December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 466, image: s490

MVTVS, vide aphonia.

MYACANTHA, seu RUSCUS, aut BRUSCUS, sic appellatur, quod eius folia rei conservandae appendantur; ne mures ob acutas spinas, eam laedant, ex mu=s2 mus, et a)/kanqa spina. Vide ruscus.

MYAGRVM, et MYAGRIUM, est planta, quae habet caules rotundos, duros, politos, ramosos, medullam albam habentes: folia sunt oblonga, et aliquomodo isatidis cultae similia, sed pleraque sunt laciniata, et inprimis inferiora: flores sunt exigui, quadrifidi, in crucem dispositi, flavi: post florem suecedit fructus rotundus, acuminatus, trilocularis ea lege, ut loculus primus contineat semen obrotundum, oblongum, et rubicundum, bini vero vacui appareant: radix crassa, alba, uno tantum anno durans, crescit in pratis, praesertim in regionibus calidis: nomen accepit, quod insistentes, vel praetervolantes muscas glutine suo implicet, et retineat, a mui=a musca, et a)greu/w, capio.

MYCETAE, MYCETES, sunt fungi: mu/khs2, Gr. mu/khtas2 vocarunt, ab ensis capulo, vel summo vertice vagiinam occludente: mu/kh ensis theca, gladii capitulum, a mu/w claudo.

MYCTERES, sunt nares, sive humorum pituitosorum receptacula. G. Die Nasenlöcher.

MYDRIASIS, est nimia papillae dilatatio, et diffusio, visui hebetudinem adferens, ex a)mudrw=s2 obtuse. G. Blöd Gesicht.

MYELOS, idem quod medulla ossium , vel cerebri.

MYLOGLOSSVM, est par musculorum, quod circa dentium molarium postrema oritur, et ligamento linguae inseritur, lingamque sursum couvertere perhibetur, a mu/lh mola, sive dens molaris, et glw=ssa, lingua.

MYOCEPHALVM, est inchoatus uveae tunicae prolapsus, in nigro oculi, ab exulceratione ortus, muscae capiti similis, ex mui=a musca, et kefalh\ caput.

MYODES PLATYSMA, est musculosa expansio, lata, a claviculis sternoque incipiens, in collo densissima, menti totiusque fere faciei cuti movendae dicata, nam immediate sub panniculo adiposo decurrit, ex mu=s2 musculus, ei)=dos2 forma, platu\s2 latus.

MYOLOGIA, est illa pars anatomices, quae tradit nomina, structuram, situm, functionem omnium musculorum


page 467, image: s491

totius corporis, sive haec describendo, sive dissecando et demonstando fuerit occupata, ex mu=s2 musculus, et le/gw narro.

MYOPIA, est quaedam visus in rebus distantibus cernendis obscuritas vel abolitio, sed tamen in propinquis perspicacia, orta ob oculum anterius nimis globosum, vel quod lens crystallina sit rotundior: hinc radii lucis ab obiectis remotus emissi, ob refractiones per tres humores se secuerunt transversim antequam in retina colligantur, cui medendo appropinquatio obiectorum, vel vitrorum concavorum applicatio convenit. Ex mu/w, contraho, claudo, et w)=y oculus. G. ein kurtz Gesicht.

MYOPS, est qui myopia laborat.

MYOSOTIS id est muris auricula, dicitur sic ob foliorum formam, ex mu=s2 inus, et w)ti\s2 auricula: est planta, quae habet caulem exiguum, lanuginosum, repentem: folia sunt obrotunda, crassa, lanuginosa: flores amoeni, lactei, quinque petalis in medio aliquo usque unica divisura incisus, et striaris compositi, quos foris ad basin totidem hirsuta viridantia foliola sustinent, in medio vero stamina et stilus colore luteo: floribus succedit capsula sive fructus apice dehiscens, seminibusque fetus exiguis, plerumque subrotundis: radix est alba, repens, fibrosa: crescit haec planta in montibus. G. Mauseohrlein.

MYOSVROS, est parvula planta, quae habet folia graminea, coronopi instar, sed non laciniata: caules sunt parvi, tenues, rotundi aut cylindrici, nudi: calix quinquefolius, singulis foliis appendice instructis, deorsum tendente: flosculi herbacei, staminibus praediti multis ex ambitu fundi ovarii, semina in spica longa, tenui, acuta, muris caudam referente: radix annua, fibrosa, haec planta habet saporem acrem, et vocatur a mu=s2 mus, et ou)ra\ cauda, quasi cauda muris.

MYRACH, Arabica vox est, et idem sonat quod epigastrium.

MYRACOPVM, est unguentum lassitudinem auferens, ex mu/ron unguentum, et ko/pos2 labor.

MYRICA, est arbuscula, quae vulgo tamariscus vocatur.

MYRIOPHYLLVM, est millefolium, ex muri/a numerus infinitus, et fu/llon folium.

MYRISTICA NVX, idem quod moschata nux.

