December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 223, image: s247

COQ. S. A., est, coque secundum artem. Sunt hae abbrevationes, quibus medici in formulis suis brevitatis ergo utuntur.

COR [1], est substantia carnosa et fibrosa, ex variis musculorum ordinibus et tendinibus eonflata, demonstrante LOWERO: habet duas auriculas totidemque ventriculos; dextrae auriculae vena cava, sinistroe vena pulmonaris adhaeret; dextro ventriculo arteria pulmonaris, sinistro vero arteria magna connectitur. Investitur sacculo membranaceo pericar dium dicto, quo mediastino et diaphragmati coniungitur; superius basin, inferius cuspidem habet, collocatur in medio thoracis intra pulmonis lobos, situ transverso, ita ut vere horizonti parallelum iaceat, sanguini recipiendo, eumque valida contractione musculorum circumvehendo tantummodo inseruit. In corde elephanti glandulas dari invenit DVVERNOI, tradiditque in Comm. Petropolit. vol. 2. Gr. kardi/a et kh\r. G. Das Hertz.

COR [2]. In vegetabilibus, est quod in medio ligni residet, et tertium a cortice continetur, velut in ossibus medulla, a nonnullis matrix, et ab aliis medulla nominatur. G. Das Marck.

CORACOBOTANE, est nomen quod imponitur brusco, et lauro alexandrinae, et significat berbam corui, derivatur enim ex ko/rac cortuus, et bota\nh herba.

CORACOBRACHIAEVS, idem Coracoideus.

CORACOHYOIDES, sunt musculi a scapulae processu coraciode orti, qui ad os hyoides procedunt ipsique inseruntur. Usus est oblique deorsum movere os hyoides, ex ko/rac corvus, et u(oieide\s2 hyoides os. G. Des Zungbeins Rabenschnabel gleiche Mauß.

CORACOIDES PROCESSVS, est rostriformis scapulae processus, vide Ancyrodies, a ko/rac cervus, et ei)=dos2 forma. G. Der Rabenschnabel gleiche Auswachs.

CORACOIDEVS, sive CORACOBRACHIAEVS, est unus ex musculis brachium moventibus. Oritur a coracoide processu scapulae, unde ei nomen: et inseritur in internum humerum circa medium, iuxta tendinem deltoidis. Principium habet nerveum et breve, oblongum ventrem, satis corpulentum et robustum tendinem. Venter eius perforatus est, unde etiam perforatus dictus et transitum nervis largitur, qui ad cubiti musculos distribuuntur. Hunc musculum alii saltem musculosam portionem bicipitis vocarunt, utilem ad brachium scapulae processui adducendum, sive antrorsum supra


page 224, image: s248

pectus attrahendum, ex ko/rac corvus, et a)=dos2 forma. G. Rabenschnabels Mauß.

CORALLINAcostinum oleum, crystallinum arsenicum, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit] vide amar acinum, seqq. Coralina, est muscus petrosus marinus, inhaerens scopulis, et piscium testis corallisque, eo sane modo, quo muscus arboribus innascitur, optimaque est, quae a corallis detrahitur. Color griseus est; sapor sub salsus. G. Meermoos, Corallenmoos. Lumbricos enecare dicitur.

CORALLOIDES, est planta maritima, ramosa, nulla folia habens, similis Corallis figura et duritie, vide Dentaria.

