04/2005 Ruediger Niehl
Notes: Greek text only sporadically inserted; errata list at end of file not worked in; new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check

ROBERTUS ROLLOCUS.

Robertus Rollocus anno Christi millesimo, quingentesimo, quinquagesimo quinto nascitur, in inclita Levingstoniorum familia, parentibus celebribus satis et decoris. Ipse inter binos, quos habuit fratres, aetatis mediae fuit. Pater David Rollocus; quia aliquam literarum suavitatem et ipse hausisset: filios omnium artium liberalium cultura imbuendos cuiavit. Inprimis ei curae fuit hic Robertus: quia haud obscura egregiae in co indolis praesagia apparerent. Sterlinum igitur eum misit, tradiditque Thomae Buchanano Sterlinensi Ludimagistro: sub quo tam illustre ingenii specimen in ipsa iuventa edidit, tantamque morum ostendit modestiam: ut absque rigidiori disciplina satis officio faceret. Magistri itaque sui


page 180, image: s188

Buchanani affectum, mellita illa indolis suavitate ita in se convertitur adsiduis incrementis auctus ad vitae usque finem numquam desierit.

Sterlini in studiis humanioribus sic satis maturuisset; Andreapolin commigravit, ad studia sublimiora Philosophica nimirum capessenda. Ingressus autem Academiam cognomento Salvat orianam, in ea quadriennii curriculum Philosophicum emensus est: ubi quae prius in eo scintillarant virtutes, in dies magis magisque splenduerunt. Ad tantum autem illorum studiorum fastigium conscendit: ut ex condiscipulis pauci eum sint assecuti, anteierit nemo.

Completo hoc curriculo, ob eximia quae in eo eminebant dona, in professorum Philosophicorum numerum cooptatus est. Qua functione egregia cum laude quadriennium perfunctus, tanta eam industria ornavit, et pietate illustravit: ut ex collegis nemo eum aequarit. Anno millesimo, quingentesimo, octogesimo tertio Senatus Edinburgenus de erigenda Edinburgi Academia cogitare coepit: idque consilio viri integerrimi Iacobi Lusonii pastoris Edinburgensis. Consilii autem ratio haec fuit: quod Scotiae regni metropolis ea esset; animadverteretque Senatus non sine civium, cum molestia, tim impendio fieri: ut liberos Andreapolin aut ad alias regni partes erudiendos ablegent: nec ignoraret complures tenuioris sortis sic angustia rei familiaris constrictos; ut sumptus alibi, quam Edinburgi educandis liberis tolerare nequirent, ae proinde coactos saepenumero sublimia ingenia servilibus mancipare artibus. Ubi ergo decretum, erigendam esse Academiam, proxime venit in deliberationem; quisnam eius praefecturam subiret, cuius auspiciis exordium, incrementa, fastigium caperet. Placuit tandem unum alterumve Andreapolin mittere, qui diligenti indagnie sciscitarentur: quisnam huic operiapprime idoneus esset. Concordi tune universae Academiae suffragio neminem tam ad provinciam illam instructum ac Robertum Rollocum didicere, quod et ad senatum retulerunt. Senatus ubi hoc reseisset, humaniter Rollocum invitar, tantum opus, cum ad Ecclessiae, tum Rei pub. insigne emolumentum ut auspicetur: se nulla in re ei defuturum; quibuscumque posset officiis ornaturum: atque ita tandem eius consensum et adventum impetrat.

Anno ergo eodem Edinburgum traicit Rollocus, humaniterque (ut par erat) a Senatu excipitur. Incunte hieme provinciam adoritur, classemque ipse inchoat. Vulgata autem fama erectae Edinburgi Academiae; turmatim ex omnibus regni angulis Edinburgum confluunt, qui studia Philosophica ambiebant, in unam classem coalescunt. Ex tis autem plerosque laxioritrivialium scholarum disciplinarum effrenes, in limine statim


page 181, image: s189

rigida severitate mire compescuit; severitatem ramen insita quadam sibi clementia prudenter temperavit. Doctrinam autem, qua eos imbuit, et ad disciplinam, qua coercuit, religionis condimento sic miscuit; ut guttatim tenellis iuvenum animis pietatem instillaret. In hoc enim inprimis omnes nervos intendit: ut discipulos suos sanctimoniae charactere insigniret: nec conatum tam pium successus est frustratus. Tantum siquidem hortationibus et praelectionibus sacris, quibus alia studia distinxerat, profecit: ut efferatos iuvenum animos cicurarit, ac in sancti obsequii gyrum redegerit.

