December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 151, image: s175

CAPREOLI, sunt filamenta tenuia, ex caulibus enata, contorta, quibus plantae nonnullae dotatae sunt, ut aliis sese annectant, uti est in vite, clematitum, smilacum etc. speciebus. G. Die Gäbelein.

CAPREOLVS AVRIS Vide Helix.

CAPRIFICVS quasi diceres ficus capri, forte quia a capris expetitur: vel a carpendo, quod parietes et macerias, atque adeo saxa ipsa sibi obstanti, discerpat. Mart. Marmora Messaloe scindit caprificus. Gr. *)erineo\s2, seu *)erino\s2, an ab e)/ris2, quod cum ea arbore velut contendendum sit et luctandum, ut maturet fructus suos. G. Wilder Feigenbaum.

CAPRIFOLIVM, est periclymeni species: cuius folia ramorum nodis adhaerent, bina, per intervalla sibi invicem opposita, oblonga, acuta, mediocriter ampla, mollia, in parte superiori viridia, in inferiori albescentia; finis pedunculi abit in foliolum, quod a pedunculo perforatur, in hoc foliolo, circa pedunculum perforato, emergunt sex ovaria plerumque longa, urceolata, quorum apex coronatur corona quinquifida; intra hanc, ut calicem, apici opuarii innacitur flos monopetalus, inferius tubulosus, superius bilabiatus, superiori labio multifido, simplici, et linguae simili: stamina quinque ex pariete interno tuhulatae partis floris: ovarium tuba longa apice globoso donata instructum, fit bacca molli, per maturitatem rubicunda; feta semine compresso, fere obrotundo, satis duro: radix longa, repens, lignosa: sic appellatur, vel, quod eius folia a capris avide comedantur; vel quod extremi flexus sint capreolati. Belgae tamen Geitenblatt vocant, quasi hireum oleret, vel hirco quid simile haberet, vel, a capiendo, quod cirumvolvendo ad se vicinas arbores aut frutices capiat, aut vocet. G. Geißblatt, Waldlilgen.

CAPSICVM, eius variae sunt species, sed vulgatissima est siliquis longis propendentibus; habet caulem angulosum, durum, villosum, ramosum: folia longa et acuta, instar Persicariae, sed latiora, satis carnosa, coloris viridis fusci, pediculis adhaerentia: calix est parvus, brevis, rigidus, expansus: flores monopetali, rotati, multifidi, fructui insidentes: flori succedit fructus mollis, membranaceus, in duo vel plura loculamenta divisus, politus, splendens, in initio viridis, deinde flavus, post maturitatem ruber aut purpureus, fetus seminibus planis, fere reniformibus, coloris flavescentis subrubicundi: radix brevis, tenuis, multas fibras dans. Crescit haec planta in regionibus calidis, ut in Hispania, plerumque


page 152, image: s176

pro pipere habetur Brasiliensi: et nomen hoc Actuarius accepisse credit a ka/ptw quod semen huius non tantum mordeat, sed urat. Vel apo\ th=s2 ka/yhs2, quod in capsula seu folliculo, ac quasi cista semen ferat. G. Spanischer Pfeffer.

CAPSVLAE ATRABILARIAE, sive renes succenturinti, aut glandulae suprarenales, sunt duae glandulae flavescentes, compressae, utrinque superiori renum parti incumbentes, in quibus angusta cavitas, liquore fusco fubdulci illita: figura harum valde irregularis, quadrata, triangularis, ovata etc. magnitudo varia, in adultis saepe instar nucis vomicae maioris; in fetu vero maior, et aequalis renibus, imo subinde maior. Usus eorum a quibusdam iudicatur, ut lympham in suas cavitates suscipiant, qua sanguis crassus a renibus refluus, et sero maxima ex parte destitutus, dilustur, et ad cursum circularem fluidior reddatur: cum nullus ductus excretorius hactenus detenctus sit; ideo usus harum incertior videtur, quam ut aliquid certi de his dici possit, videtur tamen maior in fetu quam in adulto, esse: quippe certum est hanc partem in prima aetate maiorem esse et cum renibus continuam. G. Die Drüsen an den Niere, oder Nierensäcke.

