04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 469, image: s502

REINERUS BACHOVIUS.

BAchoviorum ab Echt familia Coloniae Ubiorum longa serie sedes sixas habuit. Arnlodus enim et Frides icus Bacchovii frattes, sub annum Christi millesimum, quingentesimum, vicesimum quintum, a magno illo Carolo V, Augusto, propter operam et ipsi et praecesloribns cius fideliter praestitam, insignibus nobilitatis nisque privilegtis ornati fuerunt: quibus praero garivam aliquam non iniuria sibt arrogare corum posteri queant.

Pater huius Reineri, fuit Henricus, civis illius urbis am. plissimae' primarius: qui frarres habuit Ioannem et Fridericum, celebres co aevo Doctores; alterum Mechemae, Electoris Trevirensis archiattum, alterum iuris: cuius opera civitas Coloniensis in comitiis, alusque gravissimis negotiis saepe est usa.

Naseitur Reinerus Bacchovius anno Christi, millesimo, quin gentesimo, quadragesimo quarto, mense Augusto; parenubus, ut dictum, honoratissimis. Ersi autem patris exemplo cum adolevisset, mercaturam, non illam sordidam institorum; sed undique multa importantem, a{* Cic. l. 1. offic.} Tullio etiam olim commendatam, in celeberrimis emporiis exercnit: unum tamen prae ceteris elegit, Lipsiam, dico, Misniae urbem elegantissimam: in qua et domicilium sixit; et ducta, anno quingentesime septu agesimo, uxote Barbara, filia Iacobi Gruben in Maltzdorff/ viri splendore generis et prudentia clari, liberos duodenos susccpit: de quibus tres filios et quinque filias, reliquis defunctis, superstites reliquit, avus factus viginti sex nepotum et neprium.

Ceterum mercaturae ita sededidit: ut studia literarum non obiter coleret: sed cognitione corum ctiam doctis non cederer:


page 470, image: s503

Linguasenim Latimam, Graecam, Hebraeam fere sine Magistro didicit; praetet Gallicam, quae ipsi vernacula. Inprimis eminuit in ipso religiosae pietatis studium; quod diligentissima lpriseorum ecclesiae doctorum lectio satis etiam publice comprobavit.

Initio quod suspectus de Calvinimo esset ab honoribus Reip. illius fuit exclusus: sed postea temporibus extremis Augusti, Elect. cum turbatorum quotundam rechnae detegerentur, primum senator, post statim sub initiis Chrisiiani I. anno octogesimaquinto, Scabinus (quae Lipsiae magna et celebris dignitas) creatus est. Quam dignitatem satis celebrem, ut non solum tueretur, sed etiam ornates, ea ddigentia Iurisconsultorum libros volyit revolvitaque: eaque dexceiitate iura tractavit: ut plerique credetent eum Doctoris titulo in Academia aliquae ornatum.

Anno tertio post, iudicio Senarus, consentiente Saxoniae Electore ad snpremam Lipiae consularem dignitarem fuit evectus: cuius reditus mille Ieachimicis aestimantur. Eo in officio fidem, industriam, et in administranda Rep- prudentiam approbavit, ad annum usque nonagesim umprimum: quo Elector Saxomicus Christianus I. pic obit.

Hic chm agnitam veritatem prodere Bacchovius nollet: varie rentatus, et ad defectionem sollicitatus; et consulatu et scabinatu se abdicare coactus est. Monitus a nonnullis, ut Nicolao Crellio, cancellario in carcerem coniecto, sibi fuga consulerer quod periculum ei idem, ut affini, impendere, videretur: fretus bonitate causae, neque illam susptctam reddere voluit: neque suae famae aut vitae honeste et laudabiliter actae, maculam aliquam adspergere, vel carceris, vel morris metu, ae sponte maluit exul esse: quam cum periculo conscientiae videri approbator falsorum dogmatum.

Inde anno nonagesimo tertio funesto tumultu eiectus, ceffir lubens seditiosae furoris incitarioni: quam ut contumeliose importunam, et sibi ipsi capitalem pia pofteritas detestabitur: et primo, non sine rei familiaris ae patrimonii iactura, Servestam cum familia se contulit. Inde anno sequenti in Palatinat um Haidelbergam commigravit: ubi humanissime exceptus, cum per decennium Praetor fuisset, in collegium eorum, qui fationibus praesunt adoptatus est. Paulo post, sub finem anni sexentesimi quinti Fisei Electoralis cura eidem est commissa. In utraque functione ita fidem et industriam suam probavit: nt urraque commendata ab omnibus, ipsis etiam prinipibus effet gratissima.

