniuscuiusque observare, et collaudare alacres atque excitatos: vituperare ignavos aut distortos solebat. Ad hunc modum scholam ille suam gubernavit annos plurimos. Sed in extremo actu infelix fuit, labefactata disciplina, diaboli insidiis et impulsu, et crescente petulantia et malitia ingeniorum, fato quodam effetae huius ac delirae senectae mundi; in qua ruunt, ceu impetu quodam praecipitata, bene constituta omnia; et collabuntur atque intereunt honestae artes atque disciplinae; quicquid contra moliamur atque conemur. Accesserunt ad domesticas calamitates mala publica. Nam cum dissipatam saevissima peste scholam vix, velut fractas e naufragio tabulas, recollegisset et instaurasset: subito incendio totum conflagravit oppidum, in quo aedificia scholae simul perierunt; sed nulli scholasticorum quicquam accidit. Hoc beneficium custodiae sanctorum Angelorum tribuebat: a quibus improvidum et curiosum agmen ereptum ex circumfuso incendio ac mirandis modis servatum esset [reading uncertain: print faded] .


page 176, image: s192

Post eam cladem, quam gravissime tulit, cum agmine scholastico secessit in [note: Lignicium oppidum ad tertium lapidem Goldberga distans. ] exilium, in quo dum occupatur colligendis sumptibus ad aedificia partim renovanda, partim sarcienda; sed de assiduis operis scholasticis nihil tamen remittit, fractus ante aetate et laboribus, et recentibus doloribus et curis magis languefactus, opprimitur subita apoplexia inter docendum, cum enarrare coepisset Psalmum vigesimum tertium, Dominus pastor meus est: 6. Calendarum Maii, anno quinquagesimo sexto supra sesquimillesimum, postquam annum attigisset sexagesimum septimum. Sepultus est Lignicii in aede D. Ioannis. Hoc exitu vitam caelibem et innocentem in terris clausit Trocedorffius, anima cum Psalmi precatione emissa, et Deo conditori reddita inter sanctissima opera vocationis. Statura fuit infra mediocritatem, facie rubicunda, gestu corporis gravi ad terrorem usque, temperamento haud dubie calido et sicco, sed cerebro frigidiore. Congruit autem in eum verissime encomium, quo ornasse Epicharmum scribitur antiquitas: polla\ ga\r potta\n [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: ponta\n ] zwa\n toi=s2 pasi\n ei)=pe xrh/sima, mega/la xari\s2 [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: *xari\s2 ] au)tw=. Ex tomo 5. declamationum Philippi.

IOANNES SLEIDANUS.

IN tanto eruditorum hominum in Germania proventu, qui elapso saeculo omni doctrinarum genere excelluerunt, pauci reperti sunt; qui historiam sui temporis ad posteros sint transmittere conati, si Sleidanum unum excipias. Hic enim, ut quis fuerit religionis et Reipubl. Carolo V. Augusto Caesare status, sciremus, editis commentariis effecit. Protulit eum, non sine nominis sui famaequae augmento, Sleida, Ubiorum oppidum, natali etiam Ioannis Sturmii nobilitatum. Natus anno orbis redempti sexto, supra sesquimillesimum, rudimentis in patria primis perceptis, Lutetiam Parisiorum abiit: ibique inchoatam studiorum telam, Minerva non invita, pertexuit.

Ad sanctarum deinde legum studia converso animo: tantum in iis profecit, ut testimonium suae in eo doctrinae genere eruditionis Academicum, Licentiam vocant, sollenniter consecutus sit: et ad Famae templum per Virtutis aedem, mature aditu eruditione non proletaria facto, penetrarit. In Bellaiorum familia diu versatus, res magnas sub Ioanne Bellaio Cardinali gessit ac didicit. Postea turbantibus in Gallia rebus ob divortium in religione factum, ipse sanguinolentis iudiciis se subduxit: et Argentinam, portum quasi ac sedem imbellium Musarum et profugorum, anno quadragesimo secundo petiit. In otio ibi litterario agens, primum Ludovici Comminaei commentarios,


page 177, image: s193

de rebus gestis Ludovici, eius nominis undecimi, Galliarum regis, et Caroli Burgundiae ducis, lingua Gallica singulari lepore, et fidei ac veritatis opinione conscriptos, in Latinum sermonem transtulit. Iacobo deinde Sturmio Reipublicae Argentinensis praetore nobilissimo et amplissimo, non modo hortante, verum etiam materiam suppeditante, opus illud, quod supra tetigimus, de statu religionis et Reipublicae Germanorum, Carolo quinto Casare, scribere est aggressus: tandemque publico Protestantium, quos vocant, ordinum stipendio accedente libris viginti sex absolvit, ad annum usque quinquagesimum quintum narratione perducta. Qui commentarii in publicum emissi variis fuerunt obnoxii iudiciis; et a variis partim [note: Ab H. Pantaleone, a Michaele Beuthero, et aliis. ] continuati, partim in Germanicam, Gallicam et Italicam traducti linguam.

Dedit autem Sleidanus non tantum scribendo eruditae doctrinae; sed etiam politicis negotiis obeundis, prudentiae civilis specimina praeclara. Nam cum bellum Galliae Regis cum Anglo [note: An. 1545. Legatio ad regem Angliae. ] arderet: et res tam mari quam terra totis viribus utrinque gereretur: ipse cum Ludovico Bambaccho Protestantium nomine ad Angliae regem legatus missus fuit: ut ad pacis eum studia flecteret. Iterum cum Tridenti Concilium indictum esset: ipse Reipublicae Argentoratensis legatus eidem [note: Anno 1551. Ad regem Galliarum. ] interfuit: et nihil suo loco intermisit; quo tandem actio cum Theologis Protestantium institueretur. Sed Mauritianis praeter exspectationem bellum Caesari moventibus, ipse Concilio soluto re infecta domum rediit. Paulo post cum Henricus Galliae rex cum exercitu per Lotharingiae fines Tabernas usque, quatuor ab Argentorato oppidum, progressus esset: et ab Argentinensibus, uti rebus necessariis militi suo subvenirent, postulasset: Sleidanus cum Petro Sturmio et Friderico Gottessemo legati Sarburgum [note: Sleid. comment. lib. 24. ] missi fuerunt, qui certum frumenti et vini modum deferrent: atque per omnia urbis nomine cum eo transigerent. Quod erat oblatum, rex quidem non repudiavit: sed panem sibi dari voluit: legati contra, frumentum: de quo cum non conveniret; infecta re discessum fuit.

Scriptis itaque et factis cum magnam sibi apud omnes passim comparasset gloriam atque existimationem; scribendi et vitae finem fecit, lue epidemica correptus, Argentinae, Octobris die ultimo, anno CHRISTI quinquagesimo sexto aetatis quinquagesimo. Praeter illa, quae supra recensuimus, edidit scriptum breve et elegans de quatuor monarchiis: quod etiam suos invenit oppugnatores. Frossardi, nobilissimi scriptoris Gallici, historiarum opus omne breviter collegit, et Latino sermone reddidit. Transtulit etiam ex Gallico in Latinam linguam Claudii Sesellii de republica Gallorum et regum officiis libros


page 178, image: s194

duos. Exstant et orationes eius duae, una ad Carolum V. Caesarem, altera ad Germaniae principes ac ordines imperii, in quibus de Papatu et de causa religionis tractatur. Quae praeterea verterit aut scripserit, vide in bibliotheca Gesneri.

Ceterum quid nonnulli historiae Sleidani tribuerint, quantumve fidei habuerint: ex hoc Carolovitii sermone coniecturam facere est: quem refert Matthaeus Dresserus, in oratione [note: Habita in Acad. Lipsensi d. 17. Ianuarii, anno 1582. ] de ordine, veritate, et usu in historiarum lectione spectando. Sic igitur ille: ex animo meo numquam effluit vox Christophori Carolovitii, eius, qui sapiens, qui eruditus a plerisque habebatur et cognominabatur. Is quoties mentio Sleidani commentariorum incidebat; fere cum gemitu quodam multa aliter commemorabat: quam scriptor ille exposuit: affirmabatque se non solum interfuisse plerisque conventibus imperii, et privatis communibusque consultationibus, actionibus et decretis; sed nonnullis etiam praefuisse: ut fidem mereri ipsius oratio omni iure videretur. Sic igitur de Sleidano dicebat, tamquam epiphonemate quodam narrationem claudens: Sleidani historia adimit mihi fidem omnium superiorum historiarum. De quo lectori aequo liberum esto iudicium. In apologia ipse Sleidanus se purgat: ugi et causas, quibus ad scribendam historiam impulsus accesserit, et quo modo in ea progressus sit, verbose exponit:

Est iustum, meritas auctori dicere grates:
Recta quod historiis saecla futura docet.
Erudit historiis seros quicumque nepotes:
Dignus, ut aeterna laude vehatur, homo est.

Pantal. l. 3. Prosopograph. Thuanus lib. 17. histor. Sleidan. in commmentar.

PETRUS NANNIUS.

ALcmaria hic Bataviae oppido, haud procul a litore Oceani oriundus; vir comis et blandi ingenii, Conrado [correction of the transcriber; in the print Conrardo] Goclenio in professione Latinarum litterarum, communibus omnium votis, succenturiatus est.

Carus inprimis ob singularem eruditionem excellentibus in Belgio doctrina viris, summaque dignitate praeditis; in his Nicolao Euerardo praesidi, doctissimisque eius liberis, et Atrebatium antistiti Antonio Perenotto, post Cardinali, aliisque. Fama deinde, ut fit, in dies magis magisque notus, ab Italis, et praesertim a Iacobo Flisio [reading uncertain: print faded] Genuensi, episcopo Savonensi, magnis stipendiis in Italiam invitatur

Cumque lingua utraque doctissimus, atque in auctoribus cum sacris, tum profanis egregie versatus esset: multas utriusque generis Scriptorum veterum, puta Demosthenis, Plutarchi,


page 179, image: s195

Synesii, et de Christianis Athanasii, Chrysostomi, Basilii, aliorumque lucubrationes Latina civitate donavit. Sed et e suo ipse penu plurima deprompsit, in his Miscellaneorum in varios auctores libros decem [correction of the printer; in the print ]; Panegyricas et litterarias orationes totidem; quique prae ceteris scriptis palmam obtinent, dialogismos Heroinarum septem. Nam in hoc genere regnasse illum, praeter Italos acuti iudicii homines, testatur Cornelius Musius poeta egregius. Scripsit et in cantica canticorum ac Salomonis sapientiam scholia et commentarium: Notas item ad Ambrosii, ut vulgo creditur, adversus Symmachum relationem. Psalmos quoque Davidis plurimos non infeliciter versibus reddidit; quos cum Iacobi Latomi Psalmis Plantinus edidit, et auctiores heredes adservant.

Ultimum diem clausit Lovanii cum vitae annos cum saeculo numeraret, tumulo datus in aede primaria D. Petro sacra: ubi epitaphium eius legitur eiusmodi:

PETRO NANNIO ALCMARIANO PRESBYTERO, ET CANONICO ATREBACENSI, VIRO DOCTISSIMO, HUMANIORES litteras IN COLLEGIO BUSLIDIANO, ANNOS OCTODECIM PROFESSO. SIGISMUNDUS FRIDERICUS FUGGARUS BARO IN KIRCHBERG, ET VIANA B. M. ET AMICO PATERNO MEM. ET VIRTUTIS ERGO IUSSU PARENT. POS. VIXIT ANNOS LVII. OBIIT CIC. IC. LVII. XII. CAL. AUGUSTI.

IACOBUS MICYLLUS.

HIc Argentinae, nobili Germaniae, et libera imperii urbe, hodieque celebri Musarum domicilio, in lucem est editus die sexto Aprilis, dimidia hora post quintam matutinam, anno tertio supra mille quingentos a Messia in carne exhibito. In patrio ludo puer litteras primum imbibit: exinde admodum adolescens, decimum quintum aetatis annum vix egressus -- externas patria procul actus in oras. Germaniae Academias celebriores, ingenii excolendi causa, accessit, Haidelbergensem dico, Erpho diensem, Witembergensem, et alias. Et Erphordiae quidem fere quinquennium transegit; ibique commilitonem inter plures principem habuit Ioachimum Camerarium, qui cum postea per omnem vitam, scholasticam illam amicitiam constanter coluit et conservavit.


page 180, image: s196

Micyllus appellari coeptus [note: Cum antea cognomen ei Moltzer esset. ] est, de quadam actione scenica dialogi Lucianici, qui [gap: Greek words] , hoc est, somnium seu gallus, inscribitur. In eo enim personae unius hoc nominis est, quam cum ipse eximia dexteritate repraesentasset; nomen ipsum adeptus est; neque id postea ei mutare visum. Meminit huius rei ipse alicubi [note: lib. 1. silvarum. ] his carminibus:

Fortuito quondam Micylli nomina casu
Repperi, et in mores transiit ille meos.

Absoluta peregrinatione Academica, per Mysos, Francos, et Noricos profectus, cum fama de eius virtute et doctrina percrebuisset, a Senatu Francofurdiano ad Moenum, scholae oppidanae est praefectus. Ibi celebri fama iuventutem et moribus optimis, et litteris Latinis, Graecisque informavit; Spartamque suam pro virili ornavit. Inde ipse, anno Christi vicesimo septimo, ita ad Eobanum Hessum, Ioachimum Camerarium et Michaelem Rottingum, Norimbergae tum in otio literato agentes:

-- ubi flavicomus pandit sua cornua Moenus,
Et vada Francorum flumine nota petit;
Sedulus hic Vestri subeo Vestigia gressus:
Ac doceo parvam parvus et ipse scholam.

Postea anno trigesimosecundo super mille quingentos Haidelbergam ad docendam Graecam linguam, loco Simonis Grynaei, Basileam evocati, est invitatus. Sed paulo post a Francofurdiensibus retractus, pristinam functionem solita diligentia obiit: donec sub bellum Smalcaldicum, cum variis Germania concuteretur motibus, atque Haidelbergae Euangelii doctrina reciperetur, eodem ad Graecanicae linguae professionem accersitus rediit. Has mutationes ipse his carminibus indicat:

Bis vitae certos cepi sedemque laremque
Ponere vitifero margine Moene tuo:
Bis redii infelix mutatis cursibus aevi,
Huc ubi liberior Nicer in arva ruit.

Arrisit ei tum hominum, tum loci istius genius; quemadmodum hisce carminibus profitetur:

Non schola, non homines, studiorum turba meorum,
Non locus ingenio dissidet iste meo.
Adde etiam mores urbis vitamque togatam;
Et populum nulla rusticitate gravem.

Operam itaque suam non solum Reipublicae [note: Annis viginti. ] Francofurdianae; sed illustrissimis quoque principibus Electoribus [note: Ultra decennium, sed interrupte. ] Palatinis, Ludovico, Friderico II. et Othoni Henrico, in celebri ac vetusta Haidelbergensi Academia praestitit; cum publice litteras Graecas, et privatim etiam Latinas docendo; tum scripta veterum


page 181, image: s197

illustrando, et nova componendo. Anno quinquagesimoseptimo cum illustrissimus Elector Otho Henricus de Academiae constitutione, evocato Melanchthone, deliberaret: adiuncto Micyllo, et aliis, doctrina et prudentia praeditis viris, administratio tota illa ordinata, et ratione conveniente ac laudabili est constituta. Nec diu post discessum Melanchthonis supervixit. Febri enim correptus diem suum obiit, anno quinquagesimo octavo, die duodetrigesimo Ianuarii, aetatis suae quinquagesimo quinto, succedente in professione Graeca Guilielmo Xylandro, viro doctissimo.

Scripta eius testantur, singulari eum ingenii venustate, solida eruditione et prudentia in iudicando egregia praeditum fuisse. Scripsit autem elegias, et epigrammata varia: quae filius ipsius Iulius collegit, et in libros quinque silvarum distributa edidit, addita fabula scenica Apellis Aegyptii, seu de calumnia. Iuvenis variis fortunae casibus agitatus scripserat carmine longe plura: quae ipse, instabilitatem rerum humanarum metuens, civitate, in qua tum vivebat, hostibus dedita, omnia concremavit. Edidit annotationes in omnes Ovidii libros, excepta Metamorphosi: idem in Lucano praestitit. Est et eius de re metrica opus consummatum: de quo Melanchthonis hoc fuit iudicium: de re metrica exstant eruditissimi, et consummatissimi libri tres Iacobi Micylli, quo nemo Latine scripsit prosodiam eruditius aut diligentius. Luciani opera aliquot Latinitate donavit, adiectis etiam scholiis: quae cum omnibus Luciani scriptis, per varios interpretes traductis, impressa sunt. Collegit Arithmeticae logisticae libros duos ex diversis eius artis scriptoribus, et exemplis plurimis iisdemque utilissimis praecepta illustravit. Idem vertit totum Cornelium Tacitum Germanice admodum et perspicue et prudenter. De numerosa sobole superstites reliquit filios duos; quorum alter Iulius IC. fuit, et cancellarius Ludovici Electoris Palatini; alter civis et sartor Haidelbergensis: ut et hic videamus non esse hereditariam parentum virtutem, varieque Deum sua dona distribuere. Ipse quidem linguae utriusque fuit peritissimus, inque disciplinis humanioribus omnibus apprime versatus, oratos et poeta elegans: carus et viris principibus, ac sui saeculi clarissimis quibusque: qui et obitum eius acerbe tulerunt; maximumque damnum bonas litteras et eruditam doctrinam eius viri morte fecisse, iudicarunt. In coetu discipulorum eius eminuerunt tum alii, tum Ioannes Fichardus IC. et P. Lotichius Secundus poeta, qui obitum illius elegia ad [note: Est libri 4. eleg. 2. ] Melanchthonem [gap: greek text] scripta deflevit. Adamus Siberus his versibus epitaphiis tumulum eius ornavit:

Scripta per ora volant non tantum docta Micylli,
Aemula carminibus, culte Tibulle, tuis:


page 182, image: s198

Sed quoque Graiorum Latias de divite gaza,
Auxit opes labor et sedula cura vini.
Exuvias tenet hic tumulus, mens laeta vagatur,
Qua sacra Elysium concitat aura nemus.
Et vati Hutteno, Cordo, coniunctus et Hesso,
Quisquis et e nostris nobile nomen habet:
Voce canit docta laudes et carmina Christo,
Adspectu fruitur colloquioque DEI.

Ioach. Camerarius in vita Melanchthonis: Pantaleon lib. 3. Prosopogr. Item silvae carminum Micylli, alii.

GEORGIUS MACROPEDIUS.

GEORGIUS MACROPEDIUS Ducissiluius, rarae felicitatis poeta, plurima cum sacra tum profana argumenta Comico stylo exornavit: exactae insuper diligentiae Grammaticus, utriusque linguae rudimenta, et Dialectica, non memoria modo, sed et litterarum monumentis complexus est.

Scholae itaque Ultraiectinae, id temporis per Belgium celeberrimae, Gymnasiarcha datus, hoc consecutus est: ut nemo erudiendae iuventuti magis idoneus, nemo plures bonae frugis discipulos suo e ludo emisisse videretur. Demum molestiarum per aetatem impatiens, Silvamducis, patrium in Brabantia oppidum, repetiit: ubi podagra corpus aggravante, pestilentique febre accedente, anno millesimo quingentesimo quinquagesimo octavo mense Iulio exstinguitur. Conditus est in aede sacra suorum sodalium, hoc elogio ab amico Cornelio Valerio, Lovanii eloquentiae doctore, addito:

Caelo potitus post labores plurimos
Georgius Macropedius,
Scholastici moderator optimus gregis,
Toto orbe nobilis senex;
Corpus reliquit hoc podagricum loco,
Longo labore exercitum.
Humanitas, studium iuvandi maximum,
Benignitas amabilis,
Candor animi, pietas, et eruditio,
Hunc reddidere caelitem.

CASPAR BRUSCHIUS.

IN lucem editus est hic Bruschius anno decimo octavo, supra mille quingentos, die decimonono Augusti, Egrae Nariscorum, non Gandavi Flandriae, ut Pantaleon autumat. Maiores


page 183, image: s199

eius non Bruschii, sed Peisseri appellati sunt: proavus vero vocatus fuit Brustius, propter corporis pinguedinem; inde id nomen adhaesit familiae, etsi corrupte. A puero litterarum deditus fuit studiis, ac inprimis poesi, in qua adeo fuit felix; ut ex tempore plurimos, eosque non pessimos versus funderet. Itaque lauream et Comitis Palatini dignitatem est consecutus, atque illius tempestatis poetis optimis par habitus.

Anno quadragesimo octavo supra mille quingentos mense Augusto, peregrinatione suscepta, in Alpibus fuit: ubi vidit Rhenum bicornem, et comedit muris Alpini (Murmelthier) animalculi pinguissimi, carnes ad Rhaetium arcem D. Ioannis de Marmoribus. Inde venit ad monasterium Cacziense, ubi humanissime exceptus, cum Abbatissa, nobili et optima matrona, cenavit, et uti Crusius ex M. Scr. Bruschii citat, saltavit. Descriptis illius Coenobii antiquitatibus, discessuro [gap: Greek words] dono dedit coronatum aureum, sudarium, cornua ibicis, et alia plurima.

Basileae in arce Oporiniana (sic enim domum Oporini ob situm excelsum vocabant) tenui re familiari vivens, a vicinis abbatibus stipe corrogata, novis vestibus ornatus in publicum aliquando prodiit. Ibi plebecula splendorem vestitus more suo admirata, exurgendo caputque aperiendo honorem homini exhibuit. Tunc ille honorem non sibi, sed vestibus deferri animadvertens, domum revertitur, et vestimenta partim concidit, partim deturpat: tamquam improba mancipia sui domini gloriam praeripientia accusans. Simile de Hermanno Buschio superius retulimus: nisi forte in nomine erratum.

Scripsit varia quae in Bibliothecis recensentur, quibusque vim posteritati ingenii sui declaravit: inter quae sunt egregia ipsius poemata. Cumque historiarum inprimis lectione plurimum delectaretur: Germaniam suis lucubrationibus illustravit; atque varios monachorum ordines, et antiquitus fundata monasteria celebravit; et anno quinquagesimo primo Ingolstadii edidit. Idem etiam in Germaniae Episcopatibus aggressus, varias suscepit eo nomine peregrinationes; sed opus inceptum absolvere ei datum non est. Sclopo enim traiectus interiit, Vir doctissimus, et antiquitatis studiosissimus, in silva Schlingenbacchensi inter Rotenburgum Tubari, et Weinshemum, insidias nobilibus quibusdam, in quos scriptum editurus erat, struentibus. Factum id anno Domini quinquagesimo nono supra mille quingentos.

Pantal. lib. 3. Prosopograph. Crusius in annalibus. Zwinger. in theatro.



page 184, image: s200

PHILIPPUS MELANCHTHON.

NAtus est Philippus Melanchthon anno 1497. die 16. Februarii, hora septima vespertina in oppido Bretta; quod pertinet ad ditionem principum Palatinorum Rheni, in domo et familia honesta.

Pater ipius Georgius Schwartzerdt/ [note: Id Graece [gap: greek text] , Latinis nigra terra. Pater eiusdem natus fuit Patre Nicelao, qui Haidelbergae sub arce domicilium habuit. Pater Philippi pius. ] natus Haidelbergae, fuit magister armorum apud principes Palatinos, Philippum et Rupertum; et propter eximiam prudentiam, artem, fidem, ac virtutem carus Maximiliano I. Imperatori, et multis principibus atque comitibus.

Fuit vir pius, et pene usque ad superstitionem religiosus. Singulis noctibus hora duodecima consuevit e lecto surgere ad usitatarum precum recitationem. Liberos et familiam magno studio et cura regebat: et hoc unice operam dabat: ut tota domus pie et honeste viveret. Denique ciuis erat Principibus, Reipublicae ac patriae utilis.

Mater Barbara, Ioannis Reutteri oppidi Brettani praefecti filia, matrona fuit honestissima, singulari sapientia et morum grauitate praedita.

Ex talibus parentibus natus, et ab his tam sancte educatus fuit Philippus: ut non sit mirum in tantum eum virum postea evasisse. Vere enim dictum est a veteri Poeta:

*eu)s1ebe/wn pai/des1s1i ta\ lw/ia, dus1s1ebe/wn d' ou).

Res fuit illis non tenuis, sed quae prope mediocritatem superaret; eam sustentabat et augebat praecipue benedictio divina, ipsorum sobria et honesta frugalitas, et in agricultura industria ac vigilantia. Vixit superstes Philippo Georgius frater in domo paterna, vir honestissimus ac praecipuae auctoritatis in Palatinatu. Patrem Philippus amisit annos a Christo nato 1508. die 29. mensis Septembr. ipse natus iam annos 12. Mater vidua mansit annis totis duodecim: Postea cum Philippum duxisse uxorem audiisset, nupsit iterum civi Brettano honesto. Obiit ipsa 1529. die 6. Iunii. Auum maternum, in quo fuit excellens, et vere senilis prudentia, gravitas et integritas coniuncta cum auctoritate summa, amisit ante patrem diebus undecim nempe 1508. 18. Septembr. Huic patre occupato negotiis Principum, praecipue educatio et institutio Philippi curae fuit. Quare cum in eo admodum puero evidentiora, quam pro aetate, rarae atque excellentis indolis indicia inesse animadverteret; ut primum per aetatem litteras discere potuit, eum in schola Patriae publica erudiri curavit.

Inde postea abductum propter contagii cuiusdam metum, quo scholae gubernatorem infectum esse compererat, domestico


page 185, image: s201

Praeceptori formandum tradit. Is erat Ioannes Ungarus, qui postea sub ingravescentem aetatem verbi divini concionator factus est in oppido Marchionatus Badensis, cui est nomen a porta [note of the transcriber: note is missing] Hercyniae.

Vixit usque ad annum a nato Christo ex Maria Virgine 1553. quo anno mortuus est. Conservavit huius viri memoriam Philippus donec vixit, singulari cum pietate et veneratione.

Fuit eo tempore celebris schola in oppido Portae Hercyniae, quam gubernavit Georgius Simlerus, Wimpiensis, cuius integritas, virtus, et in docenda iuventute assiduitas ac fides, tum prae ceteris per eam Germaniae oram praedicabatur. In eam scholam Philippus missus, apud sororem Doctoris Ioannis Capnionis cognatam suam vixit. Collegam habuit Simlerus quendam Iohannem Hildebrandum, qui praeter publicorum in schola studiorum operas, privata quaedam cum quibusdam habuit exercitia in lingua utraque Latina et Graeca. Hoc magistro et Praeceptore primum Philippus elementa Graecae linguae degustavit. Utrumque ut alterum patrem coluit, et Simlerum postea Tubingae publice docentem audivit.

Cum autem reversus ex Gallia Capnio crebro in patriam exspaciaretur, invisendae sororis causa, apud quam Philippus alebatur; considerare naturam pueri atque ingenium et profectus explorare incipit: quae omnia cum non probaret tantum, sed admiraretur; quem dilexerat ante propter cognationis vinculum, eum propter ingenii praestantiam etiam ut magnifaceret movetur, donatumque libello Graecae Grammatices, Lexico, ut vocant, Graeco et Bibliorum codice, ad gnaviter, ac strenue pergendum incitat, additis exhortationibus et imposito in caput eius pileolo puniceo, quo insigni ipsi cum Doctoris titulus decerneretur, ornatus fuerat, talem futurum praesagiens, qualis evasit. Bibliorum codicem, et circumtulit secum perpetuo, et legit diligentissime, et hanc legendi textus Biblici consuetudinem, quod sibi adolescenti profuisse plurimum expertus esset, cum retinuit ipse ad extremum usque, tum universis discipulis suis saepe commendavit.

Biennium versatus in ea schola, mittitur in patriam patris, nempe in publicam scholam Heidelbergensem, ubi adolescens propter rari et mirandi ingenii praestantiam, morumque suavitatem ac venustatem omnibus bonis et honestis hominibus valde carus fuit. Et conservavit locus ille memoriam huius alumni sui Philippi cum perpetua benevolentia usque in hunc diem. Ludovicus Comes a Leonstein ibi liberos suos illi erudiendos commendavit: et vixit in domo Doctoris Pallantis Theologi, cuius integritatem, virtutem et sapientiam saepe praedicavit.


page 186, image: s202

Intercessit illi Heidelbergae singularis familiaritas cum Petro Sturmio Argentoratensi fratre Iacobi, cui tunc privatus Praeceptor erat Wimphelingius, vir ut optimus, et integerrimus, ita eruditissimus. Triennium Heidelbergae vixit, partim ante, partim post mortem patris: audivit ibi docentem Guntherum Rhetorem, et cum Serbillo quodam poeta cuius venam saepe laudabat, vixit familiariter. Scripsit iam tunc adolescentulus Professoribus in ea schola orationes: quae publice recitatae sunt. Et linguarum studia, ac praecipue scribendi exercitium soluta oratione et versu excitavit.

Agitabantur eo tempore in scholis quaestiones, quae habebantur vel Gordio nodo difficiliores explicatu, de propositionibus modalibus, item de universalibus, realibus, Multum hae rixarum inter disputantes pariebant. De his enim inter se iugiter digladiabantur. Hos nodos ipse dissolvit: et certamina haec cum magna omnium admiratione sustulit. Conscripsit tunc rudimenta Graecae linguae, quae postea in publicum edita sunt.

Primum scholasticum gradum, cui a Laurea nomen est, assumpsit Rectore [note of the transcriber: note is missing] D. Leonhardo Diethero de Erbach, Decano M. Laurentio Kleinkla. Kirchbergensi: cum annos iam natus esset quatuordecim, nempe anno nato ex virgine Christo 1511 die 10. Iunii. Habuit sextum locum inter unum et viginti candidatos.

Inde cum propter caeli gravitatem quotannis sub autumnum cum febre conflictaretur: mater periculum metuens, Tubingam ipsum transfert: ibi rectius valuit, et totum sexennium vixit. Privatim ac publice cum magna laude et admiratione docuit: et scripta quaedam, ceu primos fetus, ex quibus satis apparuit, qui proventus in posterum exspectandi forent, in luce edidit. Audivit ibi et Iureconsultos: ex quibus illo tempore celebre; fuerunt Lamparterus Ebingerus, et alii; Lamparterum praecipue laudabat. Audivit item Theologos, de quorum ineptis et inutilibus disputationibus in rebus gravissimis dicere, et multa ridicula ipsorum deliramenta commemorare solebat.

De monacho quodam contionatore eius loci narrare solebat, quod pro contione, omissa Euangeliorum doctrina, Ethica Aristotelis explicasset, non parvo audientium studio: qui cupidius Aristotelica cognovissent, quam fabulas aniles, quibus implere templa illius barbaricae superstitionis temporibus usitatum fuit, Christi mentione prorsus neglecta. Et haec recitans saepe deplorabat caecitatem et infelicitatem illius saeculi.

Praefuit Tubingae et typographicae officinae Anshelmi aliquamdiu. Excudebatur tunc illud grande historicum volumen Naucleri: in quo multa, quae corrupta erant, ipse emendavit: mutila multa complevit: confusanea in ordinem redegit: obscuris


page 187, image: s203

lucem reddidit: supervacanea praecidit: effecitque ut is liber, qui antea erat farrago verius, quam integrum historiae corpus, postea a multis et adpeteretur et magna cum utilitate legeretur.

Hoc sexennio crebro et multum fuit cum Capnione. Fervebat tunc certamen, quod Capnioni erat, cum hominibus improbissimis et importunissimis, nempe cum monachis et monachorum propugnatoribus, sophistis, cuius certaminis causae et varii eventus referuntur a Philippo in oratione quae exstat, continens [note: Vide supra in vita Capnionis. ] historiam vitae Capnionis. Cum his Catharmatis vir optimus conflictabatur, et quidem crudeliter ac duriter ab illis exercebatur: qui in ea conflictatione multa scripsit, quae partim Romam, partim ad Imperatorem missa sunt, ex his pleraque Philippus ipse sua manu descripsit. Cumque Capnio subinde ex Stuckgardia [perhaps: Stutgardia] Tubingam veniret: solebat apud Philippum divertere in illo scholastico diversoriolo, et una cum eo in collegio cibum capiebat. Ioannem Stofflerum, Mathematicum in Tubingensi schola sedulo audivit: quem et inprimis laudare solebat. Audivit tunc et Poetam Henricum Bebelium: et iam tunc ea erat ipsius auctoritas, ut omnium oculi in eum coniecti essent.

Anno 1514. in schola Tubingensi declaratur Philosophiae et artium magister, die 25. Ianuarii, Pauli conversioni sacro. Ipse inter undecim competitores primum locum tenuit: aetatis anno 18. postea quadriennium ibi vixit, et doctor bonarum litterarum et simul discipulus graviorum studiorum.

Princeps autem Saxoniae Elector Fridericus, cuius sapientia celebratus, cum ante annos non multos magno studio Wittembergae Academiam condidisset, et undecumque viros doctos, quibus eam instruere et exornare posset, conquireret, hac in re usus est consilio Capnionis in conventu Imperii Augustano, Anno a Christo nato 1518. Commendat Capnio Principi Friderico Philippum tunc iuvenem adhuc: qui ipsum statim assumptum eo misit, ut Graecam Linguam ibi doceret. Factum id anno 1518. aetat. Philippi 22. Venit Wittebergam d. 25. Augusti. Simlerum ferunt eo discedente dixisse: deplorandum esse toti civitati eius abitum: et omnes illos, qui Tubingae viverent, non eo usque progressos esse in studiis, ut quantus esset hic vir, qui iam discederet, intelligerent. Quae [note: Simleri omem aut querela Instauratio litterarum difficilis accidit Melanchthoni. ] tenebrae tunc fuerint; non est iam dicendum: sed intra paucos annos Philippus eam lucem non tantum linguarum, sed et ceterarum optimarum disciplinarum Wittembergae ita extulit, ut huius unius viri ingenio et opera ea schola facile ceteras in Germania Academias celebritate superaret.

Et quam id initio difficile fuerit, facile existimari potest; cum omnia foeda barbarie ceu densa caligine obruta iacerent: multi autem in illo barbarico caeno sepulti; a, ut fit, etsi propter Principis


page 188, image: s204

auctoritatem palam adversari minus auderent: tamen clam vel contemnerent [correction of the transcriber; in the print contemerent], vel obtrectarent. Deessent praeterea exempla Graeca et officinarum Typographicarum ministerium, non leve ad excitanda studia adminiculum.

Nam, ut retulerunt discipuli, cum Philippicas Demosthenis optimus Praeceptor publice enarraret, anno 1524. auditores illius fuisse numero tantum quatuor, propter exemplorum inopiam, describere coactos, et unicum tantum fuisse exemplum Praeceptoris, unde describerent. Tamen ex his difficultatibus omnibus eluctatus est incredibili patientia: cum etiam vigiliis eo tempore affligeretur, et valetudine minus commoda uteretur.

Viderunt amici epistolam a Principe Electore Friderico tunc ad eum scriptam, qua ipsum hortatur, ut valetudini parcat, nec nimio se labore conficiat, et e cella sua commodum potum illi offert. Citabat in ea epistola optimus Princeps dictum Pauli Apostoli: Honorem habendum esse corpori. Et, si cetera dicta Pauli vera esse eredis, inquit, et hoc verum esse, atque illi oboediendum crede.

Cum autem ante ipsum Wittembergam venisset D. Martinus Lutherus, qui sacram ibi Theologiam docebat, et crebro disputabat: facile contraxit eos, ita ut fit, mutua virtutis et ingeniorum admiratio. Philippus in Luthero animi magnitudinem pene plus, quam humanam, ingenii acumen, in iudicando inimitabilem [gap: greek text] in explicandis controversiis doctrinae dexteritatem summam, et alia dona divina, supra communem hominum captum (ut erat talium donorum Dei non segnis aestimator) considerans, coepit eum, ut virum singularem et heroicum, per quem Deus res maximas efficere in animo haberet, admirari, colere, et magnifacere. Sicque ipsum non tantum coluit viventem, sed et post mortem, donec ipse vixit.

Lutherus vicissim eadem dona DEI in Philippo, tamquam suam in speculo imaginem contemplans, et quantam lucem linguarum atque artium tum dicendi, tum ceterarum cognitio doctrinae sacrae afferret, expendens, praeterea et ingenii suavitatem, atque illas leniores et mansuetiores virtutes in Philippo considerans, ut et ipse non rudis talium donorum DEI aestimator, magno veroque amore ipsum complecti coepit: Cum super haec omnia hoc etiam in eo in esse animadverteret, quod Philippus dissoluta in suum ordinem contrahere: confusa recte distribuere: incertis locum et quasi ius suum restituere: ambiguis proprietatem, obscuris definiendo et explicando lucem praebere posset: Et breviter, quod ipse singulare et rarum quoddam organum esset, per quod Deus aliquid mirandum esset effecturus.



page 189, image: s205

Coniunxit igitur Deus haec duo organa sua, atque hos duos viros tantos, mirabili quodam temperamento: ut cum Lutherus, Erasmo Roterodamo et aliis quibusdam, medious morborum Ecclesiae immitior videretur, Philippus vero eundem cursum urgens, nec ab eo deflectens, lenior ac mitior haberetur, tali [gap: greek text] medicationis Deo, sicut videtur, libuit uti in hac extrema Ecclesiae senescentis aegritudine, quae iam, ut ille de senescente Republ. sua dixit, neque morbos suos facile, nec remedia ferre potest.

Cum igitur animis et sententiis iam essent coniunctissimi Lutherus et Philippus: evenit ut Eccius Theologus per praecipuas Academias Germaniae pene omnes circumvagaretur, et vbique themata sua, quibus sedem pontificiam, et eorum temporum horrendos errores tuebatur, disputando spargeret ac defenderet, [gap: greek text] deinde sua et triumphos Thrasonico more decantaret. Is tandem, et Lipsiam venit anno 1510. cum quo Lutherus ut congrederetur Lipsiam vocatus fuit, qui secum adduxit et Achaten suum Philippum, cum propter eam, quae inter ipsos erat, coniunctionem, tum et propter linguarum congitionem, ex quibus tamquam ex ipsis fontibus de testimoniis scripturae et antiquitatis, certa diiudicatio fieri posset. Et navavit tunc Philippus in illa disputatione eam operam Luthero, atque ita interpellavit atque refutavit Eccium, ut ille, sicut erat impatiens, tandem in haec verba prorumperet: Tace tu Philippe, ac tua studia cura: ne me perturba. Praesagiit tunc Eccio credo animus, qualem illum adversarium aliquando esset habiturus.

Rediere ab illo congressu nostri, ac inter eos amor et sancta concordia in dies singulos magis magisque colavit. Fuit tunc id tempus, quo se furor adversariorum nostrorum usque adeo effundebat: ut ne quidem furtis suis, et imposturis placide contenti esse, ac quiescere possent: sed ea insuper pro summa pietate, sanctimonia, et iustitia adorari postularent. Accidit ergo, ut Lutherus pene invitus ad contradicendum manifestis illorum blasphemiis, compelleretur. Adfuit illi fidus ubique et assiduus [gap: greek text] Philippus. Atque ita ambo, ut fit, post consertum proelium in medium aestum certaminis pertrahuntur. Hoc tempore multa moliti sunt adversarii, nostros ut everterent, id quod scripta et acta eorum testantur. Adiungunt et nostris aliqui se, qui [gap: Greek word] quaedam movent, sicut fit rebus motis et perturbatis. Hoc loco in quas difficultates, et quae certamina communis Praeceptor inciderit, commemorari posset: sed alio sunt ista reservanda. Etsi hoc quidem certum est, ipsum multas sane horridas sententias, ne quid tristius dicamus, tunc aliquibus cum multa lenitate et mansuetudine


page 190, image: s206

e manibus extorsisse. Quale hoc est: homini Christiano non licere litigare in iudicio, aut Magistratus Politici cognitione vel subsidio uti: Ius Mosaicum in forum esse revocandum, neque ullis legibus utendum Christianis. Non ista Lutheri culpa movebantur; sed fiebat id, quod in talibus mutationibus et medicationibus accidere solet. Bona enim saepe cum malis eradicantur, et sana cum morbosis eiciuntur. Nota sunt eius aetatis certamina, quae sustinuit, et saepe de eis querelas suas, apud amicos deposuit.

Sed ut formicae certum et unum iter terunt; ita ille unum cursum urgebat semper, simplicem veritatem, eamque illibatam ut tueretur. Illum cursum tenuit, eamque metam secutus est, donec vixit, nec ab ea ullis se contumeliis aut iniuriis dimoveri passus est. Et quae interea ignita tela Satanae, quas insidias falsorum fratrum, quam tetram et abominabilem eius saeculi Sophisticam, quae mendacia, quas contumelias tanta cum patientia, ac pene sine sensu sustinuit, quasi ad omnia haec iam pridem occalluisset. Amici vero cum impatientia sua moti, et illius vicem dolentes, interdum ei hortatores, et instigatores essent, ut respondendo et mendacia refellendo Zoilis illis aliquando tandem ora obstrueret: respondit, doctrinam suam, et scripta nota esse: nihil alia responsione aut refutatione opus esse. Interea suum iter urgebat, et cum Pontificiis, Ecclesiarum Euangelicarum hostibus, sua in statione acerrime depugnabat.

Anno 1520. aetatis suae 24. uxorem duxit Cartharinam, Hieronymi Crappii, consulis Wittembergensis et filiam, et secuti patrem, sororem. Nuptias celebravit die Catharinae, id est d. 25. Novembr. quo auditoribus hoc disticho significavit se non esse praelecturum:

A studiis hodie facit otia grata Philippus:
Nec vobis Pauli dogmata sacra leget.

Vixit cum ea annos 37. coniunctissime, paterque ex ea factus est quatuor liberorum, inter quos filii duo; totidem filiae: quarum altera Georgio Sabino fuit elocata, altera Casparo Peiccero. Euocata ipsa est ex vitae huius mortalis miseriis anno 1557. d. 11. Octobr. marito peregre ad Colloquium Wormatiense profecto. Cuius obitus cum Philippo per Ioachim. Camerarium Heidelbergam ideo ut iret exoratum, in horto principis indicatus esset: non dedit significationem ullam vehementioris perturbationis: sed uxori quasi valedicens, hoc saltem addidit: Ego eam brevi sequar. Ex vixit postea quantum superfuit aetatis, viduus. Ipsa [note: Videatur Epistola Melanchth. qua respondit Professoribus in luctu se consolantibus tom. 2. script. Wittenbergae propositorum. ] femina fuit vere pia: quae in vita sua magis cupide aut maiore cum voluptate fecit nihil,


page 191, image: s207

quam ut multis egentibus, scholasticis, et aliis benefaceret. Fuit enim domus eius commune afflictorum et egentium perfugium: manus eius fuit inexhaustum pauperum promptuarium. Sed ad Philippum narratio revocanda est.

Edidit Philippus eodem [note: 1520 Dialectica Melanchth. prima. ] anno primum sua Dialectica, in quibus tertiam figuram Syllogismorum, neque recipit neque reicit: quam deinde iterata editione An. 1528. admisit. Postea anno 1526. secundum iter Noribergam suscepit, vocatus a Senatu illius urbis ad deliberationem de ludo litterarum apud se instituendo. Fuerant ibi constituti collegae Eobanus Hessus, Michael Rotingus, Ioachimus Camerarius, quibus mox adiunctus Ioannes Schonerus Mathematicus. Inauguralem orationem habuit Melanchthon, quae inter alias eius orationes reperitur.

Fuit etiam de Sigismundo Gelenio laboratum; sed Basileae apud Frobenianos remansit. Secutus est conventus Spirensis anno 1529. quo cum Illustriss. Principe Saxoniae Ioanne Melanchthon venit: in quo fundamenta confessionis Augustanae, ut vocant, iacta sunt. Fuit Philippus tunc, et ob matris ex hac vita discessum, et ob religionis negotium variarum curarum mole tantum non oppressus. Monitus ab amico [note: Camerario. ] ut curas illas deponeret: si, inquit ipse, nihil curarem: numquam Deum invocarem. Curis ad preces impellor, et precibus curas depello.

Venit ad eundem conventum Simon Grynaeus Heidelbergae optimarum disciplinarum doctor publicus, vir vere doctus ac pius. Is cum Fabrum Constantiensem Spirae audivisset pro contione vehementer in Euangelicos invehentem: ea finita accedit hominem: monet libere ne veritatis hostis esse pergat. Faber iubet a prandio ad se reverti Grynaeum [gap: greek text] : ut accuratius cum eo disputaret de tanto negotio. Interea autem nescio quid insidiarum ei Faber machinatur. Venit autem in aedes, ubi Melanchthon collocatus erat, quidem habitu specieque veneranda senex: quaerit ex Philippo ubi Grynaeus esset? Modo, inquit Philippus, ille abiit. Vellem adesset inquit alter, ac sciret, quid sibi periculi immineat: et cum dicto discedit. Revertitur paulo post Grynaeus: quem et Philippus ocius redire iubet Heidelbergam: et cum aliis ad Rhenum vicinum, ubi traiciendum erat deducit. Vix illis digressis statim adfuere, quibus in mandatis erat, datum, proculdubio instinctu Fabri illius, Grynaeum ut comprehenderent. Sed iam e manibus eorum elapsus, in portu, quod aiunt, navigabat.

Venit eodem anno Melanchthon Marpurgum; ubi conventus


page 192, image: s208

Theologorum Saxonicorum et Helvetiorum erat a Philippo Landgravio coactus, adiunctis et Hassiacarum Ecclesiarum ministris. In eo de capitibus doctrinae Christianae omnibus convenit, excepta controversia de cena.

In conventu Augustano anno millesimo quingentesimo trigesimo Protestantium confessio a Melanchthone scripta est; quae ut tunc in Regum et Principum consessu invicta mansit: Ita Deo et Domino nostro IESU CHRISTO defensore manebit in aeternum, etiam contra portas inferorum, quemadmodum tunc magno animo D. Pontanus coram Imperatore et Principibus dixit. Haec confessio cum a nostris exhibita esset Imperatori atque totius imperii ordinibus; fremuerunt Pontificii, et inprimis Campegius; atque in aula Imperatoris aliqui non infimi; qui Imperatorem vel tot regna in discrimen conicere paratum esse dicerent potius, quam ista ferret. Postridie cum totum [gap: greek text] congregatum esset, accersitur Philippus, qui animo infracto ad eos ingreditur. Vidit ibi se circumseptum illo gyro dentium Satanae: et ut Ionas Propheta, solus intra costas beluae marinae quassatur. Instat Campegius, et horrenda fulmina iratissimi ac saevissimi Iovis sui vibrat, ceteri tot regnorum potentiam et vires, contra istum heu miserum et exiguum imbecillium Christi ovicularum gregem, minaciter intentant. Poterat ibi etiam vir fortis et constans commoveri. Interrogatus igitur Philippus, num cedere vellet; respondet, Cedere non possumus nec veritatem deserere. Oramus atuem propter Deum et Christum: ut adversarii nobis ignoscant, et si possunt, nobiscum dispensent, idest, concedant nobis ea quae bona conscientia relinquere non possumus. Contra quam vocem auditam reclamat Campegius; Non possum, non possum, clave non errante. Ad quod tonitru Philippus, etsi stabat velut in medio luporum, ursorum et leonum: qui ipsum impune vel in minutas particulas discerpere potuissent; tamen ingentem animum angusto in corpore versans, fortissime respondit: Deo: inquit, et causam, et nos committimus; si Deus pro nobis, quis contra nos? Denique quicquid erit superanda omnis fortuna ferendo est. Addidit et hoc: Habemus iam in nostris regionibus tot miserorum Parochorum, et ministrorum Ecclesiarum coniuges et liberos, qui vel quadraginta millium numerum superant, tot animas deserere non possumus. Faciemus igitur, quod poterimus, a Filio Dei, cuius haec causa est, auxilium petemus; nostro in loco et statione quoscumque labores et difficultates perferemus; etiam pugnabimus, si necesse erit, et moriemur, si deus ita voluerit, potius, quam ut tot animae a nobis prodantur.

Hi sermones, et eo in loco dicti, num pusillum aut languentem animum indicare videntur, quem illi malevoli falso tribuunt? Sustinuit similia certamina aliquoties in talibus congressibus;


page 193, image: s209

et numquam tamen animo succubuit. Longum foret omnia commemorare.

De uno adhuc congressu, qui inter Euangelicos fuit narrabimus ea, quae ipse vivus aliis dulcissimo sermone fuit solitus referre. Erat iussu Principum Torgae, in domo Parochi, instituta inter doctores Euangelicarum Ecclesiarum primarios deliberatio difficillima. Adversarii enim tunc pene iugulo Euangelicorum, ferrum admovebant, et superior potestas, pacem, quam toties nostri supplices petiverant, in libra aurificis; ut quidam praestans et magnus vir dixit, admetiebatur; nostrique Principes et qui docebant non levi de causa commovebantur. Quapropter D. Martinus et alii quidam docentes, Torgam convocabantur, ubi tunc aula erat, ut in medium consulerent, quid fieri vel non fieri posset Existiment iam illi Heroes, qui nunc in tuto feroces sunt, qui tunc agon constitutus fuerit. Nam ut de minis taceam, conatus certe et molitiones adversariorum eiusmodi erant, eaque pericula Euangelicis impendebant: quae nemo sanus facile comtemnere posset. Contra quae etsi Principes animo viderentur mango atque infracto esse; tamen quia ad multos periculum pertinebat, qui non pariter omnes animosi erant, et magna vastitas imminere videbatur, paucis docentibus, qui aderant, valde difficilis consultatio proposita erat. Sedet igitur pauper et paucorum Senatus, a solo Deo auxilium orans, sperans et exspectans: Tandem post preces et satis longum colloquium, Philippus defatigatus, et maestus surgit. Erat enim paulum evocatus, nun cio quodam interpellante; quo dimisso, in reditu ingreditur conclave, in quo una erant miserae mulierculae Parochi et Diaconorum duorum coniuges ac parvuli liberi, quorum alii iam mammam sugebant, alii a matribus preces recitantes audiebantur. Adstat et audit Philippus cum admiratione et magna delectatione, sicut solebat, puerorum balbutientes preces, memor dicti: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Et quod praecipue ipsum movebat, videt ex Diaconorum uxoribus unam lactantem filiolum, et simul pastinacam in prandium martito incidentem, atque audientem alterum parvulum recitantem usitatas preces, et invocantem Deum. Exclamat, o tres sanctos et Deo gratos labores! Ab hoc spectaculo confirmatus animo, ac iam laetus atque alacris in Senatum redit hilari vultu. Excipit eum Lutherus: Quid tibi, Philippe, accidit, inquit, quod ita hilaris ad nos redis, qui paulo ante tristior hinc exibas? respondet ille; ne simus animo pusillo, Domini: Iam enim vidi eos, qui pro nobis propugnaturi sunt, qui nos defendent, quique contra vim omnem invicti erunt et manebunt. Quaerit Lutherus quinam sunt hi tam fortes duces, ac milites? Parochorum nostrorum et Diaconorum uxores, inquit Philippus et parvuli liber, quorum


page 194, image: s210

preces iam audivi, quas Deus non est surdis auribus auditurus. Neque eas adhuc neglexit optimus Pater Domini nostri IESU CHRISTI, nec porro, ut speramus, negliget. Exceptus hic sermo est, ut felix et faustum omen, et iam animis magis confirmati, statuunt id, quod pios et constantes verbi divini Doctores decebat, et illud ipsorum consilium, beneficio Dei salutare fuit Ecclesiis, et adflictionem, quae imminebat, DEUS clementer leniit.

Anno Christi 1540. mense Martio conventus fuit Euangelicorum Smalcaldiae, cui etiam Philippus interfuit. Hoc in conventu Philippus nomine Principum Electoris Saxoniae et Landgravii Hassiae, et reliquorum cum his coniunctorum, responsum scripsit in negotio religionis, perlegatos Imperatori Carolo 5. referendum. Editum est eodem in conventu scriptum contra Schwenckfeldium Francum et alios errones; qui populum a coetu Ecclesiarum abducebant: et spargebant semina quaedam Donatistarum, Scepticorum et aliorum fanaticorum. Decretum fuerat, eodem anno, ut Haganoae ad Rhenum convenirent Theologi; deque controversis capitibus religionis placide inter se conferrent. Ad quem conventum profecturus Philippus iussu Electoris Saxonici, cum egrederetur comitantibus Magistris et discipulis per pontem Albis, extra portam urbis Wittembergensis, hunc versum recitavit:

Viximus in Synodis, et iam moriemur in illis.

Nec caruit omine. In itinere enim Wimariae in morbum incidit periculosissimum: quo intra paucos dies ita consumptus fuit, ut de eius vita omnes desperarent. Accurrit igitur iussu Electoris Lutherus; qui cum quanta poterat celeritate dies et noctes iter faciens, ad eum venisset; et praeter vocem, eamque exilem, nullum vitae amplius indicium videret: cum gemitu et lacrimis exclamat: Heu quam pretiosum, et Ecclesiae utile organum divinum, quam misere nobis est affectum, et pene interiit! Cumque ipsum tantum salutasset; statim in genua procumbens orare cepit. Et vero ea precatione, et seria, et ardenti, quasi e media morte Philippus revocatus credebatur.

Nec defuit tum Philippo etiam studium et fides medici Erphordia evocati, Georgii Sturciadae; quem diligebat ille et magnifaciebat: Postquam conualuit profectus est ad colloquium Wormatiense, quod in sequentem annum fuit extractum. Cum ei allatum esset decretum Electoris de hac profectione; versiculum Lucani ad se accommodavit paululum mutatis verbis:

Quo me fata trahent, pietas secura sequetur.

In conventu deinde Ratisponensi, qui habitus est anno a nato ex virgine Christo 1541. tantos labores pertulit Philippus,


page 195, image: s211

qui in itinere in aditu Bavariae lapsus graviter laeserat brachium: quantos vix decem alios robustissimo corpore perferre posse credas; ut omnes mirarentur, quomodo tam debile corpusculum tanto oneri sufficere posset. Et quid in eo conventu effectum sit; norunt et agnoscent boni ac pii In hoc colloquio natum est axioma Philippi, Eccio obiectum: nihil habet rationem sacramenti extra usum a Christo institutum: Chistus adest hominis causa non propter panem Lutherus cum ad eum haec fundamenta Melanchthon e Comitiis perscripsisset: tanto exiliit gaudio; ut qui spectarunt praesentem, asseverarint: nullo unquam tempore se laetiorem eum vidisse, saepe exsultantem, et iterantem has voces: Macte virtute et pietate, mi Philippe, tibi debetur gratia; qui Pontifictis potuisti sacramentum adimere, quod ego numquam tentare vel aggredi fui ausus.

Anno Christi 1543. per aestatem Bonnae fuit cum Bucero Philippus apud Hermannum Archiepiscopum Coloniensem: instituentem reformationem Ecclesiarum. Sed Clerus illam mutationem non admisit. Ediderunt tunc adversarii scriptum contra Bucerum, dignius scurris, quam Clero: ad quod Philippus graviter et erudite et pie respondit. Exstat id inter alia eius opera. Anno 1545. cum Illustrissimus Princeps Georgius Anhaldinus praepositus Magdeburgensis Ecclesiae in Episcopatu Mersburgensi ministerio ac gubernationi praeficeretur: Melanchthon [note: Exstat in consiliis Theologicis Philippi. ] testimonium ordinationis composuit nomine omnium in vicinis ecclesiis Superintendentium.

Coepit paulo post Lutheri mortem gliscere bellum Flaccianum: et de libro Augustano, qui Interim nominabatur variae fuerunt motae controversiae. Uno anno Illustri. Elector Saxoniae Mauritius octo conventus coegit: quibus Philippus omnibus, excepto primo, quod secedere iussus fuisset ob metum Caesaris, interfuit Scripta etiam omnia, quae in illis conventibus fuere exhibita, Philippus composuit: et errores crassissimos eius libri scripto detexit: praesertim autem articulum de iustificatione hominis peccatoris cora Deo: qui in illo libro fraudulenter depravatus erat, adseruit atque confirmavit. Omnia super hoc libro consultata et scripta publice typis edita sunt: nec necesse est hic repeti. Id saltem constat: plurimum mali Sophistica illa conciliatione dogmatum in Ecclesia datum fuisse. In Suevia et ad Rhenum pulsi fuerunt pastores plures quadringentis, qui approbare librum non poterant, et aliis alibi in Ecclesiis miserabilis facta est solitudo. Libri illius refutationem scripserunt Ministri Ecclesiae per Saxoniam inferiorem, inter quos praecipui fuerunt Ioannes Epinus, et doctores Magdeburgici, inprimis Matthias Flaccius Illyricus Albona urbe natus: quo graviter se Wittembergicis et Philip. praecipue opposuerunt. Suaserat Philip. de adiaphoris ne scrupulose contenderent, modo


page 196, image: s212

nihil idololatriae illi ritus ac ceremoniae haberent adiunctum. Et servitutem aliquam, quae sine impietate sit, sustinendam. Contra Flaccius vociferabatur potius vastitatem faciendam in templis, et Principes metu seditionum terrendos: quam saltem linea vestis admittatur. Hinc exstiterunt varia dissidia, et scripta admodum invidiosa: de quibus ne lubet quidem plura. Ultimum colloquium, ad quod Philippus venit, fuit Wormatiae institutum An. 1557. quod cum adversarii [note: In consiliis Theologicis Mel. ] abrumperent, partibus Euangelicarum Ecclesiarum callide per condemnationem Cinglianorum, Osiandri et Illyrici distractis et digressis Philippus cum suis domum est reversus mense Decembri. Atque hactenus breviter de Theologicis Philippi laboribus.

Ex tot congressibus domum et ad scholasticos eosque sibi quod saepe dicebat, dulcissimos labores reversus: tam docendo, quam commentando nulli operae, labori nulli pepercit. Et quamquam hic etiam multipliciter interturbabatur, tamen tantum erat in eo omnibus inserviendi studium ut nihil molestiae patientia non vinceret. Huic versus vel epistolam, alteri orationem, tertio praelectionem aut orationem et contionem scribebat vel emendabat. Nam quicquid tunc ab aliis Wittembergae librorum conficiebatur, in omni genere doctrinae: eorum nihil sine hoc, quasi Theseo [reading uncertain: print faded] , ut dicitur, vel non plane ipso, Magistro et auctore elaborabatur. Publice proponenda ab hoc uno scribebantur omnia. His tantis, tamque multis rebus, cum distineretur, non tamen ille doctrinae studium, non serias meditationes et scriptiones: non explicationem gravissimorum dogmatum omittebat. Luthero assiduus adiutor fuit, cum in aliis laboribus, tum et in sacrorum Bibliorum translatione, quae magno aliquot annorum labore instructa et perfecta est. Fuitque inter eos, dum vixit Lutherus, coniunctio plus quam fraterna. Ipse enim Lutherum reverebatur, et ab ipso vicissim serio atque ardenter diligebatur. Fuerunt quidem inter eos, ut fit inter homines doctos veritatem inquirentes, aliquando inter disputandum disceptationes quaedam, seria dissensio numquam fuit.

Explicuit autem in Academia illa Philippus per annos duos et quadraginla auctores tum Graecos, tum Latinos, ascros et profanos; in omnibus Philosophiae partibus. Artium liberalium praecepta, quae antea spinose et confuse iuventuti inculcabantur, ipse methodo vera et oratione perspicua ita digessit et tradidit: ut ei multum, imo infinitum posteritas omnis debeat. Quaecumque vero tum in Philosophicis, tum Theologicis elucubravit: ea omnia in tomos certos disposita, et typis excusa Bibliothecae publicae ac privatae exhibent.

Edidit enim scripta plurima utilissima et valde necessaria; quae hic singula recensere longum foret, factum id ab aliis.


page 197, image: s213

Sunt autem ex his quaedam [gap: greek text] , quibus praecipui libri sacri luculenta interpretatione explicantur; ut commentarii in Danielem, Iohannem Euangelistam, Epistolas Pauli, et alios libros sacros, quibus non scio quid exactius aut magis perspicuum esse possit. Pugnat et cum hostibus veritatis acerrime, et illis quidem iugulum premit, etsi minus fortasse tumultuatur, quam aliqui vellent. Postremo, ut alia omittam, summam doctrinae Ecclesiarum Orthodoxarum commodissimo et eruditissimo compendio complexus est in duplici [gap: Greek word] Augustana, et illa, quae superioris, repetitio est, edita an. 1551. His accedit plena et exactissima explicatio dogmatum singulorum comprehensa libro, cui titulus est, Loci communes. Quem librum cum vidisset Lutherus, ausus fuit dicere; non dubitare se, vel unum hunc librum Philippi omnibus sententiariis, et Scholasticis scriptis anteferre: alibi etiam canone dignum iudicat, et alibi, eum, inquit qui Philippum praeceptorem suum non agnoscat; stupidum et stolidum esse asinum ac beanum: qui opinione et fiducia ingenii sui feratur et regatur. Nam quicquid usquam in artibus et vera philosophia sciamus: hoc Philippum praestare titulo quidem humili Magistri insignitum: sed longe omaibus doctoribus doctiorem. Atque ut rumpant se invidi, qui postea viro tanto obtrectare coeperunt, proferre, neque ex veterum nec recentiorum scriptis: neque etiam suo ex theatro quidquam possunt, cum Locorum scripto quod sit conferendum. In Philosophicis edidit compendia et systemata methodica Dialectices, Rhetorices, doctrinae moralis, Physices, et doctrinae de anima. Dicendi normam ipse solus monstravit: et exercitationes ante hac inusitatas, ipse excitavit; materiis, de quibus publice declamaretur, utilibus scriptis. Nam et ipse suo exemplo praeibat aliis: nec cessabat urgere assiduitate doctrinae publicae: et crebro veniebat ad illas horas, quibus alii docebant, atque pone discipulos assidens docentes audiebat. Mathematica inprimis sine quibus sciebat doctrinam esse nullam, promovebat: et librum Plinii secundum, ubi prima fundamenta scientiae illius traduntur, enarrari voluit, adeoque ipse enarravit, aliis explicationem dictando iam contra cogitetur, quantum in omnibus disciplinis caliginis et tenebrarum fuerit, antequam ipse his lucem praebuit. Consumebatur tota vita in sola Dialectica Aristotelis discenda neque ad eam vita quantumvis longa sufficiebat, de ceteris ut iam taceam. Haec autem laboriosissima et fidelissima apicula pervolavit per universos doctrinarum campos, atque inde ex variis scriptorum flosculis lectissimum et dulcissimum succum nobis in favos congessit, iuxta veteris Poetae sententiam:

Floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
Omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
Aurea perpetua semper dignissima vita.


page 198, image: s214

Nunc ea vicissim est nostra ingratitudo, libenter quidem his donis Dei fruimur: Sed postea his obsaturati, rabiosis dentibus in tantorum beneficiorum auctorem ferimur, et quod de ingratissimis hospitibus a Plauto dicitur: vituperamus, et comedimus tamen. Et multi nisi etiamnum hodie Philippi vitula arassent: numquam in tradendis disciplinis, earumve praeceptionibus disponendis laude dignum aliquid praestitissent. Nimirum inventis addere facilius est, quam invenire.

Nunc ad mores et vitam interiorem veniamus: in quibus nihil asperum fuit, sed summa lenitas et mansuetudo. Nam bilem, qua corpus in iuventute affici poterat, meditatione et patientia mansuefecerat. Saepe enim hoc Sophocleum in ore habebat.

s1te/rgein ga\r ai( pa/qas2 me, x' w(| xro/nos2 cunw\n
makro\s2 dida/s1kei, kai\ to\ gennai=on tri/ton.
h. e.
Boni ut consulam, aerumnae, me et aetas
Longa docuerunt, et praterea generosa animi patientia.

In familiari convictu et colloquio omnibus suavitas illius, ut notissima, ita iucundissima fuit: in suos [gap: greek text] dubites, an in ullo homine maiorem videris; tanto et tam vero amore coniugem, liberos, nepotes et neptes, ac infantes complectebatur. Accidit aliquando, ut Gallus salutandi causa adveniret, et Philippum in hypocausto offenderet altera manu cunas motitantem, altera librum tenentem. Id cum hospitem mirari animadvertisset: Philippus patrisfamilias officium, et infantium coram Deo gratiam, tanta pietate exposuit peregrino: ut doctior ille abiret. Ab ambitione quam longissime abfuit: honorem et opes non curavit, nec quaesivit: quod misera rudera eius rei familiaris satis sunt testata. Delectabatur hoc dicto Achillis, quod est apud Philostratum: [gap: greek text] id est, mea sit laborum pars maior: pecunia autem abundet, qui volet. Scimus, quam amplae conditiones illi saepe oblatae fuerint, non ut a vera Ecclesia deficeret (quod quidam propria malitia, sicut Iscariotes ille, et multo leviore compendio moti fecerunt) sed ut tantum in quibusdam doctrinae partibus mitius ageret. Sic enim dicebant: concederet quaedam, quae non magni momenti esse viderentur, nec sineret ob ista levia concordiam Ecclesiae dissolvi. Ad quae respondit ille, scire se etiam olim Arianos ab Homousianis eodem modo postulasse, ne propter duo verba Ecclesiam lacerari sinerent: illos tamen non concessisse: se quoque nihil illis largiri aut concedere posse. Haec dogmata oportere pura couservari, et refutationem tam tetrorum errorum necessariam esse.


page 199, image: s215

Beneficentia vero, atque etiam, ut in illa tenuitate rei familiaris erga omnes munificentia pene maior fuit, quam ipsius res ferre posset. Nemo ab illo beneficium aut eleemosynam frustra petebat; neque ulli quantumvis importuno petitori praeclusa erat ipsius benignitas. Rem familiarem tenuem et attritam reliquit; sed locupletissimum patrimonium liberis est bona fama parentum. Ipse Philippus accessionis ad fortunas, qua fieret ditior, consilium coepit numquam: quin etiam oblata emolumenta aliquoties respuit, et de quibus alii etiam digladiari non dubitarent; ea cum essent in potestate sua plane abiecit. Erat in familia eius, quidam Ioannes natus ad Neccarum. Hic curabat domi ipsius omnia, emendo, condendo, promendo, Mane legebat sacra Biblia familiae, et erudiebat parvos liberos. Erat homo pius, castus, fidelis: eiusque ministerio Philippus quatuor et triginta annis usus est. Obiit apud eundem An. 1553. d. 3. Apr. cui etiam Philippus epitaphium scripsit. Donabantur ei multa aurea et argentea numismatum antiqua; haec fere auferebat, qui primus, vbi ille acceperat, advenerat: et Camerario nonnulla cum daret, solebat dicere: nisi tu sumpseris, relinques aliis. Cumque aliquando plusculos nummos [correction of the transcriber; in the print mummos] congessisset, et animadverteret quendam iis valde delectari: iubet, ut quos vellet, eligeret. At ille, ego vero omnes inquit cupio. Offensus Philippus nonnihil impudenti postulatione, tamen concessit: et se cupiditatem inverecundi spectatoris satiasse dixit. Saepe numero pecunia exhausta pocula sua ipse clanculum detulit ad aliquem mercatorem, nihil curans iustum ne pretium an minus eo persolveretur.