CORALLVM et CORALLIVM, num ad vegetabilia, an vero ad mineralia pertineat adhuc lis est inter multos. Videtur tamen ad vegetabile regnum deduci debere, hincque dici potest planta in fundo maris nata, foliis carens, cuius neque flos neque semen cognitum, rupibus et aliis corporibus affigens aliqualem radicem, cortice vestitam, et in ramos divisam. Extremitates horum ramorum molles sunt, parvorum globuslorum seu ribium ad instar rotundae, in sex cellulas divisae, repletaeque humore albicante, crasso, acri adstringente. Hi globuli capsulae seminales esse creduntur, et sucum, quem fundunt, producere plantas corallorum in omni corpore, cui illabitur. Variae corallorum in utraque India, imo et in Europa et Asia, dantur species, colore quoque differenti. Est et rubrum, album, nigrum, caeruleum. Tum quoque differunt figura: aliae instar arboris racematim se elevant; aliae glabris ramis, aliae hispidis; nonnumquam fistulosae species inucniuntur, vel figuram tuberosam, vel lactucae folia, aut lichenis terrestris, aut cornu cervinum etc. referunt. Coralla sub aquis mollia esse, sed in aere indurari unanimiter dicunt. Exinde promittuntur tincturae, magisteria etc. sed in pulvere ad scrupulum intus sumpta, acidum in corpore nostro potenter domant. Gr. kora/lion. G. Korall, Corallen.

CORCHORVS et CORCORUS, est planta sesqui pedem circiter alta: folia sunt alterna in caulium nodis apposita, in margine incisa, parte ima barbulam utrinque unam, seu apophysin lingulae instar tenuem possident: flores rosacei quinquepetali ut plurimum, lutei: ex huius calice surgit pistillum, quod deinde abit in fructum, qui est longa siliqua cornuta, quae quinque loculamentis constat, per quinque septa media dissecta, in quibus loculis quinque valvae se expandunt, et dimittunt semina numerosissima, exigua, coloris cincrei,


page 225, image: s249

saporis viscosi. Haec planta crescit in hortis; an anagallis, an ocymum silvestre, vel alia planta? disputatur: eius tamen etymologiam deducuut, a)po\ th=s2 ko/rhs2, kai\ kore/w, quod oculi pupillam ornet, sive purget: est melochia Alpini Aegypt. quidam nomen a corde derivant, quia eius fructus cor referre creditur.

CORDIALIA, COR ROBORANTIA seu CARDIACA, vide Cardiacum.

CORIANDRVM, est planta, quae caulem habet sesquipedem vel duos circiter altum, rotundum, tenuem, medulla repletum, ramosum: folia inferiora petroselini similia, superiora magis incisa, et chamaemelo proxima: flores parvi rosacei, et umbellati, plurimis scilicet petalis inaequalibus et cordiformibus constantes, quandoque aequalibus, in orbem postis, et calici insidentibus, is autem abit in fructum ex duobus seminibus compositum, nunc semisphaericis, nunc sphaericis, striatis, ex cinereo fuscis, includentibus sub cortice tenui medullam subsuscam, duriusculam, in medio quasi dissepimentis distinctis, saporis subdulcis, subacris, aromatici: volunt nomen derivari a ko/ris2 cimex; quia recentis folia et semina cimices olent. Gr. ko/rion et kori/annon. G. Coriander.

CORIS, est hypericum, an a kei/rw scindo: quod vulnera sanet? vel quod tota pulchella, et perquam hilari facie sit, kori/s2 einm et ko/rh, virgo, puella dicitur.

CORNEA OCVLI TVNICA, seu CERATODES, quae etiam scelerotes et dura vocatur, a dura meninge originem habet; anterius pellucida, est, et in eminentiorem figuram protuberat, in uno homine plus, in altero minus; a lateribus tunica albuginea obducitur; interius humorem aqueum eontinet. Corneae huius structura mirifica est; si constringatur oculus a parte postica, ubi musculi inseruntur, et solvitur tunc levissima manu acutissima lanceola, vulnere perpendiculari levissimo, mox dilatatur vulnusculum, contrahentibus sese fibris, secedit lamella; si novum iterum fit vulnusculum, idem fit; quod quidem usque ad 30. vices fieri potest, et quavis dissectione erumpit liquidum tenuissimum, quo absterso mox erumpit novum, nullum habens saporem, nisi leviter subsalsum; unde apparet, quod cornea constet ex membranaceis stratis, per transversales fibras annexis. Hincquoque non ita absurda videtur illorum sententia, qui corneam, tamquam membranam a sclerotide distinguunt. Tota pellucens in vivis, in morientibus sensim obscuratur; in exstinctis penitus opaca, unde


page 226, image: s250

illa obscuritas inter certa instantis morris signa adnumeratur ab HIPPOCRATE. G. Das Hornharte Häutlein.