Ubi quadriennio ad curriculi Philosophici exitum classem hanc perduxisset, eius singulos ad examinis amussim exactos, laurea, quam Magistralem vocant, donavit. Visum deinde senatui quatuor Philosophiae professores, eruditione, morum probitate, ac prudentia insigniores, Rolloco sufficere, et classibus philosophicis praeficere; qui de imperio ac nutu ipsius Academiam administrarent. Exiis autem quos nuperrime laurea redimierat, quatuor qui facto examine reliquis ante cellnerunt, fuerunt electi. Hivestigiis cum doctrinae, tu disciplinae Rolloci insistentes. demandatam sibi provinciam egregia fide ac industria obierunt: Rolloco interim totius Academiae curam sustinente. Huius enim officii erat, singulas classes perlustrare: singulorum sedulitatem progressusque in studiis, observare: si quae turbida incidissent prudenti celeritate componere; universos et singulos in officio continere. Quottidie itaque omnibus in auditorium convocatis, serio animi ardore preces ipse celebrabat. Unum ex quaque hebdomada diem deligebar: quo discipulis suis omnibus coeuntibus textum aliquem scripturae solebatinterpretatitunde doctrinas, hortationes, comminationes salutares eruit, non sermonis fuco obductas; verum sententiarum pondere ac gravitate efficaces ad iuvenum animos erudiendos ac ad sanctimoniam inflammandos. Non quod defuerit ei comtus, ac cultus sermo; sed quod in rebus sacris affectatum dicendigenus adspernaretur. Illi enim cura maior rerum, quam orationis phaleratae.

Huiusmodi praelectionum usu, arctius quam ulla asperioris disciplina gerere adolescentes rexit flexitque, fructumque et Doctor et discipuli perceperunt non contemendum. Absoluta quavis lectione, scrutari deinde coepit ex censoribus, quos delictis observandis destinarat, quae vam ex hebdomada perperam facta: citatos delinquentes tanta dexteritate increpuit: iram divinam sic ob oculis posuit: dedecorisque metu attoniros reddidit; ut ad paenitentiam, vitamque in melius emendandam, mille verbera non tantum valuissent. Quibus enim nec aliorum verba aut verbera dolorem incutere, lacrimas excutere


