December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 345, image: s369

GLVTAEI, sunt musculi sex, [reading uncertain: print blotted] quibus nates moventur; in utroque latere tres, locati in cavitate ossis ilii, concursu suarum fibrarum, quasi unum faciunt cum triplici cauda, quae terminatur in et circa trochanterem maiorem. a glouto\s2 nates. G. Die Arsmusculn.

GLVTIA, sunt prominentiae duae cerebri, nates dictae, a glouto\s2 nates.

GLVTOS, est natis, clunis. Item trochanter sive rotator ossis femoris maior, forte quia natium museuli ei inseruntur. G. Der Ars.

GLYCYPICRVM, est DULCAMARA, ex gluku\ dulce et pikro\n amarum.

GLYCYRRHIZA, est planta, quae plures caules dimittit tres vel quatuor pedes altos: folia sunt oblonga, viscosa, viridia, splendentia, in alias disposita instar fraxini, bina coniugata ad costam in folium impar desinentem, saporis acerbi, subacidi: flores sunt legu minosi, purpurei: flori succedit siliqua unicapsularis, brevis, compressa, feta seminibus reniformibus: radix oblonga, sarmentosa, in multos ramos repentes divisa, digiti crassitie, externe coloris grisei aut rubicundi, interne flavi, saporis subacris mellei dulcissimi, tenuis odoris mellei: haec planta crescit in regionibus calidis, praesertim in silvis, et in locis arenosis, optima ex insulis canariensibus adsertur, quae pugni crassitem adaequat, est dulcis radix, ex gluku\ dulce et r(i/za radix. Nomen tum apud Graecos, tum etiam Latinos a dulcedine, qua radix eius praedita est, invenisse notius est, quam dici debeat. Scythica etiam nominatur radix, quod in Scythia circa Maeotim paludem plurimum proveniat. Sunt etiam qui a)/diyon vocitant, quod sitim rctenta, in ore arceat. Officiris liquiritia dicitur. G. Süßholtz.

GNAPHALIVM, est planta, quae habet plures caules ad altitudinem circiter pedis satis crasses, lanugine alba obductos, habentes folia multa, oblonga, versus extrema obrotunda, divulsa apparent flocculi lanuginosi: flores in summitate culium nascuntur, superias stellae ad instar divisi, calice sqammoso et villoso comprehenduntur, flori succedunt parvi fructus albi, semen recurvum continentos, et speciem pilei acuti seminis caput obtegentis, habentes: radix lignosa, oblonga, crassa, nigra, aliquantulum fibrosa, odoris aromatici, stoechadis aemula, et saporis subsalsi. Dicitur et *knafa/lwn, a kna/ptw carmino. Vocatur etiam centunculus, quod centonibus cum tomento maxima sit cognatio: hinc centuncularis


page 346, image: s370

herba et cotonaria a colore et mollitie. G. Ruhrkraut.

GNIDIA GRANA, sunt thymelaeae vel laureolae baccae rotundae, pisi magnitudine, rubra, sub tenui pellicula includentes nucleum cannabis semini similem, medulla candida plenum, saporis acerrimi et urentissimi: estque purgans vehementissimum.

GOMPHIASIS vel potius agomphiasis, est morbus dentium, praesertim molarium, quando nempe vacillant: gomphosi enim loculis ossium utriusque maxillae inseruntur, a gomfo/w claum impingo. G. Das Wackeln der Zähne.

GOMPHOMA, idem quod Gomphosis.

GOMPHOS, est, quando oculi pupilla, pelliculas veeae excedens, clavum refert. Item ossrum eoniunctio clavorum instar, a gomfo/w elavum impingo.

GOMPHOSIS, sive conclavatio est, quando os ossi insigitur instar clavi, uti dentes maxillae, a gomfo/w elavum impingo.

GONAGRA, est arthritis genua occupans, ex go/nu genu et a)/gra, captura. G. Kniezipperlein.

GONGRONA, Gr. *goggrw/nh, est omnos tumor nervosis partibus adveniens, cum duritie et rotunditate. Sie et in specie bronchocele nominatur.

GONGYLE seu STRONGYLE, dicitur rapae radix, ob formam rotundam. *stroggu/los2 enim, seu goggu/los2 est rotundus.

GONORRHOEA, est fluor involuntarius liquidi purulenti et sordidi ex membri virilis urethra, cum dolore et ardore urinae, penis tentigine, ortus ab impuro coitu: fluidum quod erat, saepe crassescit, flavescit, viridescit, et tum dicitur virulenta gonorrhoea, ex gonh\ genitura, et )re/w fluo. G. Samenfluß.

GONORRHOEA CHORDATA, est, quando una cum gonorrhoea, urethra arcus instar tenditur, et ad inferiora cum dolore flectitur.

GOSSIPIVM seu GOSSYPIUM, Gr. *cu/lon et *gossu/pion. G. Baumwollen, Bomesin.

GRACILIS MVSCVLVS, seu rectus inferior, est tibiae musculus, oritur ex commissura ossis pubis, in tibiam inseritur, circa cpiphysin superiorem. G. Der dünne Schienbein-Muscul.

