04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 135, image: s167

FRANCISCUS BURCARDUS.

VINARIAE in Thuringia honesto loco editus est Franciscus Burcardus, sub annum Christi millesimum, quingentesimum, quartum: atque ateneris in scholis educatus, sub Me lanchthonis inprimis disciplina plurimum profecit.

Itaque cum et a linguis et reliquis artibus egregie esset instrucuts, demandata est ei provincia docendi literas Graecas in Academia Wittembergensi: ubi vixit in suavissima et honoratiffi ma consuetudine atque amicitia cum praecipuis viris, inprimis Luthero et Melanchthone: et propter virtutem, doctrinam, ingenii praestantiam, facundiam singularem, et cultissimos mores in magna existimatione fuit apud omnes.


page 136, image: s168

Postea cum is esse animadverteretur; qui Reip. in negotiosa vita utiliter et speciose in servire posset: a principe suo in aulam est translatus: ubi cum aliis multis, tum legationibus adreges et principes obeundis, Rei pub. operam praestitit praeclaram. Nam cum Henricus VIII. Angliae rex, principis Clivensis Guileimi sororem Annam in matrimonium petiisset: iam que traiectura in Angliam {*Quam paulo post rex repudiavit.}sponsa esset: Saxo, qui sponsc sororem in matrimonio habebat Burcar dum hunc et Ioannem Dulcium in magnam Britanniam misit: ut regiis nuptiis suo nomine adessent simulque teligionis statum cognoscerent. Factum id anno, supra millesimum, quingentesimum, undequadragesimo Novembri mense. Auno quadragesimo redux, Smalcaldiam, ubi conventus tunc Protestantium agegabur, cum Dulcio venit: atque de statu religionis per Angliam retulit: inter alia et hoc: regem mirari; cur Prote stanse religionis tantum nomine sint confederati: cum futurum sit: ut bellum longe alio titulo ipsis inferatur: Theologos autem nostrates non recte sentire; de coniugio sacerdotum; de cenae Domini utraque specie: et de missa privata: et supra his petere ut erudiatur.

Secutus est anno quadragesimo primo conventus Ratisbovensistubi cum colloquium inter partes dissidentes insticutum esset; Burcardum Gaesar cum aliis testimonii causa voluit adesse. Deinde anno quadragesimo tertio, cum sub exitum Iulii ad conventum Caesar Spiram venisset: ad cum et Burcardus cum aliis missus est: ibi quid effectum sit, narrant annales.

Anno deinde millesimo, quingentesimo, sexagesimo, cum ex postrema legatione Anglica, quam ad Elisabetham virginem, nuper regio soho potitam, Ioannis Friderici medii, ducis Saxoniae iussu susceperat, domum rediisset; in [Gap desc: Greek word] letalem incidit; qua tandem anno aetatis quinquagesimo sexto, exstinctusest, die decimo quinto Ianuarii, diebus sexaginta quatuor ante obitum Melanchthonis praeceptoris et amici sui. In eius obitum est hoc Ioannis Stigelii epigramma:

Tu quoque praeclare meritus, Francisce, fuisti:
Digne inter magnos nomen habere viros.
Mite tibi ingenium, promptumque et ad omnia felix,
Civili poterant quae ratione geri.
A pueris Musas dulces sestatus. et artes,
A veris poteras nomen habere bonis.
Dum studia Aonium mansueta professus ab Albim;
Et colis et lingua doctus utranque doces.
Sed tua splendentem te sors transuexit in aulam.
Esset ut efficii publica causa tris.
Dum regis hic doctis diversa negotia scriptis.
Et patriam studio consiliisque iuvas:


page 137, image: s169

Dum peragras urbes, conventus, atria Regum;
Est tua Saxoniae cura probata Duci,
Cura, boni atque aequi, pacisque ministra togatae,
Et purae pariter relligionis amans.
Tandem onus excipiens senii, fessissque labore,
In gremium Christi, nos redimentis, abis.
Hunc moriens precibus, fideique ardore vocasti,
Hic datus est vitae portus et aura tuae.

