December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 376, image: s400

HYPOPEDIVM, idem quod Supplantale.

HYPOPHORAE, sunt profunda et fistulosa ulcera in ulceribus aut sinubus dehiscentia, ab u(pofe/romai decido. G. Hohle Geschwähre, Fisteln, Röhrwunden.

HYPOPHYSIS, idem quod Cataracta.

HYPOPHTHALMIA, est dolor oculi sub tunica cornea, ex u(po\ sub, o)fqalmo\s2 [note of the transcriber: in the print: o(fqalmo\s2 ] oculus.

HYPOPYON, est puris sub oculi tunica cornea collectio: *(upwfqalmi/a Rufo, ex u(po\ sub, et pu/on pus. G. ein Eiterauge.

HYPOSARCA, et, idem quod Anasarca.

HYPOSPADIAE, sunt, qui iam inde a generatione, urinae iter inferius sub glandis vinculo habent, ab u(pospa/w subtraho.

HYPOSPATHISMVS, est incisio tribus divifionibus facta, supra frontem ad perieranium usque, ex u(pw\ sub et spa/qh spatha. Utebantur ea in lippitudine. Videatur de ea Paul. Aegineta et M. Aur. Severinus. Absurda et carnificinae similis curatio merito hodie explosa est, post circulationem cognitam.

HYPOSPHAGMA, est sanguinis suffusio ab ictu in oculum, ex u(po\ sub, et sfa/zw sanguinem effundo. G. ein blau Auge.

HYPOSTASIS VRINAE, est illud crassum generale contentum, quod in urina versus fundum descendit, in eaque subsidet, ab u(fi/sthmi subsideo. G. Das sich am Grunde setzet.

HYPOTHENAR, est spatium a digito, qui dicitur index, usque ad digitum minimum. Item unus ex musculis pollicem adducentibus, ex u(po\ sub et qe/nar vola. G. Der untere Muscul des Daumens.

HYPOTHESIS, est rei suppositio, ab u(poti/qhmi suppono. G. angenommener, vorausgesetzter Satz.

HYPOZOMA, est membrana intersepiens, ut mediastinum in thorace, ab u(pozw/nnumi, succingo.

HYPSILOIDES, idem quod Hyoides.

HYSSOPVS, um, penult. prod. [abbr.: paenultimam producit] quia Dioscoridi l. 3. c. 30. u(/sswpos2;

*)/allote d' u(/sswpo/s2 te kai\ h( polu/gwnos2 o)/nwnes2. Nicander in Theriacis.
In vino prius hyssopum, validam quoque rutam. Seren. tit. ventr. mitig.



page 377, image: s401

Hyssopus, est planta, quae plures habat caules pedem unum vel sesquipedem altos, duros, nodosos, ramosos, a parte superiore usque ad inferiorem folia angusta et oblonga habentes, satureiae parum latiora: flos monopetalus, labiatus, cuius labium superius surrectum est, subrotundum, bifidum; inferius vero in tres partes divisum; media cochlearis instar excavata, bicuspide, et quodammodo alata: ex calice surgit pistillum posticae floris parti adinstar clavi infixum, ac quatuor veluti stipatum embryonibus, qui abeunt in totidem semina oblonga in capsula, quae floris calix fuit, recondita: radix digitum crassa, dura, lignosa, tota planta habet odorem penetrantem, gratum, et aromaticum, uti et saporem paulo acrem. Videtur deductum nomen a voce Hebraica ezob, quae significat plantam sacram, destinatam ad repurganda loca sacra, ut in Psalmis dicitur, repurga me hyssopo: sed quaenam planta hyssopus veterum fuerit, ignoratur; id certum videtur, quod planta valde humilis esse debuerit, cum dicitur quod Salomon a cedro ad hyssopum plantas descripserit. Quidquid sit; haec vox iam huic herbae tribuitur. G. Isop.

HYSTERA, idem quod uterus.

HYSTERALGIA, est uteri dolor, ab inflammatione valde aliude exitatus, ab u(ste/ra uterus, et a)lge/w doleo. G. Mutterpein.

