04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 436, image: s466

IOANNES BRENTIUS.

WILAE, Imperii in Suevia oppido, nascitur Ioannes Brentius, anno
Christi millesimo, quadring entesimo, nonagesimo nono; patre Martino
Brentio, oppidi illius annis viginti quatuor praerore, matre Catharina
Henichia. Incidit eius natalis in diem Ioanni Baptistae sacrum: unde
nomen illi inditum Ioannes, quod nostra vernacula huldricum quasi
Huldreich exprimit.
Parentes et ad pietatem illorum temporum a teneris, et ad literatum
studia sexto aetatis anno adhibuerunt: puerque prima Grammatices
elementa percepit. Cumque ad studia esset natus. statimin tenera
eriamdum aetate ingenium, quod nihil mediocte pollicebatur, in eo
eluxit, facile arripiens omnia, quae a magistro tradebantur. Quare
anno aeratis undecimo, Haidelbergam in scholam trivialem a parentib.
est missus, ad capiendum maiorem ingenii cultum. Postea Vahingam
concessit. ubi scholam regebat M. Ioannes Schmidlinus, cuius fama tum
longe lateque spargebatur, ut artificis in hoc genere singularis. Hinc
Haidelb. rediir decimotertio aetatis anno, inque numerum studiosorum
est adscriptus. Florebant autem illictunc optimarum artium et
literarum studia, renata in Germania, Rodolphi Agricolae, Ioannis
Reuchlini, et Erasmi diligentia: ubi anno aetatis decimo quinto prima
Philosophiae laurea, quae a baccis nomen habet, est ornatus.


page 437, image: s467

Usus est praeceptorib in artibus Theobaldo Billicano, Ioanne Knellero,
qui postea ad summos honores est evectus, confiliarius Imperatoris
Caroli U.factus; in Graeca lingua, Ioanne Oecolamp. viro linguarum
peritissimo: in Hebraea vero Iudaeo quodam Hispano Matthaeo, qui
nostris sacris initiatus erat, et Doctor me dicinae postea renuntiatus
est: in Theologia, cui totum postea se dedidit, Doctore Petro
Scheibenhard, D Georgio Nigri, et alio quodam D. Marco.
Aequales et in studiis commilites habuit Philippum Melanchthonem,
Martinum Bucerum, Erhardum Snepfium, Martinum Frechtum Theologos,
aliosque viros doctissimos: qui omnes et singuli in artib. bonis,
Philosophia, linguis, et Theologia excelluerunt. His valde
familiariter postea in omni vita usus est, quemadmedum amicitia
literarum et virtutisfundamentis nixa, neutiquam solet collabi.
Ibi ergo in studiis aliquor annos posuit diligentia quidem summa,
studio vigiliisque maximis. Audierumt ex eo amici, de iuventutis suae
studiis interrogaro: solitum fere dies et noctes in adolescentia et
iuventa studendo continuare; plerumque statim post noctis medium
surgere: fratrem iuniorem, arrepto pulvinari una hypocaustum
ingresium, illoque capici supposito consopitum solitudinis levandae
causa pone lucubranti affuisse. Contraxit ex eiusmodi assidua assidua
consuetudine sibi malum [Gap desc: Greek word] , quod deinde per
omnem vitam duravie: ut post noctem mediam, patum aut nihil dormire
amplius potuerit. Unde postea temporis successu, nocturnas illas
horas, quas ducebat in somnes, piis sacrarum literarum meditationib.
tribuit: quas, postquam surrexir, in chartas comiecit. In senectute
quoque, ut vigiliarum molestias levaret, arte quadam candelabrum iuxta
lectulum exstruendum curavit: ut etiam in lecto sedens, si quando
surgere non liberet, legere et scri. bere ad lucernam, quae erant
necessaria, posser. Qua in resenex hic Aristorelis iuvenis discendi
perrinaciam aemulatus videatur; quae tanta fuit, ut globum lucubrans
in manu teneret supposita pelui: ne somno opprimeretur; aut forte eo
oppressus, decidentis sono ut excitaretur.
Cum igitur ingenio esset felici, et omnium disciplinarum capaci, et
accederet diligenria illa, de qua diximus; praeterea memoriam haberet
fidam: ut eorum, quae legerat, non facile eum caperet oblivio: brevi
temporis spatio in dicendi artibus, linguis tribus, Philosophia
Aristotelica tantos fecit progressus: ut non solum Magisterii titulo
ornatus fit, anno aetatis decimo ostavo: verum etiam adolescens ipse
contubernii Restor illic creatus non multo post Quodlibetariam, ut
vocarunt, proposuerit ac defenderin disputationem. Professus est illic
summulas Petri Hispani, Versore vulgo vocant, Dialecticam Rodolphi
Agricolae, Suetonium, Graecam Grammaticam et Homerum, idque triennio.


page 438, image: s468

Erat sub id rempus doctrina religionis de fidei iustificatione
gratuita, de Christi Mediatoris unici beneficiis, de paenitentia, de
sacramentis, de vera Dei invocatione, et aliis, ut notum, densissimis
tenebris involuta, horrendisque erroribus corrupta: erar recepta, et
in scholas atque Ecclesias invecta multiplex idolomania: erant rixae
et disputationes scholasticorum Doctorum spinosissimae; quibus res
bonas, utiles, et Theologicas materias non explicaverunt, sed
labytinthis disputationum omnia involverunt. Mox autem, Dei benesicio,
subscuta sunt feliciora et laetiora tempora, excitato divinit us ad
repurgandam doctrinam caelestem, Martino Luthero, cuius editis
scriptis, lux nova exorta est in Germania, dispulsis densissimis
tenebtis, quae obfusae erant sanctae scripturae, et doctrinae
religionis Ingens Dei beneficium laetus Brentius agnovit, et grata
mente amplexus est, seque plunmum aiutum lectione scriptorum Lutheri
est professus, Eodem quo promotum Brentium diximus anno [Note: * 1517.] ,
Martiniss Lutherus disputationem contra indulgentias Pontificias
edidir, sequenti vero ipsemet Haidelbergam venit: ibique VI. Cal. Maii
disputationem de iustisicatione, proposuit, negans operibus propriis
hominem coram Deo iustieiam consequi: nihil etiam ad hoc conserre
liberum arbitrium, quod res sit de solo titulo: sed qui sine operibus
multum credat in Christum: hunc esse coram Deo iustum, et aeternam
consequi salute et vit am, idque se, quod tum videbatur ut ipse quoque
appellabat Paradoxon, ex sacra scriptura, et D Aisgustino probaturum
His motus Brentius, Lutherum accessit: et multa familiariter, licet
iuvenis tunc, cum ipso contulit.
Editi sunt postea Wittembergae, et a Luthero, et Melanchthone, qui
eodem anno e Tubingana schola Wittembergam erat evocatus, alii
libelli, Commentarii Martini Lutheri in Epistolam ad Galatas,
Hypotyposeis seu loci communes Philippi prini. Quibus a Brentio
avidelectis, et collatis cum scriptis Propheticis et Apostolicis, ita
est confirmatus: ut studiosis in contubernio Realium, Matthaeum
Evangelistam enarrare coeperit. Statim tamtus est factus concursus ex
aliis quoque collegiis: ut, cum locus ille non eaperet auditores, in
auditorium facultatis Artium conceflerit. Conflovit illi odium et
invidiam frequens auditorum eoncursus apud Theologos: et ut odio suo
honestam praetexerent causam; profanum esse aiebanr, in talis loco, et
a persona sacris nondum initiata, Theologiam irastari. Ideoque ut in
suscepto exercitio, ad quod divinitus erat excitatus, et movebatur,
absque impedimento posset pergere: ibidem in collegium canonicorum ad
Spintum sanctum est adscitus: et sacris initiatus in patria primitias
celebravit. Postea Haidelbergam reversus, aliquoties vices alterius
pro coneione populari obivir, gratus auditoribus. Interea vero
nihilominus sacros et profanos auctorcs suis enarravit, et inter
caerera quoque epistolam ad Hebraeos.


