December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 215, image: s239

COMPOSITA, sunt medicamenta, quae ex variis simplicibus medicamentis parantur; ut sunt aquae quaedam, syrupi, electuaria, opiata, trochisci, unguenta, emplastra, etc. quae in vulgaribus officinis prostant. Sunt etiam quaedam chymica, ut varii spiritus, salia volatilia oleosa, tincturae, balsama, essentiae, pulveres etc. G. Vermischte, vermengte Artzeney.

COMPOSITIO, est, cum varia medicamenta invicem miscentur, ut in theriaca et mithridatio. G. Vermischung.

COMPRESSIVA MEDICINA, dicitur Avicennae sicca, membro siccitatem inducens, obturando transitus et meatus. Et ex fortitudine compressionis et coadunationis partium membri ad invicem, coguntur humiditates subtiles, in eius concavitatibus permanentes, exprimi violenter ex motu eius opposito.

CONARIVM, sive GLANDULA PINEALIS, in cerebri plexu chorioide pendet, a coni seu turbinis forma sic dicta. Collocatur inter thalamos nervorum opticorum et natium prominentias. Hanc animae sodem esse, aut principes facultates ab eadem oriri, CARTESIO visum fuit: sed vix credimus, quoniam animalia, quae imaginatione, memoria, aliisque superioribus animae potentiis fere in totum destitui videntur, hanc glandulam satis amplam atque augustam habent. Sensorium itaque constitui debet, ubi et nervi oriundi sunt. Usus est humores serosos, a sanguine arterioso depositos, excipere, et in se retinere; donec aut venae depletiores factae, eosdem resorbeant, aut lymphaeductus (si qui adfuerint) eos extra convehant. Doctiss. F. BAYLE, de usu tamen eius dubitat, cum dicit: quis sit verus illius glandulae usus, non est ita facile statutu; cum in variis cerebris hominum, boum, ovium semper deprehenderim glandulam illam manifesta salsedine atque satis acri esse imbutam, suspicor in ea salem aliquem volatilem a sanguine separari, sali volatili armoniaco analogum, qui in caudicem medullae spinalis diffusus, vigorem addit spiritibus animalibus et eorum coagulationem impedit, a kw=nos2, meta, turbo.

CONCAVATIO, idem quod Arcuatio.

CONCENTRATIO et CONCENTRANTIA MEDICAMENTA, sunt ea, quibus acidum ita temperatur, additione alcali, ut nullum eorum praedominetur: ut in tartaro vitriolato. Unde dicitur humores concentrare quando acidum superfluum ab alcali subiugatur. Vide Absorbentia.