Domi non erat asper ac durus; quique conniveret non numquam ad familiarium nimiam etiam laetitiam: cum quidem ab ipso nihil fieret aut diceretur perperam ac prave: sed praesentia sua cavebat, ne levitas iuvenilium cupiditatum in turpitudinem aliquam prorumperet. Potus ei necessarius erat gratus et bonus: esca [reading uncertain: print faded] qualibet sine fastidio vescebatur. Sed cibos pretiosos et opipare conditos prorsus oderat. Pisciculos minutos probabat in cibo maxime et olera atque pulticula omnis generis expetebat: carnes non item. Tubingae adolescens in contubernio, ubi perpetua consuetudine hordei iuscula cibum communiter capientibus tum apponebantur, saepe cum iusculo alterius suas carnes commutavit, ut ipse iusculum duplex, alter carnes duplices haberet. A piscibus non abhorrebat, vescebaturque libenter ovis: Sed haec recentia, illos ferventes afferri censebat oportere. Domi cella sua omnibus patebat: quin etiam libros, scriptaque sua omnia, et litteras quarum quottidie multae afferebantur, relinquebat omnium oculis expositas, unde plurimum subtractum esse constat. Iocis delectabatur, sed liberalib. [abbr.: liberalibus] et tempestivis, ut inter epulas et in peregrinationib. [abbr.: peregrinationibus]


page 200, image: s216

Moribus omnino fuit placidissimis; et si quando vehementius perturbabatur: statim ad se redibat. A dubiis et Sophistica natura abhorrebat, ut ambiguas figuras, etiam usitatas, ferret iniquius. Cum inter epulas vinum appositum ipsi valde probaretur, et ex convivis quendam gustare, et dicere, quid videretur, iussisset: respondente illo: non esse malam; fere commotus dixit: bonum vinum sic laudari non debet. A medicinis etiam magnopere abhorruit, unde factum, ut balnea prorsus tandem vitarit: quae aliquando cum amicis ingredi consueverat.

Vestitus unum retinebat modum. Tunicam enim semper gestabat tam domi, quam prodiens foras: ut tectum undique corpus esset. Interiore veste linea duplicata utebatur; et super eam lanea altera. Domi caput pileo lineo tegebat.

In publico veste ad pedes cum manicis demissa utebatur: neque passus est persuaderi sibi, ut externis ullis sericis aut similibus uteretur. Pelles tamen non respuit, Aquilonares illas, quod essent ad calefaciendum efficaciores.

Statura fuit breviore, non tamen brevitate notabili; cum a communi virilium corporum modo non procul abesset. Membrorum compositio plane elegans: frons explicata et ardua, insignis vena quadam ampliore in illa eminente: capillus rarior: collum procerum: iugula insigniter concava: oculi pulchri, et acies horum mirabiliter clara: pectus satis amplum: venter et ilia adstrictiora. Omnium partium corporis integra atque vera sua figura, et congruens erat solidiras. Sensus omnes acres in corpore, nulla carnium mole gravato: et eiusmodi, ut facile illud quidem propter subtilitatem afficeretur. Vox ei fuit principio balba: quam tamen aetas ingravescens paulatim ita emendavit: ut nihil audiretur, quod alios offenderet. Ita et iuvenis incedens alterum aliquando humerum detorquere solebat. Et reperti sunt quidam, qui tum illa, tum manuum, ut solebat, inter loquendum motiones, et superciliorum sublationes imitari vellent: sicut olim Aristotelis aliqui et Platonis inepti fuere imitatores.

Viribus corporis im becillibus fuit, et valetudine tenui, inde usque a pueritia, sed temperantia, sobrietate, ac optimo vivendi ordine, ita corpus alioqui debile roboravit; ut maximis etiam laboribus sufficeret. Animadversum est tamen, post coniugis interitum in dies singulos magis attenuatum ac debilitatum fuisse. Insomnia ei semper fuit molesta: acciditque saepe, ut totam noctem nihil dormiret. Sed hoc malum depulit diaeta constanti ac vinis plenioribus: et aliis generibus potus, quibus somnus conciliari solet. Ad somnum se dabat statim post cenam: et surgebat post mediam noctem [reading uncertain: print faded] . Omnes scriptiones et commentationes matutina opera ab eo perficiebantur. A prandio


page 201, image: s217

respondebat iis, qui litteris compellarant. litterarum vesperi allatarum lectionem plerumque in posterum diem differebat, ne somnus turbaretur. Atque in senecta interdum post meridiem supra scamnum alicubi recumbens conspectus est. Hac ratione fecit, ut morbos haberet nullos infestos praeter calculorum et vesicae, quae Graecis liqouri/a, et liqi/as1is2 nefritikh\. Non multis ante mortem annis etiam oculorum epiphori [correction of the printer; in the print epiphoris] atque lippitudine conflictatus est. Humoris etiam ad lumbos vapores et flatus, qui gravis interdum aegritudinis quandoque causam dant, tam corpori, quam animo, pa/qh u(poxondriaka/ [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: u(poxondriako\n ] vocant, tentabant eum nonnumquam. Hos dolores usu herbae chamaeleontis mitigavit: cuius efficaciam praedicavit. Animo ad mortem semper fuit aequissimo inde usque a iuventute: proximo autem biennio etiam cupidus moriendi: quae causa fuerit, facile existimari potest. Taedebat eum iam petulantiae Sycophantarum et malitiae hominum illius aetatis. Eo die, quo publice postremum praelegit: quibusdam petentibus testimonium initiationis suae coepit scribere hos versiculos, quos tamen non absolvit, morbo impeditus:

Aeterno genitore nate Christe,
Orator patris, ex sinu verendi
Vocem Euangelii ferens suavem,
Qua credentibus exhibes potenter
Vitam iustitiamque sempiternam,
Et qui sanguine nos tuo redemptos
Exaudis, reputas, facisque iustos,
Ostenduque piis tuum parentem:
Nostras, Christe Deus, doceto mentes,
Ac in pectora gratiae arrabonem
Nostra effundito Spiritum, moventem
Casta incendia, et invocationem:
Fac pars agminis, ut tui per omne
Aevum simus, alacriterque semper
Aeterni patris, et tuas sonemus
Laudes, etc. Amen.

Paucis etiam ante mortem diebus haec scripsit: Anno 1560. die Aprilis decimo octavo, scripsi hoc testamentum im meo morbo breviter de iis reliquiis facultatum, quas mihi Deus dedit. Confessionem fidei, et gratiarum actionem ad Deum, et Dominum nostrum Iesum Christum scripseram antea bis, sed chartae sunt interceptae. Volo tamen confessionem meam esse responsiones de Bavaritis articulis contra pontificios, Anabaptistas, Flacianos, et similes, etc. Post haec sequuntur ea, quae de rebus suis fieri voluit, et ad heredes ipsius tantum pertinent, etsi eorum descriptionem non potuit absolvere, quod scribendo iam tres pagellas confecisset, atque ita se defatigasset,


page 202, image: s218

ut nihil posset addere tum amplius; sed in posterum diem differret reliqua deficientia, quo ipso tamen in extrema virium defectione scribere nihil potuit. In pagella paulo etiam ante consignaverat causas, cur minus a morte abhorrendum sit, hoc modo:

A sinistris.A dextris.
Discedes a peccatis. Liberaberis ab aerumnis, et a rabie Theologorum.Venies in lucem. Videbis Deum: Intueberis filium Dei: Disces illa mira arcana, quae in hac vita intelligere non potuisti: Cur sic simus conditi, Qualis sit copulatio duarum naturarum in Christo.

Ultimus autem actus testis fuit certissimus de tota eius superiore vita, animo, et consiliis omnibus; atque ostendit, quod nihil unquam spectaverit aut quaesiverit aliud, quam gloriam Christi, et Ecclesiae salutem. Tempus enim et hora mortis non fert hypocrisin. Multoties annis posterioribus, et praecipue proximis mensibus ante mortem, cum gemitu et lacrimis deploravit ecclesiarum Euangelicarum distractionem, ac ardentibus votis, et precibus a Deo petivit, ut ipse inter docentes concordiam sanciret, et illa mala sanaret. Haec una cura illi semper in ore et corde erat. Praesagiit ipse sibi instare diem migrationis, aliisque paulo ante mortem dixit: Nescio quid mihi feret coniunctio Martis et Saturni, quae erit decima quinta die huius mensis. Cumque febre correptus esset, et Vitus Winshemius corpusculum iam ante pene ad extremum attenuatum consideraret, atque cum gemitu diceret: Quomodo feret hoc corpus febrem paulo longiorem, subridens respondit ei: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Dixit et pridie quam moreretur ad generum Casparum Peucerum D. Non morbo moveor, neque ulla est sollicitudo, quae animum meum angat aut perturbet: Una cura est, una sollicitudo, ut Ecclesiae sint in Christo Iesu concordes. Hinc satis adparet, quae fuerint eius perpetuae cogitationes, et quid semper animo propositum habuerit. Dixit et eodem die: Si me Deus iam euocaverit ex hac vita, liberabor ab inimicis plenis odio sophistico, et mendaciis hoc monstroso anno naturae. Filium ad precum et concordiae studium hortabatur, et tum, dicebat, Deus tibi benedicet: Saepe ante mortem iteravit hanc precationem Redemptoris, quae est in Ioanne: Sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus. Saepe et hoc dictum Pauli Apostoli, quod est in priore ad Corinth. Christus factus est nobis sapientia a Deo, iustitia, [reading uncertain: print faded] sanctificatio et redemptio. Edidit alias multas ante mortem sanctissimas voces, quae fuerunt


page 203, image: s219

testimonia pietatis ipsius, neque hic referri omnes possunt. Paulo autem antequam exhalaret animam, cum a domino Pastore recitarentur verba, quae sunt in Euangelio Ioannis: Dedit eis potestatem, ut filii Dei fiant, qui credunt in nomen [correction of the printer; in the print nomine] eius: sublatis oculis et manibus dixit: Hoc dictum animo meo semper obversatur. Cum a genero interrogaretur, an vellet aliquid? respondit: aliud nihil, nisi caelum: ideo non sitis mihi molesti amplius interpellationibus talibus. Denique assidue donec spirare potuit, iteravit hanc precationem: Ah Deus miserere mei per Christum filium tuum; et illam Psalmi: Inte, Domine, speravi, non confundar in omni aeternitate. Et sensibus integerrimis fuit, usque ad ultimum vitae articulum. Nam haec fuit eius postrema [note: Ja, respondit interrogatus. ] vox, qua testatus est se audire et intelligere ea, quae a praesentibus ex sacra Scriptura recitabantur. Resolutus itaque paulatim pene sine sensu mortis, tandem spirare desiit, et quasi obsopitus iacuit, neque ulla in facie apparuit deformatio, aut lineamentorum mutatio, sicut in morte fieri solet.

Tali fine vitam in terris suam clausit Philippus Melanchthon, cum vixisset annos 63. et dies totidem: exstinctus eo horae momento sub vesperam, quo in lucem editum constat. Annus emortualis indicatur litteris numeralibus huius distichi:

PVbLICa res VIrtVtIs honos, eCCLesIa VIVaX,
LVget In InterItV, Magne PhlLIppe, tVo.

De eius morte cum per oppidum increbuisset: magnus studiosorum numerus ad aedes confluxit: cum iam ante frequentes ibi constitissent, et ut antea sollicitudinem, sic illo tempore dolorem suum officio tali ostendebant. Morientem autem nemo qui aderat, siccis oculis videre potuit: ne ii quidem, qui animis maxime virilibus mortis tempore consolari atque confirmare alios sciunt: quod omne robur animi, amoris erga carissimum praeceptorem affectio superaret. Sub vesperam statim ab Academia ad Principem Electorem missae sunt litterae, quibus de luctuosissimo casus mortis Philippi perscribebatur: quae ante meridiem diei ab hoc tertiae redditae fuere. Compositum autem corpus illa nocte in musaeo asservatum fuit. Mane diei 20. April. mortui etiam facies, ut antea viventis, ab artifice est depicta. Cumque in affectione erga magistrum et praeceptorem suum singulis pene momentis venirent; qui peterent, sibi videndi illius mortui copiam fieri: quem vivum dilexerant, et admirati fuerant: neque negandum hoc multis de causis videretur: tota illa die, et usque ad meridiem postridianae, quae fuit 21. April. quasi funus more veteri propositum publice esset, admissi fuere ad aspiciendum omnes, qui expetebant. Neque fuere multi in oppido aut studiosi, aut cives, qui non illius diei, et dimidii sequentis tempore ad eum videndum


page 204, image: s220

venerint, aut sine lacrimis eum adspexerint. Multi etiam hospites, qui audiendi illius causa Wittembergam venerant: mortuum tum primum viderunt: quorum ut viventem viderent, non fuerat ea [correction of the printer; in the print ei] felicitas.

Opinio autem de mortuo et affectio in spectatoribus ex eo etiam tum apparuit: quod pennulae, quibus in scribendo usus fuerat; et chartae, in quibus aliquid sua manu descripserat, et quae in pavimento musaei abiectae iacebant, et quaecumque alia usus et praesentiae illius memoriam testari possent, a quibusdam peterentur, et servarentur studiose.

Exuviae viri, quo Deus ad maximas res usus fuerat, componebantur primum in sandapila plumbea: haec in ligneam includebatur. Die, quo funus efferendum erat, Lipsia venerat Ioachimus Camerarius cum D. Morchio [reading uncertain: print faded] : sed cum ad aedes Philippi vocatus esset, facere non potuit: verum clausis sandapilis ad deductionem funeris eo accessit. Elatum autem est funus d. 21. April. frequentia tum studiosorum, tum civium, et honestorum hominum omnium ordinum, qui ex vicinis locis convenerant, tanta, ut nemo eo in oppido meminerit maiorem. Dolorem etiam suum et vultu et lacrimis testabantur maximum: et quacumque funus procedens ferebatur omnibus a partibus et eiulatus muliebres audiri, et lacrimae virorum ac iuvenum conspici. Eleemosynae autem pro re et copia datae fuere, et pueris scholasticis, qui praecentiones funebres administrabant: et pauperibus, qui expetebant omnibus: atque illa quidem, ut et cetera, ex publico Universitatis aerario. Contionem funebrem habuit D. Paulus Eberus in templo parochiali. 1. Thessal. 4. Ab hoc funus in templum, quod ad arcem Wittembergensem est, delatum fuit: et prope corpus Lutheri, cui in vita [gap: Greek word] fuerat fidelis, sepultum est: ubi ante sepulcrum, deposito funere ex pulpito in vicino exstructo, orationem habuit Latinam de mortuo, Vitus Ortelius Winshemius, Med. D. et Graecarum litterarum professor. Ibidem monumentum ad parietem positum est, opere praeclarum cum versibus epitaphiis et effigie ipsius. Epitaphium Philippi Melanchthonis initio conscriptum, laminae enim areae spatium quaedam non admisit.

PHILIPPO MELANCHTHONI SACRARUM LITTERARUM SOLERTISS. ET FIDELISS. EXPLICATORI, VERITATIS CAELESTIS PATRONO ET PROPUGNATORI INPRIMIS STRENVO, OPT. DISCIPLINARUM ET ARTIUM CUM INSTAURATORI, TUM CONSERVATORI: QUI OMNEM DOCTRINAM QUASI VAGAM, AC DISSIPATAM COLLEGIT,


page 205, image: s221

ET AD CERTAM RATIONEM REVOCAVIT: VIRO PIETATE, STUDIO PURAE, CASTAEQUE RELIGIONIS, SAPIENTIA, VIRTUTE, HUMANITATE, BENIGNITATE ERGA OMNES PRAESTANTI, FELICITER ET SANCTE IN TERRIS MORTUO XIII. CAL. MAII, C. V. AN. LXIII. M. II. D. II. H. I. ACADEM. WITEBERG. CUI ILLE TOTIS ANN. XLII. OPERAM NAVASSET H. M. P. C.

Obitum eius plurimi doctissimi viri carminibus suis luxerunt, quae et typis excusa sunt. Ferdinandum Imperatorem ferunt, audita morte Melanchthonis dixisse: Huius viri consilia semper fuerunt moderata. Atque haec de Melanchthone, qui ut vixit pie, iuste, sobrie: ita mortuus est sancte et feliciter: et memoriam studiorum et officiorum suorum, ingensque sui desiderium iis omnibus reliquit; apud quos bene

--- veteris stat gratia facti.

Ex oratione funebri habita a Vito Winshemio: item vita Melanchthonis a Camerario descripta: narratione obitus eiusdem; et aliis.

IOANNES SAPIDUS.

POpularis hic et suppar fuit Beati Rhenani, natus eodem in oppido Alsatiae, Selestadii, anno Christi nonagesimo, supra mille quadringentos: usus institutione eiusdem magistri, Hieronymi Gebwileri [reading uncertain: print faded] , qui Rhenanum primas litteras docuerat. Habuit tamen pedagogum et hypodidascalum ipsum etiam Rhenanum: qui discipulus iam tum condiscipulos inferiorum ordinum, iussu Magistri, erudivit.

Selestadio suum Rhenanum [correction of the transcriber; in the print Rhenannum] subsecutus Lutetiam est: ubi cum alios publicis de cathedris docentes, in quibus principes Faber Stapulensis, et Iodocus Clichtoveus; tum privato in musaeo Rhenanum Aristotelica quaedam explicantem audivit.

Linguarum itaque scientia, variarumque artium disciplinis, poetices praecipue, instructus, domum revenit: ubi mox a civibus suis ludo litterario gubernando praefectus est. Hanc Spartam suam inter catenatos labores et rei etiam domesticae molestias quottidianas pro virili sua ornavit: scholamque, discipulis passim ad audiendum ipsum confluentibus, satis frequentem habuit. Et omnino unus fuit Sapidus ex felicioribus illius saeculi Ludimagistris. Eliminatis enim et explosis barbaris scriptoribus; qui iuventutis aures olim personabant: eorum


page 206, image: s222

in locum classicos auctores, et genus dicendi purius introduxit.

Sed cum Euangelii iterum exorti lux radios suos latius latiusque tum diffunderet; ipse veritatis caelestis notitia illustratus, sanctoque religionis sincerioris amore inflammatus, forte etiam scholastici illius pulveris in acciso salario pertaesus; patria relicta Argentinam cum familia commigravit. Argentinenses hominem advenam, iam ante eruditionis fama notum, dignum et civitate et honore iudicarunt: eique docendi provinciam suo in Gymnasio commendarunt. Quo in officio ira versatus est: ut non minus doctrinae eruditionem, quam adsiduam industriam vitaeque integritatem omnibus probarit.

Ad exitum vitae vocatus est Argentinae, anno sexagesimo primo, die octavo Iunii, iam septuagenarius.

Fuit vir bonus, pius, doctus, et multorum suae aetatis praestantium virorum amicus, ut Erasmi Roterodami Beati Rhenani, Glareani, Pauli Volscii, Curiensis Abbatis, et aliorum. Sed sorte illa scholastica et salarii tenuitate non contentus, id quod ex quadam adipsum Erasmi epistola [note: lib. 1. ep. ] colligas, ubi inter alia sic ad eum Erasmus: Sortem tuam ut laboriosam esse non negaverim; ita tragicam, ut tu vocas, aut deplorandam esse prorsus inficior . Ludi litterarii magistrum esse: proximum regno munus est. An tu putas sordidam esse functionem: primam illam aetatem tuorum civium, optimis litteris et Christo statim imbuere: totque probos et integros viros patriae reddere? Stultorum opinione humilius est: re longe splenddissimum. Haec Erasmus ibi et plura.

Scripsit epigrammata quaedam et epitaphia: Anabion, sive Lazarum redivivum, Comoediam sacram: Consolationem de morte Alberti Marchionis Badensis: praeter auctores, quos vel restituit, vel commentariis illustravit. Henricus Pantul. l. 3. Prosop. Erasmus in epistolis, Gesnerus.

PETRUS LOTICHIUS.

NAscitur Petrus Lotichius Secundus anno Christi in carne manifestati [note: P. Melissus ponit annum 1529. sed rectius 28. ] millesimo quingentesimo vigesimo octavo, die secunda Novembris ad coenobium Solitariae. Est autem Solitaria illustris Hanovici comitatus oppidum, ad Drusi (ut incolae hodierna etiam die nominant) montem situm, inter Gelnhusam et dioecesin Fuldensem, per quod transit fluvius ille, Cynthii nomine a poeta hoc decantatus, piscosus et amoenus, qui infra Hanoviam, comitatus illius caput, in Moenum influit.

Parentes ei fuerunt agricolae fortunis quidem non magnis, sed probitate et virtute anitqua, litterarum studia amantes, et


page 207, image: s223

honestae liberorum institutionis satagentes. Nam ut primum infantiae annos Petrus complevit; consilio et ductu patrui cognominis, [note: Ad cuius discretionem Secundi nomen hic assumpsit. ] monasterii illius antistitis, senis venerandi et docti, magistris eum bonis litteris informandum tradiderunt, primum in patria, ubi fundamenta doctrinarum et laudum maximarum iecit. Erat enim ibi schola consilio et cura Abbatis patrui non pessime constituta: et huius domus ipsa quasi Musarum domicilium a viris doctis celebrabatur; cum ipse doctus doctorum consuetudine plurimum delectaretur, et praemiis insuper ad se invitare soleret.

Hic ubi Grammatices elementa et pietatis prima rudimenta celeriter arripientem, et aequales longo post se intervallo reliquentem Antistes ille animadvertit: spe de eo non vulgari concepta, in studiis posthac liberaliter alendum suscepit, et quasi adoptavit.

Itaque puerum tali indole praeditum, uberioris ingenii cultus capiendi causa ad vicinam Francofordianam scholam, in qua tum humaniores disciplinae egregie vigebant, gubernatore Iacobo Micyllo, ablegat, eiusque domesticae disciplinae etiam commendat, ratus magistrum se invenisse excolendo ingenio tam felici ac liberali idoneum. Nec eum opinio haec fefellit.

Sub hoc enim duce Lotichius tanto ardore animi tantaque celeritate percepit litteras cum Graecas tum Latinas; ut facile aequalium agmen multis parasangis praeverteret; non solum oratione soluta, sed etiam numeris adstricta: ut plerique omnes existimarent, Lotichium singulari ingenii felicitate, adeoque vi quadam divina praeditum esse. Hunc praeceptorem Lotichius deinde omni pietate semper coluit, grataque memoria prosecutus est; et demortuum carmine eleganti, quod exstat, ad posteritatem commendavit.

Habuit et alterum in primis adolescentiae annis ducem et studiorum poetices formatorem non ignobilem, Ioannem Pedioneum, Rhetum poetam laureatum; qui postea oratoriae ac poeticae professor Ingolstadii fuit. Iste quid a Lotichii ingenio esset exspectandum, unus omnium maxime praevidit, idque epistola ad ipsum data declaravit: quam, cum narrationi nostrae non parum lucis allatura videatur, subiciendam duximus. Ita autem habet: litteris tuis ut respondeam, etsi nulla alia causa me impulisset, ut quem modo cum perturbatis undique rebus omnibus suspensum de meo statu, tum a libris otioque illo litterario alienum atque avulsum prope, ipse tu animadvertisti: tamen quod partium esse mearum putavi, pro studio erga nostrates adolescentes omnes pari, proque amore meo quodam peculiari erga te feci: siquidem id et tu rogare, et meum hoc officium postulare videtur.


page 208, image: s224

Itaque quod mehercule prius feci, iam quoque faciam, hoc est, exitabo te, uti illa ipsa via, quam me auctore suscepisti, discendi veram eloquentiam, atque optimas artes, eo usque contendas, ut quandoque ad summum laudis nomen, atque fastigium nostris hominibus pervenisse videaris. Idque sic velim statuas, ut si ad eam ingenii tui vim ac felicitatem parem adhibeas industriam, sis omnes tuas actiones, studia, aetatem, hac una cogitatione corroboraturus: quam prae aliis maxime commodam vitae, ac fructuosam studiis maiores nostri iudicarunt. Etenim si non solum homines Philosophi, sed Dii ipsi immortales a brutis animantibus sola quidem orationis vi atque potestate mentis nos esse diversos voluerunt: Quo quidem is facere mihi rectius videtur, qui quod accepit a ceteris donum, sua (cum id Dii ipsi iubeant) cura, suo labore perficiat, nec solum loqui posse contentus [reading uncertain: print faded] sit, sed ultra etiam loqui ornate ac splendide discat, seque vere non hominem, id est, mortalem ac fragilem, sed immortalem, et quasi Deum virtutis actione fingat. Eae vero cum in aliis multis rebus constant, tum praecipue summa, ipsumque gloriae culmen in eloquendi ratione consistit. Quam quidem etsi plurimi diversis modi ambiverint, eloquentiam dico, eiusque aliquam quisque partem adumbraverit; pauci tamen veram illius vivamque imaginem ad hunc sane diem repraesentarunt: Idque non tam aliquando naturae vitio aut ingenii imbecillitate, quam parum prudenti huius rei arduae moderatione atque iudicio, quo quidem destituti fuerunt. Hinc ceterae dotes quamvis amplissimae imminui, confundi, atque turbari, ipsique illi ardore magis animi rapi, quam spe effectus frustrari. Sed cum porro tribus praecipue modis se mortalibus ea dicendi ratio infundat vi [correction of the transcriber; in the print vis], ardore, imitatione, iisque tamquam ducibus constet eloquentia: Eam tu viam potius aggrediere, eam rectius doctissimorum hominum sententiam sequere, qua ad summum pervenire posse confidas. Nam cum ista tibi naturae facilitas est, tum illa quidem felicis ingenii vis atque potestas, ut nihil omnino tam in arduo positum, tamque sublime esse videatur, quod non assequi posse te sperem, non facile te in mediocritate quasi desperato successu, non in satietate, quasi confecto cursu patior consistere: sed in altum te velim efferri, quo te volo. Itaque quod a me his paucis diebus audivisti pluries. id et mehercule iam repeto, atque inculco, uti unum prae omnibus aliis eligas, quem maxime studeas exprimere in consuetudine et dicendi bene et scribendi. Eum quidem unum esse ac maximum omnium M. Tullium dico: Qui omnes in oratione virtutes, omnes dicendi nervos, omnem vim, copiam, venustatem ita persecutus est; ut non homo quispiam Arpinatum civis, sed quasi Deorum immortalium consilio, Iovisque Opt. Max. gremio lapsus in terraem, civibus, imperio, Reique publicae Romanae divinam induxerit linguam, Cuius quidem maiestatem atque virtutem non Capitolium dico solum incredidibili admiratione complexum est, sed et exterae nationes, gentes, civitates, ipsique adeo Graeci homines in huius unum conspectum


page 209, image: s225

ora obvertebant sua, huius sermone extremi totius orbis incolae, populi incogniti, remotissimae gentes suspensae velut ac victae conquieverunt. Quare sic statuendum tibi est, ut hunc unum imiteris atque effingas, a quo maximos speres studii tui fructus. Nec sane ad hoc languidior tibi animus adferendus est: tamquam obsequio solum rem tam arduam iri confectum putes, aliis profecto, aliis opus est. Etenim cum videas infantem non tantum parentis (quem quidem agnoscit) vias atque vestigia conari linguam exprimere, mores ac gestus, totum denique habitum ac statum effingere, donec similitudinem aliquam veri hominis adeptus puer suis fulciri membris suisque corroborari viribus incipiat, inde paulatim a maioribus acceptum sermonem discat exsequi lingua, iis [reading uncertain: print faded] demum ipsis nimirum verus apparebit parentis sui filius. Quae quidem eo tibi ob oculos a me sunt posita, ut videas atque discas, quantum imitatione natura vel adiuvari, vel promoveri queat. Idque omnino, quantum valeat, re ipsa experiare. Hoc certe velim, ut Ciceronem ipsum, tamquam linguae tuae parentem ac magistrum agnoscas, cum unum admirere, diligas, amplectare, denique et exprimendo similitudinem aliquam non quidem ut simius hominis, sed ut filius patris assequare. Ex eo igitur si quid petendum sit, uno tamquam perenni linguae thesauro, Romanique sermonis fonte haurias. Proinde cum ingenium tibi sit ad optimas artes et liberaeles disciplinas, maxime vero cum ad poetarum studia, tum eloquentiae natum atque dispositum, velim, imo te rogo atque obsecro, ut eo ipso constanter utare, te exerceas, eamque ad metam, quo pauci pervenerunt, totum vitae curriculum, omnem operam, studium, laborem impendas: quo exspectationem non modo non fallas meam: (quod profecto minime omnium convenit) verum etiam vota, si libet nostra vincas. Vale. Solitariis.

Francofurti cum alterum septennium exegisset Lotichius, et iam ex ephebis excessisset: a patruo illo Abbate Marpurgum continuandorum studiorum causa mittitur. Venit eo Lotich. adolescens anno Christi millesimo quingentesimo quadragesimo quarto, vixitque apud Ioannem Hildenbrandum. Iurisconsultum, contubernalem nactus Iohannem Hagium Francum, amicum deinde per omnem vitam fidelem ac constantem. Cum eo Ioan. Hagio ubi de more nomen apud Rectorem dedisset, Academico ritu initiatus est in aedibus [note: Ioan. Draconicae Theologi. ] Draconis, praesentibus popularibus et patruo Petro. Marpurgi cum in Philosophiae studio non paenitendo cum fructu versatus, ac in oratoria et poetica progressus fecisse felices visus esset patruo suo; eiusdem iussu atque consilio abiit in Saxoniam ad audiendos principes illius aevi philosophos Philippum Melanchthonem, et Ioachimum Camerarium. Duorum enim istorum fama excititum temporis plurimi homines nobiles et docti ex Italia, Gallia, Hispania, Pannonia, imo et Graecia certatim in illas oras confluebant.


page 210, image: s226

Istis igitur summis viris ita se Lotichius ingenii industria morumque elegantia probavit; facile eum ut favore suo, quin et amicitia dignum iudicarent. Amabant in eo non tam ingenii bonitatem, carminisque culti praestantiam, quam morum probitatem et candorem, ingenuumque maxime pudorem. De genere vero carminis Lotichiani quid senserint, quidve in poetica ei tribuerint: clare demonstrant honestissima de Lotichio iudicia ac testimonia litteris prodita. Camerarii certe in Lotichium cum vivum tum mortuum propensio animi exstitit singularis; qui et in hoc unice elaboravit, ut divina Lotichii (sic vocat ipse) carmina post mortem illius ederentur. In Academia autem Wittebergensi, ubi Melanchthon regnum tenebat, innotuit clarissimis et doctissimis quibsuque viris, cumprimis Georgio Sabino, Ioanni Stigelio, Georgio Fabricio, et aliis, ut Posthium ac Melissum posterioris aetatis poetas omittam; qui omnes unanimi consensu in Elegiacis Lotichio palmam detulerunt.

Ortum est deinde bellum, Germaniae toti funestum, Ioanni Frideri o Saxoniae, et Philippo Hassiae Landgravio, ducibus arma inferente Carolo V. Imperatore anno Christi 1546. Itaque thon tutum Musis quaerens receptum Magdeburgum periit, quem Lotichius una cum aliis est comitatus. Sed cum et ibi praeterspem omnia turbulenta offendisset: coactus est pedem referre bonus Melanchthon cum suis. Lotichius autem suum quoddam consilium secutus, ac tempori inserviens, militiae nomen dedit: commilites nactus Melchiorem Zobellum, acri ingenio et virtute iuvenem Suevum, Ioan. Altum, Varum, Acontium, sodales veteres iuvenem Suevum, Ioan. Altum, Vasum, Acontium, sodales veteres atque iisdem studiis deditos. Miles igitur vixit in hibernis in Saxonia miserabiliter et calamitose, ut ipse in epistola quadam ad Hagium fatetur: et in ipsis etiam castris inter lituorum strepitus Musarum minime est oblitus: sed in excubiis et aspero frigore tacitus secum carmen aliquod finxit; et ubi aliquid a militaribus muniis suffurari temporis potuit, versibus id pangendis transmisit. Unde alicubi sic Musas alloquitur:

Vos quoque sum lituos inter veneratus et enses,
Quodque fuit vacuum tempus ab hoste, dedi.
Deque tot amissis etiam nunc pauca supersunt
Carmina, militiae tempore facta meae.

Perfunctus tandem belli laboribus, spe pacis non dubia affulgente, accepto ab Imperatore suo missionis honestae diplomate, e Saxonibus Erfordiam concedit, vetustum et amicum literatorum hospitium, ibidemque ingratiam cum amicis suis vereribus, hoc est, libris et studiis redit. Erfordia deinde Wittembergum


page 211, image: s227

ad Melanchthonem, sedatis belli tumultibus, est reversus, vixitque cum eo coniunctissime et iucundissime. Erat enim ei carissimus, cum propter summum ingenium, eruditamque doctrinam, tum propter singularem modestiam et carminis suavitatem: qua semper apprime est delectatus, dum vixit. Itaque honoris et eruditionis causa magisterii philosophici, ut vocant, gradu ornatum Lotichium voluit: et post Ioanchimo Camerario suo commendavit. Paulo post a patruo abbate domum revocatur. Hic Cameraerius eum Danieli Stibaro Equiti Franco clarissimo, et canonico Wirtzeburgensi, abeuntem commendat.

In viam se dedit Lotichius sub ipsam brumam, anni tempus difficile, et peregrinantibus praesertim minime idoneum. In itinere illo multas aerumnas, nives profundas, et praeter caeli inclementiam etiam Thuringorum inhospitalitatem indigne est perpessus. Tabellarius ei comes additus, ex improviso in profundam fossam nivibus contectam incidit; atque in nivibus ita coopertus totus latuit; ut Lotichius ex proximo pago rusticorum turbam festinanter advocare necesse habuerit; qui oppressum ac tantum non praefocatum nivium mole liberarent, et praesenti vitae periculo eriperent. Itaque domum redit corpore pessime affecto languoribus et morbis, quos in via, caelo nivoso et rigido contraxerat; et redux a patruo abbate, iam sene, non sine lacrimis et gratulatione adventus exceptus est.

Curata apud suos valetudine Wirtzeburgum, Franciae metropolim, cum litteris Ioachimi Camerarii ad Maecenatem futurum Danielem Stibarum contendit. Hic acer ingeniorum censor, statim indole, doctrina et moribus Lotichii perspectis, accedente praesertim Camerarii commendatione non vulgari: et cupide et lubenter in familiam suam eum adsicuit, et favore suo dignissimum iudicavit. Quare gentilibus suis Stibaris, adolescentibus indolis acspei praeclarae, praeceptorem praefecit. Inde in Galliam eum ad explorandam Academiarum illius regni rationem, tumultuante tunc Italia, solum ablegat. Postea rebus exploratis una cum agnatis suis et comitatu nobili egregiorum iuvenum, atque iis praecipue Gabriele, Erhardo, atque Dimaro Galliam Lotichium adire iubet, adiuncto ei hypodidascalo Georgio Vischero Argentinensi, homine docto, comi, ac humano.

Iter igitur Gallicum cum mercatoribus Gallis a mercatu Francofurtensi ingrediuntur, instructi sumptibus necessariis ex liberali munificentia Danielis Stibari Maecenatis; ac primum petunt celeberrimam Parisiorum urbem, in qua substitere aliquantisper, ut philosophos, oratores, medicos, I G. clariss. audirent.


page 212, image: s228

Inde veluti multitudini cedentes in exoptatos Mompelianos recessus, regna Asclepiadea, concedunt: ibique in suavissimo otio litterario iucunde ac feliciter bonas horas consumunt. Monte pessulano libuit excurrere, et vicinam Toloanam scholam visere: deinde montibus Pyrenaeis superatis, et Atace flumine, in finitimas Hispanias traicere, visendae regionis ac gentis causa, ad quiduis audendum cordatae: verum Narbona ulterius progredi concessum non fuit, bello inter Hispanum et Gallum ardente. Montem igitur pessulanum reversi, aliquam multum temporis in studiis ponunt: tandem inde digressi perlustratis Galliae Narbonensis clarioribus urbibus, per Allobrogum fines, Rhodanique fontes, et Helvetiam, in Germaniam redeunt, anno a Christo nato M. D. L IIII. exacto quadriennio in Galliis liberalitate et sumptu illius nobilissimi Stibari: quem in thermis Badensibus valetudinem tunc curantem, salutarunt.

Ceterum non alienum hoc loco videtur paucis saltem perstringere casus illos et discrimina; in quae nobiles studiosi cum suo Phaenice et comitibus in Galliis coniecti fuerunt; aliis ut exemplo sint peregrinaturis. Primum itaque Lutetia antequam abirent, una omnes unius contubernii numero undecim, aetate haud pares, animi gratia, ac desiderio inspiciendi ostia Sequanae, Parisios alluentis, et ad Rothomagum in Oceanum se exonerantis, exspaciantur, partim navigiis, partim pedibus iter facientes. Inde Rothomagum appellunt, ubi iudicum regium, et emporium celebre totius Normandiae. Ab hoc cupido incessit eundi ad litus Oceani usque, et ad portum Diepae; unde decem horarum spatio vento secundo in Angliam traicere poterant: quod fecissent, nisi nobilis iunioris cuiusdam metus, inter piratas quasi reliquendi, ipsos deterruisset. Nihilomnius tamen ut animum oblectarent ac propius, quod volebant, intuerentur, navigium conducunt, duobus vectoribus, qui in Oceano navem agerent, sese temere admodum committentes. Hi enim ventis insurgentibus magis magisque in altum vehunt repugnantes ac nolentes: et iam furentis maris procellae in convectorum capita undique reverberabantur; cum serio naviculariis imperant, cursum relegant, et litus petant. Verum isti nebulones, ac pecuniae hirudines, negant se reducturos, nisi numerato aliquo donario. Hic Lotichius in dignitate rei commotus, alterum principem consilii fortiter apprehensum in mare praecipitem se daturum minatur, ni cursum et propositum mutet. Appellunt igitur, sed non ad portum, unde solverant. Per loca ergo ignota nostri regrediuntur, et tabernam in litore inventam ingrediuntur. Verum cum et hic suspecta ipsis omnia viderentur: cenati excubias disponunt ad cubiculum. Ibi tum


page 213, image: s229

in scalis latronum quispiam gladium in tenebris micantem ostentat, forte exploraturus, quid animi esset novis hospitibus. Quod animadvertentes nobiles studiosi cum ensibus strepitu facto proruunt, ac latrunculos fortiter abigunt, ipsi ad auroram usque pervigilantes. Qua appetente laeti equis veredariis conscensis Parisios repetunt, iam experientia edocti, quid sit illud Comicum: Felix, qui mare nunquam est ingressus.

Lutetia deinde omnes simul iterum discedunt, pedestre iter instituentes, uno duntaxat equo impedimenta viae ac sarcinas ferente. Fuit ea profectio Lotichio duce milliarium nostratium quinquaginta circiter, concors, modesta, et laeta; praeterquam quod in silva circa Molinarum urbem a latronum manu periculum ipsis non defuit. Lugdunum ingressi perlustrant bibliopolia magnifica; et coempta bona librorum copia octava post die Rhodano, nobili flumine, vecti, Viennam, Cretensium Coloniam, deveniunt. Hic dum nostri supra urbem aute pontem de more exponi nolunt, nautae incautius navem regentes, rapiditate fluminis ad inusitati transitus iugum sagitta velocius deferuntur, inter saevas undas, murmura, et spumas, ut se ipsum nemo exaudiret. Tum nautae in genua procidentes Deiparam virginem acclamamt: et actum de omnibus uno momento fuisset, si vel ad minium saxum navis impegisset. Avenioni viribus resumptis, bidui itinere Nemausum, ac demum Mompelium appellunt: cuius loci genium ac felicem ubertatem cum Neapolitano caelo et solo non iniuria conferas. Ibi famulo cum uterentur Gallo, tum ob linguae imperitiam, tum ministerii gratia: evenit quadragesimae tempore, ut vocant, cum exteris, praesertim Germanis, carnibus vesci indulgentia magistratus permittitur, ut famulus ille audaculus, prohibentibus id saepe nobilibus, carnes ad mensam privatim institutam coemptas, domum ferret sub veste propendentes in publico. Quod cum alii, tum inprimis clericus [reading uncertain: print faded] quidam e regione nostratium habitans, notasset: continuit se tamen anno integro, nec quicquam indicavit. Sequente autem anno redeunte carnium privatione [reading uncertain: print faded] , rem ad Inquisitores [reading uncertain: print faded] defert. Vocantur itaque non omnes simul, sed iuniores primum, mox alii, vix ut cogitandi de responso spatium daretur. Discipuli, ut erant instructi, factum fatentur, eiusque causam in praeceptores conferunt. Biduo auditis iunioribus, cum in una eademque simplici responsione persisterent: accersuntur et grandiores. Qui nunc seorsim singuli, nunc simul omnes examinati, idemque fassi, praetendunt privilegium a rege peregrinis concessum. Inquisitores id se non ignorare respondent; sed scandalum publice datum incusare. Nostri ubi vident rem serio agi, famulum illum male conciliatum multa nocte a se dimittunt: quo tamen facto maiorem sibi a religiosis


page 214, image: s230

invidiam conflarunt. Quinto die post ad disputationem de carnium esu et similibus quaestionibus citantur. Iterum nostri se regio diplomate tuentur, et nisi se curitas concedatur, missuros ad regem, ac per Rheingravium legatum daturos responsum: esse illi adolescentes examinatos familia et sanguine iunctos. Ibi inquisitores paulum visi remittere, praesertim cum suspicarentur famulum ea de causa praemissum. Itaque ad paenitentiam ob scandalum publicum publice declarandam serio illos hortantur: et proponitur formula; ut alba veste per plateas, nudis pedibus, cum facibus ardentib. [abbr.: ardentibus] singuli ad templum eant, in templo coram summo altari missam audiant, absolutionem petant, mulctam magistratui et clero debitam dependant, de cetero cautius agent. Quid hic nostri? inter sacrum et saxum illi constituti, facturos se horum quicquam diserte pernegant, ingenuos se ac liberos liberis et nobilibus parentibus prognatos, numquam adspersuros gentilitio nomini infamiae huiusmodi et servitutis maculam, privilegia studiosis ab August. Impp. data violari ipsius Christianiss. regis litteras sperni contumeliaque affici nobilitatem litterarum hoc pacto conculcari affirmantes; ac mansuros se promittentes, donec super haec re ex ipsa aula rescriptum afferatur. Audito hoc, SS. Patres decreta paulatim relaxant, veniamque ipsis dare dicunt, ob amorem, ut aiebant, et dignitatem gentis Germanicae: iustitiae fuisse, quod fecissent; ne alii [reading uncertain: print faded] regni cives de iuris inaequalitate haberent, quod iure conquererentur; remitti illis factum, ex gratia Ecclesiae, ea tamen lege, ut imposterum citra scandalum vivant, et (in quo uno obtemperatum) singuli singulos coronatos ad nosocomia et xenodochia dependat. Creditum fuit, non parum hic Carolum Clusium profuisse, cui ob musices peritiam consuetudo intercedebat cum Dominicani ordinis Inquisitore. Itaque nostri gratiis regio nomini actis discedunt, seque non nisi sub auctoritate regiae constitutionis victuros, et libere quod hilaris sit datoris, Deo chari in usum pauperum aliquid soluturos, ostendunt. Non longo tempore post, cum biennio amplius Mompeliana in Academia vixissent, animis semper coniuncti, mensa tantum ad tempus divisi; placuit magistris et ephoris ipsorum in feriis Academicis rursus ad maritima excurrere, partim philosophiae naturalis ac rei medicae, partim Tolosanae Academiae visendae causa. Adiungunt se Lotichio, minoribus loco commodo, una cum paedagogo relictis, Marius, alii item suorum quinque studiosus Gallus [gap: greek word] et Isaac. Cellarius, Grynaei privignus, postea professor Basileensis. Litteris igitur commendatitiis a Scyronio [reading uncertain: print faded] seniore, et Rondoletio praeceptoribus ad Tolosates acceptis, iter ingrediuntur. Cum autem a litore Tyrrhenico, quippe intersecto et deserto, necessario illis deflectendum esset: de improviso non advertentibus sese obviam fert homo quidam longurio, ater, quique ipso adspectu terrori esset. Hic salutatis nostris perquam humaniter se itineris comitem offert, et cum videret homines studiosos, de via lassos, operam quoque suam in portandis


page 215, image: s231

palliis et aliis ultro defert. Nostri voluntatem tam officiosam non aspernati, eum baiulo, novo et facundo comite pergunt. Pransi in pago Nissa cum litus relegere luberet, ostentante se e longinquo Narbone Martio, ut Cicero appellat; longurio ille compendia viae monstrat, abducendo a mari iuxta Ruscionem fluvium. Ante urbem opere et praesidiario tunc milite munitissimam, dum nostri calceamenta purgant, et ad ingressum se parant: ille comes curiose iam fossas inspicit, iam oculos huc illuc versat: unde suspicio postmodum fuit confirmata. Venitur ad portam primam non solum Marte et munitione terribilem, sed etiam pluribus monumentis Coss. Romanorum venerabilem; per quam ingressuros militum quidam ibi excubantium gradum iubet sistere; rogat qui sint, unde veniant, quo tendant? negat illis intrare licere prius, quam ad militiae principem summumque magistratum res referatur. Miles diu nostros moratus tandem redit; omnesque illum militum magistrum adire iubet adiuncto satellite. Sequuntur viatores nostri lassi, languidi, siticulosi cum sarcinis; et in atrio magnifico coram Praefecto militum sistuntur: ac rogantur primum, an Gallicam linguam teneant et loquantur omnes? respondent nostri, paucos ita eam linguam tenere, ut intelligantur, et necessaria proloquantur. Eligunt itaque Cellarium Helvetium, qui nomine omnium Gallice loquatur. E quo Praefectus audiens Germanos esse, singulos intente intuetur; ac quibus quique locis nati sint, rogat. Respondent, Saxones esse; Isaacus Cellarius, ut erat, Helvetium se asserit. Habebat Praefectus in militum numero Chirurgum quendam, natione Germanum. Is continuo advocatur explorandi causa, vere Germani ac medicinae studiosi an essent, necne. Praefectus ubi rem ita se habere, uti primo confirmarant, videt: litteras commendatitias ad Tolosates exhiberi sibi postulat, resignat, perlegit, reddit. Verum profectionis causam suspectam cum haberet belli temporibus: ita eos graviter affatur: Decebat vos iuvenes studiosos studia temporibus accommodare, nec temere pericula subire. Iam ad vicinos usque montes Pyrenaeos progressi estis, unde unius diei itinere Hispania, vobis ingrediundi est facultas. Prius itaque hanc explorare urbem animus fuit; postea alias aggredi technas. Quibus auditis nostri conscientia rectoque proposito freti, intrepido vultu modeste respondent; et suspicionem a se omnem removent. Erat Praefecti aetas grandis, barba cana, auctoritas militaris: sedebat cum maiestate in tribunali, satellitum holoserico amictorum magno numero stipatus: adstabant et officiarii armati tanta cum observantia acsi regiam ipsam maiestatem intuerere. Demum in Lotichium intuitus, corporis colore supra alios magis fusco, robore et habitu virili, vultu militari ac praesenti, interrogat: quis tu autem? etiamne tu studiosus haberi vis? ipsoque affirmante: videris vero, inquit, rectius tu hastam gestare militarem [reading uncertain: print faded] , quam


page 216, image: s232

calamum aut librum; ensemve ac machaeram vibrare, quam carmen pangere. Hic risu omnibus oborto, post exactum iam amplius sesquihorae colloquium, comiter dimissos, in diversorium abduci ab adiuncto satellite imperat; cuius nutu se continerent, nec citra permissionem factam pedem diversorio efferrent. Nostri laeti diversorium petunt; vina ocius promere iubent, more patrio Chriurgo populari, et satelliti, cuius arbitrio dehinc vivendum erat, hilare propinant, et ut possunt, humanitatem omnem declarant. At quid fit? Commode cenati ac refecti, cubitum eunt, silescunt, obdormiunt. Interea Longurio ille infelix comes, in culina cum caupone rixas occipit, calidum pro purgandis nobilium ocreis itinerariis imperiose postulando. Hic illi ad focum litterae regio sigillo maiori obsignatae e sinu forte excidunt: quas cauponi, dum inspicere vult, ilico longurio eripit, in ignem coniicit, e caupona se proripit et notis sibi extra urbis moenia cuniculis de nocte elabitur: vestigatus omnibus viis celeribus equis nusquam gentium comparet. Postridie summo mane nostri omnium prorsus ignari, propere rursus ad Imperatorem illum vocantur, examinantur, rogantur: Ecquis ille viae comes, qua venerit, quorsum iter eius? Respondent nostri bene adhuc animati id, quod res erat: neque notum sibi hominem, neque conductum, adsociatum forte ad litus, ultro officiosum praebuisse ignotis penitus, nec de itinere quicquam indicasse. Haeccine iureiurando confirmare velint singuli, rogantur? annuunt nostri uno ore omnes constanter. Tum praefectus ira excandescens per tribunum in haec verba illis denuntiari iubet: Baiulus iste comes si in suas manus venisset, iam ipsis pro spectaculo ante diversorii fenestras, ex longurione longam factum litteram arbore pendere. Illico proinde urbe exeant; Mompeliumque ad studia sua se referant [reading uncertain: print faded] ; nec ulterius quaqua progrediantur. Quod si dicto non audientes Tolosam versus pedem movisse deprehendantur [reading uncertain: print faded] , de proxima quenque arbore racematim suspensum iri. Et vero si absque litteris Rondoletii fuisset; in praesentissimum adducti essent discrimen. Constat enim hieme sequente Hispanum quendam studiosum, in patriam rediturum, quod apud eum propugnaculi cuiusdam, quod tum ad Aquas mortuas exstruebatur, delineatio inventa esset, captum ac suspensum, laborantibus pro eo diligenter doctoribus Mompelianis. De Longurione autem suspicio omnium erat, Genuensem eum proditorem fuisse, ab Andrea Doria subornatum. Germani igitur nobiles cum suis magistris, Deo gratiis actis, ad sua veredariis expeditis usi, revertuntur: ac deinde Mompelio, ut diximus, in patriam, quam invenerunt intestinis motibus, et Alberti marchionis armis valde turbatam, Ceterum Lotichius, Gallico itinere et munere demandato probe integreque defunctus, in Italiam cogitare cepit. Id ubi Maecenas


page 217, image: s233

eius magnificus D. Stibarus intellexit; viatico liberali instructum honeste dimittit. Antea vero quam iter ingrederetur, de voluntate Maecenatis cum magna discipulorum nobilium parte Lipsiam aestate inclinante abit, ad veteres praeceptores, Melanchthonem et Camerarium, salutandos. Cum his plusculos dies moratus in Italiam pergit, adiuncto sibi comite Ioanne Hagio Franco, medico, huiusque discipulo Bernhardo Thungeno Equite Franco. Profecti ergo per Oenipontem et Tridenti alpes, ingrediuntur desideratam in Italiam, de qua idem, quod de Aegypto Homerus olim dixit, dici posssit:

--- plei=s1ta fe/rei zei/dwros2 a)/roura
fa/rmaka, polla\ me/n e)s1qla\ memigme/na polla\ de/ luxra/.

Veniunt autem, ut alias praeterem urbes, Veronam: ubi praeter alia monumenta non sine affectu lustrarunt illustris. Scaligererum statuas, qui universam fere olim Lombardiam tenuerunt: sed a vicinis Venetis expulsi concessere in Bavariam. De horum genere, superiori saeculo floruit Iulius Caesaer Scaliger, vir ad miraculum doctus, et nuper eius filius Iosephus, Europae sidus: in quo familia exstincta, non fama. Viderunt ibidem Pipini regis tumulum, perpetuo rigatum rore; tum etiam ma gni Fracastorii, et alia permulta. Demum Patavium appellunt, hospitium diu expetitum, urbem amplam, populosam, doctissimisque in omnium scientiarum genere hominibus affluentem. Ibi Lotichius praecipue delectatus est horto Bembi urbano, perpetuo virenti lauro, hyaco, et platano. Sub vesperam vero, calore remittente, in medicorum, ut vocant, hortum cum amicis excurrebat, omni genere pulcherrimarum rariorumque herbarum instructum et cultum. Crebro item ad visendum [correction of the printer; in the print viscendum] vicinum Arquatum, ad salutandos Francisci Petrarchae cineros et laureta, exibat sub vesperam: saepe cum Hagrio, Mario, Maroldo ad Euganeos montes, herbis salutaribus scatentes; hinc ad Aponi fontes et calidas aquas. Postea Medoaca flumine devecti Venetiarum urbem accedunt: ubi Neptunia regna, regias opes, delubra superba, palatia celsa, et ut verbo dicam, magnificentiae omnia plena satis contemplari, satis demirari non potuerunt. Verum cum sub idem tempus pestis urbem Patavinam invasisset; et studiosorum alii alio diffugerent: Lorichio Bononiae arrisit; quam Theodosius Imperator omnium scientiarum domicilium et perennem Musarum sedem esse voluit; privilegiisque summis donavit; adeo ut si quis scholasticum studiorum gratia illuc euntem, ausis temerario laeserit, capite plectendum eum sanxerit: et ni praeses id exsequatur, Episcopo Fononiensi Ut eadem illum poena afficiat, mandarit. Et olim ad doctrinae commendationem satis erat, modo in studio, ut loquebantur, Bononiensi Vixissat quispiam. Pertraxit Lotichius eodem


page 218, image: s234

et sodales suos, vixitque cum iis iu cun dissime, usque ad infaustum ac funestum casum, qui ita contigit. Cum Lotichio inesset incredibilis quaedam morum suavitas et comitas, ita, ut quibus semel innoruisset, iis in dies iucundior eius consuetudo fieret: nobilis quidam Monacensis canonicus Bavarus, Lotichio usu domestico iunctus Patavii, eundem mox consecutus pestis metu Bononiam, contubernium eiusdem ibi expetiit. Hic vero canonicus cum cepisset amare foris, quod domi habebat: impatienter id tulit hospita, iuvenis formosi amore capta. Itaque ut eo potiretur, philtrum parat amasio apponendum in iusculo. Apponuntur ergo singulis seorsim pro more Italorum iuscula duo. Sed cum Lotichii esset pinguius, ipseque natura a pinguibus abhorreret; communtatid cum iure nobilis Bavari, quod erat macrius, sed intoxicatum. Lotichius, etsi buc cellam, ut solebat prius cani suo obiecisset, qui continuo in rabiem verti et in parietem ruere coepit; tamen, quia id non anim advertebat, sorbere pergit. Extemplo vim veneni intra praecordia sentit, atque animi deliquio in terram concidit. Mox furens ad conclave volat, arma rapit, in contubernalem ab ipso sibi insidias factas ratus, stricto invadit ferro. Postea ad se non nihil reversus oleum olivarum affatim haurit: fibris stomachi laxatis hausti toxici partem revomit: et alia ut medicus abigendo veneno adhibet. Inde in febrim malignam incidit; et periculose aegrotat. Ubi tandem meliuscule habere coepit: deciderunt illi capitis pili, digitorum ungues, et totus non nihil mmutatus est corporis habitus, cum ipsis etiam animi moribus. Et haeserunt reliquiae istius mali, quoad vixit. Quotannis enim sub autumnum revertente rempore, quo ipsi malum illum acciderat; recruduit vis toxici; cum mentis quadam alienatione ac febri. Hic fuit fructus perlustratae Italiae; quam nimis avide appetimus Germani, saepe domi habentes, quod foris sumptuose quaerimus.

Ut autem nulla calamitas solsa, ita Lotichio malum proprium aliud auxit. Daniel enim Stibaru sub idem tempus immatura morte in medio honorum cursu intercidit, annum quinquagesimum non multum egressus. Hunc Maecenatis liberalissimi obitum non lacrimis solum, verum et carmine serio deflevit poeta noster, in quo inter alia sic quiritatur et ominatur:

Tu studium lususque meos, tugaudia vitae
Omnia fregisti morte, Stibare, tua.
Sit tranquilla tibi requies, spesque inscia luctus,
Iamque Vale, manes mox sequar ipse tuos.

Haud longe intervallo post secuta est mors duorum exfratre Stibari nepotum, quibus Lotichius magister praefectus


page 219, image: s235

fuerat Henrici et Martini: qui cum Reip. administrationem vix capessere [correction of the printer; in the print capescere] incepissent, iutie nili aetate ex liac vita excesserunt.

Lotichius absoluto studiorum in Italia curriculo, acceptisque Academicis in facultate medicia, impulsu moagis amicorum, quam sua sponte insignibus reditum in Germaniam Roma etiam non visa, marturat. Reversus bvi suos salutavit, Wirzeburgum venit Melchiore Zobelo praesule et Francorum duce nefario latrocinio ac novo exemplo intra urbis moenia per insidias [note: Sicariis a Grombachio submissis: qui supplicium luit an. 1567. d. 18. April. ] crudeliter interempto. Cuius indignissimi facinoris historiam, successoris Friderici impulsu, conscripsisse Lotichium dissimulato nomine, vulgo creditum est. Agebant tunc studiose Fridericus praesul Wirzeburgicus, et nobilissimus Sturmerus; ut Lotichium omnibus honoribus auctum secum retinerent: sed DEO aliter visum. Accidit enim ut Heidelbergam, auspiciis Othonu Henrici principis Palatini Septemuiri, ad docendam tractandamque artem medicam honorifice vocaretur: anno Christi 1558. claudente ipso septenarium aetatis quartum. Quam quidem provin ciam Lotichius, Musis et rei litterariae natus, accipiendam existimavit. Eoque cupidius eam in Academiam venit: quod vigebat ea aetate memoria doctissimorum hominum, qui ibidem cum perpetua nominis fama vixerant: ut Iacobt Wimpfelingi, Paellantis Spangeli iureconsulti excellentissimi, in cuius virtute depraedicanda multus fuit Melanchthon, olim eius convictu usus, Ioannis Oecolampaii, Ioannis Hartungt, Schastiani Munstert, Ioannis Virdungi Mathem atici, et qui illis superior, Rodolphi Agricolae, eiusque discipuli Ioan. Dalburgii, et aliorum complurium, quos non necesse est omnes nominare. Invitabat Lotichium praeterea et Ia obi Micylli, philosophi et poetae elegantissimi, consuetudo: quem antea ducem ad insistendam et persequendam studiorum rationem habuerat.

In Academia igitur ea, extra quam Vitam non esse, Lotichius dicere solebat, loco honorato docendi pariter et aegrotis consulendi munere ita sunctus: ut Palatinis principibus commendatus, collegis suis iucundus, studiosis et civibus utilis esset atque haberetur. Eodem fere tempore Marpurgum iudicio principum Hassiae fuit invitatus: ut in schola illa, in qua puer et adolescens luserat, vel artem medicam vel poeticam doceret. Verum in statione prima Heidelbergensi Lotichius mansit: vixitque in ea, dum vixit, bene ac honeste. Egit autem caelibem vitam, suum iudicium securus et otium literatum sectatus. Unde illud;

Me iuvat in studiis consumere dulcibus aevum,
Signaque Musarum prosperiora sequi.


page 220, image: s236

Et quae sera legat nostri non immemor aetas
Carmina tranquillae fingere pacis opus.

Musas enim solas semper amavit, semper in deliciis habuit Lotichius; e)c w(=n to\ kle/os2 e)/rxetai a)nqrw/pois1i, secundum Theocritum.

Verum ut plerumque optima quaeque diu non durant; ita et Lotichio exiguum fuit vitae curriculum a DEO circumscriptum. Anno enim post adventum in Academiam Heidelbergensem tertio, Christi Servaroris 1560. Calendis Novembris acuta et maligna febri corripitur, cum aliquo mentis, ut consueverat, delirio, quod tamen ante finem vitae plane desiit. Morbo isto in dies magis magisque ingravescente, die septimo mensis eiusdem, ad imperium sumi regis Iesu Christi, cui in his terris militarat, ex statione mortali decessit: cum annos vitae exegisset duos et triginta. Morienti et animam precibus adsiduis Christo Redemptori unico commendanti adfuere complures Philosophi, Medici, et Theologi; interque eos Iohannes Posthius, qui et vita iam functi oculos non sine lacrimis clausit. Idem Posthius funus summo suo amico procuravit, cumque aliis septem liberalium artium Magistris exuvias suis humeris ad D. Petri extulit: quae ibidem iuxta Iacobi Micylli praeceptoris ossa beatam in extremo die resurrectionem exspectant. Atque haec fuit catastrophe viri et poetae optimi, omnibusque doctis ac bonis carissimi: qui etiam obitum eius variis carminibus passim defleverunt.

Corpus ei fuit staturae iustae, non gracile nimis, nec obsum: capillus subniger et subscrispus; nares modice pressae, aures contractae, oculi fusci et suaves; frons exporrecta, hilaris et semper eadem: vultus modestus, compositus, subridenti similis: color venuste fuscus, barba decens et virilis, mediocriter densa, nigricans: pectus torosum, manus validae et agiles; in toto denique corpore ut sucus nullus superfluus, sic nihil in ers ant pigrum. Animus in domicilio apto impig er, excelsus, ad omnem fortunae impetum invictus; modestus tamen ac mire humilis, aequus et temperatus: breviter, temperan. entum universi corporis fuit melanchlicum cum subdeminio, ut loquuntur, sanguinis; qualia temperamenta Aristoteli et Physicis maxime probantur.

Inerat Lotichio morum suavitas quadam prope singularis. In connversatione eam adhibebat moderationem dictorum et factorum omnium; ut ubicumque esset, in dies carior ac iucundior esset, Itaque amici iudicabant, Lotichium vi quadam naturae tacita, ceu Orphea quendam, homines in amorem sui trahere. Ea vero erat non occulta, sed potius clara omnibusque patens virtus. Erat omnis fuci, omnis simulationis ac sophiistcae capitalis hostis: in omni vita simplex, apertus,


page 221, image: s237

candidus, veri rectique tenax. Amici narrabant, pharmacopaeum Heidelbergae, virum honestum, filiam quam habebat formosam et egregiam, cum dote satis ampla Lotichio obtulisse: hunc modeste renuisse, quod virginem ingenuam ipse brevis vitae et termini sibi imminentis conscius spe falsa coniugii stabilioris lactare nollet. Quod quidem apertam eius naturam satis demonstrat.

Studiorum autem in eo tantus fuit ardor, ut a puero libellos propter ectulum positos habuerit: ut vel cubans lectitare aliquid aut commentari posset: saepe somnians versus facere deprehensus est; adeoque numquam minus fuit otiosus, quod de Scipione Cicero, quam cum otiosus. Ersi autem ruris et solitudinum, ut vates, amans erat: esse tamen insolitudine solus non poterat; semperque in cuius benevolentia et caritate requiesceret, quaerebat. Familiariter illud in sermone usurpabat: id demum sapere sibi ac iucundum esse; quyod cum amico fieret, sive stu diis in cumberet; sive animum remitteret. Hinc in versiculis alicubi:

O iucunda beatitudo Vitae!
Libros inter et optimos amicos;
Quos iungit bona comituas, et Una
Delectatio rebus ex iisdem,
Et Musae Veneresque transmarinae.

Idem in periculis adeundis ac tolerandis quibuscumque laboribus studiorum, militiae, itinerum terra marique fuit promptissimus ac fortissimus; uti exiis, quae supra narrata sunt facile cuivis apparet. Loquuntur id etiam carmina eius haec:

Non ego pro Patria belli detrecor laborem,
Degener aut Viso protinus hoste tremo.
Ire nec ad manes pro libertate recusem;
Dulce foret reges inter et arma mori.

Fortitudini etiam philosophicae specimina longe pulcherrima edidit in domandis, atque rationi rectae subiciendis affecibus et animi morbis. Iram sic poterat in gyrum rationis cogere atque regere: ut per impotentiam animi parum virile quippiam admisisse raro sit deprehensus Etsi (ne [gap: greek text] facere velle eum videamur) conceptae semel iracundiae erat tenacior atque implacabilior, ut melancholicae solent naturae.

Sermo Lotichii erat, qualis ferme Socraticorum, elegans, urbanus, lenis, ingenio tinctus, modestus, bonaeque mentis verus index. Iocis delectabatur ac salibus Mercurii, ut aiunt, non Momt: in quibus et animi et ingenii probi acumen eluceret. Cum aliquando Bononiae ad isum Hubertus Languetus abituriens in Germaniam, mane adhuc in lecto cubantem atque


page 222, image: s238

conniventem venisset, superque re quadam, quid fibi videretur, quaesisset? respondit, mihi Vero nihil Videtur. Quo ille ioco admodum fuit delectatus. Contra aberat longissime ab omni verborum obscenitate, et obtrectandi libidine: neque scurrilitatem villam ferre poterat. Accidit enim aliquando, cum Stibarorum, nobilium iuvenum agmen e Gallia reduxisset: ut reduces illi, in praedio quodam haud procul Pabeperga a Daniele Stibaro convivio exciperentur. Ibi cum poculis sese invitassent; quidam minus digna auribus aetatis ilius effutire ceperunt. Tum Lotichius iratus de mensa surrexit, et adolescentum causa rubore suffusus ilico abiit, indigneque id factum tulit. Deinde nec ipse quemquam carminibus suis laesit, nec in gratiam cuiusquam, saepe etiam rogatus

--- mordaci perstrinxit carmine quemquam.

