METAPHRENVM , Gr.
meta/frenon
, est pars dorsi post septum transversum, ex
meta\
post, et
frh\n
praecordium. G. Der Rücken.
METAPTOSIS , est morbi in alium morbum degeneratio: ut febris quartana in tertianam et vice versa: apoplexia in paralysin etc. a
metapi/ptw
recido, relabor, degenero, transeo. G. Veränderung der Kranckheiten.
METASTASIS , est morbi demigratio ab una parte in aliam: quod apoplecticis contingit, cum materia, qua cerebrum eclipsin patitur, ab co in nervosum genus excutitur, unde paralysis, a
meti/s2hmi
transstatuo. Vide [apostema].
METASYNCRISIS , est medicamenti foris applicati operatio, qua ex intimis recessibus humores cuocentur. Vide [Oribasium] lib. 1. cap. 34. ex
meta\
trans, et
sugkri/nw
coagmento.
METATARSVS , sunt quinque ossicula, tarsi ossibus connexa, quae plantam pedis constituunt, ex
meta\
post, et
ta/rsos2
crates, tarsus. G. Der Riß auf dem Fuß.
METHODICA MEDICINA , est, cuius auctor fuit Themison Laodiceus, excultor Thessalas Trallianus, qui artem sex mensium spatio addisci posse clamitabat. Hi signis et causis neglectis ad laxum et strictum in omni morbo respiciebant.
METHODICI , sunt, qui compendium artis methodo quaesiverunt, seil. laxi, stricti et medii cancellis omnia comprehendentes.
METHODVS , est pars medicinae, qua per indicationes ratiocinando ex datis principiis auxilia inveniuntur, ut deperdita hominis sanitas restituatur, ex
meta\
cum, et
o(do\s2
via. G. Manier zu curiren.
METOPVM , est frons, sive pars faciei supra oculos, ex
meta\
post, et
w)/y
oculus.
METRENCHYTA , est instrumentum chirurgicum, seu sipho, quo liquores vaginae et utero immittuntur, ex
mh/tra
matrix, uterus, et
e)gxeu/w
insundo. G. ein Muttertrichter.
METRETES , est mensura maxima apud Atticos, capiens choas duodecim sive libras centum et octo. Aliis centum et viginti libras continet, et olei circa centum et quinque.
MEVM , Gr.
mei=on
et
mh=on
, eius herbae folia sunt instar anethi aut foeniculi, ideoque foeniculum porcinum, vocatur, eius radix in usu est, ingrediturque theriacam et mithridatium,
aromatica est, satis crassa, utcumque obtusa, unde radix ursina vocatur in officinis, est etiam oblonga, digiti crassitiei, foris ferruginosa, intus pallida, aliquantulum resinosa, saporis et odoris ad angelicam et ligusticum accedentis, ob nimiam fragrantiam nonnullis molesta et odiosa; crescit copiose in silva Hercinia, aliisque locis montanis, et in montibus campestribus et apricis: alibi non nisi in hortis cultum invenitur. Floret Iunio ac Iulio. G. Bärwurtzel.
MEZERAEVM seu chamelaea, est frutrex, et laureolae species, vox origine barbarica. G. Zeilant, Kellerhals.
MIASMA , est inquinamentum contagiosum, quod spiritibus et sanguini (ut in peste et scorbuto) accrescit, a
miai/nw
inquino. G. Alles was anstecket.
MICROCOSMVS sic homo dicitur, quasi parvus mundus et compendium totius, a
mikro\s2
parvus, et
ko/smos2
mundus. G. Die kleine Welt.
MICROPHTHALMVS , est, qui a nativitate parvos et fissos oculos habet, ex
mikro\s2
parvus, et
o)fqalmo\s2
oculus. G. Kleine Augen.
MIGMA , est mixtio diversorum simplicium, a
mignu/w
misceo.
MAGRANA corruptum ex hemicrania; quod vide.
MILIARIS HERPES , vide [herpes].
MILITARIS , STRATIOTES, est herba aquis innascens, sic dicitur quod milites vulnerati, ea sanguinem effluentem sistunt: idem nomen quoque millefolium obtinuit, vocatur etiam aloe palustris, sedum aquatile et aizoon palustre. G. Wasserbitter.
MILIVM , penult. corr.
Frumentum, milium ptisanamque, fabamque solebas. Martial. l. 12. ep. 73.
Milium, planta est, quae habet caulem mediocriter crassum: folia sunt ampla et instar arundinis: flos apetalus per fasciculos in paniculam laxam dispositus; singuli flosculi constant plurimis staminibus ex calice plerumque bifolio surgentibus: semina fere rotunda sunt aut ovalia, flava, aut alba, dura, splendentia, in cortice exiguo, tenero, inclusa: radix fibrosa, albescens: haec planta crescit in locis arenosis et humidis. Gr.
ke/gxros2
. G. Hirse, Hirschen.
MILIVM SOLIS , vide [lithospermon].