04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 454, image: s487

GEORGIUS OBRECHTUS.

FAMILIAM Obrechtianam claris et antiquis Selestadiensium familiis Wafflerorum, Monetariorum, Schurffesaccorum, Schnellorum, celebris ille philologus Beatus Rhenanus annumerat. Ex hac cum tribus fratribus Didymo medico, Henrico IC et consule Argentoratensi, et Daniele itidem medico prodiit Georgius Obrechtus, naturs Argentoratis anno Christi millesimo, quingentesimo, quadragesimo septimo, festo conceptionis Paterei fuit Thomas, synd: cus illius rei pub. prudet: ssimus: mater vero, Elisabetha Rothin/ femina lectissima.

Quemadmodem autem literas impense et amavit et excoluit parens: ita filios quoque doctos atque erudiros ut haberet: cosque cum ad familiae suae decus et gloriam, tum ad utiliratem aliotum produceret: nullis umtibus labori nulli pepercit. Ita que et hunc mature prae ceptoribus imburendum tradidit: qui cum per classes ad publicas in Academia Argentoratensi scholas adscendisset: fuissetque semper inter cos, qui agmen ducerent, non qui [Gap desc: Greek words] haberentur: Tubingam sese contulit: ubi in Philosophicis nactus praeceptores optimos Iac Scheckium. Georg Liblerum, Hitzlerum, Samuel Hailandum: corum ductu atque auspiciis eam philosophiae partem, quae de moribus disserit iureconsulto futuro praecipue venerandem, peculiari sibi necessitudine devinxit. Trennium amplius philosophiae cum vacasset: vastum deinceps illum iuris Oceanum est ingressus in quo vela feliciter fecit: plenoque et secundo cursu in portum


page 455, image: s488

est delatus. Ingenium enim ei erat acte, vegetum, ad studia quevis aptum: contentio et industria adsidua: sumptus ad necessaria omnia sufficientes doctore, iuris peritissimi. Ac Tubingae quidem audivit Voerenbulerum, Cappelbeccium, Hochmannum, Deble rum, Hornumoldum, Volkium. Deinde in Burgundiam progressus antecessores habuit Cynum, Campanum Romanum, Mogiotum, Musium: in Gallia autem Robertum Fernerium, Contium, Molinaeum.

In Gallia autem ex improviso in procellam tempestatis incidit turbulentissimam, lanienae illius Parisiensis Quae cum primo Luetiam, post Aurelias, ubi tunc Obrechtus commorabatur, adeoque omnes Galliae reglones et urbes pervagata effer: Magno in diserimine cum Germanis aliis versatus est Obrechtus. Pecudum enim instar, nulla habita vel sexus, vel aetatis, vel ordinis ratione, homines mactabntur: alii in lectis trucidabantur: alii de fenestris praecipitabantur: non tuti erant in cellis, caminis, locis non sine venia nominandis: metuebat patris cuspidem silius: soc er generi: uror mariti: socrus nurus: frater fratris. Evasit tamen Obrechtus sanctorum angelorum, ut erat pius, castus, in precibus assiduus, protectione; vitamque suam abstulit ut praedam: sed bobliothecae, divei sis Galliae in A cademiis compatatae, racturam fecit In patriam reversum alind excepit infortunium Cum enim speraret, se bibliothecam eam, quam ante quam in Galliam iret, maguo sumptu et labore collegerat, reperturum: hanc quoque suppilatam deprehendit: nec habuit, quos furti auctores appellaret vel accusaret. Deiecit ea res ita an num eius; ut, quod ex ipsius ore auditum a multis, de vitae etiam genere scholastrco deserendo, cumque militari commutan do rationes secum inierit: inibique fuerit: ut nomen daret suum Petro Beutriechio, et literis et armis viro clarissimo; qui subid temporis, aliquot militum vexilla per Alsatiam in Galliam duxit. Verum consilia isthaec disiecit proculdubio, atque ddistur bavit is: qui quantum eruditione sua utiliratis Academiae, commodi Rei publicae: emolumenti bonis mulits; quandoque esset allaturus vidit, ut videt omnia. Voluit ut in toga potius, quam in acieinstruenda occupatus, iuvaret potius homines, quam affligerer: conser varet urbes, quam oppugnaret et everterer.

Mente itaque in melius mutata, novaque sibi rursus librorum comparata supellectile, Basileam se contulit: ubi cum non solum, quae sub doctoribus aliis apprehenderat, memorique complexus erat, colligeret, diligenrerque revocaret: verum in disputarionib. etiam publicis, acrem sese antagonistam prae beret; dignus habitus fuit, cui ritulus iurisconsulti una cum Henrico Grot. Tilmanno Rpio Prochusio et Philippo Chelio, die decimo tertio Maii, anni septuagosimi quarti, conserretur.


page 456, image: s489

Publico ergo testimonio ornatus, cum in dies scientia et prudentia cius inclaresceret: publicam in cathedram Acad: miae Argentoratensis collocatur anno septuagesimo quinto, mense Augusto. Eo in loco inrricata distincte; copiosa suceincte: obscura dilucide explicavit: fecitque, ut iuventus in iuris studio citatis posset passibus progted. Nec solum docendo: sed etiam de iure respondendo multis profuit: et sua ope ex incertis certos fecit, ac consilii compotes dimisit. Ita quadraginta annis in schola publice docuit: et advocarum strenuum in causis forensibus egit: etsi biennio postremo, ob calculi dolores, pectoris angustias, et defluxiones assiduas, raro domo exire; et quae muneris sui erant, potuit obire.