In omni denique vita communi ac conviviorum hilaritare eum servavit modum; qui naturae congruit: unde vires cum animi tum corporis reficerentur, non opprimerentur. Compotationes et comessationes cane peius et angue oderat, asotis illis inimicissimus. Amabat autem, ut est in symposio Xenophontis, pocula minuta atque rorantia, iisque solis adserebat declectari homines philosophos. Et quoti esqumque iucunditati se dabat cum amicis; temperantiae, modestiae, et sobrietatis fines, memor non tam Posthi-melissaei voti, quam mandati Apostolici, numquam excedebat: statimque a iocis et ludicris ad seria sese referebat.

Qualis autem fuit in vita, talis etiam in vestitu. Saepe laudavit in Uldarico Hutteno, equite Franco rationem vestiendi. Is enim sola lana, eaque in suo territorio nata, usus est; nullis externis aut transimarinis mercibus accersitis. Mundiciemtamen adhibuit Lotichius in vestitu decentem; quae agrestiam inhumanam effugeret: adeoque grata erant ei omnia simplicia, nativa, mediocria. Itaque recte mansit illi hoc verbum, symboli loco usurpatum: simpliciter sine strepitu.

Ceterum, ut conclu damus narrationem hanc vitae Lotichianae, paucis expediendum videtur; quid et de huius et aliorum poetarum amoribus, quibus se teneri passim in carminibus queruntur, sentiendum sit. Est autem, ut ipsi poetae explicant, amor ille caelestis atque aetherius; ac rerum caelestium, terrestriumque contemplatio. Hic amor facit poetas, facit philosophos, facit medicos, omnium denique abstrusissimarum scientiarum peritos. Unde ille;

--- vates non Veneris fac improba, verum
Aeterni amor genero sus urit numinis.



page 223, image: s239

Quamquam nec hoc dissimulandum, adamatas a Lotichio fuisse puellas quasdam ingenuas ac scitae formae. Claudiam enim suam non uno carmine celebrat: deinde Callirrhoen tunicatam, Panaridem, ac denique non vero nomine dictam phyllida Nicrigenam. At fecit hoc non inhoneste, nec immodeste; inque eius nullum crimen amore fuit, uti ipse confirmat. Deinde, qua fuit morum elegantia ac humanitate, facile et ipse amabat et amabatur. Atque decantandis illis amoribus nihil aliud quaesivit, nisi oblectationem animi honestam ad leniendas animi molestias et aegritudines.

Vacua denique (ne et hoc praetereamus) in elgeiis Lotichianis loca alicubi occutrunt, ea ipse vivus reliquit consideratione quadam ut non vulgares sententiae collocatione verborum singulari ibi reponerentur. Nec fratri Christiano et Camerario editionem parantibus visum fuit illas veluti lacunas explere. Epitaphium ei Marius, tamquam servatori suo in Sequanae natatione et amico fideli, apud Elect. Pal. impetrare, tanto viro dignum allaboravit. Verum mors improvisa illius principis, ut alia praeclara, ita et hoc impedituit. Nec sepulcri honore egeris, cuius virtus in orbem se diffudit universum.

Et haec de Lotichio satis. Ex narratione Vitae P. Lotichii secundi scripta per Ioannem Hagium Francum.

GEORGIUS SABINUS.

GEorgius Schulerus, postea Sabinus dictus, in Marchia Brandeburgi, oppido eo, quo dignitas Septemuratus Imperatori creando in inclita Marchionum familia fundatur, natus est anno 1508. die vicesima tertia Aprilis, hora septima antemeri diana; parentibus honestis, et ea in Repub. primariis. Parentem enim Baldasarem Schlerum, virum integerrimum fuisse accepimus, eiusque oppidi consulem prudentissimum.

Ipse Georgius in schola patria primum deposuit tyrocinium, iactis pietatis Christianae et primarum litterarum fundamentis. Adolescentulus quindecim annerum in vicinam, quae Wittembergae florebat, Academiam missus, in aedibus Melanchthonis [note: Camerar. in Vita Molanchth. ] clanculum est educatus. Ibi singulari discendi ardore ita flagrare coepit: ut in eo impetus quidam divinus manifesto ap pareret; efferensse ad sapientiae virtutisque praestantiam: qualis in omnibus, qui ulla in parte et quocumque genere virtutis, singularem


page 224, image: s240

laudem et egregiam famam consecuti sunt, fuisse animadvertitur, et esse consuevit.

Vidit Ioachimus Camerarius hunc Georgium tenera adhuc aetate lacrimas profundentem adrecitationem boni ac elegantis carminis: audivit eiusdem tristes querelas, quibus suam in scribendo infelicitatem deploravit: quod non solum peraetatem nihil ipse perfectum elaboraret; sed ne intelligeret quidem rationem perficiendi elaborandique. Verum diligentia et assiduitare, quicquid fuit ingenii hebetudinis, ita correxit: ut tum in aliis artibus omnibus, tum in poetica inprimis plurmum profecerit: adeoque exterorum iudicio ad Ouidianam facundiam et felicitatem proxime accesserit.

Adolescens igitur Sabinus Philippo, principi eruditorum, com mendatus, non solum ab ipsomet publice et privarim sideliter docebatur: sed de voluntate Philippi, Francisco insuper Vinariensi, domestico informatore utebatur.

Hic in linguis Latina et Graeca, et in utraque orationis facultate sedulo diligenterque eum exercuit. Melanchthon autem videns adolescentis naturam ad poesin ferri: auctor ipsi fuit ut in eo scribendi genere gnavit et progrederetur: et ex omni Latinorum poetarum numero Ouidium sibi potissimum imitandum proponeret: certa etiam studiorum et lectionum tempora sibi praescriberet.

Cum iam aetate aliquantum processisset; aetatem autem ipsam virtute doctrinaque anteiret: et fundendi carminis habitum adquisivisset: inque ea re industriae specimen in congressu quorundam poetarum, quitum Wittembergae versabantur, edidisset: Sabini nomen accepit, cum antea Schuleru, familiae cognomine appellaretur: quod tamen cognomen alias obscure de ipso ferebatur.

Descripsit tum ibi res gestas Caesarum Germanicorum, ex variis monu mentis collectas: quo in argumento ita versatus est: ut aetatem iuvenilem doctrina et sapientia superarit. Elaboravit enim id anno aetatis vicesimo secundo, ut ipse his versibus innuit:

Hoc opus exegi florentibus integer annis,
Bis duo cum natus lustra Sabinus eram.

Scripto illo edito nomen et virtus eius inclarescere cepit; non solum apud doctos quosque, sed apud principes etiam viros: qui ingeniis favebant. Cepit eum tunc complecti illustrissimus princeps elector, Ioachimus primus, Marchio Brandeburgensis: erat erga ipsum summa benevolentia Albertus, item Marchio Brnadeburgicus, Archiepiscopus Moguntinus, Cardinalis, et Elector. Viros autem doctrina et virtute praestantes,


page 225, image: s241

qui in horum principum aulis versabantur, celeriter Sabinus amicitia et consuetudine comprehendit: erantque multorum tunc oculi in ipsum coniecti.

Postea parentes studium iuris civilis amplecti ipsum voluerunt: ita tamen, ut etiam naturae et studiis humanioribus eum obsequi passi sint. Ita ergo in legum civilium studio versabatur: ut nullus dies ab exercirationibus oratoriis et poeticis vacuus esset. Certabat ac commentabatur cum aliis poetis, Acontio, Stigelio, Ebnero, Lemnio; quorum nomina publicis scriptis celebrata sunt: ac consirmabatur in ea studiorum ratione a Ioachimo Camerario, et Eobano Hesso, viris eximiis. Adiungebat his exercitationibus et Graecorum scriptorum lectionem: persuasus legendis istis Latinam orationem effici pleniorem. Convertit tum in Latinum orationem Isocratis de concordia domi constituenda, et bello in Asiam contra barbaros transferendo: Germaniae temporibus illis non incommodam.

Et cum tunc crebri in religionis negotio principum ac Theologorum haberentur conventus: istis interfuit Sabinus, comitatus Melanchthonem, hospitem suum et praeceptorem. In Augustanis etiam fuit comitiis inter aulicos Electoris Brandeburgici: ubi res vidit geri gravissimas.

Cum autem decennium iam apud Melanchthonem in artium studiis esset versatus, et eruditionem consecutus egregiam: consilium de adeunda Italia, ingeniorum et doctrinae, ut ipse iudicabat, principe, cepit. Id cum Alberto Turco, cancellario Moguntino, exposiusset: consilium non solum probavit; sed etiam principi suo studia eius summa fide commendavit. In Italiam proficiscens comites itineris habuit Balthasarem a Wolde, Ioannem a Belaw, equites Pomeranos, Erasmum a Minckwitz, Saxonis primum consiliarium, dein Palatini cancellarium.

Erat tum Venetiis Lutas [note: Sabino in hodeporico, Bomphius dicitur. ] Pomphilius, P. P. cubicularius, homo doctus et eloquens: quo cum antea in comitiis Augustanis Sabinus notitiam et familiaritatem aliquam contraxerat. Is Sabinum ibi humanissime complexus, ut suam ipsi declararet benevolentiam, adduxit eum in notitiam Hieronymi Aleandri, Archiepiscopi Oritani et Brundusini. Aleander postquam ingenium Sabini in omnium doctrinarum genere, ac poetices praecipue studiis praestans cognovisset: dignum ipsum iudi cavit, cui privilegia a duobus Pontificibus Leone X. et Clemente VII. sibi concessa, impetriret; quemque honoribus et dignitatibus, virtutis causa ornaret. HIc itaque Venetiis apud S. Eustachium, in aedibus suis, primum laurea poetica Sabinum donat: deinde et gradu ordinis equestris


page 226, image: s242

ornat: quod ipse in hodoeporico, qui liber est secundus Elegiarum, his carminibus testatur:

Denique dum totuam Vagus omnia lustro per Urbem,
Me Videt, ac salvum Bomphius esse iubet,
Is non exiguo mihi consuetudinis usu
Bomphius Augustae cognitus ante fuit:
Tunc Ubi de magnis cum Caesare rebus agebat,
Ad quem Pontificis nomine missus erat.
Ipse mihi summum quo testaretur amorem,
Carpere me secum remige iussit iter:
Meque diserte tuas Hieronyme duxit in aedes,
Nomen Aleandro cuisacra Musae dedit:
Plurima qui calles Variae discrimina linguae,
Et Clario plenum numine pectus habes:
Sacrarumque datasreram moderaris habenas,
Post ipsum Veneta summus in Urbe Ducem.
Hic per Apollineas mihi ianua protinus artes
Esset amicitiae cum patefacta tuae:
Tu mea cingebas Daphneide tempora lauro,
Invitoque mihi nomen equestre dabas.

Venetiis Patavium profectus est: ubi commorari aliquamdiu studiorum cansa decreverat. Vivebant tum ea in urbe Petrus Bembus, et Ioannes Baptista Egnatius, illis temporibus tota Italia summae eruditionis gloria celebres. Hi summi viri Sabinum propter ingenium et studia poetica complexi sunt humanissime:idque eo libentius, cum vidissent eum a patriae principibus illustrissimis, Alberto Cardinali et Archiepiscopo Moguntino, et Ioachimo 1. Electore Brandeburgico, honestari ac diligi.

Sed non admodum diu, aut certe non tam diu atque volebat, istorum clarissimorum hominum consuetudine frui Sabino contigit. Citius enim eum inde avulsit negotiatorum quorundam perfidia: quibus res suas curandas commiserat: de qua in quadam ad Petrum Bembum epistola, conqueritur: suamque ea in re infelicitatem deplorat. Rediturus ergo ex Italia in Germaniam, Venetias se iterum, [note: Fuit natus Mottae in Carnia, obiit Romae 1542. aet. 63. ] Aleandri illius Archiepiscopi salutandi causa, contulit. Hic quem antea dignitatibus honoribusque auxerat; eidem privilegia quoque amplissima ob virtutem et doctrinam tribuenda iudicabat.

Quamobrem ibi Sabinum ex Italia abiturientem Comitem aulae Lateranensis creavit; ac privilegiis amplissimis donavit: quibus postea Sabinus multorum auxit honores. In reditu Erasmum Roterodamum Friburgi agentem salutavit, cui ab


page 227, image: s243

Egnatio litteris accurate scriptis erat commendatus: ac vidit summum istum virum et venerandum senem in extrema senecta: cum iam et corpus eius et oculi, et ipsae ingenii vires lauguescere, et quasi in declinatione esse viderentur. Post reditum ex Italia vixit aliquandiu in aula reverendissimi et illustrissimi principis, Marchionis Alberti, archiepiscopi Moguntini et Electoris: qui ipsum inter ceteros aulicos et familiares, singulari benignitate complectebatur. Conversabatur familiariter cum D. Alberto Turco, archieiscopi illius cancellario: cuius nomen passim istis temporibus in imperio Romano celebrabatur.

Erat gratissimus Philippo Buchemero; eius principis medico, viro eximia doctrina et magna ingenii suavitate praedito: colebatur a Ioanne Iordano, eiusdem principis camerario: et ab aliis praestantissimis viris.

Paulo post filiam Melanchthonis; natu maximam, Annam, quam pater ipsi in Italiam proficiscenti desponderat, uxorem duxit: virginem non solum forma, sed et Latinae linguae peritia insignem, quatuordecim annorum. Nuptiae celebrateae sunt Wittembergae, anno 1536. die sexto Novembris. Ita enim ipse Sabinus:

Sexta pruinosi cum lux erat acta Novembris;
Dulcia percipiens gaudia nocte tuli.
Tunc mihi; despondit quam pronuba Iuno puellam;
Legitimo functus munere iunxit Hymen.

Cum hac vixit annis undecim, nulla re dirumpente iucundae consvertudinis amorisque mutui vincula. Decessit ipsa anno Iesu Christi 1547. d. 4. Calend. Martii, apud Montem regium in Borussia.

Ea nocte, qua diem obiit; per quietem patri species mortuae filiae oblata est: eoque somnio significatum esse casum istum et ipse existimavit, et eventus fecit, ut credibile esset. Neptes duas Melauchthon domi suae educavit, et deinde honeste elocavit. Vixit Sabinus aliquot annoc viduus. Tandem secundam duxit uxorem, Christophori Cromeri, civis Regiomontani, honesti viri, filiam.

Inde [note: Wittemberga. ] voluntate et iudicio illustrissimi principis Ioachimi, Marchionis Brandeburgici, Electoris, commendatum est ipsi munus docendi in Academia Francofurdiana ad Viadrum: venitque eo anno aetatis trigesimo; atque secum egregias attulit ingenii dotes. Cum autem mandati munetis ratio flagitaret; ut poetas et oratores Latinos eo in Gymnasio explicaret:


page 228, image: s244

initium docendi fecit ab enarratione libri primi Ciceronis de Oratore ad Q. Fratrem: in quo M. Crassus, de omni ratione dicendi splendidissime disputans, introducitur. Tunc temporis cathedrae distichon adscriptum legebatur tale:

Ista cathedra fuit praeclaro exstructa Sabino,
Magni praelegeret cum Ciceronis opus.

Aedibus autem suis hoc distichon inscribendum curavit:

Parva quidem domus est: sed in hac habitante Sabino
Calliope sedem gaudet habere suam.

In docendi munere diligentiam, fidem et industriam toti Academiae abunde probavit: Eiusque commoda, sicubi poterat, apud Electorem et aulam, ubi gratia et auctoritate multum valebat, auxit atque promovit. Cum enim antecelleret ingenio, sapientia, et eloquentia multos: Elector non raro ipsius opera usus est. Misit eum et ad Ratisbonensia Comitia: ubi deliberationes de rebus gravissimis instituebantur. In istis Comitiis innotuit Carolo V. Imperatori: qui auctoritate sua illa nobilitatis ornamenta, ab Aleandro in Sabinum collata, confirmavit: atque publicum suae voluntatis et iudicii de Sabino testimonium extare voluit.

Cum annos sex Francofurti docuisset: illustrissimus princeps Albertus senior, dux Borussiae, de constituenda in Regio monte Borussiae, schola publica, piam ac bono principe dignam suscepit deliberationem.

Desiderabatur autem vir, eruditione et sapientia praestans, atque ingenii monumentis clarus: cuius ductu, consilio et auctoritate res scholastica constitueretur et gubernaretur. Hic Sabinus in multis unus inventus est: qui ad eam rem idoneus videretur.

Obtinuit igitur Albertus 1. Borussiae dux, ab Electore Brandeburgico; ut Sabino potestas fieret, opus illud salutare promovendi. Abiuit itaque in Borussiam Sabinus cum familia, quamvis nonnihil dissentiente et consilium improbante socero Philippo: ac ritu sollenni die 17. Augusti Anno 1544. Regionmontana schola introducta ipse primus eius Rector designatus est: gessique eum magistratum per ipsos tres annos de Principis sententia ac voluntate.

Cepit nova schola discentium frequentia statim celebrari: ac operibus et monumentis Sabini etiam apud exteros inclarescere. A morte Lutheri cum exarsisset bellum Germanicum; et Patriae communi horrendae tempestatum procellae minarentur: movit etiam in Borussia Osiander disputationes non necessarias. Hic cum eum in locum rem adductam videret Sabinus; ut nec opem ferre scholae ruenti, nec concitatas


page 229, image: s245

turbas sedare posset: dimissionem a principe suo petiit, tandemque impetravit.

Ergo de reditu eius cum constaret: a tribus est expetitus Academiis: sed ipse patriae amore adductus, Francofurdiae, quod reliquum esset vitae, exigere maluit. Ibi iam aetate gravis, rerumque usu edoctus, non solum scholae docendo ac consulendo praefuit et profuit: sed ab illustrissimo Electore Brandeburgico inter consiliarios praecipuos adscitus, et tum domi ad deliberationes gravissimas et secretas adhibitus, tum foris in expediendis non parvi momenti negotiis ad exteros reges et principes, fidem, industriam, dexteritatemque singularem probavit.

In docendo, quantum per negotia principum licuit, fuit adsiduus. Domus eius in dies frequentabatur a literatis hominibus, saepe a peregrinis, summis praestantissimisque viris. Anno 1560. mense Iulio, missus est ab illustrissimo Electore Brandeburgico in Italiam. Eam legationem antequam obiret; quasi praesagiens eventum testamentum pie fecit, adhibitis, ut fieri solet, testibus cl. W. Abdia Praetorio, Christophoro Gornero, et aliis illius Academiae professoribus. In eo Italico itinere, cum iam Venetiis causas demandatas perorasset, et Florentiam inde proficisceretur: cum morbo conflictari cepit, quem medici febrim vocant quartanam. Cuius violentia cum vires corporis admodum debilitari sentiret, properandum sibi, atque in Germaniam recurrendum statuit. Ex Italia igitur admodum aeger in lectica Augustam deportatus est: ubi tres propemodum septimanas decubuit. Nec vero ipse solum, sed et omnes, quotquot in comitatu suo habuit, adversa valetudine correpti sunt: ut nonnullos diversis in locis aegros reliquerit.

Augustae, cum medici frequentes ad ipsum accederent, et in templis preces publicae pro eo fierent, paulum confirmatus, domum properat; forte ut in conspectu suorum moreretur. Francofordiam revertitur die Novembris quarto decimo: sed admodum languidus et aeger. Ab eo tempore in publicum non prodiit: sed totum illud tempus, quod ad mortem usque superfuit, solo decubitu consumpsit: ita tamen sese gerens, quasi sensim convalesceret, aut saltem spes convalescendi esset.

Sed recurrit febrilis paroxysmus ultimo Nonembris die: qui ita reliquas corporis vires prostravit: ut medici male ominari inciperent. Sicut autem totum, quo decubuit, tempus consumpsit in exercitiis fidei atque paenitentiae, multaque eum amicis de DEO, de beneficiis Christi erga genus humanum, de divinis promissionibus, et vita aeterna contulit: ita paucis ante


page 230, image: s246

mortem horis symbolum Christianorum et precationis formulam ardenti pectore pronuntiavit: ut visus fuerit, quasi iam ipsis oculis in aeternam felicitatem, in quam paulo post concessit, intueri. Inprimis vero familiarissima ipsi fuit dulcissima illa Christi, Filii DEI, vox: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis: Ego reficiam vos.

Tandem adquiescens in fiducia misericordiae DEI, et certa ac indubitata spe perpetuae felicitatis, die Decembris secundo, hora septima antemeridiana, eodem temporis momento, quo ante annos quinquaginta duos, menses septem, in lucem hanc editus fuerat, animam DEO suo reddidit. Obitum eius doluerunt non solum cum Academia Francofurdiana eius cives omnes: sed et ipse Elector Brandeburgicus, princeps illustrissimus ac sapientissimus; nec non reverendissimus idemque illustrissimus princeps, Sigimundus, Archiepiscopus Magdeburgensis: qui Sabinum viventem propter ingenii animique dotes eximias carissimum habuerunt.

Docuit Francofurti annos in universum tredecim; quot annos et Aristoteles Athenis. Liberorum ex gemino coniugio multorum pater fuit: quibus, cum magis iuvandis aliis, quam suis suorumque commodis studeret, praeter nominis famam, hereditatis parum reliquit. Superstes ipsi fuit et mater, matrona honesta, senili sapientia, et morum gravitate praedita, atque ad superstitionem usque religiosa.

In actionibus et vita eius enituit vera pietas; ut et reliquarum virtutum chorus nobilissimus. Quamquam socero suo Melanchthoni nimia cupiditate illistris fortunae fuerit visus ardere. Nam cum scholasticae vitae genus amaret Philippus, et illa humilitate delectaretur: Sabinus eminere et conspici volebat amplitudine etiam honorum et opulentia. Itaque magna spectabat, non contentus nominis celebritate, quam rectis studiis sibi comparaverat: et hoc agebat, ut vulgi oculi in se converterentur. Ex quo factum, ut voluntates horum aliquantum disiungerentur: sed quae erat Philippi lenitas, statim ista quasi tempestas abiit. Enituit praeterea in Sabino eloquentia eximia et illustris: propter quam Marchiones Brandeburgici plerasque causas Latine dicendas, et negotia fere omnia, apud exteros reges et principes conficienda, soli Sabino commendarunt. Audivit ipsum aliquoties non sine admiratione Sigismundus Augustus rex Poloniae, cum proceribus regni: audivit dux et senatus Venetus, dux Florentinus et Madrucius, Cardinalis Tridentinus: a quibus omnibus ingenii, eruditionis et eloquentiae laudem tulit.

De scriptis eius iure dici Callimachi illud potest: eam inesse ipsis suavitatem; ut Charites aliquid succi adspersisse merito


page 231, image: s247

existimes. Vertit autem iuvenis, ut diximus, orationem Isocratis: quam Alberto Archiepiscopo Moguntino dedicavit anno 1532. Edita est nomine Sabini et narratio de electione Caroli quinti: quam tamen alii Melanchthoni adscribunt. Composuit carmina varia; quae cum epistolarum appendice, et praeceptis de carminibus ad veterum imitationem artificiose componendis, uno volumine excusa habentur, et doctorum omnium calculo probantur. Quicquid scripsit, accurate scripsit; et ad imitationem veterum: nec fuit de numero eorum, qui Communi feriunt carmen triviale moneta.

Inprimis ab asperis et fragosis litterarum concursionibus, et duris elisionibus, quoad eius fieri potuit, semper abstinuit. Ferunt Melanchthonem, cum in convivio quodam adsideret Sabino et Stigelio, eos, ut inter se versibus certarent, invitasse; tum Sabinum, aetate et dignitate priorem, cepisse:

Carmina conscribant alii dictante Lyaeo;
Multa sit in versu cura laborque meo.

Stigelium scite excepisse, et carmen sic invertisse:

Carmina componant alii sudante cerebro;
Nulla sit in versu cura laborque meo.

At Philippum, qua erat facilitate et humanitate, utrumque (ut poeta ait) vitula dignum iudicasse.

Corpore fuit gracili: sed temperantia, sobrietate, ac optimo vivendi ordine sic valetudinem et corporis vires corroboravit: ut longis profectionibus suffecerint. Amicis usus est viris illius aevi tum in Germania, tum extra eam clarissimis, Petro Bembo, Caspare Contareno, Cardinalibus, Baptista Egnatio, Ludovico Becatello. Lazaro Bonamico, Triphone Bentio, Adamo Thumano Veronensi: qui conventui Ratisbonensi cum Contareno interfuerunt: postea vero ad magnas dignitates propter eruditionem, evecti sunt.

Acceptus fuit summis etiam regibus ac principibus; qui eius labores dignis praemiis compensarunt. In [note: Sabinus epistola quadam ad Ioann. Schosserum. Nicolaus Radivillus. Danticanus Praesul Varmiensis. ] legatione quadam Lituanica a rege Polniae trecentis [reading uncertain: print unclear] quinquaginta Ioachimicis fuit donatus. Praeterea idem rex septuaginta quinque Ioachimicos pro ipso numeravit. A Nicolao Radivillo, Principe Lituanico, et ab aliis proceribus accepti tot munera: ut eorum pretium ducentorum aureorum aestimatum sit.

Habuit eum et inter suos praesul Varmiensis, Dantiscanus dictus; qui constantissime dilexit omnes bonarum artium cultores et ipse ad extremum usque senium easdem coluit. Ad hunc cum


page 232, image: s248

Regiomonte forte venisset Sabinus: fuit acceptus ab eo perquam humaniter et benigne. Postquam abierant dies aliquot, et significasset Sabinus, se domum cogitare: rogavit Praesul, secum pranderet prius. Ceperat autem fama tum spargi, in pagis, qui redeunti transeundi erant, saevire pestilentiam. Tum Praesul, ecquod haberet contra morborum contagionem alexipharmacon, interrogavit. Sabinus habere se nescio quid respondit. Tum Praesul: nihil, inquit, nocuerit, a me aliquid etiam te accipere. Habeo enim praesens remedium ad permulta, quae iter facienti accidere possunt. Cumque dimitteret Sabinum, tradidit ei ita compositum quiddam, ut vasculi speciem haberet: in quo solent medicati pulveres asservari. Ac praedicare cepit usum mirabilem, et dicere, se esse saepissime beneficium illius medicamenti expertum. Cum in manus accepisset Sabinus, statim sensit pondere, quid medicamenti esset. Nam arte compegerat Praesul complures argenteos, qui de valle, ubi primum percussi fuerunt, Ioachimici vocantur: quos ne magnifacere ipse donum suum videretur, cum hac illi festivitate obtulit. Sed haec de Sabino Ioan. Boticherus in oratione parentali: Eusebius Menius in praefatione poematum Sabini: Iocahim. Camerarius in vita Eobani, et Melanchthonis, alii.

MELCHIOR VOLMARIUS.

MEliorem Volmarium (sic enim eius nomen Ioachimus Camerarius, probitatem hominis admiratus, emolliit) genuit Rotuilla, civitas Helvetiis confederata. Puerum Berna, Helvetiorum ad Arulam flumen urbs celebris ac potens, aluit, priumisque litterarum elementis imbuit. Ex Germania in Gallias doctrinae amore progressum, Lutetia, litteris humanioribus ac philosophiae perpolituit disciplinis. Ita vero praeclare ibi studium sobrie philosophandi posuit: ut cum eruditionis testimonium Academicum peteret, Magisterii a)ci/wma vocant; inter centum competitores primus ei locus, Doctorum calculo, adsignatus fuerit.

Eundem mox Graeca Latinaque facundia excellentem admirata est Lutetia; mox et Aurelia et Biturigum civitas; ubi Margaretae Valesiae, Navarrorum [correction of the transcriber; in the print Navarrorvum] reginae, et Biturigum ducis, stipendio utramque linguam professus est. Biturigae docentis Theodorus Beza, nondum quinquennis, fidei ac curae est commissus: sub cuius disciplina ita per septennium profecit; ut


page 233, image: s249

nullus nobilis auctor, vel Graecus vel Latinus fuerit, quem non degustarit: nulla ex disciplinis liberalioribus, ne Iurisprudentia quidem excepta, quam Volmario praeeunte non attigerit. Inprimis autem verae pietatis Christianae ex puro verbi divini fonte hausta cognitione est ab eodem imbutus.

Hic Andreae Alciati, Iurisconsultorum illius aetatis facile principis, iudicio, legum Doctor creatus, domum ipsius bonis ac piis quibusque frequentantibus, inter quos Ioannem quoque Caluinum non pudivit pro Graecae linguae praeceptore Volmarium agnoscere; cum privatam, uti diximus, quoque scholam, ingenuis et selectae indoli pueris aliquot, aperuisset; hoc est consecutus: ut nemo erudiendae iuventutis magis idoneus, nemo plures bonae frugis discipulos aluisse videretur: maiores multo fructus inde collectura Gallia, nisi partim saevities adversus pios recrudecsens, partim Ulrici ducis Wirtembergensis eum invitantis auctoritas, illum Tubingam, anno Domini millecimo quingentesimo tricesimoquinto evocasset.

Ibi annos amplius viginti, et ius civile, et utriusque linguae classicos auctores, Homerum dico, Virgilium, Pomponium Melam, Livium, et alios huius notae, summa cum dexteritate et fructu auditorii, est interpretatus. In consortium vero, auctore Crusio, facultatis artium, iuxta novam ab illustrissimo principe Christophoro datam ordinationem, cum M. Matthiae Garbitio receptus est anno 1545. quo eadem facultas, eiusdem principis indultu, ius ad omnes deliberationes publicas accedendi, adepta est. Volmarius igitur et in schola illa docuit *diakos1i/ois2 florh/nois2 kat' e)/tos2 utiliter et magistratum scholasticum graviter gessit, et principi suo a consiliis fideliter fuit.

Tandem aetate et moribis invalescentibus, rude donatus, Isnam, Imperii in Algavia oppidum, uxoris Margarethae, nisi fallimur, patriam cum familia [note: An. 1566. circiter. ] commigravit; decretis ei a Senatu Academico, tamquam optime de schola illa merito, quotannis ad dies vitae centum florenis. Isnae omne tempus sacris meditationibus et contionibus audiendis transmisit. Ibi sive apoplexia sive paralysi correptus, postquam aliquot menses decubuisset, vitam finiit, aetatis 64. salutis vero 1561. anno: eodem etiam die uxore ex animi aegritudine defuncta: ut simul elati eodem tumulo conderentur; quos sanctus amor totos viginti septem minimum annos coniunxerat.

Fuit vir iste omnibus tum corporis tum animi dotibus excellens; ac praesertim eximia in pauperes munificentia insignis: elegantiae in sermone Latino studiosissimus; Graecae linguae adeo peritus; ut coram duce suo Wirtembergico affirmarit: malle se causam in foro Grace, quam Germanice agere, quantumvis ea lingua sibi vernacula esset. ab omni praeterea ambitione


page 234, image: s250

tam remotus: ut quamvis Graece et Latine scribendo excelleret; nihil tamen, praeter unicam perelegantem [note: In qua de ratione discendae linguae Graecae. ] praefationem, Grammaticae Graecae Demetrii Chalcondylae praepositam, ediderit.

Theodorus Beza, eum a pueritia unicum praeceptorem nactus, et vivum ceu parentem alterum coluit, et mortuum una cum ipsius uxore sic deploravit:

Coniugii exemplum rarum certumque beati,
Spectate cuncti coniuges.
Una dies nobis Meliorem sustulit, una
Et Margaritam sustulit.
Sic uno quos vitae toro coniunxerat, uno
Mors uno tumulo condidit:
Una ambos donec reddat lux unius olim
Beatitatis compotes.

Theodor. Beza in Iconibus. Crusius in annalibus Sueviae. Pantal. in Prosopographia.

IOANNES STIGELIUS.

PRotulit hunc Gotha, celebre et munitum Turingiae oppidum, anno Christi decimo quinto supra mille quingentos, die Maii [note: Alii 13. non 31. etc. ] ultima. litteris a puero dicatus, cum ingenio esset felici, nec a studiis abhorrente, magnis, ut ita loquar, itineribus in stadio illo litterario est progressus: statimque spem doctrinae ac virtutis de se praebuit praeclaram. Positis in ludo patrio fundamentis, ad Lipsensem et Wittembergensem Academias, cultus uberioris gratia sese contulit: et cum omnibus, quas vocant, humanioribus litteris, tum inprimis poeticae, ad quam naturae quadam incitatione ferebatur, operam diligenter dedit. In quo studiorum genere tantos brevi fecit progressus: ut facultate carminum non facile alteri ulli suae aetatis cederet. Cum anno trigesimo septimo Concilium celebre indictum Smalcaldiae fuisset, quam Chalcidem ob aeris ac ferri illis in locis fodinas, solebat nominare Melanchthon: cum Hassiacis eo quoque se Eobanus contulit. Ibi Stigelium, admodum adolescentem, primum familiariter cognovit: et statim incredibili amore complexus, neque obscure neque falso vaticinatus fuit; quam ille facultatem Latini carminis consecuturus esset. Itaque iam tum non aliter, quam filii appellatione vocabat Stigelium; iocabatur cum eo suavissime: et materiam interdum illi atque argumenta versuum faciendorum proponebat: denique ita se erga adolescentem gerebat; ut divinitus animum senis commoveri, et favorem excitari, et dirigi iudicium appareret.


page 235, image: s251

Quas Eobani praesensiones, quam non fefellerit Stigelius; opera et scripta ipsius facile declarant. Ipse etiam contra gratiam eam retulit amori Eobanico; ut et vivum reverentia patri debita prosequeretur; et memoriam fato defuncti in terris, posteritati elegantissimis versibus commendaret non solum in epitaphiis carminibus, sed etiam aliis in argumentis, ubi locus esset.

Docuit, quas didicerat artes ac poeticen, primum Wittembergae ad Albim, ubi familiarissime Melanchthone ceterisque eruditione doctrinae optimarumque disciplinarum scientia praestantibus viris usus est. Deinde Ienae ad Salam, ubi [note: Initium sumpsit ea Academiae anno 48. ] sedem Musis illustrissimi Saxoniae duces mandato patris designarant.

In toto vitae cursu, ut plerique omnes huius generis, fortunam expertus est duriorem, et novercam: id quod de hac ad Mordisium I C. querela cognosci potest, ubi ipse ita:

Bis denos doceo iuvenilia publicus annos
Pectora, et hinc nullas condo professor opes,
Adde quod exiguum, quod gratia plumea reddit;
Et sine pane mihi luditur iste labor.

Qua tamen sorte et tenuitate, ne dicam egestate, contentus, vitam egit vere Philosophicam et verius Christianam; quod ipse his carminibus est testatus.

Divitias alii et summas venentur honores:
Ipse ego Phoebeas congero laetus opes.
Omnibus exiguam thesauris praefero famam:
Ingenio Musae quam peperere meo.

Fuit praeterea vir animo excelso praeditus, virtutis omnis, et patriae, suorumque in ea principum ita amans atque studiosus; ut illustre exemplum ipsius hac in parte pietatis eximiae proponi possit ac debeat. Hoc Melanchthonem de eo commemorare solitum accepimus, quod in conventu Ratisbonensi aliquando acciderit. Ibi enim forte Stigelius vesperi rediturus in suorum hospitium, incidit in Hispanum abducentem civis cuiusdam coniugem. Illa hominem Germanum conspicata, rogat verbis vernaculis, ut se liberet, quae invita rapiatur. Ibi Stigelius animose adoritur Hispanum; et apprehenso illius, ne stringere posset, gladio, mulierculam liberat, et ad suos deducit. Scripsit varia epithalamia, epitaphia, epigrammata: quae uno volumine edita publice exsistant. Vertit carmine doctissimo plurimos Davidis Psalmos: Auctor etiam ipsi fuit Melanchthon, quemadmodum antea Eobano; ut ad Ouidii imitationem Fastos conscriberet Christianos: quos eo inchoatos desiderant adhuc eruditi.

Exemptus est rebus humanis anno sexagesimo [note: ante Gothae excidium annis quinque. ] secundo, die Februarii undecima; aetatis quadragesimo septimo. Credibile est, indignationis


page 236, image: s252

dolorisque perturbationem: quem aliquot annis ceperat, ex necessaria magis, quam expetita coniunctione nonnullorum, celerioris mortis causam dedisse. Vivus ipse sibi eiusmodi epitaphium fecit:

Hic ego Stigelius iaceo: quis curat? ut omnis
Negligat hoc mundus; scit tamen ipse Deus.

Est et hoc in eum Georgii Cracovii Iureconsulti carmen:

Quisquis ad hunc tumulum venies, subsiste viator,
Hic Musae vatem composuere suum.
Stigelium vatem; quo dulcia plectra movente,
Obstupuit posita Delius ipse lyra.
Naturae nam dona suae provexit ab arte;
Ut par Virgilio, sic tibi, Naso, fuit.
Dicere si liceat, forsan quoque maior utroque,
Pro Phoebo in cuius carmine Christus erat.
Carminis hinc spirans cum maiestate nitorem,
Fundebat grandi verba ligata sono.
Ingenio similis quaesita est gloria paucis:
Illius in plausus docta theatra sonant.
Illi ceu primo, florens data laurea, vatum,
Est manibus, Caesar Carole quinte, tuis.
Laudibus eximiis, et praeter carminis usum,
Praeditus ingenio consilioque fuit.
Et gravis, et iustus, nec castis moribus orbus,
In Christi laudes ambitiosus erat.
Ergo licet parva corpus claudatur in urna:
Alta tamen vivax fama per astra volat.
Salve, chare DEO vates, cui grata canebas;
Cui plenum Aonio flumine pectus erat.
Tu nunc Lotichio iunctus, doctoque Sabino,
Quos rapuit spatio Parca severa brevi:
Quosque pater vatum praecessit morte Philippus;
Cui gaudes caelo proximus esse comes.
Ergo omnis curae expertes vitaeque laboris;
Fingitis aeterno carmina grata DEO.
Illic livor abest omnis rabiesque malorum:
Non superest iustis post sua fata labor.

Ioachimus Camerarius in vita Eobani et Melanchthonis: item Ioan. Manlius in collectaneis, alii.

HENRICUS GLAREANUS.

HEnricus Loritus Glareanus in pago Helvetiae Glarona, parentibus honestis natus est, anno Christi octuagesimo


page 237, image: s253

octavo supra mille quadringentos. Primis litterarum fundamentis in patria feliciter iactis, ad publica Germaniae Gymnasia sese contulit: inprimis autem Coloniae Agrippinae complusculos haesit annos, ibique in Gymnasio Montano accessiones ad eruditionem non vulgares fecit; et testimonium philosophicorum profectuum publicum virtute et doctrina sua promeruit. Maximilianus item primus Imperator, Caroli quinti avus, princeps aeterna memoria dignus, fautorque litterarum et literatorum suumus, eundem Glarenanum, honestorum virorum commendatione complexus, laurea, poetices insigni Coloniae coronavit, et annulo eximio donavit. Ea in coronatione, quae facta est anno CHRISTI duodecimo, supra mille quingentos, carmen Heroicum et panegyricum audiente amplissimo Principp. Germaniae consessu, coram ipso Augusto, non sine gloria multorumque admiratione; ad Dorium tonum modulatus est: quod deinde Ioanni Caesario, philosopho et medico, praeceptori quondam suo cum annotationibus brevibus dedicavit. Reperitur id in tomo primo scriptorum Germanicorum, a D. Schardio editorum.

Colonia Basileam anno decimo tertio reversus, Erasmum Roterodamum, Guilelmum Budaeum, Huldricum Zasium et alios, sibi reddidit eruditione ac virtute sua non amicos, sed familiarissimos.

Postea Lutetiam Parisiorum anno vicesimo se cundo profectus, per triennium ibi haesit, et stipendio regio usus, magna diligentia quicquid deerat, condidicit; ita ut cum doctissimis quibusque eius aetatis viris conferendus videretur. Doctrina ergo solida instructus in patriam rediit, atque Basileae in philosophicorum professorum numerum allectus est. Ibi in collegio per aliquot annos oeconomum egit; atque tam privatim, quam publice docendo, iuventutem pro virili sua erudivit.

Fuit enim in omnibus disciplinis, Erasmi tesimonio eximie doctus, nec vulgariter exercitatus, praesertim in iis, quas Mathematicas vocant. In omni Aristotelica philosophia eo progressus; ut cum summis etiam congredi potuerit: in geographia in historiis absolutus. Denique nullum est genus litterarum, in quo ille non fuerit feli cissime versatus. Peculiari quadam naturae dore litterarii laboris et appetens et patiens. Quod nesciit, didicit avide: quod scivit, docuit libenter et candide.

Cum autem Basileae religionis fieret mutatio anno undetrigesimo: Friburgum Brisgoiae commigravit: ibique Academiam sua opera et laboribus plurimum illustravit. Nam non modo historicam atque poeticam professionem ordinario salario publice magna cum laude obiit: verum eriam domisuae tantam


page 238, image: s254

discipulorum ex praecipua Germaniae nobilitate turbam aluit, inque omni disciplinarum genere perpolivit: ut domus eius vere audiret optimarum artium officina, illoque saeculo nullus fere Germaniae angulus reperiretur, in quo non aliquot etiam huius Glareani discipuli. Nec tantum viva voce docuit, sed etiam optimos quosque auctores, scribarum inscitia et temporum iniuria depravatos, sollerter restituit: id quod in Terentio, Homero, Ouidio, Lucano, Cicerone, Salustio, Livio, Suetonio; et Dionysio Halicarnasseo videre est: quos omnes suis commentariis ita illustravit: ut intelligi iam ab omnibus citra negotium possint. Exstat eiusdem commentariolus in Cornelii Taciti libellum de situ, moribus et populis Germaniae, vetera eius vocabula paucis explicans.

Patriae fuit amantissimus, eiusque carmine Epico concinnavit, descriptionem, quae exstat cum commentario Oswaldi Molitoris Lucerini. Scripsit et panegyricum in laudem quatuor Pagorum, et tredecim urbium Helvetiorum; in quem idem Molitor est commentatus. Hic labor ab Helvetiis magnifice exceptus, ut in praefatione ipse narrat, et liberaliter fuit compensatus, cum concilio Helvetiorum, quod Tiguri anno decimo quarto habebatur, obtulisset. Nulla praeterea fuit liberalium artium, quam non a Sophistarum tricis liberarit. Hoc modo Grammaticam restituit: Dialecticam et Rhetoricam expolivit: Mathematica breviore methodo proposuit: et praesertim de arte Musica atque varia proportione, libros doctissimos conscripsit: et Chronologiam in totam Romanam historiam edidit.

Fuit vir, ut si quis alius, integra et inculpata vita moribus alacribus et festivis, ac prorsus omnium horarum homo. Abhorruit, etsi poeta, quod genus hominum bibax audit, a compotationibus temulentis, ab alea, ab omni [gap: greek text] a scortis: quorum etiam nomina ferre non potuit. Interrogatus aliquando, quomodo viveret? respondit; bene, vivo more principum: Tum alter; quid hoc sit, non capio satis: Hic Glareanus: Habeo, inquit, cibum et potum, et multa debeo. Cum in convivio a quodam importunius urgeretur; uti propinanti satisfaceret: Ecquem vero tu me esse putas? inquit, cum is virum probum atque doctum respondisset: Ergo, ne cane meo sim indoctior, quam diu sitio, tam diu bibendum esse scio. Fuit tamen [gap: greek text] et morosior, aetate praesertim deflexa.

Venit aliquando ad eum Guilelmus Stuckius tum iuvenis adhuc salutandi causa. Hunc ubi Tigurinum esse cognosset: Ergo, inquit Glareanus, es de illorum numero, qui habent Euangelium in ore, diabolum in corde. Hic cum generosus adolescens aperte et modeste respondisset: venisse se ad ipsum, ut popularem,


page 239, image: s255

aetate gravem et doctrina clarum, aliquid auditurum, quod olim meminisse iuvaret; iam vero se ita excipi, ut dicturus sit: Glareanum gratias cum Musis non coniunxisse. Ibi Glareanus veniam precatus, et senectuti adscribendum dicens, ostensis veterum Romanorum numismatibus, benigne hospitem adolescentem dimisit. Et cum si poetae fides habenda;

Principibus placuisse viris non ultima laus sit:

neque hac destituitur Glareanus: qui et Carolo quinto et Ferdinando Augustis fuit gratissimus: adeo ut et familiarem suum in litteris salutare non dubitarint. Intimus praeterea fuit Erasmi, Zasii, aliorumque tunc temporis celebrium virorum.

Tandem cum rem litterariam diu voce et scriptis iuvisset: aetate et laboribus exhaustus, anno suae aetatis septuagesimo quinto, salutis vero sexagesimo tertio, supra mille, quingentos, fatis concessit; cadaver in Dominicanorum aede Friburgi Brisgoiae honorifice terrae mandatum est.

Ad Chori circuitum Academia in aurichalco tale ei epitaphium posuit:

HENRICUS GLAREANUS, POETA LAUREATUS, GYMNASII HUIUS ORNAMENTUM EXIMIUM, EXPLETO FELICITER SUPREMO DIE, COMPONI HIC AD SPEM FUTURAE RESURRECTIONIS PROVIDIT: CUIUS MANIBUS PROPTER RARAM ERUDITIONEM, CANDOREMQUE IN PROFITENDO, SENATUS REI PUBLICAE LITTERARIAE GRATITUDINIS ET PIETATIS ERGO MONUMENTUM HOC AETERNAE MEMORIAE CONSECRATUM POSTERITATI UT EXSTARET, ERIGI CURAVIT. EXCESSIT VITA ANNO SALUTIS M. D. LXIII. DIE XXVIII. MENSIS MARTII, AETATIS SUAE LXXV.

In eius obitum viri doctissimi varia epicedia et epigrammata funebria Graece, Latineque conscripserunt; de quibus est hoc epitaphium:

Qui modo Phoebea redimitus tempora lauru,
Ornabat nostrae clara theatra scholae:
Germanaeque decus gentis super ardua caeli
Astra sui fama nominis extulerat:
Nunc pius immiti [correction of the transcriber; in the print immitti] Glareanus morte sepultus
Squalida terrenis vermibus esca iacet.


page 240, image: s256

Ingenium, virtus, pietas, monimenta, labores,
Immenso passim cognita in orbe volant.
Morte carens superas conscendit spiritus arces,
Ac sancta divum sede beatus agit.

Ex lib. 3. Prosopograph. Zwingeri theatro, Erasmi epistolis, et aliis.

WOLFGANGUS LAZIUS.

PRotulit hunc Vienna Austriae, quae olim Fabiana, seu Flaviana fuit dicta, ut ipse Lazius in Viennae descriptione testatur. Incidit eius natalis in diem ultimum Octobris, anni a Christo nato decimi quarti, supra mille quingentos. Patrem habuit Medicinae doctorem, et Poliatrum ibidem, Simonem nomine. Hic cum filium ingenio felici praeditum animadverteret; a teneris eum bonis litteris ac moribus imbuendum, excolendumque curavit. Et quando, ut Poeta ait: Naturae sequitur semina quisque suae; historiarum ipse inprimis fuit amans; et res antiquas, abstrusas, ac reconditas eruere Philistor ac Polyhistor, singulari diligentia conatus est. Cum studio autem historico Philosophiae ac Medicinae cognitionem coniunxit; in qua utraque tantos fecit progressus, ut Medicorum [gap: greek text] publica sollennitate Academiarum fuerit consecutus.

Postea se ad scribendum contulit, et Viennam patriam suam, adeoque totam Austriam, suis scriptis plurimum illustravit: omnemque antiquitatem sollertissime indagavit. Edidit et commentariorum Reipublicae Romanae, in exteris provinciis bello acquisitis constitutae, libros duodecim, opus quod totius veteris historiae fundamenta nodosque complectitur. Praeterea conscripsit volumen de migrationibus gentium: eoque nomine investigavit, excussitque, et id tertium, tempore anni incommodo, auctores vetustissimos, in vetustioribus coenobiis Austriae, Carinthiae, Stiriae, Cilii, Sueviae, Helvetiae, Brisgaviae, Alsatiae, Sundgaviae, et nigrae silvae, inter blattas et tineas in situ et squalore delitescentes; emensus uno itinere ultra ducenta milliaria, ut ipse scribit. Collegit etiam ingens opus, auspiciis Ferdinandi Augusti, commentariorum vetustorum numismatum quatuor sectionibus distributum: eiusque domus, ut ipse appellat, tegulam foras dedit, anno millesimo quingentesimo quinquagesimo octavo, tabulam primam sectionis tertiae partis secundae. Explicat in ea Rerumpub. per Asiam, Africam, et Europam antiquitatis historiam, nodosque varios ac difficiles solvit Edidit


page 241, image: s257

et commentariorum in Genealogiam Austriacam libros duos, ex annablibus et Chronicis fide dignis, diplomatibus pervetustis, ac tumulorum hinc inde perscrutatione, collectos. Fuit igitur rerum Graecarum simul Romanarum, et Germanarum non indiligens scriptor; patriae illustrator, et sollers antiquitatis indagator. Itaque ex medico Caesareo a Ferdinando non solum in consilium, sed etiam, ob egregia erga se ac Rempublicam litterariam merita, in ordinem equestrem est allectus: multisque et amplis ab eodem honorum insignibus nobilitatus.

Vivis exemptus est Viennae Austriacae in patriae, iam quinquagenarius, anno sexagesimo quinto, non, ut plerique volunt Chronologi, quinquagesimo quinto. Nam si anno quinquagesimo octavo ipse suo libro ac parti numismatum praefationem scripsit, utique mortuus tum non fuit. Quae praeter supra indicata opera in lucem ediderit, aut post mortem eius edita fuerint: recensent Bibliothecae. Est autem, ut [gap: Greek words] hoc addamus inter libros a Lazio erutos, et Abdiae Babyloniae Episcopi, historia Apostolici certaminis, a Iulio Africano versa, cuius exemplar unum in coenobio Ossiacensi Carinthiae, alterum in coenobio S. Trutberti in silva Hercynia invenerat: qui auctor an [gap: greek text] sit, nec ne, iudicabunt eruditi. Exstat in eum hoc Ioannis Lauterbachii epigramma:

Romanae quaeris celebratos urbis honores,
Terrarum quondam quae caput orbe fuit?
Lazius historiae veterum celeberrimus auctor,
De Roma scripsit quae dominante, vide.
Ausoniae fines, celebrem gravitate Senatum,
Praeclaros bello militiaque duces:
Difficiles pugnas, legiones, arma, cohortes,
Classes, hostili signa relata grege:
Diversos ludos, varia ornamenta, sacrorum
Ritus, gentiles qui coluere Deos:
Haec super a domina deductos urbe colonos
Cognosces: vivas ne rudis historiae.
Historiae praestant vitae praecepta regendae:
Alterius discas cautus ut esse malo.
Historiae praestant, rerum mens gnara priorum,
Ut serae curam posteritatis agat.

Ex praefationibus operum Lazii, Thuani histor. libro 16. Iconibus Reusneri, aliis.


page 242, image: s258

IOANNES OPORINUS.

NAscentem Oporinum excepit Basilea anno Christi, supra millesimum quingentesimum septimo, die conversionis Pauli, 25. Ianuarii. Patrem habuit Ioannem Herbst pictorem, et virum pium, sed in re tenui. Familiae nomen ex vernacula lingua in Graecam commutavit; illud ex Martiali:

Si daret autumnus mihi nomen o)pwrino\s2 essem:
Horrida si brumae sidera, *xeimerino\s2

ingeniose mutuatus, cum non obscuro omine, fore aliquando, ut cum Roberto Wintero, qui Chrimerinum se postea vocavit, typographicam negotiationem iniret.

Pater ipse filium litterarum rudimenta docuit: et in ludum litterarium duxit: ac tradita a praeceptoribus, domi exegit et repetivit. Postquam in patria feliciter fundamenta iecisset: ob patris inopiam Argentinam descendit: et in pauperum scholasticorum contubernio quatuor fere annos vixit. Docebat ea in urbe tum Gebuilerus, doctus informandae iuventutis moderator. Hoc magistro et duce Oporinus usus tantum profecit: ut Latine pure loqueretur, et Graecae linguae non prorsus ignarus esset. Maturitatem aetatis et iudicii adeptus, patriam repetit, perfectae eruditionis desiderio ductus. Viros igitur doctos, quorum Basilea semper ferax fuit, sedulo audivit: et eorum institutione iudicium de artibus humanioribus, quarum gustum iam perceperat, informare didicit. Sed eum cursum diu tenere non potuit.

Cum enim patria paupertas, subsidia domestica negaret; nec quod aliunde accederet, sperare posset: ad Abbatem S. Urbani, quod monasterium Helvetiae est sub ditione Lucernensium se contulit: et ibi iuventutem, quae aliquando in collegium recipienda erat, docuit. Ea in conditione agens venit in familiaritatem Xylotecti, canonici apud Lucernenses. Coniungebat eos, quae in concilianda amicitia plurimum potest, ingeniorum similitudo et politiorum litterarum cultura. Hunc Xylotectum Euangelii puritatem amplexum, monasticae ipse scholae pertaesus, Basileam est secutus, studiorum cursum continuaturus. Sed cum nec tum subsidia ulla a quoquam suppeditarentur: Graecos Theologos ut Irenaeum et alios describendos suscepit: quos magno sumptu Ioan. Frobenius Graece in publicum emittebat. Descripsit etiam ipse sibi cum magna tunc temporis esset excusorum librorum caritas, Latinos poetas: eosque adsidua lectione familiarissimos sibi reddidit. Quam adolescentis industriam conspicatus Erasmus: plurimum eum dilexit: utque gnaviter pergeret, hortatus est.

Anno deinde vigensimoseptimo Xylotecti, pestis contagione


page 243, image: s259

sublati, viduam uxorem duxit; vetulam morosam et austeram: quod ipse Oporinus saepe dixit: idem sibi quod Socrati accidisse; ut cum Xantippe philosophari disceret. Postea anno Christi trigesimo luco patrio praesectus, feliciter iuventutis studia est moderatus. Sed is quoque scholasticae vitae cursus, cito est interruptus. Cum enim naturae praestantia ipsum non nisi ad summa hortaretur: auctore et suasore Ioanne Oecolampadio, medicinae se studio addixit: praesertim cum ibi esset Theophrastus Paracelsus, qui unius anni spatio eximium illius artis doctorem se perfecturum polliceretur. Cum hoc igitur, quam diu Basileae vixit; semper est versatus, domestica etiam eius consuetudine usus, et amanuensis officio functus. Et certe plurima ex iis, quae sunt Paracelsi impressa, Oporini manu scripta fuere: quae ipse, ut erat facilis, istius sectae hominibus haud gravate communicavit. Fidem et diligentiam Oporini ipse Theophrastus prolixe commendavit; ac in quodam libello ex multis famulis unicum se Oporinum fidelem expertum esse fatetur. Promiserat Theophrastus laudani conficiendi rationem Oporino se traditurum; quaspe illectus eum in Alsatiam est comitatus: et biennium alterum apud eum haesit. Tandem impetraturum se a magistro suo, quod cupiebat, diffidens; eum deseruit: et Basileam ad uxoris imperium, accepta ab illo laudani portione, rediit: qua, veluti divina virgula non multo post, servatus fuit. Sumpto enim purgandi causa, Mercurio praecipitato: rixa cum uxore orta, noctu domo egressus, ad patrem contendit. Hausta in via aqua copiosiore; et quia pulsandis aedibus, patri dormienti, molestus esse nollet, ad fores adsidens frigore oborto, toto corpore, capite inprimis, adeo intumuit: ut de vita medici desperarent. Dum ita aliquandiu decumberet; et quodam die solus in lecto esset; recodatus laudani sui, ad peram, qua continebatur, arrepsit: ac tres pilulas deglutiit. Ibi somno consecuto, contra uxoris opinionem, quae mortuum inventuram se sperarat, tumore sublato, incolumis evasit. Postea mortua uxore Lucernae, quo bonorum suorum causa quotannis excurrebat: amplam quidem hereditatem aditurum se putabat: sed tantum abfuit; ut aliquid obtinuerit; ut etiam iure rem experturus, fraude affinium non leve damnum fecerit. Docebat eo tempore Graecam linguam Basileae magnus ille Grynaeus Haidelberga illuc accersitus. Is Oporinum propter ingenii, et morum elegantiam, et Graecae linguae praestantem cognitionem plurimum diligebat: et hic vicissim Grynaeum praeceptorem, omni cultus et pietatis studio reverenter observabat. Subinde igitur Grynaeus res Oporini promovere: studia eius et ingenium aliis commendare: omnibus denique humanitatis officiis ac benevolentiae, honori et commodo ipsius consulere. Quare cum S. Scripturam explicare;


page 244, image: s260

acutoritate senatus, Grynaeus iuberetur: effecit, ut in eadem professione et collegii Augustiniani procuratione, cui antehac praefuerat, sibi Oporinus substituerentur. Ad studia itaque et secundas nuptias reversus magna cum laude et auditorum fructu munere isto scholastico est functus. Mira enim in docendo erat perspicuitas, dexteritas, et erudita facilitas. Plutarchi vitas Graece frequentibus auditoribus, docte et prudenter enarravit. Domum cum suis reversus praelecta accurate ab iisdem exigere solebat. Interdum et poeticen docebat: ac versus discipulorum rara cum humanitate elimabat, singulis candide ostendendo, quid desideraret.

In hoc igitur labore cum totus esset: Academia illa decretum facit: ut quisque Professorum in ea facultate, in qua doceret, gradum summum petat, si antea non sit consecutus. Ibi quidam, trigesimum aetatis annum egressi, cum eo usque huiusmodi eruditionis testimonia neglexissent: ea tunc ambire, aut oblata suscipere recusarunt: quibus dimissis alii eorum in locum fuerunt recepti. Inter eos cum et Oporinus esset: animum ad typographiae studium convertit: et cum affine Roberto Wintero auctores melioris notae typis cepit exscribere. Offerebant ei Academiae praesides, qui de ingenio eius praeclare sentiebant, multis iam maturae eruditionis editis testimoniis [correction of the printer; in the print testimonio] probato; satis amplos ex Canonicatu D. Petri reditus, si Iurisprudentiae studium aggrederetur. Sed Oporinus remotum a litibus vitae genus amans, et flexibiles illas in utramque partem casuum disputationes aversatus: hanc quoque occasionem neglexit: eoque illustri documento fuit, Deum actionum nostrarum et finem et rationem provide ac sapienter regere et dirigere: eo modo, quem ad verbi suit propagationem, nominis sui gloriam, et nostram salutem maxime expeditum novit. Ut enim typographia a studiis Oporinum retraxit, intercepto solidioris, magisque durabilis prosperitatis, quam attulissent, cursu: ita eximiam ad reipubl. litterariae commoda accessionem adiunxit, aliisque suo damno praefuit.

Plenis itaque velis in typographicum mare delatus, naufragium primum per Winterum fecit: qui uxoris luxu perditus praeter officinam nihil reliquit. Hanc a creditoribus septingentis florenis, aliunde mutuo acceptis, pretio mercem longe superante, redimere est coactus. His initiis, hoc aere, et antea cum Wintero contracto; et tum empta ipsius officina accumulato, typographicam negotiationem cepit: subinde versuram faciens, omni conatu ob pecuniarias difficultates in nihilum prius relabente. Non enim tantum a parentibus nihil ad eum rediit: sed pecuniae numerum haud exiguum, sexcentos pene florenos excedentem, quem a Ludovico Bero Canonico, suo a


page 245, image: s261

matre affine sperabat, irritato illius animo amisit. Omnes tamen aerumnas istas ac difficultates ingenti animo pertulit ac superavit: et ut eluctari posset omnibus nervis contendit.

Prodierunt itaque ex Oporini officina scripta optima et doctissima, cum vetustate tum utilitate veneranda. Inprimis sacra in hominum manus cura sua et diligentia pervenire cupivit: ut ex indice librorum per Oporinum excusorum videre est. Praeterea quod argumentum diligentiae est certissimum, nullum opus, nisi a semetipso correctum, lucem vidit. Operas, quas librorum impressio postulat, supra facultatum rationem fovit, et liberaliter aluit, saepe etiam ab aliis librariis dimissas, recepit: ut non raro supra quinquaginta sustentarit.

Cumque altera Typographi cura sit: ut cum emolumento suo exemplaria impressa distrahat: et laborum sumptuumque fructum percipiat: etiam hic Oporinus omnia sibi adversa est expertus. Nam non tantum a feneratoribus misere fuit exagitatus; qui saepe pro sorte centum florenorum viginti, imo et triginta, usurae loco ab ipso extorserunt: fuit ipse etiam rerum suarum fere nimium negligens et securus. Etenim in annotandis nominibus, et accepti atque expensi codicibus accurate describendis, summa fuit eius incuria: et in sua pro aliis fide interponenda, exponendaque pecunia, facilitas maxima. Qua quidem in re saepe in digne fuit deceptus; ita ut desiderata debitorum fide, ultra octo milia in nominibus parum liquidis habuerit.

Tantum tamen abfuit: ut de pertinaci suo studio aliquid remiserit, vel laboribus et curis domesticis succubuerit: ut quod Iuno apud Tragicum de Hercule queritur, superarit et creverit malis, iraque fortunae frueretur, in laudes suas eius vertens odia. Summum iuvandis humanioribus disciplinis studium et indefessum conatum, vel illud Aldinum testatur, quod instituto suo accommodatum Musaei foribus praefixerat: Quisquis es, rogat te Oporinus etiam atque etiam: ut si quid est, quod a se velis, perpaucis agas: deinde actutum abeas: nisi tamquam Hercules defesso Atlante, veneris suppositurus humeros. Semper enim erit, quod et tu agas: et quotquot huc attulerint pedes.

Nec vero solum aliorum lucubrationes et scripta edidit: verum plurima etiam suo Marte conscripsit, ac in ordinem redegit. Nam in Solini Polyhistoris aliquot capita scholia scripsit: varias Doctorum in Demosthenis orationes annotationes collegit: propriorum nominum Onomasticon confecit: censuras in Vallae elegantias conquisivit: annotationes varias in Ciceronis opera in ordinem redegit: idem in Plinii historia naturali, et aliorum scriptorum monumentis praestitit: Bucolicorum Latinorum auctores omnes, et insuper recentiores Comicos et Tragicos, una cum Satyrographis, coegit et coniunctim edidit. Plutarchi vitarum


page 246, image: s262

epitomen ab innumeris mendis repurgavit: annotationes in Tusculanas quaestiones scripsit: quaedam in Theocrito et Xenophonte e Graeco vertit: Hesiodi opera ad verbum expressit, adiectis annotationibus: Aritstotelis opera omnia ut Latine ederentur primus curavit, doctissimorum virorum translationibus undique conquisitis, et in ordinem redactis. Ut etiam maiori cum fructu artium bonatum studiosi in auctorum lectione versari possint: indices in eos copiosos et laboriosos confecit: id quod in Platone, Artstotele, Plinio, Polluce, Caelio Rhodigino, et compluribus aliis apparet.

Istiusmodi lucubrationibus, et optimorum quorum vis auctorum politis editionibus a doctis omnibus gratiam iniit maximam: et nomen in repub. litteraria sibi comparavit praeclarum ac numquam intermoriturum. Quicumque enim illius aevo aliquid in publicum ingenii ac doctrinae monumentorum daturi erant: Oporini ex officina id ut prodiret, expetiverunt: litteris et dedicationibus etiam ipsum ornarunt: rati vel hinc lucubrationibus suis non parum dignitatis et commendationis accessurum: si Oporini nomine et typis scripta sua in aliorum conspectum venirent. Ita Andreas Vesalius, ut de aliis taceam, opus anatomicum Oporini typis commisit: Erasmus etiam complura eadem in officina edidit.

Tandem quarta uxore ducta, vidua Ulrici Iselini, Bonifacii Amerbacchii filia, adsiduis eius precibus, quod ferendo tanto oneri eum senecta ingravescente diutius vix futurum praesagiret victus, typographiam vendidit, numquam suarum rationum subducta summa. Non multo post suscepit filium, senectutis suae solatium, et familiae columen futurum. Nec tamen diu gaudium hoc gaudere ipsi datum est. Quinto enim post illum natum mense, ex catarrho et cephalalgia epidemia cepit decumbere, cum alioqui corpore esset sano et firmo. Excepta enim paralysi, qua in itinere aliquando fuit affectus, numquam alias aegrotavit. Vigesimo post die, sexto Iulii, anni sexagesimi octavi, supra mille quingentos, circa horam nonam antemeridianam sexagenario maior rebus humanis eximitur. Elatus est humeris Academiae: et in summo templo, iuxta exuvias Grynaei [reading uncertain: print faded] , Oecolampadii, Munsteri, et aliorum, qui vivacibus ingenii monimentis nominis perpetuitatem sibi pepererunt, sepultus, cum tali epitaphio:

Aeternitati.

IOANNES OPORINUS

Basil. typographus,

Doctus, operosus, elegans

libris innumeris,

Virtutum herede ex IV. coniuge unico relicto.



page 247, image: s263

Publicis lacrimis, privata pietate, sexagenario

maior heic conditur.

Frugifer Autumnus periit dIs notus et orbi,

Orthion elapsus nautis meditatur Arion.

Quantula sint hominum torpuscula disce Viator:

Magnus Oporinus conditur hoc tumulo.

Paucis ante obitum diebus, machinae horariae pondera, ex iis, quae campanae pulsu sonum [correction of the printer; in the print somnum] excutiunt, superne cum suavissimo tinnitu, in pectus suum devolvi per quietem vidit; tanto cum impetu, ut stertentem etiam excitarit: tanta cum harmonia, ut vel recordatione sola mirifice oblectaretur. Eo concentu edito, pondus ipsum incredibili celeritate, pari strepitu elabi visum. Ipse subridens: Misericordias Domini quis enuntiabit? qui innumeris donis suis hanc tam placidam et paternam admonitionem, ceu [reading uncertain: print faded] colophonem addere voluerit. In manu certe tua, Deus, et vita, et mors nostra. Tu miserere nostri.

