04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text not inserted; errata list at end of file not worked in; Could not identify errata list item in prelim: Pag. 4. fac. 2. lin. 1. fecit.; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check

GREGORIUS LAMPARTER.

BIBERACI in Suevia patricio genere natus est Gregorius Lamparter, sub annum Christi millesimum, quadringentesimmum, sexagesimum tertium. Primis rudimentis utcumque, ut tunc ferebant tempora, in patria perceptis, ad Academias eo saeculo celebriores, augendae eruditionis causa se contulit: inque omni artium genere gnaviter se exercuit. Inprimis autem sacrarum legum studio ita se dedidit: ut Doctoris, quod vocant, [Gap desc: Greek word] fuerit consecutus. Fuit et a natura instructus prudentia et facundia insigni.

Ab Ulrico itaque Wurtembergico in curiam accitus, et Cancellarii munus obire iussus est. Eo in officio cum magna fide aliquot annos versatus esset: virtutisque eius fama ad alios dimanaret: Maximilianus Caesar, Ulrici permissu, Lamparterum ad se vocavit, atque intimum consiliarium elegit.

Ab hoc Caesare, cum virtutes et in rebus agen dis industriam eius perspexisset, atque praeclara in Remp. merita; equitis aurati dignitate est ornatus. Hoc modo multis annis egregie suam sidem, industriam, et studium Imperatori ac Principp. probavit, et viris doctis longe lateque innotuit.

Tandem Caesare defuncto, ipse quoque renum dolore vexatus Norimbergoe aliquantisper decubuit, atque anno aetatis suae sexagesimo, salutis vero millesimo, quingentesimo, vigesimo tertio inter vivos esse desiit.

Fuit vir eximius, et bene de patria communi meritus Cum anno millesimo, quingentesimo, decimo quarto, orta esset coniuratio Comradi, ut vocabamt, pauperis, Germanice der arme Runtz: hic Lamparterus, a duce ulrico ad rebelles rusticos missus, ita eis respondit:


page 27, image: s059

ut non paucos ad sanitatem mentis redurerit. Dictum eius hocfertur; oportet quemlibet principem habere fatuum; quem exerceat: et vicissim alium; a quo ipsemet exerceatur. Inseripsit huie Lampartero Henricus Bebelius, poeticae et oratoriae in Academia Tubingana tunc professor, apologiam contra Leonhardum lustinianum Venetum: qui insectatus fuerat coronationem regum Germanorum, et Germanos barbariei insimularat. Tantum de Lampartero ex l. 3. Prosop. Pantal. et Crusii annal. Suevicis.