PASTILLVM , est pomum odiferum, fit ex odoratis pulveribus, qui a cera, styrace liquida, balsamo indico, tragacantho cum tantulo terebinthinae excipiuntur, et in globum formantur: usus est ut gratus odor concilietur, sumitur aliquando pro trochisco. G. Riechküchlein
.
PASTINACA , penult. prod. ut portulaca.
Et pastinacae virtus in semine tanta. Macer. 28. 1. Dioscoridi, l. 3. c. 59. staphylinus dicitur, cuius penult. prod. tum quia
stafuli=nos2
circumflexo notatur, tum quia Columella l. 10. et Nicander in Theriac. penult. produxere. Pastinaca, est planta, quae habet caulem crassum, firinum, striatum, vacuum, ramosum: folia ampla, villosa, in margine dentata, pinnata, ex aliis sat crassis, et costa magna sustentatis composita, saporis grati et aromatici: flos est luteus, rosaceus: radic s sunt crassae, carnosae, longae, esculentae, exterius flavo fascae, vel dilutius flavescentes, intus albicantes; semina sunt parva, ovata, margine donata, per maturitatem saccuium deponentia; eius nomen a pascendo dictum videtur. G. Pastenach, welsch Peterlein
.
PATELLA , idem quod [mola], genu.
PATHEMA , est omnis passio, morbus, seu affectus praeter ordinem, quo corpus nostrum laborat; Gr.
pa/qos2
et
pa/qhma, paqh/mata th=s2 fnxh=s2
, sunt animi affectus, a
pa/xw
patior. G. Leiden, Bewegung des Gemüths
.
PATHETICVS , est nervus quarti paris intra cranium: quarto pari apud Willisium, et octavo apud Fallopium accensetur, hic cranio egressus per foramem tertium magnum oblongum, videtur totus impendi in musculum trochlearem oculi, a
pa/xw
patior.
PATHOGNOMONICVM , est signum proprium inseparabile, quod soli et omni convenit, eiusque essentiam indicat, quod etiam a principio ad finem durat: ut in pleuritide vera, semper adest febris continua, respiratio, molesta, lateris dolor punctorius et tussis, ex
pa/qos2
affectus, et
ginw/skw
, cognosco.
PATHOLOGIA , est pars medicinae, docens morbos corporis nostri, morborum differentias, eorumque causas unde oriantur, et effecta quae in corpore praestent, ex
pa/qos2
affectus, et
le/gw
dico, narro.
PATHOS , idem quod [pathema].
PATIENTIAE MVSCVLVS , idem quod [levator scapulae].