page 439, image: s469

Vacabat tum Halae Suevorum munus Ecclesiastae: quo audito, D.
Isenmannus, patriae optime consultum et prospectum cupiens, significat
cuidam ex ordine senatorio, penes quem potestas illa vocandi parochi
erat: si eruditum quendam Magistrum recipere vellent, se daturum
operam: ut facile talis copiam habere possint. Hocipsum refert ille ad
senatum: cui placet, occasionem commode oblatam, non esse negligendam.
Mandatum itaque accipit Isenmannus a magistratu: ut in patriam redear,
adducto secum fururo ecclesiaste: quod et factum. Rogatus itaque
Brentius, specimen pro publica contione edidit nataliciis Mariae, anno
millesimo, quingentesimo, vigesimo secundo a Christi nativitate: ubi
non solum exspectatiom satisfecit, sed eandem etiam vicit. Placuerunt
enim mores, placuit gravitas, gestus, doctrina, sermonis genus, vox,
et quae ad officium tale pertinent omnia, nisi quod aetatem in illo
desiderarent grandiorem. Natus enim tantum erat annos viginti tres.
Nec tamen illa se im pediri passi sunt: operamque illius conduxerunt,
annuo salario ostoginta florenorum.
Etsi igitur iuvenis erat: tamen gravitate, vitae sanctimonia, morum
integritate, et in officio diligentia atque adsiduitate, tantum Dei
gratia effecit: ut nemini propter iuvemutem contemptui esset: sed
omnium non solum ora et oculos in se converteret, verum animos etiam
ad verbum Dei inclinaret: quo pristinis erroribus et vanitatum
doctoribus posthabitis, veritatem evangelii amplecterentur. Pharisaei
antem et seribae, ipsimer paulo post partim iniussi, quod sua
sacerrima sacra in vacuo theatro, et auditorib. et spectatorib.
destituti, facere erubescerempt, in alia secomtulere loca, partim vero
comversi, partim etiam morte sunta brepti.
Magna autem in contionib. popularib usus est prudentia et modestia;
initio cum haberet adversarios vehememptissimos, inter quos praecipui
erant Guardianus Theologiae Licentiatus, et Lector monasterii ordinis
Minorum: qui conspirantes saeviebant importunis elamoribus, et
Sophistica errores suos defendemptes. Que cum indesinenter facerent
fulminando, et virus suum evomendo Dominicis et festis dieb. matutinis
contionib. in magna populi frequentia: a prandio multo confluebant
frequentius, sperantes ecclesiasten suum eadem usurum vehementia, in
suorum dogmatum defensione, et par pari relaturum. Verum ille
prudenter dissimulabat ad tempus, et suo more docere pergebat,
doctrinae Christianae fundamenta iaciemdo, meritumque Christi unici
redemptoris fide apprehendendum, sedulo et fideliter inculcando. Deinde
ubi commoda se offerebat occasio, brevissime et modeste perspicuis
sacrae S. testimoniis adversariorum dogmata et clamores refurans, haec
pugnare cum illis ostendit. Itaque tandem plerique Papisticam
idolomaniam, dogmata, et superstitiones fuerunt detestati.


page 440, image: s470

Interea ipse quoque missam interdum celebrabat, sed non pro defunctis
offerebat: verum tantum Angelicam, quam sic vocant, legebat missam
Sequenti anno, qui erat vicesimus tertius supra millesimum
quingentesimum, Ioannes Isenmannus a senatu in patriam quoque vocatur:
ut defuncto Pastori succedat. Is autem sacros ordines nondum
susceperat, sed tantum minores, subdiaconus factus. Hic non solum
eadem cum Brentio docuit: sed impias Papatus ceremonias abrogare
incepir. Quare odium multorum conflavit, praesertim cum Brentius
quoque missas celebrasset. Hic Brentius publice se excusavit pro
contione auditoribus, rationem sui consilii exponens in hanc
sententiam: Optimi quditores, audio quosdam vestrum nostris astionibus
offendi: et quidem verum est, ego quoque aliquoties missam hic apud
vos celebravi: sed non per omnia sacrisiculorum more, impietate
horrenda, sacrisicii scilicet oblatione pro vivis et defunstis,
omissa: idque propter vos a me fastum est. Nam cum primum huc a vobis
essem vocatus, in profundum idololatriae vos immersos reperi, ideo
aliquid erat faciendum: et ad vos in iacum deseendi, ut vos educerem,
et libertatem paulatim erudiendo, et nonnihiletiam, exemplo Apostoli,
ad tempus cedendo et simulando. Iam vero restius ex verbo Dei ame
estis instituti, et horrendam missae abominationem et cenae Dominicae
profanationem intelligitis. Ideo ea et fugienda est, et legitime
abroganda.
Secuta sunt posteaturbulenta tempora mora seditione a rusticana plebe,
per totam fere Germaniam: qui perperam et carnaliter, ut olim Iudaei
de suo Messia, scripturam sacram, et evangelii doctrinam de spirituali
libertate, a peccatis per Christum parta, loquentaem, pro carnali sua
stultitia potius. quam prudentia accipientes, libello quodam evulgato
perfaces, et tubas seditionis, Muncerum, Pfeifferum, Storckium,
Hetzerum, et consimilia momstra, duodecim articulos Magistratibus
proposuerunt: quibus sibi carnalem hanc libertarem deberi scripturae
restimoniis detortis probare conabantur. Hic Brentius in summo
versatus periculo, quod nonnulli, sicut fieri consuevit, causam
malorum Brentio, qui usitarum doctrinae genus et ritus ecclesiasticos
mutarat, adscriberent, illumque reum postularent. Iam enim rustici
Hallensium iurisdictioni subiecti, et ipsi inter se, et cum aliis
vicinis contra suum magistratum conspiraverant, bellumque et
obsidionem devunciarant. Hic multorum civium animi mutarunt:
magistratus et ipse in magna fuit trepidatione; et facili momento
fieri potuisset: ur et ipsi ad partes rusticorum seditioforum metu
perculsi, concessissent. In quanto itaque periculo Brentius tunc
fuerit, facile quivis intelligit. Sed non tam de sua, quam desuorum