HYSTERICA PASSIO, dicitur et suffocatio hypochondriacis, uterina, uteri ascensus etc. est motus convulsivus, in quo respiratio valde laesa et imminuta est, cum sensu ac si fauces modo stringerentur, vel bolus ab inferioribus in eas insurgeret, hisce accedit anxietas, et quasi animi deliquium, saepe cum lapsu corporis in terram absque tamen conunlsivis motibus artuum, nisi epilepsia quoque adfuerit; iam viri perinde ac feminae hoc morbo, sed hae frequenter, illi rarissune laborant: hae de murmure ventris, de globo ascendente et in latere subsistente, aut in fauces evolante conqueruntur. Porro paroxysmus garuior est vel levior, nonnumquam habet periodos suas; cum solvitur paroxysinus; lassitudo, pallor aut aestus in facie cum rubore genarum, capitis, artuumque dolor, languor virium, cordis palpitatio, pigritia, ructus, suspiria, anhelatio, ciborum fastidium, nausea etc. accidere solent. In paroxysmo saepe vociferantur, aut, ranarum instar, coaxant, vel rident, vel lacrimantur. Denique paroxysmum antecedunt oscitatio, pandiculatio, imbecillitas, tristitia, terror, ira, amor, odor rerum suavium, a quibus momento citius saepe excitatur hoc


page 378, image: s402

malum, uti a foetidis lenitur. Dulcia etiam ore recepta movent hanc passionem, sed in iis, quae obnoxiae sunt ei. At in paroxysmo etiam exteriora pallent, et frigent rubentibus genis, ita ut fuerint, quae per dies aliquot, quasi mortuae, non habentes pulsum, non respirantes, non loquentes, non sentientes, iacuerint. Aliae fuerunt sepultae, quas in sepulcris excitatas tandem in latus, vel aliam partem versas fuisse compertum est; verum quae sic mortuae videntur, genas tamen rubentes habere solent, sed, ut diximus, rubor in primis conspicuus est, cum paroxysmus finiri incipit, et suspiria audiri, quibus plerumque terminatur. Tum vero per aliquot dies saepe remanet sensus ille constrictionis in faucibus, quae aliquando difficilem deglutitionem una inducit, quae autem per intervalla, et frequenter laborant, genas tumidas, rubras lividasque cum varicibus habent. Gr. u(sterikh\ pni/c. Aufsteigen der Mutter, Mutterkranckheit.

HYSTERICA, penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit]

Hystericam vetulo se dixerat esse marito. Mart. l. n. ep. 72.

Hysterica, sunt medicamenta, uteri morbis adversa, ab u(se/ra uterus. G. Artzney wider die Mutterkranckheit.

HYSTEROCELE, est uteri prolapsus, qui tamen rarissime fieri solet, ex u(ste/ra uterus, et kh/lh tumor.

HYSTEROTOMOTOCIA, sive SECTIO CAESAREA, est fetus ex utero excisio, quae hoc modo peragitur; sub umbilico, ad latera lineae albae, sectio semilunaris instituitur, cavitate sua lineam albam respiciens, deinde secundum fibrarum ductum, post sectionem extracto fetu, uteri vulnus a se ipso contrahitur, ita, ut sanguis vix maiori copia, quam in ordinario partu, effluat, verum si mater mortua fuerit, locum tibi aptissimum eligito, ab u(ste/ra uterus te/mnw seco, et ti/ktw pario. G. Kayserschnitt, Mutterschnitt.

HYSTEROTOMIA, est sectio uteri anatomica, ex u(ste/ra uterus, et te/mnw seco.

I.

