MILLEFOLIVM , est planta, quae plures habet caules rigidos, angulosos, villosos, rubicundos, in summitate ramosos: folia tenuissime et innumerabilibus fere segmentis divisa et subdivisa, iuxta unam longissimam costam disposita, cui folia adnascuntur instar avium plumae, odoris satis grati, saporis aliquantulum acris: flos est congestus in vumbellam candidissimam, estque discoides, radiatus: calix subrotundus, sqammosus: semina valde parva: radix est lignosa, fibrosa, coloris fusci: crescit in locis incultis et arenosis: dicitur, quod eius foria in plurima segmenta sunt conscissa et divisa. Gr.
murio/fullon
, vocatur et achillea, narrat enim Plinius Achillem a Chirone edoctum fuisse medieinam, et artem curandi vulnera, et Telephum, proprio telo vulneratum, hac planta curasse: Stratiotes sive militatis etiam appellatur quod vulnera ferro facta sanet: atque adeo in militia et castris multus eius usus fit. G. Schaafgarbe.
MINA , sive MNA, patet ex Dioscoride pondus fuisse unciarum sedecim, sive drachmarum centum viginti octo. Attica pendebat drachmas centum, sive duodecim uncias et semissem. Romana pendebat nonaginta et sex drachmas, sive uncias duodecim. Alexandrina videtur uncias viginta continere, sive drachmas centum et sexaginta.
MINERA , est terra sive materia, ex qua mineralia, et maxime metallica ignitionibus et liquefactionibus extrahuntur: uti sunt minerae auri, argenti, cupri, stanni etc. G. Mineral.
MINERALIA , sunt corpora, quae vel in telluris supersicie, vel in cius gremio nascuntur, quorum fabrica est adeo simplex, ut nulla hactenus perspicientia, ne quidem per microscopia acutissima, detexerit in his varietatem inter vasa et ea; quae his continentur, sed simillimam omnibus partibus affinitatem toti, licet in plurimis horum fluidarum et consistentium partium concursus certo cognoscatur permistu factus. Huc pertinent septem metalla imperfecta: gemmae pellucidae, et opacae: lapides, terrae, salia, sulpura. G. Mineralien.
MINIVM , est plumbnm forti igne calcinatum, et in pulverem rubrum redactum, ponderosius quam ante erat, virtutis mire refrigerantis, si externe apponitur. G. Mennig.
MIRABILIS PERVVIANA , vide [ialappa].
MIRACH , Arab. vox, idem est quod [epigastrium].
MISCE , scribitur plerumque per M simplex in fine formularum, et denotat mixtionem duorum vel plurium medicamentorum.