December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 178, image: s202

CEREVS, est sedi species, in modum cerei, ex consecti, erecta. G. Fackelkraut.

CERION, idem quod Favus et Achor.

CERINTHE, est planta, quae ex radice quatuor vel quinque ramos germinat, qui rami rotundi sunt, succo pleni; folia habent oblonga, acuta, lanuginose, coloris ex viridi caerulei, punctis albis notata: flos est tubulofus, in medio ventrem habens, infra et supra quasi connivens: ex floris calice surgit pistillum, posticae floris parti ad instar clavi infixum, tetragonum, quod deinde abit in fructum, ex duabus testis subrotundis constantem, in duo loculamenta divisis, semine fetis ut plurimum oblongis, acutis; cuius floribus apes pascuntur, unde cera, khro\s2 enim est cera; vel a Cerintho urbe Boeotiae, ubi copiose nascitur. G. Wachskraut, Fleckkraut.

CEROMA, idem quod Ceratum.

CEROTVM, Gr. khrwto\n idem quod Ceratum.

CERRVS et CERRIS, est arbor glandifera: sic forte dicitur, quod eius glandes in acervum coagmententur; alii derivant a ke/ras2 cornu, ob lignum durum. G. Cerraichel, Cerreiche.

CERVARIA, est seseli Aethiopicum: an quod cervi illam plantam ament? G. Hirschwurtz, Hatzwurtzel.

CERVICARIA, sive TRACHELIUM, est campanulae species: sic dicitur, quia morbis cervicis, internis et externis, medetur. G. Halskraut.

CERVINVM CORNV, vide Coronopus.

CERVIX, Gr. au)xh\n et e)pwmi\s2. est posterior pars intra caput et dorsum, uti anterior Collum vocatur. Cervix uteri appellatur ea pars, quae est intra fundum et os uteri. Ita ossa dicuntur habere cervices, uti videre est in superiori parte ossis femoris, inter illam partem quae in acetabulo reconditur, et trochanterem maiorem: a quibusdam nucha dicitur: in plantis, pars est illa a capitatis radicibus prodiens, praelonga, teresque: sic dicta, quod in colli speciem figuretur. G. Der Nacke, das Genick.

CERVMINA, Gr. kuyeli\s2, sunt aurium sordes, quae in meatu auditorio ex glandulis auri adiacentibus proveniunt. Constant ex plurimo sale et sitlphure adusto, unde amaritudo


page 179, image: s203

dependet. Utilia sunt ne pulvis, festucae, animalcula, etc. aurem internam subeant, dum quoque membranam internam ab exsiccatione praeservant. Vide Marmorata aurium. G. Ohrenschmaltz.

CERVSSA vel CERVSA, est plumbum, mediante aceti vapore in calcem albam redactum. Gr. yrmmo/qion. G. Bleyweiß.

CESTRVM appellatur Betonica, a varietate, ut vocant, et copia remediorum, quoniam variis et plurimis accommodatur morbis. Sed aliis ke/stron vocatur, a floris spicata et mucronata acutie, verruculam praeferente. Vide Betonica.

CETE kh/th, dia\ to\ ku/tos2, ob sinuosam cavitatem seu oavum ventrem, Intelligitur de maiorum piscium genere. G. Wallfisch.

CETERACH quam vocem a Pteryga manasse, volunt, atque, p. in c. saepe mutari scribunt. Sic ex Peteryga, Ceteriga et corrupte Ceterach: estque Asplenii species officinalis, vid. ibid. G. Hirschzunge.

CHAEREFOLIVM, CHEREFOLIVM, CHEREPHYLLVM, CEREFOLIVM, sunt synonima: est planta, quae ex radice plures caules dimittit, tenues, ramosos, teneros, a parte superiore convexos, inferiore vero concavos instar stillicidii, politos: folia habet petroselini, sed minora plus incisa, et molliora, villosa in parte superiore, succo plena: flos est rosaceus et vinbellatus, plurimis scilicet petalis constans, inaequalibus, et calici insidentibus: calyx [reg: calix] autem abit in fructum ex duobus seminibus compositum, rostri avium aemulis, non striates, nunc laevibus, nunc asperis, hinc gibbis, inde vero planis; atque sic planta nominari putatur, quod luxuriosa foliorum fecunditate et largiore coma gaudeat, vel quod gaudium, hilaritatemque folia excitent, ex xai/rw gaudeo et fu/llon folium. Cbaerefolium autem, Graeca voce et Latina coalescentibus in unum nomen, ob id dictum est, quod foliis luxuriet. G. Körffelkraut, Kerbelkraut, Körbel.

CHALASTICA, sunt medicamenta, quae humectando et emolliendo partes constrictas relaxant, a kala/w relaxo, remitto.

CHALAZIA, item kala/zwsis2, grando, est tuberculum in palpebris grandinem referens. G. Ein Gerstenkern.