CAVLIS [1] , vocatur Brassica, quod prae ceteris oleribus insigni caule vigeat. Vide [Brassica].
CAVLIS [2] , idem quod supra solum simplex prosilit in herbis nominatur: sic utique caudes ad frutices et arbores: caulis ad herbas duntaxat pertinet. Gr.
*kaulo\s2
. G. Der Stengel.
CAVSODES quod causo est simile,
kau=sos2
, et
ei)=dos2
forma.
CAVSTICA , sive ESCHAROTICA, vel CATHAERETICA, sunt quae cutim et carnem in duram crustam, sive escharam exurunt, et si fortiora sint, vel diutius applicata maneant, consumunt; sunt proprie illa, quae omnia, quibus applicantur, consumunt. Ut suut aes ustum, mercurius sublimatus corrosivus, ferrum candens etc.
kai/w
uro. G. Druchbrennende Mittel.
CAVSVS seu FEBRIS ARDENS, ea est, quae cum maiori aestu, quam in aliis continuis, (cum hic sit urens fere ad tactum, et inaequalis diversis locis respiratione anhelosa et cita, cutis siccitate magna, exacerbatione die impari, anxietate et inquietudine summa, siti fere intolerabili, aliisque symptomatibus insigniorem sunguinis phlogosin arguentibus, cursum suum peragit, a
kai/w
uro. g. Ein hitziges Fieber.
CAVTERISATIO , est artificialis quaedam ustio mediante cauterio, a
kauthria/zw
cauterio inuro. G. Das Brennen.
CAVTERIVM , Gr.
kauth\r, kauth/rion
, est instrumentum chirurgicum ex ferro, cupro, auro, vel argento consecum, quod, postquam incanduerit, actualem inurendi vim botinet, cuius magnitudo et forma variat. Quandoque etiam pro cauterio potentiali sumitur ex lixivis vel calce viva cum sapone paratum, a
kai/w
uro. Cauterium actuale vocatur G. Fickeisen, Cauterie, Brenneisen:
sed potentiale cauterium, Ein Corrosif.
CEDMATA dicuntur defluxiones ad. articulos, et praecipue ad coxendicem. G. Ein Fluß.
CEDRVS , est arbor valde procera, crassa, erecta, pyramidalis, cariei non obnoxia: cortex politus: lignum durissimum, rebicundum, habens odorem cypressi. Rami tortuosi et nodosi: folia angusta, viridia, parva, squamosa, cypressi aemula: flos est amentaceus, constans foliolis multis, donatis, apicibus multis: fructus in eadem planta, loco a flore remoto natus, est bacca turgens ossiculis angulatis. fetis semine oblongo. Haec arbor crescit in regionibus calidis: in monte Libano elegantissima reperitur, hinc, ob altitudinem et pulchritudinem, dicitur arborum regina. Aestate,
vigente calore, resina alba, pellucid, transparens, sponte absque incisione deflui, quae instar mastiches granorum indurescit, quae Cedria dicitur. G. Edern.
CELE , est tumor herniosus in quacumque corporis parte excitatus, a
khle/w
intumesco. Vide [hernia].
CELLVLAE INTESTINI COLI , sunt cavitates, vel vesiculae, factae a tribus ligamentis partem illam fistulae intestinalis contrahentibus: ut faeces ibi diutius remorentur, et maior fiat liquidi exhaustio. In iis stercora aliquamdiu morantur, ut adiacentes partes suo calore foucant, et quaecumque cruda sunt, diutius in iis coquantur et fermententur. Ita in vesiculis seminalibus habentur cellulae, ad seminis subitum effluxum. G. Fächlein.
CEMENTATIO , est modus aurum purificandi per modum cementi regii. Vide in Cementum.
CEMENTVM , est pulvis cuius ope calcinatio cementatoria peragitur. Vel ut alii, est mineralis acuta materia et penetrans, cum qua metalla strata, ad cementandum reverberantur atque ita corroduntur, vel calcinantur: estque vel simplex vel mista: item in forma pulveris vel pastae. Hinc Cementare et Cementatio. G. Cement.
