BISMALVA , sive ALTHAEA est officinarum vox barbara. Vult dici, quasi duplex malva, vel quae alterum tantum viribus pollet. Vel dicitur quasi malva ibiscum, vel malvaviscum. Vide [Althoea].
BISMVTHVM , idem quod Marcasita.
BISTACIVM mutato B in P. fit Pistacium.
BISTORTA , est planta, quae habet folia ex radice erumpentia, longa, satis ampla, et acuta, magis viridia in superiori, quam in inferiori parte; ex his erumpunt caules rotundi, parva quaedam folia habentes; calix monophyllus, membranaceus, geminus, unus alteri suppositus, instar vaginae. Ex fundo huius pedunculus oritur, cuius deinde fini adnascitur flos monopetalus, in segmenta profundissime sectus, et staminibus octo praeditus, in densas et longas spicas congestus; in fundo huius floris invenitur ovarium triquetrum, instructum tuba longa, continens post maturitatem semia triangularia, et splendentia. Radix est carnosa, quasi tuberosa et geniculata seu nodosa, oblonga, pollicem crassa, in se contorta, capillitio donata, foris ex fusco nigricans, intus ex flavo rubescens, saporis austeriusculi, adstringentis, odoris nullius. Crescit in locis humidis. Voluerunt quidam illam esse Britannicam veterum, sed huius radix est tenuis, cum illa bistortae sit satis crassa, folia tamen utriusque satis bene inter se conveniunt: dicitur bistorta, ob radicem semel aut bis contortam: dicitur etiam serpentaria, colubrina et interdum dracunculus, vel dracontium. G. Natterwurtz
.
BITVMEN , pen. prod.
Sparge molam, et fragiles incende bitumine lauros. Virg. Ecl. 8.
Bitumen, dicitur omne corpus, quod igni admotum facile flammam concipit, naptha atque petroleo spissius, lentum valde, tenacitate tamen primo adhuc diffluente; ab ignis calore liquescit, in aqua non subsidet nec miscetur; sive minerale, vegetabile, vel factitium fuerit, unde nomen generale est.
BITVMEN IVDAICVM , vide [Asphaltus].
BLAESITAS , est depravata locutio, a vitio linguae, in conformatione aut obstructione peccantis. G. Lispeln
.
BLAESVS , est vitio praedicto laborans. Item is cui pedes sive crura extrorsum vertuntur: vel cui dorsi spina anterius vel posterius icurvata est. Paralyticum quoque significat, a
blaiso/w
distorqueo.