CORNICVLARIS PROCESSVS, vide ancyrodies.

CORNVA dicuntur additiones acuminatae ungulares, nascentes super iuncturas in extremitatibus, propter operationis vehementiam.

CORNVA VTERI, seu CERAEA, sunt duae uteri partes laterales in quibusdam brutis, ut vaccis, cervis, ovibus, capris, canibus, etc. in quibus fetus in impraegnatis his matribus habitant. Cornua tamen ex horum imitatione tribuerunr etiam humano utero auctores; quia ad fundi latera, aliqua utrinque est protuberantia, ubi vasa deferentia inseruntur; sed pessime, et rarissime muliebris uterus bipartitur, ut in brutis. G. Die Krümme der Bärmutter.

CORNV CERVI, vide Coronopus.

CORNVS, est arbor, quae habet lignum durum, compactum, album, satis magnum et extensum, corticem durum, rubicundum, vel cinereum habens, saporis adstringentis; folia sunt longa, ampla, venosa, mollia: flores in extremitate ramorum crescentes, pedunculis brevibus adhaerentes, quadrifidi, in crucem dispositi; calix abit in fructum carnosum, ovalem, olium fere referentem, sed minorem, in initio viridem et acerbum, postea per maturitatem rubrum et aliquando flavescentem, saporis subdulcis cum aliqua grata acredine, et adstrictione. In hoc fructu invenitur ossiculum oblongum, albescens, in duo loculamenta, quae singula unicum semen oblongum includunt, divisum. Haec arbor crescit in hortis; dantur duae species corni, sc. mas et femina: dicta est quod duritie et rigiditate cornibus similes ramos habeat. G. Welsche Kirschen, Kornelbaum.

CORNVTA, idem quod Retorta.

CORONA, est superior dentium molarium superficies.

CORONALIS SVTVRA, Gr. stefani/ths2 et stefaniai=a, est fissura, quae pectinatim, dentatae serrae instar, coit; estque in superiore parte cranii ab uno tempore ad aliud, et circumscribitur ossibus frontis et bregmatis, in cuius medio sagittalis sutura terminatur. G. Die Cronnath der Hirnschalen.

CORONARIA VASA, sunt venae et arteriae cor, nutritionis et motus gratia, cingentes. Item vasa sanguinea sinistrum os stomachi cingentia. Arteriae coronariae cordis duae, oriuntur ex aorta, mox supra valvulas semilunares cordis sinistri, et opposito itinere unum componunt canalem basi cordis


page 227, image: s251

innexum toto ambitu, unde demissae arteriae, variis inter se anastomosibus iunctae, in innumerabilia exilissima vascula distribuuntur, quae ultimae roris effusi more humorem fundunt, et quae omnia sensibilia cordis puncta pervadunt, omnemque fere cordis substantiam cum venis similiter positis, componunt, accreta inter vasa pinguedine externa G. Die Hertz Gefässe.

CORONE, est processus osseus, acutus, et anterior inferioris maxillae, a similitudine rostri cornicis, rostriformis dictus. Gr. korw/nh cornix. G. Krähenschnabelsgleicher Auswachs.

CORONOPVS hortensis, est planta, quae habet folia ex radice erumpentia multa, longa, angusta, nervosa, profunde incisa, longis ad margines laciniis appositis laciniata, parvum cornu cervi referentia, saporis aliquantulum adstringentis, sed grati: nascuntur ex foliis caules tenues, rotundi, rigidi, villosi, pedem unum vel sesquipedem alti: flores et semina plantaginis. Radix plerumque exigua, sed aliquando digitum crassa, alba, saporis aliquantulum adstringentis. Haec planta colitur in hortis. Pes cornicis dicitur a pedis cornicis similitudine, quam eius exprimunt folia. Alii quod eius stylus, e mediis foliis exsurgens, in cornicis pedem conformatus articuletur, reliquam exhibens crucis effigiem: vocatur et sanguinaria et sanguinalis, quod sanguini sistendo apta sit herba. Sunt qui herbam stellae nominant, alludentes haud dubie ad Graecam appellationem astrion. Nonnulli quod folium eius multipartito consectum in cervini cornu imaginem effigietur, cervinum cornu vocarunt. Ex korw/nh cornix, et pou\s2 pes. G. Krähenfuß.