Et hoc Matthaei Wesenbecii.

Tu patriam repetens, hic nos Francisce velinquis:
Vivere ter Fylii saecula digne senis.
Qui licet abs annis fractus multoque labore.
Implesti vitae quae data fata tuae:
Attamen est cunctis tua mors lacrimabilis, atque
Visa nimis celeri deproperare gradis.
Nam tua, quae virtus, et rebus nata gerendis
Mens fuit; et variis lingua diserta modis:
Cuius vim proceres, et opem Germania sensit.
Saepe patrocinto fortiter usa tuo:
Dignus eras Phariae volucris iuvenescere ritu;
Et numquam extremo claudere fata die.
Scilicet omne bonum mors et cita tempora carpunt:
Quod natum est, legem hanc, ut moriatur, habet.
At licet eripiunt te fata immitia nobis;
Semper fata bonis insidiosa viris:
Tu tamen in vita nunc es meliore superstes:
In te mors potuit iuris habere nihil.
Nam tua te pietas super altum vexis Olympum;
Hic ubi cum Christo tempora laeta trahis.
Nec minus in rerris vivet tua fama superstes;
Donec erit Phoebus; Cynthia donec erit.
Sic demum recte et bene vivitur; huncque beatum
Post obitum et cineres, dicere iure queas:
Qui terris linquit sanctum et memorabile nomen:
Aeterno vivit sed super astra DEO.

Reliquit hic vir non tantum suis, inter quos gener Matthaeus Wesenbecius; sed omnibus bonis et patriae amantibus, grave sui desiderium: nec vero id immerito. Gravissimas enim dereligione deliberationes, maguasque imperii res in amplissimis principum comitiis, ingenti semper animo, maiore prudentia, et consilio, atque admirabili orationis ubertate et gratia feliciter saepe gubernavit. Tantaque eius fuit virtus et in omni actione moderata ac expedita rerum tractandarum dexteritas: ut non modo suos apud principes gratia florerer: sed summis etiam


page 138, image: s170

suae memoriae monatchis, Carolo V. huiusque fratri ac succefsori Ferdinando imperatoribus, Francisco item et Henrico Galliae regibus gratus esset: atque acceptus: ab Henrico quidem VIII. rege Angliae tam amice habitus; ut nemnem externotum in familiate colloquium admittcret ille lubentius: multaque de huius viri admoitu in regni statu cum emendatet, tum moderaretur. Constat etiam in causis, quae parum gratae ad aures regias casurae videbantur, ut de coniugio sacerdot bus concedendo, putpuratos eius aulae hoc intetcessore non semel esse usos. Qua eius [Gap desc: Greek word] eo minus offendebatur sapiens et eruditus princeps: quod illam ab amore iustitiae et veritatis proficisci, incredibilique quadam modestia dilutam animadevertebat. Itaque difeedentem amplis semper muneribus ac diplomatis honestare est solitus: maiora etiam dignitatis et fortunae adiecturus ornamenta; si, vit moderatissimi animi, et ab omni ambitionis atque avaritiae suspicione alienissimus, uti iisdem voluisset. Sed ipse mediocri fortuna contentus, suoque usus consilio, eundem vitae tenorem perpetuo servavit: et in procuranda ducum suorum diaecesi, integra fama atque existimatione, summaque ordinum omnium gratia consenuit.

Necaliius in vita privata fuit domi, quam publico in consilio foris. Nam eodem severitatis comitatisque remperamento, ut communes, sic privatas actiones dispensabat. Ac velut palam omnia sentite, dicere, et facere consuevit, quae ad salutem Reip. et ordinum concordiam pertinerent, [Gap desc: Greek words] : ita domi concors erat maritus, pater blandus, herus virtutis pietatisque magis, quam asperitatis opinione reverendus: conviva et convivator iuxta suavis, ac frugi admodum, et ad miraculum usque perpetua sibi sobrietate constans: qua bonitate, id erat conecutus; ut familia eius quandam ecclesiae aut Academiae bene institurae faciem repraesentaret.