Tandem senio et morbo confectus, laboribusque exhaustus, felici fine vitam in terris clausit, instar obdormiscenris, anno millesimo, sexcentesimo duodecimo, die septimo Iunii; aeratis suae sexagesimo sexto incoa to. Elatus est funere frequent issimo et cum luctu Academiae, Senatus pospulique Argentorarensis.

Vixit in coniugio gemino: in primo cum Barbara Ioannis Marbachii Theologi filia: in altero cum Ursula, Ulrici Chesii poliatri Argentoratensis filia, vidua Thcobaldi Wintheri, experous id quod Siracides habet: bonam atque generosam uxorem solacio gaudioque viro esse: eiusdem humanitate sua ossa pinguefacere.

Fuit in Obrecto fides [Gap desc: Greek word] , et per charitatem ubertim efficax. Nam ubi sciebat esse familiam aliquam inopem et subsidio dignam, sustentavit: extorribus ob sincerae relig enis professionem succurrit: discendi cupidos adolescentes egenos, ut pater humanissimus aluit, vestem aliis, aliis cibaria, aliis nummos suppeditando. In consiliis ac iudiciis nihil praecipitanter aut inconsiderate dixit egitve: ut qui probe sciret: consilia calida initio quidem iucunda: tractatu post dura: exitu esse tristiam et luctuosa: utque Servius Sulpitius concordiam civium sibi unice habuit commendatam: neque constituere litium actiones maluit, quam exortas semel controversias sopire, et tollere.

Et licet numquam non gravissimorum negotiorum onere premererur: numquam tamen cum Xenocrate opus habuit: ut Gratiis sacra faceret: domum suam nulli etiam abiecto occlusit: excepit adeuntium desideria amice: operam suam pollicitus benevole: tristem a se, quantum quidem fieri potuit, dimisir neminem.

Id etiam in felicitatis et laudis Obrechrianae parte non extrema ponendum: quod gratus carusque fuerit principibus summis,


page 457, image: s490

ipsique Rodolpho II. Imperatori. Hic enim cum accepisset; quo pacto pluribus annis argentoratensi in Academia iura do cuisset publice: strenuum in forensibus causis advocatum egisset: libris in publicum datis eruditionem suam orbi testatam reddidisset: ipse quinetiam Caesar consiliis eius fructuose usus fuisset: fingulari clementiae ac favoris exemplo ac argumento, sacri Palatii, aulaeque Caesarea et Imperialis consistorii comitem, una cum filio Ioanne Thoma Obrechto, enm ereavit. Invitatus idem Obrechtus pater fuit ab Electore Palatino Ludovico, ad Academiam Haidelbergensem: accersitus stipendio amplissimo ad Academiam Iuliam a principe Iulio, duce Brunsuicensi ac Lunaeburgensi: paratam habuit clementiam Palatini Neoburgensis: ducum Saxoniae Vimariensium, Megapolensium, Wirttembergensium, marchionum Badensium; ducum Lignicensium, et Monslerbergensium, atque aliorum plurium.

In evulgandis ingenii sui fetibus fuit parcior: non quod pro sacris Eleusiniis, aut augurum arcanis sua haberer: sed quod, ut alicubi ipse ad Georgium Fridericum marchionem Badensem, deprchenderet, meliora ab aliis iam edita, nec suis laboribus pous esse: et quod nollet hoc mordaci saeculo calumniis obrui. Muluit enim qua docendo, qua consulendo prodesse: quam ad quosvis allorum insalrus sese praeparare: excipere quemvis, qui in se pro libiru suo incurreret: et pro uno seripro tria exspectare. Sed cum videret, etiam se vivo quaedam suo nomine audacter edi: et ab amicis, inter quos vel primus Hermannus Vulteius IC. et Cattorum prine pis consiliarius, rogatus ac praemonitus; foras dedit praeter oeconomiam iuris universi, legalem Topicam. ius Feudale enucleatum: titulos Codicis praecipuos. et foro inpritnis accommodatos materiam defensionis necessariae utilem et quottidianam: Disputationes de rebusvariis. Recognovit et quaedam: ut Disputationes, quas legibus et rationibus confirmavit: iuris Antithemata, quae notis apprime necessariis illustravit: opera denique alia officinis, hotis subsecivis adornavit, a silio edenda.

Haec de Obrenchto IC et comite Palatino ex oratione parentali scripta et dicta a Marco Floro Argentorati eloquentiae professore.


page 458, image: s491