CORPORA NERVOSA PENIS, FR. RVYSCHIO Corpora nerveo spongiosa, sunt duo corpora longa, orta a parte inferiore ossium pubis seorsim, et eincta membrana propria, iunguntur sibi mutuo ope septi medii, quod sensim evanescit versus anteriora, et ex cellulis plurimis membranosis contexta, quae maximum penis corpus eonstituunt. Si illa corpora expandantur, per sanguinem in cavernulas maiori copia infusum, erectio istius instrumenti fit. Ex similibus duobus corporibus etiam constat mulierum clitoris. G. Die Sennadrigen Theile des männlichen Glieds.

CORPVS CALLOSVM, est medullosa seu potius fibrosa [correction of the transcriber; in the print fifibrosa] cerebri pars, ex cuius comlicatione ventriculi cerebri anteriores constituuntur. Estque tota medullosa, nulla


page 228, image: s252

membrana obtensa, medullae oblongatae apicibus utrobique affigitur. Ab istis apicibus, tamquam ortu suo, medullaris haec substantia, cerebrum obducens et concamerans, versus posteriora expanditur, ac sensim minuitur, demum huius expansi limbus exterior arctius contrahitur, ac inferius medullae oblongatae caudici, membranarum et vasorum nexu, coniungitur. Porro firmioris connexionis gratia, ab anteriore ipsius parte, iuxta ipsius apices, processus medullaris exoritur, qui cerebri fissuram subtendens, ad limbos eius pertingit; quibus, velut brachiis utrinque reflexis, unitur: quae quidem brachia medullae oblongatae caudicem amplectuntur, adeoque illum cerebri limbum sibi firmius annectunt.

CORPVS GLANDVLOSVM, seu GLANDOSUM, idem quod Prostata.

CORPVS PAMPINIFORME, vide varicosum corpus.

CORPVS PYRAMIDALE, idem quod Varicosum corpus.

CORRECTIO, est quando medicamini sal quoddam aut aliud quid additur, ad effectum accelerandum, vel quando vis violenta reprimitur. G. Verbesserung.

CORRECTORIVM, est, quo medicamenta emendantur, ne cuiquam noceant, et facilius assumi queant, ut quando sennae additur semen foeniculi, folia scrophulariae etc. Ad haec medici attendere solent, dum morbis profligandis accomodant remedia, quae si sola non satis convenirent in data aegri temperie, additione aliorum ad scopum medicum diriguntur, et sic corriguntur. G. Verbesserung.

CORROBORANTIA, idem quod Cardiaca.

CORROSIO chymica, est corporis misti, per res corrosinas, calcinatio. G. Zernagung.

CORROSIVVM, est medicamentum solida corporis animalis corrodendi vim habens, ut ruptorium, calx, aqua fortis, etc. Cuius ope superflua carnis excrescentia absumitur. Vel fontanella fit ad pus vel aquam effusam evacuandam. G. Corrosif.

CORRODENTIA, sunt quae acutis suis particulis carnem excrescentem edunt, et consumunt, et quidem omnia, quibus applicantur. G. Zernagende Mittel.

CORRVDA, est asparagus silvestris.

CORTEX, est exterius tegumentum, seu cutis vegetabilium, ut et nucum, malorum granatorum, arantiorum etc.


page 229, image: s253

Item exterior substantia cerebri et cerebelli. Gr. le/pisma, floio\s2. G. Die Rinde, Schale.

