04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 819, image: s849

QUIRINUS REUTERUS.

PAtria Quirini Reuteri fuit Mosbacum, Palatinatus inferioris haud
procul a ripa Nicri, oppidum, non tam elcganti cultrorum fabricatione,
quam ingeniis nobile. Natusibi est anno Christi millesimo,
quingentesime, quinquagesimo octavo, die vicesimo septimo Septembris.
Parrem habuit virum honestissimum Ioannem Reuterum Ballebergensem:
matrem vero Barbaram Cisneriam; Nicolai Cisneri, ICti celeberrimi,
consobrinam. [Gap desc: Greek word] eius ex Baprismo fuit Quirinus
Ackermannus, oppidi illius advocatus.
Primis literarum elementis eruditus fuit in patriae ludo. Cum autem a
Praeceptote Wendelino Hessero, tum scholae Rectore docilitas in eo
deprehenderetur, quanta in nullo altero, vix decimum aetatis annum
ingressus, haidelbergam missus est, et commendatus Rectori Paedagogii
illustris Oliverio, et


page 820, image: s850

Conrectori Iosuae Lago, ac propter ingenii praestantiam statim anno
septuagesimo in numerum alumnorum receptus est. In tertia classe
praeceptorem habuit Ioannem heuserum, postae I. U. Licentiatum et
procuratorem Spira factum. In secunda eliam Schilderum, et post hunc
Vitum Gravium. In prima successorem Iosuae Lagi loannem Iugnitium et
Christoph. Schillingium, natione Silesios et viros doctissimos.
Anno septuagesimo tertio in Collegium Sapientiae, iudicio
praeceptorum, progressionem eius commendantium, promotus est, una cum
septem aliis, inter quos ipse terius fuit. Magna autem felicitate, tum
praeceptorem nactus est in collegio illo summum Theologum, doctores
Theologiae clarissimos, Petrum Boquinum, Immanuelem Tremellium,
Hieronymum Zanchium, Academiae tum professores: quorum omnium
institutione cum multum profecisset, eam de se opinionem commovit; ut
etiam allis docendis idoneus haberetur. Et specimen diligentiae atque
progressus eius est oratio anno septuagesimo sexto mense Aprili
habita.
Anno sequente, mortuo iam Electore Friderico III. publice respondendo
defendit theses, ex epistola Pauli ad Galatas sumptas, praeside
Boquino, quae disputatio ultima fuit Theologorum tum Academiae
professorum. Nam non multo post Ioannes Reckius et mylius ministri
Ecclesiae dimissi, et Gallicae contiones prohibitae: codemque tempore
omnes fere Ecclesiarum ministri in oppidis, et pagis cum
ludimagistris, qui Lutheranam doctrinam amplecti nollent, cedere
iussi: ut etiam Redtor poedagogii Ioan. Piscator, et reliqui collegae,
qui bus surrogati alii. Eandem fortunam experti Nicrinae scholae
discipuli et Poedagogii illustris alumni; ut paulo post studiosi, qui
in Sapientiae aede libetalitate Electoris sustentabantur, in quorum
numero etiam Quirinus. Qui maiorem confcientiae et veritatis caelestis
rationem habendem ducens, quam lautae culinae, et dogmatum cum verbo
DEI pugnantium approbationis, maluit in domo Dionysiana, quod hodie
Collegium Casimirianum, tenuiter victitare, quam alibi delicatis cibis
vesci. Stipendium autem in domo illa impetrarat, deprecante pro illo
cisnero; cui literis Urisini diligentissime commendatus fuerat. Sub
finem anni illius, quinto Decembris Theologi Boquinus, zanchius,
Tremellius a professionibus abstinere iussi.
Anno septuagesimo octavo, cum innotuisset, illustrem Iudum apertum
Neostadii ab illustrissimo Principe Casimiro. Quirinus literis D.
Tossani, e domo Dionysiana evocatus, co profectus est: antequam tamen
abiret stipendium illud Dionysianum Magnisfico Rectori Ioan. Iacobo
Grynao resignavit, addita


