04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

IOANNES FICINUS.

QUANQUAM vetus illud historiographi pronuntiatum vel hodie de nimis quam multis verum est: omnes omnium virtutes tantae, quantas videri eas voluerint eorum ingenia: qui uniuscuiusque facta descripserint: id tamen in Ficinum hunc minime convenire volumus. Per enim vellemus panegyrico iusto virtutem atque doctrinam viti dilaudare: nunc h storiarum ope destituti scholia duntaxat enotamus. Edidit ergo Ioannem Ficinum Hassiae inferioris oppidum Lichtenavia, sic a caelo libero, et post saltum opacum densumque parente, denominatum. Dictus ipse vernacula est Ioann. Feige; quod in Latinum Ficini, nescio an a ficu, est demutatum.

Literis eleganter, ut saltem tempora illa ferebant, eruditum fuisse, vel hinc colligas: quod sapientissimo Cattorum principi Philippo dignus, non ut unus e multis, visus fuerit: cui et consiliarii intimi et cancellarii munus deferret crederetque. Eo in officio, testantibus id literarum monumentis, annis permultis fidem atque industriam singularem principi et civibus probavit Hinc cum sub annum millesimum, quingentesimum, vicesimum sextum, doctrinae ac rituum Ecclesiasticorum emendatio in Hassia susciperetur: Homburgi conventu indicto et congregatis ex omnibus collegiis ac coenobiis Pontificiis, princeps per Ficinum dissidium eis religionis exposuit, nec non errores, qui contra scripturam in Ecclesiam irrepsissent, refutavit.

Idem ut Academia Marpurgi institueretur, omnem movit lapide: et interfuit in dicasterio principis primi Rectoris Ioannis Ferrarii renuntiationi, et designationi novorum Professorum: fuitque Gymnasio cancellarius datus: et bona illius cum Ioanne Ferrario atque Ioanne Tennero, Oeconomo, fide et diligentia magna administravit. Sed eum propter negotiorum molem, quibus assidue distinebatur, adesse scholae non posset: sublevatus nonnihil est, vicecancellario designato Ferrario.

Idem Ficinus, nomine sui principis a Carolo V. et Ferdinando eius fratre, confirmationem et privilegia Academiae, marpurgi fundatae, impetravit. Fuit vir minime [Gap desc: Greek word] ; sed insignis fautor literarum ac literatorum, inter quos facile principem locum obtinuit Eobanus Hessus poeta celebris, ut ex epistolis ad Ficinum ab ipso scriptis, videre est. Inscripsit eidem Eobanus opera sua Poetica, ususque est eo, dum vixit, patrono. Chronicon Haffiae: epistolae Eobani Hessi: Chytraus in Saxonia.


page 41, image: s073