December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 193, image: s217

CICATRISANTIA, sunt medicamenta, quae impedimentum tollunt, quo vetabatur vasorum ex unione dissolutorum concretio vel exsiccatio. Sunt igitur, quae liquida allata ad soluta vasa reddunt blanda, dein vasorum fines flexiles reddunt, extenduntque: denique vasa haec exsiccant; inter quae praecipua sunt, quae ex plumbo conficiuntur, vel quae ex illo constant. Gr. *katoulwtika\ fa/rmaka, e)pidermika\. G. Wundheilende, oder Hautmachende Artzney.

CICATRIX Cicatrices sunt vestigia quaedam et notae, quae relinquuntur post gravia vulnera et ulcera, quare cutis defoedatur. Aliae sunt simplices, aliae cum cavitate et diminutione parties, aut superexcrescentia. Gr. ou)lh\. G. Ein Wundmal, Narben, eine Schramme.

CICER, eris, paenult. [abbr.: paenultimam] corripit:

Nec si quid fracti ciceris probat, et nucis empt. Hor. in Art. Poet.

Cicer, est leguminis species; quae habet caules tenues, lignosos, duros, ramosos, aliquantulum villosos: folia exigua, villosa, dentata, bina costae adhaerentia: flores sunt parvi, leguminosi, albi, aut rubicundi: flori succedit siliqua brevis, continens semina referential caput ar etinum, unde haec pianata cicer arietinum dicitur. Cicer est vel rubrum vel album, rubrum officinale, album culinarium; cicera rubra sunt ciceris sativi semina rotunda, angulosa, piso maiora, unico angulo acuto praedita, coloris ex fusco rubentis, saporis viscosi et leguminosi: radix longa, exigua, alba. G. Kirchern, Ziser-Erbsen.

CICERBITA, est sonchi species. Vide sonchus.

CICHORIVMTheophrasto l. 7. c. 7. kixw/rion. Dioscoridi l. 2. c. 160. kixw/rion. Galeno l. 8. simpl. kixw/rion. Vox Aegyptia auctore Plinio l. 20. c. 8. Honterus superiores intuitus Auctores paenult. [abbr.: paenultimam] corripit. Oportet tamen Horatium alicubi invenisse kixo/reion, quando antepenult. corripiat, penult. vero producat. Et certe Nicander in Alexipharm. o corripit:

*ki/xora kardami/das2 [note of the transcriber: in the print: dardami/das2 ] te, kai\ h(\n persei=on e)/pousin.
Me cichorea, levesque malvae. Alcaic. Hor. Carm. l. 1. Od. 31.

Quid igitur superest, nisi ut cum Hontero penult. in cichorium corripiamus, cum Horatio autem paenultimam in cichoreum longam pronuntiemus? Cichoreum, est planta, quae habet caulem intortum, crassum, rotundum, villosam, excavafum, ramosum: folia longa, valde lactescentia, amara, plus minusve incisa, aliquantulum villosa: calix floris totus matures redditus, valde est compressus, oblongus, squamosus, atque instar vasis cuiusdam recondite semina angulosa instar cunei, in parte superiore excavata, alba: radix erassa, sat


page 194, image: s218

longa, et fusca extus, intus albicans, sucum habet saponaceum; in orbiculos discissa dat lac amarum, hinc inter lactescentia refertur. Distinguitur in silvestre et sativum, sed prius usitatius est in medicina ob amaritiem. Aegyptium nomen esse, ac inde in Graeciam, postea in ceteras nationes commigrasse docent. Apud CELSUM vocatur ambubeia, pro quo aliqui putant legendum ambuleia, vide supra ambubeia. Graeci referunt inter eas plantas, quas seris appcllant, lactescentes edules. G. Wegwart, Hindleufft.

CICINDELA, est genus scarabaei nocte lucentis. G. Johanniswürmlein. Gr. lampuri\s2.

CICONIAE pinguedo, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit]

Tutus erat rhombus, tutoque ciconia nido. Hor. 2. Sat. 2.

CICVTA, penult. prod. [abbr.: paenultimam producit]

Hac te nos fragili donabimus ante cicuta. Virg. Ecl. 5.

Cicuta, est planta, quae habet caulem satis altum, crassum, politum, serpentis cutim referentem, excavatum: folia minutissime divisa, et subdivisa, petroselino simillima, inodora: flores sunt albi in umbellas crescentes, plurimis constantes petalis cordiformibus, inaequalibus, in orbem positis, et calici insidentibus: is aurem abit in fructum fere globosum, ex duobus seminibus compositum, exiguis, hinc gibbis et striatis, inde vero planis: radix cauliformis, longa, alba, crassa. Tota planta habet odorem ingratum, sapor eius est acris: est herba letifera, morte SOCRATIS clara. Prae ceteris infamis est cicuta auqatica, de cuius noxis singularem librum scripsit WEPFERUS. Gr. *kw/neion. G. Schirling, Wutscherling, Wüterich.

CICVTARIA, est planta, quae habet caulem ingenten, nodosum et concavum: folia cicutae maioris simillima, semina profunde striata, angusta, oblonga, magna: radix fibrosa, cuius nomen a cicuta derivatur.

CILIA, proprie sunt extrema palpebrarum corpuscula duriora, et cartilaginosa, semilunata, quae Graeci ta/rsous2 vocant, quibus pili infiguntur, quos cilia appellant. Superioris palpebrae pili versus superiora curvantur, sed inferioris versus inferiora; semper fere eandem servantes magnitudinem, impedientes ne leviora oculo incidant: nam duplici pilorum insignium serie constituti sunt. Horum etiam usus videtur, moderari lucem, et oculum quasi in umbram constituere; ne a radiis lucis fortioribus laedatur: hinc fit, ut qui his carent, non nisi in crepusculo bene videant. Gr. blefari\s2, o)fru\s2. G. Härlein an den Augenliedern, Augenbrahnen.