Fuit vir religiosus et integer, erga omnes praesertim studiosos, supra facultatum modum, liberalis: in suos pietatem declaravit singularem. Nam cum pater artem suam deseruisset: ne idola et id genus imagines pingeret: illum Oporinus, innumeris gravissimarum expensarum molestiis undiquaque circumventus, pie aluit, nihilque ipsi, quam diu superfuit, defieri est passus. Iisdem pietatis officiis sorores (matrem enim mature amisit) prosecutus. Erat in eo veritatis studium maximum, et candor illaesus. Exspaciatus aliquando ad Ioannem Rodolphum Stoer, Abbatem Morbacensem, negotii cuiusdam conficiendi causa. Cum admissus continuo non esset, domum rediit; et satis acerbas ad Abbatem litteras misit: quibus ludibrio se et morionis loco haberi, molestum sibi esse ostendebat: sed quia stultorum esset, vera dicere, se quoque vera dicturum affirmabat. Inde in stolidam aulicorum plerorumque superbiam est invectus; qui imperitia aliorum abusi, usurpata omni administratione et imperio insolescerent, altosque gererent spiritus. Abbas, ne cicadam ala corriperet, amicissime Oporinum invitavit: et annuum stipendium, quo Sigismundum Gelenium, virum doctissunum, honoraverat, post obitum illius in Oporinum, bibliothecae suae locupletandae ergo, transtulit. Ferdinandus Augustus, hominis quoque probitatem amplexus, clementissime se Oporino dedit: et ut merces eius improfessae Brisaci, ad Rhenum oppido peramoeno, ubi portorium Austriaci colligunt, praeterveherentur, benignissime concessit. Sed Oporinus, futura vel compendia, vel dispendia parum confiderans, hanc quoque neglexit commoditatem. Palatin. etiam Elector Fridericus Oporini integritatem et in excudendo industriam miratus, Haidelbergam eum invitavit: ubi res suas melius fortassis stabilire potuisset: nisi prae natalis soli dulcedine maxime opimas conditiones repudiasset.


page 248, image: s264

Felix fuit plurimorum suae aetatis doctorum amicitia; quos nominare hic non est necesse. Collegio illi, de quo diximus, cum esset praefectus: Erasmo Basileam reduci, et vitae ibidem catastrophen exspectaturo, vinum honorarium officii causa offerebat. In mutuum complexum postquam venissent, et dextras iunxissent: Erasimi manum Oporinus durius compressit. Ille, ut erat chiragricus, graviter se laedi exclamat. Sive serio sine ioco hoc ab Erasmo factum: Oporinum constat attonitum obmutuisse. Id animadvertens Erasmus, amice compellat: vinum infundi iubet: et ut animum recipiat hortatur. Consedit cum suo comitatu, qui ob Erasmi adventum frequens erat, Oporinus: et semel atque iterum in orbem redeunte poculo, ad se quoque reversus, docta et gravi oratione atque Erasmo ipso digna, Erasmum excepit. Digressi sunt non absque mutui amoris fomite: quo verae benevolentiae sancte cultae igniculos semper aluerunt. Ex amicis itidem non defuerunt: qui liberalitate sua, ubi ille defecerat, paratissimo subsidio fuerunt; ac saepe omni ope destitutum tempestive sublevarunt. Digna equidem aeterna memoria et praedicatione est munificentia Ludovici Grempii I C. Argentinensis Reipubl. advocati, et Ioannis Sturmii, Academiae ibidem rectoris, qui debitae pecuniae non exiguam summam Oporino mortuo remiserunt. Idem fecit Henricus [note: *q [note of the transcriber: according to errata list; in the print: *w. ] 1579. d. [abbr.: die] 24. April. aetat. 71. ] Petri, typographus celebris; qui quadringentos florenos in usum typographicum Oporino suppeditatos, pupillo liberaliter condonavit. Henr. Pantal. l. 3. prosopogr. Andreas Iociscus Siles. oratione de vita et obitu Oporini. Zwingerus in Theatro.

IOANNES LONICERUS.

[note: *q [note of the transcriber: according to errata list; in the print: *w. ] 1569. die 20. Iul. aetat. 70. ] Hic anno a partu virgineo nonagesimo nono, supra mille quadringentos, Orthernii [note: Orthernium patria Loniceri. ] quod oppidum est comitatus Mansfeldensis, honestis parentibus, eius oppidi civibus, in lucem editus, cum ea essent tempora, quibus scholae per Germaniam restituebantur; rudimenta litterarum in ludo patriae celeriter arripuit. Verum cum paulo durius a vitrico [note: Vitricus eum a studio retrahit. ] iniusto tractaretur, qui eum ab honesto proposito ad alias illiberales artes retrahere conabatur; Islebiam [note: Islebiam concedit. Ibi pauperculus sustentatur. ] concessit, ibique ludum litterarium frequentavit, ne teruncium a vitrico in sumptus faciendos accipiens. Deus tamen mirabiliter illi de victu et amictu, si non statim liberaliter, ita tamen prospexit; ut multa ferens, multa faciens sudansque et algens, dum divinum auxilium in timore Dei expectaret, nihil intolerabilis inediae inopiaeve perpessus sit; iuxta et studia sua sedulo urgendo, et honestis adolescentibus ministeria sua deserendo [reading uncertain: print faded] .


page 249, image: s265

Mox ex pulveribus istis scholarum trivialium caput exserens atque ex variis vitae scholasticae, quae in paupertate transigitur, fluctibus fortunaeque novercantis procellis eluctans, tandem in Academiam Erphordiensem, tamquam in portum aliquem quietiorem appulit. Erat autem tum Academia illa prae ceteris Germaniae Gymnasiis magnae ac praecipuae aestimationis; florebatque fama ac celebritate virorum politioris literaturae peritia excellentium. Inde Wittembergam se contulit motus fama Lutheri, quem ibidem cum aliis ita audivit; ut velut regeneratus ilico videretur, atque ita in studiis tam sacris quam philosophicis progressus est: ut vicesimo quarto Ianuarii, anno vigesimo primo, competitore Iano Cornario illo, qui Hippocraticam Medicinam in schola Marpurgensi deinde summa cum laude professus fuit, in eadem Wittembergensi Universitate consecutus sit Magisterii insignia. Ibi cum ob raram linguarum cognitionem doctis viris innotesceret; Philippus Melanchthon et Ioachimus Camerarius eius opera ad Lexicon Graecolatinum, quod tum locupletabant, augendum utebantur.

Sequenti anno vicesimo secundo, Friburgum Brisgoiae vocatus abiit; ut sanctam linguam ibi profiteretur; verum non amplius anno uno ibi substitit, non sine laude officio suo satisfaciens. Anno exacto illic solvit, et anno vicesimo tertio Argentoratum venit ubi quartum in annum commoratus familiarissimum habuit virum de litteris optime meritum Nicolaum Gerbelium I C. Agens itaque illic, et rei typographicae in corrigendis praelorum mendis operam navans; horratu Philippi Melanchthonis Graecos codices nonnullos, inprimis vero Graeca Biblia cum navo Testamento, et Homeri opera diligenter restituit. Catechesin Latinam adversus Tetzelii diplomatarii indulgentias, de bona Dei voluntate erga omnes Christianos, deque sanctorum cultu et innocatione, tum edidit. Multa quoque Martini Lutheri scripta ex vernaculo in Latinum vertit, praecipue alteram partem enarrationum Euangelicarum Dominicalium: Commentarios super quasdam sacras odas, thesimque illam; quod Christus Iudaeus natus sit: catechesin Lutheri maiorem; enarrationes in Abacuc prophetam. Atque sic non solummodo humanioribus ac philosophicis; sed et sacris studiis a iuventute sedulo incubuit.

Dum Argentorati commoratur, uxorem ducit, anno vicesimo quarto, honesti istius Reipubl. laudatissimae civis filiam. Vixit cum ea in annum quadragesimum sextum coniunctissime, ad canos usque et plenam senectutem. Suscepit ex eadem multam utriusque sexus prolem, filios praecipue quinque, qui parentis simillimi paternas virtutes strenue aemulati sunt.


page 250, image: s266

Omnes enim et singuli evasere in viros eruditione et virtute eminentes; qui tum in Ecclesia tum in Repub. et scholis tales se praestitere, ut non minus de illis, quam de parente ipsorum praedicari ac dici queat:

Principibus placuisse viris non ultima laus est.

Egit Lonicerus annos quatuor civem illustris Reipub. Argentinensis non inutilem, nec ignavum. Quare cum per ora doctorum volaret; venit in Illustrissimi Principis Hassiae, qui tum prima fundamenta scholae suae iaciebat, primorum consiliariorum notitiam, interque eos in D. Ioannis Ficini tum Cancellarii Hassiae; quo patrono a Principe in scholam Marpurgensem accitur honesta ac legitima vocatione anno vicesimo septimo; ut Graecas ibi litteras publice doceret. Non ita multis annis post, commissa est ei ad professionem Graecam Hebraeae linguae lectio: cui utrique ita praefuit, simulque privata institutione multos ita erudiit in omnis generis disciplinis honestis; ut trium linguarum peritissimus ubique dilaudaretur. Postea vero circiter annum trigesimumnonum vocatus est a Senatu Reip. Lunaeburgensis, ut Ecclesiarum istius populosae et clarae civitatis Superintendentem ageret oblatis ut loco honestissimo, conditioneque splendidissima, sic etiam stipendio valde amplo atque opimo: Verum princeps Hassiae, qui inprimis suae scholae per viros doctos prospectum consultumque cupiebat, quemque Loniceri eruditio, virtus, integritas, utilitas denique quae ex eius tam publica quam privata institutione ad inventutem scholasticam in ea universitate dimanaret, minime fugiebant; dimittere eum omnino noluit, et per litteras, quibus dimissionem ei denegat, admodum clementer scriptas, liberalissimarumque promissionum plenas, detinuit.

Docuerat in ea Academia annos quatuordecim , ad annum usque quadragesimum primum; quo ipsi a patria itidem Ecclesiarum inspectionis munus honestissimum ac sacrosanctum, cum salario annuo satis liberali oblatum est. Spartam tamen, quam erat nactus, ornare maluit. Etsi enim splendoris plus habent alii quidam gradus, tamensi vere volumus aestimare, summa est scholarum dignitas, hisque imperia et omnes politiae praecipue servire debebant.

Quoties a publicis et privatis muneribus ipsi laxamenti aliquid fuit; numquam otiosus inuentus est; sed semper vel scriptionibus vel lectionibus deditus fuit; quod monumenta, quae posteritati plurima reliquit, luculenter restantur. Praeter enim Catechesin de bona Dei voluntate erga quemuis Christianum, deque sanctorum cultu et invocatione, quam initio crescentis Euangelii anno vicesimo tertio conscripserat, cuiusque


page 251, image: s267

supra memini, praeterque multa D. Martini Lutheri scripta, quae in Latinam linguam convertit, praeter item operam, quam in Lexico Graeco locupletando, Bibliis Graecis, et Homero Graeco integre restituendis locavit, multa posteritati lectu dignissima et utilissima mandavit: ut sunt Exegesis veteris cuiusdam Theologi Graeci Theoduli, ut putatur; in Epistolam ad Romanos ab eo Latinitate donatam: Theophylacti enarrationes in omnes Paulinas Epistolas Latinae factae: Commentaria Graeca in psal. centesimum decimum octavum per ipsum scripta: Figurarum, ceremoniarum, et promissionum omnium veteris Testamenti explicatio, et ad Christum filium Dei applicatio: Augustanam confessionem Graece ante obitum, licet, non omnino sine labore, propter usitatas phrases et terminos purioris antiquitatis, quibus auctor istius confessionis creberrime utitur retinendos; tamen ex tempore vertit: eiusdem Apologiam itidem bona ex parte Graece reddidit. Ex politioribus autem litteris sunt: Nicandri poetae Graeci Theriaca et Alexipharmaca, Latine per ipsum versa et scholiis illustrata: Pindari Lyrici Graeci poetae opera omnia Latino stylo, doctissimis additis scholiis, reddita: Sophoclis Aiacem flagelliferum: Cailimachi hymnos in Iovem et Apollinem convertit, et carmine reddidit: Lycurgi adversus Leocratem Orationem Demosthenis orationem de classibus, Latinis auribus exhibuit. Exstat eiusdem Grammatices Graecae, et Rhetorices Latinae methodus; Physicorum Aristotelis librorum, de generatione et corruptione, de longitudine et brevitate vitae: de vita et morte animalium; de anima: Ethicorum ad Nicomachum compendium: Meteororum ex Aristotele, Plinio, Pontano synopsis: In Dioscoridis de materia medica, sive de simplicibus libros sex scholia, additis nomenclaturis Graecis, Latinis, Germanicis et Hebraeis: Galeni libros de usu partium humani corporis in quaestiones dilucidas et succinctas redegit. Orationes et declamationes scripsit et habuit plurimas, quarum aliquae impressae, multae nec dum editae.

Sunt ex his oratio ad Imperatorem Carolum V. pro impetrandis privilegiis universitatis Hassiae: Genethliacon Principis Wilhelmi Hassiae: Oratio funebris et Epicedia in obitum Ioh. Ficini Cancellarii Hassiae: Oratio in mortem Ioh. Ferrarii Montani I. C. Luctus et Epitaphia in funus Caspari Rodolphi: Oratio de verbo incarnato: Oratio de meliore literatura amplectenda ad studiosam iuventutem: Graecae linguae Encomion. Epithalamia, Epicedia, Epigrammata innumera moralia frequenter solebat scribere; quae singula recensere longum foret. Adservant posteri ipsius, absolutissimos in totum Psalterium Davidicum commentarios: item dispositionem et summaria in omnes Paulinas, aliasque novi Testamenti epistolas, cum pluribus aliis lucubrationib. [abbr.: lucubrationibus] Idem etiam Isocratis orationes omnes transtulit et recognovit,


page 252, image: s268

cum vita eiusdem ex Plutarcho, Philostrato et Dionysio Halicarnass. quae Marpurgi impressae sunt, anno millesimo quingentesimo quadragesimo.

Erat illi ingenium mite et placidum, moresque amabiles, suaves, seniles, mansueti humanique, adeo ut vere dicere queas, eum ad humanitatem et mansuetudinem quasi divinitus sculptum factumque.

Sic in aspectu incessuque, omni denique animi corporisque habitu ac motu, eandem suavitatem et lenitatem conservabat. Sobrietatis adeo fuit studiosus; ut numquam illiberalibus conviviis libenter interfuerit, nec unquam ex ullo symposio ebrius surgere visus sit. Verecundiam inde usque a puero tamquam omnium virtutum reginam illibatam summa semper cura retinuit. In reliqua vero vita nihil illo erat pudicum magis, nihil ab omni turpitudine remotius. Postremo qualis ante acta vita eius fuit; talis et extremus eius actus, hoc est, mors fuit; nimirum piissima et placidissima. Atque vel sola vox illa, quam paulo antequam exspiraret, omnem prorsus aegritudinem ac dolorem dissimulans, ad suos interrogantes, num dormire vellet, protulit, inquiens, iam indormiscam: haec inquam, vox cum qua ilico exspiravit, vel sola testis est, eum laetum et triumphantem ex hac vita commigrasse, quod factum vicesimo die Iulii, anno Christi sexagesimo nono, supra mille quingentos; aetatis suae septuagesimo. Ex parte tertia Iconum virorum illustrium.

CHRISTOPHORUS WIRSUNGUS.

EDidit Christophorum Wirsungum nobilis Imperii urbs Augusta Vindelicorum, familia patricia et clara, anno saeculum decimum quintum a Christo repraesentato, inchoante.

Bonis litteris a puero imbutus vir evasit omni laude dignus: civis in patria sua honoratus: senior, sive diaconus in Ecclesia Augustana, multos per annos inculpatus. Postea, rebus suis ita ferentibus, in Palatinatum Electoralem concessit, sedemque fortunarum suarum, et senectutis domicilium Heidelbergam, Palatinatus caput, elegit. Eo in otio otiosus ipse minime fuit: sed e Latina in vernaculam linguam magna diligentia et fide convertit insignes [note: Qui anno 1562. d. 30. Octob. Rotomagi suspensus, ac dein capite truncatus. ] Augustini Marlorati, in totum novum Testamentum Commentarios. Idem Wirsungus in lucem tunc dedit Germanica lingua de medicina librum, doctorum virorum iudicio utilissimum: in quo primum omnia humani


page 253, image: s269

corporis externa et interna membra describuntur; deinde singulorum morbi, eorundemque remedia, longo usu in aliis observata, fideliter indicantur. Edidit praeterea Marcelli Palingenii Stellatensis cuius cadaver, propter pietatis doctrinam, in Italia exhumatum concrematumque fuit) poemata, doctissimis adiectis commentariis. Vertit etiam ex Italico tragoediam Calixti et Melibaei, item contiones et apologos Bernardi Ochini: quae omnia exstant.

Cum vero et homilias Ludovici Lavateri in Iosuam cepisset eadem diligentia et fide e Latinis facere Germanicas; annum agens septuagesimum primum, inter ipsos labores, nullo ferme morbo laborans, post editam si dei confessionem, actasque DEO pro omnibus beneficiis, et inprimis pro redemptione nostra, gratias, summa cum spiritus laetitia, vultu etiam et verbis ad extremum usque declarata, die 25. Ianuarii intra primam et secundam pomeridianam, quiete obdormit in Domino, anno Christi 1571.

Fuit vir pietatis verae studiosus; consuetudinis suavissimae; vitae integerrimae; litterarum et literatorum amantissimus. Amicos habuit suae aetatis viros praestantissimos, inter quos Beatus Rhenanus, Conradus Gesnerus, alii.

Filium reliquit Philippum, medicinae doctorem: filiam vero Mariam, elocavit in matrimonium nobili viro, Christophoro Ehemio, patricio Augustano, et Cancellario Elect. Palat. quae paulo post patrem obiit, cum eodem sepulta Heidelbergae ad D. Petri in choro. Ex programmate funebri a D. Zanchio, tunc Academiae rectore, proposito, et aliis.

GEORGIUS FABRICIUS.

NAtus est Georgius Fabricius Chemnicii, urbe Misniae celebri et optime morata; anno Christi 1516. d. 24. April. Ut primum ingredi et loqui coepit, in scholam patriam a parentibus deductus est: ut una cum aetate molli et tenera pietatis et litterarum studiis sese imbueret. Ab his vero initiis progressus est paulatim ad litteras Latinas et Graecas, in quibus tantum prosecit; ut celeriter aequalibus et condiscipulis suis ingenii gloria antecelluerit. Inprimis vero se ad scribendi carminis studium contulit, ad quod naturae quaedam adiumenta non contemnenda habere visus est. In hoc itaque studio caste


page 254, image: s270

integreque sic versatus est, ut et propter carminis venustatem et mores sinceros atque incorruptos, amaretur a multis.

Cumque ad scholarum ministerium usumque sese pararet; mature nactus est, in schola quidem patria, locum sub Hertelio, Fribergae sub Rivio, Lipsiae vero sub Bornero, ubi primum ingenio, moribus et doctrina eius delectati Werteri, antiqua nobilitate et virtute fratres in Thuringia, Wolffgangus, Philippus, Antonius, adsciverunt eum Magistrum et moderatorem studiorum suorum. Nam cum Wolffgango profectus est in Italiam, cuius Academiae tunc studiis liberalissimis florebant, et Professorib. [abbr.: Professoribus] eruditissimis affluebant: Erat enim tunc Italia vere domicilium litterarum, ad quam tamquam ad mercaturam bonarum artium proficiscebantur fere omnes, qui anteire ceteros doctrina atque scientia studebant. Ibi ergo non audire solum doctissimos viros, Lazarum Bonamicum, cui una cum Wertero commendatus erat a Iulio Pflugio, Neopurgensi praesule, et alios quamplurimos Fabricio licuit: sed Romam etiam ipsam, quae caput orbis Christiani habita est multis saeculis, contemplatus est. Idque non eo modo, quo plerique alii, qui adspectu solo contenti sunt: sed ita in omnes partes, angulos, recessus, templa, arces, oculos et mentem coniecit: ut conferre pene singula cum antiquorum descriptionibus, quae in Poetis praesertim sparsae sunt, inciperet. Ex quo etiam Roma eius nata est, quae pulchre ad versus vetustorum Poetarum sic aptata est, ut expressa ex illis, et efficta esse videatur. Hoc vero quicquid est, quod certe magnum est, in homine Germano, Werteri liberalitati acceptum referre debemus omnes, quotquot imagine veteris Romae delectamur, ad quam, si ea, quae nunc est, conferatur, umbra vix esse videbitur. Adeo et vetustate temporis, quae omnia consumit et incursu barbarorum, bellis, incendiis, et aliis calamitatibus diminuta est.

Cum eodem Wolfgango etiam Argentinense gymnasium adiit, quod optime constitutum, duce et Rectore Ioanne Sturmio, prospere feliciterque in studiis optimarum artium procedebat. Eodem postea reversus est denuo cum fratribus Philippo et Antonio Werteris. Inde Misenam, Ioannis Rivii potissimum suasu, accersitus ad illustris ludi constitutionem atque gubernationem, annos viginti sex fide bona, studio indefesso, patientia laborum et onerum incredibili, et constantia infracta illo officii munere functus est. Et quidem usque ad extremum vitae diem in eo permansit. In hoc vero curriculo et pulvere scholastico, quamvis difficili et fastidii pleno, non docendo solum et regendo; sed libros etiam scholis utiles et necessarios edendo privatim et publice prodesse conatus est.


page 255, image: s271

Etenim per se labor est ingens, tot puerorum adolescentumque libidinem cupiditatemque indomitam atque effrenatam comprimere, et ad accipiendos pietatis, virtutis atque eruditionis satus praeparare atque traducere. Tum augent etiam difficultatem alia impedimenta, quae fere quottidie obstrepere bonis praeceptorum conatibus solent. Quae profecto tot tamque varia in suo isto munere sensit atque expertus est Fabricius, ut mirum sit eum superate potuisse. Quo sane praeclarior virtus huius viri, et admirabilior videri debet; quo in tantis occupationibus, tam molestis, tam gravibus et diuturnis, non succubuit tamen: nec, ut plerique faciunt, loco cessit relevatione aliqua et relaxatione quaesita, sed firmiter in statione ista tamquam in acie, in quam a Deo se collocatum sciebat, usque ad finem vitae suae perseueravit. Idcirco Imperator Rom Maximilianus II. sapienti consilio et more institutoque maiorum suorum, tam laureae dignitate, quam nobilitatis verae insignibus, sub ipsa morte illum decoravit.

Ex quo elucet, Fabricium; laude, praedicatione, litteris et memoria dignissimum esse. Tres enim sunt artes, quae salutem rebus humanis afferunt, et possunt locare homines in amplo dignitatis gradu: scientia litterarum, intelligentia politica, et rei militaris peritia. His enim continetur, et munitur omnis Respublic. Et qui in harum una excellit, merito magnus et honore dignus censetur.

Sed ex his eam potissimum delegit et secutus est Fabricius, quae reliquarum administra quidem est; sed mater tamen, et quasi fons quidam merito habetur. Professio videlicet earum artium, quibus aetas puerilis ad humanitatem informatur, et ad omnium ecclesiasticorum et civilium munerum administrationem praeparatur. Ut autem aedificiorum fundamenta certa esse oportet: sic initia omnis doctrinae, sapientiae et industriae, ad quodcumque officii munus in Ecclesia et Repub. necessariae a puerili institutione in scholis facere necesse est: ut usui Reipublic. et Ecclesiae fore eos non dubitemus, quorum aetas prima rectis studiis ad honestatem, pietatem, atque integritatem informata est. Neque profecto officinae sunt aliae probitatis atque doctrinae, quam scholae: quae ob id gymnasia recte dicuntur; quod in iis ingenia puerorum adolescentumque ad artes, quarum usus est in vita necessarius exerceantur.

In tali officina omne turriculum industriae Fabricii elaboratum est, annos amplius viginti sex. In quo quidem quo plures molestias vidit, difficultatesque acerbiores exsorbuit: eo plus opis et emolumenti, ad binnes civilis et ecclesiasticae potestatis partes attulit. Ex ludis enim prodire


page 256, image: s272

oportet adolescentes, iuvenesque, ingeniis, moribus, atque litteris instructos, ad capessenda munera docendi in Ecclesia, causas agendi in foro, iudicandi controversias in iudicio, et decidendi componendique lites privatas et publicas in curia, et omnibus vitae partibus.

Denique nihil est uspiam, quod non adminicula doctrinae scholasticae desideret, non census, non reditus, nec negotium pene ullum sine artis beneficio confici potest. Usque eo in omnibus rebus calamus scriptorius dominatur; ut merito in capite tamquam summum decus et ornamentum gestetur.

Cum igitur tot annos continuos iuniores in Misenae illustri ludo erudierit Fabricius: facile intelligi potest, quantum rebus humanis commodarit. Etenim cum ex opere effecto aestimari soleat artifex: fuerunt permulti nobiles, virtute, eruditione, facundia, et auctoritate praestantes viri quorum industria partim in aula Saxonica publice tamquam lumen luxit: partim in iudiciis disceptationibusque publicis et privatis abunde conspecta sunt. Fuerunt in Ecclesiae muneribus atque functionibus multi viri literati, qui docendo sanctum Dei verbum multis prodesse, iacentes erigere, securos terrere, et exanimatos ex faucibus et ore Satanae infernique ereptos ad spem vitae, atque laetitiae sempiternae excitare potuerunt.

Nec defuerunt qui passim in scholis alios vicissim salutari doctrina erudierunt, et utilitatis fructum magnum communi vitae praebuerunt. Atque illi quidem omnes memori mente, gratoque ore, id quod sciverunt, si non omnino, multo maxima tamen ex parte, Fabricio acceptum tulerunt; ingenue per quem profecissent, profitentes. Fabricii enim diligentiam praedicarunt, fidem admirati sunt: et industriam suspexerunt. Quin illi ipsi etiam, qui ex ludo eius et disciplina in bellum profecti sunt, eius institutionis piae fructum aliquem absque ulla dubitatione perceperunt, quoties admonitionum eius sedularum de cultu pietatis, et poenis horrendis contemptus Dei et violationis iustitiae fuerunt recordati.

Si quis igitur honos, tamquam merces virtutis, his debetur, quorum merita in Rempub. ampla sunt: negare profecto non possumus, quin Fabricio maximus, ob tot eius in Ecclesiam et Rempub. beneficia, sit habendus. Si quoque ex doctrina sua nobilis et clarus olim fuit Demetrius: si ex professione litterarum et artium nobiles dicti sunt nonnulli philosophi: aut si propter dicendi doctrinam illustris et nobilis nominatus est Isocrates: haud sane video, cur non pari iure et aequitate nobilis et clarus habeatur Fabricius: quippe qui in docendis litteris tanta cura tantaque sedulitate versatus est, ut ex eius officina prope innumerabiles prodierint viri literati, atque diserti;


page 257, image: s273

quorum usus fuit diuturnus in ecclesiasticis pariter et civilibus muniis atque negotiis.

Neque vero docendi partibus hisce difficilibus et arduis contentus fuit Fabricius; sed in scribendo insuper etiam magnum studium multamque operam nauavit. Nam res Misnicas versibus et oratione soluta ornavit, et inclitam Ducum atque Electorum Saxoniae familiam attigit: ut non tam Rector scholae bonus, quam scriptor purus atque fidelis iure dicatur, nec iniuria de eo praedicari elogium hoc possit:

Gymnasiarchus erat praestans, scriptorque disertus.

Est enim in his, quae in isto genere scripsit, et mira orationis puritas, et rerum ipsarum, quas persecutus est, insignis, perspicua tamen et apta brevitas.

In carmine vero tanta est numerorum concinnitas, tantus verborum delectus, tantaque rerum sanctimonia, atque castitas, ut non adaequasse solum in hoc genere multos ex antiquissimis, sed in aliquibus etiam superasse videatur. Etenim in verbis eam curam adhibuit; ut ab iis, quae ethnicam idolomaniam redolent, nostramque religiosam pietatem laedunt, data opera abstinuerit. Et recte quidem.

Quae est enim insania, in tanta luce verbi divini cum caecis Ethnicis colludere? Quasi vero scriptorum Propheticorum et Apostolicorum tanta sit inopia, ut ad scribendum Christianum carmen phrases nobis desint, nisi ab ethnica idolomania mutuemur.

Sed delectat scilicet iuniores copia illa atque varietas, quae in Ethnicis Poetis admodum iucunda est; ut ad eam, tamquam ad Sirenum cantus adhaerescant. Quod ipsum etiam sibi accidisse iuveni querebatur Fabricius: Ideoque tandem errorem suum agnoscens atque deplorans, taedere se atque pudere dixit eorum verborum atque locutionum, quae ex ethnica idolomania suis aliquando poematis adspersisset. Nec postea Deum alium aut numen in suis versibus legi voluit; quam illud unicum, verum aeternum et amicum generi nostro, patefactum scilicet illustribus testimoniis verbi, et filii unigeniti, Domini et Salvatoris nostri. Ceterum diis gentium, magnis et parvis, caelestibus, terrestribus, silvestribus, et marinis, pollui et inquinari foedissime scripta Christiana existimavit. Inde sane effectum est, ut carmen nullum condere studeret, nisi sanctum, castum, plenum pietate et fide Iesu Christi, quem nosse solum et ipse volebat, et ut alii nosse possent, operam dabat.

In hoc tandem etiam spe, fiducia et salute sua omni fixa atque locata adquievit, et ex hac mortali ac laboriosa schola in caelestem Academiam atque consuetudinem migravit, ubi cum


page 258, image: s274

Deo, Christo, amore et desiderio suo, angelis et omnibus electis aevum agit. Facta autem haec beata eius migratio anno salutis reparatae supra millesimum quingentesimum septuagesimo plimo, mense [note: d. 13. Iulii. Distichon quod de se composuit Fabricius. ] Iulio: aetatis vero eius quinquagesimo sexto, climacterico. Distichon hoc de se vivus ipse composuit:

Fabricius studuit bene de pietate mereri:
Sed quicquid potuit, gloria, Christe, tua est.

Item hoc:

*s1oi/ xa/rin oi)=da qew=| eu)s1w la/gxnw|, o(\s2 m' e)di/dacas2
*)en bioth=| te qanei=n, e)n qana/tw| de\ biou=n.

Quae praeter supra nominata in lucem dederit: ea indicant nominatim bibliothecae. Ex oratione Matthaei Dresseri de Fabricio, quae inserta est illius Rhetoricae.

IOACHIMUS CAMERARIUS.

CUM alii quorum hactenus vitas circumscripte persecuti sumus, litteras optimasque artes, decoquenti Graeciae, ac dormitanti Italiae, Italo [note: Paulo Iovio in elogiis sub finem. ] magno confitente, abstulerint: tum primipilus hoc in certamine fuit Ioachimus hic Camerarius, Graecae et Latinae linguae perinde peritus, aeternumque non solum Germaniae; [note: Turnebi de Camerario iudicium. Pabeperga patria Camerarii. Pater. ] sed totius Europae ornamentum et decus. Hunc Pabeperga, vetusta et celebris Franciae orientalis urbs protulit, anno Christi supra millesimum quingentesimo, die duodecima Aprilis. Patrem habuit Ioannem, patritium ac senatorem patriae, virum dignitatis et fortunae nequaquam contemnendae: qui nullo medicamento, nulla venae sectione usus, annum aetatis octuagesimum secundum implevit. Mater Martha, ex Weceliorum [reading uncertain: print faded] familia [note: [gap: greek text] . anno 1527. ingenti sui desiderio relicto. ] Sveinfurtensi, praeter filias quatuor, tres filios, Hieronymum, trium principum postea cancellarium, hunc Ioachimum et Iosephum, Budae functum vita, genuit. Cognomen Camerariorum (vulgo Cammermeister) senescente altero gentilitio avitoque Liebhardorum, temporibus Henrici Claudi, a publico aulae officio, adhaesit.

His patentibus ortus, ludum litterarium primum in patria ad annum aetatis tredecimum, frequentavit, magistrum nactus, pro ratione illorum temporum, satis doctum et fidelem. Is cum aperte eum doctiorem discipulum profiteretur; quam ut suae aliquae partes amplius in docendo esse possent: laeta tam ingenuo omine mater, filium ipsa, anno decimo tertio mense Aprili, Lipsiam ad Georgium Heltum Vorchemium, deduxit. Habebatur hic iudicio omnium iuvenilis aetatis moderator bonus, diligens, doctus, qui et sapientia regere discipulos, instruereque doctrina, et cum exemplo eosdem monere, tum corripere disciplina


page 259, image: s275

nosset. Vidit ille statim pueri indolem, et ut se praeceptorem non minus, quam ipsa studia amaret, ante omnia in ipsum parentis animum sumpsit, recipiens in eorum locum se successurum, a quibus sibi commendatus esset. Quae praeceptoris non dissoluta comitas Camerario multum sane contulit, laetoque semper in scholae caetum venienti, quod carissimum se sciret, prompte omnia discendo procedebant.

Non annus intercesserat, cum primam in philosophia laurum mense Septembri adeptus, sub aliis professoribus, Ioanne Metzlero, et Richardo Croco, ita in Graecis Latinisque omnium spes anteibat: ut Croco sonticis causis impedito, iam tum praetextatus [note: Anno aetat. et quinti saeculi decimo sexto supra mille. ] vicariam saepe operam in interpretandis auctoribus Graecis praestaret. Magna erat tum Graecorum voluminum penuria, enatisque primum in Germania litteris, Homerum aut Herodotum, aliosue Graii oris auctores habuisse et volutasse; magnum erat. Quare illorum non exiguam cum partem sua descripsisset manu, mirum quam de prima Herodoti editione Aldina, velut Pactoli aut Tagi opibus, sibi fuerit gratulatus: adeo quidem, ut in Panico civium adversum studiosos tumultu, de reliquo parum anxius, unum suum Herodotum sub veste teneret: e quo scriptore saepius percurso Graeca postmodum addidicit.

Anno sequente decimo septimo, Socrati apud Xenophontem subscribens, qui aures canales esse sapientiae scite dixit; doctissimi et optimi viri, [note: Richardi Croci docendis litteris Graecis successoris. ] Petri Mosellani fuit auditor adsiduus et diligens: facile ut tum appareret, brevi eum ipsis praeceptoribus in omni scientiarum ac linguarum cognitione superiorem futurum. Fuit autem annus, quo audire Mosellanum cepit, is quo et Ioannes Tecelius indulgentiarum nundinator in Germaniam venit. Is cum Lipsiae in aede Paulina pro contione merces suas impudenter laudasset: auditis monachi ampullis, Camerarius, Helto surgente et secum abire iubente, templo est egressus: quod nugas vanissimas amplius audiendo tolerare neuter posset.

Non ita multo post, annos natus octodecim, Erphordiam venit, cum Lipsiae vixisset annis quinque. Ibi magnus optimorum adolescentum ad eum factus est concursus; omnesque ipsum benevolentia complexi sunt singulari: inprimis cum Eobano Hesso, elegante poeta, constantis amicitiae fundamenta iecit, et deinde officiis plurimis stabilivit. Mansit ea in urbe ad annum usque et saeculi et aetatis vicesimum primum: quo cum Georgio Sturciade, iuvene politissimo, designatus, et mox renuntiatus decimus nonus secundo loco Magister optimarum artium, declarante indicium de ipsis eorum, qui suffragia tulerant, Eobano Hesso qui tum luculentam habuit orationem, ut fert mos Academiarum:


page 260, image: s276

Eodem anno celebritate nominis Lutheri et Philippi invitatus mense Augusto, Erphordia iam dissidiis et tumultuatione quatefacta, et pestilentiae lue infecta, Wittembergam se contulit. Hic quotquot de ingeniis aliquid poterant iudicare, amore ipsum complecti, praecipue vero Melanchthon, cui iam antea innotuerat Camerarius, quod Cicero olim Atticum, id ipse Camerarium sibi existimare: eoque sic sequentibus vitae annis uti, ut nec familiarius ullo, nec lubentius. Eadem facilitate anno aetatis vigesimo quarto aditum sibi ad Erasmi notitiam patefecit et muniit: de qua ipse in commentariis super Tusculanarum quaestionum librum primum. Eo in itinere cum Lipsiae praeceptorem Mosellanum, iam in extremis agentem, ante convenisset: non sine dolore morientis suprema verba excepit.

Secutus est annus inundatione quadam ut ipse Camerarius alicubi, et eluvie seditionum omni Germaniae pene fatalis. Coorta enim seditione rustica; multae regiones et urbes graviter afflictae et vexatae; multi facultatibus omnibus exuti; multa hominum omnis sexus, conditionis, et aetatis millia crudeliter trucidata fuerunt. Ea in confusione rerum, donec turbae silescerent, in Borussiam ei cum Iacobo Fuxio, equestris ordinis Franco, excurrere visum fuit. Qua in peregrinatione, ubicumque aliquantulum substitit diu latere non potuit: et certatim ipsi cum a viris doctis, et in dignitate constitutis, tum etiam a summis Principibus, maximi fuerunt habiti honores, et opera eius a pluribus expetita.

Interim Senatus Noricus de eximio sua in urbe Gymnasio constituendo ceperat cogitare, hocque nomine Melanchthonem, qui bonitate vellet, sapientia sciret ordinare scholas, ad se litteris peramanter scriptis invitarat. Hic non poterat non in mentem venire ei Camerarii, commodum e Borussia reversi: qui et urbi honori esse, et Graecarum litterarum Latinaeque linguae ornamenta discentibus recte aperire posset. Neque hic tam honestam renuit provinciam, eoque magis, quod collegis optimis, Eobano Hesso, Michaele Rotingo, et Io. Schonero Mathematico, faciliorem quasi decursum sui muneris sperabat. Accidit forte tum, ut advenientem domus amplissimi viri Bilibaldi Pirckhaimeri quasi dextra totius civitatis exciperet: invitatisque plurib. [abbr.: pluribus] amicis, ut sit, inter convivatorem et convivam Albertum Durerum de Eucharistia oriretur sermo. Adsedit Melanchthon auditor; quaedam interdum adspergens: cum Pirckaimerus, altero argumentis superante, sarcastice, o Alberte, erumpit, haec pingi ita non possunt; nec ita, mox ille, ut dignitas vestra putat, possunt fingi. Quod eo commemoratur, quod ex his initiis Camerarius armare cepit Durerum; amorque iste ita ipsi in horas crevit; ut tota vita amicissimi inter se fuerint.


page 261, image: s277

Operas itaque scholasticas anno Christi vicesimo sexto cum collegis inchoavit: statimque singularem ipse laudem, auditores vero, de quorum numero nonnulli etiam ex Senatorio ordine fuerunt, maximum senserunt fructum. Eodem anno secuta sunt comitia Spirensia: ubi cum principes et ordines Imperii legationem amplissimam ad Carolum V. in Hispaniis tunc agentem, decrevissent; delectus fuit ad eam Albertus Comes Mansfeldensis, adiuncto eidem latino interprete Camerario. Verum simul ac Eslingam, ubi absolvenda erat legatio, venissent; tota conversa res est; nec visum, coniugio tum operam dantem Imperatorem missis legatis interpellare.

Illa ex reversione, cum spes de visenda Hispania, omnis evanuisset, ducendae uxoris consilium inire cepit. Anno igitur vigesimo septimo in matrimonium duxit lectissimam virginem Annam, ex antiqua et nobili familia Truchsessiorum a Grünsperg; cum qua ipsos quadraginta sex annos amantissime et pacatissime vixit, novenorum liberorum pater; quos omnes ad firmatam usque aetatem eduxit. Filiae quatuor fuerunt, quarum primam Esromo Rudigero, cui viro in omni laude laus haec maxima danda, quod socer eum scriptorum suorum censorem statuerit, alteram Ioanni Humelio, Mathematico excellenti: quartam Casparo Iungermanno, I. C. Lipsensi despondit: tertia virgo decessit. Quinque itidem fuere filii: Ioannes primum, qui illustrissimo Borussiae duci a consiliis cum esset, uxoribus binis praenobilibus ordine ductis, Regiomonti in complexu liberorum vitam clausit. Deinde Ioachimus medicus: post hunc Philippus, clarus iurisprudentiae Doctor, et reipub. Noricae a consiliis, quem nefandae Inquisitionis vinculis Romae irretitum, Imperator et Bavariae Dux Albertus liberarunt. Ab eo Ludovicus medica laude per Italiam et Galliam florentissimus: natu denique minimus Godefridus, illustriss. principi Richardo Comiti Palatino aliquandiu utiliter inservivit. Verum, ut fieri in rebus humanis adsolet, gaudium illud solidum non fuit. Nam eo ipso, quo uxorem duxit, anno, et ipse gravi cum morbo conflictatus est, et praeter patris obitum, tristis fratris casus dolorem ei attulit longe maximum.

Celebrata sunt deinde anno trigesimo comitia Augustana: in quibus praecipue suscepta deliberatio fuit, de recte constituenda religione, et concordia inter dissentientes Ecclesiae doctores sancienda. Cumque eo praeter ipsum Augustum Caesarem Carolum V. Electores item et Imperii principes, multi absentium legati accederent: quidam etiam a Repub. Noribergensi missi sunt cum mandatis: quibus et Camerarius adiunctus fuit; ut suis consiliis praesto illis esset. Saepe autem solitus fuit narrare, quantos tunc labores, et quae pericula sustinuerit optimus


page 262, image: s278

Melanchthon: quamque acerbas profuderit lacrimas, tristissimum Ecclesiae miserans statum. Facile item conici poterat, quamvis modestissime de rebus illis loqueretur: ipsius quoque consilio et opera tum Melanchthonem usum fuisse.

Ex illo negotiorum aestu quietius viventem anno trigesimo quarto, ad scribae senatorii honores senatus Noricus vocavit: quod officium quamvis ad vitae commoditates plurimas duceret permagnum; tamen Euripidi auscultans, [gap: greek text] , in scholis se mansurum, vitamque iliam, ut poeta ait, vere vitalem victurum, respondit. Cum vero non solum ob ingenii praestantiam et doctrina, sed etiam sapientiam et virtutem, iam passim nomen illus celebre esset: illustriss. princeps Wirtembergicus Ulricus, recuperata armis ditione, Tubingam litteris amantissimis, ad vincienda ea sanis legibus, quae dilapsa fluxissent in Academia illa, eum euocavit. Amplius lustrum ibi cum vixisset, scholamque iacentem feliciter erexisset, scriptis etiam, ac inprimis Rhetoricarum exercitationum elementis editis, multum ad celebritatem nominis illius adiunxisset: anno quadragesimo primo ab illustris. Saxoniae ducibus Henrico patre primum, deinde Mauritio filio arcessitus, Lipsensis Academiae instaurandae negotium in se recepit. Ea autem forma Academiae illi a Camerario scripta fuit, cum a nemine fere alio. quam a Casparo Bornero Theologa et viro optimo iuvaretur: cuius illam nequaquam debeat paenitere. Nec solum novis tum schola ea legibus conformata fuit; sed etiam magna accessione annuorum redituum, munificentia Mauricii et Augusti fratrum ducum Saxoniae aucta et amplificata: idque opera potissimum et intercessione Camerarii, qui et principibus et praecipuis in illorum aula viris erat carissimus. Communitatem certe, quam vocant, studii bonarum artium, suis consiliis, auctoritate et opera, non solum cum Decani fungeretur officio, sed et alias, plurimum ornavit. Fasces etiam aliquoties Academiae gerens, [gap: greek text] tempori egit negotium, et integritatis ac prudentiae laudem ab optimis quibusque tulit.

Postea cum mortuo Luthero, bellum atrox et funestum in Germania exarsisset: in eo cum multa acerba Camerario acciderunt; tum etiam rebus ipsius privatis, Saxone Electore Lipsiam obsidente, damnum haud leve datum: quod tamen omne fortiter sapienterque tulit; et ne incommodum quidem interpretatus est. Ut autem a bello aliquo concederet ipse, omnia secum bona ferens aliquandiu ad [note: Hic Camerarium semper plurimi fecit, et condiscipulum suum appellavit. ] Georgium Ascanium principem; inde Norinbergam ad amicos, et Herbipolin ad equestris ordinis virum, Danielem Stibarum a Rabeneck, varia et iniucunda peregrinatione divertit. Tandem perfuncta Saxonia misero illo fatalique bello Lipsiam, ut esset idem qui fuisset, sub sinem anni quadragesimi septimi cum aliis remeavit.


page 263, image: s279

Anno quinquagesimo quinto ad Augustana comitia; inde [note: Eo tertia vice luculentis conditionib. [abbr.: conditionibus] vocatus. ] Noribergam, quod res illius Ecclesiae ad Osiandrismum fluerent, cum Philippo venit. Subsequente [note: 1556. Cam. cum Philip. Noriberg. et Ratisbonam abit. ] anno cum eodem Ratisbonam ad conventum Imperii accessit. An. quinquagesimo septimo, Melanchthone Wormatiam ad colloquium profecto uxor interea eius supremum diem obiit. Exoratus hic ab amicis; non leve id vulnus iudicantibus, ad Philippum se, omnibus etiam maxime necessariis posthabitis negotiis, quam primum contulit: ut ex praesentia et consuetudine eius aliquid allevationis afferretur.

Successit huic annosequens multo luctuosior, et qui ante amici vicem tam familiariter tulisset, funera suorum domesticorum lugere necesse habuit. Excessit primum humanis filia Martha, quod primum toto coniugio e domo sua vidit funus: excessit Wittembergae altera primogenita, Esromi coniux, neptis etiam, avi deliciae. Quae quam alte insederit plaga, ex eo cognosci potest, quod brevi post ad se venientem Esromum, ut ex maerore pallidum, et quasi effigiem spirantis mortui vidit,

--- diriguit visu in medio,

et elinguis aliquantum stetit: tandem pie [gap: greek text] ; Non est cadendum, inquit, animo, nec aeui spatium solstitiis metiendum. Vixit utraque gnatarum si non naturae satis: at virtuti et recte factis. Magno bono e medio peregrinationis cursu revocatae, et quod caput omnis consolationis, eo animae ipsarum vocatae, ubi animus fuit semper. Non minorem propemodum, quo die Lipsiam de Melanchthonis morte nuntius est allatus, animo dolorem cepit. Nam et cum funere viri optimi et Theologi sancti, elatam, quasi Academiam ipsam, et sibi cum auctoritatis, tum prudentiae triste in multis desiderium relictum dolebat. Secuti sunt autem Melanchthonem eodem anno magni viri, Sabinus, Lotichius, Gerbelius, omnes interiore familiaritate Camerario iuncti: et hos sexagesimo secundo anno, cum gener Humelius, tum suavis poeta Ioannes ille Stigelius: qui non multo ante hac oda Melanchthonis funus decorarat.

Fons iacet hoc tumulo; quia quaeris, amice Viator?
Fons dogmatum piorum et eloquentiae.
Si quis ab hoc rivum proprios deduxit in hortos;
Non aureas huic praeferat pyramidas.
Illius obstructas doleat Germania venas:
Parem futura non habebunt saecula.

Ita Camerarius ea tempestate solus ferme amicorum in vita relictus, unum perfugium doctrinam et litteras habuit: iisque ut antea, amorem sibi indies a principibus viris conciliabat. Norici [correction of the printer; in the print Norice] enim civem esse suum discupiebant: illustrissimus


page 264, image: s280

Wirtembergieus princeps Christophorus eundem repetebat: Lipsenses pulchro certamine suum esse confirmabant. Quin et ad aulam Augustam nomen eius pervenit: et Maximilianus II. Caesar Camerarium, anno sexagesimo octavo Viennam Austriae [note: Nemine a consiliariorum suggerente. Uxor Cameraris moritur. ] evocatum, de doctrina Ecclesiae, et rituum sacrorum cum Saxonicis ineunda conformitate clementer audivit: et re sua bene functum domum non sine favoris argumento dimisit.

Anno septuagesimo tertio die decima quinta Iulii in vivis esse desiit carissima ipsi coniux: a cuius obitu cum in singulos dies novae emergerent curae, facta etiam est cum annis deterior valetudo. Fuerat illa quidem ante saepius tentata, primum [gap: greek text] tibiae sinistrae, postea febribus: profectiore aetate crebra oculorum epiphora, cumque annum excessisset quinquagesimum secundum nephritide: verum hoc tempore nescio quae [gap: greek text] vigorem omnem evicit, profligavit, prostravit. Septimo et decimo ante obitum [correction of the transcriber; in the print , ] die filio dixit: Facultas naturalis plane apud me periit: animalis, DEI munere et concessu, satis est integra: vitalis usque perseverabit, quoad eidem videbitur. Quinto die post sua manu hos tamquam cycneos versus in charta exaravit:

Morte nihil tempestivos esse optatius aiunt:
Sed tempestivam quis putet esse suam?
Qui putat, ille sapit. Namque ut fatalia vitae,
Sic et quisque suae tempora mortis habet.

Quamvis autem sensibus tam internis, quam externis integritas constaret sua, nec debilitas virium quicquam memoriae fraudi esset: dusouri/a tamen illa ad extremum usque remansit. Cuius cum de causa varie disputaretur, et aliis vesicae exulcerationem, aliis lapidem esse putantibus; neque instrumento per Chirurgum hoc explorari, neque a morte corpus aperiri voluit. In morbo saepe a suis periit; ut sine omni pompa funus suum efferretur; idque ipsum supremis etiam tabulis cavit. Tande, deplorata prorsus valetudine die decimo septimo Aprilis, anni septuagesimi quarti, mortalibus vale non invitus dixit. Elatum est eius corpus Academiae humeris, quae frequens mutata veste ad decorandum funus processerat.

Corporis species fuit ei egregia, et vere magnum magni hospitis hospitium. Vires, quae a Martiali inter ea commemorantur, Quae vitam faciunt beatiorem; Equestri studuit erercitio inprimis conservare. In colloquiis saepe negavit, se quamvis aliquoties debilitatum; unquam tamen sensisse, quae illam molesta pei/nh apud Galenum esset. Sermones quos Graeci bewbelei=s2 [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: biwbelh=s2 ] vocant, ut in conviviis amicorum cum ingenio


page 265, image: s281

serebat: ita domi suae, sine oris tamen tristitia, gravis erat, et liberis, quod aiunt, monosyllabus. Veritatem spirabat semper, et suos ad eam adspirare in omni vita cupiebat. A mendacio tantum aberat, ut ne iocosum quidem ferre posset: omnibusque iis, quibus animi sensus sub lingua potius, quam in lingua, inimicum se acerrimum et adsiduum adversarium profiteretur. In vestitu osor peregrinitatis, simplicis sui et antiqui habitus nomine interdum ab amicis ridebatur. Opum congerendarum numquam appetens, rei familiaris curam universam coniugi et liberis commendabar. Sordes nullo imperabat modo: quod si tamen domesticos animadverteret interdum non necessaria expetere, Socraticum hoc in ore habebat: Disce carere. Amicitiam cum praecipuis viris suae aetatis coluit, Hieronymo Baumgartnero, Carolovitio, Melanchthone, F. Victorio, Adriano Turnebo, Hieronymo Wolfio, aliis. Utque erat vir necessitudinis iura sancte colens, ita non modico eum maerore eorum, quibus supervixit, amicorum affecerunt funera, praecipue fratris Hieronymi; quo cum ita ipsi lis nulla fuit: ut bona inter se paterna numquam diviserint. In litteris etiam ad filios scribendis tanta fuit cautione, ut exemplum semper retineret; adeoque non uni, sed omnibus scribere videretur.

Studia numquam remittebat, ne inter peregrinandum quidem; sed quae absente bibliotheca vel inter vias, dum equitaret, vel de nocte animo concepisset, arrepto deinde calamo annotabat. Linguam Gallicam et Italicam iam senex attigit, et Hebraicam etiam degustavit. In Graeca familiam duxit: in Latina cessit nemini. Historicos, poetas, oratores, medicos, Iurisconsultos, Theologos Graecos et Latinos excussit. Saepe in libellos scholasticos, quibus ita omnia ingerutur, ut diligentiae privatae nihil relinquatur, et veternum discentum est invectus graviter, eorumque oscitantiam his verbis perstrinxit: si omnis eruditio in lacte tepido una vice infundi posset: vix adolescentes tantisper exspectaturos, dum quis infunderet. Docuit Latine loqui Herodotum, Demosthenem, Xenophontem, Euclidem, Homerum, Theocritum, Sophoclem, Lucianum, Theodoretum, Nicephorum, Gregorium Nyssenum. Edidit catalogum Episcoporum in praecipuis Ecclesiis: Graecas epistolas selectiores, Elegias [gap: greek text] , epigrammata Graeca veterum poetarum, Lexicon magnum Phavorini. Commentatus est etiam in Plautum Lutetiae testeita docte; ut Satyrico Mureti dente nihil fuerit opus. Sapientissime quoque vitam Melanchthonis et Eobani Hessi descripsit: et adiunctis eorum epistolis, cum posteritate communicauit, et alia complura, ut et bibliothecis patet. Sunt et eius [gap: greek text] adhuc apud heredes Antimuraeniana Ciceronis, Commentarii in Procli Sphaeram; Decennalis historia Germania ab anno


page 266, image: s282

1550. Proverbia, Historica varii generis; Appendix ad narrationem de vita Philippi, et alii libri partim confecti, partim affecti. Ex eius schola prodiere G. Fabricius, I. Crato. I. Caselius, Simo Stenius, Greg. Bersmannus, aliique plurimi: quorum nominibus Academiae hodie assurgunt.

Insignibus usa est iam olim familia Camerariorum eiusmodi, qualia ipse alicubi his versibus describit:

*tou=to trigwnwdw=n pate/rwn a)/po s1h=ma korwnw=n,
*tw=n Kamerariadw=n e)s1ti\ Pabergie/wn.
*ou) me\n a)/gan peri/fhmon, e(oi=s2 gnws1to\n de\ poli/tais2,
*ei)s2 a)riqmhqei/s1as2 trei=s2 tri\s2 e)tw=n genea\s2.
*)/ilaos2 s1u\ de\ *xris1t' e)pi\ loipa\ tiqei\s2, o(/s1a g' e)/s1tai,
*ai)e\n e)/xois2 pis1to\n to/nde do/mon pela/thn.
Cornicum triquetrae sunt haec insignia formae,
Est Camerariadum quae nota prisca domus.
Hic ubi adhuc Pabeperga suis stat nixa ruinis,
Caesareasque aegre quassa tuetur opes.
Non turpis nota, non opibus quamquam inclita; novit
Annis sed centum ter prope quam patria.
At tu, Christe, voles quodcumque adiungere tempus,
Quaeso clientelae serviat omne tuae.

Andreas Freihub Theolog. D. in orat. funebri; et Ieremias Sohnius in narrat. de vita Ioach. Camerarii.

IUSTUS VULTEIUS.

FUit Iustus Vulteius ex celebri Vulteiorum familia natus, in oppido Wettera, non tam loci amplitudine, quam fama doctissimorum virorum, quos paucis abhinc annis feliciter hinc inde disseminavit, celebri; Patre Iohanne Vulteio, cive Reipublicae amantissimo, matre vero Mechtilda matrona honestissima.

Cum vix e crepundiis prosiluisset; traditus fuit disciplinae I. Faenilii, viri optimi, et omni laude digni: sub cuius auspiciis prima rudimenta cum fratre I. Vulteio, quondam Senatorii ordinis Marpurgi, viro primario iecit. Anno vero quadragesimo primo, supra mille quingentos, cum pestis necessitatem transferendi Paedagogii Bidencapium attulisset: eo se amore litterarum, etiam insciis parentibus, confert. Aperuerat tum ludum litterarium non incelebrem Dillenbergae in comitatu Illustrium et Generosorum Comitum Nassoviensium, Ioan, Pistorius cum Ant. Burensi. Quorum fama et industria invitati parentes, filios Ioan. et Iustum Vulteios eo ad inchoata studia continuanda et augmentanda mittunt, anno quadragesimo secundo.


page 267, image: s283

Inde auctiores facti et eleganter instituti ad Marpurgensem Academiam se transportant, quam tum magna cum laude diligentiae iuvabat M. Casparis Rodolphi, cui privatim et publice uterque operam dabat anno quadragesimoquarto. Cum ita mediocres progressus in studiis fecissent: et Iustus Vulteius publicum primae laureae testimonium Marpurgi abstulisset: incredibili aliorum locorum et remotiorum regionum visendarum tenebatur cupiditate, nec quicquam sibi reliquum faciebat, cuius praesidio propositum suum provehi et maturari posse cogitabat. Redierat tum Wetteras, relictis Galliae et Celtarum finibus Ioan. Pincierus, vita et doctrina verus verbi Dei apud Wetteranos minister, et patriae suae Theologus facile princeps; qui honestissimo adolescentum desiderio victus, auctor erat parentibus filiorum Argentoratum mittendorum, celeberrimam Romani Imperii civitatem: ubi tum inter alios florebant duo praeclara litterarum lumina, Bucerus, et Ioan. Sturmius. Cum itaque sic res eorum votis responderet: incredibile dictu est, quanto ardore dies noctesque ad studia incubuerint: ut et in praeceptorum suorum animos influerent, omniumque oculos in se converterent. Siquidem tam felices studiorum senserant progressus, et tot doctissimorum virorum incorrupta et erudita suis vigiliis sibi conciliaverant iudicia; ut in publico examine munera honestissima eruditionis et virtutis testimonia (quae non exigua laus in schola illa censetur) prae ceteris condiscipulis auferrent. Erat hoc anno supra 1546. Anno verosequente, exorto bello inter Carolum V. Imp. et Protestantes: Vulteii abitum parabant invitis Bucero et Sturmio. Quae res tantopere cordi erat Bucero, ut Ioanni Pinciero litteris significaret: quantopere sibi doleret, quod iniuria temporum tam praeclara Vulteiorum ingenia e medio studiorum cursu revocarentur. Postea mense Iulio eiusdem anni patria relicta Erfordiam petunt: ubi studia ita frigebant; ut mature se Lipsiam transferre coacti sint; liberaliter excepti a Gottfrido Siboto, Rhetoricae professore. Inde Wittembergam contendunt: ut magnum illum Philippum Melanchthonem, de gravibus et arduis quaestionibus, ut solebat, accurate, copioseque disserentem, audirent. Cum vero fortissimus ille heros Mauritius, dux Sax. a Carolo Imp. instigatus, agrum Wittembergicum conscripto milite invaderet et occuparet: ut praeter omnem exspectationem Martis furor non solum Musarum alumnos variis fortunae telis obiceret: sed et Germaniam germano eodemque illustriss. et fortiss. sanguine oppugnaret, tandemque quatuor principum imbueret cruor: cum studiosi Wittemberga fugientes alii alio commigrarent: ipsi Tigurum, qui est primarius Helvetiae pagus, proficiscuntur. Inde Ioan. Halam in convallib. [abbr.: convallibus] Oeni se comfert; Iustus Basileam petit, suamque operam in aedibus


page 268, image: s284

Miconii Contionatoris Iohanni Oporino, optime de Republica litteraria merito, locat, vertendis nonnullis Graecis Scriptoribus, Aeliano, Heraclide, et Polyaeno: quorum primum, studiorum nempe primitias, Iohanni Pinciero, alterum Christiano Pinciero vitrico, viro consulari et ordinis sui ornamento: tertium illustrissimis Hassiae principibus Guilielmo et Ludovico dedicavit. Cum haec praeclara et amplissima eruditionis documenta prodirent, annum agebat Vulteius decimum octavum.

Ibi cum ad ingenii excellentiam vehemens accederet studium, et assidua in cognoscendis artibus et linguis exercitatio: tantam sibi gratiam apud omnium ordinum homines conciliabat; ut illius frama se Bucerorum et Sturmiorum animis non contineret, sed pernicibus alis ad exteros quoque evolaret. Quae faces a fama praelatae ardens Vulteii studium summopere incenderunt, et ad maiora capessenda inflammarunt; ut nec sanctissimis hospitis sui Miconii sermocinationibus, nec magnis Oporini promissis, nec rara civium benevolentia nec iucunda loci amoenitate diutius Basileae detineri potuerit.

Relicta ergo Basilea anno supra millesimum quingentesimum quadragesimo octavo, Francofurti in nundinis autumnalibus, incidit in Iohannem Pincierum Socratem suum; cuius prudentissimis consiliis tanta studiorum fecerat incrementa. Cum ergo praeclara, quae diximus, ingenii monumenta recens edita, aetatem Vulteii superarent; multosque in auctoris amorem et admirationem invitarent: auctor est illi Pincierus visendi regni Franciae tum florentissimi: ut multiplici rerum cognitione instructior, aetate gravior, consiliis promptior, experientia prudentior, consuetudine humanior reversus: patriam scientia augeret, gravitate honestaret, consilio et prudentia iuvaret, humanitate ad paria facienda invitaret. [gap: greek text] [note: Id est, mustelae pingue, subaudidas. ] [gap: greek text] . Siquidem tantopere harum virtutum illecebris capiebatur Vulteius; ut omnibus superatis obstaculis abitum Francofurto quam celerrime maturaret.

Profectus itaque Coloniam, per Brabantiam et Flandriam itinere facto, Lutetiam Parisiorum venit; ubi cum Ludovico Lavatero Tigurino, gravi et magni nominis Theologo, amicitiam contraxit: quam uterque deinde sancte coluit, scriptisque conservavit.

Lutetia relicta per Heduorum et Celtarum fines Genevam redit visendi Ioannis Caluini causa, cuius tum fama nominisque celebritas non solum Romanum Imperium, sed universam Europam peragraverat.

Inde Lausannam petit: ubi tam diu subsistit: donec a parentibus postquam iter suum emensus esset, et votis Pincieri respondisset,


page 269, image: s285

avocatus in patriam rediit. Reverso parentes despondent matronam honestissimam, Catharinam Fettiam, cum qua divinam benedictionem in tribus filiis et unica filia susceptis, opibusque accumulatis abunde sensit. Cum hac ratione Vulteium patria postliminii iure recepisset, et valido vinculo constrinxisset: in hoc incumbebat, ut ei de aperiendo ludo litterario, de cuius multiplici usu tum multa auditione acceperat, non ita experta erat, persuaderet.

Vulteius, qui multis nominibus se patriae obstrictum agnoscebat, facile in memoriam redit divini edicti: ut ne talentum sibi creditum defoderet; sed maiori cum foenore illud redderet. Itaque patriae paret; ludumque litterarium magno cum applausu Weteris aperit: Rhetoricam et Dialecticam a se conscriptam, fideliter tradit: trium linguarum cognitionem feliciter introducit: Hebraeam docet Pincierus, ipse Latina cum Graecis ita coniungit: ut discipuli ex illa schola progressi, Graeculi salutarentur. Prodierunt inde tum alii permulti litteris eleganter imburti, tum qui instar multorum sit, Wigandus Orthius vir doctissimus, professorque Marpurgensi in schola celeberrimus, immatura nimis morte exstinctus. Hoc in labore dum occupatur Vulteius, Adamus Vegetius Hassiae superioris Episcopus, eum nihil tale cogitantem, solum dignum iudicavit, quem Pinciero in munere Contionatorio adiungeret. Cum vero ab eo expressam fidei suae confessionem, ut par est, peteret: atque Vulteius attentius rimando et diligentius examinando quaedam rectius, quam ante intelligere inciperet: ingenueque omnia pro suo candore ad M. Adamum perscriberet: displicuit eius sententia et insperata illa vocatio resedit, cum tamen dissimulationis integumentis, ut bona pars solet, operire, ambiguoque et flexiloquo orationis genere tegere, et rebus suis prodesse potuisset. Itaque ingenuam fidei suae expositionem ea in vocatione minus sibi integram fore intelligens: omnes ingenii nervos in schola sua instauranda, locupletanda et provehenda intendit: ut publicae utilitatis amore, spreta corporis valetudine, eam exteris, diligentia et iudustria sua adeo commendaret: ut tum plurimi, relicta etiam Marpurgensi Academia ad Vulteium accurrerent. Vidisses barbatos pueris immixtos; ac patres quasi filiorum discipulos factos. Cuius rei insolentia illustrissimus princeps Guilielmus, Hassicae Academiae summus Maecenas adductus, sollenniter Vulteium scholae illius Paedagogiarcham vocavit.

