December 2004 Ruediger Niehl markup
typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check - orthographical standardization performed - corrections from the errata list not integrated
06/2007 Katharina Meiszus, Reinhard Gruhl markup
TERMINI Markup added - spell check partially performed
01/2008; 03/2010; 11/2010 Reinhard Gruhl markup
some corrections inserted


image: s000

[gap: illustration (Frontispiz)]

image: s001

STEPHANI BLANCARDI LEXICON MEDICUM VIRI CELEBERRIMI IOANN. HENRICI SCHULZII OPERA INSIGNITER AUCTUM ET EMENDATUM NUNC DENUO RECOGNITUM VARIISQUE ACCESSIONIBUS LOCUPLETATUM CURANTE MICH. GOTTL. AGNETHLERO SAXONE TRANSILVANO. PRAEFATIONEM PRAEMISIT ANDREAS ELIAS BUCHNER POTENTISS. PRUSS. REG. A CONSIL. SANCTIOR MEDICIN. ET PHILOS. NATURAL. IN ACADEM. FRIDERICIANA PROF. PUBL. ORDIN. ET IMPERIAL. ACADEM. NAT. CURIOS. PRAESES. CUM PRIVIL. POTENTISS. POL: REG. ET ELECT. SAX. HALAE MAGDEBURGICAE, APUD IO. GOTTL. BIERWIRTH CIC IC CC XXXX VIII.



image: s002

[gap: praeliminaria]

page 512, image: s536

PECTEN VENERIS, ACULA, Gr. ska/ndic, est specics chaerefolii silvestris: dicitur quod eius seminum thecae pectinem referant, vel si singuli dentes sumantur, acui similes sint. G. wilde Mohren.

PECTINAEVS MVSCVLVS, vide lividus.

PECTINIS OS, seu BECHICA, sunt medicamenta, quae agunt vel attenuando, vel incrassando et leniendo, ut ea quae pulmonibus haerent et tussim excitant, ad expectorandum apta reddantur. Gr. bhxika\.

PECTORALIS MVSCVLVS, duo sic vocati sunt musculi, alter est pectoralis maior, alter est pectoralis minor. Maior oritur a facie exteriore omnium costarum verarum et claviculae, et inseritur ad latitudinem quatuor digitorum infra caput ossis humeri spinae exteriori eiusdem; huius musculi tendo duplicatur, et quasi intorquetur ut in tam parvo loco tot fibrae tendinosae implantari possint, aliquae etiam eius fibrae carnosae confunduntur cum deltoide, functio huius musculi est humerum ad pectus adducere. Minor oritur a facic externa 2. 3. 4. 5. costae dentatis productionibus circum circa ubi costae cartilaginibus sterni iunguntur, et inseritur processui coracoideo scapulae, hinc anteriorem et superiorem scapulae partem versus inferiora et anteriora flectit. G. Der Brustmuscul.

PECTORIS OS, vide sternum.

PECTVS, Gr. sth=qos2, qw/rac, est pars thoracis anterior, quae sub iuguli clavicula est usque ad diaphragmatis regionem extcnsa, cuius posterior pars dorsum appellatur. G. Die Brust.

PEDICVLARIA, et PEDICULARIS, dicitur staphis agria, quod semen eius pediculos necet.

PEDICVLARIS, est planta, quae habet folia crispata instar cristae galli et erenata; caules angulosos, debiles, excavatos, partim repentes, partim rectos: flores sunt monopetali, personati, bilabiati, labio superiori galeato, in inferiori trifido, coloris purpurei, aut rubicundi, aut albi; post florem sequitur capsula compressa, acuta, fere ovalis, inter duo folia latens, et dissiliens in duas partes, pluribus seminibus compressis et nigricantibus et figuram renum ferentibus fetas; radix est digiti minimi crassitie, aspera, alba, in multas crassas fibras divisa, saporis amari: haec planta crescit in pratis et in locis humidis. Gr. a)lektwro/lofos2, ceu crista galli. Vide Alectorolophos.