CORTICALIS SVBSTANTIA CEREBRI et CEREBELLI, est substantia eius exterior, plurimis labyrinthis et maeandris exterius dotata; tenui meninge obducitur; cinericea, mollis, humidior, cingens ubique, accurate, totam originem alterius substantiae internae, albissimae, solidioris, exsuccae magis, quae medulla cerebri et cerebelli vocatur; ita ut haec ab illa oriri manifeste videatur undequaque, in appendicibus, ventriculis, cruribus, medulla oblongata. In interiori vero parte medullae spinalis similis est cortici recondita substantia, tota pariter ibi arteriosa, quam medullosa ambit, inversa ratione quam in priori, et iuxta Malpighium ex glandulis minimis ovalis figurae composita, iuxta alios, et quidem verosimilius, ex meris vasculis a vasis piae matris oriundis. Corticalis haec substantia ab interiori ergo cerebri parte medullarem seu fibrosam substantiam sibi vicinam habet, quae ex cortice originem ducit, ut clare in cerebello patet. Usus est spiritus animales segregare et e massa sanguinea excipere, ex quae per medullarem substantiam et nervos distribuuntur, et per universum corpus deferuntur. Secundo, forte memoriae et somni sedes ibi collocatur. G. Die Rindengleiche Theile im Gehirn.

CORTVSA, est planta, quae habet folia ex radice erumpentia, ampla, rotunda, incisa, aspera, saporis stiptici, caulibus longis adhaerentia. Ex his nascuntur caules parvi, nudi, in summitate habentes flores quinque petalis constantes, purpureis: radix valde fibrosa; tota planta est valde odorata; crescit in locis arenosis, et argillaceis, satis convenit cum auricula ursi, dicitur et sanicula alpina, vel montana latifolia, laciniata. Est Matthiolo caryophyllatae species, sic dicta quod a Cortuso primum haec planta reperta sit.

CORYLVS, est arbuscula, quae plures habet ramos longos, flexiles, sine nodis, eortice tenui obductos: eius lignum est tenerum, album: folia sunt ampla, sparsa, in margine dentata, acuta, in parte superiori viridia, in inferiori albescentia: flos mas constat tribus squamosis foliolis, quorum exterius hinc interioribus incumbit, ex infimo flore quatuor pedunculi emergunt, singuli habentes testiculum suum. Omnes flores simul adnati axi longo referunt caudam cati: flos femina in eadem planta, loco diverso a mara nascitur, constans calice squamoso, foliolis multis se invicem succingentibus


page 230, image: s254

facto, intra quem ovarium latet, instructum multis tubis incurvis, rubris, acutis: fit deinde fructus osseus putamine nucleum condens carnosum, haerens arcte innatus calici foliaceo: radix longa, crassa, robusta. Haec arbor crescit in silvis, cuius fructus nux Auellana et leptoka/ruon dicitur. Fortasse erit vox corrupta ex karu/a cum ka sit mutatum in ko, ru manet, deinde a in us, hinc corylus. G. Haselnuß, Haselstrauch.

CORYMBI, sunt summitates hederarum, velut uvae dependentibus acinis coactae. Transfertur tamen vox ad multos herbarum fructus.

CORYMBIA, CORYMBOS, CORYMBE, est hedera arborea, sic dicta, quod supra arborum capita ascendat; derivatur a ka/ra caput.

CORYPHE, Gr. korufh\, est vertex capitis; item digitorum extremitas interior iuxta ungues.

CORYZA, sive GRAVEDO, est succorum nostri corporis, ab externo frigore, inspissatio, unde in minimis vasculis, ubi hi alluunt, fit obstructio; vel ab eadem causa vascula contrahuntur, hinc a liquido suo inflammantur, quod cum facillime fit in locis ubi continuo alluit aer, tota membrana a SCHNEIDERO descripta, nares etc. investiens afficitur, unde ex glandulis eius fit liquoris acris et salsi defluxus. Sic et glandulae pulmonarem fistulam perreptantes ob acrem sucum excitant tussim. Coryza est vel sine vel cum febre. Gr. ko/ruza vide Catarrbus. G. Schnuppen.