page 821, image: s851

gratiarum actione, et sequente anno mense Aprili Neostadii declamavit
de resurrectione Christi, et disputavit philosophice de anima decimo
quinto Augusti.
Sub id tempus Neostadii cum convenit Carolus Oslevius, qui indicavit,
se mentionem eius fccisse apud D. Andream Dudithium Baronem Ungaricum,
cum Stephano Bathorio, qui postea Poloniae Rex, educatum; quod si iam
animus esset in Silesiam excurrere, se facile curaturum: ut in illus
magni viri aedibus honestissime sustentetur. Promissionem Quirinus
libens accepit: annoque octogesimo, cum Ursinus literas ei
ostendisset, quibus expeteret operam Quirini in instituendo filio natu
macimo Dudithius, in viam le dare statuir; impetrata per D. Tossanum a
Principe Casimiro discedendi facultate: hac tamen conditione addita;
ut quocumque tempore a Palatinatu revocaretut, se sisteret. Abiturus
igitur D. Cancellario, Ehemio, Zanchio, Tossano, Ursino salutem dixit:
qui ultimus ita cum affatus; idem tibi dico, quod mihi Philippus
Melanchthon Wittemberga discedenti: In his terris iterum me non
videbis. Quare hortor te, ut in Theologia studium serio et alacriter
incumbas, et omni conatu enitare: ut mini aliquando succedas. utrique
quasi praesagitioni eventus respondit.
Vratislaviam ergo venit, Deo dece, die decimo tertio Aprilis, anni
supra laudati, ad magnum illum Dudithium, cuius rogatu paulo post
refutationem scripsit Epistola Nicolai Redingeri, de significationibus
cometarum: item cpistolarum Petri Monavii, de cedem materia. Filium
autem natu maximum Andrea a Quirino in latinis, Graecis,
Philosophicis, Theologicis erudiri voluit; cui mandato Quirinus magna
cum fide satisfecit, provinciam illam per triennium impigre obeundo.
Anno sceuto Vratislavia adhuc commoranti nonnulli patricii auctores
fuere: ut ad medicinae studium applicaret animum; sed obsequutus non
est, unice mutationem studii dissuadente Dudithio; qui eiusdem anni
mense Decembri librum Fausti Socini Catabaptisticum Quirino obtulit,
et ut refutaret petut: qua in re Dudithio a Quirino mos gestus.
Anno sequente consiliariis Casimiri placuit, ut revocaretur ex silesia
Quirinus: quae res iniuncta D. Tossano, cuius epistolam brevem, quasi
emblema, inserere lubet: S. meministi procul dubio. Quirine
ornatissime, quibus conditionibus partim ad satisfaciendum petitioni
Magnifici et nobiliss viri D. Dudithii, partim ad maiorem rerum usum
tibi comparandum, a nobis sis dimissus. Cum autem prasxcriptum temopus
elapsum sit, et tum studiorum tuorum ratio, tum nostra de te
cogitationes postulent: ut ad nos revertaris: petimus a te, et id me
tibi significare voluerunt amplissimi D. consiliarii, ut postquam
lcariss. et magnifico vire, qui te


page 822, image: s852

omni hum anit ate complexus est, reverenter ut debes, valedixeris, et
pro acceptis beneficiis gratias egeris, terursus nobis sistas: no vel
patria desis, vel eorum studiorum, quibus consecratus fuisti, cursum
diutius abrismpas. Vale, mi Qurine, et salve Neustadii Palat. 11
April. ann. 82. Sed istis addatur et schedula inclusa manu ipsius
Ursini scripta ad Iacobum Monavium.
S. Omnino Volunt Consiliarii, ut Quirinus redeat quamprimum huc.
[Gap desc: Greek words] . Mitto ei literas vocation a D. Tossano scriptas
mandato consiliarsorum. Ad ipsum ego nihil addere debui. Tu autem cum
episto am trades, dices vel significabis ei; ut adveniens in ades meas
divertat, qua iam sunt prope templum, contigua adibus Dn. Copii. Hic
habebit paratum hostpitium, donec in veniat melius. 11. April. 82.
Ann. Hec Ursinus.
Aegre dimisit Quirinum Dudithius, ut ex iis intelligi potest, quae
ipse sua manu in libellum, amicorum memoriae consecratum adscripsit;
quae quia singularem Dudithii erga Quirinum affectionem deciarant,
lubet recitare; ut ita alrero quali cmblemate nostram narrationem
spectatiorem reddamus. Sic autem duditius: Quirino Reutero Mosbacensi
tamquam silio suo caro Andreas Dudithius S. P. D.
Quid dicam? si temproa utriusque nostrum, veltua potius tempora ita
tulissent; ut una semper vivere potuissemus, equidem vitam longe
iucundiorem ducerem. Quid enim? In pietatis et bonarum literarum
studiis, ut hoc biennio fecimus, reliquum tempus omne transigendo, ego
cum liberis meis, atque adeo familia tota, in tua doctrina, pietate,
modestia, humanitate, benevolenita conquievissemus: sed te alio tua
fata vocant. Nobis quidem magnum tui desiderium relinquis, quod
omnibus officiis lenire, mutuumque amorem conservare mihi certum
deliberatuque est. Par ut pari referas, multis abs te verbis
contenderem, nisi tua mihi virtus et constantia plene perspecta esset.
Nunc quoniam abeundum tibi est, quot e Deusfocat, i pede fausto,
nostri memou: ac creberrimis dolentem abitu tuo animum meum literis
recrea. si me vere amas, ut certe amas. Vale et feliciter vive, atque
inter vivendum bene mori disce, quae ars est artium omnium
difficilima, simulque praestantissima. Vratislavia ex adibus nostris
13. Iunii ann. M. D. LXXXII. Subiunctum Nazianzeni dicutum:
[Gap desc: Greek words] : Nihil est inrebus humanis, quod cum fide amico
permutari possit. Idem Dudithius Quirinum iter ingredientem luculento
viatico instruxit, quinquaginta, ut vocamus, thaleris. Non autem
Dudithio tantum Quirinus carus fuit; sed multis etiam aliis
praestantissimis viris Cratoni, archiatro Imperatorio, Redigeris,
martino Schillingio, et aliis.