page 441, image: s471

salute sollicitus, eorum animos fractos et perturbatos, verbo Dei
erexit confirmavitque: magistratumque sui officii admonuit: ut arma
caperet, et fortiter rebellibus se opponeret: Deum affuturam, et
felicem daturum eventum, sicut etiam factum est. Civium enim sexcenti,
quatuor milia rusticorum in fugam verterunt: postea tamen in gratiam
sunt recepti, nec saevitum in illos.
Seditionsum autem scriptuma Cancellario electoris Ludovici Palatini
Rheni, Haidelberga ad Brentium est transmissum: ut iudicium suum de
illo declararet: num rustici reste ex seriptura sacra sententiam suam
probarent. Respondit is, nequaquam illorum opinionem et propositum cum
hac congruere. Deinde et magistratum et subditos de officio
commonefecit: atque e seripturae fundamentis monstrata falsitate,
egregie illos convicit: quemadmodum Lutherus multis hoc ipsum editis
libellis in summa omnium Principum trepidatione egir, sicut in hoc
argumenti genere utriusque scripta edita, restantur Hoc motu vix
sedato, mox dissidium aliud inter evangelicos ortum est, non idem
omnibus de cena Domni sentientibus. Zvvinglius enim Tiguri
substantialem corporis Christi in cena Domini praesentiam negavit;
quam Brentius cum Luthero et aliis adseruit. Duravit id cerramen magno
cum scandalo doctrmae annis aliquot: ac nescio, an ulla res alia,
magis cansae obfuerit, cursumque doctrmae caelestis impedierit; quam
odiosum hoc a Satana excitatum bellum Sacramentarium: quod omnes pii
doluerunt plurimum, et tollere atque componere studuerunt. Quo
consilio illustrissimus Hassiae Landtgravins Philippus,
consentientibus aliis, Marpurgum convocavit utriusque partis
Theologos, et inter hos etiam Brentium, Factum id, ut notum anno
Christi, millesimo, quingentesimo, vicesimo nono. Collocuti sunt duo
antesiguani soli, Martinus Lutherus et Huldricus Zvvinglius: Ibi cum
suam sententiam argumenris, et Physicis et Mathematicis, de loco, et
positu corporis Christi in caelo, ac quantitate corporis sumptis,
probare totis viribus conaretur Zwinglius: Lutherum magno spirita
admonuisse Zwinglium, multi audiverunt, ac dixisse: Zvvingli, noli
admiscere huic negotio Mathematica; sed relinquas et omittas in huius
causae probatione: nec mysterium hoc per Physica aut Mathematica
explices, sicut Athanasius inquit, quosdam carnem Christi
[Gap desc: Greek word] : sed infecto negotio hac in re non absque magno
multorum dolore ecclesiae que iactura discessum est.
Secuta sunt comitia Augustana annotrigesimo ubi nostri in maximo
videbantur esse periculo; cum Caesar Carolus V. cui multis saeculis
parem non habuit imperium Romanum, coram adesset, iam primum a
Pontisice digressus et inauguratus: ubi


page 442, image: s472

verbis conceptis iurasser, perpetuum se dignitatis Pontificiae fort
defensorem. Rumor tum sparsus: Caesarem funditus novum hoc dostrinae
genus cum omnibus, qui id amplsterentur, deleturum, et exstirpaturum.
In magno igitur metu fuere omnes evangelici: sed laetior fuit opinione
et exspectatione hostium, Deo omnia ita dirigente, exitus. Principes
enim, sinceram evangelii doctrinam amplexi, cum eivitatibus
imperialibus, Theologos secum adduxerunt: inter quos primas tum tenuit
Melanchthon, et post hunc Brentius: qui ut ad alia comitia omnia,
colloquia, et conventus, in quibus de religione aliquid est actum, ita
ad haec quoque Augustana, a principe Georgio Marchione
Brandenburgensi, cuius praecipue runc constantia est spectata et
laudata: quod in facrem aperte Imperatori dixerit: vitam se potius et
sanguinem fusurum, paratumque collum praebere carnisici, quam
dostrinam et veritatem agnitam abicere, est adductus. Interfuit et
Erhardus Snepfius, et alii Theologi: quibus fuit iniunctum; uti summa
doctrinae capita scripto compraehenderent, Imperatori exhibenda. Hic
rum celeberrima illa doctrinae confessio, ab urbe, in qua et scripta,
et Carolo V. Augusto exhibita, nomen est sortita: quemadmodum olim
Nicenum symbolum, ab urbe Nicea, in qua trecenti ostodecim episcopi
contra Arium, a Constantino magno Imperatore convocati, breviter sidei
suae confessionem fuere complexi.
Haec confessio magna diligentia et gravissimis deliberationibus est
conscripta; non solum Theologorum praesentum, sed etiam Lutheri; qui
quidem ab urbe abfuit in vicino oppido Coburgi de voluntate Saxonis;
sed omnium fuit, quae hoc in negotio agebantur, conscius. Hic certe
cum in acie novaculae omnia esse viderentur, vitum se praestitit, et
vere animo fuit invicto; quod vel ex his, quibus quosdam suorum
trepidantes confirmavit, verbis apparet: Si, inquit, piam et iustam
causam defendimus, cur Dei promissi nonconfidimus? Praeter vitam hane
misellam Sathanas et mundus nobis eripere nihil potest. At vivit et in
sempiternum regnat Christus; in cuius tutela consistit veritas. Is
nobis aderit: is etiam causam hanc, quae non nostra, sed ipsius est;
adoptatum perducet sinem.
Confessionem illam cum Eccius et Faber iussi essent refutare: palam
testati sunt, sacrae scripturae testimoniis everti eam non posse.
Netamen si prorsus silerent, turpiter se darent: quaedam arrodere
tenrarunt, oppositis Patrum sententiis: ut in speciem habere aliquid
ex antiquitate viderentur; quod cum Evangelicorum pugnaret doctrina.
Sed ea talia fuere; ut, ipsorummet Episcoporum iudicio, lucem ferre
non possent. Itaque, nullis precibus, ab Imperatore Protest intes
exemplum illius confutationis impetrare potuerunt. Praelecta obiter
est, nec unquam


page 443, image: s473

in lucem venit: vetum principibus instantibus Caesar tandem respondit:
se quidem exhibiturum ipsis exemplum, sed ea conditione; ne quid eius
divulgarent, aut excudendum curarent: cum non ignoraret, tali
conditione numquam illos accepturos.
Durantibusiisdem comitiis, utriusque partis Theologi a quodam magni
nominis episcopo invitati; ut familiarirer de quibusdam religionis
controversiis conferrent: cum ad sanctorum in vocationem esset ventum:
Cochlae us hoc eam atgumento, scripeurae testim oniis destiturus,
adstruere est conatus: quod scilicet mater ecclesia hac in parte esset
audienda, cui hoc visum fuisset. Ibi tum Brentius subiecit: quid si
Pater diversumpraecipiat? Hoc inexspectatum responsum ille indigne
tulir: cumque manifesta aliqua ratione refutare non posset: aliquoties
non sine aliorum molestia reperivir: Pater, Pater, Pater.
Etsi autem tum et a Caesare et ordinibus Imperii reliquis, qui Romanum
Pontificem pro ecclesiae capite agnoverunt, Confessio ista sit
reiecta, et dogmata Pontificis adserta, additis gravissimis minis, se
fortunas omnes coniunsturos, sanguinem etiam, vitam denique ipsam
impensuros; ut huic negotio finem imponant; Evangelici tamen fortiter
et constanter in semel agnita veritate, Dei freti auxilio,
perstiterunt, nec ullis minis se ab illa avelli sunt passi, rem omnem
Deo commendantes.
Ibidem cum Melanchthon Brentium ad alium quendam episcopum adduxisset,
et dixisset: Reverendissime Domine, hic habemus sacerdotem Lutheranum
caelibem; hic illum collaudare et ad perseverantiam hortari. Curs vero
se ad coniugium natum esse intelligeret de mutando vitae genere,
postquam e com tiis ad suos rediisset, cogitavit, et urorem duxit,
Margaritam Graeterinam, honesta illius loci familia oriun. dam,
viduam, pietate et pudicitia insignem matronam; ex qua sex suscepit
liberos: de quibus superstites relicti tres, Sophia, nupta D.
Eberhardo Bidenbachio, Abbati Bebenhusano: Barbara, quam duxit D.
Theodoricus Snepfius, et filius patri cognominis Professor in schola
Tubingensi.
Postea cum Ulricus princeps Wirtembergicus avitum recuperasser
ducatum: animum adiecit ad repurgandas ecclesias ab omnibus
Pontificiis quisquiliis, quibus ut aliae ad iurisdictionem Pontificiam
perzinentes, scatebant. Et cum scholae publicae seminaria sint
Ecclesiae et Rei pub. et fontes ex quibus doctrina sincera hauritur:
suam quoque Academiam, qua fuit sapientia, reformare in animum
induxit. Quam ad rem cum viro pio, prudenti, gravi, erudito, spectatae
fidei, perito, et rerum multarum experientia edocto, opus