Iam elocatis honestime utriusque sexus liberis, viderat in publicis functionibus et generos et filios constitutos: et in his


page 471, image: s504

Reinerum adhuc caelibem, a professione Politices in Academia Haidelbergensi ad ius publice docendum vocatum, et magnificum rectorem sub finem elapsi anni renuntiatum: quo anno felicitatem istam obitus coniugis dilectissimae turbavit: quacum iucunde et tranquille annos quadraginta duos vixerat.

Maerore igitur ad occupationes et labores quottidianos accedente, et ptopter imbecillitatem stomachi fastidio ciborum obrepente, paulatim in extrema senecta, cum annos sexaginia novem et sex menses confecisset; et se ad discessum ex his terris pie matureque paravit: qui ci cxoptatissime anno sexcentesimo decimo quarto obtigir die vigesimo septimo Februarii; quo ipso ante annum uxor eius obierat.

Elatus est funere honorifico, et ad D Petri in choro, iuxta coniugem humatus, cum tali epigraphe:

CHRISTO SERVATORI SACRUM ET MEMORIAE PIORUM CONIUGUM REINERI BACHOVII AB ECHT COLONIENSIS, ET BARBARAE GRUBEN IN MAL TZDORF, LIPSIE NSIS: HIC IN UXORIS PATRIA SUMMIS HONORIBUS ORTHODOXAE RELIGIONIS ERGO SPONTE RESIGNATIS, IN PALATINATUM CONCESSIT A MORTE CHRISTIANI I. ELECTORIS SAXONIAE: IBIDEMQUE PRIMUM PRAETURA, DEINDE PRAEFECTURA AERARII, LAUDABILITER PER FUNCTUS OBIIT XXVII. FEBR. CIO. IOC. XIV. AETATIS LXIX. MENS. VI.


page 472, image: s505

HAEC MARITI EXSILIUM LIBENS AMPLEXA, POSTQUAM ET DOMI INDUSTRIAM, ET FORIS PIETATATEM BENEFICENTIAMQUE PRAECIPUE ERGA AEGROSET PAUPERES EXIMIE OMNIBUS APPROBASSET, OBIIT CLO IOC. XIII. XXVII. FEBR. ANNO INTEGRO ANTE CONIUGEM: CUM QUO CONCORDISSIME VIXERAT ANN. XLII. MENS. VI. AETATIS SUAE LXI. MENS. VI. VISIS E SE NATIS LIBERIS XII. NEPOTIBUS XXVI. QUORUM SUPERSTITES SUPREMUM HOC PIETATIS OFFICIUM PARENTIBUS O PTIME MERITIS DESIDERATISS. CUM LACRYMIS POS. VENI DOMINB CHRISTE VENI.

Fuit vir fidei et vitae integerrimae, orthodoxae religionis ita amans; ut nec carceres, nec, si ita Deo visum, mortem ipsam voluerit defugete. Cum in illa [Gap desc: Greek word] fama aliquando percrebuisser: adventare iam, qui ipsum comprehenderent: nihil territus, res suas composuit et libros quosdam seposuit: quorum lectione taedium carceris levarer. Vere itaque cum Apcstolo dicere potuit: fidem servavi: cuius testes ei sunt omnes boni. In ipsoagone erexit se dicto illo D. Ambrosii, episeopi Mediolanensis: Non timeo mori: quiae habemus bonum Dominum Frequenter etiam in ore habuit illud loannis: non misit Deus fiitum suum in mundum, ut damnet mundum: sed ut servetur mundus per eum Qui credit in eum non condemnatur; qui vero nan eredit, iam condemnatus est, quia non credididit in nomen unigenitt Fily Dei Cumque dofores augerentur, saepe hae verba repetiit: Christus me non deseret: uti non desenrt, sed placida [Gap desc: Greek word] ad bearitatem traduxit aeternam.

Propagmdae veritatis evangelicae studio, edidir Catechesin


page 473, image: s506

Palatinatus, testimoniis sacrae scripturae, ac sententiis Patrum, qui primis quingentis a Christo nato annis, in ecclesia Dei claruerunt, exornatam et illustratam, cum epitome vitae eorundem Patrum, et methodica narratione de Concilis, quorum canones in illo Catechetico libello citantur. Ex Patribus praeterea, quos frequenter et acurate legit, duo volumina locorum communium confecit: quae apud heredes adservantur.

Ex contione funebri et vita M. S. a Filio Reinsro IC. V. CL. nobis communicata.