December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 344, image: s368

GLENOIDES, sunt duae cavitates, in inferiore parte vertebrae primae colli, ex glh/nh pupilla, et ei)=dos2 forma.

GLOBVLARIA, est planta, quae habet caulem pedem circiter altum, rotundum, striatum, rubicundum, folia ad bellidis formam satis proxime accedunt, sed sunt magis dura, nervosa, saporis amari: flores flosculosi, plurimis scilicet flosculis constantes unilabiatis, multiscissis, et calice proprio comprehensis; e quorom fundo surgit pistillum, flosculi parti inferiori ad instar clavi infixum, quod deinde abit in semen, in capsula, quae flosculi calix fuit, reconditum: capsulae autem illae insident placentae, quae meditullium occupat calicis communis: radix est lignosa, dura, foris rubra, intus alba, fibrosa: est scabiosae species floribus caeruleis, sic vocata a florum glomerulis globisve. G. Kugelkraut.

GLOBVLVS NASI, est nasi inferior pars cartilaginea et mobilis. G. Das runde Spitzlein an der Rase

GLOBVLVS, seu NODUS etiam significat tumorem rotundum et mobilem, et parum dolentem in labiorum parte glandulosa

GLOSSOCOMVM, est instumentum chirurgicum fractis membris accommodatum, a figura arculae mercatorum dictum, quod olim a tergo gerebatur. G. eine Beinlade.

GLOSSOPETRA, est lapis ut plurimum triangularis, e basi crassiore et scabra in conum acutum et planum desines, reliquo toto corpore laevis, et quasi corneus, saepe minutis quibusdam dentibus ad latera crenatus, coloris caesii, albi, lutei, rosei, caerulei, in variis mineris Angliae, Lunenburgiae, Melitae reperiundus, diversae magnitudinis; creditur quod sit lingua serpentum petrefacta; alii tempore diluvii multas animalium partes, sie et has terra submersas, tempore petrefactas opinantur. G. Zungenstein.

GLOTTIS, est laryngis rimula, quae ab epiglottide tegitur, a glw=ssa lingua.

GLVMA, est folliculus grani, quod in spica. continetur, vel grani theca.

GLVTEN, Gr. *ko/lla, est humor Avicennae secundarius dictus; et dicitur, cum roridus ille humor partibus unitur et agglutinatur. Erant quatuor, humor innominatus, ros, gluten, et cambium, verum illa nomina nunc temporis evanuerunt. Liquor glutinosus reperitur inter iuncturas, qui synovia dicitur. G. Leim.