page 182, image: s190

poterant: caelestem iram indicando, blandis promissis mulcendo. sic eos concussit, prostravitque: ut suspiria, singultus, fletus uberrimos expresserit. Id autem in eo insigne et singulare fuit: quod, sive promissiones Evangelicas annuntiaret: sive severe minitaretur; ita se etiam nequissimi animo, ad versus quem vehem entissime excanduisset, insinuavit: ut eius in se amorem derivarit, nequetam metu, quam amore ad spontaneum obsequium traduxerit. Quotannis autem adolescentum ob progressus in Philosophia laureatorum examen semel instituebat: ex quo ditiorem segetem Ecclesia, Res publicaque messuit: quam ulla hominum memoria illa regio tulit. Ipse deinde Rollocus cum a studiis Philosophicis ad Theologica se contulisset, adolescentes ubertim Philosophia imbutos, ad munns Pastorale adspirantes, ac diuturna nocturnaque diligentia, indefesso labore sacris excoluit. Quantum autem hic molestiarum, quantum curarum, quantum veindustriae impenderit: vix credibile, nisi experto, videatur. Diem enim totum, exceptis prandii ac cenae intervallis, posuit consumpsitque. aut in sublimi capitum Religionis contemplatione, aut in abditorum scripturae locorum scrutatione, aut denique in controversiis cum Pontificiis dirimendis. Ista talia quamvis sublimia et excelsa; mira tamen facilitate etiam ad quorumvis captum expediebat. Hanc autem suam operam, condiebat hortationibus crebris: quibus adolescentes ad sancti moniam, fidemque in munere Pastorali incitabat. Flagitavit inprimis monuitque ne crudos se ipsi ac immaturos ad munus illudprotruderent: ne iuvenilem ardorem, choleramve, aut innatam, aut aliunde conflatam, aut denique ex imitatione inepta desumptam, quant umvis pietatis velo tectam, in Ecclesiam inveherent. Fovendum quidem in Ecclesia Zelum genui num, esseque eum ignem caelitus descendentem, quem ali intempli Domini operae pretium sit: explodendum tamen Zelum adulterinum, qui ignis sit peregrinus. Obnixe praeterea serioque suasit: ne res privatas praetextu religionis gererent et tegerent, neque famam sinceritatis alios suggillando aut taxando, propagarent; Hortatus denique; nihil opinionis, omnia conscientiae gratia factitarent. Hanc cius indesessam sedulitatem tantis fructibus beavit Dominus Deus; ut innumeros ad Rei publicae emolumentum, ad munus Pastorale decenii spatio praepararit: in quibus sanctimoniae ac cruditionis Rollocianae lineamenta illustria clucebant.

Ad lios labores summa patientia et industria exantlatos accedebat et hic: quod singulis diebus Dominicis publice in templo contionabatur: idque tanta spiritus demonstratione, tanto sententiarum pondere, tanta rerum verborumque gravitate: ut apudomnes pietatis laude floruerit: et in auditorum mentibus aculcos reliquerit. Neque apud vulgus imperitum modolsed et


page 183, image: s191

apud eruditos homines contionando sic efficax fuit: ut quam plures in limine Orcititubantes, ad vitam illam Dei, lucemque caelestem eruerit ac evocarit, divino numine eius ministerium secundante.

Complures insuper commentarios in Scripturas sacras, tractatus etiam nonnullos de Religionis capitibus miro artificio contexuit: quorum aliqui typis excusi, non modo in Scotia; sed et in exteris regionibus incredibili nominis ipsius ornamento Ecclesiaeque insigni emolumento leguntur et usurpantur. Pervenit forte in manus Theodori Bezae Rolloci commentarius in Epistolam ad Romanos ac Ephesios: qui tanto gaudio Bezam perfudit: ut in literis ad familiarem quendam hisce in eius laudes eruperit: Hoc ipse, inquit, tempore mihi contigit thesaurum nancisci, qui nescio quo sinistro fato, quamvis hic in omnium aliorum conspectu versaretur, me tamen adhuc subterfugerat. Thesaurum enim cur non appellem, et quidem pretiosissimum, illos honorandi summe fratris, D. Rolloci, cum in Epistolam ad Romanos, tum in Epistolam ad Ephesios utramqueinter Apostolicas omnes celebratissimam, commentarios. Sic enim ego quidem de iis apud me statuo (quod absque ulla specie adulationis dictum velim) nihil adhuc legisse me in hoc interpretationis genere brevius simul, cum elegantius, tum iudiciosius, scriptum, ut ipse me iis inspectis continere nequiverim, nec etiam, opinor, debuerim, quin et Deo, de hoc utilissimo procul dubio quam plurimis, futuro labore gratias magnas agerem: et tantum hoc vobis bonum, vel toti potius Ecclesiaegratularer, Deum precatus, ut hunc hominem novis subinde donis auctum feliciter conservet, hoc praesertim tempore, in quo propter tantam operariorum in excolenda Dei nostri vinea raritatem, et paucissimis ex veteranis illis exercitatissimis superstites triumphare iam sibi de opressa vertitate Satan cum suis videtur. Haec Beza.