page 444, image: s474

esse intelligeret: Brentium ad hoc negotium vere arduum delegit,
eiusque operam a senatu Hallensi annuam legatis missis impetravit:
atque commissarium scholae constituit: qui ipsius nomine et
auctoritate eam reformaret, et ordinaret. Hic cum scholae
Professoribus, Camerario, Fuchsio, et aliis, utilirer plurimas, quibus
etiamnum utitur, ordinationes, leges, statuta, et quae ad Reip.
literariae gubernationem pertinent, sapienter disposuit.
Ibi cum essent parum aequi literis, aut honorisice de gradibus
scholasticis sentientes, prorsusque abrogandos dictitantes: gravissime
seillis Brentius opposuit, veterem ecclesiae consuetudinem ostendens,
et historiarum et Canonum monumentis confirmatum: ne sine publico
piorum et probatorum Doctorum testimonio, ulli ad docendum
admittantur: et hoc modo, ordine disci artes, humano generi et vitae
uriles: excitari etiam ad maiorem diligentiam iuventutis ingenia,
propositis laborum praemiis. Hoc modo illis persuasit; ut desua
cederent sententia: et apud principem obtinuit: ut in Tubingana schola
renuntiationes graduum, qui aliud non sunt, quam publica eruditionis,
pietatis, et virtutis testimonia, remanserint. Nec id solum egit,
verum cum esset [Gap desc: Greek words] Exodum, Psalmum
quinquagesimum primum, et alia quaedam, eodem anno enarravit in
Tubingensi schola: pro contione etiam populum docuit toto isto
tempore, quo ibi fuit. Interim nactus occasionem in Astronomia multa
didicit: ut recte disciplinas Mathematicas intelligeret. Elapso deinde
tempore, de quo convenerat, ad suos rediit. Instituta postea fuere
annis XL. XLI. colloquia Theologorum de controversis articulis
Haganoae, Wormatiae et Ratisbonae, quibus una cum aliis delectis
interfuit. Quid effectum sit in eis, Asta publice edita restantur.
Anno XLIII. cum mense Augusto D. Paulus Constantinus Phrygio in
Tubingana schola Theologiae Professor, et ccclesiae Pastor, ex hac
aerumnosa vita emigrasset, de successore Dux Ulricus et scholae
proceres solliciti; post multas deliberationes, in hanc iverunt
sententiam; decreta legatione ex Aula et Academia, in qua tamen tum
plerique in religione dissentiebant; revocandum esse Brentium; cuius
antea fuerant experti virturem, eruditionem, ingenium et industriam.
Eius igitur operam expetiverunt, et ut id bona gratia fieret, a senatu
Hallensi precibus contenderunt. Verum negarunr illi: se eius posse
opera carere; neque ille gregem fidei suae commissum, et vocationem
pristinam deserere, sibi integrum esse respondit. Re igitur infecta,
domum legati redierunt.
Exarfit postea in Germania bellum, funestum illud et semper communi
patriae acerbum. Nam cum anno quadragesimo sexto,


page 445, image: s475

auctoritate Imperatoris et reliquorum ordinum Imperii, mense Ianuario
repetirum esset colloquium Ratisbonae: ut si quoquo modo fieri poslet,
certamina religionis pacifice componerentur; eique interesset
Brentius: nuntiata morte Lutheri, magnos sibi spiritus sumpserunt
Pontificii, rati illo mortuo, de religione iam esse actum. Proposuae
sunt conditiones de modo et forma colloquii Evangelicis valde iniquae.
Itaque abrupto colloquio, non amplius placidis mediis, sed bello
dirimendum religionis dissidium adversae parti visum. In hoc intestino
bello Imperator Carolus superior evasit absque praelio, principibus
discedentibus, et incruentam reportavit victoriam. Civitares quoque
Imperiales Caesari se dediderunt.
Ibi cum Halam Suevorum venisset Imperator cum exercitu, sub anni
quadragesimi septimi initium: etsi Brentius sperarat, impetraturum se
a capitaneo: ut ne militum praesidia domum suam recipere cogeretur:
tamen utprimum eo Caesar venit: nonnulli satellitum recta in plateam,
in qua Brentius habitabat, irrumpunt: et ubi non actutum aperirur, vi
fores effringunt. Haec dum fiunt redit domum Brentius, reperitque
milites aedes non manibus, sed pedibus ac bipennibus, quas halabardas
vocamus pulsare. Ibi unus milirum, cum videret eum domus incolam esse,
arrepta bipenni pectori Brentii mucronem obvertit; seque illum, ni mox
aperiant, transfixurum verbis gestuque minatur. Ianua itaque statim
aperta, aliquammulti irrumpunt: quibus, ut habebat, esculenta, et
poculenta proponuntur. Interim Brentius literas et charras in pluteos
conicit, seris que occludit. Sed cum ferocire milites inciperent:
necesse habuit familiam subducere; quam ipse per posticum e vestigio
est subsecutus.
Sequenti die venit Halam quidam Hispaniensium episcopus, cum comitatu
suo et asinabus Hic eiectis illis militibus domum Brentii occupat: in
bibliothecam eius invadit: scrutatur chartas omnes, et literas,
effractis etiam pluteis, et singula ercutit. In illis inventae literae
bellicis de rebus ad amicos; quae ei periculum crearunt maximum.
Accesserunt et contiones, quas belli tempore habuerat: ubi dixerat:
defensionem illam iustam, non esse violationem fidei: alioqui non
posse eos Dei auxilium invocare. Haec ad Caesarem delata, et ut fieri
solet, exaggerata: extremis ipsum exposuerunt periculis. Brentius
itaque primum cum suis in Xenodochium divertit. Postea cum senatus eum
defendere non posset: in altissimam turrim se abdidit, illicque
aliquantisper latitavit. Tandem urbe egressus die Thomae Apostoli sub
versperam, relicta uxore, cum sex liberis, alienis indutus vestibus,
per medios Hispanos salvus evasit: et fere totam noctem, uno salrem
comite, in agris oberravit.


