04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

NICOLAUS EVERARDUS.

ANTIQUITAS Mutios praedicavit, quorum aliquot continenter Iureconsulti fuerum: plures certe familia haec Nicolaiorum protulir. Caput et parens Nicolaus Everardus Mittelburgi in Valacria, Zelandiae insula, sub annum millesimum,


page 62, image: s094

quadringentesimum, sexagesimum secundum, natus varia eruditione et iudicii acumine, inter doctos sui aevi viros, inclaruit. Dialecticam enim ratiocinationem, quam plerique leguleii hodie supercilio quodam temere contemnunt, Iustitiae sacerdotibus necessariam esse, ante Zasium demonstravit.

Hinc iuris Doctor apud Grudios renuntiatus, Batavis praeses a principe datur.

Eam provinciam annos ipsos duodeviginti summa fide vigilantiaque sustinuit: donec ad summi Senatus Belgici praefecturam a Carolo V. Caesare Machliniam fuit accersitus. Ibi in vivis esse desiit anno Christi millesimo, quingentesimo, trigesimo secundo: si tamen ille desiisse censendus est, qui liberos quatuor Everardum Nicolaium, Nic. Grudium, Hadrianum Marium, et Ioannem Secundum, partim iuris eivilis, partim poeticae tractatione claros, post se reliquit: in quibus veluti renatus ipse immortalitatis fructum percepit, Sepultus est honorifice ad D. Mariae cum tali epitaphio:

D. O. M. S. CLARISSIMO D. NICOLAO EVERARDO MIDDELBURGENSI, SUMMI CONSILII PRAESIDI MARITO CARISS. PATRIQUE PIENTISS. UXOR LIBERIQUE CUM LACRYMIS POSS. VIXIT ANNOS LXX. OBIIT ANNO A SALUTE RESTITUTA cIc. Ic. XXXII. V. IDUS AUG.

Iura velut tenebris iam dudum offusa iacebant:
Paeneque Lethaeae sub pede mortis erant:
Astraea ad Grudios rediit te vindice campos.
Iuraque Romani, quae coluere patres.

Necverosolum in liberis, verum et in libris ad posteritatom vivet: quorum hic est Elenchus: Topica iuris, et modiargumentandi centum; qui postea aucti: Consilia seuresponsa, accuratius quam ante recusa, una cum singulorum responsorum summariis. Est ab eodem corpus Institutionum Iustiniani in novem materias primum, deinde certa pronuntiata distinctum.

Inter filios, quos reli quit, Everardus natu maximus multis annis ius civile Ingolstadii apud Bavaros magno cum applausit publice interpretatus est: et Iuris civilis ibidem methodum evulgavit. Post Frisiae senatui, ac demum Machliniensi, ut parens antea admotus, munus ad annum usque millesimum, quingentesimum,


page 63, image: s095

sexagesimum primum, prudenter gessit. Huius filii Nicolaus ius Ingolstadii post patrem professus est: Caspar Spirensis praetorii adselsor fuit: ut quasi genio quodam famillae iuri dicundo singu li praefuisse videantur. Et ne quid ad cumulanda gentis decora deesset, Peorus Doctor Theologus, et Isabella virgo sacra, Latine docta, Nicolai Praesidis senioris liberi, sacros honores in familiam splendidissimam intulerunt. De Everardi tribus fratribus {*In vitu Philosophor. Germanor.}alibi diximus: tumulum illi Machliniae positum subicimus:

CLARISS. CONSULTISS. DOCTISSIMOQUE VIRO AC D. EVERARDO NICOLAI EQUITI AURATO ET SUMMI BELGICAE CONSILII PRAESIDI, PARENTI PIENTISSIMO LIBERI MOESTI POSUERE. VIXIT ANNOS LXIII. OBIIT ANNO A CHRISTO NATO CIC. IC. LXI. VI. IDUS MAI. REQUIESCAT IN PACE.

Ex ologiis illustrium Belgii scriptorum Auberti Mirai, et Gesneri bibliotbeca.