CONSTITVTIO , idem quod Catastasis.
CONSTRICTORES MVSCVLI , sunt qui partem constringunt et coarctant. Vide [spbincter].
CONSVMMATVM , IUSCULUM CONSUMEMATUM, est quando alicuius gallinae minutim conscisse sucus, in vase bene obturato, sine additione, per B. M. extrahitur: demptis solummodo capite, pedibus et pinguedine. Vocantur autem hodie sic iuscula quarumvis carnium diu in aqua cocta, et in gelatinam redacta, in hunc scopum, ut debiles citius et magis nutriant, quam si darentur iuscula tenuia. G. Consumat, Kraftbrühe.
CONTAGIVM , est venenum, quod ab uno subiecto propagatur in aliud: hoc dupliciter contingit, ad distantiam, per aerem, quod dicunt contactum virtualem, vel simplici et physico contactu. G. Ansteckende Kranckheit, eine Seuche.
CONTEMPLABILES DIES , vide [Critici dies].
CONTINENS CAVSA , Gr.
sunexh\s2
, est causa morbi interna, quae ita morbo proxime adhaeret, ut ea posita, morbus ponatur, sublata tollatur.
CONTINENS FEBRIS , est, quae sine intermissionis, aut remissionis tempore, assidue affligit. Estque duplex; primaria, aut secundaria: primaria oritur a sanguinis circulatione nimis evecta et exaltata, ut in causo, pleuritide, agina etc. Secundaria vero seu symptomatica, producitur ex vulneribus, velceribus, etc. ut in phthisi, vulneribus capitis, etc. G. Ein unaufhörendes Fieber.
CONTINVA FEBRIS , est, quae continuo quidem affligit, sed cum remissionis et exacerbationis tempore: Estque quottidiana, tertiana, quartana, et erratica. G. Das anhaltende Fieber.
CONTORSIO , est quando membrum aliquod separatur a iunctura sua, separatione non completa, ita ut partes extra naturalem locum recedant. Ita in specie contorsio est luxatio vertebrarum dorsi in latus aliquod, et ita species gibbositatis est.
CONTRACTVRA , sic vocatur alicuius partis, pedis, manus, cubiti, dorsi etc. contractio sensim facta, unde flexio impeditur, aut non nisi cum dolore, et vi quadam peragitur. Habet saepe contorsionem in malam figuram, ut in gibbosis, et pumilionibus; atque ad illam figuram non nisi lente pervenitur, saepe atrophia antecedit, inflammatio etiam, et abscessus vel vulnus, vel ulcus, imo paralysis nonnumquam coniungitur, et dum in uno loco contractura fit, cum eminenti tumore ac
figura membri perversa, in alio fit depressio. Demum haec convulfio est, quae ossa non modo e sedibus suis dislocat, sed aliquando mirum in modum reflectit, iucurvatque, unde in vicinis carnibus plerumque macies fit, seu atrophia, ubi hac laborantes musculi, cum ad resistendum satis validi non sint, effieunt, ut antagonistae fortiores contrahantur, et contracti remaneant. Gr.
a)gku/lh, a)gkulou=sqai
incurvari. G. Das spannen, Zusammenziehen, Contractur.
CONTRAFISSVRA , est quando quis ceciderit in pavimentum laeva cranii parte, inque opposita parte fissura reperiatur; triplex esse perhibetur: 1. in eodem osse, quando pars superior est laesa, et inferior fracta. 2. in diverso osse, cum post casum in occiput, coronale os frangitur. 3. in diversa tabula, quando superior est laesa, et secunda frangitur. Sed num detur contrafissura apud principes medicos lis est. G. Ein Gegenbruch.
CONTRAHENTIA , medicamenta sunt, quae puncta distantia ab invicem solidae fibrae motricis in propiorem adigunt contactum et cohaesionem, sic ut inde fibra solidior, durior, firmiorque evadat; atque proinde tota solidiorum compago, ex fibris meris composita, cui haec medicamenta applicantur. G. Zusammenziehende Mittel.
CONTRAINDICATIO , vide [Antendeixis].
CONTRAYERVA , est radix, undique verrucosa, et aspera, oblonga, tenuis, foris colore rubro, intus albido, odoris aromatici, saporis nonnihil adstringentis, penetrantis, satis acris, aromatici, amari, inprimis si radix vegeta, tum habet acrimoniam aromaticam satis magnam; iridis vel cyperi radicibus non absimilis; haec annis abhinc aliquot ex provincia Peruviana Charcas apportari coepit. Ex Latino contra et Hispanico vocabulo yerua, quasi diceres contra venenum: Drakena apellata fuit a Clusio in honorem F. DRAKE, qui primus dicitur hanc radicem invenisse, et in Europam adportasse; nondum constat, cuius plantae radicula sit; datur adversus venena, et sudorem movet. Dicitur et Radix yerua, bezoartica, Cyperus odorus peruvianus, Drakena etc, G. Gifftwurtzel.
CONTVSIO OSSIS , est, cum instrumento quodam duro et obtuso os ita laeditur, ut externe integrum videatur, cum tamen versus interiora a toto separatum sit. G.
qla/sis2
et
qla/sma
. G. Zerstossung, Zerknirschung.
CONVOLVVLVS [1] , idem quod [Volvulus].