page 446, image: s476

Fuit itaque tune non in nullo periculo, propter contiones a se
habitas potissimum, et literas: sed exitum tamen Deus ei dedit
felicem. Nam paulo post Caesare digresso, ipse Halam rediit: et
officium, sicut antea, fecit.
Sequente anno, quadragesimo ostavo Caesar devictis partim Principibus,
pattim capris, religionis negotium componere pro arbitrio instituit,
parato adhoc per quosdam notoslogodaedalos libro, quem ordinibus
Imperii ommbus proposuit, ac vehementer ursit: ut ab omnibus
reciperetur. Videbatur is liber, quiiam olim etiam in hunc finem et
usum sub incudem erat vocatus, viam monstrare da pacem,
tranquillitatem, et concordiam Germaniae: et quaedam nonnihil in illo
puriora esse, quam in Paparu docentur. Sed revera abnegatio sincerae
religionis, et reditus erar ad Papismum: cuius errores plerique,
Idolomania multiplex, adeoque ceremoniae omnes illic contincbantur, et
stabiliebantur. Varia de hoc libro, quem Interim vocatunt, dicta,
scripta, picta, adeoque decantata sunt.
Ibi cum passim doctorum iudicia a magistratibus requirerentur: Brentio
quoque et Collegae ipsius Isenmanno est exhibitus: ut suam deillo
exponerent sententiam: quod etiam bona fide, aperte et candide
fecerunt. Damnarunt enim librum impietatis: cumque tota sacra
scriptura et sidei analogia, et doctrinam et ceremonias in illo
scripto pugnare ostenderunt: Ideoque se nequaqaam probare posse, neque
unquam, quamdiu vivant, recepturos: sed potius vitam profusuros per
Dei gratiam. Quod postquam Caesar rescivir: commissarium Halam misit:
cum mandatis, ut vel vivum, vel morruum Brentium abducerer, quod hunc
inter primos esse iudicaret praecipuum: qui sua auctoritate alios
confirmare posset, ideoque plutimum referre arbitrabatur: si e medio
esset sublatus. Fuerunt autem tum non vulgares: sed sapientia
pollentes, qui haec omma inscio Imperatore Carolo fieri iudicabant,
per alium quendam: qui auctoritate apud Caesarem valebat plurimum;
cuius et consilio Augusta contionatores eiecti, et Ulma captivi
suntabducti.
Commissarius hic Caesaris cum Halam venisset; initio dissimulare
omnia: et Brentium ad se invitare, ac benigne tractare coepit. Deinde
clam abducere, iam in hoc paratis equis, tentavit. Sed cum hoc non
succederet: senatum civitatis convocat, eumque iuramento adstringit:
ut nihil illorum ullo modo, quae ipsis sit propositurus, enuntient.
Quo praestito ab omnibus exponit se in mandatis habere: ut
ecclesiasten Brentium secum abducat: quod si sua sponte illum sibi
tradant, bene: et Imperatori rem pisos graram facturos: sin minus,
sensuros iratum, qui oppidum sit oppressurus et alias horrendas minas
addit. Accidit autem tum, Deo ita disponente:


page 447, image: s477

ut unus er ordine senatorio tardius, iam praestito iuramento,
adveniret: cum legatus Caesaris totus in hoc esset, ut persuaderet
senatui, non curavit serius advenientem, nec iuramentum ab illio
exegit. Misso iam senatu ille e vestigio schedam scribit, hisce
verbis: Fuge, fuge, Brenti, crio, citius. citissime. Quae scheda cum
illi esset oblata per Isenmannum, amicum fidissimum, sedenti in cena,
cum uxore et liberis ipso Ioannis Baptistae die: statim de mensa
surrexit, negotium quoddam simulans, quo peracto mox sit reversurus:
et egiessus est comitante ipso Isenmanno. Non procul a porta obvium
habuit illum commissarium: qui interrogavit, ecquorsum sit abirurus?
respondit Brentius: esse in suburbio amicum agrotum, qui suam expetat
praesentiam. Bene est, inquit ille, cras, ut convenit inter nos, mecum
eris in prandio: subiecit Brentius, Deo volente: atque ita abiit,
incertus quo se conferret.
Rursum igitur fuga suscepta latebrae, perinde ut Athanasio olim,
quaerendae fuerunt. Interdiu in silva quadam densa latitavit: sub
crepusculum vespertinum prodiit ad suos; qui in pago quodam ignori
agebant, hospitium praebente viro nobili. Mane sub auroram latebras
suas repetivit: ne a quoquam conspiceretur: idque ab ipso septimanis
aliquot est factitatum. Quoditaque fuga sibi consuluit in summo vitae
discrimine positus, nullam mererur reprehensionem: sed in co
salvaroris nostri secutus est mandatum: praesertim cum non universalis
esset persecutio: sed ipse solus ad necem quaereretur, reliquis
symmystis extra periculi aleam constituris: quo in casu Agustinus
quoque fugiendum docet.
Interea Hallensibus operam suam denuo obtulit: si aut vellent, aut
possent ea uti: paratum se ad officium faciendum: nec deferturum
ecclesiam fidei suae commissam. Sin res cum periculo coniuncta; nolle
se, ut sua causa periclitentur. Rescribunt illi; negantque integrum
sibi eum retinere: sua venia sibi suisque ahbi. quocumque posset modo
prospiceret.
Hospitium itaque illi oblatum est ab Ulrico duce Wirtemberg. qui,
sicut Abdias, Brentium abscondit; officiis omnib. iuvit; occultarique
ab intimo quopiam suorum, se inscio, voluir ut si quando quaereretur,
vere, ignorare se, confir mare posser. Et vero prudempter id factum.
Cum enim sub id tempus pius vidam in arce Wirtemb. praefectus ageret:
qui frequenter vicinos pastores ad se evocabar: suspicio primum, mox,
ur sir, ex suspicione rumor subortus est: Brentium illic latitare;
quem ministri salutatum accedamt. Id ubi cuidam, quromnia Caes. agebat
nomine, renumciatum esset: ilico comissarium cum mamdatis ad ducem
misit: qui elocis vicinis, militum manum; sicur tumc passim praesidia
Hispanorum in agro Wirremb. eramt, intempesta nocte cogit: arcem
circumdar: ipse recta ad principem Ulricum contemdit:


page 448, image: s478

et noctis concubio, Caesaris iussu, principis colloquium poscit,
Princeps co cognito, exponere mandata iubet. Ille signisicat;
inaudisse Caesarem, quendam hostium suorum in arce Wirtembergica
latitare: velle itaque, ut nulla interposita mora arx aperiatur.
Princeps eo cognito; suum a secretis, qui solus rei erat conscius,
accersit, interrogatque: num illic Brentius esset, nec ne? negante eo;
irerum quaerit: certone sciat? illo affirmante; permittit princeps, ut
legarus arce aperta quaerat, si quem inveniat. Fuit autem tum temporis
Brentius non in arce Wirtembergica, sed Wittlingensi: ubi comentatus
est in Psalmum nonagesimum tertium: et tunc quidem cum ad necem
quaereretur, securus dormivit.
Postea in loca tutiora, Basileam nempe, se contuilit, principe sumptus
suppeditante. Humanissime autem et perbenigne ibi, cum familia, est
habitus. Sed, ut calamitas nulla est sola, cum uxor Margareta ibi,
longa tabe consumpta, diem suum obiisset: et alia cum liberis ineunda
ratio esset: in extrema ducatus Wirtembergici ora, et silva Hercynia,
in arcem, supra oppidum Horrenbergum, cum liberis est translatus. Ibi
mutato nonnihil habitu praefectum se arci venditavit: et mutato
nomine, Huldrich Engster se appellavit: Hebraeo aequivalens Germanicum
excogitans, et cognomine vernaculo Graecum aptans
[Gap desc: Greek word] deflexa leniter voce; ut Germanicum sonaret.
Hoc in loco dum praefectum simulat, cum contiones sedulo frequentaret:
modeste Pastorem aliquando ex vicino pago Guttachio defuncto oppidi
Pastore eo translatum, alias bonum et pium virum, admonuit: ne
contiones ita protraheret; ille nonnihil vel moleste ferens se a
praefecto officii admoneri, vel ut ioco luderet, respondit. Vobis
praefestis omnis mora in templo est molesta, sed non aeque in
symposiis: subrisit Brentius graraque ipsi fuit Pastoris
[Gap desc: Greek word] : et se praesectum haberi. Nec tamen per omnia bene
potuit simulare praefectum. Nam nec more plerorumque istius farinae
hominum diras exsecrationes et blasphemias nominis divini evomere, nec
compotationibus ad aequales haustus indulgere, aut similia facinora
egregia patrare solebat: quod alii multi sibi permittunt. Ideoque
cives illius oppidi varia de hoc praefecto etiam cogitabant et
loquebantur.
Accidit postea, ut hic ipse Pastor letaliter decumberet; ibi Brentius
illum ex officio, quasi vicinitatis, et tamquam suum Pastorem
humanitatis causa invisit: quod multas ex ipso audivisser salucares
contiones, easque repetivit: et ut iam se ipsum iis, quibus alios
solirus sit, consolaretur, admonuir. Quibus Pastor auditis erupit ia
haec verba: o Domine, non es verus praefectus, quamvis studiose
simules, quicumque tandem sis. Ibidem hic noster praefect us causas
Politicas nullas cognovit, ab eiasmodi


