December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 259, image: s283

DEOBSTRVENTIA, sive DEOPPILANTIA, sunt medicamenta, quae obstructiones aperiunt.

DEPHLEGMATIO, est operatio, qua reiterata destillatione aqua superflua a spiritibus, vel puriori parte separatur. G. Abziehen.

DEPILATORIVM, idem quod psilothron.

DEPLVMATIO idem est quod ptilosis, ubi palpebrae tumore calloso obsidentur, pili quoque earundem decidunt; estque composita affectio ex madarosi et sclerophthalmia. Verum semper coniunctum non habet pilorum deflunium.

DEPVRATIO, est rei alicuius purae ab impuro separatio, ut est despumatio, clarificatio. G. Säuberung.

DERIVATIO, est actio, qua humor, pus, urina, sanguis etc. qui in partem influxit, et nondum impactus est, artis ope per locum vicinum educitur, vel ex loco uno in alium allicitur, cuius resistentia aliquomodo tollitur; uti fit per v.g. [reading uncertain: page damaged] cucurbituras, ...pastica [reading uncertain: page damaged] , frictiones etc. G. Ableitung.

DERMA, Gr. de/rma, idem quod Cutis

DESCENSORIVM, est fornax chymicis familiaris, destillationibus per descensum inserviens. G. Ein Ofen, darin man unter sich treibt.

DESCENSVS seu per descensum destillare, vide Deliquium.

DESICCATIO, est superflui humoris, vel humiditatis per calorem evaporatio. G. Austrucknung.

DESICCATIVVM, est unguentum vel emplastrum, humores tenues ulceri instillantes exsiccans, a desiccare. G. Treugende, abtrockende Mittel.

DESIPIENTIA, est delirii species. Vide paraphrosyne.

DESPVMATIO, est alicuius rei, ut syrupi, mellis etc. inter coquendum, spumae detractio. G. Abschaumung.

DESQVAMATIO, Gr. e)kle/pisis2, est, quando in carie ossis vel alias, ab osse squamae quaedam abscedunt. G. Ausnehmung der Beine.

DESTILLATIO [1], idem quod catarrhus, vide suo loco.

DESTILLATIO [2], est partium spirituosarum, humidarum vel oleosarum, in halitus fumosve vi ignis extenuatarum, atque elevatarum extractio. Destillatio fit per vesicam, cucurbitam, retortam, deliquium, filtrum, descensum, etc. eaque in balneo mariae, arena, vaporibus, fimo, sole, reverberio, etc. peragitur. G. Distillirung.