Ita Rollocus doctrina, virtute ac pietate omnium ordinum hominibus innotuit: suique amore, humanitate et candore animos omnium inflammavit. Quamvis enim ipse praeclaris dotibus Pastores reliquos anteiret: sese tamen suo iudicio infra omnes demisit. Et animo quidem fixum id condebat, latere: at liberius studiis operari posset: et semet abdere; ne curis publicis implicaretur. Praeter votum tamen ad publica negotia pleraque invitus fuit evocatus: quae quidem ille egre gia sanctaque prudentia expedivit. Praecipiti plebis Zelo turbata, maturo eius consilio in ordinem redierunt: rara Zeli socia prudentia, nec assiduus prudentiae comes Zelus; utriusque tamen insignem temperiem Rolloco indideratis: qui munera tacito despertit arbitrio: quam sensit: cum Ecclesia tum Res publ Scotiana cum insigni suo emolumento sibi salutarem.


page 184, image: s192

Novissimo vitae biennio sic curis publicis involvebatur: ut tenuior valetudo satis indies labasceret. Assiduis enim calculi cruciatibus vexabatur: et stomachi infirmitate languescebat: de cura tamen Eccleisae nihil remittebat. Itaque cum inconsulto armatae plebis concursu; regis ac senatorum ira exarsisset: et in periculum summam res Ecclesiae ac Rei publ. devenisset: Rollocus eas turbas in quibus componeudis complures operam et oleum perdiderant, prudentia, pietate, atque humilitate sua tempestive sedavit: et regis in Edinburgenses exacerbatum animum leniit, Secuta est istas turbas Synodus Taodunensis: quam visum regisua praesentia ornare. Ei Praeses omnium sussragiis Rollocus. designatus: ubi mitigata sunt: quae in Synodo Parthi, non multo ante celebrata, severius in speciem, decreata videbantur. Cumque isthic rex flagitaret: ut Synodus eligeret nonnullos: qui excubias pro Ecclesia agerent: ne quid detrimenti ea caperet: confestim in eam itum est sententiam: pietate ac prudentia eminentiores deligendos: quibus provincia eius modi demandaretur. Factum id et exiis non postremus. Rollocus designatus. Est autem id munus certo temporis spatio circum scriptum et decretum, ut qui eo defuncti munere essent: rationem proximae Synodo reddant.

Hieme anni nonagesimi octavi gravius solito laborare cepit: ac proinde se domi continuit: Sed cum Guilielmus Scotus ex eius intimis unus consuleret, in domum suam transiret, et acrem sereniorem ac liberiorem hauriret: ut recuperaret valetudinem: consilium eius est secutus. Ac principio quidem vigor pristinus redire videbatur: verum confestim reciprocans morbi vis lecto cum affixit. Itaque prudentia solita domestica disposuit, uxoremque post decenni sterilitatem, uterum ferentem amicorum curae scriocommendavit. Ingressis ad se Patricio Gallovidio et Davide Lyndesio, de amore in Principem, qui semper eius animo medullitus insedisset, testatus est, in coque moriturum se professus; rogavit interim suo nomine Regem adeant, hortenturque Religionis orbitam, quam inoffenso cursu eo usque pressisset, gradu non vacillante ad ultimum vitae spiritum calcaret: neque spe amplificandi regni, aut nefariorum tacitis technis ab ea se divelli patiatur. De Ecclesiae Pastoribus, qua par esset reverentia, sentiret ac loqueretur. Illud (inquit) Christi ministerium, quantumvis humile ac abiectum humano iudicio, illustri gloria tandem fulgebit. Ingressi deinde sunt Pastores Edinburgenses: quibus assident bus sic ipse: Aegritudinis mole lassus; vitae huius paeusam ac exitum anhelans spiro, ac spero. Non sic Christum didici ac docui, quin in eo aerumnarum harum levamentum sentiam. Academiaecura, fratres altissime semper animo meo insedit: quanta ego eam fide ac