Factum hoc est anno supra millesimum, quingentesimum, sexagesimo. Vocatus difficilioribus conditionibus operam suam redimi: summam Paedagogii iurisdictionem libere sibi soli concedi: honestiori aliis, qui eiusdem scholae provisores antea fuerant, et ampliori


page 270, image: s286

stipendio ornari volebat. Haec autem omnia nullam in eo arrogantiam, aut in parendo morositatem, aut effrenatam cupiditatem et ardentem auri sitim (quae ut homine litterario indigna, ita et ab illo alienissima fuit semper) arguunt: sed fecit hoc ut illustriss. principis animum a concepta de se opinione, cui se imparem esse firmiter statuebat, averteret. Verum frustra: siquidem ne littera quidem in illis imminuta fuit; quorum praesidio se effecturum illud maxime cogitabat. Cum hac ratione clypeum manibus suis extorqueri cerneret, divinaeque providentiae, potentissimae imperatricis, suffragiis in amplissimum professorum ordinem se cooptari spectaret: castra Musarum movet, Academiolam suam Weteranam, ingeniorum praestantia refertissimam, non sine civium desiderio Marpurgum transfert, habitoque discipulorum instar belli ducis, dilectu, quosdam Paedagogicae disciplinae addicit, quosdam manumittit, ordinem legendi immutat, superfluas lectiones amputat, graves auctores substituit, amplitudine praemiorum suaque diligentia collegas ad docendi alacritatem invitat, propullulantem socordiam primum latenter et amice pungit, negligentiam, pigritiam, et inertiam paulo acerbius increpat: obstinatiori munere interdicit: et ita omnia sine vi, sine tumultu, sine omni iusta reprehensione coercet; ut in ipso muneris sui ingressu, tantam de se in provehenda patria doctrinae et virtutis opinionem excitaret: ut illius fama iam altissimae arces et principum aulae personarent. Nec patriam de illo concepta fefellit opinio. Ita enim paedagogicum agrum erudivit, lolium evellit, spinas excidit, silvestres arbores putavit, brutam naturam extraxit; ut pro dumeto et spineto amoenissimum hortum nobili aromate plantatum, ingeniorumque varietate tamquam flosculis distinctum ad uberrimam patriae messem reliquerit. Haec illius in excolendis ingeniis felicitas eum principibus viris commendavit, clarissimis adaequavit, ornatissimis anteposuit: ut non immerito Illustriss. Hassiae Principes professionem sanctae linguae a morte CI. viri D. Happellii, nemini praeterquam illi, nihil minus cogitanti, deferendam censerent. Idque iure optimo. Nam huic professioni vitae sanctimonia, virtutis amor, humanitatis officia et pietatis ardentissimum studium abunde responderunt. Omnes enim pii ac graves viri pietatis, humanitatis, patientiae, modestiae, et virtutis cuiusvis exemplum Vulteium confirmabant. Non videbant purpuratum Philosophum: non illius unguentorum odor, non frons calamistri notata vestigiis eos in admirationem rapiebat; sed videbant virum et auctoritate, et vultu gravem, constantem, severum, qui ad immodicum luxum contremiscebat; honestum vestitum deamabat: in quo tamen eam mediocritatem observabat: ut amicis saepe peccare videretur.


page 271, image: s287

Discipulos itaque post se reliquit prudentissimos et gravissimo, in principum aulis consiliarios: in provinciis religiosissimos Episcopos: in civitatibus prudentissimos consules, virosque consulares: in quibus Vulteius vivit, et dum litterae erunt, vivet.

Disciplinae custos erat acerrimus: legesque et statuta Paedagogei sarta tecta omni studio et cura conservare nitebatur. Saepe media nocte audisses, intensissimo et gelido frigore clamantem et sciscitantem ipsius temporis momenta. Metuebat enim Dominum, in cuius conspectu sciebat angelos custodes eorum, quos fidei suae commissos habebat, apparere et conqueri: si tam pretiosum Ecclesiae et Reipubl. thesaurum negligeret. Hinc collegas sibi eligebat non affinitate, propinquitate, vel gratia commendatos: sed eruditionis laude ac virtute excellentes, etiam exteros; quorum subsidio commissam suae fidei iuventutem bonis litteris ac elegantia morum erudire, uberrimamque messem patriae transimittere posset.

Vitam eius percurrimus, nun quo exitu eam clauserit, narrandum. Cum ad diem decimumseptimum Martii, Anno septuagesimo quinto optime valens, domum rediisset: et capum oberrantem, ut solent boni patresfamilias, ad viam cogere, et inclinans apprehendere voluisset: per clathros nemine praesente, decidit, periculosissimoque vulnere in capite accepto, animam magno sui desiderio apud bonos relicto, prid. Kal. Aprilis, Deo restituit. De quo quidem casu nemo piorum temere iudicabit; sed recordabitur potius illius sacri dicti: Quisque servus suo domino stat, et suo domino cadit: recordabitur eorum, quos turris Siloha sua ruina obruit, et eius quod Salvator addit epiphonematis. Dico vobis, nisi resipiscatis, omnes itidem peribitis. Nec enim mala mors censenda est, quam pia vita praecessit. Vitae autem suae curriculum quomodo peregerit, exiis, quae hactenus retulimus, palam est: et quomodo illud [gap: greek text] exercuerit, ex eo quod sibi composuit tetrasticho, apparet: ubi per dialogismum sic ipse de se:

Quid sum? quis? qualis? quantus? quotus? unde? quibusve
Ortus avis? quorsum tendo? quibusque viis?
Vermis: homo: malus: exiguus: postremus: ab imo
Talibus et cretus: nitor ad astra: fide.

Quamvis autem obtrectatoribus etiam vita sua modestiae, patientiae, pietatis, et virtutis omnis exemplum esse potuerit: tamen, cum ne Angeli quidem coram Deo puri sint, agnoscebat in miserabili illo casu iustum Dei iudicium: qui castigat eum, quem diligit. Itaque decumbens, tum aliis piis vocibus, tum hoc epigrammate, suam mentem est testatus:


page 272, image: s288

Cum mihi siderius Pater astraque cuncta faverent:
Indoluit, dolor est cui mea tota salus.
Imperat, ut toto me precipitantius acto
In caput evortat corpore, vulnus aret.
Hic nova decubitus facit illi gaudia noster:
Quod tamen hunc aequa perfero mente, dolet.
Cum Patre caelesti pulchre mihi convenit: in quo,
Quamlibet in media spes mihi morte viget.

Ex oratione funebri, habita a Ioanne Antrechto IC.

GUILIELMUS CANTERUS.

NAtus est Guilielmus Canterus anno Domini 1542. vigesima quarta Iulii, intra decimam et undecimam horam antemeridianam: patre Lamberto Cantero, et Ioanna filia Theodorici de Wyck. Hic quo studio futurus esset, statim a nativitate sua praesagio nequaquam ambiguo declaravit: utpote qui dum infans adhuc in sinu nutricis haereret, nulla re magis delectaretur, quam libris: et si quando in vagitum solutus esset, nullo solatio citius, quam libri alicuius oblatione placari posset; librosque dum contrectare atque voluere concederetur, facile omnis incommodi atque molestiae oblivisceretur. Parens, ut vir prudens, hinc eam de filio coniecturam sumpsit; quod is ad egregiam eruditionem perventurus, et insigne rei litterariae columen aliquando futurus esset. De Pindaro, de Platone, de Virgilio, de aliis nonnullis eruditis admiranda quaedam praesagia futurae praestantiae commemorant historiae veterum Ethnicorum. Illud propius ad nostrum hunc accedit, quod de D. Athanasio refert Ecclesiastica historia, quae auctor est, hunc a teneris statim unguiculis, dum inter aequales suos puer lusitaret, Ecclesiasticis officiis praecipue fungi delectatum, eaque ex re Alexandrinae sedis Episcopum, ducta coniectura fore aliquando hunc insignem Christiani gregis pastorem, dedisse operam, ut a puero statim sacris litteris per doctores orthodoxos institueretur. Eodem etiam modo Lambertus Canterus, quod bonum parentem decuit, in filio prospexit, ut agro feracissimo debitus adhiberetur cultus. Neque enim, ut vulgo fere mos est, in septimum usque annum institutione dilata, indulgentia muliebri puerum corrumpi passus est: sed ab ipsis mox incunabulis, una cum ipso lacte instillari voluit, quae ad praesentem captum idonea, ad futurum profectum necessaria esse iudicabat. Itaque non modo paedagogum atque custodem diligentem puero mox adhibuit; sed et ipse quoque paedagogi atque praeceptoris [correction of the transcriber; in the print praeceptorrs] officio functus, quoad in vivis fuit, intra septa familiae suae doctrinam disciplinamque praestitit. Interim


page 273, image: s289

vero cum primum per aetatem et corpusculi vires licuit, hoc est, anno Domini 1548. post Pascha anno aetatis suae sexto nondum completo, ad scholas publicas eum deduci voluit; ut et frequentiae adsuesceret, et aequalium aemulatione in maius ac melius proficeret.

Praefuit ea tempestate scholae Ultraiectinae vir doctissimus, et formandae iuventutis longe peritissimus, scriptisque suis, ut multis, ita praeclaris celeberrimus Georgius Macropedius: quo praeceptore, tametsi ob suam aetatem Canterus et illius mortem, haud multo postea subsecutam, non diu usus sit: tamen et hoc ipsum quantulum fuit, profuit, et ipsa hoc Rectore instituta disciplina, tuentibus deinceps Hypodidascalis eius et successoribus plurimum adiumenti, ad eruditionis incrementum tulit.

Iactis igitur hic fideliter utriusque linguae fundamentis anno millesimo quingentesimo quinquagesimo quarto; mox a feriis Paschalibus agens annum aetatis duodecimum, cum parens non multo ante in fata concessisset, ad capiendum ampliorem ingenii cultum Lovanium est missus: Ibi cum eruditissimo viro Cornelio Valerio Ultraiectino linguae Latinae professori celeberrimo in disciplinam datus esset, eiusque lateri primum per quatuor integros annos in aedibus viri Utriusque Iuris Consultissimi Doctoris Lamberti Harii Ultraiectini adhaesisset, ac postea in collegio etiam Buslidiano aliquandiu adfuisset; summam excolendi ingenii occasionem nactus fuit. Habebat enim in priore illo hospitio ipsum hospitem, virum praestantissimum: habebat in altero praeter ipsum collegii istius praesidem, virum undiquaque doctissimum trium linguarum professores publicos, cum quibus illi tum domus tum mensa communis esset; ita ut horum non modo exemplis exsucitari ad virturem; sed etiam collationibus in litteris institui quottidie posset. Habebat utrobique praeterea contubernium plurimorum selectissimorum adolescentum, quorum opera mutua aemulationem, aemulatio alacritatem in studiis prosequendis accenderet. Habebat denique praeceptorem illum singularem erudiendae iuventutis artificem, cuius ductum tuto sequeretur. Qui quantum in hac palaestra valeret, multis annis publice privatimque summo cum rei litterariae commodo, nec minori Lovaniensis universitatis ornamento tum scriptis tum viva voce declaravit: utpote cuius scripta, quae in omnes Philosophiae partes publicata exstant, ob eruditam commoditatem omnibus fere in scholis iuventuti praelegantur: vivae tamen vocis ea prae his energia, ea vis erat, ut quod Aristoteles de se ad Alexandrum scripsisse fertur, de hoc auctore verissime dici possit, cum demum Cor. Valerii scripta recte intellexisse, qui ipsum haec viva


page 274, image: s290

voce tradentem audivisset. Quantum igitur Canterus hoc temporis curriculo hic profecerit, non tam indefatigabili eius studio, quam eventu ipso declaratum est; cum et Latine et Graece scribendi facultate, et non solum Dialecticorum et Rhetorum praeceptis, verum etiam eorum usu et exercitatione, et totius Philosophiae rudimentis fidelissime instructus fuerit.

Cum iam in omni fere scriptionis genere versatus esset, et modo Latinas et Graecas epistolas singulis hebdomadibus non infeliciter scripsisset; modo Graecos scriptores interpretatus, Poetas carmine, Oratores et Historicos oratione soluta reddidisset, interdum etiam Comoedias non omnino contemnendas composuisset, aliaque praestitisset, quae absolutae iam eruditionis argumenta nequaquam dubia praeberent: quae omnia recognoscens praeceptor diligens, admirabatur ingenii ad quidvis apti felicitatem, et in scribendo industriam. Quamvis igitur ut ex equo illo Troiano rei bellicae, ita ex huius viri sinu rei litterariae principes infiniti prodierint, se tamen horum omnium neminem unquam tanto amore fuisse prosecutum atque hunc Canterum, ipse non modo scriptis publicis profiteri dignatus est; sed etiam quoad ille in vivis fuit, reipsa comprobavit. Ex singulari enim illo ingenio et continenti studio adolescentis, vir prudentissimus facile collegit, ex hoc discipulo uberrimos laborum suorum fructus ad Remp. litterariam esse redundaturos, neque difficulter ex promptissima illa eius erga se observantia prospexit, dignum fore illum, quem amore tanto prosequeretur. In quorum etiam neutro eum sua fuisse exspectatione frustratum eventus luculentissime declaravit, cum ille et tantus in re litteraria evaserit, quantum fuisse doctissima ipsius scripta testantur, et eo amore illum ad extremum usque spiritum vicissim prosecurus sit, quo prae ceptorem optime meritum discipulus gratus debet. Cum igitur ille adolescentem ad Graecanicae magis, quam ad Latinae literaturae studium suapte natura propensum animadverteret, instarentque amici, ut in Galliam mitteretur, quo interim dum studia absolvit, aliud agens, etiam regionis eius et nationis et linguae cognitionem sibi compararet; auctor illi fuit ut Lutetiam proficisceretur, ac regio Graecarum litterarum professori, viro longe doctissimo Ioanni Aurato se applicaret, quo maior esset oportunitas promovendae naturae in quod ipsa proclivis erat. Cui consilio cum ipse libenter obtemperasset natus iam annos 16. anno 1559. in Gallias profectus est. Ad Auratum tamen non venit ante XI. diem Octobr. insequentis anni, apud quem porro gratissimus hospes vixit usque ad mensem August. anni 1562. Quo tempore motibus quibusdam ibi coortis, versari diutius non satis tutum videbatur. Interea igitur temporis, cum apud hunc et audiendo et conferendo plurimum


page 275, image: s291

profecisset; etiam alios aliarum facultatum professores cognoscere, et accrescente una cum aetate etiam eruditione atque iudicio, sua quoque in medium proferre, ac tandem cum eruditis in arenam descendere cepit. Hoc modo confirmatus, cum omnes conatus suos ad rei litterariae emolumentum conferre decrevisset: Germaniam atque Italiam sibi perlustrandam iudicavit, non modo ut eruditos ibi visitaret, et populares linguas perdisceret, ipsasque regiones cognosceret: sed etiam ut vererum auctorum Graecorum potissimum scripta conquireret, quibus in lucem eruendis, et ab interitu vindicandis ad publicam Ecclesiae utilitatem momenti plurimum se allaturum arbitraretur.

Relicta igitur eo consilio Lutetia cum eruditorum quorundam gratia, quorum fama excitus erat, aliquot universitates Galliae lustrasset, in patriam reversus ea comparavit, quae ad propositam peregrinationem necessaria videbantur. Inter Italiae universitates Bononiam potissimum coluit et Patavium. Venetias etiam videre placuit, non modo ob maiestatem urbis ipsius, et reip celebritatem; verum etiam quod ibi, ut omnium rerum, ita etiam Graecorum codicum mercimonia esse intelligeret, Graecis compulribus, non solum omnis generis opera veterum scriptorum ex patria istuc venum importantibus; sed eo etiam opisicio vitam sustentantibus, quo maiorum suorum scripta quaestus gratia describunt ac vendunt. Romam inde cogitaverat: sed quo minus iteriam susceptum perficeret, aestus, cuius fuit impatientissimus, impedivit. Istinc igitur ita repulsus, in Germaniam se contulit, et Basileae tempore satis diuturno versatus est, et contubernalem habuit ampliss. virum ac celeberrimum medicum D. H. Butterum, ubi et primos, ni fallor, ingenii sui fetus in lucem edidit. Istinc tandem reversus per continuos fere octo annos Lovanii versatus est. Quo tempore ut pro arbitrio suo rationem vitae suae commodius institueret, apud commodum quendam hospitem propria quadra potissimum vixit. Dicere enim solebat, Platonem quidem in mediis Siciliae delitiis continentiam potuisse tueri suam; sed tamen et consuetudine Dionysii minime delectatum et moribus Aristippi graviter offensum, et utrisque vicissim fuisse invisum, nec usquam proinde commodius egisse, quam in Academia sua. Illud enim quod veteri proverbio dicitur, aut bibat, aut abeat, unicuique documento esse debere, ut solus potius agat, quam eiusmodi consortio se applicet, a cuius morib. [abbr.: moribus] mores sui discrepent.

Cum igitur et inutiles sumptus resecare, et curis ac molestiis quoad posset, extricare se cuperet: ut studiis suis otium suppereret quam profundissimum, cubicula suis usibus, quot suffectura videbantur, apud virum honestum loco opportuno conducebat, eo pacto, ut huius non modo ministris, sed etiam supellectile ad eam sui curam uteretur, quam diurnae vitae necessitas flagitaret..


page 276, image: s292

His enim cum ex mandato Domini sui incumberet, ut huic singulis diebus ministeria diurna praestarent, singulis hebdomadibus expensorum rationem redderent, confecta res omnis fuit, negligentia interim, perfidia, et si qua alia perversitas eorum emergeret, non Canteri, sed hospitis periculo stabat. His ita constitutis, diaetam sibi ipse praescripserat, quam et naturae suae convenientissimam, et studiis suis quam maxime congruam fore existimabat. Victus enim erat, ut a sordibus, ita etiam a delitiis alienissimus, et qui non ad luxum, sed ad valetudinem sustentandam comparatus esset. Volebat enim edere, ut viveret, non autem, quod plerique solent, vivere, ut ederet. Mane autem fere ad septimam usque horam somno reficiebat vires, quod sibi matutina studia minus convenire diceret. Deinde cum hinc ad medium fere undecimae alacri animo studiis incubuisset, ex musaeo suo prodiens, vel in hortum, vel si aura id vetaret, in commodiorem aliquem locum se recipiebat, ibique ad horae ferme spatium inambulando obsonabat famem, simulque ruminabat, quae illo die legisset. Quo facto cum interea temporis per ministeria intus parata essent, quae ad mensam pertinebant, parabili cibo prandebat largiter. Quo finito reversus unde venerat, vel alio digressus, quo malebat, vel inambulabat per horam leniter, vel si commodus aliquis obtigisset congerro suaviter confabulabatur. Hinc se in musaeum recipiens, et in hemicyclio residens, dormiebat horam unam; experrectusque alacris ad studia revertebatur, quibus cum ad solis fere occasum hibernis, ad horam septimam aestivis temporibus continuo inhaesisset, relicto musaeo progressus foras inambulando, quoad satis erat, sese recolligebat, interimque ne quid temporis absque fructu elaberetur, vel negotium aliquod expediebat, vel amicum aliquem officii causa invisebat. Domum reversus tam aestate, quam hieme accenso lumine in mediam usque noctem eas horas protrahebat, quas supervacuas et minus utiles ipse appellare solebat. His enim nihil ordinarium agere consueverat: sed si quid vel ad postridiani pensi absolutionem investigandum, conferendum, discutiendum, adnotandum esset, vel si quid extra diurnum pensum de improviso obiectum fuisset, puta si litteris acceptis respondendum, si petitionibus amicorum gratificandum, si quid huius generis aliud agendum esset, id quicquid esset, in has horas simul coniciebat, quo absoluto exacti diei rationes a se ipse reposcebat, iisque diligenter ad calculum revocatis fusisque precibus lectum petens, Deo optimo maximo se commendabat. Omnes autem actiones suas tam stricte ad clepsammidium reuocaverat, adeoque certis ac staturis temporum intertuallis alligarat, ut ne ipsa quidem natura aliis, quam sibi destinatis necessitatem suam flagitaret. Cenam


page 277, image: s293

numquam capiebat, aut si adeo appetitum sensisset, bolum panis unum aut alterum addito vini cyatho corroborandae naturae sumebat, quod tamen rarissime ab eo factum. Erunt fortasse quibus haec diaeta minus ad medicorum praescripta quadrare videbitur, sed cum nobis, non quid agendum fuerit, sed quid actum sit, bona fide referre propositum sit, non dissimulamus exstitisse etiam, qui hac de re cum vivente aliquoties egerint, et plane illi auctores fuerint, ut de summo illo rigore nonnihil remitteret, cum prosus videretur inconveniens: ut unico prandio contentus viveret, corpore praesertim tam vasto atque robusto, qui et in frigidioribus ad septentrionalem regionibus natus, et a puero longe aliter educatus esset. Quibus ille respondebat, non omnibus eadem convenire, se autem non temere hanc viam ingressum esse; sed cum diversis experimentis eam sibi commodissimam deprehendisset [reading uncertain: print faded] , consulto deinceps esse secutum, sibi primam esse curam pascendi animi, corpori tum satis esse, cum nullo indigeret: naturam paucis esse contentam, consuetudinem autem alteram esse naturam, seque rem eam in naturam iam consuetudine ipsa sic vertisse, ut sine praesenti vitae periculo se alium vivendi modum posse suscipere prorsus diffideret. Interim vero vultus ipse orationi eius suffragabatur, totusque corporis habitus testabatur, valetudinem esse solidam, cum in membris omnibus vigor, in cute nativus color esset, pallor ille ac macies, quibus studiosi plerumque notabiles esse solent, in illo unsquam apparerent, quin ipse non multo antea, quam vita defungeretur amicis quibusdam retulit, se novem continuis annis morbum non sensisse.

Agebat aurem et valetudinis curam diligentem, non modo observata hac diaeta sua, sed et corpore purgando bis in anno, primum ineunte vere, deinde sub autumnum. Luxum omnem cane peius et angui oderat, eamque ipsam reddebat causam, quia nec ipse convivas unquam invitaret, nec alio vocatus unquam conviva iret, cum urgere cibo potuque aut urgeri utrobique necesse esset. Domestica eius consuetudo hospiti suo, eiusque familiae non modo non gravis aut molesta; sed etiam perquam suavis ac iucunda erat. Erat enim longe dissimilis istis, quibus nihil unquam satis est, neque hospites sui quantumvis honesti, alio, quam servorum loco sunt. Ille enim cum in singulas hebdomadas semel praescriberet, quid quoque die sibi ad mensam comparari vellet, elapsisque hebdomadibus singulis expensorum rationem acciperet; exigua admodum eademque in diem stata erant ministeria, quae illi praestanda per familiam hospitis erant. Quibus ille quamvis ex pacto debitis, libenter tamen praecidebat; si quid operis ad praestandum forte gravius esse intellexisset. Quod reliquum erat, qui totum diem in musaeo transigeret, nulli importunus, nulli impedimento fuit, aliunde etiam eius


page 278, image: s294

causa molestiae, si quae adeo levissimae tamen accesserunt. Nam quod ipse de parente suo scripsit parentesque aliorum de avo eius commemorarunt, plane patrium illi atque avitum fuit, ut amicitias paucorum expeteret. Erant igitur qui hospitium eius frequentabant non modo numero pauci; sed etiam moribus tales, ut eorum adventu hospiti gloria, non ignominia accederet, utpote qui non ad Bacchi, sed ad Phoebi pocula convenirent. A conviviis enim et comessationibus nemo unquam illo magis alienus fuit. Ideoque et ipse nullius accessu magis offendebatur, quam eius qui temetum olere videbatur. Quamquam enim natura perquam comis et affabilis esset; gravatim tamen ad colloquium quemquam admisit, nisi iis horis, quibus eum a musaeo suo abesse supra diximus, eosque interpellatores maxime aversabatur, qui illius otio ad satietatem usque abutebantur suam. Nam cum temporis esset parcissimus dispensator, sicut ipse amicos suos conveniebat, ita et a suis vicissim conveniri volebat, raro scilicet ac paucis, idque tempore non importuno. Cum autem vitam suam universam sic instituisset, ut eam non immerito exactissimam Philosophiae praxin appellare possis; non intra privatos duntaxat parietes eius virtus se continuit, sed etiam foris omnibus merito admiranda fuit, utpote quem ut uxorem numquam duxisse omnibus exploratum, ita ullius unquam feminae consuetudinem expetivisse, nulli compertum sit. Illud cunctis liquet, qui cum eo familiarius conversati sunt, ab omni obscaenitate ita eum abhorruisse; ut si cui, vel imprudenti forte lascivius aliquod verbum inter loquendum excidisset, pudicissimae cuiusdam virginis instar erubuerit; eaque causa illo praesente sermones eius generis de industria semper fuisse vitatos ab his, quibus id constabat. Cum autem de patrimonio suo viveret, ita rerum suarum rationem instituit, ut reditibus annuis multum superesset: unde factum est, ut pecunia semper abundaret. Ac ne cuiquam obstrictus libertatem amitteret, aut quemquam fraudaret suo, quicquid agendum erat, praesenti pecunia expediebat, in aere nullius unquam mansit, officium semper officio promptissimo pensavit. Reditus Ecclesiasticos, ut iis illicitos, qui altari non serviunt, constantissime semper aversatus est. Quin et musas suas omnibus gratuitus exposuit. Cum neque ex operum dedicationibus unquam munus ullum speraverit; neque stipendium ullum vel publice, vel privatim litterarum nomine acceperit; etiamsi non semel tum a privatis personis gratitudinis ergo, tum a bene fundatis civitatibus honoris gratia oblatum illi esse constet. Docuisse autem eum ex professo, vel publice unquam, vel privatim, equidem incertum est. Ad publicas enim praelectiones, quas ille libenter in gratiam studiorum


page 279, image: s295

obivisset, vocem sibi non satis robustam esse causabatur, quae illi submissior ac lenior contigerat, quam pro ratione corporis aequum videbarur. In privatis vero se operaeprecium facere non posse arbitrabatur, quod existimater, se eodem temporis spatio rei litterariae plus scribendo, quam praelegendo commodare posse. Interim vero se consulendum libenter omnibus praebebat, nihilque erat illi iucundius, quam consuli a studiosis, a quibus ille, tantum abest, ut aliquid muneris aut honorarii acciperet; ut libenter etiam necessitatibus eorum de suo subvenerit, si quos subsidio dignos cognovisset. Erat enim in hoc totus, ut prodesset omnibus, noceret nemini. Ideoque non modo submisse de se sensit semper, numquam se aliis odiose praeposuit; sed etiam libenter omnibus modis honestos aliorum conatus promovit: longissime dissentiens ab iis, qui tantum detrahi putant gloriae suae; quantum astruitur alienae. Illud hominum genus ferre nullo modo potuit, qui doctorum virorum fama traducenda, famam aucupantur suam, dum calumniandis horum scriptis id agunt, ut ipsi doctiores hisce esse videantur. Quam continentis enim linguae ipse fuerit, ex eius scriptis abunde perspicitur, in quibus cum ob argumentorum multiplicem varietatem infinitae fuerint occasiones, quibus et se extollere, et alios deprimere potuerit, ubique tamen ingenuum candorem tuitus, quid se deceret, expendit.

Nam qui suos conatus non alio, quam ad utilitatem Reipublicae dirigebat, quod huic ex usu erat, bona side; quantum in ipso erat, praestitit; risus, cachinnos, scommata, convitia, illis relinquenda censuit, qui delectantur fricandis ulceribus alienis, scarabeis haud dissimiles, qui dum eo sibi magnifice plaudunt, quod aquilas molestiis afficiant, originis obliviscuntur suae, quam ex fimo, et maxime quidem asinino ducunt. In privatis colloquiis quanto candore, quanta modestia fuerit; meminerunt illi, qui familiarius cum illo versati sunt. Quando quidem ipse non modo neminem unquam odiosius vellicavit, aut traduxit: sed et quoties id se praesente fieret, vel taxatum si posset honeste excusavit; vel si non posset sermonem odiosum alio de industria sermone illato interrupit, intercepitque; et quantum quoque tempore potuit omnium existimationi adstruxit. Ideoque cum lecto iam decumberet, et praeter hunc morem suum sinisterius de quibusdam locutus deprehenderetur: non obscuram ob laesae iam mentis et proinde secuturae mortis coniecturam iis praebuit, quibus id insuetum erat. A superbia vero et ambitione quam alienus fuerit, ex eo facile colligas, quod cum V. I. esset peritissimus; gradum tamen ac titulos eius eo consilio fuerit aversatus; ut a politicis


page 280, image: s296

dignitatibus et honorbus excusari commodius posset, quos tum propriae, tum patriae, tum etiam avitae virtutis et eruditionis ergo in Regalibus Belgii provinciis sibi oblatum iri prospicere non difficulter poterat; cum sibi propositum esset privatam vitam ducere ab omni fastu ac pompa remotam.

Hac igitur ratione cum ille vitam suam instituisset, animo tum curis et affectibus internis, tum etiam molestiis externis liberato, non modo summam tranquillitatem, sed etiam profundissimum otium ad studia fovenda consequebatur. Quae quidem quo felicius prosequi posset, prima cura Bibliothecae comparandae fuit. Nam quod Caesar Antoninus de se profiteri solet, id Canterus etiam de se merito dicere poterat; nullam sibi chariorem esse, quam librorum possessionem. Ut enim constat huic infanti, puero, adolescenti, iuveni, nihil charius fuisse libris; ita res ipsa docuit, viro nihil accidere potuisse gravius, ea inundatione, quae Lovanii 8. Ianuarii anno 1573. aucto imbribus in immensum Dilio, tum aliorum eruditorum complurium, tum ipsius quoque Bibliothecam oppressit. Tum enim nisi vir doctissimus D. Haio Dominicus Organopoeus Leovardiensis, tunc temporis Lovanii eius hospes, mature succurrisset, opportunamque eius libris explicandis et desiccandis operam navasset; ille prae nimio animi maerore haud dubie contabuisset. Non erat autem illi in libris comparandis tanta multitudinis, quanta praestantiae cura; neque tam id spectabat, ut quamplurimos, quam ut quam optimos consequeretur. Delectu enim hic utebatur diligenti, ad quem faciendum dahibebat non modo lectionis propriae subsidium; sed et vulgatas istas auctorum Bibliothecas, quibus eruditum neminem carere posse dictitabat. His addebat omnium nundinarum Francofurdiensium catalogos, quibus certior reddebatur, quid egregium aut lectu dignum unoquoque semestri in lucem ederetur. Comparatis autem ad hunc modum libris necessariis, quo expeditius et certiori spe fructus in studiis porro versari posset, in certas operas diem partitus erat; ut aliis ante meridiem, aliis a meridie tractandis incumberet, ne quod ex nimia illa continuatione taedium obreperet: atque antemeridianum quidem tempus lectioni, pomeridianum vero scriptioni potissimum dare consueverat. Ad utrumque institutum ille sollerti quadam prudentia se praeparaverat. Ad auctorum lectionem illud peculiariter inventum erat, ut non modo memoriae gratia locos communes in promptu haberet; sed et iudicii causa auctorum ipsorum, quos legeret, certas classes ratione temporum faceret, ut aequales cum aequalibus legeret. Nam cum diversis temporibus diversa studia, diversae etiam linguae fuerint; hanc auctorum aequalitatem observatam non id modo sibi praestare aiebat, ut certa ratione deprehenderet, quantum


page 281, image: s297

quoque tempore res litteraria, vel crevisset, vel decrevisset, sed etiam ut sine errore auctori cuique restitueret quod suum esset.

Nam cum singulis aetatibus suum quoddam fuerit Philosophandi genus, quod et argumenti ipsius et tractandi ratione deprehenditur, suaque peculiaris quaedam phrasis exstiterit, quae ex simplicibus vocibus, ex constructionibus, ex sententiis, ex paraemiis, ex figuris, ex tropis elucescit; aequalium auctorum collatione se facile ad intellectum locorum difficilium, et ad emendationem depravatorum: pervenite asserebat. Ad vetustatem manuscriptorum codicum deprehendendam consimili temporum distinctione utebatur, qua constat Orthographiam illam veterem ac genuinam paulatim in deterius fuisse depravatam, vel negligentia vel inscitia librariorum.

Qui cum primum iustis syllabis dictiones expressissent, post ea notis eas conceperunt, paulatim etiam subiunctivam diphthongi vocalem a latere abstractam vocali praesenti subiecerunt, ac tandem etiam prorsus omiserunt. Quibus animadversis codicum antiquitatem deprehendi facile posse; ut quantum cuique fidei in emaculandis bonis auctoribus tribui debeat, sine haesitatione iudicare queat. Ad scriptionem etiam se non dissimili sollertia muniebat; nihil minus enim quam illotis pedibus rem aggrediebatur. Nam cum in omnibus praepropera festinatio moram adducat, planeque dimidium facti habeat, qui bene cepit; ille numquam opus aliquod suscepit, quod non antea perlectum dilgenter expenderit, an suis humeris conveniret. Suscipiens enim, ut rem exemplo declaremus, auctorem aliquem de Graeco vertendum in Latinum, diligenter perlegebat, ut argumentum ipsum dicendique genus penitius contemplatus, cuius nam classis auctoribus ad huius explicationem potissimum indigeret, intelligeret. Calamus interim ad manus erat, quo simul annotabat memoriae gratia, si quid occurreret difficultatis, quod ante interpretationem propositam sibi discutiendum erat.

Hac opera defunctus, ita sibi in singulos dies pensum ipse praescribebat, ut quod postridie transferendum sibi proposuisset, id pridie semper omnibus difficultatibus ac nebulis discussis, expeditum sibi redderet ac facile. Quo facto interpretationem ipsam, ad quam illi nihil aliud iam restabat, quam nuda quasi descriptio, incredibili quadm celeritate peregit. Declarari hoc non aliunde certius potest, quam ex prolegomenis ipsius ad eclogas Ioannis Stobaei, ab ipso ex Graeco in Latinum translatas. Illic enim cum de collocatione auctorum aequalium et pensi propositi repurgatione locutus esset, de interpretatione ipsa loquens, ita dicit; Atque hic labor noster, tametsi multis haud valde gravis fuisse videbitur, multo tamen fuit gravior, quam


page 282, image: s298

is, quem in interpretatione posuimus. Quippe quem horis aliquot supervacuis ac minus utilibus intra paucos menses confecerimus. Et enim cum in Christophori Plantini gratiam viri de nobis optime meriti potissimum hanc operam sumpserimus, non ultra CXXXVI. horas, si res ad calculum vocetur, in eam impensas affirmare ausim. His enim verbis indicat, se eam interpretationem confecisse nocturnis istis temporibus, intra menses quatuor ac dies sexdecim, cum fingulis diebus ei impendisset horam unam. Quod nulli ab eo vel temerarie vel hyperbolice dictum videri potest: qui et prolegomena ista legerit, et hanc ipsam tractandi Methodum eius consideraverit, et expeditam illam ac longissimo assiduoque usu comparatam utriusque linguae facultatem, et singularem quandam legendi scribendique celeritatem in illo cognoverit ac meminerit.

Ad corporis felicitatem quae pertinent, in illo omnia magnifica erant et ampla. Erat enim Canterus statura procera et heroica, membris validis et solide compactis, totoque corpore iusta proportione bene composito quadratus, cute candidissima, genuino tamen rubore suaviter colorata, facie decora, oculis laetis, vultu hilari, capillitio nigro atque crispanti, barba non admodum densa, aspectu plane amabili. Et quoniam gratior est, ut ille dicit, pulcro veniens e corpore virtus, merito dici potuit, illius ingenium bene habitare. Augebat hanc gratiam cultus, cultum ipsum singularis mundicies commendabat, Quamquam enim ille vestiretur quidem infra fortunam suam; vestitu tamen utebatur splendido et eleganti. Mundiciei enim ipsa natura tam amans fuit, ut non modo sordes, in vestibus, aliisque rebus ad usum vitae pertinentibus, ferre nullas posset; sed et comam quoque et barbam propterea subiecto pectine statis temporibus detonderi curaverit.

Sed haec momentanea sunt et caduca, neque vere nostra dici bona possunt; illa sunt nostra verius, quae ad animi cultum pertinent. In quibus ponderandis etiamsi nominatim complures insignes viros, tum veteres tum recentes, quorum nomen virtutis et eruditionis ergo omnib. [abbr.: omnibus] sacrosanctum est ac venerabile, veris rationibus conuincere possimus hoc nostro nequaquam fuisse superiores, tamen cum omnis huiusmodi comparatio odiosa sit, ne vel amore quodam caeco hunc extollere, vel invidiae quodam stimulo quemquam alium deprimere videamur, libenter equidem his abstinebimus. Theophrastum autem seu quem alium Philosophum natum annos non minus octuaginta cum animam ageret, iniquitatis accusasse naturam ferunt, quae corvis, cervis, ac phoenicib. quorum nihil interesset, vitam in multa saecula prorogaret, homini autem, qui ad sapientiae cultum aetate proficeret, vitam brevissimam attribueret. Quiquidem si humanae conditionis sortem in hoc merito deploravit, iustius conqueri Canterus poterat, qui non aetatciam decrepita, ut ille, sed in ipso iuventutis flore hinc abreptus


page 283, image: s299

est. Eo etiam magis, quod hac tempestate aditus ad sapientiam longe difficilior sit, quam ista fuit. Istis enim hominibus Graecis non modo ad suam illam sapientiam comparandam, sed etiam ad quamvis peregrinationem sapientiae ergo expediendam lingua patria sola, quam una cum ipso nutricum lacte imbibebant, abunde suffecit: cum haec tum temporis, ut ubique terrarum fere usitata esset, ita etiam quicquid scitu dignum erat, comprehenderet. Augebat hanc facilitatem, quod eadem illa sapientia, quam illi divinarum rerum, et humanarum scientia terminabant, limitibus tunc longe angustioribus, hoc est, iis tantummodo facultatibus concluderetur, quas nunc minores appellamus. Accedebat huc felicitas istius saeculi, quo ipsis sapientiae auctoribus viciniores essent, non modo disciplinarum fontes ipsos, sed etiam eosdem puros ac sinceros biberunt. Nobis in hac decrepita mundi senecta, idque in media barbaria natis longe diversum accidit. Primum enim cum et nobis eaedem, quae illis discendae proponantur, tum his insuper accedunt illae, quae maiores appellantur facultates, Theologia scil. Iurisprudentia, Medicina. Quae ut nunc quidem in Christianorum scholis usurpantur, istorum aetate recentiores, et a Christianis, vel peculiariter adinventae, vel certe in artis formam redactae sunt. Quantum autem difficultatis tum his ipsis, tum etiam superioribus istis facultatib. [abbr.: facultatibus] adiecerit, tot saeculis interea cumulata scribentium multitudo, quamtum lucis detraxerit illa inter nos et istos interiecta tot incommodis notabilis temporis intercapedo: quis non facile aestimet? Cum non modo tot bella, tot eluviones, tot incendia, tot ruinae, ut tineas et blattas omittamus tantam copiam bonorum auctorum nobis prorsus abstulerint: cum barbaries insuper tam profunda aliis aliter instar porcorum in rosas irruentibus [reading uncertain: print faded] , bonos auctores plerosque omnes, qui reliqui erant, tam turpiter macultaverit, vitiaverit, mutilaverit. Deinde cum et linguae, quib. [abbr.: quibus] propositus hic sapientiae thesaurus continetur, ex usu populari iam prorsus sublatae sint, et popularium linguarum hodie tam multiplex diversitas sit, ut pedem vix domo movere possis, quin idiomate peregrino retundaris; qui nunc sapientiae candidati sunt, optimam aetatis suae partem linguis discendis impendant necesse est. Quod eo etiam gravius est, quo tres illae inter has praecipuae et simpliciter ne cessariae, non aliunde nunc quam ex libris hauriri queant. Quamquam autem in confesso sit humanae vitae brevitatem ad evolenda omnia scripta, quae ad universum sapientiae complexum coaceruata sunt, nullo modo sufficere; quis tamen inficias iverit, eum, cuius nomen solidae eruditionis ergo celebrandum sit, earum disciplinarum omnium, quae hoc orbe continentur, si non omnium aeque ad unguem, atque unius alicuius, quam praecipue delegerit, at certe mediocriter peritum esse oportere? Et cum hoc ita sit, quis negaverit eundem illum, qui ad hanc sapientiae arcem contendit ipsarum disciplinarum


page 284, image: s300

nomine eas linguas oportere discere, quibus illae sunt comprehensae? Quantus igitur vir Canterus fuerit, quanto ingenio polluerit, quando studio flagraverit, hinc aestimari potest, quod integra adhuc aetate non solum superatis difficultatibus universis ad culmen et fastigium solidae eruditionis pervenerit; sed etiam posteris magna ex parte viam straverit, qua eodem pervenire possint. Praeter patriam, hoc est, Belgicam linguam, sex calluit exoticas, Latinam, scilicet, Graecam, Hebraicam, Germanicam, Gallicam et Italicam; quas quoniam non alio, quam sapientiae consequendae studio perdidicit, quantum non modo in minoribus hisce Christianorum facultatibus profecerit, si non ex hac ipsa eius industria; at certe, vel tacentibus nobis, ex ipsius scriptis liquido constare potest, quae ut numero satis multa et eruditione admiranda, ita fructu utilissima posteris reliquit. Exstant eius novarum lectionum libri octo, in quibus cum plurimis ac diversissimis auctoribus integritatem suam restituat, quantus ipse librorum helluo fuerit, declaravit. Exstat eius Syntagma de ratione emendandi Graecos auctores, in quo cum infinita menda ex diversis auctoribus tollat, tum abunde etiam declarat, quam non oscitanter in evoluendis auctorum scriptis versatus fuerit; utroque autem opere studiosis multum difficultatis et impedimenti adimit. Consimili industria ac fructu et in reliquis versatus est, quae ex catalogo operum eius facile intelligentur, quem hic infra subiciemus; ex quibus praesenti facto apparebit, quantum in poetica, in oratoria, in historica facultate, quantum in soluta, quantum in numeris adstricta, quantum in nativa sua quantum in transferenda alterius oratione valuerit: Quam luculenter ubique eam, quae prima orationis virtus censetur, perspicuitatem tueatur, ut nihil obscurum, nihil ambiguum, nihil improprium reliquat, quod offendere lectorem possit.

Erat enim id iam longo usu consecutus, ut se facile extricaret, unde plerique alii difficulter emergerent: nam si quis eiusmodi forte nodus incidisset, quem ipse necessario subsidio destitutus solvere non potuit, tum lectorem, ne forte ipsius auctoritate nixus gravius erraret, candide admonuit ut in Stobaeo fecit. Ubi cum se plurimum, et quidem sine magno negotio praestitisse profiteatur, lectorem tamen admonet, adhuc multa esse inexcussa ob defectum Graeci codicis, qui non prorsus ex ingenio, sed etiam manuscriptorum codicum collatione supplendus erat: quos ille tum consequi non poterat. Porro autem praeter illa, quae in Catalogo librorum eius recensebimus, eum etiam habuisse alia opera nonnulla vel iam inchoata vel etiam absoluta, nemini dubium esse potest. Ipse flagitante aliquando quadam occasione amico retulit, se pene iam


page 285, image: s301

absolutos habere, quos conscriberet commentarios linguae Graecae, et versari tum in transferendis quibusdam operibus, D. Ioannis Chrysostomi, quae hactenus nec Graece nec Latine edita essent: de ceteris nihil compertum habemus.

Erat enim eo ingenio Canterus, ut non agenda promitteret, sed acta proferret, neminemque pateretur propositi sui conscium, ideoque non modo percontatores, sed etiam famulos aversabatur, quo sibi magis in tuto forent arcana, quae eliminari nolebat: longe tum prudentior tum modestior illis, qui parturiunt an: equam conceperunt, et multa iactitant, quasi iam absoluta opera sua, quae numquam inchoarunt, aut ne inchoaturi quidem unquam sunt. Illud interim ille non dissimulavit, se deinceps in sanctorum patrum opera de Graeco in Latinum transferenda fuisse incubiturum, inprimisque novam Bibliorum translationem et exactiorem Graeci textus emendationem meditari, ad quam rem felicius absolvendam non modo Hebraicae linguae penetralia curiosius iam rimabatur, sed et exemplarium tum Hebraicorum, tum Graecorum tum Latinorum non solum manuscript. sed etiam excusorum diversae editionis copiam terra marique venabatur.

Pium hoc propositum suum prudenti consilio fulciebat. Nam quo facilius in effectum daret id, quod moliebatur, Lovanio relicto, Leovardiam concedere, ibique sedes figere constituerat, eoque consilio eclogas Stobaei (qui fetus illi posthumus exstitit) amplissimo clarissimoque viro D. Igramo ab Achelem Regii tum senatus per Frisiam praesidi dedicavit, tum ut eius auctoritate atque prudentia non solum adversus incommoda protegeretur, sed etiam in litterariis subsidiis conquirendis adiuvaretur, tum etiam ut singulari eius eruditione ac sapientia familiarius atque commodius frueretur. Nemo autem (qui quidem res Canteri diligentius expenderit) temere eum Lovanium Leovardia fuisse mutaturum dixerit. Nam cum illi prima cura vitae, secunda studiorum fuerit, utriusque ratio eum huc impellebat, ut quam maxime.

Lovanii enim carissime vivebatur, et Cantero, qui stipendium publicum non ambiebat, de suo vivendum erat. Reditus autem ex patria sua istuc arcessere non modo sumptuosum, sed et periculosum erat, infestis itineribus terra marique tunc universis. Atqui Leovardiae omnium rerum, quae ad vitae necessitatem pertinent affluentissima copia est, non modo quod ipsa Frisia natura caeli solique fertilissima, sed etiam quod vicinum mare, quo fere tota ambitur, abunde suppeditet, quae requiras. Hic igitur non modo multo minoris victurus erat Canterus, quam Lovanii, sed et ipse quoque praesens rerum suarum dispensationem habiturus erat, cum in municipio


page 286, image: s302

huius urbis fundos avitos, et ex his amplissimos reditus haberet. Accedebat huc, quod Leovardia, quae avo Wilhelmo, Gruninga, quae patri Lamberto, Ultraiectum, quod ipsi natale solum fuit, civitates inter se vicinae sunt: cum Gruninga nonnisi septem miliaribus ad orientem, Ultraiectum nonnisi viginti duobus miliaribus ad Austrum Leovardia distet; ita ut sibi cum amicis inibi habitantibus officia, quae necessitudo pietatis flagitat, ultro citroque constare facillime possent.

Canterus ergo ob dictas et alias causas Leovardiam plane concessurus erat: nisi temporum illorum infelicitas propositum eius impedivisset. Quanquam enim toto fere Belgio pluribus tum annis intestini motus satis acerbe grassati essent: nusquam tamen, his durantibus ad eius saltem vitam usque, tutius ac tranquillius vivere contigit, quam Lovanii. Quae causa fuit, ut et ille tantisper ibi haerere decreverit: donec pace recuperata tuto in patriam commigrare posset: quo si pervenire in columis potuisset: suppetente vita reipub. litterariae uberes de se fructus haud dubie daturus erat. Sed divina providentia, quae piam ipsius voluntatem pro effectu habuit, et immortali praemio caelestis gloriae remunerare voluit; haud permisit; ut qui litteras tanto cum affectu promovisset, alio in loco, quam litteris consecrato, diem clauderet extremum. Voluit enim huius memoriam non modo scriptis ipsius toto terrarum orbe celebrem, sed etiam hic sepulcro conspicuo venerabilem in omne aevum permanere: ut qui epitaphium legerent, ad aemulationem scriptorum loci ipsius opportunitate exsuscitarentur.

Cum itaque circa Idus Novembris in febrem incidisset, quae et in hecticam degeneravit, tota hieme cum hoc malo et maxima parte veris gravissime conflictatus est, medicis frustra opem ferentibus: Ideoque cum in dies ingravescente malo facile sentiret, sibi imminere fatalem diem; exactae vitae mortem conformem meditatus est. Praestitit illi permulta officia charitatis vir singulari tum eruditione, tum pietate M. Embertus Euerarts, ab Arendonock sacrarum litterarum Licentiatus, et ad S. Iacobum tunc pastor, qui consolando, confirmando, erigendo aegrotum, noctes atque dies non solum in ultimo agone, sed etiam ex quo morbus habere periculum visus est, ad spem divinae gratiae alacriorem reddere dignatus est. Cuius hortatu ille mature compositis rebus suis nixus misericordia divina in Domino placide obdormivit, anno post natum Christum septuagesimo quinto supra mille quingentos Mensis Maii decima octava, quae dies Mercurii erat, intra horam quartam et quintam mane: cui ad complendum annum aetatis trigesimum tertium tantum defuit temporis, quantum


page 287, image: s303

huic porro ad vigesimam quartam diem sequentis Iulii restabat.

Sepultus est in aede S. Iacobi ad Australem partem templi, loco inprimis conspicuo ac celebri. Testamenti sui exsecutores esse voluit D. Cornelium Valerium praeceptorem suum: et amplissimum nobilissimumque virum D. Carolum Helvegen, Dominum de Saert, hospitem suum: apud quem vita defunctus est. Itaque illi manibus eius debita sollennitate iusta persolverunt; et ex praescripto ipsius reliquis omnibus rite peractis bibliothecam eius Ultraiectum ad fratrem Theodorum transmiserunt.

Obiit autem Canterus ut ingenti incommodo rei litterariae, cui plurimum posthac erat [correction of the printer; in the print eret] collaturus: ita etiam summo omnium eruditorum luctu, quibus acerbissimum sui desiderium reliquit.

Scripsit Canterus primum Novarum lectionum libros quatuor, in quibus praeter variorum auctorum, tam Graecorum, quam Latinorum explicationes Athenaei, Gellii, et aliorum fragmenta quaedam in lucem proferuntur. Deinde Ael. Aristidis orationum tomos tres Latine convertit: quorum primus viginti octo: secundus septendecim: tertius septem Orationes complectitur.

Huc accessit orationum tomus quartus, ex veteribus Graecis Oratoribus concinnatus eodem interprete: Gorgiae orationes duas, Thucydidis unam, Lehonactis [perhaps: Lesbonactis] unam, Andocidis unam, Herodis unam, Antisthenis duas, Lysiae unam, Dinarchi unam, Alcidamantis unam continens. Adiungitur etiam de ratione emendandi Graecos auctores eiusdem syntagma: Ac denique Gnomologia Graecolatina, sive sententiae insigniores breviter ex Aristide collectae. Praeterea Lycophronis Alexandram sive Cassandram, Latine ad verbum transtulit, adiectis annotationibus, quibus loca difficiliora partim e scholiis Graecis, partim ex aliis Scriptoribus explicantur.

Huc accessit epitome Cassandrae Graecolatina carmine Anacreontio eodem auctore: Nec non ipsius Cassandrae versio altera carmine expressa per Iosephum Scaligerum Iulii filium.

Novas lectiones recognovit et tribus libris auxit. Similiter Aristidis Pepli fragmentum, sive Heroum Homericorum Epitaphia, primus auctori suo restituit, Latine vertit, et annotationibus illustravit. His adiecta sunt Ausonii Epitaphia Heroum, qui Bello Troiano interfuerunt, aliquot locis ab eodem emendata. Praeterea Fragmenta quaedam Ethica Pythagoreorum quorundam, ex Stobaeo


page 288, image: s304

desumpta, Latinitate donavit. Postea Synesii aliquot opuscula Graece pariter ac Latine primus edidit, sunt autem haec: De Dono ad Laconium, Concio secunda, constitutio, constitutio altera: Hymni carmine, quibus adiuncti sunt alii tres hymni. Eiusdem locorum aliquot in Ciceronis Epistolis explicationes et emendationes. Eiusdem in Propertium scholia. Denique Eurpidis Tragoedias edidit, in quibus praeter infinita menda sublata, carminum omnium ratio hactenus ignorata proditur, adiectis Euripidis sententiis aliquot insignioribus, et Latinis versibus ab eodem redditis, quod ipsum etiam in Sophocle et Aeschylo ab illo praestitum est. Novas lectiones iterum recognovit et libro uno auxit, quibus accessit de ratione emendandi Graecos Auctores Syntagma similiter auctum, nec non Aristotelis pepli fragmentum [correction of the transcriber; in the print fragmentnm] cum aliis, tum integra tabula Deorum et hominum illustrium progenies complectente itidem auctum, ac novarum lectionum quarta iam editio parabatur libro uno rursum aucta. Similiter locorum aliquot in Ciceronis epistolis explicationes et emendationes recognovit, additis novis locorum aliquot in Epistolis ad Atticum explicationibus et emendationibus. Postremo Ioannis Stobaei eclogarum libros duos in Latinum convertit, quorum prior Physicas, posterior Ethicas complectitur: quibus una etiam accesserunt G. Gemisthi Plethonis de rebus Peloponnesiacis orationes duae eodem interprete. Confecit quoque separatim tabellas duas, alteram in Ciceronis libros de officiis, primo separatim a Syluio excusam uno semifolio. Deinde tum ab eodem una cum ipso Cicerone et Suffridi in eundem castigationibus: Alteram in Cornelii Valerii Physica, cum ipis a Plantino eadem forma editam. Transtulit insuper Ael. Aristidis artis Rhetor. libros duos, unum de oratione Civili, alterum de oratione simplici, nondum editos: Poematum denique libros quatuor propemodum absolverat: Scripsit etiam notas in Bibliothecam Iosiae Simleri, quibus multis Auctor genuina nomina et scripta restituit.

Defuncto tumulum ad D. Iacobi posuit Theodorus frater et bibliothecae heres.

NOBILI VARIAQUE ERUDITIONE UTRIUSQUE LINGVAE MONUMENTIS CLARO VIRO GVILIELMO CANTERO


page 289, image: s305

QUI XXXIII. ANN. NATUS MINUS LXVI. DIEBUS OBIIT XV. KAL. IUNII A cIc. Ic. LXXV. FRATRI SVO CARISSIMO THEODORUS CANTERUS POS.

Suffrid. Petr. in scriptoribus Frisiae: Miraeus in elogiis.

GUILELMUS XYLANDER.

GUilelmus Xylander [note: Vernacule Holtzmann, Fortuna Xyland. iniquior. ] natus est Augustae Vindelicorum, anno Christi 1532. die 26 Decembris parentibus honestis quidem; sed minime in re aucta et lauta constitutis; adeo ut experiri ipse in se cogeretur illud, quod poeta olim:

Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi.

Idem tamen etiam expertus est in se veritatem oraculi divini: quaerentibus Iehovam non deerit omne bonum. Cum enim in puerum, primorum utriusque linguae rudimentorum non infeliciter peritum, parentes inopia et rei familitaris difficultatibus, sumptus ad progressiones litterarias necessarios facere neque vellent neque possent: nobilis patricius Augustanus D. Wolffgangus Relingerus impetrata ipsi ex aerario publico stipe effecit: ut quibus semel fuerat deditus studiis litterarum, in iis pergere cupido liceret: tantisper dum probatis profectibus in collegium Ulricianum primum, deinde Antonianum, inter alios qui discendarum liberalium artium causa publice ibi alebantur, fuit receptus.

Inde postea temporis Tubingam, uberioris doctrinae percipiendae causa [note: Inscriptus anno 1549. Inde Basileam. ] missus, cursum propositum tenuit, et linguarum Graecae inprimis et Latinae studio se dedidit. Anno 1556. ad Basiliensem accessit Academiam: ubi Philosophicorum Professorum consensu, artium magister sollenniter est renuntiatus.

Hic cum eius eruditio passim innotesceret, Heidelbergam vocatur, ubi Graecae linguae professio, Iacobo Micyllo rebus humanis exempto, ei fuit commendata. Qua in functione summa fide et diligentia est versatus: et iuventuti Academicae optimos quosque auctores sollerter et dextre explicavit.

Anno 1564. mense Aprili, cum Fridericus tertius Palatinus Septemvir, et Christophorus Wirtembergicus, in Maulbrunnensi monasterio convenissent: ut de controversia Eucharistica colloquium inter Theologos utriusque partis institueretur: adhibitus


page 290, image: s306

est a Palatino Xylander, qui notarii munere fungeretur; sicuta Wirtembergico Lucas Osiander ad idem munus fuit delectus. Anno itidem 1571. cum idem Fridericus, [note: ad d. 28. Maii. ] colloquium Franckenthalae cum Anabaptistis, in Palatinatu tunc nidulantibus, publica fide interposita, indixisset: Wenceslao Zulegero praesidi, Petro Datheno, contionatori aulico, collocutori, Xylandei cum Casparo Faus et Martino Neandro, adiunctus fuit: qui notarii munus ea in actione obiret. Et hoc quidem colloquium, ut pare/rgws2 id addamus, d. 19. Iunii solutum fuit: cumque nullis sacrae scripturae testimoniis, nullis rationibus insana capita a pertinacia insanabili dimoveri possent: Elector, iure magistatus in eos usus, gravissima poena indicta, ne in ditione sua docerent, et subiectos Palatino Septemuiratui ropulos seducerent, interdixit.

In docendi munere Xylander Latinitate donavit praeclarum illud, et immortalitate dignum opus Plutarchi, continens vitas parallelas illustrium virorum; et alterum, quod Moralium titulo vulgo insignitur; atque utrumque notis sive annotationibus illustravit. Prodiit opus istud Francofurti, typis Wecheliana in officina elegantissimis exscriptum, versione Lantina e regione Graeco textui respondente. Idem praestitit Xylander in Georgii Cedreni historia, Latine eam interpretando, et scholiis illustrando, nec non in Strabonis et Dionis monumentis. Idem Diophanti arithmeticam Latine reddidit: quam illustrissimo duci Wirtembergico inscripsit, et anno 1575. obtulit: ac, teste Crusio, quinquaginta thaleris muneratus pro ea fuit. Stephanum item de urbibus recognovit, et transtulit. Pselli de quatuor disciplinis opusculum Latinum fecit, adiectis annotationibus, carmine de Philosophia, de Ioannis Zonarae annalibus, et in M. Xysti Betuleii, praeceptoris sui, obitum Naenia. Polybii praeterea septendecim libros historiae Romanae in Germanicam linguam transtulit: quod idem in Euclidis sex libris prioribus fecit. Scripsit et commentarios in Homerum, et variarum lectionum libros: tabulas Graecae Grammaticae, Algebram, Euclidea, Geometrica, Astronomica. Euripidem ac Theocriti Idyllia correxit, additis annotationibus. Novi praeterea Testamenti libros e Graeca in Germanicam linguam accuratissime transtulit, adiunctis etiam notationibus. Edidit et Horatium cum notis, Laconicis illis quidem, sed perquam eruditis fructuosisque in quibus id operam dedit: ut non Horatium modo, sed et alios Graecantes scriptores legentibus commodaret lucubratio. Commentarium quoque copiosum in Horatii artem poeticam scribere orsus fuit: sed morbo impeditus, ac tandem morte abreptus, non perfecit.

Fuit ingenii subtilitate, iudicii perspicacitate, memoriae felicitate eximia paeditus: rato opus ullum solitus absolvere


page 291, image: s307

prius, quam typographis traderet: tantumque lucubrando semper promovit; quantum illi imprimendo absolverent. Nec unam interim rem solam unquam agebat: sed plura simul successu felicissimo tractabat: et quia in animo et memoria meditationes suas servabat, ideo in chartis pauca admodum annotabat

Logicus, Poeta, Mathematicus, Musicus, Historicus, Physicus, Latine, Graece, et Hebraice doctus. Moribus vitaque gravis et castus: in sermone et congressibus familiaribus facetus: laborum tolerans, candidus, aperrus, [gap: greek text] : ac in omni vita omnibusque actionibus philosophus vere Christianus: qui sibi numquam, DEO aliisque semper viveret; omniaque novercantis fortunae tela fortiter elideret. Quemadmodum enim Herculi ab ortu suo infestam fuisse Aten Homerus tradit: ita et sua Xylandrum Ate semper afflixit; multisque ac variis incommodis et rei domesticae difficultatibus, oppugnavit: numquam tamen pectus bene munitum, DEI inprimis gratia, et bonorum subsidio, expugnavit.

Obiit doctissimus hic vir, et rei litterariae studiosissimus, morbo ex intempestivis laboribus atque lucubrationibus, contracto, anno 1576. die 10. Februar. aetatis 44. Heidelbergae ad D. Petri, in sacello Academiae cum luctu collegarum, et studiosae iuventutis sepultus.

Iacobus August. Thuanus, v. cl. de Xylandro haec [note: lib. 61 hist. ] reliquit. In Germania eodem anno (ponit 1575. sed perperam) obiit Wilhelmus Xylander Augustanus, utriusque linguae apprime peritus et ommnis antiquitatis ac literaturae, cum paucis huius aevi comparandus; ad haec philosophicis et Mathematicis studiis clarus. Dum vixit, cum summa egestate luctatus; atque ob id [note: Fatetur ipse Xylander in praefat. ad lectorem vit. Plutarch. ] fami, non famae, scribere est existimatus. Multa ille magno rei literatae bono vivus edidit; plura, quae promisit, et qua erat eruditione ac ingenio, praestare potuit, publico daturus, nisi immatura mors eum, quippe tantum [note: Verius XLIIII. ] XLV. annos exegerat, Heidelbergae, ubi profitebatur, intemperantia vitae accelerata, oppressisset. Haec ille. Habuit affecta etiam non pauca, in quibus et Onomasticum Geographicum: cuius in Commentariis [note: Ad oden 7 lib. 1. Cant. ] Horatianis meminit. Adeo verum est illud [note: lib. 5. epist. 5] Plinii: acerbam semper et immaturam esse mortem eorum, qui immortale aliquid parant: quique posteros cogitant, et memoriam sui operibus extendunt: in nullam mortem non repentinam videri ut quae semper inchoatum aliquid abrumpat.



page 292, image: s308

VALENTINUS ERYTHRAEUS.

VAlentinus Erythraeus anno vicesimo primo supra mille quingentos in civitate Imperii Lindauio, ad lacum Podamicum est natus: ubi cum didicisset prima artium rudimenta, et pietatem, missus est in scholam Argentoratensem. Unde, cum solidius aliquanto esset institutus, contulit se in scholam Wittembergensem, ususque praeceptoribus D. Luthero, Philippo, et aliis excellentibus viris, beatae memoriae, reversus est Argentoratum; et factus praeceptor classicus: tandem vero D. Sturmio adiunctus est, et locum professoris praecipui obtinuit.

Ex ista schola ab amplissimo Senatu Noribergensi vocatur, anno septuagesimo quinto ad Altorfianae scholae regimen, paulo supra dimidii anni spatium munere rectoris primus functus est. Coepit autem cum gravi morbo conflictari, quem cum multi sperarent iam desaeviisse, tandem accedente pleurisi, et acutis circa diaphragma compunctionibus, exspiravit anno aetatis quinquagesimo quarto, qui est klimakth\r [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: klhmakth\r ] novenarius sextus, quem sibi ominosum esse perpetuo dixit. Conquestus est etiam aliquoties de itinere, quod suscepit inusitato tempore in Saxoniam, ubi et diaetam et aerem paulo inclementiorem, tolerare non potuit. Decessit placide et pie in vera invocatione nominis divini Anno Christi septuagesimo sexto, die vicessimo nono Martii.

De eruditione testantur eius scripta, quae in manibus multorum sunt; et relinquitur merito eruditioribus iudicium de iis integrum. Confessionem in Euangelicorum Ecclesiis sonantem, et contentam in corpore doctrinae, amplexus est, id quod propriae manus subscriptione confirmavit. Nec aliud genus doctrinae, ab hoc dissentiens, ad extremum usque vitae halitum, recepit et professus est.

Inter ea, quae in lucem edidit, tabulae et [gap: greek text] in partitiones oratorias Ciceronis, in libros partitionum dialecticarum Sturmii: in dialecticam Philippi Melanchthonis: in Grammaticam et alia: quae ex Bibliothecis petantur. Institutionis puerilis tomo secundo.


page 293, image: s309

GEORGIUS IOACHIMUS RHETICUS

GEorgius Ioachimus a natali solo Rheticus vulgo cognominatus, in lucem editur anno millesimo quingentesimo decimo quarto, die decimo sexto Februarii, in oppido Feldkirchen. In studio litterarum praecipue ad Mathesin et Astronomiam incubuit, eamque secundum Regiomontanum, Copernicum, et Reinholdum maxime illustravit. Docuit eandem divinissimam artem inflorentissima Academia, Wittembergensi, anno millesimo quingentesimo, quadragesimo, et pluribus: exposuitque publice Alfragani commentarium, Ptolemaei [gap: greek text] aliosque eius scientiae non postremos auctores. Cum autem fama de Copernici admirandis hypothesibus percrebuisset: ipse quamquam professorem ageret; tamen teneri non potuit, quin tantum virum primo quoque tempore adiret. Profectus igitur ad Copernicum, cum coram de hypothesibus cognovisset: renuntiata professione apud eum mansit; adeoque ut in opere Revolutionum, ac praesertim primi mobilis alacriter progrederetur, urgere non destitit: praestitit deinde praeceptori Copernico memoris et grati animi officium, opera ipsius Copernici in lucem proferendo.

Edidit Rheticus inter alia Ephemerides novas seu expositionem positus diurni siderum et [gap: greek text] praecipuorum, ad annum millesimum, quingentesimum, quinquagesimum primum: in cuius praefatione haec ipse de se scribit: Quid dicam, quantum operae huic cognitioni ac scientiae impenderim, et quid, ut gloriose loquar, quasi aerumnarum exantlarim , tamquam Hercules, huc illuc oberrans et non quidem cingulum aliquod aut poma quaerens, quae referrem ad meos; sed de maximis et necessariis rebus veritatem, quae iam tamquam monstris errorum profligatis, conspici et apprehendi posset? Feratur aquo animo ostentatio haec mea, non illa quidem ingenii neque sapientiae; sed eorum quae nemo fere solet invidere alteri, sudoris, vigiliarum, molestiae, itinerum. Quae quidem meo, ut dicitur, Marte, et longinqua et difficilia confeci, dum quaero, qui me

accipiat, caelique vias et sidera monstret.

Septentriones subii, et inde contrario tractu in Italiam contendi, ubi puer aliquando cum meis fueram, quia fama erat, de quibusdam, eximia; sed ab his quantumvis celebribus non multum adiumenti allatum fuit studiis nostris. In Prussia ea didici atque percepi


page 294, image: s310

de praeclarissima arte Astronomiae, dum versor apud summum virum Nicolaum Copernicum: quibus elaborandis, augendis, ornandis, ut neque vita neque opera unius sufficere possit: ita me procurante iam habent ab ipso auctore studiosi harum artium ea absoluta atque edita, in quibus utiliter et splendide exerceantur. haec ibi. Edidit idem Canonem doctrinae triangulorum, quem absolvit L. Valentinus Otho Princip. Palatini Frideric. IV. Elect. Mathematicus, de voluntate ipsius Rhetici, et emendavit Bartholomaeus [note: Bartholomaeus Pitiscus Elect. [abbr.: Electori] Palatino a sacris fuit, Theolog. et Mathem. excell. ] Pitiscus Silesius.

Et ut clarum faceret Canonem illum totius esse matheseos thesaurum; et si aliae tabulae desiderentur universae: tamen Canonem illum per se omnibus Matheseos candidatis praeclarum copiam suppeditare, Mathematica studia tractandi: Ideo duos libros de doctrina triangulorum instituit. In primo ea praecepta complexus est, quae maxime usus quottidianus exigit: secundum tribuit exemplis, desumptis ex praecipuis capitibus Geodesiae, Optices, Dioptrices, Meteoroscopices, Gnomonices, Geographiae, Astronomiae, Musices, Mechanices, et omnium doctrinarum, quae de Geometria et Arithmetica, ceu fontibus promanant. Ita enim statuit optimus vir, mathematicis disciplinis neglectis, necesse esse omnem eruditionem doctrinae incultam reliqui, et quasi filicem barbariae innasci agris Musarum.