MYROBALANI, proprie significant glandes ungentarias; ideoque procul omni dubio veteres medici aliud quid sub hoc nomine intellexerunt: componitur enim vox ex mu/ron unguentum, et ba/lanos2 glans. Qui nobis in usu sunt, prunis


page 468, image: s492

exoticis annumerari debent, veteribus graecis incogniti, ab Arabibus primum inventi, suntque chebuli, citrini, bellerici, indi, emblici. Chebuli omnium maximi sunt, oblongi, intus nucleum eontinentes, externe colore fusco. Citrini, externe sunt colore citrino, et teretes, oblongi et ventricosi; intus nucleum habent. Arbor folia instar amygdali habet. Bellerici etiam oblongi sunt, cucurbitam referentes, cius arbor folia habet instar lauri. Indi, sunt oblongi et nigri, prioribus minores; folis habent instar amygdali, vel ut alii volunt, salicis: fructus sunt octangulares. Emblici rotundi quidem sunt, sed semper fere in frusta fissi. Folia habent tenuia, in modum sere salicis. Omnes illae species pruni sunt, et inter eas censeri debent, quamvis foliis, regione et fructuum figura ab invicem differant: omnes quoque purgant et adstringunt, fere uti rhabarbarum.

MYRMECIA, est verrucarum species, sunt thymo duriora, humilioraque, quae radices altius agunt, maioremque dolorem movent, infra lata, supra autem tenuia; minua autem sanguinis mittunt: magnitudine vix unquam lupini modum excedunt. Nascuntur in palmis auti in inferioribus partibus pedum, a mu/rmhc formica. G. Breite Wartze.

MYROBALANVS, a mu/ron et ba/lanos2, aliis glans unguentaria, ba/lanos2 mureyixh\. paenult. [abbr.: paenultimam] corripit:

Quod nec Virgilius, nec carmine dixit Homerus,
Hoc ex unguento constat, et ex balano. Martial. l. 14. ep. 157.

MYRON, idem quod unguentum.

MYROPOLA, est unguentarius, qui unguenta vendit, ex mu/ron unguentum, et pwle/w vendo. G. ein Salbenkramer.

MYRRHA cuius arboris sit gummi adhuc incertum est. Est tamen resina gummea cuiusdam arboris exoticae, quae, corrice vulnerato, myrrham profundit. Plurima affertur ex Arabia et Aethiopia. Debet esse friabilis, levis, undiquaque concolor, minutis gleibis, amara, aeric, odorata et quae confracta, venas unguium modo candidas et leves ostendit. Laudatur ab antiquis Troglodytica, colore pallescens, seu subuiridis, splendens ac mordax. Inutilis est ponderosa, et coloris picei seu nigra. Gr. smu/rna. G. Myrrhen.

MYRRHIS, est planta, cuius caulis altus, ramosus, villosus, intus excavatus; folia sunt magna, ampla, striata, cicutam aquaticam referentia, sed magis albescentia, et saepe maculis albis notata, mollia, parum villosa, coloris et odoris


page 469, image: s493

chaerophyili, et saporis anisi: flos rosaceus, et umbellatus, plurimis scilicet petalis constans inaequalibus, in orbem positis, et calici insidentibus; qui abit in fructum ex duobus seminibus compositum oblongis, plerumque striatis, aliquando hirsutis, quae licet hirsuta, semper sunt striis excavata, nigricantia, gratum gustum anisi praebentia: radix longa, crassa, alba, mollis, fungosa, aromatica, dicitur et cicutaria, sic dicta, quod cicutae similis sit. G. Wilder Kerwel.

MYRTOCHEILIDES, dicuntur pudendi muliebris extremi margines carnosi, qui quoque alae appellantur.

MYRTVM, est caruncula in muliebri pudendo, circa rimam, a corrugatione vaginae excitata.

MYRTVS, et, est arbuscula semper virens et odore, quae habet caulem ramosum, flexilem: folia buxi, sed minora, acutiora, polita, splendentia, odoris grati: flores ex foliorum alis crescentes, singuli quinque folia in umbellam desinentia habentes, albi, odorati, et calicem incisum continentes: calix postea sit bacca ovalis, aut oblonga coronam habens, post maturitatem nigra, succulenta habens semina saporis adstringentis: haec arbuscula crescit in regionibus calidis. Gr. mursi/nh mur)r(i/nh. G. Myrtenbaum.

MYSTAX, Gr. mu/stac est labium superius, eiusque pili in latoribus excrescentes. G. Der Knebelbart.

MYSTRVM MAGNVM, est antiquorum mensura continens tres uncias, et octo scrupulos vini, et olei tros uncias.

MYSTRVM PARVVM, est mensura antiquorum continens viginti scrupulos vini, vel sex drachmas olei.

MYVRVS, est pulsus decurtatus aut mutilus, sensim decrescens. Non recte scribitur per y. Est enim graece mei/ouros2 a mei=on, minus, nullum, et ou)ra\ cauda. Sed iam olim aliquos per y scripsisse, apud Eustathium videre licet.

MYXA, est mucus sive homor pituitosus, ex cavernis frontalibus, maxillae superioris, ossis sphenoidis, et convolutionibus 4 ossiculorum spongiosorum membrana glandulosa investitis ad nares descendens. G. Rotz.

