ARABICVM GVMMI officinarum, Galeno Thebaicum, nonnullis Babylonicum dicitur; aliqui ex arbuscula acacia provenire dicunt. Duas constituunt species; prior recta assurgens virgulta profert lignosa, spinis exsertis et duris hinc inde stipata: folia longa, quasi ex multis foliolis cohaerentia composita, flores albidos, odoros, siliquas breves, planas lupinorum more; semen glabrum et splendens. Altera acacia in Capadocia et Ponto provenit, priore minor, tenerior, humilior, folia habens rutae. Istud gummi pellucidum est instar vitri et glutinosum, facile in aqua solvitur, rotundum est, et externe quasi a vermiculis saepe exesum: saporis aquei lenti, odoris nullis. Adfertur non tantum ex Arabia, sed et ex Senegallia. G. Arabisches Gummi.
ARABIS , est draba
*dra/bh
, videtur
*d
, in
*a
mutatum esse; nasturtii species, quam veteres inter obsonia frequenter adhibebant. Folia habet instar lepidii sed molliora et candidiora. Florem fert umbellatum, album, instar sambuci.
ARACHIDNA , est planta a Theophrasto et Plinio memorata, quod in sabulosis proveniat, et fructus, tuberum instar, sub terra condat. Etymologia admodum incerta est, nec planta ipsa apud nos cognita videtur.
ARACHNOIDEA , male sic scribitur et pronuntiatur paenultima protracta. Est enim graecum
a)raxnoeidh\s2
, telae aranearum similis. Scribendum igitur ARACHNOIDES, et efferendum est cum mora aliqua syllabae paenultimae.
ARACHNOIDES TVNICA seu ARANEA TUNICA vel AMPHIBLESTROIDES, est membrana ita dicta ob summam, quam habet tenuitatem, intra duram et piam matrem sita, quae in superiori cerebri parte, cum pia matre et cerebro stricte connectitur, in inferiori vero parte, praesertim circa cerebellum, medullam oblongatam, et spinalem, laxe: ita ut ibidem facile et abunde conspici queat. Item tunica oculi crystallina, a similitudine araneae telae dicta, quae obtegit nervos visorios adhuc nudos in cerebro, antequam hi orbitas ingrediantur et non solum eos extrinsecus involvit, sed etiam inter omnes minimas fibrillulas nervos constituentes, se insinuat, prospiciens, ne inter se agglutinentur, sed distinctae, ut in ortu maneant. Ex
a)ra/xnh
aranea, et
ei)=dos2
forma. G. Das Spinnewebshäutlein.
ARAEOTICA vide [Rarefacientia], ab
a)raio/w
rarefacio.
ARANEA [1] est Herba Paris.