Anno Christi septugesimo sexto, cum a quodam Barone Ungaro evocatus, Cassoviae, in superiori Pannonia ageret: in conclavi recens incrustato forte dormivit; statimque catarrho infestari cepit: quo et suffocatus vitam clausit pie in his terris die quarto Decembris, sub secundam noctis horam, anno aetatis sexagesumo secundo. Praeter pauca illa, quae publice edidit, longe plura quorum indicem in bibliothecam suam Simlerus transscripsit, ab admirabili eius ingenio fuissent exspectanda: nisi mors invidisset et interrupisset. Vir hic, quo fuerit in rem litterariam animo, vel hinc videre est: quod omnes et vires et facultates suas in studia Mathematica impendit; et tota vita sua fere nihil aliud egit; quam ut Canonem triangulorum quam locupletissimum posteris traderet: pro quo studio merito ipsi gratia habetur immortalis.

Rheticus in praefatione Ephem. et in dialogo de canone doctrinae triangulorum. Item in praefatione operis Palatini: et Thuanus.


page 295, image: s311

LAMBERTUS HORTENSIUS.

MOntfortio ditionis Ultraiectinae oppido hic oriundus, [note: Natus anno millesimo quingentesimo primo. ] admodum adolescens, in primo studiorum tyrocinio, Lovanium ingenii excolendi causa fuit missus. Eo cum venisset, nihil prius sibi, nihilque antiquius duxit: quam eas linguas, quantum tum dabatur, perdiscere, sine quibus omnes artium facultates infeliciter discuntur. Acuebant autem ipsum non solum veterum scriptorum exempla, verum etiam Latinorum Grammaticorum praecepta, et necessitas plane Diomedea. Prodibant enim in dies in lucem e situ et squalore eruti veteres auctores, quibus pristino nitori Erasmi, aliorumque doctorum hominum industria restitutis et eamaculatis, plura pene Graeca inspersa, quam Latina, lectorem et librorum helluonem remorabantur.

Clarebant ea tempestare in illa ipsa Academia linguarum professores, Graecae quidem Rutgerus Rescius, Latinae, Conradus Goclenius, Hebraicae, Ioann Campensis, viri cum diligentes in tradendo, tum in sua quisque palaestra primi nominis: quorum fama et celebritate undique studiosi exciti, Lyceum illum literatissimorum hominum frequentia ita replebant; ut brevi inde, tamquam ex equo Troiano feto, innumerabiles milites, armis Palladis instructi, et egregie exercitati, prodierint. Audivit etiam eximium Peripateticum, Ludovicum Vivem, et insignem Rhetorem, Ioann. Paludanum, iam tum senem admodum: quem quoties audivit declamantem, et Rhetoricorum ad Herennium libros explicantem, visus est sibi videre et audire Nestorem illum Homericum

to\n h)dueph=,
tou= kai\ a)po\ s1to/matos2 me/litos2 gluki/wn r(e/en au)dh/.

Fuit ibidem ei contubernalis, quo cum omnes studiorum rationes sedulo communicavit, in re litteraria cum ipso ab unguiculis. Ultraiecti educatus, Ioannes Guinterius Andernacus, tenuis sortis quidem adolescens, sed ingenii praestantis, et ad apicem eruditionis natus, id quod brevi post eventus declaravit. Etenim [note: Vide vitam Guinterii inter medicos. ] Lovanio digressus cum Lutetiam venisset, statim specimen ingenii sui, quod ad id temporis in umbra delituerat cum magna laude edere coepit. Graecae enim linguae professionem auspicatus, stipendium regium; idque splendidum et magnificum


page 296, image: s312

paucis diebus meruit. Cum cogitur Hortensius, qui Graecam linguam praecipuum sibi scopum tum praeposuisset, noctes et dies pervolvendis Graecis auctoribus, quorum saltem opia ad manus tum erat, iuvenili quodam ardore impendit. Et quia a facilioribus auspicandum putabant illi duo [gap: greek text] , non Demosthenem, aut Homerum, aut Pindarum; sed Aristophanem primum aggressi sunt, moti tum aliorum doctissimorum virorum, tum D. Chrysostomi auctoritate; qui illum auctorem adeo diligenter perdidicisse traduntur: ut a dormientium pulvinaribus numquam abfuerit. Ita ergo in Comici illius lectione versatus Hortensius fuit: ut ad verbum prope perdidicerit. Vertere inde eum oratione soluta coepit: quod ubi utcumque succedere sensit; eodem carminis genere Latine reddere tentavit.

Edidit autem iunior Plutum Aristophanis, carmine Latino versam additis annotatiunculis, quibus loca obscuriora illustrantur: idem in aliis eius poetae fabulis periclitaturus. Exiit cum privilegio Regis in lucem Ultraiecti Anno 1556. Scripit aetate ac iudicio maturior libros 7. secessionum civilium Ultraiectinarum et bellorum, usque ad episcopatus translationem ad Burgundos.

Item tumultuum Anabaptistarum lib. 1. De bello etiam Germanico libros quinque, et in Virgilium commentarios. Excusa omnia sunt Basileae. Annotationibus ipsius et enarrationibus doctissimis atque utilissimis in duodecim Aeneidos Virgilii libros, aliorum etiam explanationes atque lucubrationes accessere, numquam ante visae, atque ex officina Henricpetrina Basileae prodierunt. Idem in Lucani Pharsalica commentarios elegantes concinnavit.

Nardenae autem apud Batavos scholae multis annis praefuit: tulitque fructum pietatis, iuventuti impensae, in urbis illius [note: An. 1572. ] clade; cum a Weldamio, nobili adolescente, grato discipulo, furori militari est ereptus.

Obiit in praedio ibidem suburbano, senio laboribusque confectus, anno septuagesimo septimo, supra mille quingentos. Ad imaginem eius hos versiculos lusit B. Arias Montanus:

Huius ubi HortensI spectas in imagine vultum,
Talia tum subeat dicere verba tibi:
Romane Hortensi, concede huic: saecula priscis
Nomine reque pares nostra tulere viros.

Ex praefatione ipsius in Pluti versionem, bibliotheca Gesneri; et elogiis Miraei.


page 297, image: s313

MARTINUS SMETIUS.

MArtinus Smetius Westwynkelanus fuit Belga, antiquitatis inprimis amans, et indagator sollers. Inscirptiones enim per sexennium, ab anno videlicet quadragesimo quinto, ad annum usque quinquagesimum primum, summa diligentia, cum per urbem Romam, ubi tum agebat, tum per alia multa Italiae loca; quae cum hero suo, Rodolpho Pio Cardinale Carpensi, obiter perlustravit, tumultuarie primum collegit. Postea tum illas ipsas, tum quas a Benedicto Hegio Spoletino, a Ioanne Metello Burgundo, ab Antonio Morillonio, aut a Stephano Vinando Pighio Campensi, viris utique doctissimis, et antiquitatis omnis observatoribus diligentissimis, acceperat; in quatuor primarios ordines seu classes summatim distribuit. Primo ordine quicquid ad rationem locorum, operum, atque aedificiorum, seu publicorum, seu privatorum pertinere videbat, complexus est. Secundo divina omnia; hoc est, non solum deorum dearumque titulos ac statuarum dedicationes: sed etiam sacerdotum utriusque sexus; et magistratuum, ministrorumque sacrorum, histrionum ac ludionum epigraphas comprehendit. Tertio loco hominum illustrium, videlicet, Imperatorum, Caesarumque, Consulum, atque aliorum magistratuum maiorum, cum Romanorum, tum provincialium, elogia monumentaque posuit. In quartum ultimumque ordinem, militum et eorum, qui officia publica minora gesserunt artificum et ministrorum domus Augustae: communium deinde hominum, ac postremo Christianorum aliquot vetustiorum epitaphia congessit. His ad calcem adiecit elenchos seu locos communes; in quibus praecipua quaeque, et observatu digna, in certas classes, et capita digessit.

Haec omnia tamquam fructum peregrinationis suae, iucundumque magis, quam opulentum ex Italia delatum thesaurum exscripsit, penes se servaturus. Sed cum Marcus Laurinus Waterfleti Dominus, vix bene cepta apud Smetium vidisset; cum viva voce, tum crebris litteris perhumaniter scriptis, hortari non destitit; ut, quod non infeliciter cepisset, ad optatum finem perduceret.

Quod cum tandem factum esset, opusque Laurino adeo satisfaceret; ut vel illud ipsum, vel exemplar aliquod a Smetio transcriptum, quovis pretio redimere voluerit: Smetius, qui se talem ac tantum huius studii (quod alii plerique non mediocriter alias docti viri aut contemnunt, aut ludibrio etiam habent) non modo admiratorem, sed etiam patronum ac fautorem nactum esse gaudebat, non illibenter exemplat in Laurini


page 298, image: s314

gratiam, se descripturum fuit pollicitus. Quod cum diligenter faceret; bonamque exemplaris partem iam absolvisset: fatalis ignis in aedes ipsius illapsus, non modo aedes ipsas, cum tota supellectile domestica librariaque; verum etiam opus illud antiquarium, cum universis schedis libellisque autographis, e quibus confectum erat, penitus absumpsit: remanentibus solummodo quinquaginta et uno eiusdem exemplaris, quod Laurino exscribebat foliis, quoe in scrinium quoddam humi positum, ubi incendii vis minus grassabatur, ante seposuerat. Hic cum Smetius adeo consternatus esset, ut spe omni de exemplari perficiendo abiecta, et illas reliquias periditas optaret: Laurinus, pro sua humanitate atque ea, qua studiosos omnes fovit, pietate, non modo litteris consolatoriis, verum muneribus etiam missis, ita eum erexit: ut resumpto animo et conquisitis commendatione impensisque Laurini, quibusdam aliorum eiusdem studii amatorum exemplaribus, calamum rursus arripuerit, et opus ceptum quoquo modo finierit. In lucem autem editum illud est nec Laurino, nec Smetio viventibus: sed demum post obitum utriusque. Nam dum Laurinus cum thesauro suo Numismatum Brugas relinquit tumultuantes, et fugam in Galliam molitur: incidit in milites Anglos, qui praesidium agebant Ostendae. Ab his omnibus thesauris, adeoque Inscriptionum etiam illo, spoliatur: quem librum quidam miles, utpote eleganter descriptum, in Angliam secum extulit, venditavitque: quo tempore Ianus Dousa, et Paulus Busius ibidem Ordinum agebant legatos: qui ilico exemplar redemerunt, et in partriam transportatum typis egregie describendum curarunt. Opus profecto insigne: et in quo (Lipsii sunt verba) congnitio aevi morisque veteris, et florentissimi illius imperii: cui par non est, non erit in terris. Idem Lipsius auctarium rogatu amicorum, velut limbum attexuit Smetianae togae: in quo haud pauca sunt addita, quae in Smetianis non habentur.

Periit autem circa annum septuagesimum octavum auctor illius operis Smetius, nec fato suo. Suspensus enim est ad Bruxellas, sine forma processus, abreptus a furibunda militum manu, tempore Ioannis Austriaci: quod ageret reformatae religionis contionatorem. Ex praefatione Inscriptionum Smetii.

CORNELIUS VALERIUS.

COrnelius Valerius itidem ditionis Ultraiectinae oppido, quod vulgo Aquas veteres nominant, anno duodecimo saeculi millesimi quingentesimi oriundus, in litteris interioribus adolescens sic aequalibus antecelluit; brevi ut eas Ultraiecti, ubi haec tum studia florebant, sit professus. Deinde Petro Nannio


page 299, image: s315

apud Lovanienses defuncto, ad collegium trilingue Buslidianum honorifice evocatus, in eo munere ita se gessit; ut nobilitatis Belgicae florem, ad se audiendum quottidie adventantem, dimitteret doctiorem.

Ciceronem autem et Virgilium quos in scholis eloquentiae parandae gratia regnare par est, vicissim explanabat. Utque ad posteros etiam manaret utilitas, ad scribendum, quae recte cogitasset, observassetque animum appulit. Orbem itaque disciplinarum casto et eleganti stilo absolvit, quem Plantinus identidem cupide evulgabat, et scholae cum plausu excipiebant. In his Grammatica, Rhetorica, Dialectica, Ethica, Physica, et Astronomica: quae cum Sebastiano Foxio Hispalensi, philosopho aevi sui disertissimo, iisdem vestigiiis insistente, diligenter conferebat. Carmen interdum quoque pangebat non infeliciter, lusitque triumphum Caroli V. Caesaris, urbem Ultraiectinam sollenni pompa ingredientis. Fuit singulari vir humanitate, quae propria fere literatorum laus est: habuitque collegas, Graecarum quidem litterarum Doctorem Theodoricum Langium Enchusanum: Hebraicarum vero Petrum Smengam Frisium, medicum ac philosophum.

Obiit Lovanii sacerdos, die undecimo Augusti, anno Christi septuagesimo octavo, supra mille quingentos, natus annos sex et sexaginta, saepe pedum dolore tentatus; hilari [correction of the printer; in the print ] tamen (quod et Socrati tribuunt Cicero et Agellius) atque aequabili semper vultu. Aubertus Miraeus in elog. Belgicis.

ERASMUS OSWALDUS SCHRECKENFUCHSIUS.

IN comitatu Merckensteinio Austriacae ditionis ortus hic anno 1511. atque patrio in ludo litteris mediocriter tinctus, exinde ad varias Germaniae Academias sese contulit. Inprimis vero Ingolstadii, Lipsiae et Basileae, gnaviter ceptam studiorum telam pertexere annisus est. Istis in locis cum ingenium sic satis excoluisset; Memmingam, amoenam Sueviae civitatem, venit; atque ibi magistratus iussu ludum aliquandiu moderatus est. Postea Tubingam abiit; ubi testimonio profectuum Philosophicorum ornatus, stipendio principis, Hebraeas litteras magna cum laude, publico in auditorio, enarravit.

Hic dum totus est, ac inprimis, Seb. Münsteri, praeceptoris sui exemplo, sanctae linguae, et disciplinis Mathematicis operam navat: anno quadragesimoprimo Friburgum Brisgoiae vocatur, ad docendum mathemata, et Hebraeae linguae mysteria explicandum. Singulari itaque dexteritate non solum Mathematicarum disciplinarum et linguae sanctae scientiam aliis suo loco tradidit: sed easdem et scriptis luculentis illustravit.


page 300, image: s316

Scripsit enim in Sphaeram doctissima commentaria, atque Ptolemaeum egregie restituit: item Commentaria in primum mobile et Theorias Planetarum. Inter alias quoque lucubrationes Testamentum Novum in Hebraicam linguam primus transtulit: et Paraphrasin in Canticum Canticorum atque Ecclesiasten Salomonis, ex Chaldaica lingua in Latinam traduxit; addita oratione funebri Hebraice scripta de obitu Sebastiani Münsteri, praeceptoris sui. Vertit Latine et Rabbi Abraham Cai Hebr. librum de Sphaera, et arithmeticam Rabbi Eliae: utraque Hebraice et Latine sunt edita. Scripsit Commentaria in Sphaeram Iohannis de Sacrobusto. Opus praeterea nobilissimum gentium Calendaria eruditiss. monstrans, una cum instrumentis eam ad rem necessariis. Reliquit et in Almagestum Ptolemaei annotationes.

Eruditioni autem politae accessit vitae integritas, et docendi fidelitas iuxta ac felicitas: quibus dotibus divino beneficio copulatis, nescio quid in doctore desiderari possit. Bene itaque de scholis meritus, morte rei litterariae ereptus est Friburgi, anno a natali Christi septuagesimo nono, aetatis suae sexagesimo octavo; cum docuissset ibi fere duodetriginta annos; sexennio minor Ioan. Hartungo; cui, ut amicitia ac domicilii ratione, ita tempore mortis fuit coniunctus. Pantal. in Prosopograph. Thuanus l. 68. histor. Gesnerus.

IOANNES HARTUNGUS.

MIltenbergi ad Moenum Franciae orientalis oppido, hic anno quinto, supra sesquimillesimum natus; ubi prima litterarum fundamenta in patria fideliter iecit; ad Haidelbergensem sese Academiam contulit. Ibi cum in disciplinis Philosophicis magna cum diligentia, nec sine industria versatus esset: profectuum suorum testimonium publicum retulit, magister sive doctor Philosophiae salutatus.

Cum autem et historiarum et poetarum lectione plurimum caperetur: variasque rerum in vita communi mutationes usu ipso cognoscere averet: patria relicta Caesaris castra est secutus, et expeditioni contra Turcam interfuit; suaeque industriae documenta nonnulla in Ungaria reliquit.

Inde a sago ad togam, et dulcia Musarum commercia reversus, Haidelbergam revenit: ibique Graecae linguae professionem suscepit. Ea in Academia legendo, scribendoque qua publice, qua privatim talem sese exhibuit; ut ordinis sui hominibus ac collegis praeclaro esset ornamento ipsos annos quindecim: multique bonarum artium alumni nominis eius celebritate exciti


page 301, image: s317

eo confluerent. Erat enim in docendo et perspicuus et fidelis, atque in omnibus rebus explicandis felicissimus.

Anno Christi deinde quadragesimo sexto, cum religionis fieret in Palatinatu mutatio; Haidelberga discessit: multorumque litteris invitatus Friburgum Brisgoiae venit. Eo in loco facile inter professores receptus, Graecos auctores, poeseos nimirum, historiarumque studio mirifice flagrans, explicare cepit: et inprimis Homeri mysteria, Rhodii item et Q. Calabri scripta singulari cum diligentia auditorio frequenti exposuit, atque commentando illustravit. Nec contentus publice officium fecisse: semper etiam domi suae multos Germanicae nobilitatis adolescentes informavit, et in omni genere litterarum egregie instituit.

Scripsit prolegomena sive annotationes doctissimas in tres priores Homeri Odysseae rhapsodias: Apologiam Gracorum de igne purgatorio, exhibitam in Concilio Basiliensi, excusamque cum Martini Lutheri enarrationibus in Euangelia Dominicalia; et Apollonii Argonauticorum libros quatuor ex Graeco Latinos fecit: Strabonem et Aristotelem multis locis restituit: Lexicon Graeco-Latinum, innumeris vocibus adiectis, locupletavit. Coepit et in totam Homeri Odysseam commentarios. Editae etiam sunt eius decuriae locorum quorundam memorabilium, ex optimis quibusque auctoribus, cum Graecis, tum Latinis, excerptorum: item Chiliades locorum Homericorum, et alia, quibus studia philologica praeclare adiuvit, et acumen ingenii sui posteritati eruditae prodidit.

Immoritur laboribus Friburgi Brisgoiae, anno Christi septuagesimo nono, supra sesquimillesimum, die decimo sexto Iunii, aetatis suae septuagesimo quinto: cum singulari cum laude verae probitatis, fidei, et industriae litteras bonas docuisset ibi annis triginta tribus. Epitaphia carmina haec sibi vivus composuit:

*polla\ paqw\n, kai\ polla\ maqw\n e)n paidodida/s1kein,
*)/enqa de\ nu=n kei=nau s1u\n qew=| h(su/xios2.
Multa tuli, didici, docui dum fata sinebant;
Mortuus in summo nunc requiesco DEO.

Aliud.

*gh/rai ou) nou/s1w| bi/on e)/llipon, e)/nqa de\ kei=mai,
*)/aqlios2 e)n kama/tw|, o)/lbios2 e)n qana/tw|.
Non obii morbo, sed longae mole senecta:
In vita misero est morte parata quies.

Pantal. l. 3. Prosopogr. Reusnerus in Iconibus, alii.


page 302, image: s318

IOANNES STADIUS.

IOannes Stadius Belga, natus est anno a Christi Servatoris nativitate millesimo quingentesinno vicesimo sexeto, in ignobili quidem vico Leonhousio [reading uncertain: print faded] , agri Brabantini: sed cui ipse decus et famam reliquit immortalem: firmavitque illud Senecae: Potest ex casa vir magnus exire: potest ex humili deformique corpusculo formosus animus ac magnus. Luanii litteris operam gnaviter dedit: et praeclaros in studiis fecit progressus; praesertim in Mathematicis.

Ibidem Mathemata et historiam publice summa celebritate docuit. In contubernio autem Roberti a Bergis, Eburonum praesulis, versatus, tabulas, exemplo Alphonsi regis, conscripsit, et Bergenses inscripsit. Gratus eodem tempore Allobrogum regulo; post etiam nobilibus et aulicis: qui ut otiosi fere hominies, ex horoscopo Chaldaeorum ac Genethliacorum somnia, hoc est, eventa, casusque incertos praescire, inani quadam ac vetita curiositate, avent. Hinc ad Laurinos fratres, Brugis Flandrorum nobiles, se contulit: et fastos Romanos, post ab Huberto Geltzio editos, illustravit.

Cum in Gallia promulgata [note: Ab Henrico III. Galliarum rege. ] professione Ramea, plerique artifices ad pulcherrimam concertationem invitati essent: et ipse Lutetiam venit: atque ea aetate cum iunioribus se, inprimis cum Mauritio Bressio Gratianopolitano, in pulverem hunc decendere minime dubitavit. Ibi iudice et auctore Francisco Foxio Candalla, illustrissimo simul ac doctissimo viro, qui actioni interfuerat, brabeion cum adversario summa animi aequitate, partitus est: omniumque suffragiis regius ipse professor salutatus.

Fuit omni fere doctrina liberali imbutus, Mathematicis potissimum: ut vix parem in ea arte aetas illa tulerit. Sed nonnihil de tanta laude limavit: quod dum proceribus Gallis in aula, tam viris, quam seminis, abscondita, incerta, atque adeo futurorum eventa curiosius rimantibus, nimis morigerum se praebuit: a recta ac certissima scientiarum, quas profitebatur, via deflectere quodammodo visus est: et Mathematicorum nomen, ut olim Caesarum temporibus, odiosum simul ac detestandum reddidit.

Parisiis humaniter habitus, in suburbio demum Honoratiano domi Mareschalli Retzii, diem clausit extremum, anno millesimo quingentesimo septuagesimo nono, decimoquinto calend. Quintilis; relicto filio Hieronymo medico, cui filia Huberti Goltzii nupta fuit:

Scripsit in L. Annaei Flori historiae Romanae epitomen, egregium


page 303, image: s319

commentarium, post Ioannem Camertem. Edidit et insigne Ephemeridum opus, ab anno 1554. ad annum 1600. usque summa diligentia putatarum. Exstant eiusdem tabulae aequabilis et apparentis motus caelestium corporum. Donavit Latinitate in rei litterariae usum, Hermetis Trismegisti iatromathematicam: scribitque se huius ductu, semel iterumque de affectu aegrorum verissime iudicasse: et morbi exitum morte terminandum, certo eventu, praedixisse. Quantum praeterea tribuerit praedictionibus Astrologicis; pater ex Ephemeridibus, et quam iis, ad Philippum, Hispaniarum regem, praefixit, praefatione. Cenotaphium ei ex filia nepos, lustus Ryckius, posuit tale:

POSTERITATI S. IOANNES STADIUS BELGA BRABANTUS H. S. E. TANTI ILLIUS VIRI CINERES HEIC ADSPECTAS VIATOR; SED CINERES: FAMAM ENIM, QUAE CAELUM SPECTAT ET SOLUM, NON VIDES. EUMPSE MORTVUM HEIC LEGIS IN BUSTO, QUI PER ORA VIROM VIVOS SPIRABIT PERPETIM. CERTE ILLE IPSUS EST STADIUS, QUEM POTENTISSIMI HISP. ET GALLIAE REGES MAXUMIS STIPENDIIS EVOKATUM, ET AD PROFESSION. CLARISS. ART. ADSCITUM HONORARUNT, GRUDII ET PARISII DOCENTEM AUDIVERE BONI OMNES, DOCTI OMNES PRAESENTEM AMAMVERE, ABEUNTEM COMPLANXERE. SI TV HORUM ES, LECTOR, FLORES INSPARGE MARMORI, VEL POTIUS LACRUMAS MAGNO FUNERI MOLLIBUS VOTIS, BONIS VERBIS ADPRECARE. VIXIT ANN. LII. MENSEIS FERE 11. OBIIT XV. KALEND. QUINT. ANNO cIc. Ic. LXXIX. IN MAXUMA GALLIARUM. IUSTUS RYCKIUS EX FILIA N. AVO B. M. L. PP.

Aubert. Miraeus in elogiis: Iac. August. Thuan. lib. 68. historiarum. Iustus Ryckius in praeludiis poeticis.



page 304, image: s320

HIERONYMUS WOLFIUS.

HIc in veteri comitatu Oetingensi antiquae Rhetiae. Oetingae, oppido illius comitatus, honestis et bonis natus est, anno Christi decimo sexto, supra mille quingentos. Et quamquam gloriari de familiae [note: Antiquae et equestris. ] suae virtute et laude vere potuerit, Pindarico praecepto obsecutus: tamen industria et virtute propria emergere, ac nominis celebritatem adipisci gloriosius sibi duxit. Cumque nulla re magis delectaretur, quam litterarum scientia: totum se cognoscendis tractandisque artibus dedidit. Itaque avelli se a Musis passus non est; etiamsi pater aliud vitae genus saepe suaderet. Fuit ingenio satis acuto quidem, et ad percipiendas litteras apto, sed animo humili, demisso, et plus satis sollicito. Evenit autem plerumque, ut animo fortuna respondeat: et abiectum quidem, anxiumque animum fortuna excipiat miserabilis: erectum vero et alacrem amplectatur et evehat sors altius. Hinc adeo cum tristis et querulus natura exsisteret Wolfius, etiam fortunam minus propitiam sibi esse querebatur. Studia enim ipsius in ipso limine statim aliud ex alio impedivit, vix ut adhaeresceret. Modo obstitit valetudo adeo afflicta: ut inchoatum studiorum cursum penitus interrumperet: modo pater, ut eum abstraheret, argumentis compluribus obtinere conatus est. Nam et corporis infirmitatem illi obiecit, quae ferre tantos labores, quantos litterarum studia desiderarent, haud posset: et animi tristitiam ei exprobravit; quae actuosum magis vitae genus, quam litteris dediti sequuntur, requireret: tum sumptibus impendendis gravari se non obscure significavit. Id circo dubium esse studiorum illius cursum oportuit: dum saepius ad alia revocatus, sero tandem ad litteras rediit.

Aliquando quottidianis convitiis quorundam eo fuit adductus: ut deserere prorsus litterarum studia constituerit. Quamobrem Norlingam profectus, pugionem, et alia, quae aulica fert consuetudo, emere voluit. Sed serius eo cum venisset, nundinis finitis, nihil eiusmodi venale in foro invenit: pudoreque prohibitus tabernam ingredi; in bibliopolam forte incidit, ubi libros nonnullos emit, quibus contentus domum est reversus. Hos cum avide legisset; tantum voluptatis inde cepit; ut quasi diuturnam sitim explere cupiens de reditu in Academiam sedulo cogitarit. Nec fortuna optimae eius voluntati defuit. Venit enim Tubingam, et audivit Ioachimum Camerarium docentem, item Iacobum Scheckium, et alios. At cum vix animum ad studia recte composuisset; pater quasi in medio cursu sumptus se suppeditaturum amplius negat. Idcirco nisi relinquere


page 305, image: s321

Academiam Wolfius vellet! publico famulatu victum quaerere coactus est. Sed nec in isto officii munere diu perseverare eum siverunt molestissimae expostulationes studiosorum inquietorum qui, nocturno tempore, ad suum arbitrium libidinemque fores collegii ab illo cupiebant sibi aperiri. Quocirca iterum necessitate coactus ex Academia domum rediit. Nec multo post spe in studiis progrediendi abiecta in aula Episcopi Wurcepurgensis scriba factus est.

Sed verissimum est quod apud Herodotum Mardonius ait: [gap: Greek words] Itaque cums deliberatum hoc constitutumque haberet Deus, ex Wolfio efficere doctorem salutarem scholis: fieri aliter non potuit; quam ut ad intermissa doctrinae studia ille aliquando reverteretur, eaque, quaecumque tandem impedimenta inciderent, aut difficultates obicerentur, continuaret. Fit autem nescio quomodo; ut intermissae et desideratae rei bonae usus gratior sit interdum; quam assidue retentus atque perceptus.

Ex aula igitur Wittembergam digressus, cum ibi non solum didicisset litteras a Melanchthone, et aliis: sed vertendo etiam de Graeco quaedam in Latinum, ingenii et industriae suae specimen dedisset: missus est Mülhusiam Thuringorum a D. Philippo, ad gubernandam scholam, anno quadragesimo tertio. Ubi biennio commoratus Norimbergam deinde venit, et ad erudiendum duodecim selectos adolescentes a senatu stipendio honesto conductus est. Inde Argentinam profectus, a Sebaldo Havenreutero Medico, receptus hospitio liberaliterque tractatus est, quo Isocrati vertendo vacare commode posset.

Post Lutetiam Parisiorum cum Augustanis quibusdam discipulis profectus; mox inde altero anno reversus Basileam est, et Demostheni operam iterum dedit. Etsi autem postea in Galliam denuo venit: tamen cum commorandi illic locum sibi relictum plane nullum intelligeret, rediit brevi Basileam, et Augustae a D. Antonio Fuggero benigne receptus atque habitus est; atque illustri Bibliothecae D. Ioannis Iacobi Fuggeri praefectus. Ibi tum Isocratem et Demosthenem Graecolatinos politius et limatius edidit, tum Zonaram et Choniatem historicos convertit. Donec ab amplissimo Augustanae Reipublicae Senatu scholae reparatio et gubernatio illi commissa est. In quo quidem munere singulari fide et diligentia eximia versatus est usque ad finem vitae. A Senatu vero honeste liberaliterque tractatus, ornavit Rempublicam illam antiqua virtute et laude celebrem, docendo, scribendo et propagando litterarum scientiam, quoad facultas viri, Deo pariter et Musis cari, tulit.

Praeclare itaque Wolfius vixit, qui non solum profuit vivus omnibus, qui litteras Latinas et Graecas amant, sed etiam nunc


page 306, image: s322

prodest mortuus. Reliquit enim ingenii sui monimenta litteris mandata, quae erudire poterunt etiam posteros. In medio est Demosthenes cum primis luculente, ornate, et ad rerum dignitatem apte, et quasi decore in sermonem Latinum conversus, et scholiis utilibus illustratus. Quo uno opere contenti abeo esse potuissemus, etiamsi aliud nullum edidisset. Effecit enim ut ante ignotus plerisque Demosthenes, nunc familiariter nobiscum versetur in scholis et Academiis.

Questus est Wolfius cum Lutetiam Parisiorum denuo venisset; professorem Regium Strazelium, qui Demosthenicas orationes tunc interpretatus est, canina rabie, pro suggesto versionem suam exagitasse, et per calumniam mire deformasse. At cum ille bonus vir, isto nomine appellatus a Wolfio, rationem sibi reddendam esse intelligeret calumniae suae; otium sibi deesse ad eam rem finxit; nec admittere postea Wolfium ausus est. Qua tergiversatione non obscure significavit Gallus iste, alienae laudis invidia magis; quam vera aliqua causa impulsum sese, Wolfii interpretationem dente maledico carpsisse. Doluit scilicet ab homine Germano praeripi Gallis tantam laudem, quae vere magna est, Demosthenem scilicet in Germania ab homine Germano Latine loqui cum Germanis, Gallis, Italis, didicisse: quod ante id tempus discere ita potuit a nemine.

Sed non contentus Demosthene etiam Isocratem Graecolatinum, scholiisque explicatum nobis suppeditavit. Cum autem revera his duobus luminibus oratorum nihil olim florentissima Graecia, nihil illae ipsae Athenae habuerint praestabilius aut gloriosius: est sane quod gratulemur Germaniae nostrae; quod per Wolfium tantorum fluminum eloquentiae particeps facta est. Est hoc decus Germaniae ingens; est adiumentum Ecclesiae, et ornamentum rerump. sonare Atticam eloquentiam in scholis, atque adeo omnem vim oratoriae facultatis ex Graecia in Germaniam esse effusam. Fatentur ipsi Graeci, qui reliquisunt hodie Constantinopoli, prae ceteris eruditi et Christianae religionis amantes, totum Musarum chorum, relicto Helicone, in Germaniam migrasse. Praeter oratores Atticos Suidam etiam Latinum fecit, et Historiam Bizantinam transtulit a Zonara, Niceta, Nicephoro Gregora, et Laonico Chalcondyle conscriptam: quam alioqui tota fortasse adhuc ignoraret non solum Germania, verum etiam Italia et Gallia. E Ciceronis etiam scriptis nonnulla commentariis et annotationibus suis explicavit; quorum in numero sunt tres de officiis libri, Dialogi duo, et libri quinque Tusculanarum quaestionum. Quae praeterea scripsit aut interpretatus est, ea in Bibliotheca Gesneri, et aliorum enumerantur. Haec autem, quae recensuimus, satis praeclare Wolfium in litteris vixisse demonstrant.


page 307, image: s323

Nec vero praemia, honores, et fructus laboribus eius honestis defuerunt. Saepe quidem et graviter de fortunae iniquitate accepimus multa questum esse: nec dissimulandae sunt eius voces nimis molles, de asperitate conditionis suae, de hominum iniuriis, dolo, fraude, perfidia atque violentia. Scimus quoque egestatem suam saepe illum deplorasse, mortemque sibi optasse. Quae quia a Philosophia aliena sunt, non laudamus: sed eo loco habenda ducimus, quo digna sunt. Erat natura querulus, vel, ut Graeci dicunt, [gap: greek text] , suam fortunam deterrimam ducens, aliorum vero beatam existimans: haud perpendens interim se sua tantum mala suo loco sentire, alium alia loco suo: et nihil esse ex omni parte beatum in hisce rebus humanis. Tantum etiam abest, ut mortem precari debeamus; ut gratias etiam agere Deo pro concessa vitae usura deceat. Etsi quidem inservire ipsius honori, communique commodo amplius possimus; prorogatio etiam vitae petenda est. Nec illud in Wolfio laudamus, quod coniugium vitavit, et felicitatis partem praecipuam esse putavit, [gap: greek text] . Quae enim potest in hoc esse felicitas, quod Deus ipse malum dicit? Deceptus est igitur opinionis errore, quod id in bonis numeravit, quod Deus malum pronuntiat. Quin commodi voluptatis et solatii plurimum ex eo cepisset; si mandato Dei obsecutus, sociam vitae fidam sibi adiunxisset, in cuius sinu effundere querelas potuisset, quaeque molestias lenire, et fastidia vitae laborumque vocationis excutere scivisset. Tanto igitur bono cum se privarit ipse, acerbiorem illi esse omnem vitam oportuit. Nec potuit iure queri occasiones sibi defuisse; cum non semel divinitus oblatae fuerint non contemnendae. Quemadmodum nec de praemiis laborum et operum suorum editorum, querelam ullam fere iustam satis habuit. Nam, ut de reliquis nihil dicamus, Isocratis vertendi labor certe amplo satis munere centum Ioachimicorum ab inclyto Senatu Augustanae Reip. est remuneratus. Suidae vero conversionem ducentis florenis generosus et magnificus D. Carolus Villingerus, Baro a Schonenberga, muneratus est. Commentarium officiorum Ciceronis quinquaginta aureis eadem resp. Augustana honoravit. Unde satis apparet, honestos, officiosos et utiles Wolfii labores honoribus praemiisque satis amplis, decoratos esse. Cum autem ita plures annos in Rep. Augustana bonas litteras docuisset, et scribendo propagasset: tandem lithiasi intolerabili conflictatus, de vita decessit anno octuagesimo, supra mille quingentos, die octavo Octobris; postquam caelebs vixisset annos sexaginta quatuor, dies quindecim, (alii quinquaginta quinque) horas novendecim, et Gymnasio Annaeo ac Bibliothecae praesuisset annos viginti tres. Sepultus est die undecimo Octobris; et eiusmodi epitaphio honoratus:



page 308, image: s324

NOBILITATI LITERATAE

HIERONYMO WOLFIO OETINGENSI.

EX PINCERNARUM SCHWEINSBAINDENSIUM, QUI IN PRIMIS AUCTORIBUS CAESARIENSIS [note: Conditi anno 1133. Bruschio, aliis 1114. ] COENOBII NUMERANTUR; LEGITIMA STIRPE ORIUNDO: IN QUO, ET FRATRE HENRICO, NORIMBERGENSI ARCHIATRO, ILLA IPSA EXSTINCTA EST: SOCRATI SVEVICO, GRAECE LATINEQUE DOCTISSIMO: CHRISTIANAE PHILOSOPHIAE ET ELOQUENTIAE PRINCIPI: VIRO AD SCRIBENDUM, DICENDUM, DOCENDUM, NATO: ANTIQUAE VIRTUTIS AC FIDEI GERMANICAE EXEMPLARI: PRAECEPTORI OPTIMO, ET AMICO MAXIMO: SEX HENCELII, FRATRES GERMANI, IOH. BAPTISTAE F. F. PUBLICE DEBITUM PRIVATA PIETATE M. P. VIXIT CAELEBS ANNOS LXIV. DIES LV. HORAS XIX. ANNAEO GYMNASIO ET BIBLIOTHECAE PRAEFUIT ANNOS XXIII. MULTIPLICIUM DIVINI INGENII MONUMENTORUM, EUROPAM ATQ. [abbr.: ATQUE] ASIAM HEREDES RELIQUIT: toi=s2 pais1i\ [note of the transcriber: corrected according to the errata list; in the print: parei\n ] ei)=pe *xrh/s1ima, mega/lh *xa/ris2 au)tw=|.

Apparet igitur ad antiquam, et nobilem familiam ortum suum retulisse Wolfium: quae dicta fuit nobilium a Wolffsthal/ vel Thal/ vel Wolff vom Thal. Habitarunt illi nobiles non longe ab oppido Gamundia; ubi adhuc rudera arcis Wolfsthaliae conspiciuntur: et ibi in caenobio Franciscanorum exstat inter monumenta nobilium eorundem et equitum auratorum tale: Anno Domini millesimo ducentesimo decimo, die S. Aegidii *w nobilis et strenuus vir, eques auratus, Burckardus Wolfius de Thal, c. a. r. i. p. [abbr.: cuius anima requiescat in pace. ] Sed ut fit in rebus humanis, in quibus fluxa et caduca sunt omnia, etiam haec familia, cum aliis regum, principum, et magnorum virorum familiis, intercidit: ut vere a Poeta dictum sit:

Omnia mortali mutantur lege creata;
Nec se cognoscunt terrae vertentibus annis.

Matthaeus Dresserus in oratione de Hieronymo Wolfio: Martin. Crusius in annalibus Suevicis.


page 309, image: s325

LUCAS LOSSIUS.

PRimus doctrinae studiorum, post factam religionis emendationem, in schola Lunaeburgensi rector fuit Hermannus Tulichius Steinheimensis, pietate, ingenio, et doctrina praestans: qui Witebergae multos annos Luthero familiaris et carus, et Academiae illius rector fuerat; et cui captivitatem Babylonicam Lutherus dedicaverat. Collegam habuit fidelem et felicem pueritiae instituendae magistrum Lucam Lossium: de quo viro bene merito et Philippicae disciplinae [gap: Greek word] alumno nihil hactenus reperimus, praeter epitaphium, quod ipse sibi, uno ante mortem anno, composuit; et quo brevissime curriculum vitae suae descripsit. Id autem est eiusmodi:

Hac placide Lucas requiescit Lossius urna,
parte cinis terra, qua levis ille fuit.
Pars melior vivens caeli mens incolit arcem,
Inter, qui multos erudiere, viros.
Qui pubi decies quinos atque amplius annes
Tradidit hic artes cum pietate bonas.
Edidit et facili qui simplicitate libellos
Non paucos, CHRISTI, Pieridumque scholis.
Finibus Hassiacis nemorosis natus. et agris,
Vacham qua praeter, clare Visurge, fluis.
Haec ubi cognoris, quo te via ducit euntem,
Lector abi, et felix vive, valeque diu.

Obiit Luneburgae, ubi annos amplius quinquaginta studiis et moribus tenerae aetatis in schola illa formanda utilissime servierat, anno Christi millesimo quingentesimo octuagesimosecundo, die octavo Iulii, aetatis septuagesimo septimo.

Edidit libellos scholasticos complures, qui a Gesnero in Bibliotheca recensentur: ut sunt Erotemata Diatectica et Rhetoricae Melanchthonis et praeceptionum Erasmi de utraque copia: Erotemata Musicae practicae. Item annotationes in Euangelia Dominicalia et festorum: in eadem etiam quaestiones: adiectis argumentis, doctrinis et solutionibus obiectionum, quae passum in scholis proponuntur. Chytraeus in Saxonia.

HUBERTUS GOLTZIUS.

NAscitur Hubertus Goltzius Venloae in ducatu Iuliacensi, anno 1526. d.30. Octobr. patre Rutgero Goltzio Herbipolitano, pictore Venloniensi. Ascivit sibi nomen Herbipolitae, quia maiores Herbipoli, urbe celebri Franciae oriundi fuerunt: unde ad ipsum Daniel Rogerius Anglus alicubi ita scribit:


page 310, image: s326

Cuiatem te, Huberte, putem? vin' Tuiscona dicam?
Parte Sicambrorum vel rear esse satum?
Nam dedit Herbipolis proavos Germana genusque,
Alma sed est partus conscia Venlo tui.

Hic cum ab ineunte aetate omnem operam et studium, naturae quadam inclinatione geniique impulsu ad pingendi artem applicuisset; adiunxit necessariam et utilem poetices, historiae et philosophiae cognitionem. Cuius quidem adipiscendae nulla visa est ipsi commodior ratio sedula et diligenti antiquitatis indagatione. Itaque per annos aliquot variarum lectione historiarum, quae vel veterum memoriam vel res novas sive externas sive domesticas celebrarent, nova et propria industria atque sagacitate usus, rerum notitia animum excoluit. Deprehendit enim non aliunde certiora rerum gestarum documenta atque in ductiones secundum historias, quam ex antiquitatum reliquiis, omniumque praecipue e numismatis antiquis percipi atque hauriri posse. Itaque persuasum sibi habuit, non solum monumentis historiarum numismata esse plena: sed etiam perinde, uti rerum gestarum testificationem fidelissimam continerent; ita veterum errata atque indiligentiam scriptorum clarissime covincere. Numquam enim nummi sibi ipsis repugnantes reperiuntur: quos constat singulari quadam attentione, summaque auctoritatis praerogativa Senatusconsulto in perennia rerum gestarum monimenta esse procusos. Nummos itaque merite veras atque expressas rerum figuras mutosque testes appellare licet: qui ad rerum memoriam multo quam charta atque atramentum, [note: Contra sentit Philipp. Beroald. senior: veras esse imagines ex literis, Vanas et otiosas ex numismatibus . ] qua ad longinquitatem temporum fidelius, qua ad veritatis testificationem non paulo tutius conservandam nati factique fuerint. Quippe ea geniti natura omnes sumus, ut in scribendo saepe nos affectus transversos agant: multaque passim a plerisque tum dicantur, tum silentio obducantur ad gratiam partium: quo animus videlicet vel inclinarat, vel abduxerat potentius. Ut omittam interim quanta labes comparata sit historiae, incuria perfidiaque eorum, qui de antiquis exemplaribus nova negligenter descripserunt. Quo factum ut dum frequenter [note: Vopisc. in Probo. Omnes omnium virtut. tantae sunt; quantas videri eas voluerint eorum ingenia, qui uniuscuiusque facta descripserint. ] hic quiddam omissum, illic adsutum, saepe glossema quodpiam de margine in ipsum historiae contextum transductum sit: magnae demum auctorum controversiae eo ex fonte profluxerint. Quas quidem si quis alio pacto rectius minui, certioremque fidem aliunde se adserere; quam ex lemmatis et argumentis vetustorum numismatum posse putet: mea quidem sententia vehementer erret. Historias enim ad fidem nummorum: non e diverso nummos ad illarum rationem oportet accommodare: propterea quod hi sint pene simul cum reipsa nati, ipsisque historiis uti vetustate, ita et fide potiores vel ob id ipsum maxime,


page 311, image: s327

quia non temere adulterari citra perspicua doli argumenta possunt.

Itaque Goltzio dubium non fuit: quin omnem plane rerum Romanarum seriem ex solis numisimatis percipere potuissemus; si historiae nos defecissent. modo non et longa temporis labes, et barbarorum atrox atque Romani nominis deletrix iniuria magnam numismatum partem posteritati intercepissent. Accessit et illud, ut in reliquias ipsas ignorantia simul et avaritia hominum saevierint: qui simulatque numisma aliquod sive aureum, sive argenteum nacti essent, cum in rei signatae non minus, quam omnis antiquitatis crassa ignoratione unum materiae pretium censerent; ad fabros statim argentarios ut conflarent, aut redimerent, detulerunt: cum Romani summo studio id habuerint: ut quicquid memoria dignum arbitrarentur; illud in numismatis quam scitissime deformatum darent.

Ex numismatis ergo ut historias quam fidelissime evulgaret. nullis sumptibus, vigiliis, laboribusve pepercit. Calcar autem ipsi addiderunt plurimi non parvi nominis, nec mediocris fortunae; aut eruditionis viri: qui antiquitatis studiosi, cum nec cognitione fideliter, nitide, graphiceque penicillo, aut calamo ad vivum antiqua monumenta depingendi instructi essent; nec artificum idoneorum atque doctorum operam invenirent: auctores ipsi fuerunt, ut quod in hoc studiorum genere beneficio picturae adiutus praestare posset, posteritari ne invideret.

Anno itaque millesimo quingentesimo quinquagesimosexto, die quarto nonas Aprilis abiit Antuerpia, perlustratisque in Belgio regum, principum, nobilium, aliorumque numismatarchiis , et musaeis, eodem anno, die septimo, Idus Iulii Antuerpiam reversus est: Deinde anno M. D. LVIII. Antuerpia, nobilissimo totius Germaniae inferioris emporio, ubi annos duodecim continuos haud illiberaliter exegerat, in Flandriam cum universa familia Brugas discessit, ibique sedes fixit, evocatus litteris nobilissimi viri Marci Laurini. Ad quem cum Goltzius venisset. prudenter eum monuit, non esse, quod speraret se absoluturum aliquid eo in argumento, aut laudem solidam consecuturum; nisi comparata prius idonea tanto operi materia. Proinde huius rei ergo in exteras sibi excurrendum esse regiones existimavit: quae uberius quiddam de monumentis antiquitatis essent suppeditaturae.

Postquam igitur apud Laurinum antiquitatis omnis studiosissimum quadrimestri amplius spatio infinitae multitudinis numismatum antiquorum tam Graecorum, quam Romanorum, tam Imperatoriorum, quam Consularium exemplaria


page 312, image: s328

diligenter excepisset; atque ita non infelicia operi futuro fundamenta iecisset: anno millesimo quingentesimo quinquagesimo octavo media urgente hieme per nives et intensissima frigora, calcaria Laurino addente, primo universam fere percurrit Germaniam: inde superatis Alpibus per celeberrima quaeque Italiae loca et oppida Neapolim usque profectus est, Ab hac rursus diverso per Italiam itinere, per Ligures, Insubros in Galliam transalpinam transiens, per Provinciam, Galliam Narbonensem, Allobroges, Lugdunensem, Aeduos, perque innumera fere eademque nobilissima Galliae loca peregrinatus est, perlustratis ubique non otiose, nec oscitanter quibuscumque venerandae antiquitatis vestigiis et monumentis. Rediit Brugas anno millesimo quingentesimo sexagesimo sub finem anni. Exqua per varias, diversissimasque regiones ac provincias peregrinatione multa volumina multis omnigenum numismatum milibus referta domum reportavit; adeo ut vere gloriatus sit, a nemine in nostro orbe tam multa, tamque varia numismata inspecta, attrectata, et delineata esse; quam a se, idque per annos non ita multos.

Patuerunt enim ipsi omnia omnium numismatarchia , musaea, scrinia, armaria monumentorum antiquorum, Ferdinandus ipse Augustus instructissimos suos antiquitatum thesauros recludi Goltzio clementissime iussit. Idem factum ab aliis Regibus, ab Electoribus imperii, a principibus, comitibus, baronibus, nobilibus, magnatibus per Germaniam, Italiam, Galliam, Belgium. Nam et ipse Rom. Senat. P. Q eum licet advenam et peregrinum non solum in Capitolium admittere dignati sunt; sed etiam intra palatia, et tecta privata, atque adeo aedium suarum recepto, iuvandi, promovendique instituti ipsius ergo, opulentissimos thesauros; tum a numismatis , tum a reliqua supellectile antiquaria et antiquitatis monumentis instructissimos aperiendos curarunt. Quin etiam illi ipsi alias in admittendis suorum cimeliorum spectatoribus admodum morosi et difficiles, Goltzium libenter admiserunt; qui exercitatus in numismatum priscorum recognitione, multa legit, multaque eruit, quae ante ipsum nemo viderat. Unde in pretio habere multi multa ceperunt numismata ; quorum prius rationem duxerant nullam.

Hic vero, ut illud immutem,
Heroumne prius mirer, GoltzIve laborum?

utrum inquam magis commendandum sit, principumne in adservandis antiquitatis monumentis, an Goltzii in iisdem eruendis studium, non immerito quis ambigat. Laudandi enim vero illi, qui non minori iudicio, quam sumptu et labore conquisita sanctae antiquitatis monumenta pari studio et religione adservant,


page 313, image: s329

et posteritati conservant Laudandi et suo merito isti, qui talia eruunt cimelia, in ordinem redigunt, et ut ita dicam, in proscenium producunt. Est enim varius huius studii usus et utilitas multiplex. Primum enim si rem Grammaticam tractes, an non multa cognitione non indigna de antiqua et recta vocum scribendarum ratione, quam [gap: Greek word] Graeci vocant, de pronuntiatione et notis, tam in nummis, quam [correction of the transcriber; in the print qnam] in aliis monumentis invenies? Sin poeticen spectes, plurima quoque ex poetarum fabulis petita, de diis gentium, semideis, Heroibus, Nymphis, aliisque innumeris [correction of the printer; in the print innummera], quae poetarum sunt propria, passim se offerunt. Si Iurisprudentiam quaeris, et rem politicam; varia occurrent S. C. leges, magistratus, dignitates, officia, imo universus Reipub. Romanae status, ipsaque administrandi ratio, ex solis ferme nummis cognosci potest. Si religionis et rerum sacrarum cura te tangit: hic praeter varias acerdotiorum, quae apud antiquos erant genera, publicos sacrificiorum ritus, ceremonias, aliaque ad cultum deorum pertinentia, multifaria quoque sacrorum apparatuum, vestium, vasorum, aliorum instrumenta invenias. Si animum tuum oblectat Historia; quid quaeso aliud sunt numismata , quam historiae, illis ipsis, quae scripto mandatae sunt diuturniores et fideliores? Quid de re militari dicam, ad quam conferre plurimum numismata certum est! Hic enim adspicias bellica instrumenta; hic arma machinasque, hic naves bellicas, hic coronas militares, signa, vexilla, hic varii adparatus copiam expeditiones, adlocutiones militares, triumphos, ovationes, legionum, cohortium nomenclaturas, et quod non Martis opus? Taceo, quantum quis hinc iuvari possit; si de asse, de re nummaria, de ponderibus commentari quippiam propositum sit. Ipsi Geographi nummos sine fructu non tractabunt. cum in eis omnium fere regionum, provinciarum, urbium, fluviorum nomina, nec solum nomina, sed situs et natura ipsa ob oculos graphice ponatur. Sed Physicus ecquid inde exspectabit? Habebit et hic, quod iuvet, infinitam animalium peregrinorum multitudinem, ad vivum expressorum; habebit arborum, fruticum, plantarum genera, figuras, species; adeoque tota rerum naturae [correction of the printer; in the print Naturae] tamquam in tabula, in numismatis spectanda ei repraesentabitur. Eant nunc, qui antiquitatis studium vel sterile sterili iudicio iactitant, vel indignum viro erudito putant; ut in quo curiositatis plurimum, utilitatis aut parum aut nihil insit! Videant etiam illi principes aut magnates, qualem ad posteros sui memoriam transmissuri sint; qui nihil non sumptuum expendunt in canes venaticos, in equisones, histriones, gladiatores, ludiones, moriones et horum gregales: ad rem Musicam vero et eruditam doctrinam provehendam, ut tantillum erogent, impetrare a se


page 314, image: s330

numquam possunt. Sed ad Goltzium redeamus: eiusque opera videamus.

Edidit An. 1558. Vivas omnium Imperatorum imagines, addita perquam brevi actorum gestorumque a singulis Imperatoribus historia. Deinde collecto in illa peregrinatione insigni plurimorum numismatum thesauro, Romanorum Imperatorum Caesarumque historiam ex monumentis [gap: greek text] instaurare aggressus fuit. Descripsit primo C. Iulium Caesarem, hoc est, historiam Romanam ex numismatis in eum ordinem digestis, quem rei gestae et temporis series atque argumentorum similitudo praescribit: ita quidem, ut quae ad religionem sive res sacras spectarent in unum caput, quae ad profanas, ad militarem, ad res alias gestas, ad magistratus, aut aliud argumentum pertinerent, alia in alia capita congesta sint: quod opus ipso Goltzio et auctore et sculptore prodiit Brugis Flandrorum An. 1563. Post An. 1566. edidit Fastos magistratuum et Triumphorum Romanorum ab Urbe condita ad Augusti obitum, ex antiquis tam numismatum quam marmorum monumentis, restitutos: quos S. P. Q. Romano dedicavit. An. Christi 1574. decennio tardius, quam pollicitus fuerat, apparuit et Caesar Augustus, hoc est, historiae Imperatorum Caesarumque Romanorum ex antiquis numismatibus restitutae liber secundus: in quo itidem, ut in primo, eum servavit ordinem, ut XXXII. complexus sit, primum vultus Augusti et capita cum simulacris et symbolis in parte adversa: deinde secundum ordinem temporis et rerum gestarum ea, quae ad religionem, post quae ad res profanas, rem militarem, res gestas, magistratus, aut tale aliquod argumentum pertinerent, additis notarum et literarum singularium, aliorumque explicationibus, eum comparatione pecuniae Romanae ad nostri saeculi morem. An 1 76. foras dedit Siciliam et magnam Graeciam, h. e. historiam urbium et populorum Graeciae ex antiquis numismatibus restitutam: ubi agit de coloniis Graecorum, et inscriptiones ex marmorib. [abbr.: marmoribus] antiquis fidelissime descriptas addidit.

Scripsit et Siciliae historiam posteriorem, sive eorum, quae post pacem sub Augusto terra marique partam, usque ad hoc saeculum gesta sunt, compendiosam narrationem. Alio libro transmarinas Graeciae regiones, quae in continente erant, utpote Epirum, Achaiam, Peloponnesum, ab his in Septentrionem transiens, Thessaliam, Macedoniam, Thraciam, cum ipsarum urbium numismatibus complexus fuit. Tertio libro insulas Graeciae ab Hadriatico et Ionio mari exorsus, tum quae deinceps in mari Libyco, Cretico, Myrtoo, et Aegeo, utpote Sporades et Cyclades occurrunt, Ponti quoque Euxini nonnullas, et quae Asiae minoris litoribus oppositae inclusit. Quartus et


page 315, image: s331

ultimus liber continet aliquot Asiae minoris regiones, Cappadociam nimirum, Galatiam, Pontum, Bithyniam, Mysiam, Phrygiam, Maeoniam, Aeolidem, Lydiam, Ioniam, Cariam, Doridem, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam, et in Asia maiore Suriam, et in Aegypto aliquot Africae urbes addere in animo habuit, una cum earundem regionum et urbium numismatis , et quae ex antiquitatis monumentis cognosci possent historiis.

Usus est singulari Maecenate ac patrono Marco Laurino Domino a Watervliet, viro non generis tantum et fortunae splendore, sed etiam doctrinae et ingenii dotibus ornatissimo, atque in omni antiquitatis cognitione vix ulli secundo: cui Goltzius, uti et fratri eius Guidoni I. C. quicquid in hoc studiorum genere a se praestitum est, acceptum ingenue ferre non dubitavit. Nam cum institutum illud sumptus requireret non exiguos, quibis privati alicuius civis facultates non sint pares, Laurinus ipsum omni ope et subsidio subleuavit. Quippe ad iter illud, de quo supra viatico instruxit, literisque ad primos quosque in universa fere Europa viros aditum aperuit, nec ullis unquam pepercit impendiis: ut fere nemo etiam inter eos, qui fortunarum splendore et facultatum magnitudine ipsum Laurinum superant, repertus tum fuerit, qui ad instaurandam, illustrandam, atque a temporis iniuria vindicandam, inque communem Antiquariorum usum e profundissimis in lucem et quasi vitam revocandam istam rei antiquariae partem tantum publice contulerit operae, quantum ille. Habuit idem Laurinus V. ampliss. armaria et scrinia instructissima omnis generis numismatibus , aureis; argenteis, aereis, Graecis, Romanis; qualia apud alios in media etiam Italia vix reperias. Usus est praeterea Goltzius praecipuorum per Europam virorum amicitia et a S. P. Q. Romano singulari exemplo civitate Romana est donatus, cuius S. C. exemplar subicere visum, ut quantum virtus et doctrina etiam ad exteros valeant, palam fiat.

Exemplar Senatusconsulti, quo Hubertus Goltzius civitate Romana donatus est.

STEPHANUS PAPARONIUS, HIERONYMUS GROSSUS, HIERONYMUS BUBALUS ALMAE URB. COSS. AD POSTERITATIS MONUMENTUM, HIS LITTERIS SCIRE OMNES VOLUMUS, INTER PRAECLARA MAIORUM ROMAN. INSTITUTA, ILLUD


page 316, image: s332

FUISSE PRAECLARISSIMUM, INSIGNES SCILICET VIRTUTE ET PROBITATE VIROS, AUGENDAE REIPUB. GRATIA CIVITATE DONARE, UT PRAESTANTISS. CIVIBUS AUCTA, DOMI FORISQUE OMNIUM NATIONUM RES GESTAS SUPERARET. QUORUM NOS IMITATIONE ATQUE EXEMPLO PYRRHO TARIO I. V. D. HECTORE MUTTINIO, VINCENTIO RUBEO TRIBUS EX QUATVORVIRIS CIVITATIS DONANDAE FREQUENTIQUE SENATU ASSISTENTIBUS, HUBERTUM GOLTZIUM HERBIPOLITAM VENLONIANUM, BENE DE ROMANA REPUB. MERITUM, CUIUSQUE VIRTUS SINGULARISQUE ERGA ROMANUM NOMEN OBSERVANTIA, CUM PRAECLARISSIMORUM CIVIUM TESTIMONIO, TUM EDITIS NUPER SCRIPTIS SENATUI PLANE CLARUIT, CIVEM ROMANUM EX S.C. CREAVIMUS, CREATUM IN SENATUM VENIRE, MAGISTRATUS GERERE, IUS FERENDI SUFFRAGII HABERE, SACERDOTIA OBTINERE, BONA EIUS LIBERA ATQUE IMMUNIA ESSE, CETERSQUE ROMANORUM CIVIUM HONORIBUS ATQUE PRIVILEGIS HONESTARI QUIBUS ILLI FRUUNTUR QUI CIVES ROMANI NATI AUT IURE OPTIMO FACTI SUNT, DECREVIMUS ET CENSUIMUS, EA TAMEN LEGE UT URBEM ROMAM, SICUT OPTIMUM QUEMQUE CIVEM DECET, SUA VIRTUTE ATTOLLAT, FIDELITER A QUOCUNQUE [correction of the transcriber; in the print QUOCNQUE] VEXANTE TVEATUR, IURA PONTIFICIA ROMANIS CONCESSA, ATQUE SENATUSCONSULTA OBSERVET ROMANOSQUE OMNI DILECTIONE PROSEQUATUR, DANTES SCRIBIS S. P. Q. R. AUCTORITATEM, FIDEI ERGO ATQUE AD PERPETUAM POSTERITATIS MEMORIAM, ACTA HAEC ATQUE DECRETA IN PUBLICAS TABULAS SUBSCRIPTIONE REFERRE CUM SIGILLIS S. P. Q. R. APPENDICE, DATUM IN PALATIO CAPITOLINO VII. IDUS MAII. M.D.LXVII.

Iulius Horologius scriba S. P. Q. R. Horatius Fuscus sacri S. P. Q. R. scriba.

Post excessum primae coniugis matronae honestiss. Elizabethae Hulstiae, quae septem proles sibi superstites emixa erat,


page 317, image: s333

etiamsi amicorum commendatione ei non adspernendae affinitatis novae occasiones offerrentur; caelibatum tamen se coniugio potiorem habere respondit, quod ille minus, quam matrimonii vinculum impedimenti ad suarum lucubrationum promotionem adferret. Liberos, filios quatuor Marcellum, Aurelium, Scipionem, Iulium [reading uncertain: print faded] ; et filias tres ita educavit, ut non tam sibi, quam Reipubl. peperisse appareret: Duxit tamen alteram coniugem, viduam Martini Smetii magni illius antiquarii.

Naturae ipse concedit anno M. D. LXXXIIL in vigilia annuntiationis Mariae, cum vixisset annos LVI. menses IV. dies XXIV. Brugis Flandrorum. Magna profecto debetur gratia viro ingeniosissimo et laboriosissimo, cui Germania parem, nedum superiorem, in hoc tali Antiquitatis studio non habuit: quique nullum fere spiritum tranquillum duxit: quo aliquid in Reipub. litterariae conferret utilitatem. Ex operibus Goltzii ab ipso excusis.

IANUS GULIELMUS.

IAnus Gulielmus Lubecam patriam est nactus, urbem inferioris Saxoniae maritimam, emporio celebrem, anno salutis millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quinto. Adolescens in pluribus Germaniae versatus Academiis deinde et Galliam adiit, in comitatu aliquot nobilium Germanorum, quorum unus erat Borckius, adsessor deinde Spirae, amplissimi nominis vir. Atque primum Lutetiae Parisiorum aliquantisper substitit, exinde Auaricum, in finibus Galliae Celticae oppidum, petiit, magni illius Iacobi Cuiacii, cui primas in iurisprudentia tum deferebant omnes, audiendi causa.

Scripsit libros verisimilium de suspicione plerumque probabili. Parisiis edidit quaestiones Plautinas, in quibus doctrinae (verba sunt Lipsii) notae uberes, et acris iudicii. Percurrit in iis ordine M. Plauti comoedias, et multa veterum scriptorum, poetarum inprimis, et M. Tullii loca varie illustravit, correxit, auxit. Adsertionem etiam adversus Carolum Sigonium, cohortantibus amicis, scripsit, in qua erudite demonstrat; non esse aut M. Tullii, aut satis dignam M. Tullio eam, quae illius nomine venditet consolationem. Quae quidem scripta eius iuvenile spirare nihil affirmat Lipsius: ita in iis omnia matura, adstricta, gravia. Edidit et poemata aliquot quae conspiciuntur inter delicias poetarum Germanorum. Vertit aliquot tragoedias Euripidaeas Latine imo totum Florilegium


page 318, image: s334

reddidit versibus Latinis, quod adhuc latet in bibliotheca Pauli Melissi.

Fuit Gulielmus Ciceronis amans; ita tamen, ut religiosos istos imitatus non sit: qui, ut Germani Cicerones audiant, scriptorem alium tangere non audent, ne vocula forte ad calamum adhaerescat, in reliquiis his, quas longa aetas misere multavit, aut mutilavit, non lecta; aut circumductio verborum exeat, a filo Ciceronis, qua fine illi definiunt, aliena. Perversum enimuero, quemadmodum ipse Gulielmus [note: In praefat. ad Casinam Plauti. ] scribit, hominum genus: qui, ut ab impolitie linguam vindicent, mentem ab inscientia vindicatam nolunt. Ut enim omnia sint verba tesselatim composita: sententiae tamen sunt inanes, cum prudentia, quae ex auctorum, tum doctrina, quae ex artium varietate liberali emanat.

Eximitur rebus humanis, iuvenis ab omnibus et corporis, (si difficiliorem auditum excipias,) et animi dotibus instructissimus, ac rei litterariae amantissimus, in medio cursu Auarici, anno octuagesimo quarto, mense Iunio, vel, ut Chronicon Chronicorum habet, nocte quae praecessit undecimum diem Septembris stylo novo. De cuius obitu [note: Centur. 1. select. ep. 83. Lipsii de Guil. elogium. ] Lipsius ita: In Iani Gulielmi [correction of the transcriber; in the print Gulielmii] morte valde indolui. De vultu aut facie non eum noveram: optime de animo. Nec censeo melius aut rectius ingenium fuisse hoc aevo. Sed Deo ita visum, optimos quosque traducere ad optimam illam vitam. Amicis usus est dum vixit, plurimis, imo fere omnibus eruditae notae viris, Germanis, Gallisque; Iosepho Scaligero, Iusto Lipsio, Paulo Melisso, Augerio, Gislenio Busbequio, Errico Memmio, Ioanne Passeratio, Petro et Francisco Pithaeis, Petro Delbenio, et aliis, quibus varia inscripsit.