page 185, image: s193

industria administrarim, testis Deus: Ego mihi probe conscius sum; quantum ex ea in Ecclesiam et Rem publ. emolumenti redundarit, eos nostis. Rumpendum mox vitae meae filum, traiciendumque mihi in patriam diu multumque cupitam, ne quaeso me ablato nimis amare orbitatem suam defleat Academia: vos, vos inquam, non novercae, verum genuini parentis vices obite, eam sinu vestro alite acfovete. Pastorale munus mihi incubuit, quia quamobrem susceperim, non vospraeterit. In eo egregium quid praestitisse me affirmare non aeudeo; voluisset tamen audebo. Memoriae vestrae non excidit, synodo Taodunensi aelectum me cum aliis quibusdam, quipro Ecclesia excubarem: in excubando, cum Dei gloriam, et Ecclesiae incolumitatem, tumultu quodam misere quassatam semper ob oculos habuerim: nullius admissi flagity paenitentia discruciari me spfiteor. In Pastorum Edenburgensium numero geminando, duobus praesertim illis qui studiorum tyrocinium sub mea disciplina fecerunt, ad munus illud evehendis, cum in iis dona munericongrua, Deumque ecrum laboribus propitium, perspexerim, tantum abest; ut illius factime paeniteat, ut in hanc usque horam summo potius perfundar gaudio. Susurravit quidam nuperrime in aurem meam, disseminatum rumerem, torqueri me animo ob inique gestam spvinciam. Sed Deum arcanorum omnium arbitrum ac testem, ad cuius tribunal mox ego sistendus, appello: me in omni negotio, sp divinitus indulta mihi pietate et prudentia, ad scopum legitimum collimasse: nihilque esse quia me cruciet aut angat. Noneo quidem inficias, cum Ecclesiam et Rem publ. nexu adamantino, eoque fraterno collig arit prudens mundi opifex: in hec incubuisse me: ut mutua emolumenta promo verem: ne Rei pub. gladius in Ecclesiae perniciem stringeretur, aut Ecclesia in principem, aut Rem publ. acerbe inveheretur, bellumque non necessarium excitaretur. Neque tamen ita me pacis amorfascinavit, ut genuinam ab adulterina non secreverim: nec affectus in Principem eo me abripuit: ut in eius gratiam vel labeculam ullam conscientiae suerim inducturus. Verum meorum factorum candor etiam me exlincto lucescet. Ceterum, Fratres, unanimi concordia ad opus Domini coalescite. Quid magis incongruum quam pacis praecones, litigio ac discordiae carnificina dilacerari, hac tempestate, qua in insidiis hostes sunt, non litae spargendae vires, verum pacerefo vendae sunt, petendum ac hauriendum, hostium latus, non mutua iugula. Principi vestro debitum obsequiam praestate: rara temporum felicitas vobis obtigit: Principem nactiestis: qui cum tacte Religionem hausit: et religionis doctrinam disciplina munivit, munitamque suo praesidio texit: atque Ecclesiae patrocinium sic in se suscepit, ut quamdiu eum vita non deseret, illud non deserturum se documentis innumcris palam fecerit. Quod itaque blande obtinere potestis: ne acerbe extorquere fripstra adnitamini. Serio ca vendum ne ex hoc felicitatis fastigio possum se det Ecclesia. Potuerat Paulus


page 186, image: s194

Onesimum fugitivum apud se retinere: renui tamen, ne Philemoni beneficium ex necessitate esse videretur. Eius vestigiis insistendum nobis in tantiponderis negotio sentio. Deus pater Iesis Christi, vos omni benedictione spiritualilocupletet, fortique robore muniat, ad ministerium istud strenue obeundum.

Ingruente nocte, properare mors videbatur, quam ille odoratus lermonem exorsus est non humano in cerebro natum, verum caelitus a Dei spiritu profectum: qui cunctis astantibus stuporem iniecit.

Aderant medici; qui medicamentis vim morbi lenire tentabant. Ad Deum itaque verso sermone: Tu, inquit, Deus medeberis mihi: dein preces Zelo intentissimo fundit, orans primo ut Deus sibi suisque peccatis propter unicum Christi sacrificium sit propitius: praedicans omnia quantumvis in speciem magna, propter crucis Christi eminentiam, pro stercoribus se ducere: precatus deinde ut vitae suae exitum faustum ac felicem largiretur: ut misericordiae alis opertus in Christi sinu obdormiret, fruereturque Dei vultu, quem crebro anhelitu intueri sitiit.

