December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 384, image: s408

IMMVTANTIA, medicamenta sunt, quae ipsas figuras particularum singularum fluidum constituentium, vel in fluido natantium, et figuris acutis laedentium, non per appositionem, sed propriae superficiei immutationem, ita in natura sua mutare valent, ut inertes vel obtusiores fiant.

IMPASTATIO, est quando materia pulverulenta cum excipiente quodam molli et humido commiscetur et pinsitur, ut fiat instar massae.

IMPATIENS HERBA, NOLI ME TANGERE, sive balsamine lutea, sic appellatur, quod eius seminales follieuli non patiantur se attingi, quin dissiliant et semina dispergant. Eadem crepatura observatur circa folliculos balsaminae feminae, et cucumeris asinini. G. Springkraut.

IMPERATORIA,, seu OSTRUTIUM, est planta, quae habet folia magna, lobata, impari extremum claudente, dura, rigida, in tres partes divisa, dentata, quaedam leviter alia profunde incisa, ex his nascuntur cules, duos circiter pedes alti, in alas divisi, et in summitate gerentes flores quinque folia habentes, et in umbellas crescentes. Calix florum abit in duo semina plana, fere ovata, leviter striata et marginata, involucra plerumque deponentia, candida et plana: radix oblonga genieulata, crassa, extrinsecus fusca, intus albicans cum folliculis liquore flavo plenis, saporis acris, paulo amari, totum os calefacientis; forte ab imperando dicitur, quod ceteris plantis imperat: hinc fortasse magistr antia quoque appellatur. G. Meisterwurtzel.

IMPERIALIS CORONA, est planta bulbosa, cuius flores coronae in modum caulis summum cingunt. G. Kayserscron.

IMPETIGO CELSI, idem quo lepra Graecorum: quatuor species proponit Celsus lib. V. cap. 28. sect. 17.

IMPETIGO, Plinii, idem quod Lichen Graecorum.

IMPRAEGNATIO, est species imbibitionis, quando res aliis rebus implentur; verbi gratia, si tartarus viribus emeticis ab antimonio impraegnatur: vel quando sal alcili ab acido liquore saturatur: sed impraegnatio proprie sumitur, pro conceptu post coitum.

INAPPETENTIA, est, quando cibus propter fermentum in ventriculo diminutem, vel motum respirationis debilem etc. non appetitur. G. Eckel zu essen.