December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 481, image: s505

OBELAEA, est sutura sagittalis, in cranio, quae anterius coronalem, posterius lambdoidem suturam attingit, fit enim ex mutua ossium bregmatis coniunctione. Ab. Gr. o)belo\s2 veru. G. Die Pfeilnath.

OBLATAE LAXATIVAE et purgantes, fiunt e farina cum saccharo et speciebus purgantibus. G. Purgirende Oblaten, Morsellen.

OBLIVIO, est rerum antea perceptarum, e cerebro delapsus. Hoc fit cum impressio rerum percipiendarum, cerebrum leviter retigerit; quemadmodum motus levis vix sentitur, ita vis leviter impressa facile clabitur. Gr. e)pilhs2 mosh/nh, lh/qh. G. Vergessenheit.

OBOLVS ist dimidium scrupuli; pendet grana decem. Est sexta pars drachmae Atticae, sive aereola sex. G. ein halber Scrupel.

OBRIZVM, est aurum ab omnibus aliis admixtis metallis depuratum, ita ut summo igne et fluxu cum antimonio nihil amplius deperdat. G. Fein Gold.

OBSESSVS, est, qui a daemone afficitur: sed illud malum interdum inter epilepsiae et maniae morbos recenseri debet. G. ein besessener Mensch.

OBSTIPITAS, idem quod scoliosis.

OBSTRVCTIO, est eanaliculorum a laterum tumore, callo, contractione, vel corpore impacto, aut laterum a vicinis compressione occlusio, ita ut liquor requisitus per illos fluere impediatur. G. Verstopfung.

OBSTRVENTIA, sunt constipantia, quae poros sudorem nimium effundentes claudunt; aut sanguinem alibi exilientem, sistunt.

OBTVNDENTIA, medicamenta sunt, quae figuram acrem, superposita alia inerti, tollunt, ut vagina respectu cultri facit; et oleosa respectu veneni. G. Schärfe brechende Mittel.

OBTVRATORES MVSCVLI, sunt ex iis qui femur flectunt et circumagunt. Horum prior foramen inter pubis et ischium os occupans, dictorum ossium circuitui extremo affixus, transversim sive exterius maiori infigitur femoris processui. Alter etiam, bursalis dictus, eiusdem ossium terminis appositus superius inferiusque sub pectinaeo musculo, validissimo tendineorum fasciculorum acervo, omnes abscondens quadrigemini tendines, magni trochanteris implantatur concavitati. G. Der Schenckelmuscul.