Ego te, inquit, subobscure in verbi speculo vidi: largire mihi diu multumque optati vult us tui sempiternam fruitionem. De resurrectione et vita aeterna verbaita fecit: ac si terra relicta in caelos trans latus fuisset. Singulis qui astabant dextra prehensis, ut olim Patriarcha, summa verborum sanctimonia ac gravitate benedixit. benedictionem hortationibus pro cuiusque indole ac munere prudenter clausit. Ea nocte praeter spem paulum requievit.

Die qui eum insecutus, urbani Magistratus, complures etiam ex ordine Senatorio eum inviserunt: quos iuxta lectum adstantes sic affatur: Quantum praesagiis ullis assequi valeo, egrediendum mihi vitae huius limen, transeundumque in Patriam: neque hoc mihi acerbum, novissimum enim huius vitae diem crebro concupivi. Academia semper anxium me maxime habuit; eum ego iam deserturus, sicelarem vos, quem meus calculus sussiciendum mihi, Academiaeque praeficiendum censuit, incuriae maculam non exuerem. Quid attinet exter as regiones pervagari, peregrinum adsciscere, qui huic provinciae praesit, quem doctrina disciplinaque huius Academiae lateat: Domi virum locupletatum donis ac ad hoc munus instructum habetis, Henricum Charterisium, qui eruditionem me praeceptoreuberrime hausit, Professorisque Philosophici munus decennio egregia cum laude obivit. Hunc vos in Academiae puppisistite, eissssque clavo apponite. Deum illi propitum, eiussque labores fortunantem conspicietis. Vos ex officio Academiae Moecenates ac aliores estis, altior quaeso eius sollicitudo animos vestros subeat. De domesticis quid dicam? uxorem desero uterum ferentem, unum a vobis summopere contendo, sentiat illa amorem quosemper mo amplexiestis, exstincto me, non exaruisse. Numquam mihi dies aut


page 187, image: s195

nox aegritudinis expers, illa me tot morborum aerumnis quassatum, suaviter semper fovit ac refocillavit: ingenue profiteor ex omnibus stipendiis meis non coacervasse me obolos duos: numquam enim mihi cordi aut curae mundana haec. Quorsum multa verba perderem? ne quaeso affectus vester in me, claudicet in eam: Adhaec Magistratus atque Senatores, sollenni promisso fidem dant, facturos se omnia ex animi sententia. Profesores deinde Philosophicos ut perseverent in officio, debitumque successori suo obsequium praestent, hortatur.

His peractis: Deo meo, inquit, sit gratia, memoria, visus, auditus, reliquique sensus mei tam vegeti quam unquam, ast ab hoc mundo alienatum cor meum, et quorsum, Domine Iesu, corde meo non frueris, cui soli in illud ius, in hoc per omnem vitam incubui, ut illud tibi dicarem ac consecrarem, illud quaeso assume, ut tecum commoretur. Haec ubi loquutus, occupat eum lenis quidam somnus, ex quo experrectus summo anhelitu flagrat dissolvi ac esse cum Domino: Veni, inquit, Domine Iesu, miserae huius vitae filum abrumpe; matura Domine ne tarda. Iesus me redemit non ut caducam hanc, verum aeternam vitam indulgeret. Veni Iesu, largire vitam, propter quam redimistime. Ibi cum adstantes sortem suameo mortuo miserarentur: tum ipse: omnes huius vitae gradus, inquit, omensus sum, ad novissimum perveni, cur retrogrederer? hunc gradum, Domine Iesu, tuo comitatu feliciter emetiar. Deduc me in eam gloriam, quam per speculum tantum vidi: utinam apudte diversarer. Qui astabant, significabant diem posterum Sabbathum esse, unde huius sermonis occasionem captat: Tuum Sabbathum, Domine, aeternum meum Sabbathum inchoet, auspicia sumat aeternum Sabbathum meum, a Sabbathotuo. In mediam fere noctem modicam nactus est quietem, quam confestim morbi vis interpellavit, supremamque horam adesse ratus, Valterum Balcanquellum rogavit ad se veniret: quo ingresso, huncorditur sermonem: Quod diutissime munus Pastorale Edinburgi obieris, quodque non recens nostra amicitia, accersendum te curavi; ut reverentiam, qua semper a cunis Christi ministerium reveritus sum, testatam facerem. Ego quidem pro modulo doni, preces in sinum Dei fudi, tu pro me quaeso precum sacra peragito, ego corde et affectu sequar, interim ne protrahi vitam hanc flagita. Provolutis omnibus quiaderant in genua, preces dicit Balcanquellus: Interque reliqua flagitat, vellet Deus tanti viri diuturniorem usuram indulgere, cum Ecclesiae ac Reip. salus tantopere eam poscant. Sic oranteminterpellat, Satiet as, inquit, mihi huius vitae, unice in votis meis habeo vitam caelestem cum Deo in Christo reconditam.

