December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 89, image: s113

ARTHROSIS idem quod articulatio.

ARTICOCA et ARTICOCALVS est Cinara, quae et Scolymus. G. Artischocken.

ARTICVLATIO est coniunctio ossium inter se invicem, ad motum peragendum. Estque duplex Diarthrosis sive Articulatio laxior et Synarthrosis sive Articulatio strictior. Gr. a)/rqrwsis2. G. Gelencke der Beine.

ARTICVLI sunt plantarum partes, quae in nodos quosdam intumescunt, a quibus persaepe ramuli prodeunt. G. Glieder, Knöpffe an den Pflantzen.

ARTOMELI est captalasmatis species, quod ex pane et melle paratur, ex a)/rtos2 panis, et me/li mel. G. Eine Pappe von Honig und Brodt.

ARTVS sunt membra, ventribus adnata et articulis distincta. Vide Arthron.

ARVM Gr. a)/ron. Character huius plantae idem fere, qui colocasiae. Habet vero arum folia oblonga, ampla, triangularia, aurita et sagittata, splendentia, adnata pedunculo affixo in postremo foliorum; flos anomalus est monopetalus, auris asininae instar, in medio eminet pistillum, quod obscenam figuram repraesentat; radix rotunda, tota alba, nucis iuglandis magnitudinis, saporis acris, adeo caustica est, ut masticata fauces magis, quam piper adurat, sitimque vix delebilem excitit. G. Pfaffenpint, Teutscher Ingwer.

ARVNDO seu HARVNDO Genus plantarum est quod tantum a gramine differt ratione caulis et foliorum; habet caulem altum, nodosum, et excavatum; folia longa, satis lata, rigida, aliquantulum aspera, flores exiguos, molles; in initio coloris purpurei, postea cineritii; semina papposa; radices multas, longas, nodosas, serpentes: haec planta crescitin paludibus. Dantur variae arundinis species; forte denominatur, quod ad undas seu aquas fluctuantes, crescat. G. Rohr, Schilffrohr. Gr. *ka/lamos2.

ARYTAENOIDES seu GUTTALES, et GUTTURNIFORMES sunt cartilagines duae, quae laryngis caput, una cum aliis cartilaginibus, constituunt. Imponitur hoc nomen quoque musculis quibusdam laryngis ab his cartilaginibus prodeuntibus. Ab a)ru/w haurio, fit a)ru/taina haustrum, gutturnium, et ab hoc et ei)=dosi\, forma, compositum. G. Der Gießfaßgleiche Knorpel.

ARRHYTHMVS Gr. *)/ar)r(uqmos2, est pulsus sine modulo, ex a priv. et r(uqmo/s2 modulus: proprie notat pulsum,


page 90, image: s114

qui nullum rhythmum, ordinem ut proportionem observat, non vero plane abolitum pulsum, cui opponitur eurythmus, rhythmum certum observans: Arrhythmi species observantur tres a Galeno; Pararrythmus, quando vicinae aetatis rhythmum observat: Heterorrhythmus qui plane alterius aetatis rhythmum servat; Ecrythmus, qui plane alterius aetatis ordinem tenet. dicitur etiam kako/r(r)uqmos2, qui pravum rythmum habet. Vide Rhythmus. G. Ein sehr unordentlicher Pulß.

AS in genere notat unum, et dividitur in duodecim uncias. Sic as libralis, id est numus aereus, aut aes rude, quod libram pondere aequat, duodecim uncias habet. Hinc est diminutium ASSARIUM Gr. a)ssa/rion, quod duas drachmas valet.

ASA DVLCIS idem quod [correction of the transcriber; in the print quo] Benzoin.

