December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 159, image: s183

CARPENTARIA, in Gallia sic vocatur millefolium. Sic dicitur quod fabri lignarii ea vulneribus medeantur: un charpentier enim est faber lignarius. Eo quoque nomine Nastartinm hiemale appellatur, quod vulgo barbaream vocant.

CARPESIVM, qualis sit planta inter eruditos disquiritur; alii cubebam volunt, alii ruscum, alii aliud quid. Gr. *karph/sion.

CARPIA, barbara vox, a Gallica charpie. origniem ducit, vulgo Carpie. Latinis linteamentum carptum vulsumve e linteis concerptis: Linamentum rasile. Gr. tilto\s2 moto\s2, dia/suros2 Aeginetae, ti/lma Apsyrto. Delinamentum saniarium; est concerptum linamentum, quo vulneri vecerive immisso sanies inanitur. *)/empuos2 moto\s2 Hippocarati, Linamentum rasile, elanugine linteorum erasa conficitur. custo\s2 moto\s2, cu\s2 ma Erotiano, a)/xnh o)qoni/e Hippocrati. Linamentum toritile a materia contorta fit. strepto\s2 moto\s2. G. Plücksel.

CARPINVS, est aceris species, cortex huius arboris est scaber et asper, coloris albescentis: rami valde extensi: lignum durum, albescens: folia satis ampla, dentata ulmi satis similia: flos amentaceus est, petalodes, axi longo communi adnatus; staminibus multis sub foliolis natis, in uno locoplantae haerens. Ovarium ovatum apice piloso, membranaceo involucro tectum et tubis binis instructum; fit fructus in eadem planta loco a flore remoto, in spicis foliaceis reconditus, osseus, umbilicatus, compressus, striatus, fetus nucleo rotundo acuminato: putatur dici a carpo, vel a ka\rfw sicco, quia lignum habet siccum, vel quod facile finditur. G. Hanenbuchen, Steinbuchen.

CARPOBALSAMVM, est balsami fructus. Ex karpo\s2 fructus, et ba/lsamon.Vide Balsamum.

CARPVS, vulgo BRACHIALE, prima palmae pars Celso karpo\s2, ktei\s2 Hesych. est pars brachii interpartum inferiorem cubiti et manus. Constat ex ossiculis octo, quibus cubitus manui connectitur. G. Das Gelenck an der Hand.

CARTHAMVS, pen. [abbr.: paenultimam] corripit, ut cinnamum, balsamum. Carthamus, sive CNICUS, est planta, quae caulem unicum ad altitudinem duorum circiter pedum dimittit, rectum, longum, rotundum, lignosum, durum, in parte superiore in plures ramos divisum: folia sunt oblonga, mediocriter lata, acuta, venosa, ad ambitum multis spinis instructa: summitates eius habent multa capita desquamata, avellanae crassitie, alba, foliorum capitulo instructa: hisce floribus delapsis apparent se mina oblonga, nuda, hordei grano paulo crassiora, polita,


page 160, image: s184

alba, splendentia, cortiee duro tecta, et plena medulla alba, dulci, oleosa: postea acri, et nauseosa: radix est tenuis, flores tinctoribus inserviunt ad colorem rubrum conficiendum: An a kaqai/rw purgo, an potius ab Arabico Kirtam? vide Cnicus.

CARTILAGO, est pars alba, ligamento siccior, duriorque; osse vero mollior, admodum elastica, et lubrica: obducit ossium capita et cava, inunctaque pingui linimento, ex glandulis ligamentorum secreto, articulationem faciliorem reddit, partesque varias ab iniuriis externis defendit. G. xo/ndros2. G. Knorpel.

CARVM, et CARVVM, vide Careum.

CARVNCVLA vid. caput gallinaginis.

CARVNCVLA OCVLI, quae et lacrimalis dicitur, est corpusculum in angulo maiori oculi situm, spongiolae formam habens, multis protuberantiis hirtum, veluti acinus botryos, colore rubro; operculi instar incumbens sacculo lacrimali, transsudans ex glandulis suis continuo humorem tenuissimum, ne arescat vel cum vicinis concrescat partibus; cuius usus est, ne palpebrae contra bulbum oculi perfecte claudantur, sed per hanc eminentiam cavum maneat, in quo liquidum lacrimarum collectum, per puncta deinceps lacrimalia absorberi commode possit. Non reperitur haec caruncula in animalibus, quibus cortina adest; non pertunditur ullis foraminibus hactenus notis, ex quibus liquidum qualecumque exire possit, neque videtur esse operculum sacci lacrimalis lacrimas imbibens, nam simul ac duo puncta lacrimalia laesa sunt, integra licet caruncula, fit lacrimarum stillicidium; verus ergo eius usus videtur, ut non solum liquidum lacrimarum determinetur in puncta lacrimalia, sed illud sebaceum ibi appulsum, affigatur et colligatur ad scabritiem dictae carunculae, unde postea in lemas siccatum averritur.

CARVNCVLAE MYRTIFORMES, sunt orificii vaginae muliebris corrugationes, seu membranosae inaequalitates nullo certo numero compraehendendae, quae in parturientibus, et post partum, ita obliterantur, ut earum vestigium vel minimum non remaneat. Ut plurimum conspiciuntur quatuor, ex hymenis laceratione creduntur oriri, et nunc duae, tres, nuc quatuor, observantur, eo praecise loco, ubi olim hymen erat; desuntque in infantibus. G. Myrtengleich Stücklein Fleich