Finitis precibus in verbi praedicati illustre encomium resolvitur: Verbum, inquit, vita, mors, nec ulla ulli absque verbo salus: non est, credite mihi flocci negotium verbum praedicare. Perinde non est


page 188, image: s196

at Platonis, Aristotelisve textum interpretari, aut orationem pigmentis ac lenocinio sermonis oblitam contexere: in sanctimonia, humilitate, essicaci spiritus demonstratione situm est verbi praeconium. Qucanti illud semper fecerim, testis Deus. Dein ad preces revertitur, veni, inquit, Domine Iesu, horum oculorum nervos rumpe, alios mihi largire: cupio dissolvi ac tecum esse, matura venire Domine Iesu, nec ultra differ: egredere pusilla vita: ut ingrediatur melior vita Dei: insere Domine Iesu huic corpori manum tuam, arripe tibi animam istam. Ad Sabbathi auroram usque altum illi silentium, quod tandem hoc sermone abrupit, Veni Domine, ne morare: diei noctisque fastidio lassus sum, veni Domine Iesu, ut ad te veniam, O dulce, faustum ac felix vitae huius divortium, veni Domine dulcedo mea, emancipato animam hanc ut te murito suo fruatur, cor meum istud bipartire, ut ad te caput suum transuolet. Regerit unus, huc usque cortuum integrum possedit, integrum etiam assumet. Ille vero, Partiri, inquit, cor istud postulo, ut vita haec naturalis eruatur, et Christi vita infundatur. Tum exastantibus quia dam, ne te anxietas ulla turbet: iam accelerat Dominus tuus. Gratum, inquit, mihi istud nuntium, utinam die crastina exsequias meas duceretis: Dein alter, Be ata anima tam Domino vicina, quam tua. Ille vero, in me nihil est: quia non ducam prostercoribus: ut Christum lucrifaciam, Christus unica solatii materia, omnis iustitia mea pannus menstruus. Interrogatus numquid Pastoris ullius colloquium flagitaret, respondit, non creaturum se iis molestiam, quia ad contionandum se accingerent. Sinite, inquit, mepsittaci instar cum Domino meo balbutire. Certior factus inchoatam contionem, Da mihi, inquit, Domine ea videre, quae in praesentia audiunt alii. Sabbathi meridie sic eum affatur quidam, Per omnem vitamtuam indefessa opera, sedulisque laboribus Dei gloriam promovisti. Ille, mihi unica gloriandi seges misericordia in Christo Iesu, alia omnia damno duco. Deinde sopor qui dam mollis eum invadit, qui in vesperam usque occupat: quo discusso ingressus ad eum ordinis Senatorii Praeses, cui Edinburgi eo anno praefectura obvenerat, eum sic alloquitur: Academiam amplexibus Magistratuum, quibus tu Dominepraees, serio commendavi, tu etiam eandem patrocinii tui gremio amplectere: experiatur quaeso te parentem ac Moecenatem: cum spdignitate qua in Repub. clares, ac illustri munere, quo ornaris, Ecclesiae opem ferre possis: ne quaeso eam subtrahe, in eius praesidium artus ac vires tuas intende, nec interim salus tua, quae est in Christo memoriae excidat: mundana haec omnia fluxa sunt, moxque flaccessent. Deus te, tuam coniugem, universam familiam benedictionis suae thesauro cumulet. Eadem illa nocte haec verba excidisse ei observatum: Tranquilla mihi mens in corpore aegro, mortis, peccati, et Satanae metu non angor, nullum illis in me imperium; sic tamen morbipondere premor, ut longe praeter spem in hanc horam supersim. Ille quasi in


