GALLICVS MORBVS , vide [lues venerea]
GALLINAGINIS CAPVT , vide [caput Gallinaginis].
GALLITRICHVM , rectius callitrichum, penult. corr. quia a
tri\c trixo\s2
.
*eu)/xet' a)parxo/menos2, kefalh=s2 tri/xas2 e)n puri\ba/llwn
. Hom.Od.
g
.
Inconvenienter officinae gallitrichon appellant, cum nomen ide inveniat, nuod
ka/llos2
faciat
trixw=n
; quemadmodum nucis iuglandis putamen Dioscoridi l. 1. c. 141.
kalli/trixo/n e)stin
, id est, capillis pulchritudinem, et robur inducit. Accedit quod planta haec non Apuleio tantum, sed et Plinio callitrichon vocetur, l. 22. c. 21. quidam, inquit, callitrichon vocant, alii polytrichon, utrumque ab effectu, tingit enim capillum etc. Inconvenientius, cum iubentur callitricbum cäpere offcinae, capiunt horminum, nam callitrichum ex adianthorum genere esse fidem sacit Plinius l. 22. c. 21. Vide [Callitrichum].
GALLIVM , seu GALIUM, est molluginis species, dicitur
a)po\ ga/la thgnu/ein a)nti\ pitu/as2 au)to\
, quod coaguli vicelae coagulet ac cogat. G. Waldstroh, unser Frauen Bettstroh.
GALREDA , seu GELATINA, sucus est inspissatus, viscosus, lucidus, sitque plerumque ex coctis partibus animalium cartilgainosis, v. g. ex pedibus vitrli. G. Gallerte.
GANGLION G. ein Uberbein,
in pathologia est tumor in partibus tendinosis et nervosis, a casu, ictu, vel alias excitatus, tenitens, in latera pressus non divertitur, ner in orbem circumagitur, oriundus ab extravasat lympha ex vasculis ruptis, intra vaginam tendinis haerente. Vocatur etiam ab anatomieis corpusculum oblongum, olivare, durum, capsula veluti tectum, carnei utcumque coloris, substantia nervosa nodi instat, multis in locis corporis quibusdam nervis veluti circumnatum, ubi multi nervosi surculi coeunt; formatur ex concursu duorum vel plurium nervorum cum suis membranis.
GANGRAENA dicitur et ignis Persicus, est alicuius partis cadaverosa corruptela, cam soetoris, nigredinis et mortificationis inition coniunctz, inflammationem consequens. G. Der heisse Brand.
GARGAREON , vide [Cion].
GARGARISMA , est medicamentum liquidum, fauces et adiacentes partes, gargarizando, sine deglutitione colluens, Estque vel. decoctum in quo syrupi convenientes solvuntur; vel aquae destillatae quibus syrupi admixti, qandoque et spiritus minerales adduntur. Dicitur et Gargarismus, Gollutio oris,
dia/klusma
, a
gargari/zw
, os colluo. G. Gurgelwasser.