December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 335, image: s359

GALACTOPHORA medicamenta sunt, quae lactis copiam uberrimam faciunt, et ad mammarias glandulas determinant. Gr. galaktopoihtika\, a ga/la et poie/w.

GALANGA radix est aromatica, colore saturo, rubra, duplex est maicr et minor, sed minor maiori melior est: nondum auctores conveniunt de hac planta; quidam utramque speciem ad iridum genus referre volunt ob radicis praesertim convenientiam, alii vero maiorem tantum iridibus accensendam esst censent, minorem vero srutici solia myrtum aemulantia gerenti annumerandam, credunt. Maioris radix crassior; intus alba, ex Iava et malabar adducitur: minoris vero tenuior, nodosa, intus et extra rubescens, saporeacris instar piperis, odore suavis; haec vero ex China adfertur et huius maior usus est in medicina. G. Galgant.

GALBANETVM, est compositio galbanum recipiens.

GALBANVMDioscoridi, et Galeno xalba/nh paenult. [abbr.: paenultimam] corripit apud Nicandrum in theriacis: Item,

Hic iam galbaneos suadebo incender odores. Virg.4. Georg.
Hic ebulum stridet, peregrinaque galbana sudant. Lucan. l. 9.

Galbaneti vocem quidam srequentant, rectius facturi si galbanatum dicerent:

Iacet occupato galbanatus in lecto. Iamb.Sen. Martial. l. 3. ep. 82.

Galbanum, est gummi, sucus, aut lacrima ferulae Syriacae, quam Metopium vocant (quo nomine aliis gummi idem venit, intense flavum vel albidum, inflammabile; odore gravi opopanacem referens, colore tacamachacam. Optimum censetur cartilaginosum (alii granulatum volunt, sed rarissime ob mollitiem in granis invenitur) flavum, fincerum, pingue, non lignosum, quod in se retineat nonnihil ex suis seminibus, et ipsis serulae sarmentis, gravis et ingrati odoris, nec nimis humidum, nec nimis aridum, cum accenditur flammam nutriens: scribitur et Chalbanum.

GALEA [1], est dolor capitis, sic a loci similitudine dictus, quod totum caput in modum galeae comprehendat.

GALEA [2] pertiner quoque ad vasa chymica, est enim vas cui retorta imponitur, ex terra aut alia materia confectum, ne retorta, nisi mediate, ab igne tangatur. G. Ein Helm.

GALEA [3] etiam dicitur, quando caput fetus in lucem prodeuntis cum parte membranae Amnii circumvestitur. Sed si infans ex fexu fae minino fuerit, Vitta dicitur: de quibus obsterices plurimas fabulas nugantur.