IACEA, est planta, quae habet caulem striatum, fractu difficilem, lanuginosum: prima, quae prodeunt, folia sunt laciniata, prae virore nigricantia, lanugine cana respersa, sed quae caulibus adhaerent, sunt angusta, firma, aliquantum dura, saporis non omnino ingrati, subdulcis cum adstrictione: flores flosculosi, plurimis scilicet flosculis constantes multifidis,


page 379, image: s403

embryoni insidentibus; et calice sqammoso non aculeato comprehensis. Embryo autem abit dein in semen fuscum pappis instructum: radix satis crassa, lignosa, saporis adstringentis et insipidi: iuxta sepimenta agrorum, locis herbosis, negligentius cultis, reperitur, est nomen diversis plantis impositum, et incertae originis.

IACOBAEA, seu herba S. Iacobi, est planta, quae habet unum pluresve caules tres vel quatuor pedes altos, ramosos, multa folia habentes sine ordine, vel alternatim disposita, oblonga, profunde incisa, coloris viridis obscuri, saporis aliquantulum adstringentis: flos radiatus, cuius discus ex plurimis scilicet flosculis, corona vero ex semiflosculis componitur, embryoni insidentibus, et calice tubiformi ac multiformi comprehensis: embryones autem deinde abeunt in semina pappis instructa, thalamoque instructa; radix fibrosa, alba, terrae valde infixa et adhaerens. G. S. Jacobsblum.

IALAPA, (chelapa, celapa, ialapium, gelapum, gelapo, mechoacanna nigra ) incertae pronuntiationis est, nisi quod tutius videatur paenultima producenda, quia mercatores, haud dubie more gentis, unde ad nos radix deportatur, gialappam duplicato p, exprimere non dubitant. Nam in Latina analogia, hic nihil praesidii, papa, sive papas quidem Iuvenali producit paenultimam, sed eidem et Martiali paenult. [abbr.: paenultimam] corripit alpa. Ialappa, radix est crassa, oblonga rotunda, resinosa, pinguie et carnea, sapore acuto, incidente, nauseoso, odore nullo, scissa in taleolos ad nos ex Indiis occidentalibus adfertur, exterius subnigricans, interius ruffescens cum circulis, si bona sit, nigris seu resinosis: radix integra longa est, et ab infima parte obtusa. Planta habet caulem quatuor vel quinque pedes altum: folia hederae satis similia, sed minus crassa: flos monopetalus infundibuliformis, plerumque leviter incisus, qui gemino calice donatur, altero a quo involvi, altero vero cui insidere solet, is autem deinde abit in fructum subrotundum, semine fetum eiusdem formae: est connolvulus mexicanus; vel mirabilis peruviana dicitur. Maioribus fuit incognita. Purgans est validissima.

IANITOR, idem quod pylorus.

IAPONICA TERRA, vide catechu.

IASMINVS, vox recentiorum, ab i)asmh\, id est, olei medicati, et odoriferi genere, quod ex floribus albis violarum, et oleo sesamino confectum in conviviis usurpahant


page 380, image: s404

Persae odoris gratia, ut ex Dioscoridis Nothis discimus. Unde consequitur, germen, quod iasminum hodie nominatur, oleumque eius odoratum, luculenta similitudine ab i)asmh\ deductum penult. corripere secundum naturam adiectivorum in inus ab inanimatis derivativorum, de quibus prolixe superius. Neque obstat mh in *)iasmh\; similiter enim Oenanthinum oleum penult. corr. [abbr.: paenultimam corripit] licet ab oi)na/nqh descendat, et da/fninon a da/fnh etc. Iasminus, est arbuscula, quae habet multos ramos valde longos, tenues, nodosos, debiles, flexiles, virides, valde extensos, medulla alba fungosa repletos: folia sunt oblonga, acuta, bina costae adhaerentia in folium impar desinenti, unaquaeque costa ut plurimum septem foliis est instructa, aliquando quinque, pulchri viridis coloris: flos ex oblongo tubo in quinque lacinias, totidem folia imitantes, est expansus, coloris albi, odoris suavis, et valde grati, huio flori succedit plerumque bacca obrotunda, viridis, mollis, semina habens obrotunda et compressc: radix fibrosa. Gelseminum Italis, Arab. Iesemin, Sambach, vel Zambach. G. Jasminblumen.