Cl. historiographus, Iacob. Aug. Thuanus de nostro Gulielmo hoc [note: lib. 80 hist. sub finem. ] reliquit. Eodem mense (Iunio) Ianus Gulielmus, adolescens cultissimi ingenii Lubeca natus, Auarici Biturigum, quo ad magnum Cuiacium audiendum profectus fuerat, contracto ex nimiis caloribus morbo, vix salutata urbe decessit, cum nondum XXX. vitae annum attigisset, eo magis deploranda morte, quod multa, et inter ea novam Ciceronis operum, ad m. s. exemplaria diligentissime collatorum, et amplius sexcentis clausulis suppletorum, editionem paratam haberet: quam et ego vidi, hactenus magna rei litterariae iactura aut disperditam, aut suppressam. Cuius familiaritate, dum Lutetiae esset, diu magna cum animi oblectatione usus, hoc vere profideri possum, me semper ab amicissimi iuvenis colloquio meliorem ac doctiorem discessisse. Tanta erat in eo morum probitas, tantum in literis iudicium, tanta in sermocinando suavitas. ut alium vix meminerim (multos autem audivi) qui Latine simili cum facilitate et puritate loqueretur: ut omittam raram in poetica facultatem, sive Graeca verteret, sive versus ex ingenio faceret. Amicitiam non tam


page 319, image: s335

aetatis similitudine, quam studiorum consensione contractam, immatura mors diremit, non tamen omnino solvit: cuius hoc qualecumque monumentum ad posteritatem extare volui. Haec ibi Thuanus: reliqua ex scriptis ipsius Gulielmi, et aliorum excerpsimus: plura addituri, si plura occurrissent.

IOANNES SCHOSSERUS.

IOannes Schosserus Aemiliae in Turingia oppido, parente Friderico, Ecclesiaste ibidem, genitus, ab ultima pueritia, cum se studiis ingenuarum litterarum addixisset, nihil non molestiarum in se sponte suscepit, ut quae et ipsi aliquando honori et reipubl. usui essent, addisceret. Et quidem animum statim adiecit ad id doctrinae genus, quod publicae utilitati plurimum prodest: privatim vero rem augere domesticam nec solet nec potest, poesin dico et dicendi facultatem. In adolescentia ipsa, ut recta ingenia amant cito efflorescere, magnam de indole sua, quam praeclaram nactus erat, exspectationem concitavit, edito carmine uno alteroque.

Cum in Academia Regiomontana quinquennium fere commoratus esset, et honestum ibi locum habere posset, discessit inde ut alii: quia a contentionibus ibi motis abhorruit. Postea accersitus est ad gubernationem scholae Smalcaldicae: ex qua paulo post Wittembergam ad lumina illa doctrinarum se contulit. Hic cum prosessores Academici eius et eruditionem, et scribendi facultatem, et morum integritatem probassent: decreverunt [note: Anno 1555. ] ei gradum magisterii Philosophici: et cum litteris honorifice de ipso scriptis, in ditionem principum Hennebergensium, quo ad erudienda tenera iuventutis ingenia vocatus fuerat, dimiserunt. Postea anno 1560. quo Melanchthon vitam hanc reliquit, decreto et sententia illustrissimi principis, Marchionis Brandeburgici Electoris, insitus est Academiae Marchicae, quae est Francofurti ad Viadrum; eique munus enarrandi veteres poetas, et excolendi eloquentiae studia, est demandatum.

Hoc in officio et labore talem se pluribus annis gessit: ut sedulitate, diligentia, et dexteritate docendi, et singulari scribendi studio discentum animos mirifice sibi devinxerit; et collegis, quibus cum amantissime suavissimeque vixit, omnes virae suae rationes apprime probarit; eoque nomine carissimus semper fuerit. Nec tantum in docendi munere suum officium praeclare fecit: sed etiam ad gubernationem Academiae, et deliberationem


page 320, image: s336

publicas adhibitus, tamquam senator et vir bonus, iudicio, circumspectione et delectu in negotiis eximio, consilia sua et studia ad Academiae salutem et gloriam, atque ad communis tranquillitatis conservationem, fidelissime contulit, et in hoc totus fuit, ut concordiam inter docentes aleret: et discentibus pietate vitae, morum probitate, officiorum facilitate, legendi denique summa industria, esset exemplo. Praecipue vero prudentia et virtus eius enituit eo tempore, quo Rector Academiae aliquoties declaratus, reipub. litterariae utiliter, et magna sua cum laude, bonorumque omnium approbatione, praefuit.

Anno 1559. in Italiam cogitavit: ut ibi ad eloquentiae exercitia iuris doctrinam adderet, audiretque ac coram videret, viros qui ea aetate elegantis doctrinae nomine florebant principes. Eam profectionem demum suscepit ab obitu primae uxoris anno 564. de consilio et consensu illustrissimi principis sui, ab Academia etiam singulariter commendatus viris in Italia ea tempestate praeclara virtutis ac doctrinae laude insignibus. Innotuit tunc et clarus fuit, cum aliis Viris claris, Iureconsultis, oratoribus, poetis, ac philosophis, tum inprimis Petro Victorio, Paulo Manutio, Carolo Sigonio, quo cum Bononiae per annum ita vixit: ut non solum studiorum societate, sed etiam victus vitaeque communitate, coniunctissimus fuerit.

Reversus ex Italia anno millesimo, quingentesimo, sexagesimo quinto, illustrissimoque principi Ioachimo secundo, Electori Brandeburgico commendatus, ad docendi in Academia Francofordiana munus rediit, inque eo viginti ipsos annos, ad vitae usque finem constanter perseueravit: quem attigit anno octuagesimo quinto supra sesquimillesimum, die tertio Iulii veteris.

Maximi hunc virum semper fecit Melanchthon, tum propter ingenii naturaeque praestantiam, tum propter multarum rerum cognitionem: tum praecipue propter venae poeticae ubertatem et carminis, quod scripsit, elegantiam, rerum argumentis, sententiarum acumine, verborum significante proprietate, tota compositionis forma, quae ad exemplum vetustae poetices primi illius et florentis saeculi proxime accessit, cum veteribus et laudatissimis Elegiographis certantem. Itali ipsi, inter quos Sigonius, tribuunt ei ingenium acerrimum, doctrinam exquisitam, vitae integritatem prope incredibilem.

A Georgio Sabino; ex auctoritate Pontificia et Gaesaria, laurea poetica, et insignibus nobilitatis ornatus est: suntque in Elegia [note: Quae est ultima libri 6. Carm. Sabinianorum. ] ad Schosserum inter ceteros hi versus;

At, mihi si quisquam lauro donandus, haberi
Hic; Schossere, tibi, candide, debet honos.


page 321, image: s337

Aequat enim veteres tua carmine Musa poetas,
Quos vetus Augusti tempore Roma tulit.
Lenia ceu placido labuntur flumina cursu,
Consita quae blandis floribus arva secant:
Sic iucunda fluunt leni tua carmina ductu,
Et nihil in numeris asperitatis habent.
Insignique nitent cultu, referuntque sonoros,
Naso dedit quales ore canente, modos.
Ergo laurigeri quo vatis honore fruaris,
Cingo tuum lauri fronde virente caput.
Nec pudeat nostro te munere ferre coronam,
Haud minus iste meo munere crescet honos:
Quam si bellipotens eadem tibi serta dedisset
Carolus, Imperii qui moderatur opes.
Namque ego iudicium de carmine carminis auctor,
Belligero melius Caesare ferre queo.
Praeterea, quo maior honos et gloria maior
Excitet ingenium, docte poeta, tuum;
Confero laurigero vati tibi nomen equestre,
Quicquid et ordo simul iuris equester habet.

Alias anguste admodum vixit: ut prope cum suis eguerit: nisi tenues eius fortunas magnifica principum Brandeburgicorum stabiliisset liberalitas: unde et commodius ipse vivere, et educare suos honeste potuit: et provinciam docendi suam ex dignitate scholae et officii sui sustinere. Nec dubitavit ipsa Academia Marchica pro redituum suorum tenuitate, aliquid ad id, quod ei quotannis numeratum a principibus optimis fuit, adicere; atque industriam eius qualicumque [gap: Greek word] iuvare et accendere. Ita enim plerumque fit, ut dum publicae utilitati viri literis abditi inserviunt, securi privatae, parum absit, quin pereant, aut egeant.

Quemadmodum etiam viri boni quaestum maiorem ducunt nullum, quam conciliare sibi benevolentiam proborum et doctorum virorum: ita et Schosserus amicos habuit in Germania [gap: greek text] fere omnes, Georg. Sabinum, Iohann. Stigelium, Casparum Peucerum, Ioachimum Camerarium, Davidem et Nathanem Chytraeos, Victorinum Strigelium, Ioann. Caselium, Posthium, Bocerum, Iacobum Monavium, Michaelem Haslobium, Petrum Sickium, Thomam Matthiam, Thomam Hubnerum, Abd. Praetorium, et alios. Principi Sigismundo Marchioni propter poetices excellentiam, et ceteras animi dotes fuit ita carus: ut peculiari eum stipendio in rectissimo studiorum genere conservarit.

Cumque sciret venae felicitatem DEI donum esse: praecipue eam ad celebrandum Filium DEI contulit: ac scripta de


page 322, image: s338

beneficiis eius edidit: quae pias cogitationes in legentibus accendunt. Scripsit et gratulationes ad patriam de reditu illustrissimi principis olim septemviri Ioannis Friderici, ducis Saxoniae. Celebravit etiam insignia aliquot doctorum virorum, eaque Sigismundo Archiepiscopo Magdeburgensi inscripsit, etiam a Melanchthone commendata. In tabulas item redegit genealogiam Marchionum Brandeburgicorum, qui a tempore Rodolphi, Imperatoris vixerunt: pro quo carmine et honoraria veste pretiosa et aureis pluribus donatus fuit. Libellum quoque Georgii Sabini de carminibus artificiose componendis scholiis illustravit. Prodierunt et poemata eius in undecim libros divisa, typis Eichornianis anno 1585. quo auctor obiit. Ex Epistolis a Schossero editis.

SIXTUS AB HEMMINGA.

SIxtus ab Hemmena, seu ut ipse se scribit, ab Hemminga, natus est Ballacomi, oppido Frisiae Occidentalis, patre Hectore ab Hemminga, matre Barbara a Graiinga [reading uncertain: print faded] anno Christi 1533. sexto die Februarii. Pater huius Sixti nostri nobilissimae et antiquissimae familiae Hemminganae columen, sua memoria inter Frisiae proceres in comitiis aliisque publicis congressibus patriae nomine institutis auctoritate sua multum potuit. Hic habuit filios quatuor, Doconem, Dominicum, Regnerum, et hunc Sixtum, omnes singulari eruditione conspicuos. Nam vir cordatus pecuniae numquam pepercit, quam in filiorum institutionem impenderet. Itaque ab ipsis statim incunabulis illis praeceptores idoneos habuit, et perceptis in patria litterarum fundamentis Lovanium et porro ad alias universitates ablegavit, ut non modo artium peritia, sed et linguarum scientia conspicui, et postulante necessitate usui Reipublic. [correction of the transcriber; in the print Reipubic. ] esse possent. Quam diligenti studio quam maturo profectu Doco fuerit, Sixti nostri verbis, quam meis explicare malo, quae huc ex ipsius Doconis genitura quam Sixtus fratri exemplo 24 [reading uncertain: print faded] . posuit transscribam. Nihil autem minus suspicabamur (inquit) quam ipsum nobis morte subripiendum cum rarissime, imo annorum 12. [reading uncertain: print faded] spatio numquam periculose aegrotasset, et esset valetudine satis firma, sobrius praeterea et temperans admodum, vitaeque in omnibus actionibus moderatissimae. Erat vero ingenio tam mansueto ac sedato, ut non altum viderim eo quietiorem: a gravioribus occupationibus et publicis negotiis prorsus immunis, a domesticae quoque rei [reading uncertain: print faded] curis liber, nam caelebs erat. Inimicitias et controversias ita detestabatur, ut neminem unquam cognorim, quem aut odio habuerit, aut cui ipse odio fuerit. Nihil praeferens animi tranquillitati, privatim in otio tan..gr.t. [reading uncertain: print faded] , et ingenioso degebat, a vulgi moribus alienissimus. In studiis primum


page 323, image: s339

locum tribuebat lectioni sacrorum voluminum: secundum historiis et Chronographiae, tertium poesi, sed secretiori ac doctae. Artem enim illam versificatoriam vulgarium huius temporis Poetarum contemnebat, et in his semper aliquid annotabat et commentabatur. Horis autem succisivis se conferebat ad Geometriam, Opticen, Pictaram, Plasticen, Toreuticen, quibus libenter ingenium adiuvante natura vacabat, seque exercebat, imitatione pariter et inventione felicissimus. Conscripsit tabulas universalis Chronographiae, sed morte praeventus non absolvit, poemata quoque multa quae tamem numquam voluit in lucem edere. Exaravit tabulam Geographicam totius orbus, cum primis magnam et elegantem, nec minus artificiosam, pluraque industriae suae monumentae nen vulgaria reliquit. Haec ibi, deinde infra subdit. Sequenti, inquit, An. 1570. Mense Martio die 19 corripuit ipsum inflammatio cerebri, qua indies ingravescente, cum neque se quieti dare posset, neque quicquam sumeret, frustra accersitis medicis maximo suorum maerore ex hac vita decessit 30. Martii sub ortum solis annos natus 42. menses sex et dies aliquot. Meo autem dolori accessit id quoque, quod nec aegrotanti aut decumbenti, nec exspiranti adfuerim. Hactenus de fratre suo Docone Sixtus. De Dominico et Renico idem testaturus, si et horum genituram descripsisset.

Ipse Sixtus, ut in medicina excelleret, artes Mathematicas sibi diligenter cognoscendas esse statuit. Ideoque perceptis Logicis et Ethicis et Physicis disciplinis, et linguis sacris, Mathematicarum gratia se Lovanii Gemmae Frisio, et alibi aliis earum peritissimis professoribus applicuit; quo penitus in earum penetralia transiret. Cumque in ceteris, quae Mathematum nomine censentur certitudinem esse deprehendisset, quam docti et indocti pariter prae dicant; extra omnem veritatis controversiam esse positam, eas ad usum suum sectatus est. Sed illam quam Astrologiam vocant, quae futurorum praescientiam ex astris promittit, cum nullis fundamentis, nullis rationibus certis niti, et proinde vanam et futilem esse deprehendisset, vir veritatis studiosus et ingenuus, non modo ipse eam cane peius et angue odit; sed etiam aliis eam pro merito odiosam reddere voluit: Itaque scripsit librum adversus eos qui Astrologiam profitentur, cui titulum fecit, Astrologiae ratione et experientia refutatae liber. In quo ille non Astronomiam impugnat, quae inter Mathematicas quartum locum obtinet, et siderum ortus et occasus docet, ex quibus intervalla temporum metimur, et proinde ut humanis usibus maxime necessaria in universitatibus publice docetur, et suis professorib. [abbr.: professoribus] privilegia ab Imperatore meretur: Sed astrologiam vanitatis arguit, quae ex siderum constitutione hominibus inevitabiles inclinationes ingenerari docct, quib. [abbr.: quibus] homo pene plus quam fatali necessitate, vel ad hoc, vel ad illud ita propendeat, ut aliter agere non possit; quam ex inclinatione


page 324, image: s340

siderali urgetur. Hanc enim Astrologiam nihil aliud esse asserit, quam meras imposturas, sicut et pedisequas eius universas, quae sunt Geomantia, Hydromantia, Pyromantia, Aruspicina, Chiromantia, Metoposcopia, Goetica, Theurgia, Necyomantia, praestigia, et nobilis illa Alchimia compluresque aliae, quae divinatrices generali nomine appellantur, et non modo ab ordine liberalium artium removentur: sed etiam capitali poena in cultoribus earum condemnantur. Neque vero Sixtus deum hoc agit, cum plebeiis et vulgaribus huius Astrologiae professorib. [abbr.: professoribus] sed cum Cypriano Leovino, Hieronymo Cardano, Luca Gaurico congreditur, qui huius professionis coryphaei sunt.

Neque solum in generalibus huius professionis Regulis confutandis occupatur, ut [correction of the printer; in the print ] Picus Mirandula, et Cornelius Schepperus; sed et ad individua descendit, in quib. [abbr.: quibus] experientia ipsa declarat, futiles, et inanes esse promissiones omnes, quas Astrologi de futuris eventibus faciunt: quod ipsum liquido declarat, in triginta illustrium personarum genituris, in quibus nihil evenisse declarat eorum, quae astrologi ex doctrina sua, his quasi necessario eventura praedicunt. Personae autem hae sunt: quarum proponuntur schemata [correction of the printer; in the print ]. Caroli V. Imperatoris: Caroli a Brimeu Comitis Megani: Ioannis ab Austria: Henrici 2. Francor. regis: Francisci 2. Francor. regis. Caroli 9. Francor. regis: Isabellae Valesiae: Pauli 3. Pontif. Maximi: Petri Aloisii: Alexandri Medices: Henrici 8. Angliae regis: Edoardi 6. Angliae regis: Mariae Angliae reginae: Elizabethae Angliae reginae: Ludovici Angliae regis: Ferdinandi Imperatoris: Ioannis Frederici Saxoniae ducis: Philippi Landgravii Hessiae: Bernardi de Meroden: Henrici Rantzovii: Adriani Iunii: Gemmae Frisii: Docconis ab Hemminga: Sixti ab Hemminga: Assae Boitzemanae: Regneri a Gratinga: Emari Ranconeti: Ioannis Checi Angli: Ioannis Baptistae Cardani: Quibus genituris ex arte fideliter deductis, et ad praesentem eventum diligenter accommodatis, cum vanitatem Astrologiae deprehenderit, ac demonstraverit: hoc praestare voluit; ut posteros errore, et frustraneo labore liberaret: illud saltem est consecutus, ut nec ingenium, nec diligentiam, nec studium sibi defuisse demonstravit ad Rempub. litterariam iusto tramite gubernandam. Vita defunctus est circa annum Christi octogesimum sextum, saeculi quingentesimi. Suffrid. Petri de scriptoribus Frisiae.


page 325, image: s341

IOACHIMUS MEISTERUS.

CAput Lusatiorum est Gorlicium, urbs celebris ad Nissum fluvium. Ea tum alios complures, virtute et doctrina insignes viros, tum Ioachimum hunc Meisterum felici satu protulit, anno trigesimo secundo supra mille quingentos: et decimo quinto post repurgatam, Lutheri et Philippi inprimis ministerio, sacram doctrinam.

Tyrocinium puer fecit sub Georgio Othomanno iuventutis informatore fideli et felici, cuius eloquentiam Imperatores ipsi D. D Ferdinandus et Maximilianus, ad quos gravibus in negotiis tum Viennam Austriae, tum Pragam Bohemiae metropolim, fuit ablegatus, amarunt et admirati sunt. Hoc igitur docente tum in aliis artibus, ad humanitatem pertinentibus, tum praecipue in studio poetices magnos fecit progressus. Sunt enim in optimis quibusque ingeniis quidam quasi igniculi naturae: quibus excitatis studio et doctrina, statim se vis insita prodit [correction of the printer; in the print prodiit]: ut recte dicatur indoles [gap: greek text] .

E patria schola ab artium et linguarum principum apparatu sic satis instructus, Francofurtum se ad Viadrum Marchiae Electoralis oppidum schola publica, inde ab anno Christi sexto supra mille quingentos nobilitatum, uberioris ingenii cultus capiendi ergo mittitur. Ibi, quae erat eius [gap: greek text] et ardor discendi, audivit inter alios, Iodocum Willichium, medicinae atque omnis philosophiae eruditae doctorem celeberrimum. Hic igitur per omne philosophiae gevus generoso animi impetu grassatus, non mediocrem de se apud bonos et doctos excitavit exspectationem. Francofordia in patriam reversus, suasu et iudicio, ut verisimile est, Othomanni illius magistri sui, scholae patriae operam suam in iuventute, primis litterarum elementis imbuenda, addixit. Inde Laubanum, oppidum vicinum, vocatus, scholae ibidem gubernationem suscepit: sed paulo post in Borussiam passus est se pertrahi, a senatu Elbingensi accersitus, ut ludum istic litterarium aperiret.

Postea Luthero mortuo Wittembergam est ad Melanchthonem illum Germaniae Phoenicem profectus: qui amanter eum complexus cum Crucigero, Pomerano, et aliis Academiae tunc prosessoribus, non ut discipulum, sed ut amicum habuit, inprimis suavissima consuetudine usus est Ioannis


page 326, image: s342

Maioris poetae, ob ingeniorum et studiorum similitudinem, quae animos arctissime conglutinare solet. Et vere erant tum

Ambo florentes aetatibus, artibus ambo:
Et cantare pares, et respondere parati.

Desiderabatur eo tempore Gottingae, peritus ludi rector et pueritiae informator. Per legatos igitur Meistero id officii deferunt, utque in se recipiat, amice rogant. Annuit, et vocationem secutus, adolescentiam in litteris ac moribus fideliter informat; ad Philippi inprimis ductum sese accommodans, et Philippica identidem suae fidei traditis commendans. In hoc pulvere scholastico dum versatur Meisterus, angusta schola Gorlicensis monasterii aperitur: primusque eius rector Petrus Vincentius Wittemberga evocatur, et die nono Iulii, anni sexagesimi quinti, sollenniter introducitur verum cum vix triennium gymnasio praefuisset: Vratislaviam invitatur, quo et abiit. Quare cum de successore deliberaretur: unus Meisterus dignus iudicio Senatus visus est, cui regimen scholae et provincia illa docendi demandaretur.

Paruit Meisterus, et in dulcissimam patriam anno sexagesimo nono reversus, non solum civium suorum, sed et finitimarum urbium ac provinciarum liberos, collegis Laurentio Ludovico, et Martino Mylio, viris doctissimis, bonas litteras docuit.

Partiti inter se fuerunt illi operas, ut sacra et Graecos auctores Ludovicus explicaret, Mylius artes Logicas traderet, ipse Meisterus poetas enarraret et styli exercitationes atque meletas oratorias urgeret. Et sane studio, fide et ingenii excellentia tantum essecit: ut adolescentes, ne dicam pueri, mediocri studio adhibito, quascumque sacrarum litterarum historias, non infeliciter carmine redditas iuxta praeceptoris ductum recitantes audirentur.

Eo enim adsuefaciebat discentes; ut ex optimis quibusque Latinae linguae auctoribus et poetis, Virgilio inprimis, suos in ordine redigerent synonyma, epithetorum copiam, phrasium silvulam infinitam locorum communium multitudinem, elegantias poetarum proprias, adeoque totam dispositionis poeticae ideam. Accedebat ipsius Meisteri indefessum studium in scribendis, et in maxima discentium frequentia recitandis poematibus: in quibus non tantum in elocutione Virgilii commonstranda, quantum poterat, elaborabat: sed etiam in id incumbebat: ut inprimis ostenderet, et discentibus ob oculos quasi proponeret, quomodo in sacris litteris singula verba, singulae phrases, et tota dispositionis et elocutionis forma,


page 327, image: s343

atque character ad poeticum stylum accommodandus et conformandus esset.

Vidisses ad Gymnasium illud confluentes ex una parte Borussos, et Polonos: ab altera Germanos et Bohemos: incensos omnes amore studiorum et fama tum Meisteri, tum quos modo nominavimus collegarum. Quindecim ipsos annos eo in ludo cum egisset, a senatu Bremensi, consilio Christophori Pezelii, ad gubernandam eius urbis scholam, honorifice scriptis litteris vocatur: cui vocationi anno octuagesimo quarto cum paruisset; venit eo, et sollenne suum obtinens, iuventutem literis optimis imbuit, sed non fuit diuturnus iste labor. Febri enim ardenti et continua correptus, placide in Christo obiit, die Februarii decimo, anno Christi octuagesimo septimo, supra sesquimillesimum, cum vixisset annos quinquaginta quatuor, menses tres, dies undecim. Praesagiit ipse sibi mortem in carmine, quo calendis Ianuarii gratulatus est Pezelio, quod ita habet.

Felices, si quid felix mundo esse, Calendas,
Si qua potest felix spes superesse precor.
Quod si cuncta crepant, celerant si fata ruinam:
Felix in caelo proximus annus erit.
Hic ubi pendentem ex humeris massamque genusque
Ille hominum, carnem gestat, et ossa sator.
Ostentatque super quae gentem plurima propter
Accepit patrio vulnera ab hoste, sacram.
Illic, victa iacent quae regna, resurgere fas est:
Illic spes nostrae certa salutis erit.
Illic hospitio dextras iungemus, ubi ingens
Sub Christi [correction of the printer; in the print Christo] roseo pectore, vulnus hiat.
Ibimus hospitio, non certa sede vagati
Instabiles [reading uncertain: print faded] hominum spes, fera vita, vale.
Et quaecumque minax annus [reading uncertain: print faded] quaecumque Calendae
Adducunt pestes, damna, valete cruces.
Infelix nil esse potest, quibus aethere summo
Frater devictu hostibus, astra tenet.
Qui Ditem et Mundum, et superati vulnera Leti
Vicit ovans dextra, vulnere, morte, Deus.
Ergo sic etiam felices Iane Calendas
Pezelio, et nobis fataque spemque feres.

Scripsit pleraque carmine, et quidem Heroico: ut de Eua; de Christi nativitate; de Rodolpho primo Imperatore; de Melanchthone panegyricos duos: item soluta, orationem de Eutyche et eius erroris sectatoribus, ab origine eius sectae sub Theodosio usque ad Iustinianum Augustum inscriptam


page 328, image: s344

magnifico Ioachimo a Berge, et si quae alia. Ex carmine, quo praeceptori suo parentavit gratus discipulus Abrahamus Scultetus Grunebergensis, Gorlicii die vicesimo secundo Iulii anno octuagesimo septimo.

MICHAEL BEUTHERUS.

FOrtissima semper Francorum gens, ac inter ceteros Germaniae populos antiquissima est habita: cui [note: Ad hunc Beutherum anno 1546. scripta epistola. ] Melanchthon candorem inprimis tribuit. Ea in gente tribus Würtzburgo, Franciae orientalis metropoli, milliaribus, secundum Moenum fluvium, situm est oppidum vetustissimum Carolopolis; a Carolo magno Imperatore, sub annum octingentesimum, conditum: id quod vel versiculus hic ad imaginem illius Caesaris in curia adscriptus hodieque testatur:

Carolus en magnus praesentem condidit urbem.

E regione oppidi cis Moenum in monte arx visitur Carlsburg, ab eodem Imperatore fundata et cognominata. Hoc in oppido natus est Michael Beutherus, anno vigesimo secundo supra mille quingentos, die decima octava Octobris, D. Lucae Euangelistae sacra: quae et ipsa natalis fuit trium Germaniae Academiarum, in Palatinatu [note: 1387. ] Heidelbergensis, Gryphiswaldensis [note: 1457. ] in Pomerania, et Wittembergensis [note: 1502. ] in Saxonia.

Patrem habuit sibi cognominem, arcis illius et oppidi praefectum per annos triginta sex, ac ob fidem in seditiosorum rusticorum moribus constanter servatam, Conrado de Thungen, episcopo Würtzburgensi, et orientalis Franciae Duci, longe carissimum. Avus eius fuit Paulus Beutherus; praefectus finium ducatus Franciae, qui diem suum obiit anno millesimo, quadringentesimo, nonagesimo sexto. Prodierunt ex eodem oppido et [gap: greek text] fuerunt, Andreas Bodenstein, dictus Carlstad, Ioannes Draconites, Theologi, Ioann. Beutherus; cancellarius Fuldensis, Ioann. Hildebrandus ICti. et medici tres Wilhelmus Rüger, Ioann. Lindeman, et Georgius Scheiner.

Puer hic Beutherus, cum indoles eius praeclara nihil vulgare polliceretur, matris ac propinquorum cura, (patrem enim vix bimulus amisit) praeceptorib. [abbr.: praeceptoribus] est commissus: inque schola patria ad nonum usque aetatis annum, prima litterarum fundamenta non infeliciter iecit. Inde aviditate discendi ductus Würtzburgum an. aet. 9. venit:


page 329, image: s345

ibique in Grammaticis uberiores fecit progressus. Brevi post in Coburgense Gymnasium se contulit anno Christi trigesimo quarto: ubi Graecae linguae, cuius erat cupidissimus: Dialectices item et Rhetorices initia degustavit: ibique biennium, ad decimum usque quartum aetatis annum, haesit. Biennio elapso Marpurgum profectus, singulari Dei providentia nactus fuit doctrinae vitaeque informatorem et hospitem Ioannem Draconitem S S. Theologiae Doctorem popularem, atque cognatum suum. qui non solum doctrinae varietate et in formandis ingeniis dexteritate incomparabilis; sed etiam rara pietate, morum gravitate, vitaeque sanctimonia insignis erat. Hic loco Indicis Biblici, seu, ut barbare loquuntur, pro repertorio Bibliorum, in citandis memoriter sacrae Scripturae textibus atque capitibus eo usus est, atque propter expeditam singulorum capitum denotationem ipsum sacram anchoram appellitare solitus.

Hebraeae etiam linguae cognitionem ab eo percepit; et in Graecorum auctorum lectione se diligenter exercuit: instinctuque praeoeptoris huius, et heri sui, atque Eobani Hessi, poetae, qui filii loco eum dilexit, primum in philosophia testimonium, quod Baccalaureorum gradum vocant, anno Christi trigesimo octavo, aetatis decimo sexto petiit, et ad philosophiae studium animum applicuit. Anno sequenti in Solitariense coenobium in Hassiae finibus situm, ad docendas artes vocatus est. Sed diu in coenobio illo commorari noluit: cum animus eius ad vitam civilem ferretur: et pluribus, quam paucis, prodesse ipse mallet.

Itaque Wittembergam abiit, Theologiae studio inflammatus: ubi a Melanchthone, cuius ad amicitiam facile aditum sibi virtute sua patefecit, D. Martino Luthero commendatus, inter domesticos eius receptus, et humanissime est habitus: Auctor ibi ipsi fuit Melanchthon, ut studium Matheseos ceteris adiungeret; et alterum in philosophia gradum, quem Magisterii appellant, peteret; animumque postea ad historiarum lectionem adiceret. Cum autem anno quadragesimo secundo, dissidio quodam inter Ioannem Fridericum, Saxoniae Electorem, et Mauritium, Saxoniae ducem, finium causa orto; miles utrinque conscriberetur; et delectus Torgae haberetur: militiae ipse quoque tyrocinium facturus, operam suam in conficiendo Electoralium copiarum catalogo addixit: eaque ex re tantam experientiam adquisivit, ut triennio vix elapso, quidam ex praecipuis belli ducibus, qui Imperio militabant, Wittemberga eum in castra Saxonica, ad castellum Wolffenbuttel/ evocarent. Quo confecto bello ad studia Wittembergam rediit, nec Martis castra, exceptis his duabus de Musarum choro digressionibus, deinceps unquam attigit.


page 330, image: s346

Completo Wittembergae quinquennio, quo Lutherum, Melanchthonem, Pomeranum, Crucigerum seniorem, Iustum Ionam, Theologos; Hieronymum Schurfium, et Melchiorem Clingium, Iurisconsultos; Erasmum Reinholdum in Mathematicis audiverat; anno Christi quadragesimo sexto, aetatis vicesimoquarto ad historiarum, Mathematum atque poeseos professionem publicam in Gryphiswaldensi Academia vocatus fuit: cui officio biennium non tantum summa cum laude praefuit; sed Rectoratus etiam dignitate functus est; actusque aliquot promotionum publicarum sollenni pompa celebravit.

Cum igitur magna ubique de ipso fama percrebesceret; et ad aures usque Melchioris Zobellii, Franciae Ducis, et Episcopi Wirtzburgensis, patrlae suae principis, emanaret: statim biennio post, quadragesimo octavo anno ab ipso vocatus, et in consiliariorum numerum est allectus. Hoc in munere prudentiam, fidem, integritatemque a se exspectatam egregie probavit, et publica commoda pro virili promovit.

Sed cum insatiabili discendi studio teneretur, et sine Iurisprudentiae cognitione minus se facere satis officio suo in aula posse experiretur quotidie: eo vitae genere relicto in exteras Galliae quoque Academias, iuris condiscendi causa abire statuit: longaque itinera conficere potius, quam in aulicis deliciis torpescere. Cum enim peregrinationes ad prudentiam, et ad alias res multas plurimum momenti afferre intelligeret, exteras nationes lustrare cum iudicio, leges, mores, instituta notare; et cum iis, quae domi forisque iam observarat, conferre voluit. Nec enim ignorabat a peregrinationibus Ulyssem comendatum; et oratorem ab Aristotele peregrinari iussum: plurimumque ad legum tum ferendarum, tum intelligendarum scientiam peregrinationes conducere.

In exteras ergo Academias Gallicas, Parisiensem, Aurelianensem, Biturigensem et Pictaviensem profectus est, anno Christi quadragesimo nono;quo tempore vel maxime regnum Galliae pace et rerum omnium ubertate floruit. In illis peregrinationibus expedite et eleganter Gallice loqui perdidicit: varias variarum Rerumpubl. politias; leges, consuetudines, mores, ritusque cognovit: quae omnia maximo postea usui in vita et ipsi et aliis fuerunt. Et quamvis immenso iuris pelago se commiserat, inque sacro et civili codice omne tempus poneret: ab aliorum tamen humaniorum auctorum lectione non prorsus abstinuit; sed varios, eosque praestantissimos scriptores diurna nocturnaque manu assidue versavit: cum sapientibus et doctioribus communicavit: artium liberalium Magistros, diccendi atque vivendi praeceptores; consulendi atque iudicandi doctores audivit viros undique doctissimos: unde ex aliis accurate


page 331, image: s347

de gravissimis rebus in medium allatis, disserere; ex aliis eleganter loqui: ex aliis ad delectationem audientium verba facere didicit: ex aliis rite recteque, ordinandae, administrandae, tuendaeque Reipublicae nec non bene, civiliter, et honeste vivendi praecepta hausit: ab aliis denique boni et aequi artem cognovit.

Pictavii, quae Pictonum in Gallia metropolis ac cathedra episcopalis ab ipsa. D. Hilarii aetate et studio iuris celeberrima est, cum propter summam loci illius amoenitatem, quem Clanius fluvius, qui in Viennam delabitur, circumfluit, aliquantisper substitisset: Ephemerin historicam conscripsit, et paulo post Lutetiam digressus, opus, cuius simile antea nullum unquam exstiterat, viris doctissimis atque celeberrimis, qui Parisiensi in Academia tunc erant, perlegendum dedit; qui statim cum ad editionem sunt hortati.

Itaque anno Christi quinquagesimo typis illud Lutetiae exscribendum curavit: ad cuius postea exemplum Paulus Eberus calendarium suum adornavit. Anno sequenti quinquagesimo primo, Gallia relicta, magnaque brevi temporis spatio ex egregiis studiis, laboribus atque actionibus comparata gloria domum rediit: et ab aula Wirtzburgensi honorifice denuo receptus, eidem totum se dedidit: atque ardua quaeque negotiorum fortiter subiit, prudenterque expedivit: Qua diligentia id consecutus est; ut eo saepius Episcopus Wirtzburgensis in arcanis et arduis negotiis opera eius uteretur, studiumque clementer probaret, et singulari amore ac gratia complecteretur. Et cum praecipui consiliarii munere fungeretur: quatuor bonorum consiliariorum scopulos prudenter sibi vitandos esse censuit: contumaciam bonorum consiliorum remoram: discordiam inter [gap: greek text] . Affectus, a quibus omnes, de rebus dubiis consaltantes, vacuos esse decet: Avaritiam denique, quae omnia habet venalia, fidemque ac probitatem evertit. Quos etiam consilii dandi modos Aristoteles praescripsit: eos ipse accurate observavit; ratione scilicet, auctoritate et exemplo consulendum esse. Haec enim si coniungantur, magnam vim habere necesse est. Quanqnam vero omnia, quae in consultationem veniunt, talia sunt, quae aliter accidere possunt: tamen ipse sibi sufficere arbitratus est, si conscientiae suae satisfecisset, illius memor. non eventum, sed fidem praestare debet, qui consilium dat. Singulari arte et flexu facili consilia ad unum, eumque verum scopum dirigere potuit, optime sciens obliqua via eundum, quo non licet recta. Nullius servilis sententiae unquam vel auctor, vel imitator: silentii vero et arcani nusquam non tenax fuit. In capiendis consiliis et deliberationibus suscipiendis singulari prudentia praestabat; considerate et cum dignitate suam sententiam


page 332, image: s348

explicare, circumspecteque perpendere solebat: et quae salutaria aut perniciosa eventura dicebat; ea graviter, historiarum monumentis et antiquitatis exemplis; comprobare ei non erat difficile. Et hanc fidem non principi suo tantum; sed etiam toti Imperio Romano, inprimis vero Germanicae nationi in tractatione Passaviensi, anno quinquagesimo secundo, ita probavit; ut cum ab Episcopo Wirtzburgensi, legatus Henrico Comiti Castellano, et Ioanni Zobellio ad ea comitia adiungeretur, in componendo religionis dissidio, et sancienda atque stabilienda pace publica, nihil prius, nihilque antiquius habuerit, quam ut Principi suo, quantumvis Pontificio, communis tamen patriae et tranquillitatis amantissimo, persuaderet; ne oblatas tum pacis conditiones detrectaret, vel impediret. In ea tractatione tam Principis sui nomine, quam omnium Protestantium assensu decretum est: in causa religionis pluralitas suffragiorum ne valeat. Saepius postea legatus in aulam Imperatoris, Oenipontum quoque et Ratisponam a Principe suo missus rebus feliciter ex peditis domum reversus est.

Anno quinquagesimo tertio Patavium concessit, atque ibi studio Medicinae de consilio Melanchthonis, qui in felicissimum eum Medicum evasurum praedixerat, operam dedit. Ibi itaque Gabrielem Fallopium medicum, chirurgum et anatomicum celeberrimum audivit; et familiaritate eius quotidiana maximo cum fructu usus est: cuius conversatione tantum etiam in praxi medica profecit: ut ea quoque in arte ita excelleret, ac si ab ineunte aetate eam tractasset. Fallopius cum in Musaeo eum aliquando convenisset, et in lectione Iasonis [reading uncertain: print faded] IC. offendisset, obstupefactus dixit: quid tempus iuridicis istis falleret cum professione esset medicus? Talem enim eum iudicabat, quod periculosos saepe morbos et vulnera cum praesentissimo vitae discrimine coniuncta, feliciter ipsum curasse noverat: proinde etiam medicinae ipsi gradum obtulit.

Anno quinquagesimo quarto Fastos antiquitatis Romana nova methodo Patavii confecit, et ibidem edidit. Paulo post Romam profectus, ipse ibi monumenta omnia diligenter perlustravit, observatu digna, studiose annotavit, et insignem vetustatis thesaurum sibi comparavit. Inde Pisa, Bononiam, studiorum matrem, et Ferrariam, studio iuris celeberrimam totius Italiae Academiam, nobilissimi illius IC. Renati Cati fama permotus, se contulit. Hic Renatus doctrinam Beutheri variam, et in scientia iuris excellentiam cum deprehendisset non sine admiratione; nobilitatis privilegiis ipsum ornavit, et doctorem iuris utriusque, competitoribus octodecim Episcopis, renuntiavit.

Istis honoribus in Italia auctus, anno proximo in Germaniam


page 333, image: s349

a principe suo Episcopo Wirtzburgensi est revocatus. Instabant enim tum Comitia illa Augustana, in quibus de pace politica et religionis plenius deliberandum erat. Reversus ergo domum, una cum Ioanne Zobellio, et Henrico a Moss. I. V. D. ablegatus denuo ab Episcopo illo ad Imperii comitia fuit: quibus etiam ab initio Februarii usque ad finem Septembris quinquagesimi quinti interfuit; et communem totius Imperii pacem religionis atque Reipublicae universamque eius salutem pro sua virili, et promovit plurimum, et feliciter conservavit. Valdeque illud est memorabile, quod non tantum Episcopi Wirtzburgensis legati; sed horum etiam ductu atque consilio ipse Archiepiscopus [correction of the printer; in the print quoque] Saltzburgensis, in Protestantium partes; de conservanda libertate tam in ipsius religionis exercitio publico, quam aliis capitibus ad eam pertinentibus, descenderint. Ut tamen verum fateamur, gravissimum sibi ex hac actione multorum Pontificiorum conflavit invidiam: et multi ex amicis, qui in dextero Senatus Imperii Episcoporum et Pontificiorum latere ipsum sedere, et Episcopi Pontificii locum occupare videbant; ipsum admonuerunt:ne suspicionem aliquam de se moveri pateretur, ac si non salva satis conscientia, officio legati Principis sui satisfacere posset: et auctores ipsi fuerunt, ut ne propter honores aulicos iacturam aliquam famae et fidei faceret. Quamquam vero ne minimum quidem vel contra fidem, vel contra religionem et conscientiam suam commiserat: noluit tamen iniqua illa suspicione gravari, ac si in aliorum gratiam quaedam faceret, vel omitteret. Et cum etiam ex non obscuris indiciis animadverteret, Principis sui gratiae aliorum aulicorum invidiam sibi creari: qui aegerrime ferebant, Episcopum arcana sua, praesertim in religionis negotio, committere qui ex professo adversae confessioni addictus esset: de relinquenda illa aulica functione, et consiliarii dignitate saepius deinceps et serio cogitavit: Itaque ab eo tempore, quo ex comitiis Augustanis domum rediit, per integrum triennium placidam a Principe suo dimissionem humilime petiit: sed impetrare eam non potuit; donec serenissimus Elector Palatinus, Otho Henricus in aulam suam eum [note: Anno 1559. ] vocaret: a quo consiliarius Ecclesiasticus atque Bibliothecarius designatus est. Sed vix fide ipsius explorata, et paucis legationibus perspecta, iniqua fors hanc ei felicitatem quoque invidit. Anno enim statim sequenti optimus et munificentissimus ille Elector, literatorum fautor ac patronus summus, introducta in Ecclesias Palatinarus Euangelii doctrina, et liberaliter dotata Academia Haidelbergensi, anno aetatis suae quinquagesimo septimo, inopinata morte ex hac vita abreptus est. Post cuius excessum aulicam vitam cum privata commutavit: et postquam communi mensa


page 334, image: s350

cum viris celeberrimis, plerisque suis affinibus, Conrado Offenbachio, VVilhelmo Rügero, Ioanne Posthio, Paulo Melisso, Petro Lotichio, Haidelbergae per annum usus esset; altero anno Christi sexagesimo, aetatis suae trigesimo octavo, Oppenhemium se contulit; omnibusque rebus publice gerendis valedixit. Ne vero otiosus plane in illo otio viveret; argumenta in singula sacrorum Bibliorum capita primus adornavit; et Francofurti per Davidem Zepffelium typographum typis imprimenda curavit. Cuius operis Biblici excudendi occasione non amicitiam modo et familiaritatem, sed et affinitatem, artis typographicae nimio amore captus, cum Zepffelio contraxit; et sibi persuaderi passus est; ut cum uxoris ipsius sorore matrimonium iniret.

Anno igitur Christi sexagesimo secundo, aetatis suae quadragesimo, cum comitiis Electoralibus; in quibus Maximilianus II. Romanorum Imperator electus fuit Francofurti, interesset: Margaretam, ex honestissima Reussorum familia oriundam, Andreae Reussii, civis Moguntini, sub Martino Roshemio, Caroli V. Imperatoris supremo belli duce, signiferi primarii filiam lecti coniugalis sociam, et vitae adiutricem sibi adiunxit. Cum qua, casto, constantissimoque amore vixit: et ipsa vicissim ei, tamquam capiti, subdita prompte paruit, honoravit, coniugalique fide dilexit: atque ita tranquillo ac felici in coniugio annos viginti quinque suavissime transegerunt.

Suscepit ex ea liberos sex, de quibus tres adhuc filii, Michael Philippus Th. D. Ecclesiarum ducatus Bipontini Superintendens generalis, Ioannes Michael I. V. D. in Academia Argentinensi iuris professor: et Iacobus Ludovicus, praefecturae Tabernae montanae in ducatu Bipontino scriba provincialis, hodie sunt superstites. Duo filii, Georgius Christophorus et Paulus Fridericus, cum sorore Margareta, fatis in puerili aetate concesserunt.

Consummato matrimonio, anno Christi sexagesimotertio Philosophicam peregrinationem instituit; omnesque Academias Saxonicas, et alias insigniores illarum regionum urbes, antiquitarum causa, suis sumptibus perlustravit.

Hic anni spacio cum domo abesset, a multis quaesitus, vocatus, et desideratus fuit. Nam supremus orbis Christiani Monarcha Maximilianus II. Imperator, in Viennensi Academia operam eius expetivit; qua in lectione historiarum publica uteretur. Fridericus item III. Pius ille Elector Palatinus; clementissime illi pristinum locum in Senatu Ecclesiastico restituere voluit, simulque officium Bibliothecarii, aut si amplecti eam mallet, professionem iuridicam in Academia Haidelbergensi obtulit. Florentissima denique Argentinensis Respubl. per D. Ioan. Sturmium, amicissime scriptis litteris, ab ipso flagitavit,


page 335, image: s351

ut professionem historicam in sua Academia susciperet. Hic re accurate pensitata Argentinensem delegit, et anno Christi sexagesimo quinto honorificentissime a Senatu exceptus atque receptus est; in qua ea, quae partim ex viris summis omnium facultatum, artium atque scientiarum peritissimis audierat, partim propria experientia et industria adquisiverat, ad usum communem transtulit. Nam historias variarum gentium publice ibi est professus; eiusque professionis monumenta non pauca reliquit: Praeter enim typis editam Ephemerin, interpretationem Phil. Comminaei, Practicae criminalis Dammistihe... [reading uncertain: print faded] ; Chronici Carionis versionem quoque Germanicam I. Sleidani historiae et a se conscriptam historiam de statu religionis et Reipub. per Rom. Imperium, quam I. Sleidanus ab anno Christi millesimo quingentesino decimo nono exorsus est, atque ad annum millesimum quingentesimum quinquagesimum sextum, quo nimirum ille mortuus, perduxit, in annum usque millesimum quingentesimum octuagesimum tertium continua annorum serie pertexuit. Generale etiam Chronicon, selectum et magnum opus, evulgavit: huic addidit rerum quarundam memorabilium sub imperio Caroli V. in Europa gestarum descriptionem; cui aliam, eorum quae sub Carolo V. et fratre Ferdinando in Europa gesta sunt, historiam subiecit. Paulo post historicam consignationem eorum, quae in resignatione Imperii Caroli V. in Comitiis Francofurtensibus, anno millesimo quingentesimo quinquagesimo octavo, acciderunt, adornavit: Acta simul in Europa ab anno Christi quinquagesimo quinto ad octuagesimum primum supra mille quingentos publicavit. Elogia virorum illustrium, regum Daniae et Ranzouiorum cum imaginibus edidit. Descriptionem historicam electionis et coronationis Maximiliani II. Imp. publicam fecit. Animadversiones historicas conscripsit. Commentarium in Cor. Tacit. de populis et moribus veterum Germanorum, confecit. Quae opera omnia publice exstant: sed plura adhuc sunt manu eius variarum in variis artium atque facultatum generibus scripta et exarata, quae nondum lucem aspexerunt: ut in Theologia, historia sacra ex Bibliis, Harmonia de Regibus Iudaicis et Israeliticis, ex Iosepho, Augustino et Lyra. Computatio LXX hebdomadarum Danielis. Historia creationis mundi. Tractatio de substantia et gradibus Angelorum. De primis parentibus Lamecho item et Mathusalemo. De statu Caini post patratum fratricidium. De diluvio et linguarum confusione. De coniugio sacerdotum et Iubilaeo. Sabbathariorum orationes. Quo anni tempore mundus a Deo creatus, et quo die Iesus Christus in cruce mortuus sit, disputationes.

In iure praeter alios tractatus etiam hi relicti sunt. De legitimo usu privilegiorum. De Magistratibus. De origine iudiciorum civilium. De forma et administratione Reip. Argentinensis.


page 336, image: s352

In historicis restant Commentarii antiquitatum historicarum in X. Caput Geneseos. De exordio Carthaginis; de origine Turcorum; de regibus Aegyptiis; de Saxonum ortu; de ducibus Saxoniae, de Francorum antiquitate; de Cimbris, de Holsatis, Bremensibus. Commentarii in histor. C. Iul. Caesaris: Commentarii in Fastos antiq. Romanae, de ordine Electorum: Correctiones in Alberti Crantzii historiam Saxoniae: de Monarchiis; Historia ab initio Urbis conditae; de Dario, de Scythis, de regibus Atheniensium et Lacedaemoniorum; Historia omnium Imperatorum, Regum, et Pontificum Romanorum a condito mundo usque ad nostra tempora, per omnia imperia et regna totius orbis, iuxta quatuor summa orbis imperia, seu Monarchias; de Thuscis, de aetatibus mundi et Patriarcharum, disceptationes Chronographicae, Historia quatuor primos millenarios comprehendens; Commentarii in Sallustium, de regibus et consulibus Romanorum; Commentarii in Tit. Livium, de bello Punico, de periodis imperiorum, de origine gentis, principumque Bavarorum, de diversa ratione annorum, Commentarii in Plutarchi Romulum, de Sigismundo I. Rege Poloniae: Commentarii in Velleium Paterculum, de Sacis et Dacis: Expeditio in Saracenos: Problemata historica, de statu Romani et Turcici imperii ab anno millesimo nonagesimonono ad millesimum quingentesimum septuagesimumsecundum, de Otthomanno, de origine regni et ducatus Lotharingiae, de regibus Hungariae ab A. C. millesimo quadragesimo primo ad millesimum quingentesimum septuagesimum; de Ludovico nono et Conradino Friderici secundi Imperatoris F. Status rerum in Europa sub initium Turcici imperii, Otthomanno regnante, in Germania, Italia, Hispania, Gallia, Anglia, Sarmatia Septentrione, Graecia, Turcia, ab anno Christi millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, ad millesimum quingentesimum vicesimum nonum. de correctione anni Romani a C. Iul. Caesare instituta; de Graecorum Atheniensium anno et mensibus antiquis, belli Danici descriptio, de regno Neapolitano, quaestiones historicae dubiae, antiquitates Germanicae ante natum Christum, de Wallis et Walachis, de expeditione Ludovici noni Galliae regis Viennensi, historia ducis Albani, de bello intestino Gallico inter regem et principem Condaeum, de origine gentis Iuliae, de causa belli Gallici, de vita C. Iul. Caesaris, de Gallis et Celtis, Chronicon Cometarum distinctum in libros tres: Chronographia ex Plinio, Halicarnassaeo, Solino et Diodoro Siculo, exactissima annorum mundi ratio et causae, cur alii diversum sentiant; de quarta Monarchia.

In Genealogicis supersunt omnium Principum et multorum Comitum Imperii Romani stemmata: plurimarum etiam exterarum familiarum descriptiones.

In Philosophicis, annotationes in Homeri aliquot Iliad. lib. de


page 337, image: s353

utilitate fabularum, de viventium quorundam generatione spontanea: de laude Poeseos, de studio eloquentiae, item orationes variae.

In Mathematicis aliquot etiam tractatus, ut de globo Astronomico, de circulis, de correctione novi Calendavii Gregoriani.

In Poesi, tres epigrammatum libri, vario genere carminis, ab eo sunt conscripti.

De canatu primo in Academia Argentinensi ipse functus est, et primus novem magistros, anno sexagesimo septimo solenniter creavit, eundemque Decanatum tertia vice post redeuntem ad se ordinem ita gessit; ut ipsi Academiae ornamento, et plurimorum studiis commodo maximo fuerit, omnibusque membris Academicis gratus; et acceptus, collegis vero suis semper fuerit charissimus. Ita enim rerum suarum sategit: ut non solum lucubraretur noctu, quae officii sui erant; sed summo etiam mane, post solitas preces, lectionemque sacram, quam ut aestate media cum prima aurora, sic hiberno tempore, antelucanis horis, quotidie frequentabat, eadem accuraret. Reliquum diei non sibi, sed amicorum interpellationibus ac colloquiis dabat.

In Oeconomia liberorum recte educandorum rationem habuit summam. Ut primum enim eorum aliquis quartum aetatis annum erat egressus, ad ludum misit, magistro foris informandum: domi insupera paedagogo instituendum curavit: omnes adsuefecit magna cura ad preces, ad oboedientiam et modestiam ac humilitatem. Ad rem familiarem minus fuit attentus; frugalitati et parsimoniae inprimis deditus. Et quamquam per omnem aetatem firma corporis valetudine uteretur, quam temperantia et moderata victus ratione tuebatur: tamen mortis cogitationem numquam abiecit; sed ad exitum ex hac vita beatum mature se praeparavit. Erat tota corporis eius constitutio venusta ac robusta, et habitudo plane virilis: statura mediocris, vultus serenus, color subrubicundus, capillus candidus; oculi caerulei, barba cana, frons aperta, vox acuta, sermo placidus, collum paululum ad pectus inclinans, incessus gravis, verbo ut dicam, corpus et animus praestans.

Senectus nec ipsi gravis, nec aliis molesta fuit; sed in se ipsa tranquilla, integrisque sensibus constitit, ideoque lectiones Academicas, quamdiu per corporis vires licuit, habuit. Postremis annis interdum podagrici dolores perpaucos dies eum domi detinuerunt. Oculi eius obtusa visus acie numquam caligaverunt, neque; hebetati sunt; et quidem eminus acrius; quam cominus discernere omnia potuit: conspicillo interdum non ex necessitate, sed ad corroborandos radios visivos, medicorum suasu, usus est. Auditus numquam gravis vel difficilis ei accidit: memoria ad extremum vitae spiritum tenacissima perdurante.


page 338, image: s354

Cum ergo ipsa aetate ceu [gap: greek text] ac flacciditate quadam, diuturnis passionibus ictericis praecedentibus, vires naturales humido radicali exsiccato, paulatim consumerentur; ac supremum iam sibi imminere diem animadverteret: sine ulla prorsus aut vultus mutatione, aut animi perturbatione, indubitata fiducia misericordiae divina sustentatus, ac spe certa vitae aeternae fretus, mortem, quam cum Apostolo in lucro ponebat, constanter et intrepide exspectavit. Inprimis vero recitatione Psalmorum Latinorum ex interpretatione Hulderici Zwinglii, quam exacte memoriter tenebat, delectatus est; et inter ceteros Psalmos 16. 25. 30. 31. 39. 40. 51. 71. 77. 86. 90. 91. 103. 119. 125. 145. saepissimeque ex Psalmo 77. verba illa, Dextera Dei omnia mutare potest, in acutioribus morbi sui punctis ingeminavit. Confessionem fidei coram ministro Ecclesiae in praesentia suorum domesticorum edidit; seque in illa vera doctrina, quae in verbo Dei, traditur, iuxta symbolum ipsius: Adiuvante Deo, ad mortem usque constanter perseveraturum esse, protestatus est: Aliorum de religione excitatis controversiis se numquam immiscuisse; semper autem rixandi et calumniandi illam libidinem summopere sibi displicuisse, et moderationem expetivisse, ne ex parte nostra cursus Euangelii impediretur, et via Pontificiis nostras Ecclesias invadendi sterneretur. Commendare igitur hanc causam Deo, et rogare eum; Ecclesiam suam afflictam ne deserat: omnia denique se omnibus condonare.

Tandem aliquoties certa fiducia in promissiones divinas erecta spe; dicta illa Scripturae repetiit: In te Domine speravit, non confundar in aeternum: Spes nen confundit; spe salvi sumus, Lingua vero, ut et aliis membris officium suum amplius non facientibus, iis attente auscultavit, qui verba ad ipsum fecerunt: atque inter vota tacita et suspiria exstinctus ita est, ut

Quondam oleo lampas deficiente solet:

die vigesimo septimo Octobris, qui fuit tum dies Veneris [note of the transcriber: in the print: sign for the planet Venus] inter horam nonam et decimam vespertinam, anno Christi octuagesimo septimo, aetatis sexagesimo quinto, in amplexu uxoris, liberorum et amicorum. Tertio die post, qui fuit Dominicus, elatus est humeris studiosorum, et sepultus in caemiterio extra urbem, quod vicinum est aedibus, in quibus aluntur leprosi, funus prosequente Academia et Republica Argentinensi frequentia illustri et rara: Fuit vir pius, ministerii Ecclesiastici amans, contionum sacrarum auditor frequens et attentus: in lectione Bibliorum adsiduus: officii sui anxius: iustus, prudens, temperans, moderatus ac patiens: in congressibus affabilis, suavis, et gravis. Trium facultatum doctissimus, linguarum cardinalium Hebraeae, Graecae et Latinae peritissimus: Gallicam


page 339, image: s355

et Italicam perinde ut Germanicam loquebatur perfecte et eleganter; Hispanicam et Anglicam ita intelligebat, ut quae legeret, in aliam transferre linguam expedite posset. Antiquitatis omnis fuit studiosissimus: historias veteres et recentes, quae multorum salubrium praeceptorum tamquam seminarium sunt; nec tamtum patriae nostrae; sed Galliae, Italiae, Hispaniae, Angliae, Belgii, Poloniae, Hungariae, Bohemiae, diligenter evoluit: priscorum temporum annales peragravit. Et quia, ut Seneca loquitur, longum per praecepta iter est; breve autem et efficax per exempla: ideo in legenda historia Graeca et Romana non solum rerum gestarum, locorum, temporum descriptiones; sed etiam omnium causas, consilia, acta, eventa, circumstantias, cur quid gestum, cur quid omissum consideravit, omnes omnium gentium virtutes, vitia, mores, ritus, leges, atque politias familiares sibi habebat: regnorum ac civitatum plerarumque ortus, incrementa, mutationes, vicissitudines addidicerat: omnes prope regum, principum, comitum, nobilium, ac patriciorum genealogias mira dexteritate memorare sciebat, et multas magnas controversias horum auxilio diremit. Et quod in eo ducendum singulare, insigni praeditus fuit, et fere divina memoria, longeque praestantiori, quam Portio Latroni suo Seneca tribuit. Nam non tantum quae semel vel viderat, vel legerat, vel audiverat, firma ac ferrea, ut ita dicam memoria, constante etiam aetate, retinuit, ut Imperatorum et belli ducum familias, ac rerum gestarum ab iis historias; quin vulgarium quoque militum, atque infimae fecis, impedimentorum bellicorum nomina, cognomina, ipsamque eorum patriam, quae singula una vix vice in castris scripserat; sed etiam in suprema sua aetate, illarum cantilenarum et melodiarum probe meminerat, quas ancillae ad cunas in prima infantia occinere ipsi solitae fuerint; quod de nullo alio unquam nos vel legisse vel audivisse meminimus. Saepe commemorare solitus fuit, amicam et crebram inter se, Lotichium, et Posthium in Italia et Germania exstitisse concertationem, quis eorum praestantiori esset memoria: et ita tandem transactum, Lotichium cum Posthio in retinendis ipsissimis verbis contextus, praeter observationem nominum propriorum, excelluisse: Se vero in accuratissima commemoratione etiam peregrinorum nominum propriorum sive locorum, sive personarum diuturniori ac firmiori memoria ipsos superasse.

Amicos in omni artium et scientiarum genere sibi comparavit viros praestantissimos. Ex Theologis enim lumina illa non modo vidit; sed et cum iis amicissime conversatus est. D. M. Lutheri domesticus, Philippi Melanchthonis; Iusti Ionae, Ioan. Bugenhagii, Caspari Crucigeri senioris auditor Witebergae fuit: Seb. Münstero. Ioan. Funccio, Ioan. Calvino, Henr. Bullingero, Iosia


page 340, image: s356

Simlero, Ludovico Lavatero, Hieronymo Zanchio, Grynaeo usus est valde familiariter. Ex Iureconsultis non tantum patronos, sed amicos habuit; I. Baptistam Weberum imperii Romani vicecancellarium, Melchiorem Klingium, Ioachimum Minsingerum. Medicis Ioanni Cratoni, archiatro Caesareo, Ioanni Posthio, archiatro Palat. Casparo Peucero et archiatro et archiphilosopho, Wilhelmo Rugero archiatro Wirtebergensi fuit coniunctissimus; cum aliis clarissimis viris atque praestantissimis D. Ioanne Sturmio. aetatis nostrae Cicerone ac Theophrasto, Ioach. Camerario politioris literaturae auctore, Huberto Langueto consiliario regio, Erasmo Laeto Dano, Ioanne Moibano, Hartungo, Ioan. Sambuco historico Caesareo, Ortholpho Maroldo, Hieron. Wolphio, Petro Lotichio, Paulo Melisso. Iano Iacobo Boissardo, qui omnes viri singulares, saepe ad ipsum scripserunt, multos annos familiarissime vixit. Symbolum sibi mature admodum delegit geminum: sacrum nempe hoc: Adiuvante DEO; politicum autem istud: Perrumpendum est: Hindurch mit Frewden vnverzagt. Atque haec de Michaele Beuthero; ex narratione Cl. et Reverendi Viri Michaelis Philippi, F. Theol. D.

PETREIUS TIARA.

NAtus est Petreius Tiara anno decimo quarro, supra sesquimillesimum, decimoquinto Iulii, in oppido Frisiae, Lavicam et Flaevum fluvios interiacentis, maritimo, Workum vulge dicto. Cumque esset singulari ingenio, et admirabili memoria praeditus: nullam difficultatem in studiis, imo vero in quibuscumque rebus percipiendis, sensit. unde et [gap: greek text] in omnibus fuit: nihilque unquam reperit, quod non suopte Marte, et sine Praeceptoris opera plenissime perciperet. Quare et Logicis, et Mathematicis, et Physicis, et Ethicis disciplinis exemplo singulari instructus fuit. Instrumenta Musica, Astronomica, Geometrica artificiosissime fabricare, ut et pingere potuit. Trium linguarum cognitionem exactam habuit, quarum subsidiis ad usum facultatis medicae potissimum utebatur. In qua supremam lauream consecutus, industriam suam Reipublicae probare voluit.

Adolescens vidit Germaniam, Galliam, Italiam. In Belgium reversus, uxore in patria ducta sedem Lovanii fixit. Qua amissa non multo post, ad novam universitatem Duacensem regio stipendio vocatus, utriusque linguae professionem suscepit. Ducta autem uxore secunda, quae et Gallicae linguae insolentiam, et patriae desiderium ferre non poterat: professione relicta, in Frisiam migravit, et Franekerae, unde uxor nata erat, substitit, ubi et Consularum urbis aliquandiu gessit.


page 341, image: s357

Cum vero insanis factionibus Belgium flagrare inciperet; ille mature cessit inquietudini et Lugdunum Batavorum se contulit, ubi in recens condita Academia primus Rectorem, et Graecae linguae egit professorem annis circiter quatuordecim. Inde in patriam revocatus in nova universitate Franeckerensi Graecas [correction of the transcriber; in the print graecas] litteras aliquandiu publico stipendio professus est: mortuus ibidem anno aetatis septugagesimo quarto, Christi vero Servatoris 88. die Februarii 8. atque in templo sepultus.

Potuisset hic vir ad maximas quasque dignitates splendidissimasque professiones pervenire, ad quas a diversis magnatibus frequenter fuit invitatus, si voluisset. Nec ingenii solum, sed et corporis dotibus natura ipsa eum huc destinasse videbatur, quae nihil omiserat, quod in plenissima virilis corporis fabrica requirebatur: Erat enim statura ultra mediocritatem, membris validis et bene compactis, et proinde etiam robustis: cute candidissima, facie decenti: lata fronte, oculis laetis: capillitio ruffo , barba densa ac valde promissa. Quae omnia illi venerabilem quandam reverentiam et auctoritatem apud notos et ignotos conciliabant. Unum tamen illud natura in eo oblita videri poterat: ut ei facultatum suarum fiduciam paulo maiorem ingeneraret. Obstitit enim illi semper [gap: greek text] , et inutilis quaedam verecundia: qua obstante, idem quod privatim, inter paucos cum summa laude potuit, publice praestare non potuit, perstringente mox eius oculos auditorum frequentia, quae alios magis excitare et erigere solet. Amcis usus est viris suae aevi clarissimis, et Lugduni dum vixit potissimum Donello, Dousa, Lipsio, atque Iano Grutero, quem in deliciis habuit.

Vir pius, integer, solide doctus et non huius, sed ex reliquiis aurei illius saeculi: cui ignora simulatio et dissimulatio: quoque vix meliorem et tranquilliorem sol vidit.

Interpres fuit Graecorum fidelissimus ac felicissimus. Fidem faciunt, quae de iis Latina fecit, tam astricta oratione, quam soluta. Eorum nonnulla pridem edita, ut, Sophistes Platonis, Medea Euripidis, Pythagorae, Phocylidis, ac Theognidis sententiae carmine Latino cxpressae, quae dam adhuc in scriptis, lucem suo tempore visura, supersunt, ut, Homeri hymni, Hippocratis Aphorismi et Prognostica; Platonis Eutyphro, et Alcibiades 2. atque alia nonnulla. Poemation de Nobilitate et Disciplina militari veterum Frisiorum non inelegans, ante multos annos typis excusum: superiore anno publicatum inter Delicias Poetarum Belgicorum. In translationibus eius Prosodiacis est quaedam Ciceroniani sermonis puritas; minime tamen affectata: sed veluti nativa; quae singulari quodam philtro abblandiens aliquanto plus voluptatis adferat lectori, quam is ex ipso fonte Graeco erat percepturus; Suffrid. Petri de scriptorib. [abbr.: scriptoribus] Frisiae, et Academ. Lugdun.


page 342, image: s358

IOANNES STURMIUS.

CIcero hic Germaniae primum huius caeli spiritum hausit Sleidae, in Ubiis oppido, in regione, cui nomen nunc est Eiflia, ad confinia Limburgensis et Iuliacensis Ducatuum, non longe distante ab oppido Dura, Caroli V. expugnatione claro. Nascitur Sturmius anno Christi millesimo quingentesimo septimo, ipsis calendis Octobribus, hora secunda pomeridiana: patre Guilielmo Sturmio, honesto et docto viro, quaestore generosorum Comitum a Manderscheid; matre Gertrude Hulsana, femina lectissima: parentibus quatuordecim utriusque sexus liberorum; quorum etiam avos et avias, et suos proavos et proavias multa senectute vidit; idque exemplo raro.

Primis annis in patria eruditus est litteris et bonis artibus, sub praeceptore optimo Antonio Dalpendio, una cum generosis Comitibus a Manderscheid, expetitus ab iis, cum puer esset novem annorum.