Cum amicis tam benevole atque officiose vivebat: ut' nihil eo fingi posset humanius, nihil integrius. Plurimum autem eruditotum consuetudine ac literatarum fabularum, quasi post cenatione, delectabatur: nec ulla dere libentius, quam aut de ambiguis religionis nostrae articulis, aut de perperua ecclefiae historia, aut de monarchiis, conversioneque imperiorum fatali, aut de heroicis insignium virarum factis atave fatis, disserebat. Quo in genere non tantum historiarum cognitio rerumque usus maxirnarum; verum et pietas eius ac prudentia, rectitudo item iudieii, et integritas animi, facile. elucebaut. Ac saepe dicere auditus est; cum quereretur de iniustis quorundam odiis, ac violentis machinationibus, quibus afferri bonis consiliis vis posse aliqua credebatur, se mortem


page 139, image: s171

malle oppetere, et extrema quaeque perpeti, quam vel latum unguem ab honesta sententia discedere.

Inprimis autem eum Melanchthone amicitia ei intercessit intima: id quod tum epistolae ad ipsum, tum haec Melanchthonis {*L. 1. epist. p 420.}verba docent: Quoties in curiam ingrederis, et in illum consessum, qui sacer esse dicitur, ubi de rebus summis deliberationes habentur: considera, quam multos numerare possis, qui non sint hostili erga te animo. Et haec: Spero te ad omnes vitae partes instructiorem esse factum nostris sermonibus: quod non solum veras de religione, deque artibus opiniones indueris: sed etiam quasi formam et aedificium Reip. me monstrante contemplatusfis. Ceterum perpetuae eius et naturalis cuiusdam bonitatis, nullum illustrius exstat documentum, quam illud in postremo vitae actu laudabiliter magnaque animi constantia et pietate constitutum.

Cum enim longo et difficili cum morbo conflictarerur: nullum tamen voce gestuve intolerantiae prae se tulit indicium: creberrime in aeri dolorum morsu ista ingeminans: Non reputo pares afflictiones prasentis temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Item: Fidelis est Dominus, quinon sinet vos tentari supra id, quo potestis; sed dabit cum tentatione eventum, ut siefferre possitis: Ac ex psalmis: Etiamsi ambulavero in valle umbrae mortis; non timebo mala: quoniam tu mecum es, virga tua et baculus tuw ipsa me consolata sunt. Item, Cum cont abescunt cor meum, et caro mea, tu Deus es petra cordis mei, et pars hereditatis meae. Edidit etiam confeslionem de singulis religionis articulis, coram pastore sacram [Gap desc: Greek word] administraturo, plenam sanae pietatis et fidei, seriptisque propheticis, et Apostolicis ac symbolis orthodoxae ecclesiae consentancam. Ac decumbens de rebus domestieis prorsus nihil fuit sollicitus, tantum cura ecclesiae et rei publicae angebatur: ardentissimisque prccibus per omne morbi tempus, a Deo petiit: ut propter gloriam nominis sui, vulnera ecclesiae sanatet: veram fidei nostrae doctrinam, neque tyrannide adversariorum sauciari, nec intestinis discordiis lacerari, neque Turcicae molis vastatione deleri sineret. De sua antem salute tam erat certus et confirmatus, quam qui certiffimus: in unico suo [Gap desc: Greek words] Chisto suaviter acquiescens: cui animam, ut perpetuis votis commendavit, sie postremo illo agone, pie placideque reddidit.

Ex lib. 3. Prosop. Pantal. Chytraei Saxon lib. 20. Sleidani commentar. Matth. Wesenbeccii Ic. narrat. de obitu Burcardi, quae exstat in cius Papiniano.


page 140, image: s172