IASPIS, est lapis pretiosus, varii coloris, caerulei, viridis, purpurei, crystallini, cadmiae, qui creditur haemorragias sistere amuleti instar appensus.

IATROCHYMICVS, est medicus qui operationibus et medicationibus chymicis operam dat, ex i)atro\s2, medicus et xumiko\s2 chymicus. G. ein Chymischer Artzt.

IBERIS, est nasturtii species, sic vocata quod in Iberia luxuriose succrescat. Vocatur etiam kardamantikh\ et a)grioka/rdamon item lepidium, nasturtium agreste.

IBISCVS, et, est althaea, nomen videtur fictum ex malva et viscum, quasi diceres malvae viscum, unde barbaris pharmacopolis malvaviscum, hinc forte descendit ibiscus et hibiscus.

ICHOR, saepe significat serum sanguinis, aliquando est humor acris oleosus et aquosus, ex ulceribus manans. G. Das wässerige Geblüt.

ICHOROIDES, est humiditas saniem referens, ex i)xw\r sanies, et ei)=dos2 forma. G. Wasserblutig.

ICHTHYOCOLLA, est gluten alicuius piscis, qui dicitur esse sine ossibus, vocatur Huso, unde G. Hausenblasen. Piscis magnus est, longitudine viginti quatuor pedum, pondere nonnumquam ad libras quadringentas accedens. In Danubium maxime ex Ponto venit. Gluten illud album est, ex


page 381, image: s405

illius corio, intestinis, ventriculo, pinnis, et cauda confectum: hinc G. Fischleim.

ICTERICA, sunt medicamenta adversus icterum.

ICTERVS, est morbus, in quo cutis in flavedinem mutatur, ab obstructione ductus choledochi, vel glandularum hepaticarum, iecoris inflammatione, vel adiposae, calculosaeve materiae, huc ex omento motae, vel in vesicula fellis etc. haerentis, obstructione, aut scirrho, unde in sanguine bilis retinetur, a)pw\ th=s2 i(kti/dos2, id est viverra, quae est ex genere mustelarum, cuius oculi eiusmodi colore tincti cernuntur: sive ab ictero ave, eius coloris, quam Latini galbulum vocant, quae si spectetur, (inquit Plinius, lib. xxx. cap. 11.) sanari id malum, tradunt, et avem mori. Latinis regius morbus nominatur, malim ego ab auro metallorum rege, denominationem statuere, sicut et aurigo, ab auri colore: nominatur et fellis suffusio. Celso ita dictus, quod in aulis regum molliter curetur, (ut Sammenicus ait) ludis, lasciviaque, per quae mens exhilaretur. Arcuatus et arquatus morbus, e colore arcus caelestis aemulo. G. Die Gelbsucht [correction of the transcriber; in the print Gelbsncht].

ICTERVS ALBVS, idem quod chlorosis.

IDIOPATHIA, est morbus primarius; qui ab alio morbo non dependet, non originem ducit, ab i)/dios2 proprius, et pa/qos2 affectus.

IDIOSYNCRASIA, est propria cuivis corpori temperies, ex i)/dios2 proprius, su\n cum, kra/sis2 temperamentum. G. inwendige Beschaffenheit.

IECORARIA VENA, idem quod basilica.

IECVR, idem quod hepar.

IECVR VTERINVM, vide placenta uteri.

IEIVNVM INTESTINVM, est secundum intestinorum tenuium, sie appellatur, quia frequenter vacuum est; in eo papillae glandulosae chylum absorbent, venisque lacteistradunt. Gr. *nh=stis2. G. Das leere Gedärm.

IGNIS ACTVALIS, est, qui primo contractu adurit, ut sunt ignis ipse et cauterea ferrea, sic actuali igne calcinantur animalium partes, ut ossa, cornua etc. ad albedinem, seu ad particularum oleosarum et salinarum exhalationem: quod alias combustio dicitur, sicque Saturnus in minium, limatura ferri in crocum adstringentem, ut nimirum flamma undiquaque materiam lambat, calcinatur, quod et reverberare dicitur. G. Brennendes Feuer.