December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 421, image: s445

LITHARGYRIVM officinis spumosum excrementum est, e purificatione argenti, quae per plumbum fit, residuum. Duo eius genera communiter statuuntur, videlicet argenteum, quod coloris minus saturi, et aureum, quod saturioris coloris, magis ad rubedinem vergentis, exsistit. Verum tamen non nisi coctione differunt, aureumque magis coctum est, quam argenteum. Sed proprie nihil aliud est quam plumbum. G. Glette.

LITHIASIS, est calculi in renibus, vesica, aliisque in partibus generatio, a liqia/w calculos patior, calculis laboro. G. Der Stein.

LITHOIDES, est os petrosum, sic ob duritiem lapideam appellatum, ex li/qos2 lapis, et a)=dos2 forma. G. Das Steinbein.

LITHONTRIPTICA, sunt medicamenta saxifraga, sive quae calculum vesicae urinariae, vel renum frangunt, contorunt, et ex corpore expellunt, ex li/qos2 lapis, et tri/bw comminuo. G. Steinbrechende Mittel.

LITHOSPERMVM, est planta, quae habet plures caules duos pedes altos, quosdam rectos, alios incurvos villosos, tenues, rotundos, duros, asperos, in ramos divisos: folia vel alternatim disposita, vel sibi invicem opposita, longa, angusta, acuta, sine caule adhaerentia, villosa, saporis herbacei: flos monopetalus, infundibuliformis: ex cuius calice quinquefido, ad basin usque secto, surgit pistillum, quod abit in quatuor semina, dura, polita, alba, splendentia ovalia: radix lignosa, fibrosa, digiti crassitie: crescit haec planta in locis incultis: a li/qos2 lapis et spe/rma semen, et dicitur conducere in calculo renum: semina adeo bene margaritas referunt, ut, qui has vendunt, illa intermisceant margaritis occidentalibus, et sic eas divendant pro puris margaritis occidentalibus, sed fraus facile detegitur ex macula fulua his seminibus inhaerente: sic vocatur ob seminis duritiem: Latinis milium solis, quod semen eius candore solis et lucis splendore fulgeat. G. Perlhirse, Steinsaamen.

LITHOTOMIA, est chirurgica calculorum e vesica sectio; quae non uno modo peragitur. Fit enim vel apparatu maiori vel apparatu minori, qui hodie potissimum excultus est, vel denique apparatu alto, quando incisio sit in pube et fundus vesicae pro extrahendo calculo aperitur. Videndi sunt de his auctores, quos inter maxime perspicuns est le Dran, in lbro la parallele des tailles. G. Das Steinschneiden.