GRADVS olim dicebatur de calore, frigore, ficeitate et humiditate medicamentorum; constituebans enim quatuor


page 347, image: s371

gradus, pro numero elementorum peripateticorum; illi gradus adhuc sua extrema habebant, ut in initio, vel fine tertii aut quarti gradus. Chymici alios constituunt gradus, nempe cirea calorem et regimen ignis inter destillandum, dirigendum etc. Gr *ta/cis2. G. ein Grad.

GRAMEN, Gr. po/a et a)/grwstis2. G. Gras.

GRAMEN CANINVM, pertinet ad plantas flore apetalo, cuius pistillum abit in femen subrotundum, vel oblongum parum, admodum farinaceum, ealice obvolutum: radix tenuis admodum, longa, geniculata, alba, faporis subdulcis cum aliquali in recessu acrimonia, odoris nullius. Caninum vocatur, quod a canibus quaesitum sedulo, ubi aegrotant, inde vomant et eurentur. G. Hundsgras, Quecken.

GRAMMA, idem quod scrupulus.

GRANA PARADISI, vide cardamomum.

GRANATVM, veteribus malum punicum, dictum videtur, ex eo, quia plurima intus grana continet. G. Granatapffel.

GRANATVS GEMMA, et GRANATUM MALUM Officinis, paenult. [abbr.: paenultimam] producit. Et quidem granato malo, ut iam dictum, nomen est a granorum rubentium, et succulentorum, quae gremio complectitur, multiudine; granato gemmae, a colore et magnitudine granis Punici huius mali plerumque fimillima. Vox Plinii l. 13. c. 19. Sed circa Carthaginem Punicum malum sibi vindicat: aliqui granatum appellant. Columell. l. 12. c. 41. Innegra, inquit, mala dulcia granata, quae Punica vocantur. Ut appareat, ntales eius non prodiisse a Regione Hispaniae Granata, sed potius Granatam, vel a malis granatis, vel granis tinctorum, copiose istic locorum nascentibus nomen meruisse. paenult. [abbr.: paenultimam] producit, quasi esset a grano. granavi, granatus, ut ab amo, amatus. Hine de granario, et Granata Hispaniae ita Poetae:

Cum tua plus laudes eumeris granaria nostris. Horat. 1. Serm. sta. 1.
Veller a te cocco dives Granata rubenti. Mant. 3. Alf.

Granatus, est gemma pellucida, ex flavedine rubens, ignis instar, miniique nativi vel factitii colcrem fere reserens. Sunt diversa genera gemmarum quae colorem ignis aemulantur, adeoque sub carbunculis (nomine a carbonibus sumpto) comprehenduntur, uti granatus, byacinthus, rubinus etc. hincsunt qui granatum faciunt rubinum obscuriore colore, expositus enim luci aut soli, carbonis imaginem ostendit dilucidius,


page 348, image: s372

quam ipsemet rubinus. Sunt granati alii (vel aliae) orientales, alii occidentales. Orientales, ut meliores ita et pretiosiores, proinde provinciam officinalem solis occidentalibus linquunt. Hi sunt Hispani, Bohemici, Silesiaci, e quibus Bohemici reliquos antecellunt. G. Granat.

GRANDINOSVM OS, idem quod cuboides.

GRANDO, vide Chalaza.

GRANVLATIO, est metallum ad ignem fusum, seu, liquatum, in frigidam per scopas, vel aliud vas perforatum, pedetentim effundere, in qua tunc fit granorum adinstar, videlicet eum in finem, ut ad solvendum sit aptius; estque nihil aliud, quam metalli alicuius fusi in grana reductio.

GRANVM, Gr. *sita/rion, minimum pondus est quo utimur. Eius loco sumuntur aliquando grana piperis albi, viginti scrupulum constituunt. In nativis semina sonat minutiora, sive rotunda ea sint, sive alius alicuius figurae, uti hordei, tritici, piperis etc. G. ein Gran.

GRAPHOIDES, est processus styliformis, circa cranii basin ad posteriora vergens, ex grafi/s2 stylus, et a)=dos2 forma. Graphoides etiam dicitur ille musculus digastricus dictus: Vide suo loco.

GRATIA DEI emplastri quaedam species est, ex cera, resina, sevo, terebinthina, mastiche, olibano et aliquando aerugine. Sic forte nominatur ob praestantissimas vires. G. Grün Wachs.

GRATIOLA et GRATIA DEI, planta veteribus forsan incognita; Officinae gratiolam vocavere, quasi parvam Dei Gratiam, quod qui eius plantae sucum sumunt, propter singulares virtutes, a)/nw et ka/tw purgandi, sese quasi morti exponunt. paenult. [abbr.: paenultimam] corripit, ut cetera diminutiva, laureola, areola, bracteola. Gratiola autem species est digitalis, vel planta, quae habet plures caules unum circiter pedem altos: folia sunt oblonga, angusta, instar fere hyssopi, in margine striata, sibi invicem opposita iuxta caulium longitudinem: flos est monopetalus, anomalus, tubulatus, utrinque patens, et quasi bilabiatus, ex cuius calice surgit pistillum, posticae floris parti, adinstar clavi infixum, quod deinde abit in fructum seu testam c rotundo acuminatam, bifariam dehiscentem, in duo loculamenta divisam et seminibus fetam ut plurimum exiguis. G. Wilder Aurin.

GRAVEDO, idem quod coryza.

GRILLVS, vide gilla.