page 449, image: s479

oneribus immunis, et privilegio quodam Principis exemptus; tantum
nomine praefectus: meditationibus piis et scriptionibus operam dedit.
Illic enim comentarios in Iesaiam Halae coeptos, feliciter in
solitudine absolvit: illic eriam catechismi explicationem scripsir,
qua errores Pontisicios et Interimisticos plerosque non solum detexit;
sed ex sundamentis sacrae scripturae refutavit, suam conf ssionem
edidit, ecclesiamque tempore tristissimo confirmavit.
Intorea maximis stipendiis vocatus est a Magdeburgensibus: a rege
Angliae Eduardo amplissimis promissionibus; a Duce Borussiae Alberto
Brandenburgico seniore, episcopatum offerente: sed moveri se passus
non est, quantum vis splendidis et amplissimis stipendiis et
muneribus; ut propter pecuniam exteris potius, quam patriae operam
suam addiceret. Nec quicquam lucri aut commodi sui gratia, facere
voluit; sed munera etiam vere regia respuit: atque vel hoc suo
exemplo, egregie Politicorum Sycophantarum quorundam calumniam
refutatum ivit: qui perpetuo in ore habent: Theologos avaros,
lucripetas ministros ecelesiarum: ipsimet inexplebiles et rapacissimae
Harpyiae.
Biennium itaque in exilio, varia fortuna iactatus, et incertis vagatus
tedibus, cum nullius sibi criminis conscius esser: propius Tubingam
accessit: et ad Ioannem Molitorem, pastorem Megerkingensem, msocum ab
hominum commercio remorum, sub autumnum anm quinquagesimi se contulit:
quo dux Wirtembergicus Ulricus, mense Novembri, fatis concessit. Huic
cum filius Christophorus, sucederet: statim initio gubernationis de
instauratione ecclesiarum suae ditionis consilium coepir: et Brentium,
ut communicatis cum ipso sententiis, recte omnia fierent, ad se
vocavit. Nec vero clam id habuit princeps: sed in arce sua Stutgardiae
palam eum fovit: et ecclesiis passim idoneos minisiros praefecit: qui
dispersos Interimistico tempore greges colligerent. Ab hoc pio
instituto etsi multi principum atque episcoporum eum dehorrarentur: ne
sibi suisque periculi quippiam repudiato Interim, eiectisque
sacrisiculis, crearet: tamen fortiter in proposito perstitit, nil
curans minas, nil diras, nil praesidia tum Augustae, tum in
Wirtembergici ducatus oppidis, et arcibus impofita: sed cum in
recessis, ut vocant, comitiorum Imperialium praecedentis anni,
perscriptum esset: ut si guid Imperii ordines haberent, quod ad pacem
et concordiam facere iudicaretur, concilio proponerent: conscribi
confessionem a Brentio voluit, de praecipuis dostrinae Christianae et
capitibus controversis, concilio offerendam. Fecit id Brentius ineunte
an. quinquagesimo primo: quo idem princeps, cum omnium esset
mimstrorum consessio; et, uti solebat dicere, viderent oculi, quod non
videt oculus: convocavit praecipuos suae ditionis Theologos, quorum
selecti fuere decem: ut consilia inter


page 450, image: s480

se conferrent. Isti igitur per aliquot dies Confessionem illam ad
analogiam fidei, et ad scripta Prophetica atque Aposiolica,
examinatunt: suaque subscriptione qpprobarunt.
Brentius sub idem tempus ad secundas transiit nuptias, cum Catharina
Isenmanna; virgine lectissima: quae deinde per omnem vitam ipsum, iam
annis gravem observavir, seduloque fovir. Neque enim Pontificum
curavit, de sacerdotum vel coniugio vel digamia, decreta: cum digamus
non sit, qui priori mortua, alteram, ut acste vivat, ducit. Suscepit
hoc in coniugioliberos duodecim: et superstites ex iis reliquit decem.
Confessio autem illa, de qua paulo ante, synodo Tridentina est
exhibita, a legatis ducis Wirtembergici,
[Note: * His substituti suntWernerus Munch, et Hieronymus Gerardus IC. Adsynod Trident. Brentiusonissus.]
Theodorico a Pleningen et Ioanne Heclino Iurecon sultor quos
subsecurus est Brentius, anno quinquagesimo secundo, cum aliis tribus
Theologis: ut publice in concilio, aut Confessionem synodo oblatam
defenderent: aut decrera iam facta contraria resurarent Hae enim duae
viae a Wirtembergicis legatis, cum de modo procedendi interrogati
essenta Caesareis oratoribus, fuerumt propo sirae, quod illi ad Patres
se relaturos promiserunt. Verum a Patribus illis nullum extorqueri
potuit responsum: necauditi sunt Theologi Wirrembergici, imo ne vocati
quidem unquam: neque hoc ab ipsis im petrari precibus ullis potuit.
Itaque dilapsis metu Italis episcopis et aliis, ipsi quoque venia
petita et impetrata domum redierunt; nec id sine periculo. Nec enim
ignotu mest, quid in Consiantiensi concilio acciderit: et Patres de
Pontisice Romano Theologis illis cavere noluerunt: qui concilio longe
est superior, docetque haereticis, quos ipsi vocant, sidem servandam
non esse.
Falsum autem est, quod apostata quidam, edito libello Germanico de
absurdis Lutheranorum, scribere non dubitavir se ex ore Brentii et
Valentini Vannii, qui et ipse ad concilium missus, audivisse:
Wirtembergicos nunguam, etiam a Patribus vocatos, comparere publico in
consessu voluisse: nec Brentium unquam voluisse congredi; donec
elestor Saxoniae Mauricius vi armatis Oenipentem pervenisset, faucibus
Alpium perruptis. Praeterea Cardinalem Tridentinum multa ibidem in
Brentium contulisse beneficias. Certum est enim, et ex annalibus
notum, arce Erenberga decimo octavo Maii capta a Mauritio, postea
illum demum venisse Oenipontem. Catdinalis autem Tridentinus, toto
illo tempore, quo Tridenti Wirtembergici fuerunt, abfuit: sed cum in
reditu Wirtembergicis forte occurrisset, celeribus equis Tridentum
contendens; ubi Wirtembergicos esse inaudiisser, de Brentio
percunctatus, humanissimis eum verbis compellavit: amplius vero nihil.
Sequenti hieme e vita excessit Praepositus ecclesiae Stutagrdieniis:


page 451, image: s481

qui ab eo, quo Viricus dux ditionem suam recuperarat, abfuerat
Elwangae. In eius ergo locum soffectus est Breneius, commendata simul
inspectione Academiae Tubingensis. Hoc in officio ad vitae usque finem
singulari vigilantia, prudentia et dexterirate, non sine incremento
scholae, et ecclesiarum ducatus Wirten bergici, est versatus:
concordiam inter ministros diligenter et offion ratione gravirer
conservavir: ac pro contione tum alia, tum Pentateuchum Mosis,
Matthaeum item et Marcum evangelistas enarravit. Sub id tempus F.
Petrus a Soto Hispanus Dillingae, oppido vicino, confessionem nomine
suae ecclesiae Catholicae edidir, icholiisque addnr Tubingensium
confessionem; synodo erhibitam, drformare conarus est. Huic Brentius e
sacra scriptrra, et Patrum scriptis Apologiam opposuit: quo
Protestantium dectrinam ita adseruit, contra Pontrsiciorum dogmata, et
concilii illius decrera ira desiruxir. ur vel cae cus Pontificiam
idololatriam, erroresque verbo Dei damnatos palpare possit: et quod
tum, si admissi et auditi Wirrembergiei fuissent, coram in faciem
dixissent; id seriptis illis editis toti Imperio et ecclesiae est
propositum.
Anno demde quenquagesuno septime, de ordinum Imperii consensu,
colioquinm, idque postren um, Wormatiae Vanginum, de comtroversiis
ecclesiasticis, praeside Iulio Pflugio episcopo Naobur. gensi est
instuntum. Adid Brentius quoque a principe suo Christophoroest missus.
Sed cum de iudice controversiarum in ecclesia mota esset quaestio: et
evangelici sacram scripturam normam iudicii esse relponderent:
adversarii vero consensum perpetuum iudicem eile contenderent:
abruptum est colloquium pontificiorum culpa. Nam quod alii
obtenderunt, Evangelicorum dissidiis id dissolutum esse: frivolumest.
Petiverunt quidem sub initium colloquii Pontisicii: ut condemnationes
fierent ante congressum: sed a nostratibus responsum est: se in
progressu colloquii in singulis articulis damnaturos esse non recte
sentientes: et quidem initium ab ipsis facturos, deinde ad alios
quoque perventuros.
Cum autem bellum Sacramentarium illis temporibus recruduisset:
Brentius non solum ea decontroversia consessionem edidit: sed et
adversariorum Zvvinglianorum dogmata refuravit, fundamentis Lutheri ex
scriptura, ab unione personali, et communione idiomatum, non verbali,
sed reali; a sessione Christi hominis, per unionem facta, ad dextram
aeterni Patris, repetitis.
Circa eadem rempora gliscere ceperunt odia et simultates inter
Principes regni Galliae, rege propter aeratem nondum inaugurato.
Dissidiis itidem super religione inter illos ortis, res ad morus
spectare videbatur: sicut eventus declaravit. Expetitum autem fuit
tunc a Cardinals Lotharingo, et fratre Guisio, quorum praecipua erat
auctoriras et potentia in Galliis, colloquium, cum principe
Christophoro, duce Wirtembergico.


page 452, image: s482

Adduxit ergo Tabernas Alsaticas, conventui isti dictas, Theologos
quosdam, et in iis Brentium: sed quo consilio, incertum. Varia fuere
postea a multis sparsa, ommum rerum ignaris, et coniecturas saltem
secutis: proprerea, quod statim postquam proceres Galliae a colloquio
digressi essent, grassari in adversarios suos coeperunt. Hoc sane
extra omnem ost dubirationem, nec principem, nec Brentium crudelis
consilii alicuius fuisse austorem: qui propter errores dostrinae
noluit cum Augustino in quemquam saeviri: id quod testatus est in
praefatione libri, paulo post editi, cui titulum fecit, Recognitto:
quam hoc consilio scripsit: ut se sinistra illa suspicione liberaret.
Accrescentibus deinde annis, et aetare in senium vergente; ne otiosam
prorsus et ignavam ageret senectam, ad alia iucundiora se contulit
studia, Psalmorum dico enarrationem: et cum eorundem auctore cecinit:
Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo, quamdiu fuero: cuiusmodi
meditationibus senectutis levavit taedium ac molestiam. Cumque in
Wirtembergico ducatu aliquot essent monasteria, monachorum olim
latibula: de consilio Brentii ea dux Christophorus convertit in
scholas: in quibus iuventus artibus dicendi, linguis et Theologiae
principiis imbueretur; et ad studia sublimiora praepararetur: earum
que curam atque in spectionem Brentio demandavit. Singulis itaque
annis bis singula obire monasteria fuit solitus: atque profectus
discentium explorare. Et ut accenderet reneros animos ad pietatis
studium et sacrarum literarum amorem: psalmos in singulis enarravit.
Hic ipsius labor cum non posset non amicis probari, rogatus ab iisdem,
Psalterium, quantum per principis et ecclesiae negotia licuit,
explicandum, ac brevi et perspicuo commentario illustrandum suscepit:
seque vitam cum Psalterio finiturum dixit: uti et factum. Pervenit
enim anno mortem eius praegresso, ad psalmum usque centesimum
septimum: in cuius commentatione cum sederet, scriberetque; subito
concidit: sed tamen postea se iterum collegit: coepit que meliuscule
habere.
Verum ab eo tempore viribus exhaustus, laboribus confectus, gravis
senecta, quae ipsa morbus est, et ad quam, ut ipse dicere solebat,
tamquam ad aram omnia mala concurrunt, summum accepit dolorem ex immat
ura principis sui [Note: * T Christoph. dux Wittemb. anno 1568. d. 28. Decemb. at. 54.]
Christophori morte: cuius vitam ipse sua vira et
fortunis, si fieri posser, se redempturum confirmavit. Tandem febrili
ardore die Augusti decima septima correptus, in dies peius habuit:
unde facile intellexit, vitae suae finem haud longe abesse. Quod
igitur Dominus Deus Hikiae regi per Iesaiam propheram praecepit; ut
testamentum condere. id sibi dudum Brentius dictum existimavit. Annis
enim quatuor ante, scripto est de sua voluntate, idque sua manu,
testatus.