Pubertate egressus uberioris ingenii culturae causa, Leodium sese contulit; ibique in collegio Hieronymiano, quod vulgo Fratrum dicitur audivit inter alios Arnoldum Einatensem, cuius honorificam ipse mentionem facit in scholis suis Argentinensibus. Inde uno atque altero anno elapso Lovanium venit, anno Christi millesimo quingentesimo vicesimo quarto; ubi annos quinque, tres discendo, duos docendo consumpsit: usus studiorum sociis optatissimis, post amicis constantissimis; viris clarissimis, I. Sleidano, Guinthero Andernaco, Christophoro Montio, Bartholomaeo Latomo, Andrea Vesalio, Iacobo Omphalio, et aliis.

Ibidem cum familiariter versaretur cum Rudgero Rescio, et Conrado Goclenio, hominibus literatissimis, utriusque linguae Graecae et Latinae Lovanii tum Professoribus: animadvertens in arte typographica recens inventa bonis litteris magnum praesidium esse positum: cum Rudgero Rescio, qui Graecas docebat litteras, officinam instituit typographicam, circiter annum aetatis vigesimum secundum, adiutus liberaliter parentis sui Guilelmi sumptibus haud exiguis: et auctores quosdam Graecos, Homerum primo omnium impressit, impressosque Lovanio secum non longe post importavit Lutetiam Parisiorum, Galliae Academiam nobilissimam anno reparatae per Christum salutis millesimo quingentesimo undetrigesimo. In ea Academia cum annis aliquot operam dedisset viris doctissimis, animumque ad Medicinae studium appulisset: contigit, ut ob virtutem praestantem, ingenium excellens, doctrinam variam, iudicium grave, linguae Graecae et Latinae peritiam, inprimis vero propter crationis puritatem, et methodi in docendo concinnitatem,


page 343, image: s359

facilitatemque admissus sit ad munus docendi publicum, in eadem Parisiensi Academia una cum Andernaco et Latomo. Ubi linguae utriusque scriptores bonos, artesque logicas docuit annis octo.

Rem ibidem familiarem instituens cum Iohanna Pisonia lectissima virgine: convictores multos aluit; et in his eodem tempore, episcopum unum, Barones et nobiles aliquot, Italos, Gallos, Anglos, Germanos, constantis aetatis et eximiae doctrinae homines: quorum iucundissima conversatione profectus fecit in dies, cum in bonis litteris, tum vero maxime in pietate et agnitione veritatis Euangelicae singulari beneficio Dei: propter quam etiam non exigua vitae pericula adiit Parisiis, dum et ipse libere veritatem agnitam professus est: et simul alios in eadem instituit, institutos confirmavit, suisque sumptibus et periculis sustentavit: carus interim ob ingenium, virtutem atque doctrinam, multis magnis et doctis viris, Iac. Fabro Stapulensi, Guil. Budaeo, Adamo Carolo, Iulio Camillo, et inprimis Ioan. Bellaio cardinali celeber qui eum constanter usque ad vitae suae finem dilexit.

Hinc illius praestans virtus, doctrina, morum gravitas, omnibus ubique terrarum viris doctis cum innotesceret, percrebuit etiam de his fama per Germaniam: in qua cum haberet sui studiosos, Erasm. Roterodamum, P. Melanchthonem, M. Bucerum, et alios:non modo crebras a clariss. illis viris litteras accepit, maxime a Melanchthone:qui ingenue fassus est inter amicos: Facile sibi esse scribere epistolas ad omnes alios, ad Sturmium autem difficile: Sed cum iidem quoque illius consuetudine non possent carere diutius, effecerunt communicatis consiliis ut Sturmius ab ampliss. Reip. Argentinensis Senatu, ad scholam in urbe aperiendam evocaretur ex Gallia, in qua propter acerrimas inquisitiones in Euangelicos et crudelissima supplicia, ipse quoque parum tutus erat amplius. Quam vocationem legitimam secutus, iam Parisiis honorem atque titulum Doctoris Medici una cum Andernaco petiturus: praeter Galliarum Regis Francisci eiusque familiarium gratiam collectam.

Venit Argentoratum anno millesimo quingentesimo trigesimo septimo, ibique iubente inclito urbis Magistratu, et cum primis magno illo Iac. Sturmio, Alsaticae nobilitatis ornamento aeterno, prudentiss. viris Nicolaeo Kniebsio consule, et Iac. Maiero tredecimviro, primis Scholarchis: anno, postquam eo venisset, sequenti scholam, litterarum, bonarum artium atque linguarum officinam aperuit, in collegio Praedicatorum: discipulos per urbem dissipatos collegit: et in decem ordines seu classes ibidem distribuit: Praeceptoribus docendi methodum praescripsit: disciplinam honestis legibus munivit: eademque omnia coluit ipse et conservavit, adiutus ab amantiss. collegis, fideliss. parastatis,


page 344, image: s360

Wolffgango Fabricio Capitone, Martino Bucero, Casparo Hedione, Ioanne Sapido, Iacobo Bedrotto, Petro Dasypodio, aliis, de vera Dei agnitione, bonisque litteris et linguis revocandis, tradendis, et ab interitu vindicandis, praeclarissime meritis, cum Argentorati, tum alibi. Quibus cum Sturmius officium sedulo, constanter, fideliter, pacateque faciendo in dies recens institutam scholam ita auxit, ornavit, confirmavit, scribendo, commentando, legendo, omnis generis exercitia litteraria instituendo: ut alteras Athenas, alteramque Massiliam diceretur Argentinae exstruxisse. Nec cessavit etiam, donec eandem ad culmen usque celebris Academiae, beneficio incliti Magistratus, perduxisser, anno Domini M. D. LXVI. Privilegia clementissime largiente Imperatore Maximiliano II. P. P. S. A. Qua de re hoc est, utilitate huius a Sturmio institutae scholae et Academiae, cum loquatur Germania prope universa, una cum Gallia, Anglia, Dania, Italia, Hispania, multaque in iis templa, fora, Lycaea, divini etiam ingenii illius doctrinae atque industriae monumenta edita partim, partim edenda, idem comprobent: nil opus est verbis.

Ex Argentina, quam Sturmius plus patria sua dilexit, cum dimanaret eius virtus, doctrina, integritas, fides, prudentia, in omnes partes orbis Christiani: coepit expeti et adhiberi, licet invitus, non solum ad gravissima consilia, de Ecclesiis et scholis etiam alibi recte constituendis. sed etiam ad ardua comprimis negotia et deliberationes de Regnis rebusque publicis turbatis; denuo pacandis.

Saepe igitur diversis gravissimisque periculis Euangelicorum legationes demandatas habuit, in Galliam partim, partim in Angliam, partim in Daniam, in castra Protestantium, ad Colloquium Wormatiense ad complures alios principes atque ordines S. Imperii, in quibus tanta Sturmii illuxit fides, virtus, industria, dexteritas; ut ob hasce dotes non modo exteris: sed etiam Pontificibus Romanis, Cardinalibus, Archiepiscopis, Episcopis, et ceteris innotuerit: et amplissimis nonnumquam oblatis dignitatibus, alio ab iis invitatus fuerit: sed etiam carus exstiterit summis Imperatoribus ac Regibus, Electoribus, Principibusque sacri Romani Imperii; adeo ut ab iis Nobilitatis, libertatis, aliaque multa acciperet privilegia, a nonnullis etiam annua stipendia: in quibus fuere Divi Imperatores Carolus V. Ferdinandus, Maximilianus II. Galliae Reges, Franciscus I. et Henricus II. Daniae Reges, Christianus et Fridericus, Angliae Reges, Eduardus VI. et D. Elizabeta: Electores Illustriss. Mauritius et Augustus F. F. Sax. Fridericus III. Palatinus cum aliis Principibus multis Illustrissimae domus Palatinae, Saxonicae, Brandeburgicae, Hassiacae, Megapolitanae,


page 345, image: s361

Molsaticae, ceterisque Religionis et litterarum amantistimis Principibus, Comitibus, Baronibus, Rebus publicis, Nobilibus in numeris, in finibus et extra fines Romani Imperii.

Ut nihil dicamus de ommibus ubique gentium et locorum hominibus doctis et quocumque genere studiorum claris: etiam remotissimis in Regnis: Hungariae scilicet, Poloniae, Bohemiae, Transsylvaniae, et ceteris; qui vel ipsi coram, vel per litteras, vel carissimis suis pignoribus missis, Sturmium nostrum sua notitia, consuetudine, amicitia, et dignum iudicarunt et ceu alterum sui saeculi Platonem, Aristotelem, aut Ciceronem suspexerunt, coluerunt, celebrarunt.

Variis hoc modo laboribus periculisque domi, foris, in Lycaeis, in consiliis exantlatis summa fide, incredibili constantia, mansuetudine incomparabili, cum domus illius optimo cuique dies ac noctes pateret, essetque velut commune quoddam exulum asylum, peregrinorum ac pauperum hospitium, quos omnes fovendo, alendo, foris domique iuvando, facultates haud exiguas absumpsit: maxime Gallorum Euangelicorum salutem tuendo, in quam omnes suas divitias impendit, ipseque cum suis egere maluit, quam communem causam deserere: animo laudabili et perpetua gratitudine digno: cumque prospera ut plurimum valetudine vitam degeret sobriam, tranquillam, suavem, triplici in coniugio: primo cum Iohanna Pisonia Parisiensi, quam Argentoratum profectus, post paucos annos, non sine magno maerore amisit: secundo cum Margarita Wiganda, optimi senis et fidelissimi parastatae sui Ioannis Sapidi, privigna, ex qua etiam filiolum unicum, Ioannem Bernhardum, in limine pueritiae, summo cum patris dolore, exstinctum, suscepit: tertio cum Elisabeta ab Hohenburg, lectissima femina, quam viduam reliquit: pervenit ad annum aetatis usque octuagesimum primum, superatum mensibus quinque, diebus duobus, cum serviisset Argentorati annos quinquaginta et unum.

Corpore fuit mediocriter procero, vegeto, arque firmo: colore fusco vividoque: vultu constanti et honesto; voce clara et aequabili: incessu facili, sed tardiusculo, prorsus in moribus amabilis pariter et venerandus: in sermone gravis et comis; in consiliis rebusque agendis promptus et expeditus: intentus negotiis cum publicis tum privatis amicorum, quorum congressibus et collocutionibus fuit delectarus plurimum: ut et crebris cum iisdem inambulationibus. Postrema senecta afficiebatur multum lingua Hebraea: cum alias Latine et Gallice potissimum loqueretur: lectione quoque sacrarum litterarum et Theologicis commentationibus.

Usus est fortuna varia, magnis viris hoc in mundo usitata: inter cetera etiam orbatus visu. Quae tamen omnia, licet quaedam


page 346, image: s362

ex illis satis dura fuerint; ut concertatio eius cum Pappo, heroica prorsus magnanimitate, patientia, et constantia pene divina, non toleravit modo, sed etiam superavit: nihil interim remittens de veritate semel agnita tuenda, de antiqua virtute, de bonis litteris, et linguis posteris commendandis propagandisque, ceu alter quidam sui saeculi Tiresias, Diodorus aut Asclepiades. Libellos eristicos, et Stentoreas illas pro suggestu publico voces graviter improbavit: laudavit contra Principes et inter eos reginam Angliae, quae neque in scriptis neque in contionibus quicquam pronuntiari passa est: quod cuiquam Euangelicae parti nocere posset. Et recte. Nam multi nostratium disertos sese non putant esse; nisi ad clamores et ad criminationes digrediantur.

Hisce ad metam properans tandem anno millesimo quingentesimo octuagesimo nono tertia die Martii, circiter diluculum, cum vires corporis partim senio laboribusque, partim febricula paulo ante exhaustae essent, concedens naturae, pie placideque mentis ac ingenii viribus sibi constantibus, absque omni pene mortis sensu exspiravit, animamque suam Christo Servatori, dulcissimo eius nomine Iesu subinde repetito, tradidit atque commendavit Cadaver tertia die post Argentorati terrae mandatum est, in Caemiterio S. Galli: ubi multorum clariss. virorum exsuviae sunt depositae: funere maxima omnium ordinum frequentia deducto.

Scripta a Sturmio edita sunt haec: Epistolae de Dissidio periculoque Germaniae: et per quos stet, quo minus Concordiae ratio inter partes ineatur. De Emendatione Ecclesiae, et Religionis Controversiis Epist. 2. Una ad Cardinales ceterosque praelatos delectos: Altera, ad Iacobum Sadoletum Cardinalem. Scripta quaedum de Cena Domini Nova vetera, Buceri et aliorum cum praefatione ipsius impressa. Eiusdem Antipappi [reading uncertain: print faded] 3. contra D. Ioa. Pappi caritatem et condemnationem Christianam. Quarti Antipappi tres partes priores. 1. Commonitio. 2. Antiprooemium. 3. Anthosiander. Pappus Elenchomes 1. Ad Lucam Osiandrum. Epist. Apologetica, contra Iacobum Andream, alterum flagrum Agyptium suae Theologiae Doctorem Tubingensem. Confessio Augustara Argentinensis. Sunt et alia eiusdem generis contra Pantachusiastas. Philologica sunt haec. De literarum ludis recte aperiendis liber. De amissa dicendi ratione, et quomodo ea recuperanda sit. Partitiones Dialecticae. In Partitiones Oratorias Ciceronis Dialogi 4. Luctus ad Ioachimum Camerarium, cum Epitaphiis Ioan. Sapidi. In quosdam Platonis Dialogos praefatus est, de Ratione interrogandi atque collocandi Dialectica. Selectarum Epist. Ciceronis libri 3. in usum puerorum. Commentarii in Orationem Ciceronis de Responsis Aruspicum. Ciceronis Orationes et Rheticorum libri omnes


page 347, image: s363

a Sturmio emendati. De Periodis libellus. Vita Beati Rhenani. Nobilitas Literata, ad Werteros fratres. Oratio Funebris in obitu Iacobi Sturmii. In Aeschinis et Demosthenis Orationes contrarias commentariolus. De educatione Principis. De Nobilitate Anglicana. Scholia in 1. lib. Politicorum Arist. Scholia in Orationes Ciceronis, pro Quintio: Pro Domo sua: Pro Cn. Plancio: Pro C. Rabirio. In Divinationem contra Verrem. In 1. et 2. Philippicam. Dialogi novem in Aristotelis Rhetor. Resolutio Operum Ciceronis. Epistolae 2. de Victoria Christianorum, ad Echinidas, anno millesimo quingentesimo septuagesimo secundo. Epistola Consolatoria ad Fabricios fratres. Epistolae de morte Reverendiss. Principis D. Erasmi, Episcopi Argentinensis. Aristotelis Rhetoricorum libri tres in Latinum sermonem conversi, et scholiis brevioribus explicati. Prolegomena in varios auctores. Hermogenis de ratione Inveniendi Oratoria libri quatuor conversi, et scholiis explicati. Eiusdem Partitionum Oratoriarum liber, qui vulgo de Statibus inscribitur: Item libri de Dicendi generibus, de ratione Gravitatis occultae, Latinitate donati, et Scholiis explicati. Linguae Latinae resolvendae ratio. De Imitatione Oratoria libri tres, cum Scholiis Auctoris. De statibus causarum Civilium, universa doctrina Hermogenis Graeci Rheroris. Commentarii in Ciceronis Tuscul. 1. Consolatoria Epistola ad D. Bernardum Borzheimium de morte filii Ioann. Christophori Botzheimii, tristissimo et improviso casu perempti. Orationes Funebres quatuor. Sunt et alia quaedam ab ipso scripta, quae etiamnum latent. Ioan. Philippus Glaserus, in narratione de hoc Sturmio, Gesnerus in bibliotheca, alii.

PHILIPPUS APIANUS.

NAscitur Philippus Apianus Ingolstadii, quod oppidum est ad Danubium Bavaricae ditionis. An. 1531. d. 14. Septembr. hora 4 pomeridiana, cum sol supra horizontem elevatus esset gradus 201. quo anno et Bilibaldus Birckeimerus [note: Aliis moritur anno praecedente. ] Noribergensis, vir insignis, doctus, et facundus: et Ioan. Stofflerus, celebris ille Mathematicus atque Tubingensis scholae Professor egregius, e vita discesserunt. Ita DEUS damnum, quod bonae litterae fecerant duum interitu, huius exortu compensare voluit.

Nominavit eum pater, cuius quartus erat filius, Philippum secundum, ut Philippi primi morte prius sublati, desiderium leniret, et hoc nomine memoriam conservaret.

Pater ei fuit Petrus Leusniceusis [perhaps: Leusnicensis], ex honesta familia Benewitziorum. Biene autem Germanis apes significant: unde nomen Apianorum mutuati sunt, ob industriam, ut putatur,


page 348, image: s364

et sollertiam eius animalculi. Plinius ita uvis Apianis apes cognomen dedisse scribit: et Columella id genus uvarum sic dictum ait; quod ab apibus et muscis appetatur: vulgo a muscis muscatellae appellitantur illae uvae. Ceterum hic Petrus Apianus, pater Philippi, palmam in mathematicis suo saeculo omnibus praeripuit: fuitque longe lateque per Europam et clarissimi nominis fama et admirandis ingenii monumentis atque instrumentis variis ac novis celebratissimus: doctis omnibus per Germaniam, Italiam, Galliam, Hispaniam notissimus, et principibus viris carissimus. Carolus V. Imperator tanta eum clementia fuit complexus: ut non modo Mathematicum suum adeoque praeceptorem constituerit: verum etiam domesticum sibi et quidem familiariss. esse voluerit: cumque eo saepissime aliis exclusis collocutus fuerit. Idem Augustus Petrum Apianum aulae palatiique Caesarei Comitem equitemque auratum creavit; et nobilitate hereditaria donavit: ius creandi Notarios, insignia conferendi, et privilegia multa dedit, cum armis gentilitiis splendidissimis, aquila bicipite in nubibus volante: Quod Romani Caesaris alioqui insigne inde usque a Constantini Magni tempore fuit. Idem Carolus Imperator, auro, argento, feudis P. Apianum locupletavit; et regia plane munificentia pro uno Astronomico illo Caesario, praeter omnes typographicas expensas, aliosque sumptus, tria aureorum milia donavit. Sed haec de patre Philippi: Mater eius fuit Catharina, Thomae Mosneri, civis et senatoris Ingolstadiani filia: ex qua Petrus quatuordecim suscepit viginti sex annorum spatio, liberos inter quos novem filii, quinque fuere filiae. Haec cum maritus anno 1552 obiisset, vidua vixit annos viginti duos: decessit paralytica An. 1574. die 6. Iulii.

Ut primum autem per aetatem licuit, pater Philippum hunc, ut alios filios omnes liberalium artium principiis erudiendum per M. Wolffgangum Gotthard, curavit. Profecit in iis, qua erat ingenii felicitate, tantum: ut aetatis anno [note: A. 1542 d. 24. Septemb. An. undecimo fit auditor publicus. ] undecimo, una cum duobus fratribus, Theodore, et Timotheo, Ingolstadii paternis in aedibus magna sollennitate studiis, per depositionem, quam vocant, initiaretur; ac postridie a Rectore tunc universitatis, Comite Wolffgango a Leonstein, civibus Academicis adscriberetur. Triennio, post, peste grassante, Neoburgum, alterum suum praeceptorem M. Casparum Hormannum est secutus: Mathematicae sic peritum, ut loco Petri Apiani sphaerica aliquandiu docuerit. Sequenti anno 1546. d. 24. Iulii, cum pater a Carolo V. Ratisbonam vocatus esset, instrumenta quaedam ac libros in pratiam Caesaris Hispanice versos, et partim Philippi manu descriptos, exhibiturus: eum Philippus est comitatus: quem tum ipse Carolus clementissime est


page 349, image: s365

allocutus, variisque de rebus in suo conclavi interrogavit. Visum est, non indignum relatu, quod paulo post eodem anno accidit. Cum Caesar die 26. Augusti in bello Germanico, castra ad Ingolstadium posuisset: Protestantes continuo triduo bellicis tormentis, quas bombardas vocant, bis mille, septingentos, sexaginta octo globos [reading uncertain: print faded] , in Caesarianos emiserunt. Hic cum C. Iulii exemplo, Carolus in ipsis castris et medio belli ardore, siderum doctrinam coleret, ac revolutionum caelestium leges et periodos consideraret: Petrum Apianum in castra, vix dum posita et urbi vicina, euocavit: ut in machina a se facta, certis rotulis orbes circumducentibus, repraesentante planetarum motus proprios, Caesari coram certius singula monstraret. Illo ipso die, prid. Calend. Septemb. cum globi ex hostium castris emissi circumvolitare magno agmine cepissent: ut unus quatuor librarum pondere, per ipsum Caesaris tentorium, omnibus tamen illaesis, abiret: trepidante Apiano, et caput subinde inclinante, Carolus nulla prorsus timoris significatione edita, pedem loco nusquam movit. Petivit tunc imperator ab Apiano, ut filium Philippum sibi donaret: utpote in quo Heros fortissimus idemque sapientissimus, eximium quiddam elucere perspiceret. Ac nisi pater istum se filium studio suo Mathematico totum destinasse, inque eo post hac eruditurum praetendisset: denegare petitionem Principi summo vix potuisset. Fecerat tum in Mathesi adolescens Philippus eos progressus, ut An. 1547. loco patrui sui Georgii Benewicii, arithmetici Landishutani, tum aegrotantis, ac paulo post mortui, fori vinarii negotia, in dimetiendis vasis expediret.

Reversus Ingolstadium magna cursum studiorum adsiduitate continuavit, sub disciplina praeceptoris longe optimi omniumque fidelissimi, Patris sui: qui filium, Mathematici studii heredem relicturus, sui quam similimum esse cupiebat: inque eo nulli neque labori neque sumptui parcebat. Eius voti parens ut compos fieret, filio non invitus potestatem discedendi, et externas scholas adeundi, concessit. Itaque Anno 1549. Ingolstadio die 28. Augusti cum Sambuco, abiit: et die 1. Septembr. Eslingae virginem illam monstrosam conspexit. Deinde quo die Argentinam venit statim Chilianum Voglerum I. C. Institutiones Imperiales profitentem audivit. Mox Laurentii Offneri mensa, lecto, habitatione hebdomadatim decem bazionibus conductis, clarissimis eius loci viris diligentia sua innotuit, et multorum ad amicitiam aditum sibi fecit; inprimis fuit Ioanne Sturmio, Academiae illius lumini, gratus et acceptus.

Annum Argentinae commoratus Galliae lustrandae desiderio accenditur. Quare in Burgundiam A. 1550. Dolam abiit:


page 350, image: s366

ibique apud sacerdotem quendam in cubiculo habitans, studiis invigilavit. Inde mox [note: A. 1550 d. 2. Novembr. Michael Beuther docet Lutetiae. ] cum Sambuco et Lotichio Parisios contendit: ubi praeter ceteros audivit de annorum supputatione Michaelem Beutherum. De patris enim voluntate Mathematicis potissimum disciplinis iucumbebat: superque eo studio Parisiis litteras aliquoties ad Philip. Melanchthonem dedit. Sequenti anno 1551. Visisburgis, et Aureliis vixit: denique Biturigibus apud monachum quendam Petrum Boquinium Professorem, pro 40. coronatis per annum cum Vito Wickio Ulmensi I. C.

Anno 1552. die 6. Martii domum est e Galliis cum Sambuco comite reversus, patremque invenit calculi continuo et annuo dolore ita debilitatum: ut brevi post die 21. April. professionis Mathematicae anno 26. pie obierit. Cum igitur filius Philippus praeclaram sibi comparasset, partim domi partim foris tum aliarum artium, tum praecipue Mathematicae scientiam; in Patris defuncti locum consentientibus Ducis Bavariae et Academiae votis, fuit substitutus, [note: A. 1552. d. 11. Iulii. ] cum vicesimum primum aetatis annum nondum esset egressus. Explicuit ea in functione publica omnis generis auctores; Arithmeticam Gemmae Frisii, Euclidem, Theoricas Nicolai Simii: Sphaeram Procli, Planisphaeria sua, Geometriam, Trientem, Scioterica sua, Sphaeram Gerhardi Mercatoris: Cosmographiam Patris sui, et eiusdem quadrantis usus, Sphaeram Winshemii, et alios auctores Mathematicos; ita ut saepe ad principia recurrerit: nec privatim quoque nobilium et illustrium auditorum commodis defuerit. Si dexteritati, diligentiae ac fidei eloquendi ratio respondisset: vel Momo satisfacere potuisset. Sed fuit voce admodum debili et tardiuscula: nec tamen propterea ab auditoribus destitutus, quorum saepe numerus octuaginta excessit.

Etsi autem Mathematicae studium sibi inprimis etiam de parentis voluntate excolendum elegerat: tamen sive ob alias causas, sive ob corpus perpetuo fere morbis obnoxium, Medicinae studium cum eo coniunxit. Audivit ergo lectiones medicas studiose, et anatomias spectavit attente, herbarum itidem cognitioni operam sedulo dedit, doctoribus Ioanne Vischero, et D. Grillo. Postea Anno 1557. ut in Mathematis cum doctis conferret [correction of the printer; in the print conferet], et medicinae Italicae formam videret: Italiam adiit. Ibi clarissimos Mathematicos invenit, cumque iis contulit: Medicis quoque doctoribus Trincavelo, Francoano, Robortello, Bellocato, Capebecca, Falloppio, et aliis perquam familiariter est usus, lectiones audivit, hortos perlustravit, simplicia didicit, consultationibus medicis interfuit, et quicquid visu scituve dignum diligenter observavit. Domum


page 351, image: s367

praefinito tempore reversus ad sua, hoc est Mathematica studia rediit: quae ita quidem tractavit, ut medicinae numquam oblivisceretur. Quare anno 1564 impetrata a principe suo facultate, et litteris commendatitiis ad Malvetium Bononiensem, et Dominum de Peilstein; Italiam repetit.

Hic cum Bononiam mense Aprili appulisset, testimonium in arte medica profectuum reverenter petit. Mox a Fabricio Garsonio, praesente Archidiacono, toto Medicorum collegio, viginti quatuor doctoribus, magna insuper Germanorum frequentia, Medicinae Doctor creatur, illustri testimonio ornatur, magnificoque postridie convivii honore a Malvetio, ab Hieronymo, Philippo, Eduardo Fuggeris excipitur. Tum diebus aliquot anatomias videt: lectionibus interest: et operam medicis rebus impendit.

Inde per Apenninum Florentiam, Senas, demum Romam accedit. Roma Spoletum, Lauretum, Anconam, Senogallias, Pisaurum, Ravennam petit: atque inde Bononiam redit: ubi Hieronymum Cardanum salutat, ac docentem audit, sicut et Francozanum [reading uncertain: print faded] , Arantium et alios. Tandem per clarissima quaeque loca domum reversus, suos omnes maxima laetitia affecit.

In docendi munere ita versatus est, ut non tantum publice suae professioni satisfaceret, sed etiam domi plurima meditaretur, et aliquando in vulgus edenda conscriberet, etiam instrumenta varia machinaretur. Primo professionis anno dialogum de Geometriae principiis conscriptum, Vito Amerbachio, suo quondam praeceptori, dedit emendandum. Anno 1553. librum de Umbris incepit, et anno 58. absolvit. De voluntate etiam Alberti principis. Bavariae descriptionem est aggressus, quam magnis longisque laboribus, et itineribus variis susceptis, anno 67. absolvit, suisque typis elegantissime impressit. Opus hoc gratissimum fuit principi, qui duobus milibus et quingentis aureis auctorem donavit: quotannis vero praeter salarium Academicum duplicatum, centum quinquaginta florenis ad dies vitae. Descripsit etiam trientem et eius usum monstravit. Duos maximos caeli terraeque globos perfecit: planisphaeria delineavit. Cosmolabium, et alia varii generis instrumenta partim illustrissimis ducibus Bavariae, partim aliis, partim sibi confecit. Relicta sunt et alia multa ab eo affecta quidem, sed non perfecta opera Mathematica: ut Scioterica , Geodesia, Optica, Gnomonica, Horologica, Meteoroscopice, Dioptice, Horoscopia, et alia.

Postquam autem anno 1568. renuntiatum Apiano fuit: ut quia Pontificiam in religionem iurare nollet, patria et ditione


page 352, image: s368

Bavarica excederet: constanter hanc ille sententiam et patienter excepit: atque de alia ut conditione sibi prospiceret, in viam se dedit: et recta Viennam Austriae ad D Maximilianum II. contendit. Fuerat enim et antea non semel per amicos, quos in aula Augusta habebat, monitus: ut coram Bavariae illam descriptionem Caesari offerret fore certo, ut ad Austriacas provincias simili modo describendas invitaretur. Eo igitur ubi venisset, clementissime ad colloquium a Caesare in conclavi suo fuit admissus; et Bavaria oblata atque benigne accepta, voti sui compos factus a Caesare fuisset, nisi Pontificiorum quidam religionis nomine Apiano infensi, manibus pedibusque obstitissent. Tandem tamen tres menses Viennae detentum Caesario cum munere centum Ioachimicorum clementissime D. Maximilianus dimisit. Carolus Archidux Austriae, tum ex Hispaniis rediens. Viennam appulerat: qui et ipse clementer Apianum complectebatur; ac cum eo de Carinthiae descriptione, per Ferdinandum de Ortenburg iam egerat: sed obstantibus hic etiam calumniatoribus res impedita fuit. Itaque ex Austria per Moraviam et Germaniam, domum ad suos Rosenheimium in Bavariam, ex actis quinque mensibus, rediit.

Tubingam ergo, cum commodus alibi locus non occurreret suasu amicorum [note: 1569. d. 4. Octobr. ] profectus, a Senatu amplissimo illius Scholae ordinarius [correction of the transcriber; in the print orginarius] Mathematum Professor honorifice fuit constitutus, et in Senatorum ordinem facultatemque bonarum artium cooptatus. Migravit eo cum familia, supellectile domestica ac libraria Anno 1570. professionisque suae initium fecit mense Martio, eoque profitendi modo, quo Ingolstadii indicavimus usum; annos quatuordecim magna cum laude docuit.

Corpus ei datum fuit, quod in decentem et gracilitatis et proceritatis staturam excrevit, facie honorabili, barba nigra, sed rariore instar Patris. Laborum et devorandarum molestiarum erat patientissimus: omnium rerum scitu dignarum cupidissimus, observatorque diligentissimus. Antiquitates ubicumque locorum fuit (fuit autem quamplurimis, Italiae, Galliae, Germaniae urbibus celebrioribus) sollicite collegit. Incredibilem rerum memorabilium, admirabilium, fossilium, metallicarum, terrestrium, aquearum, coegit copiam: et in peregrinationibus profundissimis metallifodinis, non sine periculo, aliquoties sese immisit, ut fossilium ac sub terra nascentium cognosceret naturam. Pietas in eo fuit vera, et constans religionis verae amor: propter quam et patriam et aedes et amicos deserere non dubitavit. Fecerat ei princeps patrius potestatem, ut quocumque alio in loco Bavarici territorii vellet, habitaret, extra Ingolstadium: quod ibi religione sua multis esset


page 353, image: s369

offendiculo. Sed huic gratiae, DEI gratiam et publicam sidei confessionem, nominisque divini invocationem praetulit. Caelebs usque ad 33. aetatis annum vixit: tandem divina sic volente providentia uxorem duxit lectissimam virginem Sabinam, Ioannis Schevenruel [reading uncertain: print faded] Rosenhemii in Bavaria praefecti filiam An. 1564. ex Italia Medicinae Doctor reversus. Ornarunt nuptias sua praesentia octo et centum perfonae illustres ac nobiles: et princeps Bavariae ducalibus plane donis. Suscepit ex ea uxore sexto demum anno unicam filiam: quae nata est Tubingae An. 1570. d. 27. Iulii paulo post migrationem illam: et ubi adolevit nuptum Christophoro Durfeldo Thuringo IC. collocata.

Corpore autem fuit Apianus [gap: greek text] : ut quod multi gravesque morbi divexarunt: vertigo, cephalia, lippitudo, febres, arthritis, nephritis, calculus, dysenteria, colica, podagra, paralysis, et alii. Ingolstadii cum ageret, adeo graviter aliquando aegrotavit; ut de vita desperaretur. Ibi Fridericus Staphylus, summo conatu apud Senatum hoc egit; ne Apianus, si moreretur, Ingolstadii sepeliretur. Verum Apianus valetudini paulo post restitutus, Staphyli, sui hostis, funus est comitatus: vixitque et ibi et Tubingae annos complures. Ante obitum paucis diebus profectionem in Bavariam molitus est: a quo proposito eum coniunx, femina prudens, et valetudinis mariti sui conscia, avertit. Hac de itinere ineundo, sententia deposita, totum se in studia abdidit Mathematica: opera editioni destinata elimat; praefationes componit: papyrum et typos adornat. Admiranti rerum illarum multitudinem ac molem coniugi, dicentique rebus istis bonam partem domus, satis amplae, adimpleri: et quis tanti apparatus tandem futurus esset usus: animo, inquit, sis quieto: propediem rebus istis tua domus gravida pariet: Francofurtum deinde fetus excipiet, atque educabit. Ad haec uxor amice submonuit; ac ut reliquum vitae quietius transigeret, seque ipse respiceret, oravit. Cui ille: sic est, inquit, mea Sabina, et mihi et omnibus studendum laborandumque, ac si perpetuo nobis esset vivendum: sic vere vivendum et orandum, ac si hodie nobis esset moriendum. His et aliis vocibus non obscure ostendit; se ad mortis iter ingrediendum quovis articulo accinctum esse. Mortem enim non procul abesse et ex praecedente paralysi, e qua tamen eluctatus fuerat, et ex cerebri imbecillitate, studiis assiduis ac peregrinationibus contracta, facile coniecturam facere potuit. Duodecima igitur die Novembris, qua luna pleno lumine conspiciebatur A. 1589. cum in Musaeo studiis incumbert, et uxor nunquibus opus haberet, quaereret: tum ille, neptis, inquit, nostrae nuper, DEI gratia, natae, historiam annotavi, genealogiae inscripsi nostrae, et patribus suis associavi: et pluribus ecce locum feci, ac circulos duxi: quamquam haud me plures in scripturum arbitror:


page 354, image: s370

nescio siquidem, quid mihi mens praesagiat. Tum illa: imo, mi Domine amantissime, DEO volente plures inscribes. Fiat, inquit ille, voluntas Domini. His actis uxor digreditur culinariae rei prospectura: sed absque cunctatione, quasi divinitus monita, mariti Musaeum repetit, nec solito eum loco ad mensam, sed ad anaclinterium coniunctis et manibus et pedibus inclinato capite sedentem reperit: inclamat identidem, sed frustra. Advocatis in trepidatione tanta famulis in lectum collocant: medicos accersunt : tentant omnia, quae ars et usus praescribit: sed conatu irrito. Audiebat quidem adhuc, videbat, et voces loquentium intelligebat: advenientes visitandi causa intuitu constanti, et motu sinistrae ad caput excipiebat: admovebat etiam alias eam capiti, quasi ibi latere morbum, et eo remediis eundum indicare laborans. Quod idem Hieronymus Fracastorius Veronensis medicus fecisse scribitur. Hic enim septuagenario maior die octavo Idus August. Anno Christi 1553. inter prandendum apoplexia correptus est. Post multas autem herbas in olfactum balbutiente lingua efflagitatas, amisso penitus sermonis usu, manu saepe in verticem exporrecta iis, qui aderant, innuere voluit, ut celeriter cucurbitula affecto et laboranti cerebro succurrerent: quo ille se remedio quondam Vestalem curasse meminerat: sed re ab adstantibus non intellecta leniter sub noctem exspiravit. Verum hoc obiter. Apianus cum biduum et fere trinoctium hoc morbo graviter fuisset conflictatus: et suae in Christum fidei ac piae invocationis argumenta non voce quidem, sed signis et gemitu profundissimo ostendisset: die 14. Novembr. mane statim post quartam, animam suam leniter exhalavit, et in Christo placida fuit morte consopitus. Vixit annos octo et quinquaginta, menses duos, dies sex, horas duodecim. Tubingae eum uxor relicta honorifico funere extulit, magno cum luctu suo et Academiae et civium. Ex orat. funebri habita ab Erhardo Cellio.

GEORGIUS TILENUS.

GEorgius Tilenus natus est anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesuno septimo, Calend. Februarii intra 10. et 11. horam meridianam, Goldbergae, patre Georgio Tileno Theologo, et Martha Lubeliana. Puer litteras didicit in schola Lignicensi et Soraviensi. Pater quoque Rotenburgi, quo in loco nondum sexagenarius, anno septuagesimo diem suum obiit, litteras eum docuit. A morte parentis anno aetatis decimo quarto Goldbergam venit et in schola illustri clarissimos


page 355, image: s371

et doctissimos viros, Martinum Thaburnum et Georgium Helmericum, prater ceteros, audivit. Inde, iactis fundamentis in bonis litteris et poesi praesertim, ad quam natura ferebatur, Wittebergam se contulit et Iohanni Maiori, quem summe semper admiratus, et eo praeceptore usus est, innotuit Sumptibus autem destitutus, Academiam reliquit, et Soravium rediit ad suos. Anno septuagesimo septimo Vratislaviam profectus, inde Viennam abiit. Viennae menses octo fuit cum illustri et generoso Domino Nicolao Comite de Solms. Ibi pleraque scripsit ad amicos quae libro VII. continentur. An. septuagesimo octavo qui fuit aetatis XXI. Vratislaviam repetiit, et civis honesti cuiusdam liberos ad menses aliquot erudivit. Cum dein sumptibus nonnullorum et praesertun Generosi Domini, Domini Sigefridi Promnicii Liberi Baronis in Pless, Sora, Tribel et Hoyers werda, S. C. M. Consiliarii et Ducatus Saganensis hypothecarii, iuvaretur, Witebergam, secunda vice abiit, et animum ad studium iurisprudentiae primum adiecit, ita tamen ut poesim nullo negligeret modo Francofordiae dein ad Viadrum per annum studio iuris operam nauavit. Retractus Witebergam mansit ibi usque ad annum 82. aetatis vero XXV. Eo anno circa Pentecostes Vratislaviam venit. Paulo post, volente sic Alberto Vrsino I. V. D. Reipub. Vratislaviensis Syndico, duos nobiles Silesios per Marchiam et Pomeraniam proficiscens, Rostochium deduxit et in Ioannis Caselii, viri aetate illa excellentissimi notitiam et amicitiam pervenit. Rostochio Vratislaviam spatio decem septimanarum reversus, ab inclito senatu Reipub. Vratislaviensis, stipendio fuit ornatus eo, quod pro Iuris studioso Petrus Vincentius Rector illius scholae quondam Magnificus piae memoriae testamento ordinavit. Eo igitur et sumptibus Promnicianis adiutus, Italiam petiit, et Patavii, quo in loco studia potissimum florent, mansit. Ibi praeter ceteros Hieronymum Pancirolam eloquentissimum, et Iacobum Menochium, eruditissimos Iurisconsultos audivit. Senis Hetruriae fuit anno octogesimo tertio cum generoso Domino Christophoro Barone a Tanhausen, cui doctrinae et morum informator constitutus erat. Eo pie ibi defuncto, ut libro octavo poematum videre licet, Romam Neapolimque lustravit, et dein Patavium rediit, cursumque studiorum feliciter absolvit, ita ut anno octogesimo quinto mensis Augusti die vicesima sexta anno aetatis duodetrigesimo Iuris utriusque doctor ibi crearetur. Post haec Soravium repetens et Vratislaviam, sub initium anni octogesimi septimi [correction of the printer; in the print octogesimo septimo] in aulam Illust. et Generosiss. principis et Domini, Domini Caroli Ducis Munsterbergensis, in Silesia, Olsnensis Comitis Glacensis legitime vocatus, consiliarii locum tenuit. Eodem anno Celsitudinem suam in Poloniam, quo a S. C. M. dum


page 356, image: s372

mortuo Rege Stephano novus Rex eligendus esset, missa erat, secutus est. Peregrinatione illa finita, de matrimonio ineundo consilium coepit, et tandem, anno nonagesimo die sexto Febr. quo aetatis annum quartum et trigesimum ingressus erat, Euam Wolfiam, Godefridi Scharffii viri et medici clarissimi relictam viduam in uxorem Vratislaviae duxit, et ibi praeter omnium opinionem colica passione correptus, cum dies integros septem totidemque noctes insomnes duxisset, vicesimo septimo die post nuptias, lustro septimo, uti, ad Wilhelmum Actium libro VII. poematum sub finem scribens, praesagierat, volente et vocante DEO, vitam cum morte commutavit, et caelestis vitae ianuam, quam sibi apertam esse dixerat, est ingressus. Octavo Martii post, prope pilam chori occidentalis sinistram, non procul a Rhedingerorum monumentis, in aede D. Elisabethae, non sine magno luctu coniugis, amicorum, et, quae summa quaeque sibi de ipso propter ingenium et eruditionem pollicebatur, patriae totius sepultus: ubi usque ad gloriosam quae in IESU CHRISTO futura est, resurrectionem, quiescit.

Scripit poemata varia, quae posthuma editione prodierunt, collecta studio Ioannis Mehlii: ac talia eruditorum iudicio aestimantur; ut sine controversia obstruxisse iis videatur omnium Silesiorum luminibus. Maiora ex ingenio felicissimo in dies fuisset deprompturus, si

Parsissent iuveni fata superstiti.

Iohannes Mehlius in poematis Tileni, anno nonagesimo septimo editis.

NICODEMUS FRISCHLINUS.

SI quisquam inter eruditos variis variorum fuit obnoxius iudiciis; ac diversis fortunae telis impetitus: fuit is Nicodemus Frischlinus: natus Balingae, pervetusto ducatus Wirtembergici oppidulo, anno supra millesimum, quingentesimum, quadragesimo septimo, quo varii et horribiles motus Germaniam fere universam concusserunt. Natalis eius incidit in diem vicesimum secundum Septembris, horamque matutinam quartam. Et quod non sine omine factum haud immerito suspiceris: Frischlino vitae initium illa ipsa dies attulit: quae Virgilio, poetarum Latinorum principi, finem et exitum. De quo ipse elegia quadam ita:

Virgilium lux haec Graia tellure reversum
Sustulit; inque Itala contumulavit humo;


page 357, image: s373

Stant ubi Parthenopae Lucano in littore sedes:
Quo profuga implevit moenia Troe Capys.

Parentes habuit Iacobum, virum et pium et eruditum; matrem Agnetem Rufam, feminam honestam. Pater multos annos praeconium verbi divini apud Balingenses fecit, et familiae ac maiorum suorum nomen et decus non solum conservavit, sed etiam amplificavit. Non enim primus pater Iacobus, aut filius Nicodemus, laudem pietatis, eruditionis, fortitudinis atque aliarum virtutum, in paternam familiam intulerunt, sed eas a maioribus quasi hereditario acceperunt.

Nomen paternum et avitum quamquam facile cum Latino aut Graeco commutare potuisset, tamen id ipsum in omni vita studiose retinuit: non solum ut Germanico nomine Germanici stemmatis se esse probaret, sed etiam ne peregrini assumptione nominis, laudes familiae suae, ad quos nomen illud respicere videtur, obscuraret. Procul dubio enim nomen illud gentilitium, a vigore corporis et animi fortitudine, atque aliis masculis virtutibus maiores Frischlini acceperunt. Habet nimirum locum hic illud Poetae:

Conveniunt rebus nomina saepe suis.

Quod propter eos referimus, qui, ut Frischlino aegre facerent, eundem Froschlinum appellarunt: de quibus conqueritur ipse tum alibi, tum his versibus elegiacis:

Est qui Froschlinum [note: Marcus Vaganerus passim ranam coaxantem vocavit. ] stolido me nominat ore;
Ceu dederint ranae nomen Aristophanis.
Contigit hoc ipsum divino forte Maroni,
Cui stirps Virgilii nomen avita dedit.
Vergilium plebes tamen illum stulta vocavit,
Sicut Froschlinum me male sana vocat.
Frischlino mihi, non Froschlino nomen avitum est,
Hoc me Teutonici sanguinis esse probat.
Cecropia dices Hygiaenum voce, Latina
Si vis me, poteris dicere Vegetium.
Mens tamen est nobis nomen retinere paternum,
Ut me Germani stemmatis esse probem.
Hoc tritavus nobis Bernbardus nomine vixit,
Hoc atavus dudum nomine Ianus, erat;
Hoc proavus quondam Henricus cognomine vixit,
Hoc mihi Ioannes nomine vixit avus.
Militiae iurata manus, pia fulcrasenatus,
Legatique ducum, signiferique ducam.
Nec meus, eximia Phoebi praesignis ab arte,
Alterius voluit nominis esse pater.

Pater hic, vir pius ac eruditus, filium, indicia indolis nobilioris proculdubio animaduertens, mature ad studia humanitatis


page 358, image: s374

adhibuit. In patria schola praeceptore usus est Conrado Edelmanno: qui in elementis Grammaticis fideliter eum erudivit. Inde Tubingam missus est: ubi praeceptorem nactus M. Ioannem Crapnerum, egregium puerilium ingeniorum formatorem, ingeniis et diligentiae luculenta edidit specimina. Non enim solum, quaecumque a praeceptoribus tradebantur, avide arripiebat, et fideliter custodiebat: sed etiam plerosque suorum aequalium longo post se intervallo relinquebat. Quare iam tum admodum adolescens magnam de se spem concitavit. Quotquot enim aliquid iudicare poterant de ingeniis puerilibus, illi facile impetum et bonitatem Naturae in eo agnoscebant.

Quapropter in numerum alumnorum illustrissimi Principis Wirtembergici asscriptus, e schola Tubingensi, quam Oesterbergicam vocant, Regiofontem traductus est, anno post natum Christum, sexagesimo supra sesquimillesimum, aetatis duodecimo.

Fuit Konigsbronna olim celebre monasterium, ordinis Bernhardini Monachis conditum ab Imperatore Alberto, et Comitibus a Schlisselberg, circa annum Christi millesimum trecentesimum tertium: sed a Duce Wirtembergico Christophoro, post repurgatam Euangelii doctrinam, Musis et pietati consecratum: in quo decem aluntur adolescentes, qui, ubi Latinam linguam ex optimis auctoribus addidicerunt, ad maiores, quas vocant, scholas transferuntur. Celebris autem tunc erat schola illa regii fontis propter Iodocum Stigerum Belgam, scholasticarum operarum ibidem administrum et moderatorem. Erat enim vir Graece Latineque doctissimus. Eum ergo nactus Frischlinus Praeceptorem, vix dici potest, quantum in utraque lingua profecerit. Praelegebat enim Stigerus discipulis suis Clenardi Graecam Grammaticam, Philippi vero Latinam, et in utraque eos diligenter exercebat, non solum praecepta inculcans, sed et usum ex optimis quibusque auctoribus demonstrans, et ad eorundem imitationem propositis exemplis facilioribus et styli adiuncto exercitio, singulari dexteritate et industria invitans. Qua sua diligentia et docendi dexteritate plus effecit biennio, quam vulgus praeceptorum quadriennio. Frischlinus enim nondum egressus annum aetatis decimum tertium, qua erat ingenii bonitate, eos in utraque lingua progressus fecerat: ut et Graece et Latine tam prosa quam ligata scriberet. Ita enim ipse de se:

Alter ab undecimo nondum me ceperat annus,
Et quarta in cursu vix trieteris erat:
Carmina cum primo feci puerilia ludo,
Manat ubi, Brenti, regia fontis aqua.
Vexa loquor; sed clara parum, nec cognita multis,
Indicio pueris notificanda meis.


page 359, image: s375

Grato autem semper animo praedicavit illam magistri sui fidelitatem et industriam. Exstat Elegia in obitum Stigeri scripta, in qua ingenue progressum in utraque lingua ipsi acceptum refert, ubi inter cetera sic scribit:

Te duce Iessaei, Davidica carmina, plectri
Edidici, Hebraeos edidicique libros.
Te duce Romanos didici componere versus,
Atticaque in certos cogere verba pedes.

Et paucis interiectis:

Quicquid inest igitur Graii sermonis et oris
Ausonii, (in nostro pectore siquid inest)
Huius debetur tibi maxima portio soli
Stigere, o animi gloria sola mei.

Eruditionem vero et dexteritatem in docendo in eadem Elegia commendat his verbis:

Regiae te vidit fontis peramabilis unda,
Discipulos artes rite docere tuos.
Vidit et obstupuit linguas artesque docentem
Scriptaque Cecropiis eruta multa libris.

Scholae Regiofontanae ubi vale dixit, Bebenhusam venit, et aliquandiu ibi vixit. Quos autem praeceptores habuerit, non constat: cum Frischlinus illorum nullibi meminerit, nisi quod alicubi scribit, scholae isti praefuisse duos Baccalaureos, docendos adhuc, non adhibendos aut praeficiendos discentibus. Quare non diutius anno, et quinque mensibus ibi versatus, cum natura flagraret cupiditate discendi, et ingenium ipsius ac progressus iam alios duces requirere viderentur: Tubingam doctissimorum virorum copia abundantem, missus est. Quemadmodum autem Regiofonte utriusque linguae cognitionem Bebenhausam attulit, ita ibidem ex diligenti lectione et meditatione quaestionum Rhetoricarum Georgii Maiora, id consecutus est, ut declamationes aliquot sua sponte componeret. Venit Tubingam anno aetatis decimo quinto, Christi sexagesimo secundo, supra mille quingentos, et in artibus brevi temporis intervallo progressus fecit eos: ut anno [note: Christi anno 1564. die 22. Martii. ] aetatis decimo sexto, primam: et biennio post, secundam in philosophia lauream consequeretur, ac [note: An. 1565. calend. Aug. Ornatur testimonio eruditionis. ] Magister artium publice renuntiaretur, magna cum nominis sui laude et honore. Inter competitores enim undecim adolescentes artium et linguarum cognitione probe instructos, primum iudicio Professorum locum ipse obtinuit. Idque tum ingenii felicitate singulari, tum inprimis Graecae linguae, cuius a puero fuerat studiosissimus, cognitione consecutus. Nam huius linguae cognitionem e schola Regiofontana


page 360, image: s376

secum Tubingam attulit, et eam quidem tantam, ut Martinus Crusius, Graecarum litterarum peritissimus, non inveniret quod in ipsius declamationib. [abbr.: declamationibus] puerilibus, Latinis et Graecis desiderare posset. In artibus autem Physica, Ethica, Dialectica, Praeceptores habuit Georgium Lieblerum, Georgium Hitzlerum, Samuelem Heilandum, insignes et doctos viros, quorum Frischlinus ante exortum bellum Grammaticum semper honorifice meminit, et suis etiam carminibus et Anagrammatis in eorum laudem scriptis, publice testatus est, quanti eos faceret. Alicubi etiam expresse fatetur, se multum sub ipsis in philosophia profecisse. Prae ceteris tamen praecipue commendat Iacobum Scheckium et Theodorum Snepfium. Et Scheikio quidem sublimiorem illam philosophiae: Snepfio vero accuratiorem Oratoriae cognitionem merito acceptam refert. Nam quantus philosophus fuerit Scheckius, quantus item orator Snepfius, nemo mediocriter eruditus ignorare potest.

Habuit Frischlinus tum studiorum socios, et condiscipulos multos egregios adolescentes, inter illos, Stephanum Gerlachium, Philippum Heilbronnerum, Nicolaum Taurellum, Haelisaeum Roslinum, et Andream Planerum. Ac isti quidem ad superiores scientias animum adiunxerunt, ac summos honores in iis consecuti sunt, Gerlachius quidem et Heibronnerus in Theologia, reliqui vero tres in Medicina: Frischlinum vero humanitatis studia potissimum delectabant.

Quapropter ab eo tempore, quo magisterii honores adeptus est, se totum in litteras abdidit, et Graecos Latinosque auctores, diurna nocturnaque manu versando, recentes insuper libros diligenter lectitando, preclaram eruditionis copiam sibi comparavit, Poeticam amplexus, ad quam naturae impetu ferebatur, carmina non scribere, sed fundere visus est. Theologiae etiam studio aliquot annos vacavit, et cum philosophiae studio iam olim etiam studium medicinae coniunxit. Quid autem in his scientiis praestiterit, praeter alia non contemnenda, comica et astronomica eius docent. Nec ulla fere ars est aut disciplina, quae quidem libero homine digna sit, in qua non feliciter fuerit versatus.

Tanta cum primo aetatis tempore eruditione, scientia, et linguarum cognitione polleret, ut sive mentis sensa et consilia soluta oratione exprimere, sive numeris adstricta ad harmoniam cantare vellet, praeclare et felicissime sua sponte et [gap: greek text] praestaret, et id quidem non solum Latino pereleganti, verum et Graeco docto et erudito carmine: publice docere iussus est, anno Christi sexagesimo septimo, suae aetatis vigesimo. Ubi cum suam industriam in lectione poetica epistolarum Horatii Senatui Academico probasset, in numerum professorum receptus est, anno aetatis vigesimo primo et praeter Aeneida


page 361, image: s377

Virgilii, etiam Commentarios C. Iulii Caesaris de bello Gallico publice interpretatus est. Ibi ut spartam, quam nactus erat, ornaret, iudicio Senatus Academici, et spei de se conceptae satisfaceret, nec ulla in re studiis auditorum suorum deesset: non solum ad Aristophanis, sed Cleanthis etiam lucernam elucubravit, et rerum ac verborum, quae in Aeneide Virgilii occurrunt, interpretatione sex centorum aliorum studia superavit.

Non haerebat in nudis verbis (per, idest, et scilicet, quod fere vulgus interpretum facere solet) sed totam expositionem ad praecepta artis Dialecticae et Rhetoricae accommodabat. Et quia teste Macrobio, Virgilii propositum fuit, non solum Imperii Romani originem, vetustatem et incrementum versibus in Aeneide celebrare: sed longe potiora studia ad id opus impertiri: idcirco Frischlinus optimorum quorumuis auctorum, tam veterum, quam recentiorum monumenta, Critica, Philologica, Historica, Philosophica evoluit: et locos rerum ac personarum, ex suis disciplinis singulos tanta dexteritate explicavit; ut omnium auditorum animos in sui admirationem adduxerit. Verborum explicationes et proprietates repetebat ex Nonio Festo, Rufo, Varrone, Seraco, Donato, Porphyrio, Prisciano, Diomede, Linacro, Valla, Erasmo, Melanchthone, et aliis. Artificium vero Rhetoricum illustrabat praeceptis Aristotelis, Ciceronis, Hermogenis Aphthonii, Quintiliani, Capellae, Vivis, Agricolae: histortca explicabat ex Darete Phrygio, Dicto Cretensi, Archilocho, Diodoro Siculo, Homero, Calabro, Tryphiodoro, Euripide, Sophocle, Aeschylo, Lycophrone, Fabio Pictore, Manethone, Solino, Beroso, Halicarnassaeo, Strabone, Livio, Plutarcho, Iustino, Eusebio, Polybio, Floro, Salustio, Appiano, Dione, Zonara, et aliis. Physica, Geographica, Medica etiam ex suis disciplinis singula, tanta dexteritate enarrabat: ut omnium Facultatum studiosi, Comites, Barones, Nobiles, ipsi etiam Doctores, catervatim in Auditorium confluerent.

Sic ergo cum foris officium faceret, praelegendo, disputando, stylum studiosae iuventutis exercitando: domi scribendo, meditando, lucubrando: lectio quoque Astronomica ei commissa fuit. Cum enim Rectore Ioanne Volcio V. I. D. ordinarius Mathematum Professor, Philippus Apianus aliquanto diutius ab Academia abfuisset, nec ante mensem unum aut alterum rediturus videretur: Frischlinus idoneus iudicatus est, qui in locum absentis surrogatus, vices illius interea obiret. Ita autem et in hac lectione versatus est; ut non solum auditores, sed et tota Academia sibi de ipsius opera plurimum gratularentur.

Anno septuagesimo primo, aetatis vero vigesimo quarto, disputationum Philosophicarum moderatio ad ipsum devoluta


page 362, image: s378

fuit. Cum enim eo anno Academia propter grassantem pestem, Eslingam, Imperii civitatem, translata esset; Philippus Apianus, tum temporis Decanus, egit cum Frischlino, ut ipse disputationibus praesideret, et Decanos atque collegium Philosophicum eo onere sublevaret, propositis praemii loco, in singulos dies Dominicos, quibus disputationes habebantur, tribus baciis. Frischlinus ergo id temporis, quod alii intempestivis conviviis, aleae et pilae tribuunt, honestissimis adolescentum studiis impertiens, praestitit id per totos octo annos, et anniversariis disputationibus, admisso opponente, totam Encyclopaediam pertractuit. Ita Frischlinus simul Poeseos et Historiarum Mathematumque Professor, et Disputationum insuper Philosophicarum moderator fuit. In quibus omnibus tanta diligentia, studio, et industria versatus est; ut non solum spem de se conceptam egregie sustinuerit: sed etiam superarit, atque illi Academiae singulari fuerit ornamento.

Nec solum officium foris diligenter fecit legendo et disputando: sed domi etiam commentando et scribendo; ac eruditionis suae monumenta minime dubia in lucem emittendo: quibus nomen egregium, non apud suos solum; sed etiam apud exteros est consecutus. Quapropter cum Styriae proceres, anno septuagesimo sexto, scholam provincialem Graetii instituissent: et peritum aliquem atque eruditum virum ei praeficere cuperent, qui Gymnasio cum laude praeesset: Frischlinum communi sententia dignum iudicarunt, quem ad id munus vocarent, et cui suprema istius scholae administratio commendaretur. Sed ille patriae amorem, et utilitatem exterorum amori praetulit et precibus Senatus Academici victus, optimam et splendidam conditionem neglexit, et honeste recusavit.

Postea cum anno septuagesimo nono, supra mille quingentos, alibi extra patriam conditionem quaerere vellet; et Friburgum, vetustissimam in Brisgoia Academiam proficisci constituisset, cui in docendo operam promiserat: consilium mutare coactus est, partim quod uxor sequi recusaret; partim quod Illustrissimus Princeps Wirtembergicus neque illuc, neque alio ipsum vellet dimittere: et protectionem contra adversarios perpetuam, et omnis generis beneficia per D. Melchiorem Iaegerum, clementissime polliceretur.

Anno octogesimo, una cum Paraphrasibus in Virgilii Bucolica et Georgica, orationem de laudibus vitae rusticae edidit; et quia in ea, exemplo Columellae, Varronis, Virgilii, et aliorum, vitam quorundam aulicorum et urbicorum, cum vita veterum agricolarum comparaverat, et quadam libertate Academica duriuscule vitia et blasphemias quorundam a maioribus suis degenerantium nepotum, reprehenderat, in summum,


page 363, image: s379

eam ob rem, vitae et existimationis periculum venit. Desendit autem Frischlinus causam suam non solum publicis scriptis, quibus innocentiam suam demonstravit: sed ipse illustrissimus Princeps Wirtembergicus, et Carniolae proceres, missis ad omnem nobilitatem Germaniae litteris, famam ipsius ab intentato crimine acerrime vindicarunt. Et illa ipsa oratio, quae in controversiam venit, Frischlino innocentiae testimonium perhibet amplissimum, ubi bonos expressissime excipit: cumque eo consentiunt, alia ipsius scripta, in quibus aliquot [gap: greek text] nobilium, et totum laudatissimum ordinem equestrem Germaniae nominatim celebravit. Verum est in medio etiam alia eiusdem oratio, de laudibus ordinis equestris, in qua demonstratur, unde nobilitas suum habeat initium, suos progressus, et quanti facienda sit, quantumque emolumenti, tam pacis, quam belli tempore, adferat.

Tot autem et tantis calamitatibus, adiis et periculis in patria cum expositus esset Frischlinus: opportune accidit, ut in Carniolam, remotissimam Germaniae partem, a proceribus illius provinciae vocaretur, ad constituendam et regendam scholam, in qua erudirentur optimatum filii, comites, Barones, Nobiles, et civium liberi. Quamquam autem consultius fuisset eum, in Academia patria retineri; in qua maior eius potuisset esse usus: tamen noluit optimus princeps assiduae, seriae, et honestae petitioni procerum vehementius repugnare. Anno ergo octogesimo secundo, die sancti Iohannis Bisptisiae, Frischlinus cum tota familia, cum iam quindecim annos in Academia, magna cum laude publice docuisset, Labacum in Carniolam discessit, bona cum venia et gratia Principis sui Ludovici: et gubernationem scholae istius felici ac prospero successu adiit. Quod autem uxor et liberi fere perpetuis morbis conflictarentur, nec ferre possent mollem et insuetum aerem, Italiae vicinum; non diutius biennio ibi commoratus est. Ita vero se probavit in isto munere: ut aegerrime a Proceribus et scholarchis dimitteretur. Singulari enim quadam docendi dexteritate praestabat; quam et grato animo agnoverunt et praedicarunt Carniolani publicis litteris et testimonio, primo Dialogo insertis; e quibus liquido patet, quanti Frischlinum fecerint. Labaco in patriam regressus Frischlinus, cum ius civitatis Academicae expeteret, repulsam passus est ab ea schola, in qua ante quindecim annos cum laude docuerat. Quapropter animadvertens plerorumque animos a se alienatos, non diutius ibi, cum damno rei suae familiaris, commorandum esse sibi arbitratus est: Praesertim cum aliud, et id quidem gravius, periculum, eo ipso tempore ad domesticas calamitates accederet.


page 364, image: s380

Tubingae ergo multa salute dicta, Francofurtum discessit, Typographum quaesiturus, per quem opera, quae effecta habebat, in lucem emitteret. Postea in Saxoniam se contulit, ac in itinere, inter strepius et clamores convivantium, aliquot dialogos scripsit. Wittembergae eruditissimam orationem habuit de exercitationibus oratoris et poeticis, ad imitationem veterum recte utiliterque instituendis. Tandem Brunsuigam, cum D. Polycarpo Leysero Theologo, vocatus, denuo scholae gubernationem adiit. Rexit enim ibi studia iuventutis scholasticae in schola Martiniana, et munus Rectoris ita praeclare, laudabiliter et fideliter administravit: ut scholastici ex omnibus locis catervatim eo confluxerint; et ex eorum numero non pauci brevi isto temporis spatio sub ipsius institutione, eos studiorum profectus senserint; quos grata semper mente agnoverunt et praedicarunt. Utriusque [note: Verba sunt testimonii a Brunsuicensibus ipsi dati. ] namque linguae praecepta et praeceptorum usum, cum imitatione tam Ciceroniana, quam Homerica; ita felici artificio coniunxit: ut quaecumque discipulis ipsius, sive soluta, sive numeris adstricta oratione, proponerentur; facile et [gap: greek text] praestare didicerint.

Brunsuigae cum studia iuventutis scholasticae sesquiannum moderatus esset: et conditiones eius, ut diutius operam suam iuventuti informandae ibi locaret, non ferrent: impetrata a scholarchis dimissione, Marpurgum se contulit: sed cum ibi locum non inveniret; Spiram concessit, et postea Moguntiam: ut familiae hospitium, operibus vero suis typographum quaereret. Quam ad rem cum sumptibus necessariis destitueretur, supplicationem scripsit ad illustriss. principem Wirtembergicum, et auxilium e patria petiit, uxoris ac liberorum patrimonium, cuius summa mille florenos circiter aequabat. Sed cum illi auxilium petitum denegaretur: ibi Frischlinus, ratus id responsum a paucis quibusdam, odio quodam sui promanasse, mox e gravi quadam commotione, quam calamitates et miseriae, quibus premebatur, mirifice augebant, rescripsit ad illos litteras valde stomachosas. Viam ergo ineundam putarunt, qua in patriam retrahi, et ad sanitatem reduci posset. Moguntia itaque in patriam abductus, et in vetusta arce Wurtemberga (unde familiam suam principes Wurtembergici deducunt) liberali primum custodiae mandatus. Postea vero die decima septima Aprilis Uracum, obligatis oculis, traductus, ibidem extremum vitae diem clausit. Cum enim multis precibus liberationem frustra flagitasset; tandem nocte illa, quae diem S. Andreae Apostoli praecedit, fuga sibi consulere et evadere conatus est; non desperatione aut impotentia animi; sed amore liberationis, qui etiam in minimis aviculis, caveae inclusis apparet. Parato ergo ex conscissis linteaminibus, lodicibus, ac mantilibus fune,


page 365, image: s381

cum conclave ipsum undique esset clausum, per fornacem ferream effractam erepsit: et funem ligno transverso in fenestra muri, ubi omnium altissimum erat praecipitium alligavit, deceptus a luna sublustri. Sed mox desertus ab illo adminiculo in petram ex alto muro, de petra in aliam petram, de hac in arbusta, praecipitavit. Singula intervalla singulis altis domibus fuerunt altiora. Hinc miseranda brachiorum, manuum, costarum, capitis, pedum confractio est secuta, eiusque exstinctio acerbissima.

Sepultus est in caemiterio Uracensi loco honesto: ubi ex tumulo eius pulcherrimae enascuntur rosae: de quibus est hoc Georgii Conradi Maiuleri epigramma:

Quid rosa purpureo signet vestita colore
Dicam, quae vatis nascitur e tumulo.
Haec ut perpetuo beneolentem servat odorem,
sive ubi mane viget; sive ubi nocte cadit.
Sic ille aeternum nomen super orbe paratum,
Corpore seu vivat, seu moriatur, habet.
Nam velut ipsa cadit, sic is quoque concidit ipse:
Illi suavis oder, huic bona fama manet.
Macte tuis, Nicodeme, rosis et perpete fama!
Illis nil usquam suavius, hac melius.
Te vere, Frischline, nihil prastantius ulla
Aetas, nil unquam vidit amabilius.
Hinc omnis te doctus amat, quotiesque viator,
Praeteriens tumulum vident atque rosas:
Ille tui memor et suspirans pectere dieet:
Hoc nemo vates maior in orbe fuit.

Mortem ipsius doctissimi quique viri deplorarunt, et etiamnum hodie deplorant. Incredibile enim est, quant