MYXA MYXARIA, vide sebesten.



page 470, image: s494

N.

NAEVI, sunt quaedam maculae nativae, eaeque duplices, protuberantes et planae, quae sunt figura varia et colore diversimodo. Hi agravidarum imaginatione. G. Muttermaal.

NAPELLVS, est diminutivum a napus, sic dictus, quod napellus radicem habeat quodammodo tuberosam. G. Eisenhütlein, Narrenkappen.

NAPHA, sic proprie in officinis vocatur aqua destillata ex floribus aurantiorum.

NAPHTHA, est colamen bituminis babylonii, consistentia liquidum, ignis rapacissimum, colore nunc albo, nunc nigro: procul dubio est idem quod petroleum. Persae hodie vocant mumiam.

NAPVS, est raparum species: et eadem vox est cum rapus: dicitur etiam bunias. G. Steckrüben.

NARCISSVS, est planta, quae folia porri habet: caulis est excavatus striatus, nudus: flos est liliaceus, monopetalus campaniformis in sex partes sectus, meditullium eius coronae instar cingentes: calix autem, qui prodit plerumque vagina membranacea, abit deinde in fructum oblongum, vel subrotundum, trigonum, tri ariam dehiscentem, in tria loculamenta divisum, seminibusque fetum subrotundis: radix est bulbosa, extus nigra, intus alba, viscosa, amara. Nomen illud derivare student a narcisso adolescente in florem sui nominis converso, vel quia torporem (qui Gr. na/rkh est) nervis incutit, gravedinemque torpidam. G. Narcisse.

NARCOSIS, est stuporis inductio, ut sit in paralysi; vel ex opio, aliisque stuporem inducentibus, a narko/w stuporem induco. G. Unempfindlichmachung, Betäubung.

NARCOTICA, sunt medicamenta, quae stuporem inducunt, sicque dolorem sistunt, a narko/w stupefacio. Gr. na/rkh, torpor, stupor. G. Artzneyen die unempfindlich machen.

NARDVS, Gr. na/rdos2 et nardosta/xus2 a Nardo urbe Syriaca, Euphrati contermina nomen accepisse, multorum est opinio. Duplex huius species prostat in officinis.

NARDVS CELTICA, vide spica Celtica.

NARDVS INDICA, sive SPICA INDICA, in Iava magna quantitate crescit, eiusdem ibi usus est, qui calami aromatici, ac innci odorati. Putant ex locis circa Gangem et Syriam quoque adferri. Crescit fere ut caepa aut allium, cuius


page 471, image: s495

inferior pars fibrosa est, exinde, tamquam e basdi, aliquot bulbi sive spiicae se erigunt. Singulae spicae sunt quasi fibrillae sibi invicem connexae, castanei coloris, odoris cyperi: saporem habet nonnihil amaricantem, et aromaticum. G. Indianisch Spicanarden.

NARES, Gr. mukth=res2, sunt partes concavae nasi utrimque positae, quae meatum praebent aeri in respiratione et odoribus, et exitum concedunt excrementis mucosis. G. Die Nasenlöcher.

NASALIA, idem quod errhina.

NASCALIA, sunt globuli, ex eadem substantia, qua pessaria formantur, qui matricis cervici immittuntur. Distin. guuntur a pesso et pessario, quod nascale sit penicillus in nodi effigiem mollissimus, ex cotonis vel lanae flocculo etc. qui in succatur vel succo idoneo vel unguento convenienti.

NASTVRTIVM, vulgare, est planta, quae habet caules ramosos, rotundos, solidos; folia oblonga, profunde incisa, saporis acris, sed grati, flores in summitate ramorum erescentes, exigui, quadrifidi, cruciformes, coloris albi vel purpurei: post florem succedit fructus ovalis, compressus, dinisus in duo loculamenta, continentia semina obrotunda, parva, oblonga sublutea aliquantulum compressa, in cacumen pallidum desinentia, saporis acris, amaricantis: radix fibrosa, haec planta in hortis colitur: nasturtium vero aquaticum est species sisymbrii. Gr. ka/rdamon. Vide Cardamon. G. Kresse.

NASVS, est media faciei prominentia; estque externus vel internus. Intus constat ex duabus cavitatibus, ossibus, cartilaginibus. Externus, habet partem superiorem immobilem et continet radicem, dorsum, spinam, et inferiorem magis mobilem: dividiturque in globulos, alas et pinnas etc. Est odoratus instrumentum. Nasus pro diversa conformatione varia accepit nomina, dicitur parvus, simus, aquilinus, acutus, magnus etc. Gr. *(ri\s2 et *(ri\n. G. Die Nase.

NATA, idem quod Natta.

NATES, sunt infimi ventris posterior et inferior pars maxime carnosa, qua sedemus. Gr. gloutoi\. G. Die Arsbacken.

NATES CEREBRI, sunt duae prominentiae orbiculares, post nervorum opticorum thalamos, quae superiori caudicis medullaris parte accrescunt; in homine minores sunt, in brutis vero maiores.