December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 370, image: s394

HYDROA, sunt quaedam tubercula lata et humida, pruriginosa, granis milii similia, interdum sine pruritu, quae cutim exasperant; fiunt haec cum aliquando humor acris per sudorem ex cute expellitur; sed quia a cutis densitate impeditur, materia viscida et acris in ea retinetur, et in tumorem elevatur. Affectus hic admodum iunioribus atque iuvenibus familiaris est, praesertim temperamento calidioribus, aestatis tempore sese nimium exercentibus, nempe in collo, scapulis, pectore, brachiis et femoribus, frequentius tamen circa pudenda et anum. Arab. Alhasef. Lat. Sudamina. Gr. *)ekze/mata.

HYDROCARDIA, est liquor in pericardio, ex vasculis lymphaticis perpetuo stillans, et continuo absorptus a vasculis absorbentibus, adeo ut cor aquae innatet, ex u(/dwr aqua, et kardi/a cor. Vide aqua pericardii.

HYDROCELE, est scroti tumor ab humore aquoso excitatus, in eius membrana cellulosa collecto; vel in tunica testium vaginali; vel si in ascitico simul fuerit enterocele, in sacculo peritonaei relaxatio ab aqua simul ingressa cum intestino, fiet hydrocele, ab u(/dwr aqua, et kh/lh tumor. G. Wasserbruch.

HYDROCEPHALVS, est capitis ex humore aquoso intumescentia, in infantibus potissimum observabilis, oriunda a colluvie inter integumenta externa haerente; vel inter integumenta et cranium, vel inter cranium et cerebri membranas ipsas, earumque duplicaturas tum in ventriculis cerebri, sine morte tamen subita, ab u/dwr aqua, et kefalh\ caput. G. Die Wassersucht des Haupts.

HYDROCRITHE, est aqua hordei, ex u(/dwr aqua, et kriqh\ hordeum. G. Gerstenwasser.

HYDRODES FEBRIS, idem quod typhodes vel elodes.

HYDROLAPATHVM, idem quod Hippolapathum.

HYDROMEL, hydromeli, et penult. et antepenult. corr. ut thalassomeli,

Saepe thalassomeli adiecto cumulavimus imbri. Seren. tit. ventr. moll.
Hydromel " et mulsum, cervisia, nectar, acetum. Honter. 4.

Hydromel, est mulsum, sive decoctio ex aqua et melle, ab u(/dwr aqua, et me/li mel. G. Meth.

HYDROMPHALVM, sive HERNIA AQUOSA, est protuberantia umbilici, ex humoribus aquosis in abdomine


page 371, image: s395

contentis, ex u(/dwr aqua, et o)/mfalos2 umbilicus. G. Wäßriger Nabelbruch.

HYDRONOSOS, idem quod sudor Anglicus.

HYDROPEGE, est aqua fontana, ex u(/dwr aqua, et phgh\ fons.

HYDROPHOBIA, sive AQUAE METUS, est affectus, cum furore, liquidorum et splendidorum fuga, aliquando cum delirio, febri, aliisque symptomatis, summo cum vitae discrimine invadens, ortus et propagatus ex morsu canis rabidi, eique analogo contagio, ex h(/dwr aqua, et fobou=mai, timeo. G. Wasserfurcht.

HYDROPHTHALMIA, est, quando oculus in stupendam excrescit molem et magna ex parte extra orbitam prominet, ex u(/dwr aqua et o)fqalmo\s2 oculus. G. Die Wassersucht im Auge.

HYDROPICA, sunt medicamenta hydropicis humores aquosos educentia. G. Wassertreibende Artzeney.

HYDROPIPER, est herba aquatica, persicariae non absimilis, sed linguam, piperis instar, urens, ex u(/dwr aqua, et piper, quasi piper aquatile; Gr. *(udrope/peri, a loco et sapore nomen habet. G Wasserpfeffer.