COSMETICA, sunt medicamenta externa, illiniendo applicata, cutim dealbantia, emollientia, ad pulchirtudinem illi conciliandam; ut oleum tartari, lae virginis, dissolutio ex mercurio sublimato, sulpure, camphora, etc a kosme/w orno. G. Schmincke.

COSTAE, Gr. pleurai\. Sunt illa ossa, quae arcuata, oblonga, una cum aliis partibus thoracem constituunt. Posterius connexionem cum vertebris dorsi, anterius vero cum sterni cartilaginibus habent: numero in quolibet latere duodecim sunt: septem superiores verae seu potius longae, quinque inferiores spuriae, seu breviores dicuntur. G. Rippen. Item no/qoi pleurai\, malqakai' | pleurai\. Costarum pars latior palmula dicitur, pla/th Poll. angustior, quae spinae vertebras attingit, remulus kw/pion; Polluci mesopleu/ria, costarum spatia intermedia dicuntur. G. Die kurtzen Rippen.

COSTVS, Gr. ko/stos2, est herba honum odorem spirans, duplex in officinis prostat, albus et niger: vocatur etiam


page 231, image: s255

mentha Saracenica, et Groeca, Straboni costarium vocatur; alias mentha corymbifera a dispositione florum et odore, herba S. Mariae. Balsamica, quae vide. Costus Arabicus, est radix exoticae arbusculae, sambuci satis similis, oblonga, pollicis crassitie, gravis, compacta, coloris buxei flavescentis extus, intus rubri, saporis acris, amari, aromatici, grati, subdulcis, odor eius si in ignem conicitur, sat gratus. Tres costi dantur species, Arabicus, dulcis, et amarus; sunt qui volunt has tres species inter se non differre, nisi ratione aetatis, sed quemadmodum de plurimis exoticis, ita de costo nihil adhuc indubitanter disseri potest.

COTINVS, est arbuscula sex vel septem pedes alta, cuius lignum est flavum, ramos demittens rotundos, cortice rubicundo et obscuro instructum: folia sunt ampla venosa, fere rotunda, in longo pedunculo: caliculus exiguus, quinquefidus; flosculus rosaceus, pentapetalus, in ramulis capillaceis: ovarium fit fructus orbicularis, duro putamine impartibili tegens semen triangulare coloris rubicundi, fusci aut nigri: radix lignosa. Haec arbuscula crescit in montibus: est oleaster silvestris. Gr. ko/tinos2. G. Wilder Oelbaum.

COTONEA, et CYDONIA MALUS, est arbor, quae habet lignum tortuosum, durum, pallidum, albescens, corticem mediocriter crassum, satis politum, externe coloris cinerei, interne rubicundi; folia mali, integra, albescentia, in parte inferiori lanuginosa; flos est rosaceus, quinque vel pluribus petalis in orbem positis constans, cuius calix abit in fructum turbinatum, carnosum, in loculamenta divisum, seminibus plurimis, glutinosis, oblongis, et callosis fetum; radix magna, coloris obscuri: crescit haec arbuscula in montibus et locis aridis: sic dicta est, a Cydone, Cretae oppido, unde primum advecta est. G. Quittenbaum, Küttenbaum.

COTONIVM, COTONVM, COTVM, vide Xylon.

COTVLA, est Chamaemeli species, quae in duas dividitur, quarum una dicitur cotula foetida sive chamaemelum foetidum, quae habet folia Chamaemelo vulgari similia, odore obominabili, gnstu amaro. Altera species, dicitur cotula non foetida, et distinguitur solo narium iudicio, sapore amaro, vocatur et Chamomilla inodora, buphthalmum: datur et tertia species cotulae, quae est flore luteo radiato, sive chrysanthemum tenuifolium, folio millefolii. G. Krötendill. Gr. *kunanqemi\s2, *kunobota/nh.