December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

image: s025

LEXICON MEDICUM A.

A Sive â, ââ, vide Ana.

ABAPTISTON videatur Modiolus, ex a priv. et bapti/zw immergo, quia immergi non potest. Est autem nomen adiectivum, et subauditur tru/panon. Vulgo hodie vocamus trepanum , quod vide suo loco.

ABARTICVLATIO, vide Diarthrosis.

ABBATIS DIARRHODON, Abbas paenultimam genitivi producit, ut recte Labbeus in Analect. Prosod. et Cavallus in Ian. Musar. docent, praeeunte Mantuano III. Fast.

Nomina ad Abbatem Siculum transmittit, et ille.

ABDOMEN, Iuvenali Sumen, Aqualiculus. Est venter infimus, hepar, lienem, ventriculum, intestina, etc. continens. Intus membrana Peritonaeum dicta succingitur: anterius in epigastrium, hypochondrium dextrum et sinistrum, umbilicumque dividitur: inferior regio hypogastrii nomine venit. Nomen accepisse videtur quod abdit, seu abscondit viscera. Graecis u(poga/strion, h)=tron, u(ph/trion, e)pi/sxion, lapa/ra, u(pokoi/lion. G. der Unterbauch, Schmerbauch.