December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 112, image: s136

BARBA CAPRINA, vel CAPRI vocatur a florum figura, quae caprinam barbam referre videtur.

BARBA HIRCI, idem quod Tragopogum, et Ulmaria.

BARBA IOVIS, est semper vivum, seu sedum. est arbuscula quae habet caulem durum, fere lignosum, cortice lanuginoso albo tectum, plures ramos dimittentem, folia bina villosa, splendentia, coloris argenti: flores inn summitate crescentes, sunt exigui, legumminosi; genistam referentes, quo ad figuramm, non quo ad magnitudinem; post florem sequitur siliqua brevis, fere ovata, feta semine subrotundo; crescit in montibus et locis saxosis circa mare. Gr. *)aa/zwon, sempervivum, a latinis sic dicta forte quod putent cum Iovis barba similitudinem habere. G. Hauslaub, Hauswurtz.

BARBAREA, est herba S. Barbarae dicata. Apellatur alias nasturtium hiemale.

BARDANA, est lappa. Forte a bardus, hoc est hebes, quia folia habet mollia et hebetia. Dicta etiam videri potest a bardo, ubi haec vox cantorem et Poetam designat, ut prolixe in Etym. demonstrat Vossius, et in Lex. Philol. Martinius. Et certe cantores in Comoediis lappae huius foliis, faciem obvelabant, ne agnoscerentur spectatoribus, unde personatam dici constat, et Graecis prosw/pion. His natalibus si insistendum, pen. producet, genitivo plurali, et analogia suadentibus; bardorum enim et bardarum flexus bardanam longam efflagitat, ut a quintus quintorum et quintarum facit quintanam. Ita a primus primana, a septimus septimana, a vicesimus vicesimana, a quartus quartana.

Saeva noceus febris saltem quartana fuisset. Mart. l. 10. ep. 77.

Vide Lappa.

BARYCOCCALON, est stramonia sive pomum spinosum, ac si diceres, quod sit nux, gravem somnum producens, ex baru\s2 gravis, et ko/kkalos2 nucleus.

BARYECOIA, Gr. baruhkoi/+a, est audiendi gravitas, ex baru\ grave, et a)kou/w audio. G. Harthörigkeit.

BARYPHONIA, est loquendi gravitas, a baru\ grave et fwnh\ vox. G. Schwere Sprache.

BARYPICRON, est absinthiumm latifolium: quasi diceres, supra modum amarum. Ex baru\ grave; et pikro\n amarum.

BASILARE OS, vulgo denotat os sphenoides, et palati os. Significat quoque occipitis os, quod et os prorae, os memoriae, vel os pyxidis dicitur. Gr. i)/nion.