page 453, image: s483

Sed non more filiorum saeculi huius; qui de caducis potissimum agunt:
verum, ut pium et primatium ecclesiae doctorem decet, de side ac
religione sua; in qua finire vitam hanc, et ad Filii Dei tiibunal
accedere veller, est contestatus. Hanc autem esse, quae in sancta
Prophetica et Apostolica Canonica seriptura, tribus symbolis,
Apostolico, Nicaeno, et Athanasii contineatur. Agnoscere se quoque et
amplecti conciliae, et scriptores Ecclesiasticos, quatenus cum illis
consentiant. Sed tamen dissimulare non posse: in his contineri: quod
cum illis pugnet. Praeterea Augustanam confessionem se per omnia
probare: et hanc esse suam quoque. Sentire se cum Luthero. Et sua
scripta tesiari, quae sua fuerit. et sit fides, religio, et confessio,
in qua etiam ex hac vita, Dei adiutus spiritu, constanter sit
migraturus Damnare autem se omnes haereies, et fanaticos, qui ab ea
dostrina dissentiant: inprimis Zvvinglianos, a quibus toto pestore
abhorreat; quod Spiritu mendacii et homicidii agitentur: ideoque se
omnes hortari, ut sibi ab illis caveant, et collatis operis pro virili
singuli hoc dent operam; ut arceantur.
Testamentum hoc suum paucis ante mortem diebus, cum iam derumberet, a
filio in praesentia ministrorum ecclesiae Senrgardianae omnium, quos
ad haec peculiariter convocarat, praelegi et recitari, eiusque hos
testes esse voluit. Postea privatam peccatorum suorum confessionem
edidir, ac petira et impetrata absolutione, Eucharistiae sumptione
fidem suam confirmavit, et viatico hoc instructus, ad iter se
accinxit.
Multis quoque symmystas ad consensum in doctrina et concordia est
cohortatus: addita hac praedictione: si locum admonitioni essent
daturi, Deum laboribus ipsorum adfuturum. Ethoc voluit sui esse
[Gap desc: Greek word] omnibus illius ducatus ministris: idque Psalmo
confirmavit: Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in
unum: addiditque enm se, vitam Deo prorogante, publice enarrarurum:
sin Deo aliter visum, rogavit; alii ut suo id facerentloco.
Toto morbi tempore nullam non inodo vocem, sed ne qui dem signum
impatientiae ullum edidir: verum interrogatus de valetudine et morbo;
respondere solitus est; se meliorem, sempiternam serlicet appetere et
desiderare vitam. Liberos natu minores, Filio Doctori Ioanni
commendavit, de cuius fide non dubitet, ideoque de illis se amplius
prorsus non esie sollicitum.
Mors quoque ipsa, ut valde optata illi, ita placida fuir, sicur totius
vitae mores suaves et elegantes. Die enim solis, quae fuit decima
Septembris circa pomeridianam sextam, in valde dulcem incidit somnum,
qui duravit usque ad horam maturinam tertiam sequentis diei Lunae, ubi
accessit, ut putatur,


page 454, image: s484

species apoplexiae, quae a medicis metuebatur semper, quam excepit
profundus admodum sopor, qui duravit usque ad duodecimam fere.
Postquam evigilasset, symbolum Apostolicum a ministro ecclesiae est
recitatum, audiente et intelligente ipso.
Finita recitatione interrogatur, num in hac fidei confessione
constanter ex hac vita esset emigraturus? diserte respondit Ia/ ita.
Postea vocem amplius edidit nullam; sed absque omni perturbavone, aur
moru vehementiore, coepit paulo post animam agere, Deoque creatori, et
salvatori unico Christo, cui fideliter per annos qunquaginta in vinea
ipsius servierat, eique commendaverat, circa primam pomeridianam
reddidit, completis uno et septuaginta annis, mensibus duobus, diebus
septendecim, relicto suis ingenti sui desiderio.
Sepuitus est Stutgardiae in templo collegiato, medius inter duos
comites, non procul a cathedra e qua evangelii doctrinam gregi suae
sidei commisso, annos circiter ostodecim magna cum gravitate,
auctoritate, et utilitate proposuit: funus esserenmbus sex ecclesiarum
ministris; et comirantibus vicinis Pastoribus plurimis, aulicis
omnibus, qui tum in oppido, Magistratu oppidano, et civium innumera
multitudine, non absque lacrimis, Pastori suo postremum pieratis
officium praestantibus.
Apposita ibidem tumulo elogia haec leguntur: primum sub imagme ipsius
Brentii:
Voce, stylo, pietate, fide, candore probatus
Ioannes tali Brentius ore fuis.
Deinde in tabula:
Ioannes Brentius natione Suevus, patria Wilensis, Theol. clarissimus,
Ducum Wirtembergensium consiliarius, inter primos repurgatae ecclesiae
instauratores fuit. Scripturas Propheticas et Apostolicas in scholis,
sacris contionibus, comitiis Imp. Rom. et lucubrationibus suis
illustravit ac propugnavit: confessionis causa exilium constanter
tulit: consiliis ecclesiam et communem patriam iuvit: vitae innocentia
professionem ornavit. Et cum in hoc suo curriculo quinquaginta et
amplius annos, magno ecclesiae commodo elaborasset, placide in Christo
obdormivit: et summo piorum omnium lustu hic sepultus est, anno Dom.
1570. mense Septemb. die 11. cum vixisset annos 71. menses 2. dies 3.
Fuerunt in hoc viro virtures egregiae: illustris Deiagnitio, qua ipsum
ex verbo agnovit, sicut in illo Pater caelestis sepatefecit, edita
promissione de filio Mediatore, cum Spiritu sacto, quo illustratus
sicur eum agnovit, ita et publice confessus est. Praedirus fuit
dilectione Dei et ecclesiae, pro qua toties de vita est periclitatus,
quam profundere paratus fuit pro fratribus. Deum, quem vere timuit ex
vera fide, variis iactatus casibus instar Davidis, invocavir.


page 455, image: s485

non semel, sed multoties miris modis servatus est et liberatus. In
gubernatione ecclesiae, vigilans, prudens, futura prospiciens, prae
sentibus malis remedium facile inveniens. In diiudicationibus
dogmatum, nequaquam exemplo multorum praeceps, sed valde
circumspectus. Nec facile pronuntiare solebar sed prius rem omnem et
totum negotium per circum stantias, et mentem illorum, de quibus
ferenda erat sententia, et pronuntiandum, cognoscere et inquirere
summa diligentia studebar. In confessione constans, nec facile
rumoribus credens: in periculis magno et infracto animo, quo alios
perturbatos erigebat consolationibus a Dei praesentia sumptis, et longi
temporis experientia, ubi rebus desperatis propemodum, saepe ex
improviso Deus opem tulisset. In adversis patiens: omnib. quibus cum
vixir, gratus, summis, aequalibus, inferioribus: in congressibus
familiaribus mansuetus, humanus: sermo cius sale, non arro illo, sed
candido fuir conditus. Ac more verust atis etuditae, multa per
Apiologos graviter dixit, deque rebus arduis saepe admonuit.
Pietatem in parentes singularem edidit: dum [Gap desc: Greek word]
reddidit, non corporalia illa quidem, sed spiritualia, panem dico qui
de caelo descendit, et dat vitam hominib. Filium Dei, quem illi, non
tam audito suo filio, quam voce verbi divini, quod ipsis enarrabat,
firma fide apprehendentes, in vera Redemptoris unici Iesu Christi
agnitione, valere iussis idolomania, errorib. et superstitionibus
Papatus, ex misera et aerumno a vita in caelestem patriam migraverunt.
Atque hac de causa non in loco consueto, ac a pontifictis consecrato;
sed extra oppidum in agro, absque ullis sacrificulorum ceremoniis
abiecti et sepulti fuerunt.
Corporis statura fuit egregia et procera; firma valetudine usque ad
grandaevam sinectam: latera habuit firma: unde et vox sonora et
gravis. Numquam decubuit aliquo morbo, nisi erysipelate: quod malum
ipsi familiare fuit.
Scripta eius varia Tomis osto comprehensa diversis temporibus
prodierunt in quibus quae contineamt ur elenchi librarii indicant. Et
haec de I. Brentio ex oratione parentali habita a Iacobo Herbrando D.
Theol. Sleidani commentariis: Chytraei Saxonia: Crusii annalibus
Suevicis: epistola Brentii de exilio siso.