page 823, image: s853

Neostadium ergo sub finem Martii anni sequentis reversus est; quo in
oppido se aliquandiu continuit: ita tamen ut in classe interdum, ne
plane otiosus videretur legeret; quod certae vocationis nondum mentio
facta esset. Undecimo Septembris Neostadii pro tossano primam
contionem habuit, et post mortem Ludovici Electoris, cum Casimirus ci
ves haidelbergenses iuratos in fidem et turelam recepisset,
tossanumque ad se vocasset; tertium locum inter ministros Ecclesiae
neostadiana, qui ei Tossano auctore, offerebatur, recusavit: interim
inter alios privatos labores Catechesis Palatina censuram vertit et
Ursini ad hanc responsionem Catechismo Lation insertam: qui
Haidelbergae impressus.
Anno octogesimo quarto disputatione sollenni Haidelberga habita, cum
iis, qui Luthcrani audire volunt, praesente Casimiro Principe,
Reuterus opponendo se egregie exercuit, ac paulo post, mense Aprili
Praceptor secundae classi in illustri Paedagogio est datus. Sub finem
eiusdem anni Benshemium missu est: ut succederet M Ulrico Marbachio,
quem Senatus Ecclesiasticus removerat: propter importunas orthodoxorum
insectationes, quos quasi flagello conviciorum verberarat.
Anno sequenti octogesimo quinto ecclesiasticus Senatus cogitavit cum
transferre Mosbacum in patriam a quo consilio abhorruit; quod sciret,
Prophetam; ut dici solet, in patria sua parum gratum esse. Literis
etiam Casimiri Haidelbergam revocatus, apud Senatum ecclesiasticum se
excusavit; expositis difficultatibus, quibus se implicatum iri
videbat.
Eodem anno nuptias celeburavit die vicesimo quarto Augusti cum virgine
Maria Anastasia, filia Ioannis Anastasii, et Ioanna Pithopoea Ioannis
Iugnitii privigna; ex qua duodenos liberos, numero horum in coniugio
par parenti, suscepit; de quibus ternos moriens reliquit. Matrem
Ioanam viduam Iugnitius duxceat mortuo marito Anastasio; qui ob
orthodoxae religionis confessionem et professionem in Belgio carcerem
et cxilium perpessus, tandem in Palatinatu nidulum invenerat,
Ecclesiae Baccharacensis Inspector factus.
Anno deinde octuagesimo septimo mense Iunio Benshemio, neuhusium
migrare iussus est; quo in loco Casimirus Palatinatus electoralis
Administrator, ludum illustrem sub Ludovico Electore collapsum,
instaurarat: ecclesiae illius loci Senatus ecclesiasticus pastorem
esse voluit. Haesit ibi usque ad annum octogesimum nonum: cuius anni
mense Novem bri locus sccundus in collegio Sapientia ei assignatus
est; quo commigravit anno nonagesimo mense Februario. Biennio post
optimarum artium magister Decano Philosophicae facultatis Ioanne
Christmanno, Promotore Simone Stenio, publice renuntiatus est.