ASA FOETIDA est gummi, ex Planta olim partum cognita, de qua haec habet doctissimus KAEMPFFERUS: Hingisch asam fundens est planta umbellifera, levistico affinis, foliis instar paeoniae ramosis, caule pleno maximo, semine foliaceo, nudo, solitario, brancae ursinae vel pastinacae simili, radice asam foetidam fundente, Patria eius sola est Persia, non Media, Lybia, Syria, aut Cyrenaica regio; unde ex hoc capite facta succi apud auctores distinctio est inanis. illa planta potissimum, quae circa Heraatum campestre desertum occupat, et quae crescit in montibus vicinis, territorio et oppido Disguum, succi ferax exsistit. Asa faetida nulla ex caulibus vel sponte fluit, vel arte exprimitur, sed ex radice manat sauciata. Haec autem radix mirae est longaevitatis, magna, ponderosa, nuda, exteriori vultu nigra, in solo limoso laevis, in sabuloso scabra ac quadantenus rugosa, ut plurimum pastinacae instar simplex, saepe paulo a capitc duabus vel pluribus divaricationibus brachiata, aliis perendiculariter demissis, aliis incondite et in obliquum extensis, prout ab obiectis flectuntur. Radix haec quadriennio minor parum lactescit, et numquam secatur, quo autem vetustior et maior est, eo maiorem impertitur lacrimae copiam. Exempta tellure, si vel postridie secatur, lacte tamen stillabit, adeo nimirum succo diffluit, a quo insolens pondus obtinet. Sucus est utriculis suis recens emanans candidissimus, liquidus et pinguis est, flori lactis dulcis exacte simillimus, adeoque omnis exsors lentoris, ad aeris vero solisve contactum, colorem subfuscum induit, et coalescens lentorem quoque. Fetor, virtutis index, quo maior est eo meliorem asam testatur. At ille in recenti lacrima vehementissimus est, cum eo,


page 91, image: s115

quem concreta et antiquior redolet, qualem Europa recipit, nullatenus comparandus. Affirmare ausim, inquit auctor, uvam drachmam recens effusam maiorem spargere foetorem, quam centum libras vetustioris, quem siccum venundant aromatarii nostrates, succi. De virtute medica huius plantae, dicit, Persicos medicos, ob delicatum nationis genium, ab usu eius fere abstinere, rusticis saltem in colicis torminibus et hydrope, praesertim tympanitide, curanda usus innotuit. Vulnera ex imposito recenti succo coalescere dicuntur ad miraculum etc. dicitur et laser, stercus diaboli.

ASAPHIA est vocis obscuritas, ex laxa aut mala organorum constitutione aut contemperantione, ex a priv. et safh\s2 manifestus

ASARVM Dioscoridi lib. l. c. 9. a)/saron, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit]

Agaricumque, asarumque potens, aloenque aconitum.

Vindician. 55. Asarum, est planta officinalis, satis humilis, quae habet folia instar hederae, sed magis orbicularia, cum deliquio ab una parte, polita, tenera, coloris viridis splendentis, auris humanae figuram referentia, caulibus satis longis adhaerentia; finis pedunculi porrigitur in ovarium, cuius superior pars excurrit in calicem trifidum profunde sectum, ex centro apicis ovarii erigitur tuba crassa, cylindrica, desinens in sex recurvos bisectos apices. Ex ambitu imae tubae accreta circumponuntur eleganti ordine stamina duodecim, instructa testiculis, fecundantibus tubam dictm, patentem usque in cava ovarii, quod hexagonum dividitur in sex loculos distinctos, in quibus gigarti haerent; flos quinque staminibus donatus, purpureus; radix perennis, fibrosa, parva, repens, angulosa, nodosa, incurvata, filamentosa, ex fusco rubescens, odoris fortis et grati, saporis acris nauseosi, et aliquantulum amari cum aliqua adstrictione; crescit in montibus, ut et in hortis: vi vomitiva donatur haec planta. Sic dictum volunt, quod in ornatum non veniat, quoniam in coronas et serta non addatur; ex a priv. sai/rein mundare, ornare, vertere: dicitur et Nardus silvestris quia radicis odor ad nardum accedit. G. Haselwurtz, quia circa corylos succrescit.

ASCARIDES sunt exigui rotundi vermes, qui in intestino recto plerumque hospitantur in suis nidulis, cui titillationem et molestiam inferunt, ab a intensivo et skai/rw, salio, motito, quia agili motu agitantur et continua reptatione molestiam creant. G. Kleine Bauchwürmer.