HYDROPS, est aquosi humoris in panniculo adiposo, vel membrana cellulosa corporis, vel in quadam cavitate alia, stagnatio: estque generalis ut anasarca, leucophlegmatia; vel particularis, ut hydrocephalos, hydrops pectoris, manus, pedis etc. de quibus specialiter suo loco, ex u(/dwr aqua, et o)/ptomai video. G. Die Wassersucht.

HYDROPS ad MATVLAM, idem quod diabetes.

HYDROPYRETOS, idem quod sudor Anglicus.

HYDROSACCHARVM, est syrupus est aqua et saccharo coctus, ex u(/dwr aqua, et sa/kkar saccharum: vel aqua saccharata. G. Syrup.

HYDROSELINVM, est apium, seu selinum palustre, ex u(/dwr aqua, et selinum. G. Wassereppich.

HYGIEA, Sanitas , est dispositio partium humani corporis, actionibus recte perficiendis apta, sive est ea conditio corporis, qua homo actiones omnes homini proprias exercere valet commode, iucunde, et cum aliqua constantia per aliquod tempus, ab u(giai/nw bene valeo. G. Die Gesundheit.

HYGIEINE, est pars medicinae, quae sanitatem conservandi modum per quaedam remedia, eorumque usum, tradit. Estqus diateretica vel prophylactica: ab aliquibus in tres partes


page 372, image: s396

divisa fuit in profulaktikh\n, morbos futuros et imminentes avertentem: sunthrhtikh\n, quae praesentem sanitatem tuetur: et a)nalhptikh\n, a qua valetudinarii reficiuntur. Gr. u(gieinh\ (subaudi me/qodos2.)

HYGROCIRSOCELE, est ramex varicosus, quem aliae humiditates comitantur, quando circa venas testium oriuntur varices, et simul humor copiosus in scroto colligitur. Ex u/gro\s2 humidus, kirso\s2 varix et kh/lh tumor. G. ein wässeriger Aderbruch.

HYGROCOLLYRIVM, est medicamentum liquidum, oculis sanandis destinatum, ex u(gro\n humidum, et kolkou/rion, medicamentum oculare. G. Augenwasser.

HYGROPHOBIA, idem quod Hydrophobia.

HYMEN, proprie membrana est; sumitur etiam pro membrana virginea, orificio vaginae circumnata, eiusque orificium pro magna parte occludente. G. Jungfrauschafft.

HYOIDES, est os ad basin linguae consistens a figura *u et ei)=dos2 forma. G. Das Zungbein.

HYOSCYAMVS, pen. [abbr.: paenultimam] corripit.

Gramen hyoscyami cerae, se vove vetusto.

Seren. tit. pan. dep.

Si quis hyoscyamum gustarit lacte capellae.

Seren. tit. vent.

Neque aliter in Alexiph. Nicander:

*mh\ me\n u(oskua/mw| tis2 ai)drh/enti kore/skoi.
*nhdu\n de\

Nullus hyoscyamo male prudens explent alvum.

Hyoscyamus est planta, quae plures habet caules sesquipedem altos, crassos ramosos, valde lanuginosos: folia sunt magna; ampla, incisa, mollia, lanuginosa, albescentia, alternatim et sine ordine caulibus adhaerentia: flores monopetali, infundibuliformes, expansi, et multifidi: vasculum seminale constat testa rotunda, cui natura operculum imposuit, quod per maturitatem dissilit, et cum testa in duas cellulas est divisa, hae continent semina plurima, parva, rotunda, et nigra: radix est aspera, longa, crassa, interne coloris albi, externe fusci. Tota planta habet odorem ingratum, et crescit iuxta vias et in pratis. Latine sonat, quasi faba suilla, aprinave, quod, ut, Aelianus tradit, pastu huius herbae convellantur sues aprive, praesenti mortis periculo, nisi copiosa aqua statim se foris et intus proluerint, adeuntque aquas, non ut proluant se tantum, verum etiam ut cancros venentur: eos enim nacti protinus sanitati restituuntur, ex u(=s2 porcus. et ku/amos2 faba. Apollinarem vero Latini, ab Apolline medicinae inventore dixerunt. G. Bilsenkraut.