page 824, image: s854

Anno nonagesimo tertio Aegidiana ecciesia, quae Spirae est, post
Ammonii mortem, opera Quirini uti voluit; quam ille petenti,
consentiente senatu ecclesiae denegandam non censuit; cum lubens ad
ministerium rediret. Huic cum praefuisset summa fide et diligentia
ultra quinquennium, accidit non fortuito, sed Dei dispensantis omnia,
velut Basilius loquitur, [Gap desc: Greek words] , voluntare; ut
David Pareus post obitum D. Kimedoncii ab Academia, iudicium eius
approbante illustrissimo Electore, ad professionem Theologiae
vocaretur; cum esset tum in collegio Sapientiae primarius praeceptor.
Eius successorem statim Senatus Ecclesiasi. Quirinum esse voluit, ut
[Gap desc: Greek word] Ursini discipulum: cui et sedlitas
Praeceptoris carissimi in docendo, et in subeundis laboribus alacritas
aliquot annis perspecta fuerat, et praeclare cognitum disciplinae
conservandae studium. Acta aurem haecsub finem anni nonagesimi octavi.
Anno deinde sexagesimo primo Theologiae titulo ornatus fuit; et
sequente cum sua provincia satis opcrosa, et molestiae ac
difficultatis plena, ipse neque industriae expers, neque in ullo
mumere exsequendo languidus, post Doct. Tossani obitum, volente sic
Electore Friderico IV. et operam eius efflagitante Academico Senatu;
coniunxit eam professionem, quae publicam veteris Testamenti
interpretationem complectitur. Ubi utrobique studiorum et laborum onus
eo animi robore sustinuit; ut censoribus etiam quamvis curiosis
satisfaceret.
In hoc igitur curriculo per novem annos defatigatus, tandem anno
sexcentesimo septimo Rector Academiae, quod legibus eius et antiquae
consuetudini neque refragari vellet, neque fas esse putaret, creatus
est: de qua dignitate idem usurpari posler, quod Antigonus Rex quondam
in Asia potenrissimus dixit. Cum enim audiret, se a vetula quadam,
opes eius et splendorem admirante beatum praedicari; mea matercula,
inquit, si nosses quantis malis hic panniculus 8ostendebat autem
diadema regium) refertus esset, ne in ster quilinio quidem iacentem
tolleres Sic si parva licet componere magnis, sceptrum illud
scholaticum plus sollicitudinis habet, quam pulchritudinis, plus curae,
quam auri, plus impedimenti, quam argenti. Ex laboribus tandem variis,
ut dictum, in locis continuatis post filii Quirini adolescentis
ingeniosi obitum maeroreconfectus, anno et non multo ante filiae in
matrimonium elocationem, quae nupserat Ioann. Reinarto doctissimo
optimarum artium magistro, et patris collegae; paulatim sensit ad
tenuitatem corporis se redigi; quae indies augescens tandem in
tabificos catarrhos devoluta est. Non ignarus igitur ille, se mortalem
esse natum, et memor Dudithiane


page 825, image: s855

admonitionis, Bene disce mori: in infirmitate quottidiana ad
migrationem ex his terris in Christi mansionem mature so praeparavit,
rebus domesticis placide compositis, et filio uncio Davidi ministro
Ecclesiae Heppenheimensis desponsa virgine. Philonis Pastoris olim
Ilfelshemensis filia. Cum amicis invisen tibus ipsum pie collocutus
est, uxoremque et familiam suam ac liberos ab immoderato luctu
abstinere iussit; quod ille a Christianis alienus esset, subinde
iterans et inculcans illud, quod in prima quaestione Catechertica
continetur: Nos per Christum redemptos, liberatos, ita con servari: ut
sine voluntate parris nostri caelestis nepilus quidem de capite nostro
possit cadere, imo vero etiam omnia, omnia, omnia, inquit, nullo
excepto, saluti nostra servire oporteat. Hora mortis instante,
placidissime exspiravit, vix iis sentientibus, qui lecto adstabant,
tantum haec verba exiliter prolata audientibus: Ich bin ein kind des
lebens: [Gap desc: Greek words] . Quam vocem Simo Stenius Graeco
lationque epigrammate complexusest, similem sibi vitae exitum
precatus:
[Gap desc: Greek section]
Hoc est:
Sortitus vita finem, finemque laborum,
Quos exantlarat non sine laude sua,
Et fructu multorum, in templis, inque Lyceo,
Inque domo Sophies, ista Quirinus ait:
Mortis securus: vita sum filius: ergo
Non morior, reliqua est altera vita mihi.
Elatus est fundere honorifico corpusque in sacello Academiae, quod est
in D. petri, conditum, cum monumento eiusmodi.
A DEO TER OPT. MAX. QUIRINUS REUTERUS MOSB. TH. D. INCLYTAE HAIDELB.
ACAD. PROF. ILL. COLL. SAP. EPHORUS, ANNO MDC XIII. XI. CAL. APR.
MATUT. SEPT. EX LABORIOSA HAC AERUMN. SCHOLA IN COELEST. BEATOR. ACAD.
MIGRARE IUSSUS, CORPORIS SUI DEPOSITUM IN HOC