CAPSVLA CORDIS, idem quod pericardium.

CAPSVLA COMMVNISGlissonii, in hepate, nihil aliud est quam membrana a peritonaeo producta, cui porus biliarius et vena portae in hepate simul inculuduntur. Nomen habet a Fr. Glissonio, qui in anatomia hepatis eius considerationem amplorem instituit.

CAPSVLAE SEMINALES, sunt extremae, vasorum semen deferentium, capsularum instar, dilatatae cavitates, q2uae per duo foramina, semen a testibus receptum, in vesiculas seminales emittunt, ut in lis ad coitus tempus asservetur, vel per vasa lymphatica in massam sanguineam reducatur. G. Das Saamenfäßlein.

CAPVT [1], est pars corporis humani suprema, collo superposita, in se concludens tertium sive supremum ventrem, cerebri rebri et cerebelli, in qua anima habiare videtur, domicilium praecipuum. Quod in summo positum est, oculorum ceterorumqe sensuum grati. Extus ossibus tegitur et cute cum musculis. Laterales partes sinciput; posterior occiput, et anterior frons dicitur. Infra frontem sequuntur oculi, nasus, os, mala, mentum etc. G. Das Haupt, der Kopff.

CAPVT [2] in vegetabilibus est id, quod sursum deorsumve in globum extuberat, aut in orbem glomeratur Si


page 153, image: s177

magnitudine cesserit, capitulum nominatur. Extremam tamen vitis partem caput etiam vocant, id est, ultimum et productissimum flagellum.

CAPVT GALLINAGINIS, est quaedam in urethra caruncula, seu eminentia, iuxta quam ex vesiculis seminalibus, tamquam per duos oculos, semen in urethram excernitur, facta ne semen ex uno latere erumpens, in osculum alterius lateris impingat. Atque sic a similitudine dictum vocatur quoque caput galli gallinacei. G. Der Hanekamm.

CAPVT MORTVVM, est residua illa materia, crassa et sicca, quae in distillationibus omnius corporum, praecipue mineralium remanet: communissime autem remanentiam vitrioli notat, vulgo colcothar, et terra damnata. G. Der Todtenkopff.

CAPVTPVRGIVM, idem quod Errhinum.

CARABE, pro succino, vox Officinarum; Avicennae Kahreba, vocabulo, ut ipse docet, Persico, quasi rapiens paleas; videntur et Graeci sic appellasse, quod karhbari/an Hippocrati sic dictam tollat, a ka/ra caput, et baru\s2 gravis. Nisi quis malit, ei)s2 ka/ra bh=nai, unde carabo pisci natales. Quia autem ra in ka/ra ab Ionica in doricam transit dialectum (Hippocrati enim ka\rh est) ex regula Gramm. ra producenda videretur, nisi obstaret Oppiani et Cointi auctoritas, quibus, nihil impediente etymologia ra in ka/rabos2 corripitur:

*ka/rabos2 ai)kth\s2, muraina/tes2 poulipode/ste. Oppian. 2. halieut 254.
*(o gripeu\s2 kala/mois2 ka/rabon e)kre/mase. Cont. l. 6. epig.

CARANNA, est refina duriuseula, tenax, non admodum glutinosa, tacamahacae fimilis, nisi quod sit paulo odoratior, spledior, liquidior et densior. Adfertur ex Carthagine Indiae occidentalis, seu novae Hispaniae provincia, ubi ex vulnerata arbore elicitur, atque illinc foliis latis ac nervosis, instar arundinaceorum foliorum, involuta ad nos pervenit. Saepe illud gummi in cucurbitis excavatis quoque colligitur.

CARBO, vide Anthrax.

CARBVNCVLVS, idem quod Anthrax.

CARCHESIVS, est laquei species, ex duabus constans habenis, vim habens aequaliter extendendi. Sic dicitur a fune qui in summo navis malo habetur, quem Gr. karxh/sion appellant.

CARCINODES, est tumor cancro similis, ex karki/nos2 cancer, et ei)=dos2 forma. G. Ein um sich fressend Geschwär, wie der Krebs.