CENCHRIAS , est herpetis species, a similitudine seminis milii, herpes miliaris dicta, a
ke/gxros2
milum. Vide [herpes].
CENCHROS , vide [milium].
CENEANGIA , Gr.
keneaggei=a
, est vasorum evacuatio per venae sectionem, inediam, haemorrhagias, purgatione. A
keno/w
evacuo, et
a)/ggos2
vas.
CENOSIS a
keno/w
evacuo, idem quod Evacuatio.
CENTAVRIVM
kentau/rion
Theophrasto l. 3. cap. 5. et. Dioscoridi l. 3. cap. 8. et. 9. pen. prod. cum ex Vossio, aliisque constet
kentau/reion
, et
kentaurei/a
et
kentau/rion
promiscue seribi; unde Plinio centaurea, centaureum, centaureon. Poetae autem constanter penult. in centaureon, et centaurion producunt.
Et panacea potens, et Thessala centaurea. Lucan. l. 9.
Cecropium que thymum, et graveolentia centaurea. Virg. Georg. l. 4.
Abrotonique graves et tristia centaurea, Lucret. l. 4.
*)/isa d' o)pou= pa/nakos2 sommi/sgeo kentauri/w|.
Andromacbus apud Galenum libro de Theriaca ad Pisonem.
Centaurium, vocantur duae plantae valde a se invicem diversae, quarum una dicitur centaurium maius, altera minus. Maius dicitur et rhaponticum. Minus est planta, quae habet unum
vel plures caules parvos, angulosos, politos: folia sunt coniugata, sat crassa, oblonga, hyperici satis similia: haec ex radice, illa ex caule erumpentia: flos monompetalus, quinavifidus, in umbellam congestus; coloris rubicundi vel purpurei, aliquando albi: post florem succedit fructus ovatus, bolongus, in duo loculamenta divisus, semina exigua cotinentia: radix est exigua, insipida, lignosa: crescit haec planta in locis siccis et arenosis. Sic appellatur, quod eo curatus dicitur Chiron Centaurus, cum Herculis excepti hospitio pertractanti arma, sagitta venenata excidisset in pedem. Hinc a quibusdam etiam Chironium,
*kentau/rion limnh/sion
et
limnai=on
Graecis: febrifuga et fel terrae Latinis. Limnesion et limnaeum dicitur, quod secundum aquarum scatebras ac paludes, quas Graeci
li/mnas2
dicunt, nascatur: febrifuga, eo quod febres fuget et procul e corpore pellat. Fel terrae, ob summam quam habet amaritudinem. G. Tausendguldenkrant, Erdgall, Fieberkraut.
CENTIMORBIA vid. [Centum morbia].
CENTRVM , est medium corporis, non mathematice sed physice sumptum, idque cor esse affirmant, a quo, tamquam centro, sanguinis in ambitum corporis propellitur et circulariter relegatur, a
kente/w
pungo; punctum enim est medium cuiusque circuli. G. Der Mittelpunct.
CENTVM CAPITA , vide [eryngium].
CENTVMMORBIA , est planta, quae plures habet caules tenues, longos, ramosos, repentes: folia circinatae fere rotunditatis, ex adverso caulis repentia, viridia, saporis adstringentis. Flos monopetalus, multifidus, arcte cauli adnatus: huic flori succedit capsula vel testa rotunda, per maturitatem dissiliens, habetque semina minima: radix parva: crescit haec planta in locis humidis. Creditur a mirifica sua, quam in pluribus ulceribus medendis obtinet, facultate sic appellari. Plerique tamen nummulariam voant, a foliorum similitudine, quae nummi speciem referunt. A nonnullis hirudinaria, quod passim terrae, hirudinis instar, assixa sit, dicitur. Nec desunt, qui serpentariam appellant, quod compertum sibi esse dicant serpentes hac herba, si vulnerantur, sibi mederi. G. Egelkraut, Pfennigkraut.
CENTVMNODIA , est polygonum, constans ex plurimis nodis.
CENTVNCVLVS , et CENTUNCULARIS HERBA, vide [gnaphalium].
CEPA , CEPE, idem quod caepa.