page 826, image: s856

SUPREMAE SCHOLAE SEMINARIO CONDITUM HABET NATUS ANN. LIV. MENS. V. D.
XII. IPSO AUTUMNALI AEQUINOCTIO EIUSDEM ANNI MARITUM DESIDERATISS.
SEQUUTA CONIUGE MOESTISSIMA MARIA ANASTASIA, DUODENUM LIBERORUM MATRE
EX EODEM CONIUGIO, EX QUIBUS IOANN. QUIRINUS SPEI PRAECLARAE
ADOLESCENS, XVI. ANNOS NATUS, ANNO M. DC. XI. XI. CAL. AUG. NON SINE
MAXIMO PARENTUM DESIDERIO EXTINCTUS, PROXIME HIC ACCUBAT.
Ad mores et vitam eius interiorem quod attinet, eluxit in ipso pietas,
modestia, humanitas, frugalitas, studium et diligentia quaerendae et
cognoscendae veritatis. In colloquiis saepe querelam movit de
negligentia iuventutis in discendis et excolendis humanitatis studiis;
quorum interctum a posteritare non sine lacrimis deploratum iri
existimabat. nam ut superiore saeculo cum opera Bembi, Sadoleti et
Victorii in Italia, Erssmi, Philippi, Camerarii, Sturmii in Germania;
Budei, Silvii, Turnebi, Lambini in Gallia, politior doctrina usurpari
coepisset. Statim etiam Theologia spinosis et intricatis quaestionibus
plane obscurata, Latina, Graca, et hebracia linguae cognitione
iloustrata fuit, et nugatoria subtilitate sublata, ad sa crarum
literarum lectionem, quarumloco antea somnia monachorum, et fabulae
legendarum appellatrum, templa repleverant, iuventus traducta. sic
verebatur, ne ngelectis optimarum artium et linguarum studiis,
posteritas ad antiquam barbariem et superstitionem, nullo
animadvertente, sensim delaberetur. Initia autem huius mali satis
conspicua esse aiebat, cum muliti etiam magna auctoritate prae diti de
his studiis ita sentiant et loquantur: ut haec nihil aliud esse
dicant, quam verborum inanem strepitum et loquacitatem quanda:
nonnulli qui magis propitii esse videntur, fateantur quidem, copiam et
facultratem de omnib. dicendi luculente et praclare ornateque,
nequaquam splendore et dignitate aliqua carere, sed utilitaem habere
nullam; ut qui in his industriam suam occupare, et tempus consumere
velit, ispretium opera sua facturus non esse videatur.


page 827, image: s857

Seripta ab eo in lucem emissa haec sunt, censura Catecheseos
Haidelbergensis, cum D. Ursini responsionibhus latinitate ab ipso
donata: Diatribe de ubiquitate cum cadem Catechesi: oratio
encomiastica in obitum fortissimi herois I. Casimiri: responsum, ad M.
Ioannis Magiri, praepositi Stutgardiani, pro D. Marco zum Lamb
Icriptum: Hieronymi Zanchii in epistolas Paulinas ad Philippenses,
Colossenses, Thessalonicenes commentarii restituti, et suppelemento ab
ipso auct: Aphorismi Theologici abanno sexcentesimo secundo, aliquones
editi, praeterea edidit:
Notas in orationem Cic. pro Roscio Am. sub ficto nominc Ioannis
Cytenii Paraschii.
Heresbachii de re rusiica libros recognitos.
Andreae Dudithit quaedam scripta, ut Orationes Trident. Apol ad
maxiniil. Imp.
Nicolai Cisneri varia opuscula.
D. Zacharta Ursini opera tribus tomis comprehensa.
Quantum insuper in Zanchianis edendis laborarit: testes etunt ipsi
heredes, et praefationes variae ipsis operibus praefixae.
Post obitum prodiit commentarius in Obadiam Prophetam, una cum
illustriorum quorundam de Messia persona et officio vaticiniorum
explicatione. Reliqua sunt adhuc edenda; commentarii in Exodum Mosis
luculentissimi; in Ioelem et Amos prophetas: Exegema catechetioum pro
usibus niinistrorum verbi Dei planum et perspicuum: Libellus
compendiarius definitionum et divisionum Theologicarum, secundum
methodum catechefeos Palatinae: Tractatus insignis de Ecclesia contra
Papistas: Isagoge candidatorum ministerii ad facultarem concinonandi,
ut et legendi commentaria Biblica.
Haec de Quir. Reutero ex or atione funebridicta a Simone Stenio; ex
contione item funebri et aliis.