page 189, image: s197

mortario pistillo aegritudinis metundit, utad regnum suum formet. Die hebdo madae secundo, mirum, inquit, videri potest, cum tam acerbe morbo soquar, quia in tantum protracta vita mea, verum per patientiam Domini beneplacitum praestolabor, connivebo, convivebo, agatille mecum pro libito, non disseram cumeo. Quid est homoqui cum Deo contendere audeat: imo, si in Orcum detruderet, parendum, non responsandum. Gratiamfac mihi Domine propter Christum Iesum: non erubesco profiteri numquam provectum me ad tam sublime notitiae Dei fastigium, quam hoc morbo attigi. Oquam horrendum in manus Domini incidere sed reposita mihi misericordia in Christo. Quid contristaris anima mea? quid te deicis in me? ob veniet tibi mox aspectus et congressus amoenissimus. Eiusdem diei vespera, Experior, inquit, sexti Psalmi veritatem, ac aliqua eius verba recenset. Gratiam mihi fac Iehova, quia languore pressus sum: cura me Iehova, quia conturbata sunt ossa mea. Christus portabit iugum meum, et ego eius gratia fultus sequar. Cum morbi acerbitate torqueri eum animadverterent astantes; lacrimas, planctus ac singultus civerunt, ad quos ille: Ne meam vicem, ait peccata vestra deflete, cum nemo a pec cato immunis nemini fletus mat eria subtracta. Quod ad me, ego omnium complementii ac consummationem mox videbo. Ab hoc tempore oblatum alimentum respuit: Non, inquit, edam aut bibam, quoad in regnum caelorum invehar. Funeris curam Guilielmo Litillo et Guilielmo Scoto, amicis integerrimis (quorum amicitiam constantem saepe laudavit) commendat. Cur non, inquit, mihi huius corporis cura, illud siquidem glorificandum et conformandum tandem glorioso Christi corpori, et manus intuens, istae etiam manus illustrifulgebunt gloria. Eius diei vespera ex cognatis unus ad eum ingressus, sermone impio bilem ei movit, cum ab eo peteret, ut invectus in caelos mediatorem pro se reliquisque amicis ageret: quo audito, ita fervens, corpus imbecillum ac fere examine erexit: Ego, inquit, munus illud abnuo, Christus unicus Mediator. Non multo post invisit eum frater natu maior. Tu, inquit, cognatum nostrum increpa, mone aliam ineat vitae rationem, alioqui nulla eisalus, certissimaruina. Deinceps illi sermo contractus; verba tamen fortia ac efficacia, gaudium caeleste spirantia ac redolentia, sub vitae finem placibus quidam somnus irrepsit: qui cum aliquandiu eum occupasset placide Creatoriac Redemptori suo animam reddidit anno Christi millesimo, quingente simo, nonagesimo octavo, die octavo Februarii, aetatis suae anno quadragesimo tertio. Funus maiori, quam unquam Edinburgi celebritate, quamvis turbida tempestate est deductum: turmatim ad id tam sublimis, quam plebeiae sortis hominibus confluentibus.

In Ecclesiae usum edidit commentarios in aliquot Psalmos selectos: in Danielem: in S: Iohannem, cum eius harmonia in passionem


page 190, image: s198

et victoriam Dominicam: in epistolam Pauli ad Ephesiost: ad Thessalonicenses: et ad Colossenses. Scripsit et analysin in Epistolam Pauli ad Romanos: tractatum item de wocatione effic aci, et si quae praeterea.